[10,0] LIBER X. (10,1) Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta, imperiis properata Iouis; nec castra Pelasgum aut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extra agmina et inmeritas ferro decrescere gentes. 5 panditur inmenso deformis sanguine campus: illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt. tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma (10,10) angustae populis, latae cepere reuersos. par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis quattuor errantes Danaum sine praeside turmae: ceu mare per tumidum uiduae moderantibus alni, quas deus et casus tempestatesque gubernant. 15 inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro hostilem seruare fugam, ne forte Mycenas, contenti rediisse, petant: dat tessera signum excubiis, positaeque uices; dux noctis opertae sorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso (10,20) arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes: 'uictores Danaum (neque enim lux crastina longe, nec quae pro timidis intercessere tenebrae semper erunt), augete animos et digna secundis pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae 25 praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus Tartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram, Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis. in manibus merces, nusquam capita ardua belli (10,30) monstrataeque ducum septena per agmina cristae; scilicet Adrasti senium fraterque iuuenta peior et insanis Capaneus metuendus in armis. ite age et obsessis uigilem circumdate flammam! nulli ex hoste metus: praedam adseruatis opesque 35 iam uestras'. sic ille truces hortatibus implet Labdacidas, iuuat exhaustos iterare labores: sicut erant (puluis sudorque cruorque per artus mixtus adhuc) uertere gradum; uix obuia passi conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum (10,40) excussere umeris. tunc frontem auersaque terga partiti laterumque sinus, uallum undique cingunt ignibus infestis. rabidi sic agmine multo sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris nil non ausa fames longo tenuauit hiatu: 45 iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces balatusque tremens pinguesque ab ouilibus aurae; quod superest, duris adfrangunt postibus ungues pectoraque, et siccos minuunt in limine dentes. at procul Argolici supplex in margine templi [10,50] coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras sceptriferae Iunonis opem reditumque suorum exposcunt, pictasque fores et frigida uultu saxa terunt paruosque docent procumbere natos. condiderant iam uota diem; nox addita curas 55 iungit, et ingestis uigilant altaria flammis. peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito uersarat, calathis castae uelamina diuae haud spernenda ferunt, uariis ubi plurima floret (10,60) purpura picta modis mixtoque incenditur auro. ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis, expers conubii et timide positura sororem, lumine demisso pueri Iouis oscula libat simplex et nondum furtis offensa mariti. 65 hoc tunc Argolicae sanctum uelamine matres induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant: 'aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces, siderei regina poli, tumulumque rebellem disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen'. (10,70) quid faciat? scit Fata suis contraria Grais auersumque Iouem, sed nec periisse precatus tantaque dona uelit; tempus tamen obuia magni fors dedit auxilii. uidet alto ex aethere clausa moenia et insomni uallum statione teneri: 75 horruit irarum stimulis motaque uerendum turbauit diadema coma: non saeuius arsit Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis secubitus uacuis indignaretur in astris. ergo intempesta somni dulcedine captos (10,80) destinat Aonios leto praebere, suamque orbibus accingi solitis iubet Irin et omne mandat opus. paret iussis dea clara polumque linquit et in terras longo suspenditur arcu. stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis 85 Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cauis graue rupibus antrum it uacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locauit. limen opaca Quies et pigra Obliuio seruant (10,90) et numquam uigili torpens Ignauia uultu. Otia uestibulo pressisque Silentia pennis muta sedent abiguntque truces a culmine uentos et ramos errare uetant et murmura demunt alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament 95 litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis uallibus effugiens speluncae proximus amnis saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum armenta omne solo recubat pecus, et noua marcent germina, terrarumque inclinat spiritus herbas. [10,100] mille intus simulacra dei caelauerat ardens Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas, hic comes in requiem uergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium puluinar Amori obtinet. interius tecti in penetralibus altis 105 et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur. hae species. ipse autem umentia subter antra soporifero stipatos flore tapetas incubat; exhalant uestes et corpore pigro strata calent, supraque torum niger efflat anhelo (10,110) ore uapor; manus haec fusos a tempore laeuo sustentat crines, haec cornu oblita remisit. adsunt innumero circum uaga Somnia uultu, uera simul falsis permixtaque tristia blandis. Noctis opaca cohors, trabibusque ac postibus haerent, 115 aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam, inualidusque nitor, primosque hortantia somnos languida succiduis expirant lumina flammis. huc se caeruleo librauit ab aethere uirgo discolor: effulgent siluae, tenebrosaque tempe (10,120) arrisere deae, et zonis lucentibus icta euigilat domus; ipse autem nec lampade clara nec sonitu nec uoce deae perculsus eodem more iacet, donec radios Thaumantias omnes impulit inque oculos penitus descendit inertes. 125 tunc sic orsa loqui nimborum fulua creatrix: 'Sidonios te Iuno duces, mitissime diuum Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi, qui nunc euentu belli tumefactus Achaeum peruigil adseruat uallum et tua iura recusat. (10,130) da precibus tantis; rara est hoc posse facultas placatumque Iouem dextra Iunone mereri'. dixit, et increpitans languentia pectora dextra, ne pereant uoces, iterumque iterumque monebat. ille deae iussis uultu, quo nutat, eodem 135 adnuit; excedit grauior nigrantibus antris Iris et obtusum multo iubar excitat imbri. ipse quoque et uolucrem gressum et uentosa citauit tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli impleuit chlamydem, tacitoque per aethera cursu (10,140) fertur et Aoniis longe grauis inminet aruis. illius aura solo uolucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque superuolat orbem, languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent nubila, demittunt extrema cacumina siluae, 145 pluraque laxato ceciderunt sidera caelo. primus adesse deum subita caligine sensit campus, et innumerae uoces fremitusque uirorum summisere sonum; cum uero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra [10,150] castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu uerba imperfecta relinqui. mox et fulgentes clipeos et saeua remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora uultus. et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant 155 cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes. at non et trepidis eadem Sopor otia Grais suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris noctiuagi uis blanda dei: stant undique in armis foedam indignantes noctem uigilesque superbos. (10,160) ecce repens superis animum lymphantibus horror Thiodamanta subit formidandoque tumultu pandere fata iubet, siue hanc Saturnia mentem, siue nouum comitem bonus instigabat Apollo. prosilit in medios, uisu audituque tremendus 165 impatiensque dei, fragili quem mente receptum non capit: exundant stimuli, nudusque per ora stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit exhauritque genas; acies huc errat et illuc, sertaque mixta comis sparsa ceruice flagellat. (10,170) sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro scire uetat; quatit ille sacras in pectora pinus sanguineosque rotat crines et uulnera cursu exanimat: pauet omnis ager, respersaque cultrix 175 arbor, et attoniti currum erexere leones. uentum ad consilii penetrale domumque uerendam signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger, rerum extrema mouens, frustra consultat Adrastus. stant circum subiti proceres, ut quisque perempto (10,180) proximus, et magnis loca desolata tuentur regibus, haud laeti seque huc creuisse dolentes. non secus amisso medium cum praeside puppis fregit iter, subit ad uidui moderamina claui aut laterum custos aut quem penes obuia ponto 185 prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur arma, nec accedit domino tutela minori. ergo alacer trepidos sic erigit augur Achiuos: 'magna deum mandata, duces, monitusque uerendos aduehimus: non hae nostro de pectore uoces: (10,190) ille canit, cui me famulari et sumere uittas uestra fides, ipso non discordante, subegit. nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi panditur augurio diuum; uocat obuia Virtus, et poscit Fortuna manus. stupet obruta somno 195 Aonidum legio: tempus nunc funera regum ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque frangite portarum: sociis hoc subdere flammas, hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno, dum res infractae pulsique in terga redimus, [10,200] (per tripodas iuro et rapti noua fata magistri) uidi, et me uolucres circum plausere secundae. sed nunc certa fides. modo me sub nocte silenti ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, qualis erat (solos infecerat umbra iugales), 205 Amphiaraus adit: non uanae monstra quietis, nec somno comperta loquor. "tune," inquit, "inertes Inachidas (redde haec Parnasia serta meosque redde deos) tantam patiere amittere noctem, degener? haec egomet caeli secreta uagosque (10,210) edocui lapsus? uade heia, ulciscere ferro nos saltem!" dixit, meque haec ad limina uisus cuspide sublata totoque impellere curru. quare agite, utendum superis; non comminus hostes sternendi: bellum iacet, et saeuire potestas. 215 ecqui aderunt, quos ingenti se attollere fama non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae noctis aues; sequor, et comitum licet agmina cessent, solus eo! atque adeo uenit ille et quassat habenas'. talia uociferans noctem exturbabat, euntque (10,220) non secus accensi proceres quam si omnibus idem corde deus: flagrant comitari et iungere casus. ter denos numero, turmarum robora, iussus ipse legit; circa fremit indignata iuuentus cetera, cur maneant castris ignauaque seruent 225 otia: pars sublime genus, pars facta suorum, pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt. gaudet in aduersis animoque adsurgit Adrastus. uertice sic Pholoes uolucrum nutritor equorum, cum fetura gregem pecoroso uere nouauit, (10,230) laetatur cernens hos montis in ardua niti, hos innare uadis, certare parentibus illos; tunc uacuo sub corde mouet, qui molle domandi ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque natus, ad Eleas melior quis surgere palmas: 235 talis erat turmae ductor longaeuus Achiuae. nec deest coeptis: 'unde haec tam sera repente numina? qui fractos superi rediistis ad Argos? estne hic infelix uirtus, gentique superstes sanguis, et in miseris animorum semina durant? (10,240) laudo equidem, egregii iuuenes, pulchraque meorum seditione fruor; sed fraudem et operta paramus proelia, celandi motus: numquam apta latenti turba dolo. seruate animos, uenit ultor in hostes ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes'. 245 his tandem uirtus iuuenum frenata quieuit: non aliter moto quam si pater Aeolus antro portam iterum saxo premat imperiosus et omne claudat iter, iam iam sperantibus aequora uentis. insuper Herculeum sibi iungit Agyllea uates [10,250] Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat non cessisse patri; comites tribus ordine deni, horrendum Aoniis et contra stantibus agmen. ipse noui gradiens furta ad Mauortia belli ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, 255 longaeuique ducis gremio commendat honorem frontis, et oblatam Polynicis munere grato loricam galeamque subit. ferus Actora magno ense grauat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem ire dolo superosque sequi. permutat Agylleus (10,260) arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris arcus et Herculeae iuuissent bella sagittae? inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas, ne grauis exclamet portae mugitus aenae, praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens 265 praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti ense iacent. 'ite, o socii, quacumque uoluptas caedis inexhaustae, superisque fauentibus, oro, sufficite!' hortatur clara iam uoce sacerdos, 'cernitis expositas turpi marcore cohortes? (10,270) pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas, hi seruare uiros?' sic fatus, et exuit ensem fulmineum rapidaque manu morientia transit agmina. quis numeret caedes, aut nomine turbam exanimem signare queat? subit ordine nullo 275 tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit murmura permiscetque uagos in sanguine manes: hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem, coetibus hos mediis uina inter et arma iacentes, (10,280) adclines clipeis alios, ut quemque ligatum infelix tellure sopor supremaque nubes obruerat. nec numen abest, armataque Iuno lunarem quatiens exerta lampada dextra pandit iter firmatque animos et corpora monstrat. 285 sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum et caligantes nimiis successibus irae. Caspia non aliter magnorum in strage iuuencum tigris, ubi inmenso rabies placata cruore (10,290) lassauitque genas et crasso sordida tabo confudit maculas, spectat sua facta doletque defecisse famem: uictus sic augur inerrat caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum centenasque in bella manus; iam taedet inanes 295 exhaurire animas, hostemque adsurgere mallet. parte alia segnes magno satus Hercule uastat Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento limite turba subit: stagnant nigrantia tabo gramina, sanguineis nutant tentoria riuis; [10,300] fumat humus, somnique et mortis anhelitus una uoluitur; haud quisquam uisus aut ora iacentum erexit: tali miseris deus aliger umbra incubat et tantum morientia lumina soluit. traxerat insomnis cithara ludoque suprema 305 sidera iam nullos uisurus Ialmenus ortus, Sidonium paeana canens; huic languida ceruix in laeuum cogente deo, mediaque iacebant colla relicta lyra: ferrum per pectus Agylleus exigit aptatamque caua testudine dextram (10,310) percutit et digitos inter sua fila trementes. proturbat mensas dirus liquor: undique manant sanguine permixti latices, et Bacchus in altos crateras paterasque redit. ferus occupat Actor implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echecli 315 terga coronati, Danaus caput amputat Hebri: nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras uita fugit mortisque ferae lucrata dolores. stratus humo gelida subter iuga fida rotasque Calpetus Aonios gramen gentile metentes (10,320) proflatu terrebat equos: madida ora redundant accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis Inachius uates iugulum fodit, expulit ingens uina cruor fractumque perit in sanguine murmur. fors illi praesaga quies, nigrasque grauatus 325 per somnum Thebas et Thiodamanta uidebat. quarta soporiferae superabant tempora nocti, cum uacuae nubes et honor non omnibus astris, adflatusque fugit curru maiore Bootes. iamque ipsum defecit opus, cum prouidus Actor (10,330) Thiodamanta uocat: 'satis haec inopina Pelasgis gaudia: uix ullos tanto reor agmine saeuam effugisse necem, ni quos deformis in alto sanguine degeneres occultat uita; secundis pone modum; sunt et diris sua numina Thebis. 335 forsitan et nobis modo quae fauere recedunt'. paruit, et madidas tollens ad sidera palmas: 'Phoebe, tibi exuuias monstratae praemia noctis nondum ablutus aquis (tibi enim haec ego sacra litaui) trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos. (10,340) si non dedecui tua iussa tulique prementem, saepe ueni, saepe hanc dignare inrumpere mentem. nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque uirorum: at patrias si quando domos optataque, Paean, templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis 345 postibus et totidem uoti memor exige tauros'. dixerat, et laetis socios reuocabat ab armis. uenerat hos inter fato Calydonius Hopleus Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo, regum ambo comites, quorum post funera maesti [10,350] uitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus: 'nullane post manes regis tibi cura perempti, care Dyma, teneant quem iam fortasse uolucres Thebanique canes? patriae quid deinde feretis, Arcades? en reduces contra uenit aspera mater: 355 funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus saeuit inops tumuli, quamuis patientior artus ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis. ire tamen saeuumque libet nullo ordine passim scrutari campum, mediasue inrumpere Thebas'. (10,360) excipit orsa Dymas: 'per ego haec uaga sidera iuro, per ducis errantes instar mihi numinis umbras, idem animus misero; comitem circumspicit olim mens humili luctu, sed nunc prior ibo'--uiamque incohat et maesto conuersus ad aethera uultu 365 sic ait: 'arcanae moderatrix Cynthia noctis, si te tergeminis perhibent uariare figuris numen et in siluas alio descendere uultu, ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, ille tuus, Diana, puer (nunc respice saltem) (10,370) quaeritur'. intendit pronis dea curribus almum sidus et admoto monstrauit funera cornu. apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron: sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro 375 astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis. accepit radios et eadem percitus Hopleus Tydea luce uidet; longe dant signa per umbras mutua laetantes, et amicum pondus uterque, ceu reduces uitae saeuaque a morte remissos, (10,380) subiecta ceruice leuant; nec uerba, nec ausi flere diu: prope saeua dies indexque minatur ortus. eunt taciti per maesta silentia magnis passibus exhaustasque dolent pallere tenebras. inuida fata piis et fors ingentibus ausis 385 rara comes. iam castra uident animisque propinquant, et decrescit onus, subiti cum pulueris umbra et sonus a tergo. monitu ducis acer agebat Amphion equites, noctem uigilataque castra explorare datus, primusque per auia campi (10,390) usque procul (necdum totas lux soluerat umbras) nescio quid uisu dubium incertumque moueri corporaque ire uidet; subitus mox fraude reperta exclamat, 'cohibete gradum quicumque!' sed hostes esse patet: miseri pergunt anteire timentque 395 non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac uanos alte leuat eminus ictus, adfectans errare manum. stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior, gressumque repressit. at non magnanimus curauit perdere iactus [10,400] Aepytus, et fixo transuerberat Hoplea tergo pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos. labitur egregii nondum ducis inmemor Hopleus, expiratque tenens (felix, si corpus ademptum nesciat), et saeuas talis descendit ad umbras. 405 uiderat hoc retro conuersus et agmina sentit iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis instantes: arma ira dabat, fortuna precari non audere iubet; neutri fiducia coepto: distulit ira preces; ponit miserabile corpus (10,410) ante pedes, tergoque graues quas forte gerebat tigridis exuuias in laeuam torquet et obstat exertum obiectans mucronem, inque omnia tela uersus et ad caedem iuxta mortemque paratus: ut lea, quam saeuo fetam pressere cubili 415 uenantes Numidae, natos erecta superstat, mente sub incerta toruum ac miserabile frendens; illa quidem turbare globos et frangere morsu tela queat, sed prolis amor crudelia uincit pectora, et a media catulos circumspicit ira. (10,420) et iam laeua uiro, quamuis saeuire uetaret Amphion, erepta manus, puerique trahuntur ora supina comis. serus tunc denique supplex demisso mucrone rogat: 'moderatius, oro, ducite, fulminei per uos cunabula Bacchi 425 Inoamque fugam uestrique Palaemonis annos! si cui forte domi natorum gaudia, si quis hic pater, angusti puero date pulueris haustus exiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentis uultus: ego infandas potior satiare uolucres, (10,430) me praebete feris, ego bella audere coegi'. 'immo,' ait Amphion, 'regem si tanta cupido condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis, quid fracti exanguesque parent; cuncta ocius effer, et uita tumuloque ducis donatus abito'. 435 horruit et toto praecordia protinus Arcas impleuit capulo. 'summumne hoc cladibus,' inquit, 'deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos? nil emimus tanti, nec sic uelit ipse cremari'. sic ait, et magno proscissum uulnere pectus (10,440) iniecit puero, supremaque murmura uoluens: 'hoc tamen interea ~et tu potiare sepulcro'. tales optatis regum in complexibus ambo, par insigne animis, Aetolus et inclutus Arcas, egregias efflant animas letoque fruuntur. 445 uos quoque sacrati, quamuis mea carmina surgant inferiore lyra, memores superabitis annos. forsitan et comites non aspernabitur umbras Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi. at ferus Amphion, regi qui facta reportent [10,450] edoceantque dolum captiuaque corpora reddant, mittit ouans; clausis ipse insultare Pelasgis tendit et abscisos sociorum ostendere uultus. interea reducem murorum e culmine Grai Thiodamanta uident nec iam erumpentia celant 455 gaudia. ut exertos enses et caede recenti arma rubere notant, nouus adsilit aethera magnum clamor, et e summo pendent cupida agmina uallo noscere quisque suos. uolucrum sic turba recentum, cum reducem longo prospexit in aere matrem, (10,460) ire cupit contra summique e margine nidi extat hians, iam iamque cadat, ni pectore toto obstet aperta parens et amantibus increpat alis. dumque opus arcanum et taciti compendia Martis enumerant laetisque suos complexibus implent 465 Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur: ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae uenerat Amphion; non longum caede recenti laetatus uidet innumeris feruere cateruis tellurem atque una gentem expirare ruina. (10,470) qui tremor inicitur caeli de lampade tactis, hic fixit iuuenem, pariterque horrore sub uno uox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem ipse ultro conuertit equus; fugit ala retorto puluere. nondum illi Thebarum claustra subibant, 475 et iam Argiua cohors nocturno freta triumpho prosilit in campos; per et arma et membra iacentum taetraque congerie sola semianimumque cruorem cornipedes ipsique ruunt: grauis exterit artus ungula, sanguineus lauat imber et impedit axes. (10,480) dulce uiris hac ire uia, ceu tecta superbi Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas. hortatur Capaneus: 'satis occultata, Pelasgi, delituit uirtus: nunc, nunc mihi uincere pulchrum teste die; mecum clamore et puluere aperto 485 ite palam, iuuenes: sunt et mihi prouida dextrae omina et horrendi stricto mucrone furores'. sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur. iamque premunt muros (et adhuc noua funera narrat (10,490) Amphion) miseramque intrarant protinus urbem, ni Megareus specula citus exclamasset ab alta: 'claude, uigil, subeunt hostes, claude undique portas!' est ubi dat uires nimius timor: ocius omnis porta coit; solas dum tardius artat Echion 495 Ogygias, audax animis Spartana iuuentus inrupit, caesique ruunt in limine primo incola Taygeti Panopeus rigidique natator Oebalus Eurotae; turque, o spectate palaestris omnibus et nuper Nemeaeo in puluere felix, [10,500] Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat Tyndarides, nitidi moriens conuexa magistri respicis: auerso pariter deus occidit astro. te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae uirginis et falso gurges cantatus olori 505 flebit, Amyclaeis Triuiae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur. talis Echionio Mauors in limine saeuit. tandem umeris obnixus Acron et pectore toto (10,510) pronus Ialmenides aeratae robora portae torserunt: quanta pariter ceruice gementes profringunt inarata diu Pangaea iuuenci. par operis iactura lucro, quippe hoste retento exclusere suos; cadit intra moenia Graius 515 Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas fundentisque preces penitus ceruice remissa uerba solo uultusque cadunt, colloque decorus torquis in hostiles cecidit per uulnus harenas. soluitur interea uallum, primaeque recusant (10,520) stare morae; iam se peditum iunxere cateruae moenibus: at patulas saltu transmittere fossas horror equis: haerent trepidi atque inmane pauentes abruptum mirantur agi; nunc impetus ire margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt. 525 hi praefixa solo uellunt munimina, at illi portarum obiectus minuunt et ferrea sudant claustra remoliri, trabibusque artata sonoro pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas exultant haesisse faces, pars ima lacessunt (10,530) scrutanturque cauas caeca testudine turres. at Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant murorum, nigrasque sudes et lucida ferro spicula et arsuras caeli per inania glandes saxaque in aduersos ipsis auulsa rotabant 535 moenibus: exundant saeuo fastigia nimbo, armataeque uomunt stridentia tela fenestrae. qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra cessantes in nube sedent nigrisque leguntur collibus et subitae saliunt in uela procellae: (10,540) talis Agenoreis Argiuum exercitus armis obruitur; non ora uirum, non pectora flectit imber atrox, rectosque tenent in moenia uultus inmemores leti et tantum sua tela uidentes. Anthea falcato lustrantem moenia curru 545 desuper Ogygiae pepulit grauis impetus hastae; lora excussa manu, retroque in terga uolutus semianimos artus ocreis retinentibus haeret; mirandum uisu belli scelus: arma trahuntur, fumantesque rotae tellurem et tertius hastae [10,550] sulcus arat; longo sequitur uaga puluere ceruix, et resupinarum patet orbita lata comarum. at tuba luctificis pulsat clangoribus urbem obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro. diuisere aditus, omnique in limine saeuus 555 signifer; ante omnes sua damna et gaudia portas. dira intus facies, uix Mauors ipse uidendo gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem scindunt dissensu uario Luctusque Furorque et Pauor et caecis Fuga circumfusa tenebris. (10,560) Bellum intrasse putes: feruent discursibus arces, miscentur clamore uiae, ferrum undique et ignes mente uident, saeuas mente accepere catenas. consumpsit uentura timor: iam tecta replerant templaque, et ingratae uallantur planctibus arae. 565 una omnes eademque subit formido per annos: poscunt fata senes, ardet palletque iuuentus, atria femineis trepidant ululata querelis. flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas attoniti et tantum matrum lamenta trementes. (10,570) illas cogit amor, nec habent extrema pudorem: ipsae tela uiris, ipsae iram animosque ministrant, hortanturque unaque ruunt, nec auita gementes limina nec paruos cessant ostendere natos. sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro 575 armatas erexit apes, fremit aspera nubes, inque uicem sese stridore hortantur et omnes hostis in ora uolant, mox deficientibus alis amplexae flauamque domum captiuaque plangunt mella laboratasque premunt ad pectora ceras. (10,580) nec non ancipitis pugnat sententia uulgi discordesque serit motus: hi reddere fratrem (nec mussant, sed uoce palam claroque tumultu), reddere regna iubent; periit reuerentia regis sollicitis: 'ueniat pactumque hic computet annum, 585 Cadmeosque lares exul patriasque salutet infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes et periura luam regalis crimina noxae?' inde alii: 'sera ista fides, iam uincere mauult'. Tiresian alii lacrimis et supplice coetu (10,590) orant, quodque unum rebus solamen in artis, nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitque fata deum: 'quiane ante duci bene credita nostro consilia et monitus, cum perfida bella uetarem? te tamen, infelix,' inquit, 'perituraque Thebe, 595 si taceam, nequeo miser exaudire cadentem Argolicumque oculis haurire uacantibus ignem. uincamur, Pietas; pone heia altaria, uirgo, quaeramus superos'. facit illa, acieque sagaci sanguineos flammarum apices geminumque per aras [10,600] ignem et clara tamen mediae fastigia lucis orta docet; tunc in speciem serpentis inanem ancipiti gyro uolui frangique rubore demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras. ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, 605 fatidicum sorbens uultu flagrante uaporem. stant tristes horrore comae, uittasque trementes caesaries insana leuat: diducta putares lumina consumptumque genis rediisse nitorem. tandem exundanti permisit uerba furori: (10,610) 'audite, o sontes, extrema litamina diuum, Labdacidae: uenit alma salus, sed limite duro. Martius inferias et saeua efflagitat anguis sacra: cadat generis quicumque nouissimus extat uiperei, datur hoc tantum uictoria pacto. 615 felix qui tanta lucem mercede relinquet'. stabat fatidici prope saeua altaria uatis maestus, adhuc patriae tantum communia lugens fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum, non secus ac torta traiectus cuspide pectus, (10,620) accipit exanimis sentitque Menoecea posci. monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto corda metu glaciante pater: Trinacria qualis ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu. mox plenum Phoebo uatem et celerare iubentem, 625 nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis, nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratam uocem amplexa uolat, clamantque oracula Thebae. nunc age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis addiderit iuueni (neque enim haec absentibus umquam (10,630) mens homini transmissa deis), memor incipe Clio, saecula te quoniam penes et digesta uetustas. diua Iouis solio iuxta comes, unde per orbem rara dari terrisque solet contingere, Virtus, seu pater omnipotens tribuit, siue ipsa capaces 635 elegit penetrare uiros, caelestibus ut tunc desiluit gauisa plagis! dant clara meanti astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes. iamque premit terras, nec uultus ab aethere longe; sed placuit mutare genas, fit prouida Manto, (10,640) responsis ut plana fides, et fraude priores exuitur uultus. abiit horrorque uigorque ex oculis, paulum decoris permansit honosque mollior, et posito uatum gestamina ferro subdita; descendunt uestes, toruisque ligatur 645 uitta comis (nam laurus erat); tamen aspera produnt ora deam nimiique gradus. sic Lydia coniunx Amphitryoniaden exutum horrentia terga perdere Sidonios umeris ridebat amictus et turbare colus et tympana rumpere dextra. [10,650] sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu, inuenit; inmensae reserato limine portae sternebas Danaos, pariter Mauortius Haemon. sed consanguinei quamuis atque omnia fratres, 655 tu prior: exanimes circum cumulantur acerui; omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus (necdum aderat Virtus); non mens, non dextra quiescit, non auida arma uacant, ipsa insanire uidetur Sphinx galeae custos, uisoque animata cruore (10,660) emicat effigies et sparsa orichalca renident: cum dea pugnantis capulum dextramque repressit: 'magnanime o iuuenis, quo non agnouerit ullum certius armifero Cadmi de semine Mauors, linque humiles pugnas, non haec tibi debita uirtus: 665 astra uocant, caeloque animam, plus concipe, mittes. iamdudum hoc hilares genitor bacchatur ad aras, hoc ignes fibraeque uolunt, hoc urguet Apollo: terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt. Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes (10,670) certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum. i, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon'. sic ait, et magna cunctantis pectora dextra permulsit tacite seseque in corde reliquit. fulminis haud citius radiis adflata cupressus 675 combibit infestas et stirpe et uertice flammas, quam iuuenis multo possessus numine pectus erexit sensus letique inuasit amorem. ut uero auersae gressumque habitumque notauit et subitam a terris in nubila crescere Manto, (10,680) obstipuit. 'sequimur, diuum quaecumque uocasti, nec tarde paremus,' ait; iam iamque recedens instantem uallo Pylium tamen Agrea fixit. armigeri fessum excipiunt; tum uulgus euntem auctorem pacis seruatoremque deumque 685 conclamat gaudens atque ignibus implet honestis. iamque iter ad muros cursu festinus anhelo obtinet et miseros gaudet uitasse parentes, cum genitor--steterunt ambo et uox haesit utrique, deiectaeque genae. tandem pater ante profatus: (10,690) 'quis nouus inceptis rapuit te casus ab armis? quae bello grauiora paras? dic, nate, precanti, cur tibi torua acies? cur hic truculentus in ore pallor, et ad patrios non stant tua lumina uultus? audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque, 695 nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, ne uati, ne crede, puer! superine profanum dignantur stimulare senem, cui uultus inanis extinctique orbes et poena simillima diro Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa [10,700] rex agit, extrema cui nostra in sorte timori nobilitas tuaque ante duces notissima uirtus? illius haec forsan, remur quae uerba deorum; ille monet! ne frena animo permitte calenti, da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat 705 impetus; hoc, oro, munus concede parenti. sic tua maturis signentur tempora canis, et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem peruenias: ne perge meos orbare penates. externi te nempe patres alienaque tangunt (10,710) pignora? si pudor est, primum miserere tuorum. haec pietas, hic uerus honos; ibi gloria tantum uentosumque decus titulique in morte latentes. nec timidus te flecto parens: i, proelia misce, i Danaas acies mediosque per obuius enses: 715 non teneo; liceat misero tremibunda lauare uulnera et undantem lacrimis siccare cruorem, teque iterum saeuis iterumque remittere bellis. hoc malunt Thebae'. sic colla manusque tenebat implicitus; sed nec lacrimae nec uerba mouebant (10,720) dis uotum iuuenem; quin et monstrantibus illis fraude patrem tacita subit auertitque timorem: 'falleris heu uerosque metus, pater optime, nescis. non me ulli monitus, nec uatum exorsa furentum sollicitant uanisque mouent (sibi callidus ista 725 Tiresias nataeque canat) non si ipse reclusis comminus ex adytis in me insaniret Apollo. sed grauis unanimi casus me fratris ad urbem sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon cuspide; uix illum medio de puluere belli (10,730) inter utrasque acies, iam iamque tenentibus Argis-- sed moror. i, refoue dubium turbaeque ferenti dic, parcant leuiterque uehant; ego uulnera doctum iungere supremique fugam reuocare cruoris Aetiona petam'. sic imperfecta locutus 735 effugit; illi atra mersum caligine pectus confudit sensus; pietas incerta uagatur discordantque metus, impellunt credere Parcae. turbidus interea ruptis uenientia portis agmina belligeri Capaneus agit aequore campi, (10,740) cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres, et proculcantes moderantum funera currus; idem altas turres saxis et turbine crebro laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat. nunc spargit torquens uolucri noua uulnera plumbo, 745 nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non deferat hasta uirum perfusaque caede recurrat. nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos aut uatem Pelopea Phalanx aut Arcada credunt; [10,750] quin socium coiisse animas et corpore in uno stare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas, non cultus, non forma mouet; pugnantibus idem supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra, non belli temptare uices: procul arma furentis 755 terribilesque iubas et frontem cassidis horrent. at pius electa murorum in parte Menoeceus iam sacer aspectu solitoque augustior ore, ceu subito in terras supero demissus ab axe, constitit, exempta manifestus casside nosci, (10,760) despexitque acies hominum et clamore profundo conuertit campum iussitque silentia bello. 'armorum superi, tuque o qui funere tanto indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi. 765 ferte retro bellum captaeque impingite Lernae reliquias turpes, confixaque terga fouentes Inachus indecores pater auersetur alumnos. at Tyriis templa, arua, domos, conubia, natos reddite morte mea: si uos placita hostia iuui, (10,770) si non attonitis uatis consulta recepi auribus et Thebis nondum credentibus hausi, haec Amphioniis pro me persoluite terris ac mihi deceptum, precor, exorate parentem'. sic ait, insignemque animam mucrone corusco 775 dedignantem artus pridem maestamque teneri arripit atque uno quaesitam uulnere rumpit. sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, seque super medias acies, nondum ense remisso, iecit et in saeuos cadere est conatus Achiuos. (10,780) ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebant leniter ad terras corpus; nam spiritus olim ante Iouem et summis apicem sibi poscit in astris. iamque intra muros nullo sudore receptum gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro 785 Tantalidum uenerata cohors; subit agmine longo colla inter iuuenum, laetisque fauoribus omni concinitur uulgo Cadmum atque Amphiona supra conditor; hi sertis, hi ueris honore soluto accumulant artus patriaque in sede reponunt (10,790) corpus adoratum. repetunt mox bella peractis laudibus; hic uicta genitor lacrimabilis ira congemit, et tandem matri data flere potestas: 'lustralemne feris ego te, puer inclute, Thebis deuotumque caput uilis ceu mater alebam? 795 quod molita nefas? cui tantum inuisa deorum? non ego monstrifero coitu reuoluta notaui pignora, nec nato peperi funesta nepotes. quid refert? habet ecce suos Iocasta ducesque regnantesque uidet: nos saeua piacula bello [10,800] demus, ut alterni (placet hoc tibi, fulminis auctor?) Oedipodionii mutent diademata fratres? quid superos hominesue queror? tu, saeue Menoeceu, tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem. unde hic mortis amor? quae sacra insania menti? 805 quosue ego conceptus aut quae male pignora fudi tam diuersa mihi? nimirum Martius anguis, quaeque nouis proauum tellus effloruit armis-- hinc animi tristes nimiusque in pectore Mauors, et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus (10,810) inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras. ast egomet Danaos Capaneaque tela uerebar: haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amens ipsa dedi. uiden ut iugulo consumpserit ensem? altius haud quisquam Danaum mucrone subisset'. 815 diceret infelix etiamnum et cuncta repleret questibus: abducunt comites famulaeque perosam solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo ungue genas; non illa diem, non uerba precantum respicit aut uisus flectit tellure relictos, (10,820) iam uocis, iam mentis inops. sic aspera tigris fetibus abreptis Scythico deserta sub antro accubat et tepidi lambit uestigia saxi; nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque oris, eunt praeter secura armenta gregesque: 825 aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascat aut quos ingenti premat expectata rapina? hactenus arma, tubae, ferrumque et uulnera: sed nunc comminus astrigeros Capaneus tollendus in axes. non mihi iam solito uatum de more canendum; (10,830) maior ab Aoniis poscenda amentia lucis: mecum omnes audete deae! siue ille profunda missus nocte furor, Capaneaque signa secutae arma Iouem contra Stygiae rapuere sorores, seu uirtus egressa modum, seu gloria praeceps, 835 seu magnae data fama neci, seu laeta malorum principia et blandae superum mortalibus irae. iam sordent terrena uiro taedetque profundae caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque missilibus lassa respexit in aethera dextra. (10,840) ardua mox toruo metitur culmina uisu, innumerosque gradus gemina latus arbore clausos aerium sibi portat iter, longeque timendus multifidam quercum flagranti lumine uibrat; arma rubent una clipeoque incenditur ignis. 845 'hac' ait 'in Thebas, hac me iubet ardua uirtus ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris. experiar quid sacra iuuent, an falsus Apollo'. dicit, et alterno captiua in moenia gressu surgit ouans: quales mediis in nubibus aether [10,850] uidit Aloidas, cum cresceret impia tellus despectura deos nec adhuc inmane ueniret Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem. tunc uero attoniti fatorum in cardine summo, ceu suprema lues urbi facibusque cruentis 855 aequatura solo turres Bellona subiret, omnibus e tectis certatim ingentia saxa roboraque et ualidas fundae Balearis habenas, nam iaculis caeloque uagis spes unde sagittis? -- uerum auidi et tormenta rotant et molibus urguent. (10,860) ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam detrahitur telis, uacuoque sub aere pendens plana uelut terra certus uestigia figat, tendit et ingenti subit occurrente ruina: amnis ut incumbens longaeui robora pontis 865 adsiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscunt emotaeque trabes: tanto uiolentior ille (sentit enim) maiore salo quassatque trahitque molem aegram, nexus donec celer alueus omnes abscidit et cursu uictor respirat aperto. (10,870) utque petita diu celsus fastigia supra eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem uidit et ingenti Thebas exterruit umbra, increpat attonitos: ~'humilesne Amphionis arces, pro pudor, hi faciles, carmenque imbelle secuti, 875 hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?~ et quid tam egregium prosternere moenia molli structa lyra?' simul insultans gressuque manuque molibus obstantes cuneos tabulataque saeuus restruit: absiliunt pontes, tectique trementis (10,880) saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus utitur et truncas rupes in templa domosque praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem. iamque Iouem circa studiis diuersa fremebant Argolici Tyriique dei; pater, aequus utrisque, 885 aspicit ingentes ardentum comminus iras seque obstare uidet. gemit inseruante nouerca Liber et obliquo respectans lumine patrem: 'nunc ubi saeua manus, meaque heu cunabula flammae? fulmen, io ubi fulmen?' ait. gemit auctor Apollo (10,890) quas dedit ipse domos; Lernam Thebasque rependit maestus et intento dubitat Tirynthius arcu; maternos plangit uolucer Danaeius Argos; flet Venus Harmoniae populos metuensque mariti stat procul et tacita Gradiuum respicit ira. 895 increpat Aonios audax Tritonia diuos, Iunonem tacitam furibunda silentia torquent. non tamen haec turbant pacem Iouis, ecce quierant iurgia cum mediis Capaneus auditus in astris, 'nullane pro trepidis,' clamabat, 'numina Thebis [10,900] statis? ubi infandae segnes telluris alumni, Bacchus et Alcides? piget instigare minores: tu potius uenias (quis enim concurrere nobis dignior?); en cineres Semelaeaque busta tenentur! nunc age, nunc totis in me conitere flammis, 905 Iuppiter! an pauidas tonitru turbare puellas fortior et soceri turres excindere Cadmi?' ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem risit et incussa sanctarum mole comarum, 'quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae? (10,910) tune etiam feriendus?' ait. premit undique lentum turba deum frendens et tela ultricia poscit, nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx. ipsa dato nondum caelestis regia signo sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes 915 accurruntque imbres: Stygias rupisse catenas Iapetum aut uictam supera ad conuexa leuari Inarimen Aetnamue putes. pudet ista timere caelicolas; sed cum in media uertigine mundi stare uirum insanasque uident deposcere pugnas, (10,920) mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent. coeperat Ogygiae supra fastigia turris arcanum mugire polus caelumque tenebris auferri: tenet ille tamen, quas non uidet, arces, fulguraque attritis quotiens micuere procellis, 925 'his' ait 'in Thebas, his iam decet ignibus uti, hinc renouare faces lassamque accendere quercum'. talia dicentem toto Ioue fulmen adactum corripuit: primae fugere in nubila cristae, et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent (10,930) membra uiri. cedunt acies, et terror utrimque, quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas. {intra se stridere facem galeamque comasque quaerit, et urentem thoraca repellere dextra conatus ferri cinerem sub pectore tractat.} 935 stat tamen, extremumque in sidera uersus anhelat, pectoraque inuisis obicit fumantia muris; nec caderet, sed membra uirum terrena relinquunt, exuiturque animus; paulum si tardius artus cessissent, potuit fulmen sperare secundum.