[7,0] LIBER VII. [7,1] Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos, concussitque caput motu quo celsa laborant sidera proclamatque adici ceruicibus Atlans. 5 tunc ita uelocem Tegees adfatur alumnum: 'i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque niuosi sideris, Oceano uetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri. [7,10] atque ibi seu posita respirat cuspide Mauors, quamquam inuisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat: propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus 15 Inachias acies atque omne quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae: illi, uix muros limenque egressa iuuentus, sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri. [7,20] hicne tuus, Gradiue, furor? sonat orbe recusso discus et Oebalii coeunt in proelia caestus. at si ipsi rabies ferrique insana uoluptas qua tumet, inmeritas cineri dabit impius urbes ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem 25 sternet humi populos miserumque exhauriet orbem. nunc lenis belli nostraque remittitur ira. quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris (nil equidem crudele minor), sit mite bonumque [7,30] numen et effreni laxentur in otia mores, reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.' dixerat, et Thracum Cyllenius arua subibat; 35 atque illum Arctoae labentem cardine portae tempestas aeterna plagae praetentaque caelo agmina nimborum primique Aquilonis hiatus in diuersa ferunt: crepat aurea grandine multa palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri. [7,40] hic steriles delubra notat Mauortia siluas (horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo. ferrea compago laterum, ferro arta teruntur limina, ferratis incumbunt tecta columnis. 45 laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem lux timet, et durus contristat sidera fulgor. digna loco statio: primis salit Impetus amens e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes exanguesque Metus, occultisque ensibus astant [7,50] Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum. innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus stat medio, laetusque Furor uultuque cruento Mors armata sedet; bellorum solus in aris sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis. 55 terrarum exuuiae circum et fastigia templi captae insignibant gentes: caelataque ferro fragmina portarum bellatricesque carinae et uacui currus protritaque curribus ora, paene etiam gemitus: adeo uis omnis et omne [7,60] uulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso cernere erat: talem diuina Mulciber arte ediderat; nondum radiis monstratus adulter foeda catenato luerat conubia lecto. quaerere templorum regem uix coeperat ales 65 Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello uallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa aduentantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher [7,70] ipse subit curru, diraque aspergine latos mutat agros, spolia a tergo flentesque cateruae. dant siluae nixque alta locum; regit atra iugales sanguinea Bellona manu longaque fatigat cuspide. deriguit uisu Cyllenia proles 75 summisitque genas: ipsi reuerentia patri, si prope sit, dematque minas nec talia mandet. 'quod Iouis imperium, magno quid ab aethere portas?' occupat Armipotens, 'neque enim hunc, germane, sub axem sponte uenis hiemesque meas, cui roscida iuxta [7,80] Maenala et aestiui clementior aura Lycaei.' ille refert consulta patris. nec longa moratus, sicut anhelabant, iuncto sudore uolantes Mars impellit equos, resides in proelia Graios ipse etiam indignans. uidit pater altus et irae 85 iam leuior tardo flectebat pondere uultum. ut si quando ruit debellatasque relinquit Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem exanimis iam uoluit hiems: nondum arma carinis omnia, nec toto respirant pectore nautae. [7,90] finierat pugnas honor exequialis inermes; necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros uina solo fundens cinerem placabat Adrastus Archemori: 'da, parue, tuum trieteride multa instaurare diem, nec saucius Arcadas aras 95 malit adire Pelops Eleaque pulset eburna templa manu, nec Castaliis altaribus anguis, nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo. nos te lugenti, puer, infitiamur Auerno, maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris, [7,100] nunc festina cohors. at si Boeotia ferro uertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris, tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes numina, captiuis etiam iurabere Thebis.' dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque uouebat. 105 iam pronis Gradiuus equis Ephyraea premebat litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras tollit et alterna geminum mare protegit umbra. inde unum dira comitum de plebe Pauorem quadripedes anteire iubet: non alter anhelos [7,110] insinuare metus animoque auertere uires aptior; innumerae monstro uocesque manusque et facies quamcumque uelit; bonus omnia credi auctor et horrificis lymphare incursibus urbes. si geminos soles ruituraque suadeat astra, 115 aut nutare solum aut ueteres descendere siluas, a! miseri uidisse putant. tunc acre nouabat ingenium: falso Nemeaeum puluere campum erigit; attoniti tenebrosam a uertice nubem respexere duces; falso clamore tumultum [7,120] auget, et arma uirum pulsusque imitatur equorum, terribilemque uagas ululatum spargit in auras. exiluere animi, dubiumque in murmure uulgus pendet: 'ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde puluereo stant astra globo? num Ismenius ultro 125 miles? ita est: ueniunt. tanta autem audacia Thebis? an dubitent, age, dum inferias et busta colamus?' haec Pauor attonitis; uariosque per agmina uultus induitur: nunc Pisaeis e milibus unus, nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos [7,130] adiurat turmasque metu consternat inani. nil falsum trepidis. ut uero amentibus ipse incidit et sacrae circum fastigia uallis turbine praeuectus rapido ter sustulit hastam, ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit: 135 arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo more rapit, mutant galeas alienaque cogunt ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saeuit mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat: praecipitant redimuntque moras. sic litora uento [7,140] incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique uela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes; iamque natant remi, natat omnis in aequore summo ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti respicitur tellus comitesque a puppe relicti. 145 uiderat Inachias rapidum glomerare cohortes Bacchus iter; gemuit Tyriam conuersus ad urbem, altricemque domum et patrios reminiscitur ignes, purpureum tristi turbatus pectore uultum: non crines, non serta loco, dextramque reliquit [7,150] thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uuae. ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iouem (et tunc forte polum secretus habebat) constitit, haud umquam facie conspectus in illa (nec causae latuere patrem), supplexque profatur: 155 'excindisne tuas, diuum sator optime, Thebas? saeua adeo coniunx? nec te telluris amatae deceptique laris miseret cinerumque meorum? esto, olim inuitum iaculatus nubibus ignem, credimus: en iterum atra refers incendia terris, [7,160] nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus. quis modus? an nobis pater iratusque bonusque fulmen habes? sed non Danaeia limina talis Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas. scilicet e cunctis ego neglectissima natis 165 progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina uitae praereptumque uterum et maternos reddere menses. adde quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, [7,170] nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum. unde tubas Martemque pati, qui feruidus ecce quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma ducat et innocuis iubeat decernere peltis? 175 quin etiam inuisos (sic hostis defuit?) Argos eligis! o ipsis, genitor, grauiora periclis iussa: nouercales ruimus ditare Mycenas! cedo equidem. quo sacra tamen ritusque peremptae gentis, et in tumulos si quid male feta reliquit [7,180] mater, abire iubes? Thracen siluasque Lycurgi? anne triumphatos fugiam captiuus ad Indos? da sedem profugo. potuit Latonia frater saxa (nec inuideo) defigere Delon et imis commendare fretis; cara summouit ab arce 185 hostiles Tritonis aquas; uidi ipse potentem gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas Cyllene secreta tubas Minoaue curat Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris? hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes [7,190] Herculeae placitusque uagae Nycteidos ardor, hic Tyrium genus et nostro felicior igne taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.' inuidiam risit pater, et iam poplite flexum sternentemque manus tranquillus ad oscula tollit 195 inque uicem placida orsa refert: 'non coniugis ista consiliis, ut rere, puer, nec saeua roganti sic expostus ego: inmoto deducimur orbe fatorum; ueteres seraeque in proelia causae. nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus [7,200] parcior humani? uidet axis et ista per aeuum mecum aeterna domus quotiens iam torta reponam fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis. quin etiam inuitus magna ulciscendaque passis aut Lapithas Marti aut ueterem Calydona Dianae 205 expugnare dedi: nimia est iactura pigetque tot mutare animas, tot reddere corpora uitae. Labdacios uero Pelopisque a stirpe nepotes tardum abolere mihi; scis ipse (ut crimina mittam Dorica) quam promptae superos incessere Thebae; [7,210] te quoque : sed, quoniam uetus excidit ira, silebo. non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus, aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres progenuisse reus, lacero tua lustra repleuit funere: ubi hi fletus, ubi tunc ars tanta precandi? 215 ast ego non proprio diros impendo dolori Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque et pietas et laesa fides naturaque et ipsi Eumenidum mores. sed tu super urbe moueri parce tua: non hoc statui sub tempore rebus [7,220] occasum Aoniis, ueniet suspectior aetas ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.' his ille auditis mentemque habitumque recepit; ut, cum sole malo tristique rosaria pallent usta Noto, si clara dies Zephyrique refecit 225 aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent germina, et informes ornat sua gloria uirgas. nuntius attonitas iamdudum Eteoclis ad aures explorata ferens longo docet agmine Graios ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis; [7,230] quacumque ingressi tremere ac miserescere cunctos Thebarum; qui stirpe refert, qui nomine et armis. ille metum condens audire exposcit et odit narrantem: hinc socios dictis stimulare suasque metiri decernit opes. exciuerat omnem 235 Aoniam Euboeamque et Phocidos arua propinquae Mars, ita dulce Ioui. longe fugit ordine uelox tessera: propellunt acies, seseque sub armis ostentant; subeunt campo qui proximus urbi damnatus bellis patet expectatque furores. [7,240] nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres conscendunt muros, inde arma nitentia natis et formidandos monstrant sub casside patres. turre procul sola nondum concessa uideri Antigone populis teneras defenditur atra 245 ueste genas; iuxtaque comes quo Laius ibat armigero; tunc uirgo senem regina ueretur. quae sic orsa prior: 'spesne obstatura Pelasgis haec uexilla, pater? Pelopis descendere totas audimus gentes: dic, o precor, extera regum [7,250] agmina; nam uideo quae noster signa Menoeceus, quae noster regat arma Creon, quam celsus aena Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.' sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas: 'mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae 255 promouet ecce Dryas; hic, cui niuea arma tridentem atque auro rude fulmen habent, Orionis alti non falsus uirtute nepos: procul, oro, paternum omen et innuptae uetus excidat ira Dianae. iungunt se castris regisque in nomen adoptant [7,260] Ocalee Medeonque et confertissima lucis Nisa Dionaeisque auibus circumsona Thisbe. proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni arma patris pinuque iubas imitatur equinas, terribilis siluis: reor et Mauorte cruento 265 talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae, qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis, qui breue litus Hyles Atalantaeamque superbi Schoenon habent notique colunt uestigia campi; fraxineas Macetum uibrant de more sarisas [7,270] saeuaque difficiles excludere uulnera peltas. ecce autem clamore ruunt Neptunia proles Onchesti, quos pinigeris Mycalesos in agris Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit Gargaphie, quorumque nouis Haliartos aristis 275 inuidet et nimia sata laeta superuenit herba. tela rudes trunci, galeae uacua ora leonum, arborei dant scuta sinus. hos regis egenos Amphion en noster agit (cognoscere pronum, uirgo), lyra galeam tauroque insignis auito. [7,280] macte animo iuuenis! medios parat ire per enses nudaque pro caris opponere pectora muris. uos etiam nostris, Heliconia turba, uenitis addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris et felix Olmie uadis, armastis alumnos 285 bellorum resides. patriis concentibus audis exultare gregem, quales, cum pallida cedit bruma, renidentem deducunt Strymona cycni. ite alacres, numquam uestri morientur honores, bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.' [7,290] dixerat, et paulum uirgo interfata loquenti: 'illi autem, quanam iunguntur origine fratres? sic certe paria arma uiris, sic exit in auras cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!' cui senior ridens: 'non prima errore uidendi 295 falleris, Antigone: multi hos (nam decipit aetas) dixerunt fratres. pater est natusque, sed aeui confudere modos: puerum Lapithaona nymphe Dercetis expertem thalami crudumque maritis ignibus ante diem cupido uiolauit amore [7,300] improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus editus, ac primae genitorem in flore iuuentae consequitur traxitque notas et miscuit annos. et nunc sic fratres mentito nomine gaudent, plus pater: hunc olim iuuat et uentura senectus. 305 tercentum genitor totidemque in proelia natus exercent equites: hi deseruisse feruntur exilem Glisanta Coroniamque feracem, messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes. sed potius celsos umbrantem hunc aspice late [7,310] Hypsea quadriiugos; clipei septemplice tauro laeua, ter insuto seruantur pectora ferro, pectora: nam tergo numquam metus. hasta uetustum siluarum decus, emissae cui peruia semper armaque corporaque et numquam manus inrita uoti. 315 Asopos genuisse datur, dignusque uideri tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit pontibus, aut natae tumidus cum uirginis ultor flumina concussit generum indignata Tonantem. namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis [7,320] amplexu latuisse Iouis: furit amnis et astris infensus bellare parat (nondum ista licebant nec superis); stetit audaces effusus in iras, conseruitque manum, nec quem imploraret habebat, donec uix tonitru summotus et igne trisulco 325 cessit. adhuc ripis animosus gurges anhelis fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae gaudet et Aetnaeos in caelum efflare uapores. talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo, si modo placauit felix Aegina Tonantem. [7,330] ducit Itonaeos et Alalcomenaea Mineruae agmina, quos Midea et quos uuida suggerit Arne, Aulida qui Graeanque serunt uiridesque Plataeas, et sulco Peteona domant, refluumque meatu Euripum, qua noster, habent teque, ultima tractu 335 Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus poscentes inrupit aquas, iam crine genisque caerulus, et mixtos expauit ab inguine pisces. glandibus et torta Zephyros incidere funda cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas. [7,340] tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris trux puer; orbata florem, pater, adluis unda. quis tibi Phoebeas acies ueteremque reuoluat Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson, 345 et ualles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri subnixam scopulo, uel qui Parnason utrumque aut Cirrham tauris Anemorianque supinant Coryciumque nemus propellentemque Lilaean Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam [7,350] ferre sitim Python amnemque auertere ponto: omnibus inmixtas cono super aspice laurus armaque uel Tityon uel Delon habentia, uel quas hic deus innumera laxauit caede pharetras. Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus 355 Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai, hospes; adhuc currus securaque lora tenebam, cum tua subter equos iacuit conuulsa cruentis ictibus (o utinam nostro cum sanguine!) ceruix.' dicenti maduere genae, uultumque per omnem [7,360] pallor iit, uocisque repens singultus apertum intercepit iter; refouet frigentis amicum pectus alumna senis; redit atque exile profatur: 'o mihi sollicitum decus ac suprema uoluptas, Antigone! seras tibi demoror improbus umbras, 365 fors eadem scelera et caedes uisurus auitas, donec te thalamis habilem integramque resignem: hoc satis, et fessum uita dimittite, Parcae. sed dum labor iners, quanti (nunc ecce reuiso) transabiere duces: Clonin atque in terga comantes [7,370] non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste, non humiles Aegas altumque Capherea dixi. et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt, et tuus armatis iubet ecce silentia frater.' uix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit: 375 'magnanimi reges, quibus haud parere recusem, ductor et ipse, meas miles defendere Thebas, non ego uos stimulare parem (nam liber in arma impetus, et meritas ultro iurastis in iras), nec laudare satis dignasque rependere grates [7,380] sufficiam (referent superi uestraeque subacto hoste manus): urbem socia de gente subistis tutari, quam non aliis populator ab oris belliger externaue satus tellure, sed hostis indigena adsultat, cui castra aduersa regenti 385 hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, hic erat et frater. cerne en ubicumque nefandus excidium moliris auis: uenere uolentes Aoniae populi, nec sum tibi, saeue, relictus. quid uelit ista cohors et te sentire decebat: [7,390] reddere regna uetant.' sic fatus et omnia rite disponit, qui bella gerant, qui moenia seruent, quas in fronte manus, medio quas robore sistat. perspicuas sic luce fores et uirgea pastor claustra leuat, dum terra recens; iubet ordine primo 395 ire duces, media stipantur plebe maritae; ipse leuat grauidas et humum tactura parentum ubera, succiduasque apportat matribus agnas. interea Danai noctemque diemque sub armis, noctem iterum rursusque diem (sic ira ferebat) [7,400] ingeminant: contempta quies, uix aut sopor illis aut epulae fecere moram; properatur in hostem more fugae. nec monstra tenent, quae plurima nectit prodigiale canens certi fors praeuia fati. quippe serunt diros monitus uolucresque feraeque 405 sideraque auersique suis decursibus amnes, infestumque tonat pater et mala fulgura lucent; terrificaeque adytis uoces clausaeque deorum sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber, et subiti manes flentumque occursus auorum. [7,410] tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae, et non adsuetis pernox ululauit Eleusin mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis uidit Amyclaeos (facinus!) concurrere fratres. Arcades insanas latrare Lycaonis umbras 415 nocte ferunt tacita, saeuo decurrere campo Oenomaum sua Pisa refert; Acheloon utroque deformem cornu uagus infamabat Acarnan. Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae confusum Iunonis ebur; mugire potentem [7,420] Inachon agricolae, gemini maris incola narrat Thebanum toto planxisse Palaemona ponto. haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor consiliis obstat diuum prohibetque timeri. iam ripas, Asope, tuas Boeotaque uentum 425 flumina. non ausae transmittere protinus alae hostilem fluuium; forte et trepidantibus ingens descendebat agris, animos siue imbrifer arcus, seu montana dedit nubes, seu fluminis illa mens fuit obiectusque uado pater arma uetabat. [7,430] tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis gurgite de medio frenis suspensus et armis, 'ite uiri,' clamat, 'sic uos in moenia primus ducere, sic clausas uoueo perfringere Thebas.' 435 praecipitant cuncti fluuio puduitque secutos. ac uelut ignotum si quando armenta per amnem pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus omnibus et late medius timor: ast ubi ductor taurus init fecitque uadum, tunc mollior unda, [7,440] tunc faciles saltus, uisaeque accedere ripae. haud procul inde iugum tutisque accommoda castris arua notant, unde urbem etiam turresque uidere Sidonias; placuit sedes fidique receptus colle per excelsum patulo quem subter aperto 445 arua sinu, nullique aliis a montibus instant despectus; nec longa labor munimina durus addidit: ipsa loco mirum natura fauebat. in uallum elatae rupes deuexaque fossis aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae; [7,450] cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis erepsit rebusque dedit sopor otia fessis. quis queat attonitas dictis ostendere Thebas? urbem in conspectu belli suprema parantis territat insomnem nox atra diemque minatur. 455 discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo, nil fidum satis, inualidaeque Amphionis arces. rumor ubique alius plures adnuntiat hostes, maioresque timor; spectant tentoria contra Inachia externosque suis in montibus ignes. [7,460] hi precibus questuque deos, hi Martia tela belligerosque hortantur equos, hi pignora fletu cara premunt miserique rogos et crastina mandant funera. si tenuis demisit lumina somnus, bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia uitae 465 attonitis; lucemque timent lucemque precantur. it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi, aut utrique patrem: procul ille penatibus imis excitus implorat Furias oculosque reposcit. [7,470] iam gelidam Phoeben et caligantia primus hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro Oceanus lateque nouo Titane reclusum aequor anhelantum radiis subsidit equorum: ecce truces oculos sordentibus obsita canis 475 exangues Iocasta genas et bracchia planctu nigra ferens ramumque oleae cum uelleris atri nexibus, Eumenidum uelut antiquissima, portis egreditur magna cum maiestate malorum. hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles [7,480] praecipitantem artus et plus quam possit euntem sustentant. uenit ante hostes, et pectore nudo claustra aduersa ferit tremulisque ululatibus orat admitti: 'reserate uiam! rogat impia belli mater; in his aliquod ius execrabile castris 485 huic utero est.' trepidi uisam expauere manipli auditamque magis; remeat iam missus Adrasto nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses dant iter. illa duces ut primum aspexit Achiuos clamorem horrendum luctu furiata resoluit: [7,490] 'Argolici proceres, ecquis monstrauerit hostem quem peperi? quanam inueniam, mihi dicite, natum sub galea?' uenit attonitae Cadmeius heros obuius, et raptam lacrimis gaudentibus implet solaturque tenens, atque inter singula, 'matrem, 495 matrem' iterat, nunc ipsam urguens, nunc cara sororum pectora, cum mixta fletus anus asperat ira: 'quid molles lacrimas uenerandaque nomina fingis, rex Argiue, mihi? quid colla amplexibus ambis inuisamque teris ferrato pectore matrem? [7,500] tune ille exilio uagus et miserabilis hospes? quem non permoueas? longae tua iussa cohortes expectant, multoque latus praefulgurat ense. a miserae matres! hunc te noctesque diesque deflebam? si uerba tamen monitusque tuorum 505 dignaris, dum castra silent suspensaque bellum horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque: i mecum patriosque deos arsuraque saltem tecta uide, fratremque (quid aufers lumina?) fratrem adloquere et regnum iam me sub iudice posce: [7,510] aut dabit, aut ferrum causa meliore resumes. anne times ne forte doli, et te conscia mater decipiam? non sic miseros fas omne penates effugit: uix Oedipode ducente timeres. nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales 515 (a dolor) et uestros etiamnum excuso furores. quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeue, triumphum detulimus: religa captas in terga sorores, inice uincla mihi: grauis huc utcumque feretur et pater. ad uestrum gemitus nunc uerto pudorem, [7,520] Inachidae, liquistis enim paruosque senesque et lacrimas has quisque domi: sua credite matri uiscera! si uobis hic paruo in tempore carus (sitque precor), quid me, oro, decet quidue ista, Pelasgi, ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisue tulissem 525 regibus, et si qui nostros uicere furores. adnuite, aut natum complexa superstite bello hic moriar.' tumidas frangebant dicta cohortes, nutantesque uirum galeas et sparsa uideres fletibus arma piis. quales ubi tela uirosque [7,530] pectoris impulsu rabidi strauere leones, protinus ira minor, gaudentque in corpore capto securam differre famem: sic flexa Pelasgum corda labant, ferrique auidus mansueuerat ardor. ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula uersus, 535 nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis Antigones, uariaque animum turbante procella exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus non uetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae: 'me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper [7,540] expertus, nec frater eram, me opponite regi, cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto pectore in hoc. ubi tunc fidei pacisque sequestra mater eras, pulchris cum me nox uestra morata est hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum? 545 duc illum in campum, uestro qui sanguine pinguis spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris, heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum? scilicet infestae cum te circum undique dextrae nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent? [7,550] tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum possessumque odiis Argiua in castra remittet? ante haec excusso frondescet lancea ferro, Inachus ante retro nosterque Achelous abibit. sed mite adloquium et saeuis pax quaeritur armis: 555 haec quoque castra patent, necdum meruere timeri. an suspectus ego? abscedo et mea uulnera dono. intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores. finge autem pactis euictum excedere regnis, nempe iterum reddes?' rursus mutata trahuntur [7,560] agmina consiliis: subito ceu turbine caeli obuius aduersum Boreae Notus abstulit aequor. arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys arripit et primae molitur semina pugnae. errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, 565 mite iugum, belli quondam uastator Eoi currus, Erythraeis sed nuper uictor ab oris Liber in Aonios meritas dimiserat agros. illas turba dei seniorque ex more sacerdos sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes [7,570] palmite maturo uariisque ornare corymbis curat et alterno maculas interligat ostro. iamque ipsi colles, ipsa has (quid credat?) amabant armenta, atque ausae circum mugire iuuencae; quippe nihil grassata fames: manus obuia pascit, 575 exceptantque cibos fusoque horrenda supinant ora mero, uaga rure quies; si quando benigno urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum. has ubi uipereo tactas ter utramque flagello [7,580] Eumenis in furias animumque redire priorem impulit, erumpunt non agnoscentibus agris. ceu duo diuerso pariter si fulmina caelo rupta cadant longumque trahant per nubila crinem: non aliter cursu rapidae atque inmane frementes 585 transiliunt campos aurigamque impete uasto, Amphiarae, tuum (nec defuit omen, eriles forte is primus equos stagna ad uicina trahebat) corripiunt; mox Taenarium (qui proximus) Idan Aetolumque Acamanta premunt: fuga torua per agros [7,590] cornipedum, uisa donec flammatus Aconteus strage uirum, cui sueta feras prosternere uirtus (Arcas erat), densis iam fida ad moenia uersas insequitur telis, multumque hastile resumens ter, quater adducto per terga, per ilia telo 595 transigit. illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque extantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querelas saucia dilectis adclinant pectora muris. templa putes urbemque rapi facibusque nefandis [7,600] Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris; mallent cunabula magni Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus iam uacuum telis geminoque in sanguine ouantem 605 comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuuentus auxilio tardi: iam supra sacra ferarum corpora maerenti iuuenis iacet ultio Baccho. rumpitur et Graium subito per castra tumultu concilium; fugit exertos Iocasta per hostes [7,610] iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus utitur: 'ite age, nunc pacem sperate fidemque! num saltem differre nefas potuitue morari, dum genetrix dimissa redit?' sic fatus aperto 615 ense uocat socios. saeuus iam clamor et irae hinc atque inde calent; nullo uenit ordine bellum, confusique duces uulgo, et neglecta regentum imperia; una equites mixti peditumque cateruae et rapidi currus; premit indigesta ruentes [7,620] copia, nec sese uacat ostentare nec hostem noscere. sic subitis Thebana Argiuaque pubes conflixere globis; retro uexilla tubaeque post tergum et litui bellum inuenere secuti. tantus ab exiguo crudescit sanguine Mauors! 625 uentus uti primas struit intra nubila uires, lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat, mox rapuit nemus et montes patefecit opacos. nunc age, Pieriae, non uos longinqua, sorores, consulimus, uestras acies uestramque referte [7,630] Aoniam; uidistis enim, dum Marte propinquo horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus. Sidonium Pterelan sonipes male fidus in armis rumpentem frenos diuersa per agmina raptat iam liber, sic fessa manus. uenit hasta per ambos 635 Tydeos: et laeuum iuueni transuerberat inguen labentemque adfigit equo. fugit ille perempto consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem portat adhuc: ceu nondum anima defectus utraque cum sua Centaurus moriens in terga recumbit. [7,640] certat opus ferri: sternunt alterna furentes Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus, Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento, cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta. Caeneos Inachii ferro Mauortius Haemon 645 colla rapit, cui diuiduum trans corpus hiantes truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiua dimisit moriens clipeum hostilemque suumque. quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus, [7,650] quis lucos, uetitus quibus emansisse sacerdos, suasit et adsuetum Bromio mutare furorem? quem terrere queas? clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, 655 crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae uincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulua mordebat iaspide pallam, [7,660] quam super a tergo uelox gorytos et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae. it lymphante deo media inter milia longum uociferans: 'prohibete manus, haec omine dextro moenia Cirrhaea monstrauit Apollo iuuenca; 665 Parcite, in haec ultro scopuli uenere uolentes. gens sacrata sumus: gener huic est Iuppiter urbi Gradiuusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum et magnum Alciden.' iactanti talia frustra turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta. [7,670] qualis ubi primam leo mane cubilibus atris erexit rabiem et saeuo speculatur ab antro aut ceruum aut nondum bellantem fronte iuuencum, it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant uenantum, praedam uidet et sua uulnera nescit: 675 sic tum congressu Capaneus gauisus iniquo librabat magna uenturam mole cupressum. ante tamen, 'quid femineis ululatibus,' inquit, 'terrificas, moriture, uiros? utinam ipse ueniret cui furis! haec Tyriis cane matribus!' et simul hastam [7,680] expulit; illa uolans, ceu uis non ulla moretur obuia, uix sonuit clipeo et iam terga reliquit. arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum, eruptusque sinus uicit cruor. occidis audax, occidis Aonii puer altera cura Lyaei. 685 marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis, te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos et Thebana metu iuratus in orgia Ganges. nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, parcior ad ciues Polynicis inhorruit ensis. [7,690] eminet ante alios iam formidantibus arua Amphiaraus equis ac multo puluere uertit campum indignantem: famulo decus addit inane maestus et extremos obitus inlustrat Apollo. ille etiam clipeum galeamque incendit honoro 695 sidere; nec tarde fratri, Gradiue, dedisti ne qua manus uatem, ne quid mortalia bello laedere tela queant: sanctum et uenerabile Diti funus eat. talis medios aufertus in hostes certus et ipse necis, uires fiducia leti [7,700] suggerit; inde uiro maioraque membra diesque laetior et numquam tanta experientia caeli, si uacet: auertit morti contermina Virtus. ardet inexpleto saeui Mauortis amore et fruitur dextra atque anima flagrante superbit. 705 hicne hominum casus lenire et demere Fatis iura frequens? quantum subito diuersus ab illo qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni nube salutato uolucrem cognoscere Phoebo! innumeram ferro plebem, ceu letifer annus [7,710] aut iubar aduersi graue sideris, immolat umbris ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum, cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque 715 intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo (inuitus: iam fraxineum demiserat hastae par robur, et excussis apparuit infula cristis), Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti et domus et coniunx et amantes litora nati. [7,720] uixerat ille diu pauper scrutator aquarum, decepit tellus, moriens hiemesque Notosque laudat et experti meliora pericula ponti. aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus palantum strages ardetque auertere pugnam, 725 quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens robora; sed uiso praesens minor augure sanguis: illum armis animisque cupit. prohibebat iniquo agmine consertum cunei latus; inde superbus exeruit patriis electum missile ripis, [7,730] ac prius: 'Aonidum diues largitor aquarum, clare Giganteis etiamnum, Asope, fauillis, da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique quercus alumna uadi; fas et me spernere Phoebum, si tibi conlatus diuum sator: omnia mergam 735 fontibus arma tuis tristesque sine augure uittas.' audierat genitor: uetat indulgere uolentem Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen. ille ruit: deus ipse uagis succedit habenis, Lernaeum falso simulans Haliacmona uultu. [7,740] tunc uero ardenti non ulla obsistere temptant signa, ruunt solo terrore, et uulnere citra mors trepidis ignaua uenit, dubiumque tuenti presserit infestos onus impuleritne iugales. sic ubi nubiferum montis latus aut noua uentis 745 soluit hiems, aut uicta situ non pertulit aetas, desilit horrendus campo timor, arua uirosque limite non uno longaeuaque robora secum praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso aut uallem cauat aut medios intercipit amnes. [7,750] non secus ingentique uiro magnoque grauatus temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine feruet. ipse sedens telis pariterque ministrat habenis Delius, ipse docet iactus aduersaque flectit spicula fortunamque hastis uenientibus aufert. 755 sternuntur terra Menalas pedes, Antiphus alto nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha Aetion, caesoque infamis fratre Polites, conatusque toris uittatam attingere Manto Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas. [7,760] et iam cornipedes trepidi ad moribunda reflantes corpora rimantur terras, omnisque per artus sulcus et incisis altum rubet orbita membris. hos iam ignorantes terit impius axis, at illi uulnere semineces (nec deuitare facultas) 765 uenturum super ora uident; iam lubrica tabo frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque sanguine difficiles, et tardior ungula fossis uisceribus: tunc ipse furens in morte relicta spicula et e mediis extantes ossibus hastas [7,770] auellit, strident animae currumque sequuntur. tandem se famulo summum confessus Apollo 'utere luce tua longamque' ait 'indue famam, dum tibi me iunctum Mors inreuocata ueretur. uincimur: inmites scis nulla reuoluere Parcas 775 stamina; uade diu populis promissa uoluptas Elysiis, certe non perpessure Creontis imperia aut uetito nudus iaciture sepulcro.' ille refert contra, et paulum respirat ab armis: 'olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem [7,780] ad iuga (quis tantus miseris honor?) axe trementi sensimus; instantes quonam usque morabere manes? audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis flumina tergeminosque mali custodis hiatus. accipe commissum capiti decus, accipe laurus, 785 quas Erebo deferre nefas. nunc uoce suprema, si qua recessuro debetur gratia uati, deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae coniugis et pulchrum nati commendo furorem.' desiluit maerens lacrimasque auertit Apollo: [7,790] tunc uero ingemuit currusque orbique iugales. non aliter caeco nocturni turbine Cauri scit peritura ratis, cum iam damnata sororis igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres. iamque recessurae paulatim horrescere terrae 795 summaque terga quati grauiorque efferuere puluis coeperat; inferno mugit iam murmure campus. bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem hortanturque gradus; alius tremor arma uirosque mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant [7,800] culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis effugit; exciderunt irae, nutantia figunt tela solo, dubiasque uagi nituntur in hastas comminus inque uicem uiso pallore recedunt. sic ubi nauales miscet super aequora pugnas 805 contempto Bellona mari, si forte benigna tempestas, sibi quisque cauent, ensesque recondit mors alia, et socii pacem fecere timores. talis erat campo belli fluitantis imago. siue laborantes concepto flamine terrae [7,810] uentorum rabiem et clausum eiecere furorem, exedit seu putre solum carpsitque terendo unda latens, siue hac uoluentis machina caeli incubuit, siue omne fretum Neptunia mouit cuspis et extremas grauius mare torsit in oras, 815 seu uati datus ille fragor, seu terra minata est fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo dissilit, inque uicem timuerunt sidera et umbrae. illum ingens haurit specus et transire parentes mergit equos; non arma manu, non frena remisit: [7,820] sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum, campumque coire ingemuit, donec leuior distantia rursus miscuit arua tremor lucemque exclusit Auerno.