[4,0] Liber quartus. Statius Marcello suo salutem. Inueni librum, Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. reor equidem aliter quam inuocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse; sed hic liber tres habet {- - -} se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoraui; secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus; tertio uiam Domitianam miratus sum qua grauissimam harenarum moram exemit: cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. proximum est lyricum carmen ad Septimium Seuerum, iuuenem, uti scis, inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur, imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola, quam ad illum de editione Thebaidos meae publicaui; sed nunc quoque eum reuerti maturius ex Dalmatia rogo. iuncta est ecloga ad municipem meum Iulium Menecraten, splendidum iuuenem et Polli mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestauerit. Plotio Grypo, maioris gradus iuueni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos quos Saturnalibus una risimus, huic uolumini inserui. quare ergo plura in quarto Siluarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt, ut audio, quod hoc stili genus edidissem. primum superuacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere! exercere autem ioco non licet? ‹secreto› inquit. sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. nouissime: quisquis ex meis inuitus aliquid legit, statim se profiteatur aduersum. ita quare consilio eius accedam? in summam, nempe ego sum qui traducor: taceat et gaudeat. hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes. et, si uidetur, hactenus, sin minus, reprehendemur. uale. [4,1] Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici. Laeta bis octonis accedit purpura fastis Caesaris insignemque aperit Germanicus annum, atque oritur cum sole nouo, cum grandibus astris clarius ipse nitens et primo maior Eoo. 5 exsultent leges Latiae, gaudete, curules, et septemgemino iactantior aethera pulset Roma iugo, plusque ante alias Euandrius arces collis ouet: subiere noui Palatia fasces et requiem bis sextus honos precibusque receptis 10 curia Caesareum gaudet uicisse pudorem. ipse etiam immensi reparator maximus aeui attollit uultus et utroque a limine grates Ianus agit, quem tu uicina Pace ligatum omnia iussisti componere bella nouique 15 in leges iurare fori. leuat ecce supinas hinc atque inde manus geminaque haec uoce profatur: "salue, magne parens mundi, qui saecula mecum instaurare paras, talem te cernere semper mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci, 20 sic annos intrare decet. da gaudia fastis continua; hos umeros multo sinus ambiat ostro et properata tuae manibus praetexta Mineruae. aspicis ut templis alius nitor, altior aris ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae, 25 moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque purpureique patres, lucemque a consule ducit omnis honos. quid tale, precor, prior annus habebat? dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas, dinumera fastos nec parua exempla recense, 30 sed quae sola meus dignetur uincere Caesar. ter Latio deciesque tulit labentibus annis Augustus fasces, sed coepit sero mereri: tu iuuenis praegressus auos. et quanta recusas, quanta uetas! flectere tamen precibusque senatus 35 permittes hunc saepe diem. manet insuper ordo longior, et totidem felix tibi Roma curules terque quaterque dabit. mecum altera saecula condes, et tibi longaeui renouabitur ara parentis; mille tropaea feres, tantum permitte triumphos. 40 restat Bactra nouis, restat Babylona tributis frenari; nondum gremio Iouis Indica laurus, nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses." Sic Ianus, clausoque libens se poste recepit. 45 tunc omnes patuere dei laetoque dederunt signa polo, longamque tibi rex, magne, iuuentam annuit atque suos promisit Iuppiter annos. [4,2] Eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum. Regia Sidoniae conuiuia laudat Elissae, qui magnum Aenean Laurentibus intulit aruis; Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat, aequore qui multo reducem consumpsit Vlixem: 5 ast ego cui sacrae Caesar noua gaudia cenae nunc primum dominaque dedit consurgere mensa, qua celebrem mea uota lyra, quas soluere grates sufficiam? non, si pariter mihi uertice laeto nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros, 10 digna loquar. mediis uideor discumbere in astris cum Ioue et Iliaca porrectum sumere dextra immortale merum. steriles transmisimus annos: haec aeui mihi prima dies, hic limina uitae. tene ego, regnator terrarum orbisque subacti 15 magne parens, te, spes hominum, te, cura deorum, cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri uina inter mensasque, et non assurgere fas est? Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis, sed quantae superos caelumque Atlante remisso 20 sustentare queant. stupet hoc uicina Tonantis regia, teque pari laetantur sede locatum numina. nec magnum properes excedere caelum: tanta patet moles effusaeque impetus aulae liberior, campi multumque amplexus operti 25 aetheros, et tantum domino minor; ille penates implet et ingenti genio iuuat. aemulus illic mons Libys Iliacusque nitet, multa Syene et Chios et glaucae certantia Doridi saxa; Lunaque portandis tantum suffecta columnis. 30 longa supra species: fessis uix culmina prendas uisibus auratique putes laquearia caeli. hic cum Romuleos proceres trabeataque Caesar agmina mille simul iussit discumbere mensis, ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat 35 sufficere. aetherii felix sic orbita fluxit Triptolemi, sic uitifero sub palmite nudos umbrauit colles et sobria rura Lyaeus. Sed mihi non epulas Indisque innixa columnis robora Maurorum famulasque ex ordine turmas, 40 ipsum, ipsum cupido tantum spectare uacauit tranquillum uultu sed maiestate serena mulcentem radios summittentemque modeste fortunae uexilla suae; tamen ore nitebat dissimulatus honos. talem quoque barbarus hostis 45 posset et ignotae conspectum agnoscere gentes. non aliter gelida Rhodopes in ualle recumbit dimissis Gradiuus equis; sic lubrica ponit membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux, sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan, 50 sic grauis Alcides post horrida iussa reuersus gaudebat strato latus adclinare leoni. parua loquor necdum aequo tuos, Germanice, uultus: talis, ubi Oceani finem mensasque reuisit Aethiopum sacro diffusus nectare uultus 55 dux superum secreta iubet dare carmina Musas et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos. Di tibi (namque animas saepe exaudire minores dicuntur) patriae bis terque exire senectae annuerint fines. rata numina miseris astris, 60 templaque des habitesque domos. saepe annua pandas limina, saepe nouo Ianum lictore salutes, saepe coronatis iteres quinquennia lustris. qua mihi felices epulas mensaeque dedisti sacra tuae, talis longo post tempore uenit 65 lux mihi, Troianae qualis sub collibus Albae, cum modo Germanas acies modo Daca sonantem proelia Palladio tua me manus induit auro. [4,3] Via Domitiana. Quis duri silicis grauisque ferri immanis sonus aequori propinquum saxosae latus Appiae repleuit? certe non Libycae sonant cateruae, 5 nec dux aduena peierante bello Campanos quatit inquietus agros, nec frangit uada montibusque caesis inducit Nero sordidas paludes; sed qui limina bellicosa Iani 10 iustis legibus et foro coronat, quis castae Cereri diu negata reddit iugera sobriasque terras, quis fortem uetat interire sexum et censor prohibet mares adultos 15 pulchrae supplicium timere formae; qui reddit Capitolio Tonantem et Pacem propria domo reponit, qui genti patriae futura semper sancit lumina Flauiumque caelum, 20 hic segnis populi uias grauatus et campos iter omne detinentes longos eximit ambitus nouoque iniectu solidat graues harenas, gaudens Euboicae domum Sibyllae 25 Gauranosque sinus et aestuantes septem montibus admouere Baias. Hic quondam piger axe uectus uno nutabat cruce pendula uiator sorbebatque rotas maligna tellus, 30 et plebs in mediis Latina campis horrebat mala nauigationis; nec cursus agiles, sed impeditum tardabant iter orbitae tacentes, dum pondus nimium querens sub alta 35 repit languida quadrupes statera. at nunc, quae solidum diem terebat, horarum uia facta uix duarum. non tensae uolucrum per astra pennae, nec uelocius ibitis, carinae. 40 Hic primus labor incohare sulcos et rescindere limites et alto egestu penitus cauare terras; mox haustas aliter replere fossas et summo gremium parare dorso, 45 ne nutent sola, ne maligna sedes et pressis dubium cubile saxis; tunc umbonibus hinc et hinc coactis et crebris iter alligare gonfis. o quantae pariter manus laborant! 50 hi caedunt nemus exuuntque montes, hi ferro scopulos trabesque leuant; illi saxa ligant opusque texunt cocto puluere sordidoque tofo; hi siccant bibulas manu lacunas 55 et longe fluuios agunt minores. hae possent et Athon cauare dextrae et maestum pelagus gementis Helles intercludere ponte non natanti. his paruus, nisi cliuiae uetarent, 60 Inous freta miscuisset Isthmos. Feruent litora mobilesque siluae, it longus medias fragor per urbes, atque echon simul hinc et inde fractam Gauro Massicus uuifer remittit. 65 miratur sonitum quieta Cyme et Literna palus pigerque Safon. At flauum caput umidumque late crinem mollibus impeditus uluis Vulturnus leuat ora maximoque 70 pontis Caesarei reclinus arcu raucis talia faucibus redundat: "camporum bone conditor meorum, quis me uallibus auiis refusum et ripas habitare nescientem 75 recti legibus aluei ligasti! et nunc ille ego turbidus minaxque, uix passus dubias prius carinas, iam pontem fero peruiusque calcor; qui terras rapere et rotare siluas 80 assueram (pudet!), amnis esse coepi; sed grates ago seruitusque tanti est, quod sub te duce, te iubente, cessi, quod tu maximus arbiter meaeque uictor perpetuus legere ripae. 85 et nunc limite me colis beato nec sordere sinis malumque late deterges sterilis soli pudorem; ne me puluereum grauemque caelo Tyrrheni sinus obluat profundi 90 (qualis Cinyphius tacente ripa Poenos Bagrada serpit inter agros), sed talis ferar ut nitente cursu tranquillum mare proximumque possim puro gurgite prouocare Lirim." 95 Haec amnis, pariterque se leuarat ingenti plaga marmorata dorso. huius ianua prosperumque limen arcus, belligeris ducis tropaeis et totis Ligurum nitens metallis, 100 quantus nubila qui coronat imbri. illic flectitur excitus uiator, illic Appia se dolet relinqui. tunc uelocior acriorque cursus, tunc ipsos iuuat impetus iugales; 105 ceu fessis ubi remigum lacertis primae carbasa uentilatis, aurae. ergo omnes, age, quae sub axe primo Romani colitis fidem Parentis, prono limite commeate gentes, 110 Eoae citius uenite laurus: nil obstat cupidis, nihil moratur. qui primo Tiberim reliquit ortu, primo uespere nauiget Lucrinum. Sed quam fine uiae recentis imo, 115 qua monstrat ueteres Apollo Cumas, albam crinibus infulisque cerno? uisu fallimur, an sacris ab antris profert Chalcidicas Sibylla laurus? cedamus; chely, iam repone cantus: 120 uates sanctior incipit, tacendum est. en! et colla rotat nouisque late bacchatur spatiis uiamque replet. tunc sic uirgineo profatur ore: "dicebam, ueniet (manete campi 125 atque amnis), ueniet fauente caelo, qui foedum nemus et putres harenas celsis pontibus et uia leuabit. en hic est deus, hunc iubet beatis pro se Iuppiter imperare terris; 130 quo non dignior has subit habenas ex quo me duce praescios Auerni Aeneas auide futura quaerens lucos et penetrauit et reliquit. hic paci bonus, hic timendus armis, 135 natura melior potentiorque. hic si flammigeros teneret axes, largis, India nubibus maderes, undaret Libye, teperet Haemus. Salue, dux hominum et parens deorum, 140 prouisum mihi conditumque numen. nec iam putribus euoluta chartis sollemni prece Quindecim Virorum perlustra mea dicta, sed canentem ipsam comminus, ut mereris, audi. 145 uidi quam seriem merentis aeui pronectant tibi candidae sorores: magnus te manet ordo saeculorum, natis longior abnepotibusque annos perpetua geres iuuenta 150 quos fertur placidos adisse Nestor, quos Tithonia computat senectus et quantos ego Delium poposci. iurauit tibi iam niualis Arctus, nunc magnos Oriens dabit triumphos. 155 ibis qua uagus Hercules et Euhan ultra sidera flammeumque solem et Nili caput et niues Atlantis, et laudum cumulo beatus omni scandes belliger abnuesque currus; 160 donec Troicus ignis et renatae Tarpeius pater intonabit aulae, haec donec uia te regente terras annosa magis Appia senescat.› [4,4] Epistola ad Vitorium Marcellum. Curre per Euboicos non segnis, epistola, campos, hac ingressa uias qua nobilis Appia crescit in latus et molles solidus premit agger harenas; atque ubi Romuleas uelox penetraueris arces, 5 continuo dextras flaui pete Thybridis oras, Lydia qua penitus stagnum nauale coercet ripa suburbanisque uadum praetexitur hortis. illic egregium formaque animisque uidebis Marcellum et celso praesignem uertice nosces. 10 cui primam solito uulgi de more salutem, mox inclusa modis haec reddere uerba memento: "iam terras uolucremque polum fuga ueris aquosi laxat et Icariis caelum latratibus urit; ardua iam densae rarescunt moenia Romae. 15 hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae, Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra, Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant. te quoque clamosae quaenam plaga mitior Vrbi subtrahit? aestiuos quo decipis aëre soles? 20 quid tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus, nec non noster amor, dubium morumne probandus ingeniine bonis? Latiis aestiuat in oris, anne metalliferae repetit iam moenia Lunae Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret, 25 non ego nunc uestro procul a sermone recedo. certum est: inde sonus geminas mihi circumit aures. sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat torua Cleonaei iuba sideris, exue curis pectus et assiduo temet furare labori. 30 et sontes operit pharetras arcumque retendit Parthus, et Eleis auriga laboribus actos Alpheo permulcet equos, et nostra fatescit laxaturque chelys: uires instigat alitque tempestiua quies; maior post otia uirtus. 35 talis cantata Briseide uenit Achilles acrior et positis erupit in Hectora plectris. te quoque flammabit tacite repetita parumper desidia et solitos nouus exsultabis in actus. certe iam Latiae non miscent iurgia leges, 40 et pacem piger annus habet, messesque reuersae dimisere forum, nec iam tibi turba reorum uestibulo querulique rogant exire clientes. cessat centeni moderatrix iudicis hasta, qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama 45 eminet et iuuenis facundia praeterit annos. felix curarum, cui non Heliconia cordi serta nec imbelles Parnasi e uertice laurus, sed uiget ingenium et magnos accinctus in usus fert animus quascumque uices. nos otia uitae 50 solamur cantu uentosaque gaudia famae quaerimus. en egomet somnum et geniale secutus litus ubi Ausonio se condidit hospita portu Parthenope, tenues ignauo pollice chordas pulso Maroneique sedens in margine templi 55 sumo animum et magni tumulis adcanto magistri: at tu, si longi cursum dabit Atropos aeui (detque precor Latiique ducis sic numina pergant, quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante, quique tuos alio subtexit munere fasces 60 et spatia obliquae mandat renouare Latinae!) forsitan Ausonias ibis frenare cohortes aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles aut Histrum seruare datur metuendaque portae limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis 65 eloquii uirtus: sunt membra accommoda bellis, quique grauem tarde subeant thoraca lacerti: seu campo pedes ire pares, est agmina supra nutaturus apex; seu frena sonantia flectes, seruiet asper equus. nos facta aliena canendo 70 uergimur in senium: propriis tu pulcher in armis ipse canenda geres paruoque exempla parabis magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus poscit auos praestatque domi nouisse triumphos. surge, agedum, iuuenemque puer deprende parentem, 75 stemmate materno felix, uirtute paterna. iam te blanda sinu Tyrio sibi curia felix educat et cunctas gaudet spondere curules." Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam litoribus, fractas ubi Vesuius erigit iras 80 aemula Trinacriis uoluens incendia flammis. mira fides! credetne uirum uentura propago, cum segetes iterum, cum iam haec deserta uirebunt, infra urbes populosque premi proauitaque tanto rura abiisse mari? necdum letale minari 85 cessat apex. procul ista tuo sint fata Teate, nec Marrucinos agat haec insania montes. Nunc si forte meis quae sint exordia musis scire petis, iam Sidonios emensa labores Thebais optato collegit carbasa portu 90 Parnasique iugis siluaque Heliconide festis tura dedit flammis et uirginis exta iuuencae uotiferaque meas suspendit ab arbore uittas. nunc uacuos crines alio subit infula nexu: Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles, 95 sed uocat arcitenens alio pater armaque monstrat Ausonii maiora ducis. trahit impetus illo iam pridem retrahitque timor. stabuntne sub illa mole umeri an magno uincetur pondere ceruix? dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores 100 nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis? Iamque uale et penitus uoti tibi uatis honorem corde exire ueta. nec enim Tirynthius, almae pectus amicitiae – cedet tibi gloria fidi Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae 105 Priamiden caeso solacia traxit amico. [4,5] Ode lyrica ad Septimium Seuerum. Parui beatus ruris honoribus, qua prisca Teucros Alba colit lares, fortem atque facundum Seuerum non solitis fidibus saluto. 5 iam trux ad Arctos Parrhasias hiems concessit altis obruta solibus, iam pontus ac tellus renident in Zephyros Aquilone fracto. nunc cuncta ueris; frondibus annuis 10 crinitur arbos, nunc uolucrum noui questus inexpertumque carmen, quod tacita statuere bruma. nos parca tellus peruigil et focus culmenque multo lumine sordidum 15 solantur exemptusque testa qua modo feruuerat Lyaeus. non mille balant lanigeri greges, nec uacca dulci mugit adultero, unique siquando canenti 20 mutus ager domino reclamat. sed terra primis post patriam mihi dilecta curis, hic mea carmina regina bellorum uirago Caesareo peramauit auro, 25 cum tu sodalis dulce periculum conisus omni pectore tolleres, ut Castor ad cunctos tremebat Bebryciae strepitus harenae. tene in remotis Syrtibus auia 30 Leptis creauit? iam feret Indicas messes odoratisque rara cinnama praeripiet Sabaeis. quis non in omni uertice Romuli reptasse dulcem Septimium putet? 35 quis fonte Iuturnae relictis uberibus neget esse pastum? nec mira uirtus: protinus Ausonum portus uadosae nescius Africae intras adoptatusque Tuscis 40 gurgitibus puer innatasti. hinc paruus inter pignora curiae contentus artae lumine purpurae crescis, sed immensos labores indole patricia secutus. 45 non sermo Poenus, non habitus tibi, externa non mens: Italus, Italus. sunt Urbe Romanisque turmis qui Libyam deceant alumni. est et frementi uox hilaris foro; 50 uenale sed non eloquium tibi, ensisque uagina quiescit, stringere ni iubeant amici. sed rura cordi saepius et quies, nunc in paternis sedibus et solo 55 Veiente, nunc frondosa supra Hernica, nunc Curibus uetustis. hic plura pones uocibus et modis passim solutis, sed memor interim nostri uerecundo latentem 60 barbiton ingemina sub antro. [4,6] Hercules Epitrapezios Noui Vindicis. Forte remittentem curas Phoeboque leuatum pectora, cum patulis tererem uagus otia Saeptis iam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis. haec imos animi perlapsa recessus 5 inconsumpta manet: neque enim ludibria uentris hausimus aut epulas diuerso a sole petitas uinaque perpetuis aeuo certantia fastis. a miseri, quos nosse iuuat quid Phasidis ales distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser 10 exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro, lubrica qua recubent conchylia mollius alga. nobis uerus amor medioque Helicone petitus sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem suaserunt mollemque oculis expellere somnum, 15 donec ab Elysiis prospexit sedibus alter Castor et hesternas risit Tithonia mensas. o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna! nox et Erythraeis Thetidis signanda lapillis et memoranda diu geniumque habitura perennem! 20 mille ibi tunc species aerisque eborisque uetusti atque locuturas mentito corpore ceras edidici. quis namque oculis certauerit usquam Vindicis, artificum ueteres agnoscere ductus et non inscriptis auctorem reddere signis? 25 hic tibi quae docto multum uigilata Myroni aera, laboriferi uiuant quae marmora caelo Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum, quid Polycleteis iussum spirare caminis, linea quae ueterem longe fateatur Apellen, 30 monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi desidia est, hic Aoniis amor auocat antris. Haec inter castae genius tutelaque mensae Amphitryoniades multo mea cepit amore pectora nec longo satiauit lumina uisu: 35 tantus honos operi finesque inclusa per artos maiestas. deus ille, deus! seseque uidendum indulsit, Lysippe, tibi paruusque uideri sentirique ingens! et cum mirabilis intra stet mensura pedem, tamen exclamare libebit, 40 si uisus per membra feres: "hoc pectore pressus uastator Nemees; haec exitiale ferebant robur et Argoos frangebant brachia remos." ac spatio tam magna breui mendacia formae! quis modus in dextra, quanta experientia docti 45 artificis curis pariter gestamina mensae fingere et ingentes animo uersare colossos! tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum, Lemnius exigua potuisset ludere massa. 50 nec torua effigies epulisque aliena remissis, sed qualem parci domus admirata Molorchi aut Aleae lucis uidit Tegeaea sacerdos; qualis et Oetaeis emissus in astra fauillis nectar adhuc torua laetus Iunone bibebat: 55 sic mitis uultus, ueluti de pectore gaudens, hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris pocula, at haec clauae meminit manus; aspera sedis sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum. Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat 60 regnator laetis numen uenerabile mensis et comitem occasus secum portabat et ortus, praestabatque libens modo qua diademata dextra abstulerat dederatque et magnas uerterat urbes. semper ab hoc animos in crastina bella petebat, 65 huic acies semper uictor narrabat opimas, siue catenatos Bromio detraxerat Indos, seu clusam magna Babylona refregerat hasta, seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam obruerat bello; magnoque ex agmine laudum 70 fertur Thebanos tantum excusasse triumphos. ille etiam, magnos fatis rumpentibus actus, cum traheret letale merum, iam mortis opaca nube grauis uultus alios in numine caro aeraque supremis timuit sudantia mensis. 75 Mox Nasamoniaco decus admirabile regi possessum; fortique deo libauit honores semper atrox dextra periuroque ense superbus Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis diraque Romuleis portantem incendia tectis 80 oderat, et cum epulas, et cum Lenaea dicaret dona, deus castris maerens comes ire nefandis, praecipue cum sacrilega face miscuit arces ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti polluit et populis Furias immisit honestas. 85 Nec post Sidonii letum ducis aere potita egregio plebeia domus. conuiuia Syllae ornabat semper claros intrare penates assuetum et felix dominorum stemmate signum. Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae 90 nosse deis, non aula quidem, Tirynthie, nec te regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne foedus amicitiae. scit adhuc florente sub aeuo par magnis Vestinus auis, quem nocte dieque 95 spirat et in carae uiuit complexibus umbrae. hic igitur tibi laeta quies, fortissime diuum Alcide, nec bella uides pugnasque feroces, sed chelyn et uittas et amantes carmina laurus. hic tibi sollemni memorabit carmine quantus 100 Iliacas Geticasque domos quantusque niualem Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis terrueris, quem te pecoris possessor Hiberi, quem tulerit saeuae Mareoticus arbiter arae; hic penetrata tibi spoliataque limina mortis 105 concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas. nec te regnator Macetum nec barbarus umquam Hannibal aut saeui posset uox horrida Syllae his celebrare modis. certe tu, muneris auctor, non aliis malles oculis, Lysippe, probari. [4,7] Ode lyrica ad Vibium Maximum. Iam diu lato sociata campo fortis heroos, Erato, labores differ atque ingens opus in minores contrahe gyros, 5 tuque regnator lyricae cohortis da noui paulum mihi iura plectri, si tuas cantu Latio sacraui, Pindare, Thebas. Maximo carmen tenuare tempto; 10 nunc ab intonsa capienda myrto serta, nunc maior sitis et bibendus castior amnis. quando te dulci Latio remittent Dalmatae montes, ubi Dite uiso 15 pallidus fossor redit erutoque concolor auro? ecce me natum propiore terra non tamen portu retinent amoeno desides Baiae liticenue notus 20 Hectoris armis. torpor est nostris sine te Camenis, tardius sueto uenit ipse Thymbrae rector et primis meus ecce metis haeret Achilles. 25 quippe te fido monitore nostra Thebais multa cruciata lima temptat audaci fide Mantuanae gaudia famae. sed damus lento ueniam, quod alma 30 prole fundasti uacuos penates. o diem laetum! uenit ecce nobis Maximus alter. orbitas omni fugienda nisu, quam premit uotis inimicus heres, 35 optimo poscens (pudet heu) propinquo funus amice. orbitas nullo tumulata fletu: stat domo capta cupidus superstes imminens leti spoliis et ipsum 40 computat ignem. duret in longum generosus infans, perque non multis iter expeditum crescat in mores patrios auumque prouocet actis! 45 tu tuos paruo memorabis enses, quos ad Eoum tuleras Orontem signa frenatae moderatus alae Castore dextro; ille ut inuicti rapidum secutus 50 Caesaris fulmen refugis amaram Sarmatis legem dederit, sub uno uiuere caelo. sed tuas artes puer ante discat, omne quis mundi senium remensus 55 orsa Sallusti breuis et Timaui reddis alumnum. [4,8] Gratulatio ad Iulium Menecraten. Pande fores superum uittataque templa Sabaeis nubibus et pecudum fibris spirantibus imple, Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget tertia iam soboles. procerum tibi nobile uulgus 5 crescit et insani solatur damna Veseui. nec solum festas secreta Neapolis aras ambiat: et socii portus dilectaque miti terra Dicarcheo nec non plaga cara madenti Surrentina deo sertis altaria cingat, 10 materni qua litus aui, quem turba nepotum circumit et similes contendit reddere uultus. gaudeat et Libyca praesignis auunculus hasta, quaeque sibi genitos putat attollitque benigno Polla sinu. macte, o iuuenis, qui tanta merenti 15 lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultus tot dominis clamata domus. procul atra recedat Inuidia atque alio liuentia pectora flectat: his senium longaeque decus uirtutis et alba Atropos et patrius lauros promisit Apollo. 20 Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis, omen erat. uenit totiens Lucina piumque intrauit repetita larem. sic fertilis, oro, stet domus et donis numquam mutata sacratis. 25 macte, quod et proles tibi saepius aucta uirili robore, sed iuueni laetanda et uirgo parenti: aptior his uirtus, citius dabit illa nepotes, qualis maternis Helene iam digna palaestris inter Amyclaeos reptabat candida fratres; 30 uel qualis caeli facies, ubi nocte serena admouere iubar mediae duo sidera lunae. Sed queror haud faciles, iuuenum rarissime, questus irascorque etiam, quantum irascuntur amantes. tantane me decuit uulgari gaudia fama 35 noscere? cumque tibi uagiret tertius infans, protinus ingenti non uenit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque cadum sordentem promere fumo 40 et cantu signare diem? sed tardus inersque nunc demum mea uota cano: tua culpa tuusque hic pudor. ulterius sed enim producere questus non licet; en hilaris circumstat turba tuorum defensatque patrem. quem non hoc agmine uincas? 45 di patrii, quos auguriis super aequora magnis litus ad Ausonium deuexit Abantia classis, tu, ductor populi longe migrantis, Apollo, cuius adhuc uolucrem laeua ceruice sedentem respiciens blande felix Eumelus adorat, 50 tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo uotiuam taciti quassamus lampada mystae, et uos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae: hos cum plebe sua patrii seruate penates. 55 sint, qui fessam aeuo crebrisque laboribus urbem uoce opibusque iuuent uiridique in nomine seruent. his placidos genitor mores largumque nitorem monstret auus, pulchrae studium uirtutis uterque. quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima 60 patricias intrare fores, hos pube sub ipsa, si modo prona bonis inuicti Caesaris adsint numina, Romulei limen pulsare senatus. [4,9] Hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum. Est sane iocus iste, quod libellum misisti mihi, Grype, pro libello. urbanum tamen hoc potest uideri, si post hoc aliquid mihi remittas; 5 nam si ludere, Grype, perseueras, non ludis. licet, ecce, computemus! noster purpureus nouusque charta et binis decoratus umbilicis, praeter me mihi constitit decussis: 10 tu rosum tineis situque putrem, quales aut Libycis madent oliuis aut tus Niliacum piperue seruant aut Byzantiacos colunt lacertos; nec saltem tua dicta continentem 15 quae trino iuuenis foro tonabas, aut centum prope iudices, priusquam te Germanicus arbitrum sequenti annonae dedit omniumque late praefecit stationibus uiarum; 20 sed Bruti senis oscitationes de capsa miseri libellionis, emptum plus minus asse Gaiano, donas. usque adeone defuerunt caesis pillea suta de lacernis 25 uel mantelia luridaeue mappae, chartae Thebaicaeue Caricaeue? nusquam turbine conditus ruenti prunorum globus atque cottanorum? non enlychnia sicca, non replictae 30 bulborum tunicae? nec oua tantum, nec lenes halicae, nec asperum far? nusquam Cinyphiis uagata campis curuarum domus uda coclearum? non lardum graue debilisue perna? 35 non Lucanica, non graues Falisci, non sal oxyporumue caseusue? aut panes nitidantis aphronitri? uel passum psithiis suis recoctum, dulci defruta uel lutosa caeno? 40 quantum nec dare cereos olentes, cultellum tenuesue codicillos? ollares, rogo, non licebat uuas, Cumano patinas in orbe tortas aut unam dare synthesin (quid horres?) 45 alborum calicum atque caccaborum? sed certa uelut aequus in statera, nil mutas, sed idem mihi rependis. quid si cum bene mane semicrudus inlatam tibi dixero salutem, 50 et tu me uicibus domi salutes? aut cum me dape iuueris opima, exspectes similes et ipse cenas? irascor tibi, Grype. sed ualebis; tantum ne mihi, quo soles lepore, 55 et nunc hendecasyllabos remittas.