[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] EPISTOLA PRIMA. SIDONIUS PETRONIO SUO SALUTEM. Audio quod lectitandis epistolis meis uoluptuosam patientiam impendas. Magnum hoc est, et litterarum uiro conuenientissimum, cum studiis ipse maximis polleas, ea et in aliis etiam minima complecti. Sed ex hoc ipso consummatissima tibi gloria reponderatur, nam satis eminet meritis ingenii proprii, qui fuerit fautor alieni. Commendo VINDICIUM necessarium meum, uirum religiosum, et leuiticae dignitati quam nuper indeptus est, accommodatissimum. Qui meis e pugillaribus transferre quae iusseras non uacans, per quam prouinciam fuit, hic uobis aliquid naeniarum munusculi uice detulit: quanquam quae tua sanctitas, semper grandia litteras nostras praemia putes. Interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipartita conditio. Siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem, aut adeat haereditatem. Nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto, per agnationis praerogatiuam succedere parat; nisi tamen cœptis factiosa uis obuiet. Contra quas tamen cunctas difficultates, solus post opem Christi supplici tuo sufficis: cuius confido, quod si meruerit persona gratiam, consequetur causa uictoriam. Vale. [5,2] EPISTOLA II. SIDONIUS NYMPHIDIO SUO SALUTEM. LIBRUM de statu animae, tribus uoluminibus illustrem, Mamertus Claudianus, peritissimus Christianorum philosophus, et quorumlibet primus eruditorum totis sectatae philosophiae membris, artibus, partibusque comere et excolere curauit, nouem quas uocant Musas, disciplinas aperiens esse, non feminas. Namque in paginis eius VIGILAX lector inueniet ueriora nomina Camœnarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. Illic enim et GRAMMATICA DIVIDIT, et oratoria declamat, et arithmetica numerat, et geometria metitur, et musica ponderat, et dialectita disputat, et astrologia praenoscit, et architectonica struit, et metrica modulatur. Huius lectionis nouitate laetatus, excitatusque maturitate, raptim recensendam transferendamque, ut uideras, petisti, ut petieras impetrasti, sub sponsione citae redhibitionis. Nec me falli, nec te fallere decet. Tempus est commodata restitui: quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit mouere fastidium. Tu autem quidquid illud est, fidem tuam celeriter absolue: ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius uidearis amare, quam litteras. Vale. [5,3] EPISTOLA III. SIDONIUS APOLLINARI SUO SALUTEM. PAR erat quidem garrulitatem nostram silentii uestri talione frenari. Sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere quid officiorum soluat, quam meminisse quid debeat; etiam nunc laxatis uerecundiae habenis obsequium alloquii impudentis iteramus. Cuius improbitas uel hinc maxime dignoscitur, quod tacetis. Ergo ne quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui? Dissimulastis trepido pro uobis amico uel securitatem prodere, uel timorem? Quid est aliud, si requirenti tuas supprimis actiones, quam suspicari eum qui tui sollicitus existat, aut certe non gauisurum compertis prosperis, aut tristem, si diuersa cesserint, non futurum? Facessat haec a bonis moribus impietatis opinio, et a candore suo uera caritas naeuum tam miserae suspicionis eliminet. Namque, ut Crispus uester affirmat, idem uelle, atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Interea si uel uos ualetis, bene est. Ego autem infelicis conscientiae mole depressus, ui febrium nuper extremum salutis accessi; ut pote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est: qui miser ante compulsus docere quam discere, et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tanquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo uerba pro foliis. Quod restat, orate, ut operae pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeauimus: ne si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere, quod uiuimus. Ecce quod agimus indicauimus; ecce adhuc quid agatis inquirimus. Fit a nostra parte quod pium est: uos deinceps facite quod uidetur. Illud sane uelut Atticas leges ita aere credite incisum, nos sub ope Christi nunquam admissuros amoris terminum, cuius studuimus fundare principium. Vale. [5,4] EPISTOLA IV. SIDONIUS SIMPLICIO SUO SALUTEM. QUOD non recepi scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori. Nam, nisi praeter equum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia, sed uerecundia fuit. At si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis; quieti quidem tuae non inuitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inuenturum me esse denuntio. Nam totam silentii uestri inuidiam uerti non iniurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes, quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium: quos monere pro patria auctoritate debetis, ut contractae apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant. Vale. [5,5] EPISTOLA V. SIDONIUS SYAGRIO SUO SALUTEM. CUM sis consulis pronepos, idque per uirilem successionem quanquam id ad causam subiiciendam minus attinet, cum sis igitur e semine pœtae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent: quod etiam nunc auctoris culta uersibus uerba testantur, a quo studia posterorum, ne parum quidem, quippe in hac parte, degenerauerunt: immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse. Atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam, et saepe numero acriter eloquenterque declamasse coram oratore, satis habeo compertum. Atque haec cum ita sint, uelim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae; ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae, postque desudatam uaricosi Arpinatis opulentiam loquacitatemque, quasi de Hilario uetere nouus falco prorumpas? AEstimari minime potest, quanto mihi caeterisque sit risui, quoties audio, quod te praesente formidet facere linguae suae barbarus barbarismum. Astupet tibi epistolas interpretanti curua Germanorum senectus, et negotiis mutuis arbitrum te disceptatoremque desumit. Nouus Burgundionum Solon in legibus disserendis; nouus Amphion in citharis, sed tricordibus temperandis, amaris, frequentaris, expeteris, oblectas, eligeris, adhiberis, decernis, audiris. Et quanquam aeque corporibus ac sensu rigidi sint indolatilesque, amplectuntur in te pariter et discunt sermonem patrium, cor Latinum. Restat hoc unum, uir facetissime, ut nihilo segnius, uel cum uacabit, aliquid lectioni operis impendas, custodiasque hoc, prout es elegantissimus, temperamentum, ut ista tibi lingua teneatur, ne ridearis; illa exerceatur, ut rideas. Vale. [5,6] EPISTOLA VI. SIDONIUS APOLLINARI SUO SALUTEM. CUM primum AESTAS DECESSIT AUTUMNO, et Aruernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam ueni: ubi Thaumastum germanum tuum, quem pro iure uel sanguinis uel aetatis, reuerenda familiaritate complector, mœstissimum inueni. Qui quanquam recenti caelibatu granditer afficiebatur, pro te tamen parum minus anxius erat. Timebat enim uerebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus, aut militaris concinnaret improbitas. Namque confirmat magistro militum CHILPERICO, uictoriosissimo uiro, relatu uenenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum, tuo praecipue machinatu, oppidum Vasionense partibus NOVI PRINCIPIS applicari. Si quid hinc tibi tuisque suspicionis incutitur, raptim doce recursu familiarium paginarum; ne uobis sollicitudinis aut praesentiae meae opportunitas pereat. Curae mihi peculiariter erit, si quid tamen cauendum existimabis, ut te faciat aut gratia impetrata securum, aut explorata iracundia cautiorem. Vale. [5,7] EPISTOLA VII. SIDONIUS THAUMASTO SUO SALUTEM. INDAGAVIMUS tandem, qui apud TETRARCHAM nostrum germani tui, et e diuerso partium, noui principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere uestigia. Hi nimirum sunt, ut idem CORAM POSITUS audisti, quos se iam dudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit. Hi sunt quos timent etiam qui timentur. Hi sunt quos haec peculiariter prouincia manet inferre calumnias, deferre personas, afferre minas, auferre substantias. Hi sunt quorum laudari audis in otio occupationes, in pace praedas, inter arma fugas, inter uina uictorias. Hi sunt qui causas morantur adhibiti, impediunt praetermissi, fastidiunt admoniti, obliuiscuntur locupletati. Hi sunt qui emunt lites, uendunt intercessiones, deputant arbitros, iudicanda dictant, dictata conuellunt, attrahunt litigaturos, protrahunt audiendos, trahunt addictos, retrahunt transigentes. Hi sunt quos si petas etiam nullo aduersante beneficium, piget promittere, pudet negare, pœnitet praestitisse. Hi sunt quorum comparationi digitum tollerent Narcissus, Asiaticus, Massa, Marcellus, Carus, Parthenius, Licinus et Pallas. Hi sunt qui inuident tunicatis otia, stipendia paludatis, uiatica ueredariis, mercatoribus nundinas, munuscula legatis, PORTORIA QUADRUPLATORIBUS, praedia prouincialibus, FLAMONIA MUNICIPIBUS, ARCARIIS PONDERA, MENSURAS ALLECTIS, SALARIA TABULARIIS, DISPOSITIONES NUMERARIIS, praetorianis sportulas, ciuitatibus inducias, uectigalia publicanis, reuerentiam clericis, originem nobilibus, consessum prioribus, congressum aequalibus, cinctis iura, discinctis priuilegia, scholas instituendis, mercedes instituentibus, litteras institutis. Hi sunt qui nouis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi. Nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, CASTORINATI ad litanias. Nullum illis genus hominum, ordinum, temporum, cordi est. In foro Scythae, in cubiculo uiperae, in conuiuio scurrae, in exactionibus harpyiae, in collocutionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cochleae, in contractibus trapezitae; ad intelligendum saxei, ad iudicandum lignei, ad succensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum uulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri. Spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignauia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent fœdera, ne discutiantur; bella, ne pugnent. Quorum si nares afflauerit uspiam rubiginosi aura marsupii, confestim uidebis illic et oculos Argi et manus Briarei, et Sphingarum ungues, et periuria Laomedontis, et Ulyssis argutias, et Sinonis fallacias, et fidem Polymnestoris, et pietatem Pygmalionis adhiberi. His moribus obruunt uirum non minus bonitate quam potestate praestantem. Sed quid faciat unus undique uenenato uallatus interprete? Quid inquam faciat, cui natura cum bonis, uita cum malis est? Ad quorum consilia Phalaris cruentior, Mida cupidior, Ancus iactantior, Tarquinius superbior, Tiberius callidior, Caius periculosior, Claudius socordior, Nero impurior, Galba auarior, Otho audacior, Vitellius sumptuosior, Domitianus truculentior redderetur. Sane quod principaliter medetur afflictis, temperat LUCUMONEM NOSTRUM TANAQUIL sua, et aures mariti uirosa susurronum faece completas opportunitate salsi sermonis eruderat. Cuius studio scire uos par est; nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni iuniorum CIBYRATARUM uenena nocuisse, neque quidquam, Deo propitiante, nocitura; si modo quandiu praesens potestas LUGDUNENSEM GERMANIAM regit, nostrum suumque GERMANICUM praesens Agrippina moderetur. Vale. [5,8] EPISTOLA VIII SIDONIUS SECUNDINO SUO SALUTEM. DIU quidem est, quod te hexametris familiarius inseruientem stupentes praedicantesque lectitabamus. Erat siquidem materia iocunda, seu nuptiales tibi thalamorum faces, siue perfossae regiis ictibus ferae describerentur. Sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil ne tuo quidem iudicio simile fecisti. Deus bone! quid illic inesse fellis, leporis, piperataeque facundiae minime tacitus inspexi? nisi quod feruentis fulmen ingenii, et eloquii salsa libertas, plus personis forte, quam causis impediebantur: ut mihi non figuratius Constantini domum uitamque uideatur, uel pupugisse uersu gemello consul ABLAVIUS, uel momordisse, disticho tali clam palatinis foribus appenso. Saturni aurea saecla quis requirat? Sunt haec gemmea, sed Neroniana. Quia scilicet praedictus Augustus, iisdem fere temporibus, exstinxerat coniugem FAUSTAM calore balnei, filium Crispum frigore ueneni. Tu tamen nihilo segnius operam saltem facetis satyrarum coloribus intrepidus impende. Nam tua scripta, nostrorum uitiis proficientibus TYRANNOPOLITARUM, locupletabuntur. Non enim tam mediocriter intumescunt, quos nostra iudicia, saecula, loca, fortunatos putant; ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura. Namque improborum probra, aeque ut praeconia bonorum, immortalia manent Vale. [5,9] EPISTOLA IX. SIDONIUS AQUILINO SUO SALUTEM. IN meo aere duco, uir omnium uirtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias. Auitum est quod reposco: testes mihi impraesentiarum aui nostri super hoc negotio APOLLINARIS ET RUSTICUS aduocabuntur; quos laudabili familiaritate coniunuerat litterarum, dignitatum, periculorum, conscientiarum similitudo: cum in Constantino inconstantiam, in Iouino facilitatem, in Gerontio perfidiam; singula in singulis, omnia in Dardano crimina simul exsecrarentur. AEtateque media, patres nostri sub uno contubernio, uix dum a pueritia, in totam adolescentiam euecti, principi Honorio TRIBUNI NOTARIIQUE militauere, tanta caritate peregrinante ut inter eos minima fuerit causa concordiae, quod filii amicorum commemorabantur. In principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit PARTI, ALTER SOLIDITATI. Sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderauerunt, ut prior fuerit fascium tempore, qui erat posterior dignitate. Ventum ad nos, id est, uentum est ad nepotes: quos nil decuerit plus cauere quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte uideatur antiquata dilectio. Ad hoc in similem familiaritatem, praeter haereditariam praerogatiuam, multifaria opportunitate compellimur: aetas utriusque non minus iuncta quam patria. Unus nos exercuit ludus, magister instituit; una nos laetitia dissoluit, seueritas cœrcuit, disciplina formauit. De caetero, si Deus annuit, in annis iam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus; imbuamusque liberos inuicem diligentes, idem uelle, nolle, refugere, sectari. Hoc patrum uero iam supra uota, si per Rusticum Apollinaremque, proauorum praedicabilium, tam reformentur corda quam nomina. Vale. [5,10] EPISTOLA X. SIDONIUS SAPAUDO SUO SALUTEM. Si quid omnino PRAGMATIUS illustris, hoc inter reliquas animi uirtutes optime facit; quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo, uel maxime animum aduertit, ueteris peritiae, diligentiaeque resedisse uestigia. Et quidem non iniuria tibi fautor est: nam debetur ab eo percopiosus litteris honor. Hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in familiam patriciam asciuit: licet illi ad hoc, ut sileam de genere uel censu, aetas, uenustas, pudor, patrocinarentur. Sed ut comperi, erubescebat iam etiam tunc uir serius et formae dote placuisse; quippe cui merito ingenii suffecisset adamari; et uere optimus quisque morum praestantius pulchritudine placet. Porro autem praeter uolantia corporis decoramenta currentis aeui profectu defectuque labascunt. Hunc quoque manente sententia, Gallis post praefectus PRISCUS VALERIANUS, consiliis suis tribunalibusque sociauit; iudicium antiquum perseuerantissime tenens, ut cui scientiae obtentu iunxerat sobolem, iungeret et dignitatem. Tua uero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi diuisio PALAEMONIS, grauitas Gallionis abundantia DELPHIDII, AGROECII disciplina, fortitudo Alcimi, Adelphii teneritudo, rigor Magni, dulcedo Victorii, non modo non superiora, sed uix aequiparabilia scribantur. Sane ne uidear tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque Palladii comparari non ambigo, sed potius acquiesco. Quapropter si quis post uos Latinae fauet eruditioni, huic amicitiae gratias agit, et sodalitati uestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi. Quanquam quod est grauius, non sit satis ambitus iste fastidium uobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant. Simul et naturali uitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intelligunt artes, non mirentur artifices. Vale. [5,11] EPISTOLA XI. SIDONIUS POTENTINO SUO SALUTEM. MULTUM te amamus: et quidem huiusce dilectionis non est erroneus aut fortuitus affectus. Namque ut sodalis tibi deuinctior fierem, iudicaui. Est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam. Quaenam, inquis, in me tibi probanda placuere? Dicam libenter et breuiter: quorum unum fieri gratia, alterum charta compellit. Veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris. COLIS UT QUI solertissime, aedificas ut qui dispositissime, uenaris ut qui efficacissime, pascis ut qui exactissime, iocaris ut qui facetissime, iudicas ut qui aequissime, suades ut qui sincerissime, commoueris ut qui tardissime, placaris ut qui celerrime, redamas ut qui fidelissime. Haec omnia exempla uiuendi iam hinc ab annis puberibus MEUS APOLLINARIS si sequitur, gaudeo: certe, ut sequatur, admoneo. In quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum laetor maximam me formulam uitae de moribus tuis mutuaturum. Vale. [5,12] EPISTOLA XII. SIDONIUS CALMINIO SUO SALUTEM. QUOD rarius ad uos a nobis pagina meat, non nostra superbia, sed aliena IMPOTENTIA facit. Neque super his quidquam planius quaeras; quippe cum silentii huius necessitatem par apud uos metus interpretetur. Hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti, mutuo minime fruimur aspectu. Neque unquam patriae sollicitis offerris obtutibus; nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni, uos loricae, nos propugnacula tegunt. Ubi ipse in hoc solum captiuus adduceris, ut pharetras sagittis uacuare, lacrymis oculos implere cogaris; nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur uota, quam iacula. Sed quia interdum, et si non per fœderum ueritatem, saltem per induciarum imaginem, quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet: impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias; sciens tibi in animis obsessorum ciuium illam manere gratiam, quae obliuiscatur obsidentis inuidiam. Vale. [5,13] EPISTOLA XIII. SIDONIUS PANNYCHIO SUO SALUTEM. SERONATUM Tolosa nosti redire: si nondum, et credo quod nondum, uel per haec disce. Iam Clausetiam pergit Euanthius; iamque contractas operas cogit eruderare, si quid forte deiectu caducae frondis agger insorduit. Certe si quid uoraginosum est, ipse humo aduecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, ut pote belluam suam de ualle Tarmis ducaliter antecessurus; MUSCULIS SIMILIS inter saxosa, uel breuia, balenarum corpulentiam praegubernantibus. At ille sic ira celer, quod piger mole, seu draco e specu uix euolutus, iam metu exsanguibus GABALITANIS e proximo infertur: quos singulos sparsos, inoppidatos, nunc inauditis indictionum generibus exhaurit, nunc flexuosa calumniarum fraude circumretit; ne tum quidem domum laboriosos redire permittens, cum tributum annuum datauere. Signum et hoc certum est imminentis aduentus, quod cateruatim, quo se cunque conuerterit, uincti trahuntur uincula trahentes: quorum dolore laetatur, pascitur fame: praecipue pulchrum arbitratus, ante turpare quam punire damnandos: crinem uiris nutrit, mulieribus incidit: e quibus tamen, si rara quosdam uenia respexerit, hos uenalitas soluit, uanitas illos, nullos misericordia. Sed explicandae bestiae tali nec oratorum princeps Marcus Arpinas, nec pœtarum Publius Mantuanus, sufficere possunt. Proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus Deus obuiet, praeueni morbum prouidentiae salubritate; contraque lites iurgiosorum, si quae mouentur, pactionibus consule, CONTRA TRIBUTA SECURITATIBUS: ne malus homo rebus bonorum uel quod noceat, uel quod praestet inueniat. In summa de Seronato uis accipere quid sentiam? Caeteri affligi per suprascriptum damno uerentur; MIHI LATRONIS ET BENEFICIA SUSPECTA sunt. Vale. [5,14] EPISTOLA XIV. SIDONIUS APRO SUO SALUTEM. CALENTES nunc te Baiae, et scabris cauernatim ructata pumicibus aqua sulphuris, atque iecorosis ac phtisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat. An fortasse montana sedes circum castella; et in eligenda sede perfugii, quamdam pateris ex munitionum frequentia difficultatem? Quidquid illud est, quod uel negotio uacas, in urbem tamen, ni fallimur, rogationum contemplatione reuocabere. Quarum nobis solemnitatem primus Mamertus pater et pontifex, reuerentissimo exemplo, utilissimo experimento, inuenit, instituit, inuexit. Erant quidem prius quod salua fidei pace sit dictum uagae, tepentes, infrequentesque, utque sic dixerim, oscitabundae supplicationes; quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres, aut serenitatem deprecaturae; ad quas ut nil amplius dicam FIGULO pariter ATQUE HORTULANO NON oportuit CONVENIRE. In his autem quas suprafatus summus sacerdos et protulit pariter et contulit, ieiunatur, oratur, psallitur, fletur. Ad haec te festa ceruicum humiliatarum, et sternacium ciuium suspiriosa contubernia peto: et si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius uenies, quod non ad epulas, sed ad lacrymas euocaris. Vale. [5,15] EPISTOLA XV. SIDONIUS RURICIO SUO SALUTEM. OFFICII sermone praefato, bibliopolam uestrum non gratiose, sed iudicialiter expertus insinuo: cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem, circa dominum te mihi sibique communem satis abunde probaui. Librum igitur iam ipse deportat Heptateuchi, scriptum uelocitate summa, summo nitore; quanquam et a nobis relectum et retractatum. Defert et uolumen prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de superuacuis sententiis eruderatum; nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam: credo quia infirmitas fuerit impedimento, quominus pollicita compleret. Restat ut exhortatio uestra, siue sponsio, famulum sic uel studentem placere, uel meritum, gratia competenti remuneretur: quae utique pro tali labore si soluitur, incipiet uestram respicere mercedem. Sed cum hoc ego de sola gratia precer, uos quid mereatur aspicite, quem constat affectum domini magis ambire quam praemium. Vale. [5,16] EPISTOLA XVI. SIDONIUS PAPIANILLAE SUAE SALUTEM. RAVENNA ueniens quaestor LICINIANUS, cum primum tetigit, ALPE transmissa, Galliae solum, litteras aduentus sui praeuias misit, quibus indicat esse se gerulum codicellorum, quorum in aduentu, fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit; celerrime, si cogites eius aetatem; si merita, tardissime. Namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae NON soluit IN LANCE, SED IN ACIE: aerariumque publicum ipse priuatus non pecuniis, sed manubiis locupletauit. Hoc tamen sancte Iulius Nepos, armis pariter summus Augustus ac moribus, quod decessoris Anthemii fidem, fratris tui sudoribus obligatam, quo citerior, hoc laudabilior absoluit; siquidem iste compleuit, quod ille saepissime pollicebatur. Quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam uirium est, quia securus, hinc auidus impendere: quando quidem mortuo quoque imperatore, laborantum deuotioni quidquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus. Interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis, magnum solatium inter aduersa maxima capis: nec animum tuum a tramite communium gaudiorum uicinae quoque obsidionis terror exorbitat. Noui enim probe, ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore laetatam: quia licet sis uxor bona, soror quoque optima es. Qua de re, propitio Deo Christo, ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absoluens sollicitudinem tuam, fratris pudorem: quem nil de propria dignitate indicaturum, si uerecundum forte nescires, nec sic impium iudicares. Ego uero non tantum insignibus uestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto impatientius praestolabare, quanquam iis quoque granditer, quantum concordia fruor: quam parem nostris, suisque liberis in posterum exopto; uotis in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nacti, etiam patriciam diuino fauore reddidimus: ita ipsi quam suscipiunt patriciam, faciant consularem. ROSCIA te salutat, cura communis: quae in auiae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alienis, et cum seueritate nutritur: qua tamen tenerum non infirmatur aeuum, sed informatur ingenium. Vale. [5,17] EPISTOLA XVII. SIDONIUS ERIPHIO SUO SALUTEM. ES, Eriphi meus, ipse qui semper: nunquamque te tantum uenatio, ciuitas, ager auocat, ut non obiter uoluptate litterarum teneare: fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, musas olemus. Quae sententia tamen large probatur uero carere: quanquam et apparet, aut ex ioco uenire, si laetus es, aut ex amore, si serius. Caeterum a iusto longe resultat, cum mihi assignas, quae uix Maroni, uix aut Homero competenter accommodarentur. Haec relinquamus, idque, unde causa, sermocinemur. Dirigi ad te praecipis uersus, quos uiri amplissimi SOCERI TUI precibus indulsi: qui contubernio mixtus aequalium, uiuit moribus ad iubendum obsequendumque iuxta paratis. Sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intelligas rem peregrinam, tibi potius uitio uerte, quod loquacior erit opere praefatio. Conueneramus ad sancti Iusti sepulcrum, sed tibi infirmitas impedimento, ne tunc adesses: processio fuerat ante lucana, solemnitas anniuersaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet, et quamlibet cincta diffusis crypta porticibus. Cultu peracto uigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebrauerant, quisque in diuersa secessimus; non procul tamen; ut pote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res diuina facienda. De loci sane turbarumque compressu, deque numerosis luminibus illatis, nimis anheli: simul et aestati nox adhuc proxima tacito clausos uapore torruerat; et si iam primo frigore tamen autumnalis aurorae detepescebat. Itaque cum passim uaria ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis ciuium primis una coire, quod nec impleto iactu sagittae separabatur. Hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat; pars cespite in uiridi, sed floribus odoro consederamus. Verba erant dulcia, iocosa, fatigatoria: praeterea, quod beatissimum, nulla mentio de potestatibus aut DE TRIBUTIS; nullus sermo qui proderet, nulla persona quae proderetur. Fabulam certe referre dignam relatu, dignisque sententiis quisque potuisset: audiebatur ambitiosissime. Nec erat idcirco non distincta narratio, quia laetitia permixta. Inter haec otio diu marcidis aliquid agere uisum. Mox bipertitis, ut erat aetas, acclamationibus afflagitata profertur his pila, his tabula. Sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur. Altera ex parte, frater meus Domnicius, homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque: quo uelut classico ad pyrgum uocabat aleatores. Nos cum caterua scholasticorum lusimus abunde, quantum membra torpore statarii laboris hebetata, cursu salubri uegetarentur. Hic uir illustris Philematius, ut est illud Mantuani pœtae: Ausus et ipse manu iuuenum tentare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit. Pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores. Qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoueretur; nunc quoque acceptus in aream, tam pilae coram praeteruolantis, quam superiectae, nec intercideret tramitem, nec caueret; ad hoc per catastropham saepe pronatus, aegre de ruinoso flexu se recolligeret; primus ludi ab accentu sese remouit suspiriosus extis incalescentibus. Namque et iecusculi fibra tumente pungebant exercitatum crebri dolores. Destiti protinus et ipse, facturus communione cessandi rem caritatis, ne uerecundiam lassitudo fraterna pateretur. Ergo ut resedimus, et illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit, exhibita poscenti est: pariter et linteum uillis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis aediculae ualuis bipatentibus de ianitoris erecto trochleatim fune nutabat: quo dum per otium genas siccat. Vellem, inquit, ad pannum similis officii, aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes. Fiat, inquam. Sed quod meum, dixit, et nomen metro teneret. Respondi possibilia factu quae poposcisset. Ait et ipse, Dicta ergo. Tunc ego arridens, illico scias Musas moueri, si choro ipsarum non absque arbitris uacem. Respondit ille uiolenter et perurbane, ut est natura uir flammeus, quidamque facundiae fons inexhaustus: Vide, domine Solli, ne magis Apollo forte moueatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas. Iam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commouerit. Nec plus moratus, mox suo scriba qui pugillarem iuxta tenebat, ad me uocato, subditum sic epigramma composui. Mane nouo, seu cum feruentia balnea poscunt, Seu cum uenatu frons calefacta madet. Hoc foueat pulcher faciem Philematius udam, Migret ut in bibulum uellus ab ore liquor. Epiphanius noster uix supra scripta perarauerat, et nuntiatum est, hora monente, progredi episcopum de receptorio: nosque surreximus. Da postulatae tu ueniam cantilenae. Illud autem ambo, quod maius est, quodque me nuper in quemdam DIES BONOS male ferentem parabolice, seu figurate dictare iussistis, quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; et si placet, edentes fouete; si displicet, delentes ignoscitote. Vale. [5,18] EPISTOLA XVIII. SIDONIUS A ATTALO SUO SALUTEM. HEDUAE CIVITATI TE PRAESIDERE cœpisse, libens atque cum gaudio accepi. Laetitiae causa quadripartita est: prima, quod amicus; secunda, quod iustus es; tertia, quod seuerus; quarta, quod proximus. Quo fit, ut nostris nostrorumque contractibus, plurimum uelis, debeas, possis opitulari. Igitur amplectens in familiari uetusto nouum ius potestatis indeptae, materiam beneficiis tuis iam diu quaero. Quibus me tantum fidere agnosce, ut et si non inuenio quae poscam, quaesiturus mihi uidearis ipse quae tribuas. Vale. [5,19] EPISTOLA XIX. SIDONIUS PUDENTI SUO SALUTEM. NUTRICIS meae filiam filius tuae rapuit: facinus indignum, quodque uos nosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum. Sed conscientiae tuae purgatione praelata, petere dignaris culpae calentis impunitatem. Sub conditione concedo, si stupratorem pro domino iam patronus originali soluas inquilinatu. Mulier autem illa iam libera est: quae tum demum uidebitur non ludibrio addicta, sed assumpta coniugio; si reus noster pro quo precaris, mox cliens factus e tributario, plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam. Nam meam haec sola seu compositio, seu satisfactio, uel non mediocriter contumeliam emendat: qui tuis uotis atque amicitiis hoc acquiesco, si laxat libertas maritum, ne constringat pœna raptorem. Vale. [5,20] EPISTOLA XX. SIDONIUS PASTORI SUO SALUTEM QUOD die hesterno tractatui ciuitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit; quae suspicata est id te cauere, ne tuis humeris onus futurae legationis imponeretur. Gratulor tibi quod istis moribus uiuis, ut necesse habeas electionem tui timere: laudo efficaciam, suspicio prudentiam, prosequor laude felicitatem. Opto denique aequalia iis, quos aequaliter amo. Multi frequenter quos exsecrabilis popularitas agit, ciuium maximos manu prensant, aeque consessu publico abducunt, ac sequestratis oscula impingunt, operam suam spondent, sed non petiti. Utque uideantur in negotii communis assertione legati, euectionem refundunt, ipsosque sumptus ultro recusant, et ab ambitu clam rogant singulos, ut ab omnibus palam rogentur. Sic quoque cum fatigatio illorum gratuita possit libenter admitti, libentius tamen atque amabilius uerecundi leguntur, idque cum expensa: tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur. Proinde quanquam te non fefellit, quid boni quique meditarentur, redde te tamen exspectantium uotis, expetentumque caritatem proba, qui iam probasti pudorem. Quod defuisti primum, modestiae ascribitur: ad ignauiam respicit secunda dilatio. Praeterea tibi ARELATEM profecturo est uenerabilis in itinere mater, fratres, amantes, redamantisque patriae solum, ad quod et praeter occasionem uoluptuose uenitur: tum domus propria, cuius auctorem, uineam, messem, oliuetum, tectum quoque ipsum, uel dum praeterueharis, inspicere res commodi est. Quapropter missus a nobis et tibi peruenis. Namque erit talis uiae tuae causaeque nostrae conditio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio ciuitati posse imputare quandocunque uidearis, quod tuos uideris. Vale. [5,21] EPISTOLA XXI. SIDONIUS SACERDOTI ET IUSTINO SUIS SALUTEM. VICTORIUS patruus uester, uir ut egregius, sic undecunque doctissimus, cum caetera potenter, tum potentissime condidit uersus. Mihi quoque semper a paruo cura musarum. Nunc uos parenti uenitis haeredes, quam iure, tam merito. Ilicet ego pœtae proximus fio professione, uos semine. Ergo iustissimum est, ut die functo sic quisque nostrum succedat, ut iungitur. Ideoque patrimonia tenete, date carmina. Valete.