[2,0] LIVRE II. [2,1] EPISTOLA PRIMA. Sidonius Ecdicio suo salutem. DUO nunc pariter mala sustinent Aruerni tui. Quaenam? inquis: praesentiam Seronati, et absentiam tuam. Seronati, inquam, de cuius ut primum etiam nomine loquar, sic mihi uidetur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex aduerso maiores nostri praelia quibus nihil est foedius, bella dixerunt: quique etiam pari contrarietate, fata, quae non parcerent, Parcas uocitauere. Rediit ipse Catilina saeculi nostri, nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ille ibi ex parte propinauerat, hic ex asse misceret. Scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri: aperte inuidet, abiecte fingit, seruiliter superbit: indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus, toto die a metu armatus, ab auaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a uanitate crudelis; non cessat simul furta uel punire, uel facere; palam et ridentibus conuocatis ructat inter ciues pugnas, inter barbaros litteras: epistolas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a iactantia dictat, ab impudentia emendat; totum quod concupiscit quasi comparat, nec dat pretia contemnens, nec accipit instrumenta desperans; in consilio tacet, in concilio iubet, in ecclesia iocatur, in conuiuio praedicat, in cubiculo damnat, in quaestione dormitat; implet quotidie siluas fugientibus, uillas hospitibus, altaria reis, carceres clericis; exsultans Gothis, insultans Romanis, illudens praefectis, colludensque numerariis; leges Theodosianas calcans, Theodoricianasque proponens ueteres culpas, noua tributa perquirit. Proinde moras tuas citus explica, et quidquid illud est quod te retentat, incide. Te exspectat palpitantium ciuium extrema libertas. Quidquid sperandum, quidquid desperandum est, fieri te medio, te praesule, placet. Si nullae a republica uires, nulla praesidia, si nullae quantum rumor est. Anthemii principis opes: statuit te auctore nobilitas, seu patriam dimittere, seu capillos. [2,2] EPISTOLA II. Sidonius Domitio suo salutem. RURI me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri. Iam uer decedit aestati, et per lineas sol altatus extremas, in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur. Hic quid de regionis nostrae climate loquar? cuius spatia diuinum sic tetendit opificium, ut magis uaporibus orbis occidui subiiceremur. Quid plura? Mundus incanduit, glacies Alpina deletur, et hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur, squalet glarea in uadis, limus in ripis, puluis in campis, aqua ipsa quaecunque perpetuo labens, tractu cunctante languescit. Iam non solum calet unda, sed coquitur; et nunc dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, interius fasciatus; insuper et concaua municipii Camerini sede compressus, discipulis non aestu minus quam timore pallentibus, exponere oscitabundus ordiris, Samia mihi mater fuit. Quin tu mage, si quid salubre tibi cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis ciuitatis, et conturbernio nostro auenter insertus, fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem? Sane si placet, quis sit agri in quem uocaris, situs accipe. Auitaci sumus; nomen hoc praedio: quod quia uxorium patrio mihi dulcius. Haec mihi cum meis, praesule Deo, nisi quid tu fascinum uerere, concordia. Mons ab occasu quanquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tanquam gemino fomite effundit, quatuor a se circiter iugerum latitudine abductos. Sed donec domicilio competens uestibuli campus aperitur, mediam uallem rectis tractibus prosequuntur latera cliuorum, usque in marginem uillae, quae in Boream Austrumque conuersis frontibus tenditur. Balneum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit; et si caedua per iugum silua truncetur, in ora fornacis lapsu uelut spontaneo, deciduis struibus impingitur. Hinc aquarum surgit cella coctilium; quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat, excepto solii capacis hemicyclio: ubi et uis feruentis undae per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat. Intra conclaue succensum solidus dies, et haec abundantia lucis inclusae, ut uerecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos. Hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus exstructas non impudenter aemularetur. Primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interiacentibus imbricarentur; ipsa uero conuenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur: ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu, tot possit recipere sellas, quot solii sigma personas. Fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admouit, ut suspicientum uisui fabrefactum lacunar aperiret. Interior parietum facies solo laeuigati caementi candore contenta est. Non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia; quae sicut ornat artem, sic deuenustat artificem. Absunt ridiculi uestitu et uultibus histriones, pigmentis multicoloribus Philistionis supellectilem mentientes. Absunt lubrici, tortuosique pugillatu et nexibus palaestritae: quorum etiam uiuentum luctas, si inuoluantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum uirga dissoluit. Quid plura? nihil illis paginis impressum reperietur, quod non uidisse sit sanctius. Pauci tamen uersiculi lectorem aduentitium remorabuntur, minime improbo temperamento; quia eos nec relegisse desiderio est, nec perlegisse fastidio. Iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros, Carystos, Proconissos, Phryges, Numidae, Spartiatae, rupium uariatarum posuere crustas; neque per scopulos Aethiopicos, et abrupta purpurea genuino fucata conchylio, sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. Sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia nostra ciuicum frigus. Quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta. Huic basilicae appendix piscina forinsecus, seu si graecari mauis, baptisterium ab Oriente connectitur, quod uiginti circiter modiorum millia capit. Huc elutis e calore uenientibus triplex medii parietis aditus per arcuata interualla reseratur: nec pilae sunt mediae, sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras nuncupauere. In hanc ergo piscinam fluentum de supercilio montis elicitum, canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curuatum, sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt; quae temere ingressis ueras dentium crates, meros oculorum furores, certas ceruicum iubas imaginabuntur. Hic si dominum seu domestica, seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis, mutuae uocum uices minus intelliguntur, in aurem sibi populus confabulatur: ita sonitu pressus alieno ridiculum affectat publicus sermo secretum. Hinc egressis frons triclinii matronalis offertur; cui continuatur uicinante textrino cella penuaria, discriminata tantum pariete castrensi. Ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta collyriis, quam columnis inuidiosa monubilibus. A parte uestibuli longitudo tecta interius patet, mediis non interpellata parietibus: quae quia nihil ipsa prospectat, et si non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure uocitabitur. Haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans, efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo, clientarum siue nutricum loquacissimus chorus receptui canit, cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus. A cryptoporticu in hiemale triclinium uenitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit. Sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime inuito? quin potius ad te, tempusque pertinentia loquar. Ex hoc triclinio fit in diaetam siue coenatiunculam transitus, cui fere totus lacus, quaeque tota lacui patet. In hac stibadium, et nitens abacus: in quorum aream, siue suggestum, a subiecta porticu sensim, non breuiatis angustatisque gradibus ascenditur. Quo loci recumbens, si quid inter edendum uacas, prospiciendi uoluptatibus occuparis. Iam si tibi ex illo conclamantissimo fontium decocta referatur, uidebis in calicibus repente perfusis niualium maculas ac frusta nebularum; et illam lucem lubricam poculorum, quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam. Tum respondentes poculis potiones, quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam tibi granditer abstemio, metuerentur. Hinc iam spectabis ut promoueat alnum piscator in pelagus; ut stataria retia suberinis corticibus extendat, aut signis per certa interualla dispositis, tractus funium librentur hamati: scilicet ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi salares in consanguineas agantur insidias. Quid enim hic congruentius dixerim, cum piscis pisce decipitur? Edulibus terminatis, excipiet te diuersorium, quia minime aestuosum, maxime aestiuum. Nam per hoc, quod in aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interiecto consistorio perangusto, ubi somnolentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est. Hic iam quam uolupe est auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cycnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinaceos concinentes, oscines coruos uoce triplicata puniceam surgentis aurorae facem consalutantes; diluculo ante philomelam inter frutices sibilantem, prognem inter asseres minurientem? Cui concentui licebit adiungas fistulae septitoris armentalem camoenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes: quae tamen uaria uocum cantuumque certamina, profundius confouendo sopori tuo lenocinabuntur. Porticibus egresso, si portum littoris petas, in area uirenti, uulgare quanquam, non procul nemus: ingentes tiliae duae, connexis frondibus, fomitibus abiunctis, unam umbram non una radice conficiunt: in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius illustrat, pilae uacamus: sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior, intra spatium ramorum recussa cohibeatur; atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat. Sed quia tibi sicut aedificium solui, sic lacum debeo, quod restat agnosce. Lacus in Eurum defluus meat, eiusque arenis fundamenta impressa domicilii, uentis motantibus aestuans humectat alluuio. Is quidem sane circa principia sui, solo palustri uoraginosus, et uestigio inspectoris inadibilis est: ita limi bibuli pinguedo coalescit, ambientibus sese fontibus algidis, littoribus algosis. Attamen pelagi mobilis campus cymbulis late secatur peruagabilibus, si flabra posuere. Si turbo Austrinus insorduit, immane turgescit; ita ut arborum comis quae margini insistunt, superiectae asperginis fragor impluat. Ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas, in decem et septem stadia procedit. Fluuio intratur, qui salebratim saxorum obicibus affractus spumoso canescit impulsu, et nec longum scopulis praecipitibus exemptus, lacu conditur: quem fors fuat, an incurrat, an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperaretur: qui repulsi in gurgitem pigriorem, carnes rubras albis abdominibus extendunt. Ita illis nec redire ualentibus, nec exire permissis, quemdam uiuum et circumlatitium carcerem corpulentia facit. Lacus ipse qua dexter, incisus, flexuosus, nemorosusque; qua laeuus, patens, herbosus, aequalis. Aequor ab Africo uiride per littus, quia in undam fronde porrecta, ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit. Huiusmodi colorem ab Oriente par siluarum corona continuat: per Arctoum latus, ut pelago natura, sic species; a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex, frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus. Hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues uluarum paginae natant, salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo. In medio profundi breuis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos, per impactorum puncta remorum naualibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iocunda ludentum naufragia collidunt. Nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Troianae superstitionis imitari. Iam uero ager ipse, quanquam hoc supra debitum, diffusus in siluis, pictus in pratis, pecorosus in pascuis, in pastoribus peculiosus. Sed non amplius moror, ne, si longior stylo terminus, relegentem te autumnus inueniat. Proinde mihi tribue ueniendi celeritatem, nam redeundi moram tibi ipse praestabis: daturus hinc ueniam, quod breuitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistola excessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur, quae tamen submouendi fastidii studio nec cuncta perstrinxit. Quapropter bonus arbiter, et artifex lector non paginam quae spatia describit, sed uillam quae spatiosa describitur, grandem pronuntiabunt. Vale. [2,3] EPISTOLA III. Sidonius Felici suo salutem. GAUDEO te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum. Sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo. Nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus, et in lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis, tua tantum felicitate remeauerit: inuenis tamen, uir amicitiarum seruantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. Sic quondam Q- Fabium magistrum equitum dictatorio rigori, et Papirianae superbiae fauor publicus praetulit. Sic et Cn- Pompeium super aemulos extulit nunquam fastidita popularitas. Sic inuidiam Tiberianam pressit uniuersitatis amore Germanicus. Quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur; quae nihil tibi amplius conferre potuerunt, quam ut si id noluissimus, transiremus inuiti. Illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes, quam non inuenis qui sequantur. Vale. [2,4] EPISTOLA IV. Sidonius Syagrio suo salutem. VIR clarissimus Proiectus domi nobilis, et patre patruoque spectabilibus, auo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, auidissime sinibus infertur: et cum illi familiae splendor, probitas morum, patrimonii facultas, iuuentutis alacritas, in omne decus pari lance conquadrent; ita demum sibi tamen uidebitur ad arcem fastigatissimae felicitatis euectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur. Optantii clarissimi uiri nuper uita functi filiam, quod Deo prosperante, succedat, licet in coniugium petierit, obtinueritque a matre pupillae; parum tamen uotorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus, seu sedulitate sua, seu precatu nostrae intercessionis adipiscitur. Namque ipse quantum ad institutionem spectat puellae in locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo uirgini parentis affectum, patroni auctoritatem, tutoris officium. Quocirca quia dignus es ut domus tuae celeberrimam disciplinam, etiam procul positorum petat ambitus, sicut decet bonarum partium uiros, benignitate responsi proci supplicis uerecundiam munerare; et qui ita expetitus deberes illi expetere pollicendam, securus permitte promissam: quia sic te conditioni huic meritorum ratio praefecit, ut nec superstiti Optantio in liberos suos decuerit plus licere. Vale. [2,5] EPISTOLA V. Sidonius Petronio suo salutem. IOANNES familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit, et donec suarum merita chartarum, uel uestra scientia, uel si qua est uestrae, si tamen est ulla, similis inspexerit, quid respuat quidue optet ignorat. Ita se quodam modo bipertitae litis forma confundit, ut propositio sua, quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non nouerit. Pro quo precem sedulam fundo, ut perspectis chartulis suis, si quid iure competit instruatis; quae qualiterue sint obiicienda, quae refellenda monstrantes. Non enim uerebimur, quod causae istius cursus, si de uestri manauerit fonte consilii, ulla contrastantium deriuatione tenuetur. Vale. [2,6] EPISTOLA VI. Sidonius Pegasio suo salutem. PROUERBIALITER celebre est saepe moram esse meliorem, sicuti et nunc experti sumus. Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus, meruit inter personas nobis quoque caras deuinctasque censeri: opportunus, elegans, uerecundus, sobrius, parcus, religiosus, et his morum dotibus praeditus, ut quoties in boni cuiusque asciscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat. Haec tibi non ut ignoranti, sed ut iudicio meo satisfacerem, scripsi. Quamobrem triplex causa laetandi: tibi prima, cui amicos sic aut instituere, aut eligere contingit; Aruernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo; illi tertia, de quo boni quique bona quaeque iudicauerunt. Vale. [2,7] EPISTOLA VII. Sidonius Explicio suo salutem. QUIA iustitia uestra iure fit uniuersitati per complura recti experimenta uenerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen uestrum libens et auidus emitto, quamprimum ambiens, me discussionis, illos simultatis onere laxari: quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium uerecundus censor excludas: quanquam et hoc ipsum, quod copiam tui iurgantibus difficile concedis, indicium sit bene iudicaturi. Quis enim se non ambiat arbitrum legi, aut pretio aliquid indulturus, aut gratiae? Igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogatiuam raptim perniciterque properantibus: quandoquidem sententiam tuam, nec uictus ut stolidus accusat; nec uictor ut argutus irridet; ueritatisque respectu dependunt tibi addicti reuerentiam, gratiam liberati. Proinde impense obsecro, ut inter Alethium et Paulum, quae ueniunt in disceptationem, mox ut utrinque fuerint opposita, discingas. Namque, ni fallor, supra decemuirales, pontificalesque sententias, aegritudini huius prope interminabilis iurgii, sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur. Vale. [2,8] EPISTOLA VIII. Sidonius Desiderato suo salutem. MOESTISSIMUS haec tibi nuntio. Decessit nudius tertius, non absque iustitio, matrona Filimatia, morigera coniux, domina clemens, utilis mater, pia filia: cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis affectum. Haec cum esset unica iamdiu matri amissae, facile diuersis blandimentorum generibus effecerat, ne patri adhuc iuueni sobole, sexus alterius desideraretur. Nunc autem per subita suprema uirium caelibatu, patrem orbitate confodit. His additur, quod quinque liberum parens immaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem. Qui paruuli, si matre sospite perdidissent iamdiu debilem patrem, minus pupilli existimarentur. Hanc tamen, si quis haud incassum honor cadaueribus impenditur, non uespillonum sandapilariorumque ministeria ominosa tumulauere: sed cum Libitinam ipsam flentes omnes externi quoque prensitarent, remorarentur, exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta, perpetuis sedibus dormienti similior illata est. Post quae, precatu parentis orbati, naeniam funebrem, non per elegos sed per hendecasyllabos, marmori incisam, planctu prope calente dictaui. Quam si non satis improbas, caeteris epigrammatum meorum uoluminibus applicandam mercenarius bibliopola suscipiet. Si quid secus, sufficit saxo carmen saxeum contineri. Hoc enim epitaphium est. Occasu celeri feroque raptam Natis quinque, patrique, coniugique, Hoc flentis patriae manus locarunt Matronam Philimatiam sepulcro. O splendor generis, decus mariti. Prudens, casta, decens, seuera, dulcis, Atque ipsis senioribus sequenda: Discordantia quae solent putari, Morum commoditate copulasti. Nam uitae comites bonae fuerunt, Libertas grauis, et pudor facetus. Hinc est quod decimam tuae saluti Vix actam trieteridem dolemus, Atque in temporibus uigentis aeui, Iniuste tibi iusta persoluta. Placeat tibi carmen nec ne, tu propera, ciuitatemque festinus inuise. Debes enim consolationis officium duorum ciuium domibus afflictis. Quod ita soluas, Deum quaeso, ne unquam tibi redhibeatur. [2,9] EPISTOLA IX. Sidonius Donidio suo salutem. QUAERIS cur ipse iam pridem Nemausum profectus uestra serum ob aduentum desideria producam. Reddo causas reditus tardioris, nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt, tibi quoque. Inter agros amoenissimos, apud humanissimos dominos Ferreolum et Apollinarem tempus uoluptuosissimum exegi. Praediorum iis iura contermina, domicilia uicina, quibus interiecta gestatio lassat peditem, nec sufficit equitaturo. Colles aedibus superiores exercentur uinitori et oliuitori. Aracynthum et Nysam, celebrata poetarum carminibus iuga, censeas. Uni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus; sed nihilominus dissimilis situs similiter oblectat. Quanquam de praediorum quid nunc amplius positione, cum restat hospitalitatis ordo reserandus? Iam primum agacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum, uerum etiam calles compendiis tortuosos, atque pastoria diuerticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur. Quas incidimus, fateor, sed minime inuiti: iusqueiurandum confestim praebere compulsi, ne priusquam septem dies euoluerentur, quidquam de itineris nostri continuatione meditaremur. Igitur mane quotidiano, partibus super hospite prima et grata contentio quaenam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret: nec sane poterat ex aequo diuisioni lancem ponere uicissitudo, licet uni domni mecum, alteri cum meis uinculum foret propinquitatis: quia Ferreolo, praefectorio uiro, praeter necessitudinem sibi debitam, dabat aetas et dignitas primi inuitatoris praerogatiuam. Ilicet a deliciis in delicias rapiebamur. Vix quodcunque uestibulum intratum, et ecce huc sphaeristarum contra stantium paria inter rotatiles catastropharum gyros duplicabantur, huc inter aleatoriarum uocum competitiones, frequens crepitantium fritillorum tesserarumque strepitus audiebatur. Huc libri affatim in promptu: uidere te crederes aut grammaticales pluteos, aut Athenaei cuneos, aut armaria exstructa bibliopolarum. Sic tamen quod qui inter matronarum cathedras codices erant, stylus iis religiosus inueniebatur: qui uero per subsellia patrumfamilias, ii cothurno Latialis eloquii nobilitabatur. Licet quaepiam uolumina quorumpiam auctorum seruarent in causis disparibus dicendi parilitatem. Nam similis scientiae uiri, hinc Augustinus, hinc Varro; hinc Horatius, hinc Prudentius lectitabantur. Quos inter Adamantius Origenes, Turranio Rufino interpretatus, sedulo fidei nostrae lectoribus inspiciebatur. Pariter et prout singulis cordi diuersa censentes sermocinabantur, cur a quibusdam protomystarum, tanquam saeuus cauendusque tractator improbaretur: quanquam sic esset ad uerbum sententiamque translatus, ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis, neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint. Studiis hisce dum nostrum singuli quique prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro aduentans, qui tempus instare curandi corpora moneret: quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa seruantem, probabat competenter ingressum quinta digrediens. Prandebamus breuiter, copiose, senatorium ad morem, quo insitum institutumque, multas epulas paucis paropsidibus apponi: quamuis conuiuium per edulia nunc assa, nunc iurulenta uarietur. Inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremurque, quia eas bifariam orditas, laetitia peritiaque comitabantur. Quid multa? Sancte, pulchre, abundanter accipiebamur. Inde surgentes, si Voroangi eramus, hoc uni praedio nomen, ad sarcinas et ad diuersorium pedem referebamus: si Prusiani, sic fundus alter nuncupabatur, Tonantium cum fratribus, lectissimos aequaeuorum nobilium principes, stratis suis eiiciebamus, quia nec facile crebro cubilium nostrorum instrumenta circumferebantur. Excusso torpore meridiano, paulisper equitabamus, quo facilius pectora marcida cibis coenatoriae fami exacueremus. Balneas habebat uterque hospes in opere, in usu neuter: sed cum uel pauxillulum bibere desiisset asseclarum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales craterae nimium immersae dominabantur, uicina fonti aut fluuio raptim scrobs fodiebatur, in quam forte cum cumulus lapidum ambustus demitteretur, antro in hemispherii formam corylis flexilibus intexto, fossa inardescens operiebatur: sic tamen ut superiectis Cilicum uelis, patentia interualla uirgarum, lumine excluso, tenebrantur, uaporem repulsura salientem, qui undae feruentis aspergine flammatis silicibus excuditur. Hic nobis trahebantur horae, non absque sermonibus salsis iocularibusque; quos inter halitu nebulae stridentis oppletis, inuolutisque saluberrimus sudor eliciebatur; quo prout libuisset effuso, coctilibus aquis ingerebamur, harumque fotu cruditatem nostram tergente resoluti, aut fontano deinceps frigore, putealique, aut fluuiali copia solidabamur. Siquidem domibus medius it Vuardo fluuius, nisi cum deflua niue pastus impalluit flauis ruber glareis, et per alueum perspicuus, quietus, calculosusque, neque ob hoc minus piscium ferax delicatorum. Dicerem et coenas, et quidem unctissimas, nisi terminum nostrae loquacitati quem uerecundia non adhibet, charta posuisset. Quarum quoque replicatio fieret amoena narratu, nisi epistolae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus. Sed qui et ipsi in procinctu sumus, teque sub ope Christi actutum nobis inuisere placet, expeditius tibi coenae amicorum in mea coena tuaque commemorabuntur: modo nos quamprimum hebdomadis exactae spatia completa uotiuae restituant esuritioni: quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parcimonia solet. Vale. [2,10] EPISTOLA X. Sidonius Hesperio suo salutem. AMO in te quod litteras amas, et usquequaque praeconiis cumulatissimis excolere contendo tantae diligentiae generositatem per quam nobis non solum initia tua, uerum etiam studia nostra commendas. Nam cum uidemus in huiusmodi disciplinam iuniorum ingenia succrescere, propter quam nos quoque subduximus ferulae manum, copiosissimum fructum nostri laboris adipiscimur. Illud appone, quod tantum increbuit multitudo desidiosorum, ut nisi uel paucissimi quique meram Latiaris linguae proprietatem de triuialium barbarismorum rubigine uindicaueritis, eam breui abolitam defleamus interitamque: sic omnes nobilium sermonum purpurae per incuriam uulgi decolorabuntur. Sed isthaec alias. Interea tu quod petis accipe. Petis autem ut si qui uersiculi mihi fluxerunt, postquam ab alterutro discessimus, hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem. Dicto pareo, Nam praeditus es, quanquam iuuenis, hac animi maturitate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus. Ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, uiri sancti, strenui, seueri, misericordis, quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque, non minora bonae conscientiae culmina leuet. Huius igitur aedis extimis, rogatu praefati antistitis, tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus, adhuc mihi iamque tibi perfamiliaribus. Namque ab hexametris eminentium poetarum Constantii et Secundini uicinantia altari basilicae latera clarescunt: quos in hanc paginam admitti nostra quam maxime uerecundia uetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit. Nam sicuti nouam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet: et sicuti si uestiatur albo quisque fuscus, fit nigrior: sic nostra, quantulacunque est, tubis circumfusa potioribus stipula uilescit: quam mediam loco, infimam merito, despicabiliorem pronuntiari. non imperitia modo, sed et arrogantia facit. Quapropter illorum iustius epigrammata micant, quam ista haec, quae imaginarie tantum et quodam modo umbratiliter effingimus. Sed quorsum ista? quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret. Quisquis pontificis patrisque nostri Collaudas Patientis hic laborem, Voti compote supplicatione Concessum experiere quod rogabis. Aedes celsa nitet, nec in sinistrum Aut dextrum trahitur, sed arce frontis Ortum prospicit aequinoctialem. Intus lux micat, atque bracteatum Sol sic sollicitatur ad lacunar, Fuluo ut concolor erret in metallo. Distinctum uario nitore marmor, Percurrit cameram, solum, fenestras: Ac sub uersicoloribus figuris Vernans herbida crusta sapphiratos Flecti per prasinum uitrum lapillos. Hinc est porticus applicata triplex Fulmentis Aquitanicis superba: Ad cuius specimen remotiora Claudunt atria porticus secundae: Et campum medium procul locatas Vestis saxea silua per columnas. Hinc agger sonat, hinc Arar resultat. Hinc sese pedes, atque eques reflectit, Stridentum et moderator essedorum: Curuorum hinc chorus helciariorum, Responsantibus alleluia ripis, Ad Christum leuat amnicum celeusma. Sic sic psallite, nauta, uel uiator: Namque iste est locus omnibus petendu. Omnes quo uia ducit ad salutem. Ecce parui tanquam iunior imperatis. Tu modo fac memineris multiplicato me foenore remunerandum: quoque id facilius possit uoluptuosiusque, opus est ut sine dissimulatione lectites, sine fine lecturias. Neque patiaris, ut te ab hoc proposito propediem coniux domum feliciter ducenda deflectat: sisque oppido meminens, quo olim Martia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas et candelabra tenuerunt. Certe si praeter rem oratoriam, contubernio feminarum poeticum ingenium, et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam, quereris obtundi, reminiscere quod saepe uersum Corinna cum suo Nasone compleuit, Lesbia cum Catullo, Cesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo. Proinde liquido claret, studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem. Igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum: quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior. Vale. [2,11] EPISTOLA XI. Sidonius Rustico suo salutem. SI nobis pro situ spatiisque regionum uicinaremur. nec a se praesentia mutua uasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere in coeptae familiaritatis officia permitterem: neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae, diuersis honorum generibus exstruere cessarem. Sed animorum coniunctioni separata utrimque porrectioribus terminis obsistit habitatio, equidem semel deuinctis parum nocitura pectoribus. Sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit, quod cum amicissimi simus, raritatem colloquii de prolixa terrarum interiectione uenientem, in reatum uolumus transferre communem, cum de naturalium rerum difficultate nec culpa nos debeat manere nec uenia. Domine illustris, gerulos litterarum de disciplinae tuae institutione formatos, et morum herilium uerecundiam praeferentes, opportune admisi, patienter audiui, competenter explicui. Vale. [2,12] EPISTOLA XII. Sidonius Agricolae suo salutem. MISISTI tu quidem lembum mobilem, solidum, lecti capacem, iamque cum piscibus. Tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praeteruolant amnis aduersi terga, qua defluit. Sed dabis ueniam, quod inuitandi tibi in piscationem comes uenire dissimulo. Namque me multo decumbentibus nostris ualidiora moeroris retia tenent; quae sunt amicis quoque et externis indolescenda. Unde te quoque puto, si rite germano moueris affectu, quo temporis puncto paginam hanc sumpseris, de reditu potius cogitaturum. Seueriana sollicitudo communis, inquietata primum lentae tussis impulsu, febribus quoque iam fatigatur, iisque per noctes ingrauescentibus: propter quod optat exire in suburbanum: litteras tuas denique cum sumeremus, egredi ad uillulam iam parabamus. Quocirca seu tu uenias, seu moreris, preces nostras orationibus iuua, ut ruris auram desideranti salubriter cedat ipsa uegetatio. Certe ego, uel tua soror, inter spem metumque suspensi, credidimus eius taedium augendum, si uoluptati iacentis obstitissemus. Igitur ardori ciuitatis atque torpori, tam nos quam domum totam, praeuio Christo, pariter eximimus: simulque mediocrum consilia uitamus assidentum dissidentumque; qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt. Sane contubernio nostro iure amicitiae Iustus adhibebitur, quem, si iocari liberet in tristibus, facile conuincerem, Chironica magis institutum arte quam Machaonica. Quo diligentius postulandus est Christus obsecrandusque ut ualetudini cuius curationem cura nostra non inuenit, potentia superna medeatur. Vale. [2,13] EPISTOLA XIII. Sidonius Serrano suo salutem. EPISTOLAM tuam nobis Marcellinus togatus exhibuit, homo peritus, uirque amicorum: quae primoribus uerbis salutatione libata, reliquo sui tractu qui quidem grandis est, patroni tui Petronii Maximi imperatoris laudes habebat. Quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius ueriusque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit euectus usque ad imperium. Sed sententiae tali nunquam ego assentior, ut fortunatos putem, qui reipublicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt. Nam dici nequit quantum per horas fert in hac uita miseriarum uita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi, qui sibi hoc nomen, ut Sylla, praesumunt: nimirum qui supergressi ius fasque commune; summam beatitudinem existimant, summam potestatem: hoc ipso satis miseriores, quod parum intelligunt inquietissimo se subiacere famulatui. Nam sicut hominibus reges, ita regibus dominandi desideria dominantur. Hic si omittamus antecedentium principum casus, uel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maximus, maximo nobis ad ista documento poterit esse: qui quanquam in arcem praefectoriam, patriciam, consularemque intrepidus ascenderat, eosque quos gesserat magistratus, ceu recurrentibus orbitis inexpletus iterauerat: cum tamen uenit omnibus uiribus ad principalis apicis abruptum, quamdam potestatis immensae uertiginem sub corona patiebatur, nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino. Denique require in supradicto uitae prioris gratiam, potentiam, diuturnitatem, aeque diuerso principatus paulo amplius quam bimestris originem, turbinem, finem: profecto inuenies hominem beatiorem prius fuisse, quam beatissimus nominaretur. Igitur ille cuius anterius epulae, mores, pecuniae, pompae, litterae, fasces, patrimonia, patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia uitae custodiebantur, ut per horarum dispositas clepsydras explicarentur; is nuncupatus Augustus, ac sub hac specie palatinis liminibus inclusus, ante crepusculum ingemuit, quod ad uota peruenerat. Cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, ueteris actutum regulae legibus renuntiauit, atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris. Nec fefellerunt futura moerentem. Namque cum caeteros aulicos honores tranquillissime percurrisset, ipsam aulam turbulentissime rexit, inter tumultus militum, popularium, foederatorum, quod et exitus prodidit nouus, celer, acerbus: quem cruentauit fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae uirum, ut scorpius, ultima sui parte percussit. Dicere solebat uir litteratus, atque ob ingenii merita quaestorius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentius, ore se ex eius frequenter audisse, cum perosus pondus imperii, ueterem securitatem desideraret, Felicem te, Damocles, qui non uno longius prandio regni necessitatem tolerauisti. Iste enim, ut legimus, Damocles prouincia Siculus, urbe Syracusanus, familiaris tyranno Dionysio fuit: qui cum nimiis laudibus bona patroni, ut caetera, scilicet inexpertus, efferret: Vis, inquit Dionysius, hodie saltem in hac mensa bonis meis pariter ac malis uti? Libenter, inquit. Tum ille confestim laetum clientem, quanquam et attonitum, plebeio tegmine erepto, muricis Tyrii, seu Tarentini, conchyliato ditat indutu: et renidentem gemmis, margaritisque aureo lecto, sericatoque toreumati imponit. Cumque pransuro Sardanapalicum in morem, panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent falerno gemmae capaces, inque crystallis calerent unguenta glacialibus: hinc suffita cinnamo ac thure coenatio spargeret peregrinos naribus odores, et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent: coepit supra tergum sic recumbentis repente uibrari mucro districtus e lacunaribus, qui uidebatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus: nam filo equinae setae ligatus, et ita pondere minax, ut acumine gulam formidolosi Tantaleo frenabat exemplo, ne cibi ingressi per ora, per uumera exirent. Unde post mixtas fletibus preces atque multimoda suspiria, uix absolutus emicatimque prosiliens, illa refugit celeritate diuitias deliciasque regales, qua solent appeti: reductus ad desideria mediocrium timore summorum, et satis cauens, ne beatum ultra diceret duceretque, qui septus armis ac satellitibus, et per hoc raptis incubans opibus, ferra pressus, premeret aurum. Quapropter ad statum huiusmodi, domine frater, nescio an constet tendere beatos: patet certe miseros peruenire. Vale. [2,14] EPISTOLA XIV. Sidonius Maurusio suo salutem. AUDIO industriae tuae uotisque communibus, uberiore prouentu quam minabatur sterilis annus, respondere uindemiam. Unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore uocitatus est propter hiberna legionum Iulianarum, suspicor diuturnius te moraturum. Quo loco tibi cum ferax uinea est, tum praeterea praedium magno non minus domino, quod te tuosque plurifaria frugum mansionumque dote remoretur. Ilicet si horreis apothecisque, seu penu impleta, destinas illic usque ad aduentum hirundineum, uel ciconinum, Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso, seu tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum; ut dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus ut recognoscis, non magis cordi est aut uoluptati ager cum reditibus amplis, quam uicinus aequalis cum bonis moribus. Vale.