[6,0] Seruii Grammatici in Vergilii Aeneidos librum sextum commentarius. {pr-} Totus quidem Vergilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum, cuius ex Homero pars maior est. et dicuntur aliqua simpliciter, multa de historia, multa per altam scientiam philosophorum, theologorum, Aegyptiorum, adeo ut plerique de his singulis huius libri integras scripserint pragmatias. sane sciendum, licet primos duos uersus Probus et alii in quinti reliquerint fine, prudenter ad initium sexti esse translatos; nam et coniunctio poematis melior est, et Homerus etiam sic inchoauit g-hohs g-phato g-dakru g-cheohn. 1. CLASSIQUE INMITTIT HABENAS nauibus suis, aut suae naui, quae classis dicitur, uel quod fiat de fustibus. calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant serui sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur. nam consuetudo erat militis Romani, ut ipse sibi arma portaret, ipse uallum: uallum autem dicebant calam, sicut Lucilius "scinde calam, ut caleas'', id est, o puer, frange fustes et fac focum. inde ergo classem dictam dicunt. alii classem hinc magis dictam uolunt: apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites uero dabant in nauali certamine; nam adhuc pauper fuerat populus. exinde iam quod ab equitibus dabatur stipendium, tractum est ut diceretur classis: proprie enim classes equitum dicimus. CLASSI aut suae naui, quae classis, ut in primo diximus, dicta est apo tôn kalôn, id est a lignis, unde Horatius "me uel extremos Numidarum in agros classe releget'', cum de una loqueretur naui: aut omnium quae eius cursum sequuntur; Palinuri enim implet officium, de quo supra ait "ad hunc alii cursum contendere iussi''. INMITTIT HABENAS aut funes per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait uela erigi eustreptoisi boeusi, id est loris tortis; his enim utebantur antiqui. 2. ET TANDEM ad Aeneae desiderium retulit, olim ad Italiam uenire cupientis. ceterum mora non congruit de Capreis Cumas usque, ad uicinitatem accedente fauore Neptuni. an 'tandem' ad consuetudinem nauigantium retulit, quibus nulla non longa nauigatio uidetur? an 'tandem' ad id tempus refertur, ex quo Troia nauigatum est? EVBOICIS ORIS a colonia appellauit Cumas: nam Euboea insula est, in qua Chalcis ciuitas, de qua uenerunt qui condiderunt ciuitatem in Campania, quam Cumas uocarunt uel apo tôn kumatôn, uel a grauidae mulieris augurio, quae Graece enkuos dicitur. ADLABITVR uenit celeriter, ut "labere nympha polo''. 3. PELAGO in pelagus: sic dictum est, ut "it clamor caelo''. bene autem 'obuertunt', non 'obuertit', ut non Aeneae, sed sociis uilia et nautica dentur officia. gubernandi ars soli Aeneae conceditur. DENTE TENACI unde in primo "unco non alligat anchora morsu''. 4. ANCHORA ut supra diximus, in Graeco aspirationem non habet, nam ankura dicitur: unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. contra 'thus' et 'orchus' ueteres dicebant et 'lurcho', id est uorax, quibus sequens aetas detraxit aspirationem. 5. PRAETEXUNT praetegunt, ut "praetexere funera sacris''. IVVENUM MANUS post conditam in Sicilia ciuitatem senum aut nulla aut rara fit mentio. EMICAT cur hoc uerbum posuerit ex sequenti actu iuuenum aduertendum est. ARDENS festinans, ut "instant ardentes Tyrii''. 6. LITUS IN HESPERIUM hic ostenditur Hesperiam minorem esse omnem Italiam, dictam, ut supra diximus, uel a rege uel a stella. SEMINA FLAMMAE Sperma puros Homerus dicit, id est semen ignis. 7. ABSTRVSA IN VENIS SILICIS in georgicis "et silicis uenis abstrusum excuderet ignem'': abstrudere enim est de industria celare. FERARUM TECTA epexegesis siluae. 8. FLVMINA MONSTRAT quaecumque fluenta. et sciendum monstrari Aeneae ad expiandum se: nam funestatus fuerat morte Palinuri, non quod eum uiderat, sed quod funus agnouerat, id est doluerat; in eo enim est pollutio quod ait "casuque animum concussus amici'', nam ipsa inpiant quae agnoscimus. unde in Liuio habemus Horatium Puluillum, cum Capitolium dedicare uellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadauer sit. hanc autem purgationem Aeneae polluto dat ubique Vergilius, ut paulo post "corpusque recenti spargit aqua''. 9. AT PIUS AENEAS oportune hoc loco, quippe ad templa festinans. ARCES QUIBUS ALTUS APOLLO P. cum ubique arx Ioui detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est. 'altus' autem uel magnus, ut "iacet altus Orodes'' et de ipso Apolline "sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo'': uel ad simulacri magnitudinem retulit, quod esse constat altissimum. Coelius enim de Cumano Apolline ait "ibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV'': cuius meminisse putatur Vergilius. [6,10] 10. QUIBUS PRAESIDET quibus praeest, quas defendit. HORRENDAE uenerandae, ut "horrendum siluis et r. p.'' PROCUL haud longe: procul enim est et quod prae oculis est, et quod porro ab oculis: unde duplicem habet significationem, iuxta et longe. 11. ANTRUM INMANE epexegesis domus Sibyllae. MENTEM ANIMVMQUE perissologia est: nam secundum Lucretium unum est mens et animus. 12. DELIUS INSPIRAT VATES Apollo fatidicus. et sic ait 'Delius', ut "nunc Lyciae sortes'', id est Apollineae. bene autem Sibylla quid sit expressit 'magnam cui mentem animumque Delius inspirat uates': nam, ut supra diximus, Sibylla dicta est quasi siou boulê, id est dei sententia. Aeolici enim sious deos dicunt. 13. TRIVIAE LUCOS congrue Apollini Dianae iuncta sunt templa, ut et paulo post "Phoebi Triuiaeque sacerdos''. et bene fit lucorum Dianae commemoratio, quia petiturus est inferos. AVREA TECTA Apollinis scilicet. 14. DAEDALUS UT FAMA EST FUGIENS MINOIA REGNA ubique de incertis dubitat, ut "fama est Enceladi''. sane fabula de hoc talis est: indicato a Sole adulterio Martis et Veneris Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes inplicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. quod factum Venus uehementer dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit. igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagrauit et arte Daedali inclusa intra uaccam ligneam, saeptam corio iuuencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus uescebatur. sed Minos de Pasiphae habuit liberos plures, Androgeum Ariadnen Phaedram. sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et uicinis Megarensibus coniuratis occisus est. quod Minos dolens collectis nauibus bella commouit et uictis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. alii dicunt a Minoe in uindicta filii occisi, sicut dictum est, Iouem rogatum. qui cum Atheniensibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis annuis ad Minotauri pastum dirigendis. sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens tam uirtute quam forma. qui cum ab Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio labyrinthi filo iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne uictor aufugit. quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum cum Icaro filio seruandum in labyrinthum trusit. sed Daedalus corruptis custodibus uel, ut quidam tradunt, ab amicis sub faciendi muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram et linum accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis euolauit. Icarus altiora petens, dum cupit caeli portionem cognoscere, pennis solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen Icarium inposuit. Daedalus uero primo Sardiniam, ut dicit Sallustius, post delatus est Cumas, et templo Apollini condito sacratisque ei alis in foribus haec uniuersa depinxit. dicendo autem Vergilius 'ut fama est' ostendit requirendam esse ueritatem. nam Taurus notarius Minois fuit, quem Pasiphae amauit, cum quo in domo Daedali concubuit. et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur, quod et ipse paulo post ostendit dicens "mixtumque genus''. sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxauit custodibus. qui amisso in mari filio naui delatus est Cumas, quod et ipsum tangit dicens "remigium alarum'': alae enim et uolucrum sunt et nauium, ut "uelorum pandimus alas''. Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fugientem nauem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, intendisse pallium ad adiuuandum uentos et sic euasisse: illos uero qui insequebantur reuersos nuntiasse pinnis illum euasisse. Menecrates Daedalum occiso patruele fratre Cretam petisse dicit, Icarum filium eius ab Atticis pulsum dum patrem petit naufragio perisse, unde mari nomen. quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum artis suae - nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et circinum propter nomen suum: nam aliquibus Circinus putatus est appellatus: uel, ut quidam, organum inuentum tradunt - fugientem inuidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi stupri dolum fabricasse. MINOIA REGNA Cretam scilicet, id est Minois saeuitiam. 15. PRAEPETIBUS PENNIS felicibus: praepetes enim sunt aues boni augurii, quod huic dat, quia peruenit. PRAEPETIBUS PENNIS uelocibus. praepetes autem dictae uel quod priora petant, uel summi uolatus, uel quae praepetit uolatum, uel quae secundum auspicium facit. et quidam praepetes tradunt non tantum aues dici quae prosperius praeuolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt: unde bene Daedali pinnas praepetes, quia de locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora peruenit. AVSUS SE CREDERE CAELO quasi alienis sedibus. Horatius "expertus uacuum Daedalus ae+ra pennis non homini datis''. 16. INSVETUM hominibus scilicet. ENAVIT AD ARCTOS bene utrumque miscet: nare enim et de nauibus dicimus, ut "natat uncta carina'' item "et terris adnare necesse est'', et de uolatu, ut "nare per aestatem liquidam suspexeris agmen''. 'ad arctos' autem, si ad fabulam, contra septemtrionem, ut quidam uolunt propter feruorem solis et ceratas pinnas, si ad ueritatem, ad septemtrionis obseruationem, quod nauigantibus conuenit. 17. CHALCIDICAQUE quam ciuitatem Chalcidenses condiderunt, ut supra ab insula Cumas ciuitatem nominauit. nunc a ciuitate dedit epitheton. 18. REDDITUS HIS PRIMUM TERRIS quasi de alieno elemento in suum. Horatius "finibus Atticis reddas incolumem precor'' 19. REMIGIUM ALARUM artem uolandi. et iterum miscet dicendo 'remigium', quod est nauis. Aeschylus. POSVIT exaedificauit. 20. LETUM ANDROGEO secundum Atticam linguam genetiuus singularis Graecus est, cum ipse alibi "Androgei galeam''. quidam tamen hic subaudiunt 'posuit', id est pinxit, ut Horatius "qualis Parrhasius prodidit aut Scopas, sollers nunc hominem ponere nunc deum, hic saxo, liquidis ille coloribus''. sane non nulli hunc Androgeum non ita, quemadmodum supra dictum est, insidiis occisum, sed a Marathonio tauro, qui flammas uomere dicebatur, conflagratum tradunt. 21. CECROPIDAE IVSSI Athenienses a rege Cecrope. 'pendere' autem soluere, quod ut supra diximus, tractum est a pecuniaria damnatione. MISERUM dolentis interiectio, ac si diceret 'nefas'. et quid est 'miserum' subiunxit dicens 'septena quotannis corpora natorum'. SEPTENA QUOTANNIS quidam septem pueros et septem puellas accipi uolunt, quod et Plato dicit in Phaedone et Sappho in lyricis et Bacchylides in dithyrambis et Euripides in Hercule, quos liberauit secum Theseus, quorum haec nomina feruntur hippoforbas et libi idest arcadis antimachus euandri mnesteus sumiani phidocus ramuntis demolion cydani puriesion celei puellae haec peribea alcatim medippe pyrii iesione celei andromache eurimedontis seupymedusa polixeni europe laodicit milita triaconi. 22. CORPORA NATORUM bene 'corpora', quae adempta uita consumebantur, ut super orbitatem parentibus ne sepelire quidem liberos licuisset: magna ergo periphrasi dictum est. STAT aut horret, ut "stant lumina flamma''; aut plena est, ut "puluere caelum stare uident''; aut re uera stat post ductas sortes; aut certe ad picturam respexit: nam uolui in pictura non poterat urna. et licet non sit urnae stare, de pictura tamen bene dictum est. sed si 'stat' horret acceperimus, 'ductis sortibus' intellegimus 'de qua ducebantur', ut "et qua uectus Abas''. nam a passiuo, ut saepe diximus, inueniri non poterit participium praesens. proprie autem 'ductis sortibus': Sallustius "sorte ductos fusti necat''. 23. ELATA MARI perite dixit, eminens est enim. et bene situm expressit; ut enim Sallustius dicit, Creta altior est qua parte spectat orientem. RESPONDET aspicitur: nam contra Athenas est posita. 24. SUPPOSTAQUE FURTO hoc est furtim inclusa in uaccam ligneam, quae erat operta eius uaccae corio, quam maxime taurus adpetebat. FURTO adulterio, ut "Vulcani Martisque dolos et dulcia furta''. potest autem, sicut dictum est, et ad uaccam referri, cuius specie tauro furata sit coitum. 25. MIXTVMQUE GENUS secundum ueritatem. PROLESQUE BIFORMIS secundum fabulam. 26. VENERIS MONVMENTA NEFANDAE aut memoria turpissimi coitus, aut ultio Veneris a Sole proditae. significat autem Minotaurum. 27. INEXTRICABILIS insolubilis, indeprehensibilis: Horatius "si pugnat extricata densis cerua plagis''. si 'extricata' est soluta, 'inextricata' insoluta sine dubio. 28. REGINAE regis filiae, Ariadnes. 31. OPERE IN TANTO in foribus adfabre factis. 33. BIS PATRIAE CECIDERE MANUS ideo quia patriae. QUIN PROTINUS OMNEM ostendit plura fuisse, quam dixit, depicta. 34. PERLEGERENT perspectarent, scilicet picturam. nec incongrue legi picturam dixit, cum graece grapsai et pingere dicatur et scribere. hoc est quod ait Horatius in arte poetica "et noua fictaque nuper habebunt uerba fidem, si Graeco fonte cadant, parce detorta''. PRAEMISSUS ACHATES kata to siôpômenon intellegimus, id est secundum taciturnitatem. 36. DEIPHOBE GLAUCI subaudi 'filia'. et est proprium nomen Sibyllae. multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana conscripta. et multi, sequentes Vergilium, ab hac Cumana dicunt: quae licet longaeua legatur, non tamen ualde congruit eam usque ad Tarquinii tempora durasse, cui Sibyllinos libros constat oblatos. ducitur tamen Varro, ut Erythraeam credat scripsisse, quia post incensum Apollinis templum, in quo fuerant, apud Erythram insulam ipsa inuenta sunt carmina. 37. NON HOC ISTA SIBI TEMPUS SPECTACVLA POSCIT et supra diximus Apollinem sex mensibus apud Lycios et sex apud Delum dedisse responsa. item lectum est deos aliquotiens tantum kalendis, aliquotiens tantum idibus uaticinari; nonnumquam diei uel prima uel media uel postrema parte, unde est in iure fissus dies, id est non totus religiosus: quem nunc ostendit dicens non oportere Aenean religiosam diei partem perdere, id est oraculis congruam. sane sciendum 'poscit' lectionem esse meliorem: tempus enim poscit spectacula, non a spectaculis poscitur. 38. NUNC GREGE DE INTACTO gregem pro armento posuit, nam de iuuencis dicturus est: quae per poeticam licentiam saepe confundit. illo loco proprie posuit "quinque greges illi balantum quina redibant armenta''. 'intacto' autem indomito, ut "et intacta totidem ceruice iuuencas''. 39. LECTAS DE MORE BIDENTES 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam: quod docet aliud esse intactum, aliud lectum. 'bidentes' autem, ut diximus supra, oues sunt circa bimatum, habentes duos dentes eminentiores: quae erant aptae sacrificiis. 42. EXCISUM deest 'est'. EVBOICAE RVPIS LATUS hoc est montis Cumani, quem Euboici habitauerunt. est autem acyrologia: coloniae enim epitheton rei dedit inmobili. IN ANTRUM in antri similitudinem, ut "portus ab euroo fluctu curuatus in arcum''. 43. QUO LATI DUCUNT ADITUS CENTUM OSTIA CENTUM non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruuius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur. OSTIA CENTUM finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inueniuntur tamen Apollinis logia et uiginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi. 44. TOTIDEM VOCES ac si diceret, et tot sermones. 46. DEUS ECCE DEUS uicinitate templi iam adflata est numine: nam furentis uerba sunt deum uelle ostendere, qui ipsi tantum uidetur. sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat: de Miseno enim post uaticinationem dictura est. 47. NON COLOR UNUS idem Lucanus "stat numquam facies''. 48. COMPTAE COMAE antehac scilicet: nam propter sacra resolutae sunt, ut "uittasque resoluit sacrati capitis''. 49. MAIORQUE VIDERI uidebatur, sicut solebat in uaticinantibus apparere numinis praesentia: quod humanis inludebat aspectibus. unde ait 'maiorque uideri'; non enim erat re uera. 50. NEC MORTALE SONANS alia enim numinum uox est, ut "nec uox hominem sonat'', item "uocisue sonus uel gressus euntis''. ADFLATA EST NUMINE nondum deo plena, sed adflata uicinitate numinis. QUANDO siquidem: nam coniunctio est, non aduerbium. 51. CESSAS IN VOTA tardus es ad uota facienda: nam si dixeris 'cessas in uotis', hoc significat, tardus es dum uota facis. aliud est 'cessas in illam rem', aliud 'cessas in illa re': tardus es ad faciendam rem et tardus es in facienda re. figurate autem dixit 'cessas' circa promittenda uota numinibus. 52. TROS principale pro deriuatiuo, pro 'Troius'. ANTE DEHISCENT trahit hoc de matris deum templo, quod non manu, sed precibus aperiebatur. 53. ATTONITAE stupendae, non stupentis: ergo 'attonitae' facientis attonitos, ut 'mors pallida', 'tristis senecta'. ORA DOMUS quia supra ait "unde ruunt totidem uoces responsa Sibyllae''. 54. PER DVRA CUCVRRIT OSSA TREMOR religionis est et diuinae reuerentiae: alibi "ipse manu multo suspensam numine ducit''. 55. PECTORE AB IMO a mentis intimo: nec inmerito; nam illa re diuinitas flectitur, quae est nobis cum diuinitate communis, id est sensu. 56. PHOEBE GRAVES TROIAE SEMPER MISERATE LABORES secundum Homerum, qui eum dicit semper Troiae propugnatorem fuisse. et bene ait 'miserate', quia Troia defendi non potuit: ideo non dixit, qui defendisti, sed miseratus es. 57. DARDANA QUI PARIDIS Achilles, a matre tinctus in Stygem paludem, toto corpore inuulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus est. qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est: unde fingitur quod tenente Apolline Paris direxerit tela. et bene ait 'direxti', quasi ad solum uulnerabilem locum. 'Dardana' autem ideo, ut non adultero, sed genti praestitisse uideatur. TELA MANVSQUE uel quia aliud sine alio esse non potest, uel hoc dicit: et artem per tela, ut nosset quid feriret, et uirtutem per manus dedisti, ut eius fata compleret. 58. MAGNAS OBEVNTIA TERRAS TOT MARIA INTRAVI terras cingentia. Oceanus quidem ambit omnes terras: et licet iste per ea maria nauigauerit quae terris cinguntur, tamen non dixit inproprie, cum de Oceano ista nascantur. 59. TOT MARIA dicendo 'maria' partem eum maris nauigasse significat, non totum mare: mare enim elementum est totum, maria uero partes maris, sicut et terrae partes sunt, terra uero totum elementum est. PENITVSQUE REPOSTAS longe remotas, auias. 60. MASSYLUM GENTES Massyli sunt Mauri: unde speciem pro genere posuit; nam Aeneas ad Africam uenit, cuius partem constat esse Massyliam. mediterranea est pars Mauretaniae: unde a parte totum accipere debemus. PRAETENTAQUE SYRTIBUS ARVA circumfusa: incerta enim sunt illic maria et terrae: unde ait Lucanus "aequora fracta uadis abruptaque terra profundo''. 61. PRENDIMUS quippe fugientem Italiam. 62. HAC TROIANA TENUS hactenus, hucusque, id est hic sit finis. nam tenus proprie est extrema pars arcus, ut Plautus ostendit: unde tractum est, ut 'hactenus' hucusque significet. TROIANA FORTUNA a praeiudicio, id est mala, aduersa. et dicit iniquum esse, ut Troianam fortunam patiantur in Italia. 63. FAS EST PARCERE GENTI quia se uictam fatetur. 64. QUIBUS OBSTITIT ILIUM Ganymedes enim Hebae obfuit, Paris Mineruae et Iunoni. quod autem, cum dixerit 'dique deaeque omnes', dearum tantum reperimus exempla, non mirum est, cum supra dixerimus arsenothêleis esse omnes deos. possumus ergo et per unam rem utrumque intellegere, licet dicatur etiam Neptuno obfuisse Troia ex denegatione mercedum. nouimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, ut "nauita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton'': nam suppresso numero dixit nomina. 66. PRAESCIA VENTVRI absolutum est, rerum uenturarum. DA dic, ut "qui sit da, Tityre, nobis'': unde est contra "accipe nunc Danaum insidias'': non enim praestare aliquid poterat, sed indicare futura. NON INDEBITA POSCO REGNA MEIS FATIS deest 'si'. est autem heirmos, id est longissimum hyperbaton: Phoebe et uos dii deaeque, tuque o uates da, id est dic, Latio Teucros considere, si non posco regna meis fatis indebita. 'dic' autem 'considere', id est utrum possimus considere. et uerecunde dictum est 'non posco indebita', cum certum constet esse regna deberi. 68. ERRANTESQUE DEOS ut "diis sedem exiguam patriis''. AGITATAQUE NUMINA TROIAE aut mecum uexata: aut certe xoana dicit, id est simulacra breuia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant uaticinationem: quod fuit apud Aegyptios et Carthaginienses. 69. TUM PHOEBO ET TRIVIAE ut solet miscet historiam: nam hoc templum in Palatio ab Augusto factum est. sed quia Augustus cohaeret Iulio, qui ab Aenea ducit originem, uult Augustum parentum uota soluisse. 70. FESTOSQUE DIES DE NOMINE PHOEBI ludos Apollinares dicit, qui secundum quosdam bello Punico secundo instituti sunt, secundum alios tempore Syllano ex responso Marciorum fratrum, quorum extabant, ut Sibyllina, responsa. 71. TE QUOQUE MAGNA MANENT NOSTRIS PENETRALIA REGNIS id est coleris ut numen. 'manent' autem exspectant, 'penetralia' secreta templorum. 72. TUAS SORTES Sibyllina responsa, quae, ut supra diximus, incertum est cuius Sibyllae fuerint, quamquam Cumanae Vergilius dicat, Varro Erythraeae. sed constat regnante Tarquinio quandam mulierem, nomine Amaltheam, obtulisse ei nouem libros, in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse CCC. philippeos, qui aurei tunc pretiosi erant. quae contempta alia die tribus incensis reuersa est et tantundem poposcit, item tertio aliis tribus incensis cum tribus reuersa est et accepit quantum postulauerat, hac ipsa re commoto rege, quod pretium non mutabat. tunc mulierem subito non apparuisse. qui libri in templo Apollinis seruabantur, nec ipsi tantum, sed et Marciorum et Begoes nymphae, quae artem scripserat fulguritarum apud Tuscos: unde addidit modo 'tuas sortes arcanaque fata'. et hoc trahit poeta. Aenean tamen inducit quasi de praesenti dicentem oraculo. 73. LECTOSQUE SACRABO ALMA VIROS quia nisi patricii non fiebant. sciendum sane primo duos librorum fuisse custodes, inde decem, inde quindecim usque ad tempora Sullana. postea creuit numerus, nam et sexaginta fuerunt, sed remansit in his quindecimuirorum uocabulum. 74. FOLIIS TANTUM NE CARMINA MANDA ut Varro dicit, in foliis palmae interdum notis, interdum scribebat sermonibus, ut diximus supra. 76. IPSA pro 'tu'. et posuit pronomen eius personae de qua loquimur, pro illius cum qua loquimur. est autem Graecum, nam dicunt autê eipe, id est tu dic. FINEM DEDIT ORE LOQUENDI hoc est definiuit ei, ut ore loqueretur nec in foliis scriberet. 77. NONDUM PATIENS quae nondum posset implere oraculorum sermones: aut 'dum' uacat, et est inpatiens Phoebi. 78. BACCHATVR VATES bene 'bacchatur'. idem enim est Apollo, qui Liber pater, qui Sol, unde ait Lucanus "cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae'': unde in eorum sacris erat Phoebadum Baccharumque conuentus. 79. EXCVSSISSE DEUM excuti proprie de equis dicimus: quod ideo traxit, quia Phoebus, id est Sol, equis utitur. et nunc Sibyllam quasi equum, Apollinem quasi equitem inducit et in ea permanet translatione: 'excussisse' ait, ut "excussus Aconteus''; item 'fera corda domans', quod est equorum primum frenos pati et stimulos, ut "ea frena furenti concutit et stimulos sub pectore uertit Apollo''. quod autem dicit 'magnum deum', non re uera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut "summe deum, sancti custos Soractis Apollo'': unicuique enim deus quem colit magnus uidetur. 'excussisse' uero 'deum' pro 'excutere', tempus est pro tempore. est autem Attica figura, qua nos uti non conuenit, quia hac licenter utuntur poetae. 80. FINGITQUE PREMENDO componit, ut "et corpora fingere lingua''. componit autem ad moderationem certam dicendi: ut enim supra diximus, omnia quidem uident, sed non omnia indicant sacerdotes. 81. OSTIA IAMQUE DOMUS PATVERE precibus scilicet. et quae antea ostia erant, patefacta aditus esse coeperunt. 82. FERUNT RESPONSA quia ait supra "ora domus''. 83. PELAGI DEFVNCTE PERICLIS non liberate pelago, sed marinis periculis: nam adhuc nauigaturus est, sed sine ullo discrimine. 'defuncte' autem liberate: nam dicimus functos officio qui officia debita complerunt, unde et honoribus functos. hinc et defunctos mortuos dicimus, qui compleuerunt uitae officia, unde est "et nil iam caelestibus ullis debentem''. 84. SED TERRA legitur et 'terrae', unum tamen est. IN REGNA LAVINI alii 'Latini' legunt, cuius tunc erant. sed quia diuina loquitur, futura praeoccupat; postea enim Lauinium dicetur: licet possit ad Lauinum, Latini fratrem, referri, qui illic ante regnauit. 86. HORRIDA BELLA quae contra hospitem cognatumque suscepta sunt, ut Latinus dicturus est "arma impia sumpsi promissam eripui''. 87. SPVMANTEM SANGUINE CERNO quasi non praedicit, sed uidet quod facturus est Turnus, ut "recalent nostro Tiberina fluenta sanguine adhuc''. 88. NON SIMOIS TIBI NEC XANTHUS Tiberis et Numicus, in quem cecidit. DORICA CASTRA Graeca. et re uera: nam Turnus Graecus fuit, ut "et Turno si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae''. 89. PARTUS ACHILLES Turnum significat. et sic hoc dictum est, ut in bucolicis "alter erit tum Tiphys et altera quae uehat Argo delectos heroas''. et hoc est quod dicit "obscuris uera inuoluens'', nam licet uera sint, latent: unde Apollo loxias dicitur, id est obliquus. 90. NATUS ET IPSE DEA de Venilia, sorore Amatae, ut "cui diua Venilia mater''. nec debet mirum esse Amatam fuisse mortalem, cum etiam Turnus, Iuturnae frater, mortalis fuerit: nam haec fuerant diuina beneficia. ADDITA IVNO inimica. est autem uerbum Lucilii et antiquorum, ut Plautus "additus Ioni Argus''. 91. IN REBUS EGENIS per transitum ostendit famem futuram. 93. CONIVNX ITERUM HOSPITA nam et Paris ab Helena fuerat susceptus hospitio. 'hospita' autem more suo dixit. et bene ne aliquid inputetur Aeneae, quasi fatorum hoc esse praedicit. 95. NE CEDE ne cedas, sed esto audentior quam tua te fortuna permittit. et bene aduersa fortunae docet uirtute aut uitari aut inminui aut patienter sustineri. 96. VIA ratio, opportunitas. 97. GRAIA PANDETVR AB URBE propter Euandrum, qui eum in Tusciam missurus ad Tarchontem est. 98. EX ADYTO locum uaticinationis ostendit. CUMAEA SIBYLLA bene addidit propter discretionem. 99. ANTROQUE REMVGIT quia in antro est, ut "pulsati colles clamore resultant''. 100. OBSCVRIS VERA INVOLVENS uera et obscura confundens. est autem hypallage, ueris obscura inserens. 102. CESSIT FUROR non penitus recessit, sed paulatim coepit inminui: nam est paulo post de Miseni morte dictura, quod non procedit, si nunc numen recessit. 103. NON VLLA LABORUM pro nulla, ut "non ullus aratro cessit honos''. 104. NON VLLA LABORUM O VIRGO 'o' licet sit naturaliter breuis in Latinis sermonibus, apud Vergilium tamen pro longa habetur, ut hoc loco 'uirgo', item alibi "quis te magne Cato tacitum'', exceptis 'ego', ut "ast ego quae diuum'', 'duo', ut "si duo praeterea'', 'scio', ut "nunc scio quid sit amor'', et 'nescio', ut "nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos''. apud alios 'o' nisi in Graecis nominibus non producitur, quod et nunc sequi debemus. dicunt tamen quidam quod 'o' tunc producitur in nominatiuo, quando et in genetiuo producta fuerit. quod falsum est: nam et Vergilius produxit 'uirgo', cum 'uirginis' faciat, et Lucanus 'Cato' corripuit, ut "nos Cato da ueniam'', cum 'Catonis' faciat. item 'Iuno' cum producat Vergilius, Statius tamen corripuit. sane sciendum adlocutionem hanc esse suasoriam cum partibus suis: nam honestum est quod dicit se patrem requirere, utile ut ab eo patriae originem discat, necessarium quia iusserat pater, ut "Ditis tamen ante infernas accede domos'', possibile quia ait 'quando hic inferni ianua regis dicitur' item 'potes namque omnia': si omnia, et hoc. NOVA MI FACIES id est species. et sciendum pronomen 'mihi' numquam in synaeresin uenire, ne incipiat esse blandientis aduerbium. et licet quidam huius loci nitantur exemplo, non procedit, uel quia unum est, uel quia potest esse etiam blandientis aduerbium. 'nihil' uero pro metri necessitate cogitur: nam si pars sequens orationis a uocali inchoet, 'nihil' dicimus, ut "heu nihil inuitis fas quemquam fidere diuis'': si autem a consonante inchoet, 'nil' ponimus, ut Iuuenalis "nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus''. INOPINAVE SVRGIT nomen est, non participium: nam 'inopinata' diceret, quod non procedit. 'opinatus' enim uenit ab eo quod est 'opinor'; sed quia 'inopinor' non dicimus, ideo nec 'inopinatus' facit, sicut et 'nocens' participium est, quia inuenimus 'noceo' uerbum, 'innocens' uero nomen, quia 'innoceo' non dicimus. nullum est enim participium, quod a uerbo non trahatur, licet a sui uerbi forma non ueniat, ut 'placita': licet 'placeor' non dicamus, tamen placeo inuenimus; item 'regnata' 'triumphata'. unde 'galeatus' et 'tunicatus' et 'togatus' nomina conprobantur: nullum enim uerbum horum originis reperitur. 105. OMNIA PERCEPI ATQUE ANIMO MECUM ANTE PEREGI 'percepi' ante cognoui ab Heleno uel a patre, qui ait "gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est''. dicit autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed occurrit: si nouit omnia, quid consulit numen? sed nosse se dicit omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, ut ad illud ueniat quo possit patrem uidere: nam quod dicit 'unum oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut "unam posthabita coluisse Samo''. 106. QUANDO siquidem. et est coniunctio. 107. ET TENEBROSA PALUS ACHERONTE REFVSO paludem pro lacu posuit: nam Auernum significat, quem uult nasci de Acherontis aestuariis. 'palus' autem bene iste produxit 'lus', quia 'paludis' facit, quod supra planius diximus: Horatius corripuit, ut "sterilisque diu palus aptaque remis''. 'tenebrosa' autem nigra, per quod altam significat, ut "nigra figit sub nube columbam'', id est alta. ACHERONTE REFVSO Acheron fluuius dicitur inferorum, quasi sine gaudio. sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium. quod autem dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia uicina illic loca calidis et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, quod necromantia uel sciomantia, ut dicunt, non nisi ibi poterat fieri: quae sine hominis occisione non fiebant; nam et Aeneas illic occiso Miseno sacra ista conpleuit et Vlixes occiso Elpenore. quamquam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore nauigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem nauigasse et ad locum uenisse, in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. praeterea a Baio socio eius illic mortuo Baias constat esse nominatas. dicitur etiam uidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae Geryoni detracta ex Hispania adduxerat. 108. IRE CONTINGAT 'ut' minus est, ut sit 'ut ire contingat, ut iter doceas'. 109. SACRA OSTIA PANDAS aut uenerabilia aut execranda, sicut de Tartaro dicturus est "sacrae panduntur portae''. 110. ILLUM EGO PER FLAMMAS meritum adprobat patris, ut iustum uideatur esse desiderium. SEQUENTIA TELA ut "ardentes clipeos atque aera micantia cerno''. 111. EX HOSTE RECEPI liberaui, ut "frugesque receptas''. 'ex hoste' autem plus est, quam si 'ex hostibus' diceret, ut diximus supra. 'ex hoste' enim generaliter dicitur, 'ex hostibus' partem ostendit, sicut dicendo 'terram' significamus elementum, 'terras' uero singulas partes, ut Africae, Italiae. 112. MEUM COMITATUS ITER non spe salutis, sed mei causa me secutus, ut "cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso''. 113. CAELIQUE FEREBAT ut ante morte praeuentus sit, quam ferre desierit. et mire inperfecto usus est tempore, ac si diceret 'adhuc si uiueret, ferret'. 114. VIRES VLTRA SORTEMQUE SENECTAE quia senectae sors quies est et otium, sicut pueritiae ludus, amor adulescentiae, ambitus iuuenalis aetatis. ergo aliud ferebat pater, quam sors exigebat senectae. 116. ORANS MANDATA DABAT sic dictum est, ut "supplex tua numina posco'': maior enim ad impetrandum uis est eum rogare, qui possit iubere. MANDATA DABAT ut "huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet''. 118. LUCIS HECATE PRAEFECIT AVERNIS Hecate trium potestatum numen est: ipsa enim est Luna, Diana, Proserpina. sed solam Proserpinam dicere non potuit propter lucos qui Dianae sunt, item Dianam, quia 'Auernis' ait: unde elegit nomen, in quo utrumque constabat. unde Lucanus de Proserpina ait "Hecate pars ultima nostrae''. 119. SI POTVIT MANES nititur exemplis quae inferiora sunt per comparationem, ut ipse uideatur iustius uelle descendere: nam Orpheus reuocare est conatus uxorem, hic uult tantum patrem uidere. Orpheus autem uoluit quibusdam carminibus reducere animam coniugis: quod quia implere non potuit, a poetis fingitur receptam iam coniugem perdidisse dura lege Plutonis: quod etiam Vergilius ostendit dicendo 'arcessere', quod euocantis est proprie. 120. FIDIBVSQUE CANORIS bene sonantibus chordis. 'fidibus' autem est a nominatiuo 'haec fidis', ut sit pyrrichius: nam 'fides' iambus est. 121. SI FRATREM POLLVX ALTERNA MORTE REDEMIT ut diximus supra, Helena et Pollux de Ioue nati inmortales fuerunt, nam Castor Tyndarei filius fuit: cuius mortem suo interitu fraterna pietas redemit. quod ideo fingitur, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una oriatur altera. et item exemplum per comparationem: quod quia pium est, se ad frequentiam contulit dicendo 'itque reditque uiam totiens'. 122. QUID THESEA durum exemplum, unde nec inmoratus est in eo. dicit autem inferos debere patere pietati, qui patuerunt infanda cupienti: nam hic ad rapiendam Proserpinam ierat cum Pirithoo et illic retentus luit poenas, ut "sedet aeternumque sedebit infelix Theseus''. 123. MAGNUM QUID MEMOREM ALCIDEN? melius sic distinguitur, licet quidam legant 'quid Thesea magnum', ut epitheton ei dent, qui per se non est magnus: nam Herculem etiam sine epitheto magnum intellegimus. sed melius est 'magnum' dare Herculi, quam sacrilego. ET MI GENUS AB IOVE SUMMO occurrit tacitae quaestioni: hi enim qui descenderant, a diis ducebant originem. 124. ARASQUE TENEBAT rogabant enim deos ararum ansas tenentes. 125. SATE SANGUINE DIVUM unde Aeneas desiit, inde haec sumpsit exordium. 126. FACILIS DESCENSUS AVERNI legitur et 'Auerno', id est ad Auernum; sed si 'Auerni', inferorum significat et lacum pro inferis ponit. 127. NOCTES ATQUE DIES PATET ATRI IANVA DITIS id est omni tempore homines in fata concedunt. et hoc poetice: nam Lucretius ex maiore parte et alii integre docent inferorum regna ne posse quidem esse: nam locum ipsorum quem possumus dicere, cum sub terris esse dicantur antipodes? in media uero terra eos esse nec soliditas patitur, nec kentron terrae: quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur "bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum''. ergo hanc terram in qua uiuimus inferos esse uoluerunt, quia est omnium circulorum infima, planetarum scilicet septem, Saturni, Iouis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae, et duorum magnorum. hinc est quod habemus "et nouies Styx interfusa coercet'': nam nouem circulis cingitur terra. ergo omnia quae de inferis finguntur, suis locis hic esse conprobabimus. quod autem dicit 'patet atri ianua Ditis sed reuocare gradum superasque euadere ad auras hoc opus hic labor est' aut poetice dictum est aut secundum philosophorum altam scientiam, qui deprehenderunt bene uiuentium animas ad superiores circulos, id est ad originem suam redire: quod dat Lucanus Pompeio ut "uidit quanta sub nocte iaceret nostra dies'': male uiuentium uero diutius in his permorari corporibus permutatione diuersa et esse apud inferos semper. 129. PAUCI QUOS AEQUUS AMAVIT IVPPITER tria genera hominum dicit ad superos posse remeare: quos diligit Iuppiter, hoc est hos quos in ortu benignus siderum aspectus inradiat, Iuuenalis "distat enim, quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere uagitus'': quos prudentia subleuat, nam hoc est 'quos ardens euexit ad aethera uirtus': item religiosos, quos a diis genitos dicit; consequens enim est ut deorum suboles religionibus uacet. 'diis' autem 'geniti', quia corporibus se infundebant potestates supernae, unde heroes procreabantur. 131. TENENT MEDIA OMNIA SILVAE causam reddit cur non facilis sit animarum regressus, quia omnia polluta et inquinata sunt: nam per siluas tenebras et lustra significat, in quibus feritas et libido dominantur. 132. COCYTVSQUE SINU LABENS CIRCUMFLVIT ATRO fluuius inferorum est, dictus apo tou kôkuein, id est lugere: nam Homerus sic posuit. est autem hic locus uicinus Acheronti, de quo diximus supra: qui ideo luctuosi esse finguntur, quia, ut exposuimus in primis partibus libri, haec sacra morte hominis fiebant. 134. BIS STYGIOS INNARE LACUS modo et post mortem. quod autem dicit Ouidius Aenean inter deos relatum, non mirum est: nam, ut supra diximus, necesse est etiam relatorum inter deos apud inferos esse simulacra, ut Herculis, Liberi patris, Castoris et Pollucis. multi hoc non uidentes ad Sibyllam referunt, ut dicat: uis me bis inferos cernere, modo et 'cum me lucis Hecate praefecit Auernis', quod est paulo post dictura. quod si est, non bis haec, sed tertio inferos cernet: nam quandoque etiam ipsa morietur. item hi supra dictam non uidentes rationem, dicunt de se Sibyllam dicere: nam si de Aenea dicat, non eum praeuidet deum futurum. quod si est, caruit numine et quemadmodum est de Miseno uaticinatura? unde referre nos debemus ad id ut dicamus etiam post apotheosin apud inferos remanere simulacra. STYGIOS LACUS Styx palus quaedam apud inferos dicitur, de qua legimus "di cuius iurare timent et fallere numen'': quod secundum fabulas ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello Gigantum Ioui fauisse: pro cuius rei remuneratione Iuppiter tribuit ut dii iurantes per eius matrem non audeant fallere. ratio autem haec est: Styx maerorem significat, unde apo tou stugerou, id est a tristitia Styx dicta est. dii autem laeti sunt semper: unde etiam inmortales, quia aphthartoi kai makarioi, hoc est sine morte beati. hi ergo quia maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est tristitiam, quae est aeternitati contraria. ideo iusiurandum per execrationem habent. 135. TARTARA locus inferorum profundus, de quo Lucanus ad inferos dicit "cuius uos estis superi''. INSANO magno. 136. ACCIPE QUAE PERAGENDA PRIUS si uis, inquit, reuerti, audi obseruationis praecepta. et sub imagine fabularum docet rectissimam uitam, per quam animabus ad superos datur regressus. LATET ARBORE OPACA AVREUS licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet. Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocauit. in huius templo post mutatum ritum sacrificiorum fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. dabatur autem fugitiuis potestas, ut si quis exinde ramum potuisset auferre, monomachia cum fugitiuo templi sacerdote dimicaret: nam fugitiuus illic erat sacerdos ad priscae imaginem fugae. dimicandi autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem. nunc ergo istum inde sumpsit colorem. ramus enim necesse erat ut et unius causa esset interitus: unde et statim mortem subiungit Miseni: et ad sacra Proserpinae accedere nisi sublato ramo non poterat. inferos autem subire hoc dicit, sacra celebrare Proserpinae. de reditu autem animae hoc est: nouimus Pythagoram Samium uitam humanam diuisisse in modum Y litterae, scilicet quod prima aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec uitiis nec uirtutibus dedit: biuium autem Y litterae a iuuentute incipere, quo tempore homines aut uitia, id est partem sinistram, aut uirtutes, id est dexteram partem sequuntur: unde ait Persius "traducit trepidas ramosa in compita mentes''. ergo per ramum uirtutes dicit esse sectandas, qui est Y litterae imitatio: quem ideo in siluis dicit latere, quia re uera in huius uitae confusione et maiore parte uitiorum uirtus et integritas latet. alii dicunt ideo ramo aureo inferos peti, quod diuitiis facile mortales intereunt. Tiberianus "aurum, quo pretio reserantur limina Ditis''. 137. LENTO VIMINE flexili, ut "lenta quibus torno facili superaddita uitis'': alias graui. 138. IVNONI INFERNAE Proserpinae, ut "sacra Ioui Stygio''. DICTUS dicatus. 139. ET OBSCVRIS CLAVDUNT CONVALLIBUS UMBRAE re uera enim nemus Aricinum densum est. 140. SED NON ANTE DATVR siue iustis siue iniustis. sic intellegentes remouebimus quaestionem: hinc enim dicit "longo post tempore uisum''. ex eo enim quod dicit descendisse aliquos, ramum quoque depositum esse significat. TELLVRIS OPERTA secundum eos qui dicunt inferos in medio esse terrarum: quos Iuuenalis dicit putari esse sub terris, ut "esse aliquos manes et subterranea regna''. 142. PULCHRA quae rapi meruit. SVUM sibi carum. 143. NON DEFICIT ALTER ne diceret ab his, qui primo descenderunt, esse sublatum. 144. FRONDESCIT in naturam redit. et honeste locutus est dicens: habet frondes sui metalli. 145. ALTE VESTIGA OCULIS require omni intentione. RITE REPERTUM CARPE 'rite carpe', id est cum obseruatione, non 'rite repertum'. 147. SI TE FATA VOCANT hoc est, si quem fata uocant facile sequitur. 148. POTERIS poterit quis. tertiae enim personae significationem ad secundam transtulit et generaliter loquitur: nam ut de Aenea dicat non procedit. si enim dubitat, caret deo nec potest de Miseno uaticinari. DVRO FERRO et genus esse potest et species. 149. PRAETEREA ac si diceret: est et alia opportunitas descendendi ad inferos, id est Proserpinae sacra peragendi. duo autem horum sacrorum genera fuisse dicuntur: unum necromantiae, quod Lucanus exsequitur, et aliud sciomantiae, quod in Homero, quem Vergilius sequitur, lectum est. sed secundum Lucanum in necromantia ad leuandum cadauer sanguis est necessarius, ut "pectora tunc primum feruenti sanguine supplet'', in sciomantia uero, quia umbrae tantum est euocatio, sufficit solus interitus: unde Misenus in fluctibus occisus esse inducitur. TIBI ideo addidit 'tibi', ne 'amici' posset etiam ad Sibyllam referri. 150. INCESTAT polluit. et incestum est quaecumque pollutio. 151. PENDES sollicitus es, ut "ipse manu multo suspensum numine ducit''. et proprie pendere est desiderare aliquid audire, ut "pendetque iterum narrantis ab ore''. 152. SEDIBUS HVNC REFER ANTE SVIS apud maiores, ut supra diximus, omnes in suis domibus sepeliebantur, unde ortum est ut lares colerentur in domibus: unde etiam umbras laruas uocamus a laribus, nam dii penates alii sunt. inde est quod etiam Dido cenotaphium domi fecit marito. ergo aut secundum istum locutus est morem, quamuis adhuc Troiani domos non habuerint: aut dicit, refer hunc naturalibus sedibus, id est terrae: nam in aqua perierat. uerum tamen illud est, ut intellegamus eam dicere, sepeli eum: nam sepulcrum sedes uocatur: Horatius "nulla certior tamen rapacis Orci sede destinata diuitem manet erum'', Vergilius "et nunc seruat honos sedem tuus ossaque nomen''. uel 'suis', quoniam eiusdem nominis locum habiturus sit. persuadet autem sepulturam, ut possit recentis cadaueris uti anima, ut ait Lucanus "non in tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam: primo pallentis hiatu haeret adhuc Orci''. 153. PIACVLA SVNTO ad expiationem pollutionis, quae fuerat nata morte Miseni. 154. SIC DEMUM ad postremum, hoc est nouissime. et haec particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores hoc significat, licet in aliis diuersa significet. LUCOS STYGIS ET REGNA INVIA VIVIS ASPICIES Seneca scripsit de situ et de sacris Aegyptiorum. hic dicit circa Syenen, extremam Aegypti partem, esse locum, quem Philas, hoc est amicas, uocant ideo quod illic est placata ab Aegyptiis Isis, quibus irascebatur quod membra mariti Osiridis non inueniebat, quem frater Typhon occiderat. quae inuenta postea cum sepelire uellet, elegit uicinae paludis tutissimum locum, quam transitu constat esse difficilem; limosa enim est et papyris referta et alta. ultra hanc est breuis insula, inaccessa hominibus, unde Abatos appellata est: Lucanus "hinc Abatos, quam nostra uocat ueneranda uetustas''. haec palus Styx uocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit. sane ad illam insulam ab his qui sacris inbuti sunt, certis transitur diebus. lectum est etiam quod uicini populi cadauera suorum ad alteram regionem transferunt; sed si quis forte in fluuio pereat nec eius inueniatur cadauer, post centum ei annos ultima persoluuntur. hinc est tractum "centum errant annos uolitantque haec litora circum''. ET REGNA INVIA quae contra naturam fiunt non adserunt praeiudicium generalitati: unde ait 'inuia regna', licet et Hercules aliique transierint et sit transiturus Aeneas. sic dictum est et illud "euaditque celer ripam inremeabilis undae''. 156. MAESTO VVLTU propter mortem amici et rami inquisitionem. DEFIXUS LUMINA defixa lumina habens, per quod tristitia mentis ostenditur. 157. INGREDITVR pro graditur: uacat praepositio, ut "ingrediturque solo et caput inter nubila condit''. 159. PARIBUS CURIS VESTIGIA FIGIT aut simili sollicitudine detentus incedit: aut 'figit uestigia', id est stat subito, quod cogitantes facere consuerunt. 160. MULTA INTER SESE VARIO SERMONE SEREBANT hic proprie dictus est sermo, qui inter utrumque seritur. 163. INDIGNA MORTE miserabili, non congrua eius meritis: uel propter animae etiam extinctionem elementi contrarietate. 165. MARTEMQUE ACCENDERE CANTU hemistichium hoc dicitur addidisse dum recitat. 168. VITA SPOLIAVIT ad bellum retulit, in quo uictis tolluntur exuuiae. 170. NON INFERIORA SECVTUS ubique Aenean Hectori conparat, ut "ambo animis, ambo insignes praestantibus armis''. 171. CAVA DUM PERSONAT AEQUORA CONCHA aut personare facit: aut hysterologia est, dum per caua aequora sonat. 172. DEMENS inprouidus, qui non considerauit etiam deos in aemulationem posse descendere. 173. AEMVLUS modo 'eiusdem rei studiosus', alias 'inimicus' inuenitur. EXCEPTUM oppressum insidiis: quo sermone ostendit eum tantae fuisse uirtutis, ut ne a numine quidem nisi insidiis opprimeretur. TRITON paenultima accentum habet, nam Tritonis facit: si enim ultima habeat, Tritontis facit, quod non procedit: ut Demophoon, Demophoontis. 175. ERGO aut quia talis perierat, aut quia sic fuerat interemptus. 176. PRAECIPVE PIUS AENEAS ubique Aenean supra ceteros inducit mortem cuiuslibet dolere, ut "nunc Amyci casum gemit'', item "casuque animum concussus amici''. hinc ei dat circa sepulturam etiam sordida officia, quae in aliis denegat locis. qui enim de pietatis generibus scripserunt primum locum in sepultura esse uoluerunt: unde cum pontificibus nefas esset cadauer uidere, magis tamen nefas fuerat si uisum insepultum relinquerent. genus autem fuerat sepulturae iniectio pulueris: unde est "aut tu mihi terram inice''. Horatius "non est mora longa; licebit iniecto ter puluere curras''. 177. ARAMQUE SEPVLCRI pyram dicit, quae in modum arae construi lignis solebat: nam et sequitur 'congerere arboribus caeloque educere certant'. et aram, quae ante sepulcrum fieri consueuit, intellegere non possumus, ut "stant manibus arae'', cum nondum facta sit funeratio, quae praecedit sepulcrum. Probus tamen et Donatus de hoc loco requirendum adhuc esse dixerunt. 178. CAELOQUE EDUCERE CERTANT ut hoc faciant mente pertractant: nam adhuc ituri ad siluas sunt. 179. ITVR 'eo' e breuis est, 'itur' i longa inuenitur. ergo quia hoc uerbum breue est in origine et in declinatione fit longum, ideo certa eius natura nec in temporibus nec in participiis inuenitur: nam cum 'itur' longa sit, 'iturus' breuis inuenitur, ut "superumque in lumen ituras''. multi tamen temptant dicentes 'itur' propter 'eo', quae prima uerbi origo est, per diphthongon scribi debere: quod non procedit, quia diphthongos semper longa est, 'i' autem et produci potest et corripi. hinc est quod 'fortuitus' i et producit et corripit: Iuuenalis "non quasi fortuitus nec uentorum rabie, sed iratus cadat in terras et iudicet ignis'', contra Horatius "nec fortuitum spernere cespitem leges sinebant''. hic enim nisi i littera longa sit, non stat uersus. et hoc protulimus exemplum unius sermonis, ne quis dicat 'iturus' et 'itur' ideo uariam habere naturam propter temporum uarietatem: unde melius est, ut diximus, originis considerare rationem. sane 'fortuitus' ab eundo est et a fortuna conpositum. 180. PROCVMBUNT PICEAE picea secundum Plinium in naturali historia quinta species cedri est: nam cedria dicta est quasi kaiomenês druos hugron, id est arboris umor ardentis. 183. NEC NON AENEAS bona oeconomia uenitur ad ramum. 184. ACCINGITVR ARMIS instruitur officiis. 186. FORTE PRECATVR uacat 'forte': et est uersus de his qui tibicines uocantur, quibus datur aliquid ad solam metri sustentationem, ut "nunc dextra nunc ille sinistra'': nec enim possumus intellegere eum fortuitu rogasse. 187. SI aduerbium rogantis et optantis est per se plenum, sicut et 'o', quamquam neoterici haec iungant et pro uno ponant: Persius "o si ebulliat patruus, praeclarum funus! et o si''. 188. QUANDO siquidem. et 'nimium uere' cum ingenti dixit adfectu, quasi mors praedicta falsa esse debuerit. 190. CUM FORTE COLVMBAE auguria aut oblatiua sunt, quae non poscuntur, aut inpetratiua, quae optata ueniunt. hoc ergo quia oblatiuum est, ideo dixit 'forte'. bene autem a columbis Aeneae datur augurium, et Veneris filio et regi: nam ad reges pertinet columbarum augurium, quia numquam solae sunt, sicut nec reges quidem. 191. IPSA SUB ORA perite, ne si longius uolarent, non ad eum pertinere uiderentur: nam moris erat ut captantes auguria certa sibi spatia designarent, quibus uolebant uidenda ad se pertinere. 193. MATERNAS Veneri consecratas, propter fetum frequentem et coitum. 194. SI QUA VIA EST si est ratio. et iam ex hoc loco esse incipit inpetratiuum quod fuerat oblatiuum. CURSVMQUE PER AVRAS 'cursum' uocauit impetum et eundi officium: nam et nauium cursum dicimus. 196. NE DEFICE REBUS ne desere in rebus incertis. et bene in siluis inuocat matrem, quam iam scit sibi uisam esse habitu uenatricis, ut in primo legimus. 197. SIC EFFATUS proprie effata sunt augurum preces: unde ager post pomeria, ubi captabantur auguria, dicebatur effatus. VESTIGIA PRESSIT quia ad captanda auguria post preces inmobiles uel sedere uel stare consueuerant. 198. OBSERVANS QUAE SIGNA FERANT seruare enim et de caelo et de auibus uerbo augurum dicitur. QUO TENDERE PERGANT PASCENTES hinc iam optimum significatur augurium, quod pascebant. nam Romani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria. unde est in Liuio quod cum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur ne iret, pullos iussit adferri: qui cum missas non ederent fruges, inridens consul augurium ait 'uel bibant', et eos praecipitauit in Tiberim: inde nauibus uictor reuertens {ad Africam tendens} in mari cum omnibus quos ducebat extinctus est. multi 'pascentes' distingunt, et absolutus est sensus. alii dicunt 'pascentes uolando' et referunt ad naturam columbarum, quae exilientes pascere consuerunt. alii 'uolando' ambulando dicunt: uola enim dicitur media pars pedis siue manus. 199. PRODIRE prodibant: infinitus pro indicatiuo. 201. GRAVE OLENTIS male olentis: alibi bene olentis, ut "et grauiter spirantis copia thymbrae floreat''. 202. LIQUIDVMQUE PER AERA LAPSAE non est ae+ris perpetuum epitheton, sed purum et incorruptum ait Auerni comparatione. dicit autem eas alte uolasse ad uitandum Auerni odorem. 203. SUPER ARBORE SIDUNT secundum antiquam licentiam. 204. AVRI AVRA splendor auri: Horatius "tua ne retardet aura maritos'', id est splendor. hinc et aurum dicitur a splendore, qui est in eo metallo: hinc et aurarii dicti, quorum fauor splendidos reddit. 205. BRVMALI FRIGORE VISCUM bene 'brumali' addidit: tunc enim maturum est et auri imitatur colorem, nam noua fronde uiret. quod, ut ait Plinius in naturali historia, de fimo turdelarum in certis arboribus nascitur: unde Plautus "ipsa sibi auis mortem creat''. 207. TERETIS TRVNCOS 'teres' est rotundum aliquid cum proceritate, ut "incumbens tereti Damon sic coepit oliuae''. Horatius "brachia et uultum teretesque suras integer laudo''. 210. EXTEMPLO bene uerbo usus est augurum, ut diximus supra. 211. CUNCTANTEM aliud pendet ex alio: 'cunctantem', quia 'auidus', ut ostendat tantam fuisse auellendi cupiditatem, ut nulla ei satisfacere posset celeritas: nam tardantem dicere non possumus eum qui fataliter sequebatur. alii 'cunctantem' ad auri naturam referunt, id est mollem, quia paulatim frangitur et lentescit. alii 'cunctantem' grauem dicunt, ut "glaebas cunctantes crassaque terga expecta''. 212. NEC MINUS nihilo minus ille deflebatur. INTEREA dum itur ad siluas. 213. INGRATO tristi, ut gratum laetum aliquid dicimus. alii 'ingrato' dicunt gratiam non sentienti. 214. PINGVEM aut de Graeco transtulit liparan magnam: aut hypallage est, hoc est de pinguibus taedis. 215. FRONDIBUS ATRIS aptis ad funera. 216. ANTE CUPRESSOS CONSTITVUNT cupressus adhibetur ad funera, uel quod caesa non repullulat, uel quod per eam funestata ostenditur domus, sicut laetam frondes indicant festae. Varro tamen dicit pyras ideo cupresso circumdari propter grauem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, quamdiu consumpto cadauere et collectis cineribus diceretur nouissimum uerbum 'ilicet', quod ire licet significat: unde est "dixitque nouissima uerba''. 218. PARS CALIDOS LATICES Plinius in naturali historia dicit hanc esse causam ut mortui et calida abluantur et per interualla conclamentur, quod solet plerumque uitalis spiritus exclusus putari et homines fallere. denique refert quendam superpositum pyrae adhibitis ignibus erectum esse nec potuisse liberari. unde et seruabantur cadauera septem diebus, et calida abluebantur, et post ultimam conclamationem conburebantur: unde traxit Terentius "desine, iam conclamatum est''. AENA UNDANTIA FLAMMIS hoc est per flammas: alibi "nec iam se capit unda: uolat uapor ater ad auras''. 219. LAVANT FRIGENTIS ET UNGUNT uersus Ennii, qui ait "Tarquinii corpus bona femina lauit et unxit''. 220. DEFLETA participium ab eo quod est 'fleor', si tamen inueniatur; alias sine uerbi origine esse dicemus. 221. PURPVREAS ad imitationem sanguinis, in quo est anima, ut diximus supra: ut "purpuream uomit ille animam''. VELAMINA NOTA uel ipsi cara, uel animae: ex notitia enim gignitur caritas, ut "hic inter flumina nota''. 222. FERETRO graece dixit, nam latine capulus dicitur a capiendo: unde ait Plautus "capularis senex'', id est capulo uicinus. et 'subiere feretro' ut "subeunt muro''. 223. MORE PARENTUM propinquioribus enim uirilis sexus hoc dabatur officium. 224. FACEM de fune, ut Varro dicit: unde et funus dictum est. per noctem autem urebantur: unde et permansit ut mortuos faces antecedant. 225. FUSO CRATERES OLIVO diis superis tantum libabant, inferis uero sacrificantes etiam uasa in ignem mittebant, unde ait 'crateres': quod etiam Statius in Archemori sepultura commemorat. 'oliuum' autem ab oliua dixit: nam oleum ab olea dicitur. 226. FLAMMA QUIEVIT pyrae ingentis, quia, ut in quarto diximus, pro qualitate personae pyrae fiebant. sepulcra etiam uel minora uel magna faciebant. 228. OSSAQUE LECTA aut collecta, aut lecta ideo quia, ut supra diximus, nobiles numquam soli conburebantur, sed cum dilectis equis uel canibus uel famulo. 229. TER SOCIOS aut saepius, aut re uera ter: licet enim a funere contraxerint pollutionem, tamen omnis purgatio ad superos pertinet, unde et ait inparem numerum: aut quia hoc ratio exigit lustrationis. CIRCUMTVLIT purgauit. antiquum uerbum est. Plautus "pro laruato te circumferam'', id est purgabo: nam lustratio a circumlatione dicta est uel taedae uel sulphuris. Iuuenalis "si qua darentur sulphura cum taedis''. 230. SPARGENS quia res aguntur infernae. in secundo Aeneas deos portaturus ait "donec me flumine uiuo abluero''. hic enim erat mos, ut diximus supra. FELICIS OLIVAE arboris festae. sed moris fuerat ut de lauro fieret. sane dicit Donatus quod hoc propter Augustum mutauit. nam nata erat laurus in Palatio eo die, quo Augustus: unde triumphantes coronari consueuerant. propter quam rem noluit laurum dicere ad officium lugubre pertinere. 231. NOVISSIMA VERBA id est 'ilicet': nam 'uale' dicebatur post tumuli quoque peracta sollemnia. 233. SVAQUE ARMA VIRO ipsi cara sculpsit in saxo: nam supra ea iam legimus concremata. REMVMQUE TUBAMQUE quia et bellator et remex fuerat. licet possimus etiam solam tubam accipere: remus enim dicitur lorum, quod continet tubam. 234. MONTE SUB AERIO in ae+rio: nam supra est positus. 'ae+rium' autem alii altum dicunt, alii nomen montis antiquum uolunt: unde est 'qui nunc Misenus ab illo dicitur'. 236. PRAECEPTA SIBYLLAE ut "duc nigras pecudes, ea prima piacula sunto''. 237. SPELVNCA ALTA FUIT qua ad inferos descendebatur, non ubi fuerat Sibylla uaticinata. 238. SCRVPEA lapillosa: nam scrupus proprie est lapillus breuis, qui incedentibus inpedimento est et pressus sollicitudinem creat: unde etiam scrupulus dictus est. LACU NIGRO aut alto: aut uere nigro inferorum uicinitate. TUTA autem, quia hinc lacu, hinc cingitur siluis. dicit autem locum, quem nunc doliola uocant. 239. VOLANTES uolucres: participium pro nomine posuit, ut "plurimus Alburnum uolitans cui nomen asilo est'': licet illic sit etiam altera figura. sane sciendum Lucretium et alios physicos dicere ae+rem corporeum esse, unde et aues sustinet; sed hunc cedere uapori sulphureo, unde aues in illis locis desertae ae+re, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere: quod potest esse ueri simile, quia altius in eodem loco possunt uolare, ut "tollunt se celeres liquidumque per ae+ra lapsae''. 241. AD CONVEXA caeli curuitatem. 244. INVERGIT VINA SACERDOS in quarto ait "media inter cornua fundit''. et fundere est supina manu libare, quod fit in sacris supernis; uergere autem est conuersa in sinistram partem manu ita fundere, ut patera conuertatur, quod in infernis sacris fit. haec autem pertinent ad uictimarum explorationem, ut, si non stupuerint, aptae probentur. 247. VOCE VOCANS non uerbis, sed quibusdam mysticis sonis: nam uarie numina inuocabantur, quod aperte Lucanus expressit, ut "latratus habet illa canum gemitusque luporum: quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis: tot rerum uox una fuit''. CAELOQUE EREBOQUE POTENTEM hoc est quod ait 'Hecaten', ut plenum numen ostenderet. 248. SUPPONUNT CULTROS id est uictimas caedunt. fuit autem uerbum sacrorum, in quibus mali ominis uerba uitabant. hinc est quod et mactare dicebatur, quod magis augere significat. dicimus autem 'hic culter, cultri': nam 'cultellus' diminutiuum est, 'cultellum' penitus Latinum non est. 249. SUCCIPIUNT antique, nam modo 'suscipiunt' dicimus. 250. MATRI EVMENIDUM id est Nocti, ut "hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem''. et Eumenides dicuntur kata antiphrasin, cum sint inmites. MAGNAEQUE SORORI id est Terrae: nam, ut supra diximus, nihil est aliud nox nisi umbra terrarum. 251. ENSE FERIT ut eum contra umbras haberet consecratum. hinc est quod ei dicit Sibylla 'tuque inuade uiam uaginaque eripe ferrum', item "strictamque aciem uenientibus offert''. hoc autem etiam Homerus dicit. STERILEMQUE TIBI PROSERPINA VACCAM deae congruam, numquam enitenti. 252. NOCTVRNAS ARAS quae tota nocte arderent. INCHOAT autem perficit. et est uerbum sacrorum. 253. SOLIDA INPONIT TAVRORUM VISCERA FLAMMIS non exta dicit, sed carnes, nam 'uiscera' sunt quicquid inter ossa et cutem est: unde etiam uisceratio dicitur, ut diximus supra. ergo per 'solida uiscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae superinponebatur. quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa reddebantur: unde infert 'fundens ardentibus extis'. quamquam alii pro parte totum uelint, ut per exta totum animal intellegatur. 255. PRIMI SUB LUMINA SOLIS ET ORTUS atqui haec sacra, ut dicunt, per noctem fiebant. sed locutus est secundum Romanum ritum, quo dies creditur a medio noctis incipere: illo autem loco, quo dicit 'nox ruit Aenea', non uenit, sed finitur significat. quamquam alii dicant sacra haec a medio die incipere et perduci usque ad mediam noctem: quod si est, 'nox ruit' potest uenit significare. 257. VISAEQUE CANES VLVLARE ita numinis ostendebatur aduentus. 'canes' autem Furias dicit Lucanus "Stygiasque canes in luce superna destituam'', sicut etiam diximus supra. 'ululare' autem et canum et Furiarum est. 258. ADVENTANTE DEA ipsa scilicet Proserpina. PROFANI qui non estis initiati, amuêtoi, bebêloi. 259. TOTOQUE ABSISTITE LUCO hoc est, non tantum a spelunca, sed ab omni luci uicinitate discedite. 260. INVADE VIAM ingredere. 262. FURENS deo plena: aut certe similis furenti. 264. DII QUIBUS IMPERIUM EST ANIMARUM plenus locus alta sapientia. de qua uarie disserunt philosophi: nam dicunt per alios animas ad inferos duci, ut "hac animas ille euocat Orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit''; item per alios transferri, ut "nauita sed tristis''; per alios purgari, ut "aliae panduntur inanes suspensae ad uentos''; per alios uero ad summa reuocari, ut "Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno''. sciens ergo de deorum imperio uarias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem. ex maiore autem parte Sironem, id est magistrum suum Epicureum sequitur. huius autem sectae homines nouimus superficiem rerum tractare, numquam altiora disquirere. UMBRAEQUE SILENTES secreta inferorum semper silentia: nam hominum umbrae loquuntur. hinc est "quae sacra silentia norunt''. inuocat autem summum bonum, quod in silentio constare manifestum est. 265. ET CHAOS elementorum confusio. inuocat autem rerum primordia, quae in elementorum fuerunt confusione. per Phlegethonta, inferorum fluuium, ignem significat: nam phlox graece, latine ignis est; unde secundum Heraclitum cuncta procreantur. et re uera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat "sterili non quicquam frigore gignit''. LOCA NOCTE SILENTIA LATE aut hoc est quod supra ait 'umbraeque silentes', aut uult ostendere, esse partem mundi, in qua perpetuae sunt tenebrae. cum enim probatum sit quod legimus "et minima contentos nocte Britannos'', sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus uacans. 266. SIT MIHI FAS AVDITA LOQUI de alta dicturus prudentia miscet poeticam licentiam. SIT NUMINE VESTRO concedatur a uestro numine. 267. ALTA TERRA ET CALIGINE MERSAS bene iunxit: ex terris enim caligo procreatur, id est umbra. 268. OBSCVRI SOLA SUB NOCTE aut hypallage est 'sub obscura nocte soli ibant': aut 'sub sola nocte', id est ubi nihil aliud est praeter noctem. 269. DOMOS VACVAS nostri mundi comparatione: simulacra enim illic sunt, quae inania esse non dubium est. INANIA REGNA inanium: per quod ostenditur uacuum. 270. INCEPTAM alii 'incertam' legunt, illuc tamen recurrit; nam 'incertam' incipientem, id est minorem significat. LUCE MALIGNA obscura: nam malignum est proprie angustum, ut "aditusque maligni'', id est minores, obscuri. sane sciendum, lunae, licet minoris, commemoratione ostendere eum, fuisse illic aliquid lucis: nam aliter omnia, quae dicturus est, uidere non poterant. 271. UBI quando: nam non est loci, sed temporis. 272. NOX ABSTVLIT ATRA COLOREM hoc et uidemus et tractatur ab Epicureis, rebus tollere noctem colorum uarietatem: unde etiam apud inferos omnia nigra esse dicuntur. contra hos Academici una re pugnant: nam squamas piscium dicunt lucere per noctem. 273. VESTIBVLUM ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii: nam uestibulum, ut supra diximus, dictum ab eo, quod ianuam uestiat. alii dicunt a Vesta dictum per inminutionem: nam Vestae limen est consecratum. alii dicunt ab eo, quod nullus illic stet; in limine enim solus est transitus: quomodo uesanus dicitur non sanus, sic uestibulum quasi non stabulum. FAUCIBUS ORCI deum posuit pro loco, ut Iouem dicimus et ae+rem significamus: Horatius "manet sub Ioue frigido uenator''. Orcum autem Plutonem dicit: nec enim per Charonta possumus intellegere inferos dictos, quia minor potestas pro imperio numquam ponitur, sed illa quae tenet imperium. ergo alter est Charon: nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicens "ut alter Orcus uenisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse uideatur''. alibi ait "qua Ditem patrem emersisse ab inferis putant''. dicimus autem et hic Dis et hic Ditis. 274. LUCTUS ET VLTRICES POSVERE CUBILIA CURAE ea dicit esse in aditu inferorum, quae uicina sunt morti; aut quae post mortem creantur; aut quae in morte sunt, ut pallorem. luctus enim post mortem est. CURAE conscientiae, quae puniunt semper nocentes. 275. TRISTIS seuera, quae gignit seueritatem. Cicero "iudex tristis et integer''. 276. MALESVADA FAMES quae impellit homines interdum ad inlicita. TURPIS EGESTAS quae turpes facit. et quasi harum rerum imagines facit, quas dicit esse apud inferos ideo, quia in quem ista concurrunt, sit mortalis necesse est: unde deos inmortales dicunt, qui ista non sentiunt quibus mors creatur. 277. TERRIBILES VISU FORMAE omnes scilicet quas supra dixit. 278. CONSANGUINEUS LETI SOPOR secundum Homerum: uel iuxta illud "dulcis et alta quies placidaeque simillima mortis''. MALA MENTIS GAVDIA generaliter omnium scelerum dicit, ac si diceret 'malae mentis gaudia': ut cum male fecerunt gaudeant. 279. MORTIFERVMQUE ADVERSO IN LIMINE BELLUM mire cum omnia in uestibulo, bellum uero in limine ipso posuit, quoniam nulla maior est mortis causa quam bellum. et est familiare epitheton. 280. EVMENIDUM THALAMI Furiae numquam nupserunt: unde thalamos accipiamus in quibus natae sunt. alii thalamos dicunt, qui facti sunt auctoribus Furiis, in quibus adulteria et caedes admiserunt: sed non procedit, quia ait 'terribiles uisu formae'. et ut non uideatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi dicit esse: nam possunt hic natae esse, et alibi manere, et alibi officium exercere poenarum. 281. CRINEM VITTIS INNEXA ut "scissa comam'' et "oculos suffusa''. 282. IN MEDIO aut uestibulo: aut absolutum est, et intellegimus hanc esse eburneam portam, per quam exiturus Aeneas est. quae res haec omnia indicat esse simulata, si et ingressus et exitus simulatus est et falsus. 283. VLMUS OPACA, INGENS distinguenda sunt ista propter duo epitheta. et quidam tradunt ideo in ulmo somnia inducta, quod uino grauati uana somnient et ulmus apta sit uiti: et ideo apud inferos rem inanem * * * PANDIT non aperit, sed expandit, id est extendit. et quidam 'pandit' ab eo, quod est 'aperit' uenire; nam quod apertum, est latius diffusum: hinc est "patulae recubans sub tegmine fagi''. VVLGO temere, passim, cateruatim. an 'uulgo ferunt'? 284. VANA TENERE utrum katholou, an quae ex his uana sunt? et duo somniorum genera putantur: unum de caelo, ut "uisa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae'', quod est uerum, aliud ab inferis, quod est uanum. FOLIISQUE SUB OMNIBUS HAERENT qui de somniis scripserunt dicunt, quo tempore folia de arboribus cadunt, uana esse somnia: quod per transitum tetigit. 'uana' autem ideo, quia ab inferis; nam uera mittunt superi. Homerus kai gar t' onar ek Dios estin: somnium de Ioue. 286. CENTAVRI IN FORIBUS STABVLANT bene 'in foribus', quia ea quae contra naturam possunt creari, statim pereunt. aut ideo in aditu monstra sunt posita, ut propter hoc terribiliora essent inferis. 'stabulant' autem habitant. et usurpatiue dixit, ut 'populat', luctat; nam stabulor dicimus. et bene adlusit, quia ex parte equi sunt. Centauri autem Ixionis et nubis filii sunt. Ixion enim amatam Iunonem de stupro interpellauit. illa confessa Ioui est, et ex eius uoluntate nubem ei in suam formam conuersam obtulit, unde feruntur nati esse Centauri. SCYLLAEQUE BIFORMES bene plurali usus est numero: nam et illa Nisi secundum alios in auem conuersa est, secundum alios in piscem. ergo etiam ipsa biformis fuit, sicut haec in Siciliae freto. dictum autem est per poetae scientiam uel licentiam. quidam pluralem numerum pro singulari positum uolunt: nam quae in auem conuersa est nihil terroris habet. harum sane fabulae in bucolicis plenius narratae sunt. 287. CENTVMGEMINUS BRIAREUS centies duplex: secundum fabulas ipse etiam dictus est Aegaeon. qui, ut non nulli tradunt, pro diis aduersus Gigantes bella gessit, ut uero alii adfirmant, contra deos pugnauit eo maxime tempore quo inter Iouem et Saturnum de caelesti regno certamen fuit: unde eum a Ioue fulmine ad inferos tradunt esse trusum. alii dicunt, cum Iuno et Minerua et Neptunus ceterique dii Iouem ligare uellent, a Thetide Briareum adhibitum Iouem uinculis exemisse. AC BELVA LERNAE hydram dicit, serpentem inmanis magnitudinis, quae fuit in Lerna Argiuorum palude; sed latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. cum saepe amputata triplarentur, admoto ab Hercule incendio consumpta narratur, cuius felle Hercules sagittas suas tinxisse dicitur. sed constat hydram locum fuisse euomentem aquas, uastantes uicinam ciuitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant: quod Hercules uidens loca ipsa exussit et sic aquae clausit meatus; nam hydra ab aqua dicta est. potuisse autem hoc fieri ille indicat locus, ubi dicit "omne per ignem excoquitur uitium atque exudat inutilis umor''. et utrum hic distinctio plena sit, an 'horrendum stridens' inferioribus iungendum sit? stridere enim bene Chimaerae datur, quae et serpentes habet et flammas. 288. HORRENDUM STRIDENS pro 'horrende': aduerbium qualitatis deriuatum in nomen. FLAMMISQUE ARMATA CHIMAERA Typhonis et Echidnae filia, ore leo, postremis partibus draco, media caprea secundum fabulas fuit. re uera autem mons est Ciliciae, cuius hodieque ardet cacumen, iuxta quod sunt leones; media autem pascua sunt, quae capreis abundant; ima uero montis serpentibus plena. hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse. 289. GORGONES hae Gorgones Phorci filiae tres fuerunt in extrema Africa circa Atlantem montem, quae omnes unum oculum habebant, quo inuicem utebantur. quarum nomina haec fuerunt Stheno, Euryale, Medusa. sed Medusa, erecta fauore Neptuni, ausa est crines suos Mineruae capillis praeferre: qua re indignata dea, crines eius in serpentes uertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius uidisset uerteretur in saxum. sed Perseus, Iouis et Danaes filius, cum ad eam occidendam uolaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerua monstrauerat, in umbra eius uidit caput Gorgonae et ita auersus accedens id amputauit. quod cum ad Polydecten regem pertulisset isque negaret id eius uirtute confectum, conspicuum id regi fecit: cuius conspectu ille in saxum mutatus est, quod in Seripho insula hodieque ostenditur. Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum uidissent adulescentes, stupore torpebant: unde fingitur, quod si quis eas uidisset, uertebatur in lapidem. sane quidam dicunt uersus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint Gorgonis in medio portentum inmane Medusae, uipereae circum ora comae, cui sibila torquent infamesque rigent oculi, mentoque sub imo serpentum extremis nodantur uincula caudis. HARPYIAEQUE aut iam mortuas intellege, aut secundum Platonem et alios simulacra, licet uiuarum, illic fuisse: nam dicunt esse omnium rerum ideas quasdam, id est imagines, ad quarum similitudinem procreantur uniuersa. hinc est quod in Statio Amphiaraus Plutoni dicit "omnibus finitor rerum esse uideris, mihi uero et sator''. harum autem simulacra bene apud inferos sunt, quae esse dicuntur et furiae. TRICORPORIS UMBRAE Eryli et Geryonis. 291. OFFERT non ad feriendum, sed ad repellendas umbras: unde et 'offert' dixit. sacerdos autem ferire prohibet. 295. TARTAREI QUAE FERT ACHERONTIS AD UNDAS sequitur illud Pythagoricum, dicens tenuisse eos uiam post errorem siluarum, quae uel ad uitia uel ad uirtutes, ut diximus, ducit. TARTAREI ACHERONTIS Acheronta uult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton. et haec est mythologia: nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est. tristitia autem uicina luctui est, qui procreatur ex morte: unde haec esse apud inferos dicit. 297. COCYTO ERUCTAT HARENAM in Cocytum: scilicet per Stygem. 298. HAS HORRENDUS AQUAS propter tria flumina. PORTITOR proprie portitor est qui portat, abusiue etiam qui portatur portitor dicitur, sicut uector. 299. TERRIBILI SQUALORE id est terribilis squaloris. CHARON kata antiphrasin quasi achairôn. 300. CANITIES INCVLTA IACET ueteres enim non solum comam ornabant, sed etiam barbam, ut non nullas uidemus statuas. ideo dixit 'inculta mento canities'. STANT horrent. et est polysemus sermo, ut diximus. 302. SUBIGIT subagit, sursum agit, regit. et est polysemus sermo: nam et 'acuit' significat, ut "subiguntque in cote secures'', et compellit, ut "subigitque fateri''. VELISQUE MINISTRAT aut per uela, et est septimus: aut 'uelis obsequitur', et est datiuus. 303. FERRVGINEA nigra, tristi: nam lugubrem esse hunc colorem ipse ostendit dicens "cum caput obscura nitidum ferrugine texit''. CORPORA CUMBA omne quod potest uideri, corpus dicitur: unde paulo post discretionem fecit dicens "corpora uiua nefas Stygia uectare carina''. 304. IAM SENIOR aut pro positiuo posuit, id est senex: aut, ut diximus, 'senior' est uirens senex, ut 'iunior' intra iuuenem est: quam rem a Varrone tractatam confirmat et Plinius. CRVDA DEO VIRIDISQUE SENECTUS to aition: ideo cruda et uiridis, quia in deo. et bene 'uiridis', ne contemneretur. 309. AVTVMNI FRIGORE PRIMO extremitatem uult ostendere, quod ait Iuuenalis "iam letifero cedente pruinis autumno'': nam prima eius pars feruet, ut "totoque autumni incanduit aestu''. sane sciendum, secundum Plinium folia autumnali tempore ideo cadere, quia omnis tunc in arboribus umor aestatis calore inuenitur exhaustus. ergo 'cadunt', non quia tunc siccari incipiunt, sed quia tunc eis iam deest umor. 311. GLOMERANTVR AVES bene rebus uolitantibus animas comparauit, quae et ipsae uolant. 312. INMITTIT APRICIS quasi ater phrikês, id est sine frigore, ut diximus supra: unde non nulli et Africam dictam uolunt. 313. PRIMI TRANSMITTERE figura Graeca est: ut primi transirent. 315. TRISTIS asper, inmiserabilis, seuerus. 317. AENEAS ordo est: Aeneas ait, dic, o uirgo: cetera per parenthesin dicta sunt, id est per suppositionem 319. QUO DISCRIMINE qua differentia. RIPAS HAE LINQUUNT repulsae scilicet, non transeuntes. 320. VADA LIVIDA nigra. et 'liuidum' inuidum non nisi apud neotericos inuenimus: Lucanus "liuor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas''. 321. LONGAEVA SACERDOS Sibyllam Apollo pio amore dilexit et ei obtulit poscendi quod uellet arbitrium. illa hausit harenam manibus et tam longam uitam poposcit. cui Apollo respondit id posse fieri, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret et eam numquam uideret. profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta corporis uiribus uitam in sola uoce retinuit. quod cum ciues eius cognouissent, siue inuidia, siue miseratione commoti, ei epistolam miserunt creta antiquo more signatam: qua uisa, quia erat de eius insula, in mortem soluta est. unde non nulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit, quod incenso Apollinis templo inde Romam adlati sunt libri, unde haec fuerat. 322. DEUM CERTISSIMA PROLES ex eo quod subire inferos potuit. ideo autem 'certissima', quia multi ad gloriam generis simulant se numinum filios, ut Romulus ex Marte, Alexander ex Ioue Ammone. hoc ergo excludit. sic alibi de Hercule "salue uera Iouis proles''. 324. ET FALLERE NUMEN ut supra diximus, siue propter Victoriae fauorem, Stygis filiae: nam dicitur statuisse Iuppiter, ut si quis de diis fefellisset eius numen periurio, uno anno et nouem diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur. ratio autem est quam supra diximus: ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia contraria est aeternitati, to stugnon tôi makariôi chai athanatôi. 325. INOPS INHVMATAQUE TURBA EST duo dicit, id est nec legitimam sepulturam habet, neque imaginariam. inopem enim dicit sine pulueris iactu - nam 'ops' terra est - id est sine terra, sine humatione. uult autem ostendere tantum ualere inanem, quantum plenam sepulturam: nam et Deiphobi umbra transuecta est, cui Aeneas cenotaphium fecit, ut "tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem constitui''. bene autem sepultos, id est fletos - nam sine fletu sepultura non est, unde legimus "inhumata infletaque turba'' - facit supradicta flumina transire, quibus luctus nomen inposuit. 'centum' autem 'annos' ideo dicit, quia hi sunt legitimi uitae humanae, quibus completis potest anima transire ripas, id est ad locum purgationis uenire, ut redeat rursus in corpora. sane sciendum quia, cum terram dicimus, haec ops facit; si nympham dicamus, haec Opis; si diuitias, hae opes numero tantum plurali. 327. RAUCA FLVENTA aut rheumata dicit: aut bene pluraliter, quia de tribus loquitur. 328. SEDIBUS OSSA QUIERUNT id est prius quam corpus in naturam suam redeat, id est in terram. 330. STAGNA EXOPTATA Lethaei scilicet fluminis. 331. VESTIGIA PRESSIT scilicet cogitatione tardatus. et intentionem constantis ostendit. 332. PUTANS reputans, cum animo pertractans. SORTEMQUE ANIMO MISERATUS INIQUAM iniqua enim sors est puniri propter alterius neglegentiam; nec enim quis culpa sua caret sepulcro. bene autem 'animo', quasi re praesaga, ut alibi "praesaga mali mens'': ipse enim Aeneas insepultus iacebit, ut "mediaque inhumatus harena''. 333. MORTIS HONORE sepultura, ut "quisquis honos tumuli''. 334. DUCTOREM CLASSIS apertum exemplum, classem dici etiam unam nauem: nam legimus "unam quae Lycios''. 336. AVSTER hic distinguendum. 337. SESE AGEBAT 'sese agere' est sine negotio incedere. 338. QUI LIBYCO NUPER CURSU bene 'Libyco': nauigatio enim non a deuerticulo, sed ab intentione accipit nomen. 339. EFFVSUS IN UNDIS archaismos est: quamquam Donatus esse ordinem uelit 'dum seruat sidera in undis mediis'. 340. MULTA MAESTUM COGNOVIT IN UMBRA prudentiores dicunt animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur: quae purgatae incipiunt esse clariores. unde ait paulo post "donec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem'', id est non urentis, ut est solis. inde est quod aliae animae lunarem circulum, aliae solstitialem retinere dicuntur pro modo purgationis. bene ergo Palinurum obscura umbra circumdatum dicit et uix agnitum, qui ne ad loca quidem peruenerat purgationis: sic etiam de Didone dicturus est "agnouitque per umbram obscuram''. 341. QUIS TE PALINVRE DEORUM 'quis deus' debuit dicere, sed graece dixit tis theôn. 342. ERIPVIT NOBIS bene 'nobis': gubernator enim communi perit periculo. SUB AEQUORE MERSIT tmesis est: medio aequore submersit. 343. DIC AGE hortantis aduerbium est: unde est et 'age sta' et 'age facite'. 346. VENTVRUM AVSONIOS kata to siôpômenon intellegimus. 347. CORTINA cortina dicta est aut quod cor teneat, aut quod tripus saeptus erat corio serpentis, ut diximus supra: aut certe secundum Graecam etymologiam hoti tên korên teinei êtoi tinassei, id est quod extendit puellam, ut "maiorque uideri''. 348. NEC ME hic distinguendum, ne sit contrarium: nam eum Somnus deiecit. quamquam alii frustra dicant quod credebat Phorbantem, cum extinctis diuinandi sit concessa licentia, ut nunc iam sciat Somnum fuisse. 349. NAMQUE GUBERNACLUM ut sit ueri simile, quod post triduum tetigit litus Italiae. 351. PRAECIPITANS dum praecipitarer. MARIA ASPERA IVRO aut execratio est, ut "Iliaci cineres'': aut certe iurat quasi nauta per maria. 353. SPOLIATA ARMIS propter amissionem gubernaculi. EXCVSSA MAGISTRO noue dixit: de qua fuerat magister excussus. 354. SVRGENTIBUS UNDIS non quia tempestas fuerit, fauente Neptuno, sed tumens pelagus fuisse significat. nec de Aeneae peritia desperauit, sed propter perditum gubernaculum. et ostendit se magis timuisse pro naui, cum esset ipse periturus. 355. HIBERNAS asperas. et retulit ad adfectum natantis. 358. ADNABAM et hic distingui potest, et 'adnabam terrae'. 359. GENS CRVDELIS Lucanorum. et dicit eum a Veliensibus interemptum, ut "portusque require Velinos''. sane sciendum Veliam tempore quo Aeneas ad Italiam uenit, nondum fuisse. ergo anticipatio est, quae, ut supra diximus, si ex poetae persona fiat, tolerabilis est; si autem per alium, uitiosissima est, ut nunc de Palinuro ait: quamquam alii ad diuinandi scientiam referant, quasi ab umbra dictum. Velia autem dicta est a paludibus, quibus cingitur, quas Graeci helê dicunt. fuit ergo 'Elia', sed accepit digammon et facta est 'Velia', ut 'Enetus Venetus'. 360. MONTIS saxi, ut "fertur in abruptum magno mons inprobus actu'' pro saxo; alibi e contrario "saxi de uertice pastor'' pro 'montis': nam sunt ista reciproca. 362. ME FLUCTUS HABET quia secundum philosophos corpus solum nostrum est, quod nobiscum oritur, nobiscum perit. anima enim generalitatis est et adeo non est nostra, ut etiam in alia corpora plerumque transeat. ergo 'me' corpus meum, quod est hominis proprium. est autem Homeri autous de helôria teuche kunessin. 363. CAELI IUCVNDUM LUMEN bene 'iucundum' addidit: est enim etiam apud inferos lumen, sed non iucundum. 365. HIS INVICTE MALIS qui inferos subire potuisti. 'his' autem, ac si diceret 'quae cernis'. 366. TERRAM INICE bene ante maius petiit, ut uel hoc impetraret. terrae autem iniectio secundum pontificalem ritum poterat fieri et circa cadauer et circa absentium corpora quibusdam sollemnibus sacris. NAMQUE POTES quia ubique eum rerum diuinarum inducit peritum. 367. SIQUA VIA EST si est ulla ratio. DIVA CREATRIX rerum omnium generaliter. 369. INNARE nauigare: more suo. 370. DA DEXTRAM praesta auxilium: umbra enim numquam tenetur, ut "ter frustra conpressa manus effugit imago''. 371. SEDIBUS UT SALTEM ut saltem in morte requiescam sedibus placidis. et bene, quia nautae semper uagantur. 373. TAM DIRA CUPIDO cupiditas ex deorum ira ueniens: aut certe magna, ut "an sua cuique deus fit dira cupido?'' 374. SEVERUM tristem: et haec reciproca sunt, ut contra "iudex tristis et integer'', id est seuerus. 375. EVMENIDUM autem circa quem habitant Eumenides kata antiphrasin dictae. RIPAMVE INIVSSUS ABIBIS ut 'abeo in Tuscos', sicut diximus supra: quamquam alii 'adibis' legant. 376. DESINE FATA DEUM FLECTI SPERARE PRECANDO fata quae semel decreuerunt. et locutus est secundum Epicureos, qui dicunt "nec bene promeritis capitur neque tangitur ira''. 377. DVRI CASUS inpossibilis ad mutationem. 378. LONGE LATEQUE PER URBES de historia hoc traxit. Lucanis enim pestilentia laborantibus respondit oraculum manes Palinuri esse placandos: ob quam rem non longe a Velia ei et lucum et cenotaphium dederunt. 378. LONGE LATEQUE PER URBES de historia hoc traxit. Lucanis enim pestilentia laborantibus respondit oraculum manes Palinuri esse placandos: ob quam rem non longe a Velia ei et lucum et cenotaphium dederunt. 379. PRODIGIIS ACTI CAELESTIBUS conpendiose et pestilentiam ortam et petitum significauit oraculum. PIABUNT placabunt, expiabunt. 381. AETERNUM in aeternum: et est aduerbium. PALINVRI plus est, quam si 'tuum' diceret. 382. PARVMPER id est paulatim laetari coepit: spem enim solam, non praesens acceperat beneficium. unde bene dictum est, quasi ab eo magna moderatione dolor recessit. alii 'parumper' ualde parum uolunt. 383. GAVDET COGNOMINE TERRA nominis sui similitudine. facit autem 'hic' et 'haec cognominis': nam in Plauto lectum est cum una de Bacchidibus diceret "illa mea cognominis fuit''. quod autem communi genere in 'e' misit ablatiuum, metri necessitas fecit. 385. NAVITA epenthesis, ut 'Mauors'. INDE UT STYGIA PROSPEXIT AB UNDA ut "Siculo prospexit ab usque Pachyno''. et hinc ostenditur quod diximus, iuncta esse haec tria: Acheronta, Stygem, Cocyton. de his autem nascuntur alia, unde est "et nouies Styx interfusa coercet''. 386. PER TACITUM NEMUS aut solum: aut ipsos tacitos, id est tacite. 387. ADGREDITVR DICTIS hoc sermone ostendit iratum. 388. QUISQUIS ES ARMATUS bene a praescriptione coepit, ac si diceret: nihil pium molitur armatus. 389. QUID VENIAS cur; nam aduerbium est. IAM ISTINC a loco in quo es. 391. CORPORA VIVA quia, ut supra diximus, sunt corpora etiam mortuorum quae tantum uidentur, id est umbrae. 392. ME SUM LAETATUS EVNTEM lectum est et in Orpheo quod, quando Hercules ad inferos descendit, Charon territus eum statim suscepit: ob quam rem anno integro in compedibus fuit. ideo ergo 'non laetatus', scilicet propter supplicium suum. sane Alciden uolunt quidam apo tês alkês dictum, id est a uirtute: quod non procedit, quia a prima aetate hoc nomen habuit ab Alcaeo, patre Amphitryonis. et scimus agnomina ab accidentibus dari. 394. QUAMQUAM ac si diceret, hoc in te nondum probaui: scilicet per simulationem, nam nouerat. 395. IN VINCLA PETIVIT Hercules a prudentioribus mente magis, quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri possint ad aliquid: nam cum plura fecerit, duodecim tantum ei adsignantur propter agnita duodecim signa. quod autem dicitur traxisse ab inferis Cerberum, haec ratio est, quia omnes cupiditates et cuncta uitia terrena contempsit et domuit: nam Cerberus terra est, id est consumptrix omnium corporum. unde et Cerberus dictus est, quasi kreoboros, id est carnem uorans: unde legitur "ossa super recubans'': nam non ossa citius terra consumit. 396. IPSIUS A SOLIO REGIS atqui Cerberus statim post flumina est, ut "Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat'': nam illic quasi est aditus inferorum, solium autem Plutonis interius est. ergo aut ad naturam canum referendum est, qui territi ad dominos confugiunt: aut solium pro imperio accipiendum est, ut alibi arces pro imperio posuit, ut "inbellem auertis Romanis arcibus Indum'', cum Indi usque ad primos uenerint fines, non usque ad arces. 397. HI DOMINAM DITIS aut de Graeco tractum est, qui uxorem despoinan dicunt: aut 'Ditis thalamo', ut 'dominam' Charon ad se retulerit. 398. AMPHRYSIA VATES Apollinea: et est longe petitum epitheton. nam Amphrysus fluuius est Thessaliae, circa quem Apollo spoliatus diuinitate a Ioue irato Admeti regis pauit armenta ideo, quia occiderat Cyclopas, fabricatores fulminum, quibus Aesculapius extinctus est, Apollinis filius, quia Hippolytum ab inferis herbarum potentia reuocauerat. 400. NEC VIM TELA FERUNT ac si diceret, tantum repellunt. LICET fas est: et est concedentis aduerbium, sicut 'esto'. 401. AETERNUM aduerbium est, ut supra. et subauditur bis 'aeternum latrans aeternum terreat', id est semper latrans. 402. PATRVI quia Iouis est filia ex Cerere. SERVET obtineat, custodiat, inhabitet, ut "sola domum et tantas seruabat filia sedes''. 403. TROIUS AENEAS id est a diis originem ducens. PIETATE INSIGNIS ET ARMIS propter illud "pauci quos aequus amauit Iuppiter aut ardens euexit ad aethera uirtus''. 404. EREBI Erebus proprie est pars inferorum, in qua hi qui bene uixerunt, morantur. nam ad Elysium non nisi purgati perueniunt: unde est "et pauci laeta arua tenemus''. hinc fit ut quaeratur, an animae de Elysio in corpora possint redire? et deprehensum est non redire, quia per purgationem carent cupiditate. 405. SI TE NULLA MOVET necessitate uult persuadere, quia scit manes nulla re flecti, ut "scirent si ignoscere manes''. PIETATIS IMAGO pietas: per periphrasin dicta, ut 'uis Herculea', id est Hercules. 406. APERIT nudat, ut "aperire procul montes ac uoluere fumum''. 408. NEC PLURA HIS nec est aliquid ulterius dictum uel a Sibylla, uel a Charonte post ramum uisum. 409. FATALIS VIRGAE ut "sequetur, si te fata uocant''. LONGO POST aut aduerbium est, aut praepositio antique posita. 411. IVGA graece dixit: zuga enim dicunt quae transtra nominamus. 412. LAXATQUE FOROS tabulata uacuat, ut supra "et campos iubet esse patentes'': multitudine enim remota quasi laxantur spatia. ALVEO fluminis scilicet. et per synaeresin 'aluo' facit. 413. INGENTEM AENEAN bene hunc solum dicit, ut per transitum ostendat purgatioris animi homines etiam corpora habere leuiora: quod de Sibylla uult accipi. 414. SVTILIS intexta: per quod fragilem ostendit. 415. TANDEM aut propter pondus Aeneae, quod est melius: aut propter paludis magnitudinem: aut propter caeni densitatem. 416. INFORMI LIMO magno, sine forma. VLVA herba palustri. 418. PERSONAT aut personare facit: aut per regna sonat. et quia de animabus dicturus est, bene facit ante Cerberi commemorationem, consumptoris corporum: Lucanus "qui uiscera saeuo spargis nostra cani''. tunc enim animae locum suum recipiunt, cum fuerit corpus absumptum. 419. HORRERE VIDENS IAM COLLA COLVBRIS fingitur enim pro saetis habere serpentes. et est hypallage: in collo eius horrebant colubrae. 420. OFFAM hinc est diminutio 'ofella'; sed 'f' non geminat: in diminutione enim plerumque multa mutantur. quod autem ait 'melle', adlusit ad corpora, quae plerumque cum melle obruuntur. 423. TOTOQUE INGENS EXTENDITVR ANTRO per hoc magnitudo eius ostenditur, sicut ait in tertio de Polyphemo. 424. OCCVPAT AENEAS ADITUM raptim ingreditur. SEPVLTO dormiente sine pulsu, id est motu. 425. EVADIT modo 'transit'. INREMEABILIS UNDAE aut perpetuum est epitheton, ut diximus supra, ut sit magnae pietatis et meriti quod ipsi concessum sit reuerti: aut ipsi etiam Aeneae inremeabilis; nam per alteram egressus est partem, ut "portaque emittit eburna''. 426. CONTINVO AVDITAE VOCES nouem circulis inferi cincti esse dicuntur, quos nunc exequitur. nam primum dicit animas infantum tenere, secundum eorum qui sibi per simplicitatem adesse nequiuerunt, tertium eorum qui euitantes aerumnas se necarunt, quartum eorum qui amarunt; quintum uirorum fortium esse dicit, sextum nocentes tenent qui puniuntur a iudicibus, in septimo animae purgantur, in octauo sunt animae ita purgatae, ut redeant in corpora, in nono, ut iam non redeant, scilicet campus Elysius. VAGITUS ET INGENS fletus infantum. 427. ANIMAE FLENTES poetice dixit. sane ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum uocum, fletus ad utrumque pertinet: quae plerumque confundunt poetae. IN LIMINE PRIMO quia de prima hi subrepti sunt uita. 428. EXORTES expertes, aklêrous dicunt. 429. ACERBO inmaturo: translatio est a pomis. 431. SINE SORTE sine iudicio. traxit autem hoc ex more Romano: non enim audiebantur causae nisi per sortem ordinatae. nam tempore quo causae agebantur conueniebant omnes - unde et 'concilium' ait - et ex sorte dierum ordinem accipiebant, quo post diem tricesimum suas causas exequerentur: unde est 'urnam mouet'. Iuuenalis "gratia fallaci praetoris uicerit urna''. 432. QUAESITOR quaesitores sunt qui exercendis quaestionibus praesunt. et notandum quia Minoem quasi crudelem introducit, quod ei epitheton et Plato et Homerus dat: nam Aeacus et Rhadamanthus fratres mitiores sunt. 434. MAESTI LOCA aut paenitentia facti: aut ideo 'maesti', quia, ut diximus supra, secundum Platonem grauiter puniuntur eorum animae, qui sibi inferunt mortem. 435. LUCEMQUE PEROSI figurate dixit: nam 'perosus illius' dicimus. sane 'perosus' et 'exosus' de eo tantum qui odit dicitur. 436. PROIECERE ANIMAS quasi rem uilem. 437. ET DVROS PERFERRE LABORES Homerus enim Achillis umbram introducit loquentem et dicentem libentius se apud superos cuncta aduersa tolerare, quam apud inferos imperare. quod autem ait 'aethere in alto' poetice dictum est: aether enim supernus est, sed nostrum habitaculum aetherem uocauit inferorum comparatione. 438. FATA OBSTANT iura naturae. TRISTIQUE tristi unda palus inamabilis, ne si 'tristis' dicamus, duo sint epitheta. 439. NOVIES STYX INTERFVSA quia qui altius de mundi ratione quaesiuerunt, dicunt intra nouem hos mundi circulos inclusas esse uirtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx. unde dicit nouem esse circulos Stygis, quae inferos cingit, id est terram, ut diximus supra: nam dicunt alias esse purgatiores extra hos circulos potestates. 440. PARTEM FUSI MONSTRANTVR IN OMNEM plures uult ostendere eos in quibus libido dominatur. 441. LUGENTES CAMPI quasi 'lucis egentes': quod et amoribus congruit. 442. DVRUS AMOR inmitis, inexorabilis. TABE PEREDIT corpore defluente paulatim. 443. SECRETI CELANT CALLES amantibus congrui. MYRTEA SILVA quae est Veneri consecrata. 444. CURAE NON IPSA IN MORTE RELINQUUNT hoc est, etiam illic amant et habent peractorum imaginem criminum, sicut etiam de piis dicturus est "quae gratia curruum armorumque fuit uiuis, quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos''. sane sciendum, ut diximus supra, loqui eum de amore generali, sicut etiam Plato in symposio tractat: nihil enim interest quid quis amet, dummodo amore teneatur. notandum etiam - nam rarum est - quia cum masculino genere supra usus sit, ut "hic quos durus amor'', tantum feminarum ponit exempla, non quo desint uiri, sed elegit sexum inpatientem ad amandum: tamen paulo post etiam Sychaei facturus est commemorationem. 445. HIS PHAEDRAM haec filia fuit Minois et Pasiphaes, uxor Thesei, quae priuignum Hippolytum amore capta de stupro interpellauit et despecta apud maritum eum falsi criminis detulit. qui iratus inuocauit Aegeum patrem, ut Hippolyto currus agitanti inmitteret phocam: quo facto territis equis et Hippolyto interempto Phaedra amoris inpatientia laqueo uitam finiuit. PROCRINQUE filia Iphicli, uxor Cephali fuit. qui cum uenandi studio teneretur, labore fessus ad locum quendam in siluis ire consueuerat et illic ad se recreandum auram uocare. quod cum saepe faceret, amorem in se mouit Aurorae, quae ei canem uelocissimam, Laelapam nomine, donauit et duo hastilia ineuitabilia et reciproca, eumque in amplexus rogauit. ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutuae castitatis. quo audito respondit Aurora: ut probes igitur coniugis castitatem, muta te in mercatorem. quo facto ille iit ad Procrin et oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est maritum. quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam inuocare consueuerat, ad siluas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum cum paelice. qui cum more solito auram uocaret, Procris egredi cupiens frutecta commouit. sperans Cephalus feram, hastam ineuitabilem iecit et ignarus interemit uxorem. MAESTAMQUE ERIPHYLEN haec Amphiarai, auguris Argiui, uxor fuit: quae latentem bello Thebano maritum Polynici prodidit monili accepto, quod ante uxori dederat. qui ductus ad proelium hiatu terrae periit. cuius filius Alcmaeon postea in uindictam patris matrem necauit et est, ut Orestes, furore correptus. uituperatur sane Vergilius quod maestam dixerit quam stugerên legit, id est nocentem: nam maesta est stugnê. 447. EVADNENQUE haec ifilli filia, uxor Capanei fuit, quae se in ardentem mariti rogum praecipitauit. ET PASIPHAEN haec, ut supra diximus, tauri amore flagrauit. LAODAMIA uxor Protesilai fuit. quae cum maritum in bello Troiano primum perisse cognouisset, optauit ut eius umbram uideret: qua re concessa non deserens eam, in eius amplexibus periit. 448. NUNC FEMINA CAENEUS Caenis uirgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio meruit sexus mutationem. fuit etiam inuulnerabilis. qui pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus fustium paulatim fixus in terra est, post mortem tamen in sexum rediit. hoc autem dicto ostendit Platonicum illud uel Aristotelicum, animas per metempsuchôsin sexum plerumque mutare. 451. ERRABAT uagabatur, ut "mille meae Siculis errant in montibus agnae''. et bene adlusit, quia et amauerat et se interemerat, ut quasi incertum esset, quem circulum posset tenere. 453. OBSCVRAM recenti morte, ut diximus supra. 456. INFELIX DIDO ueniali utitur: et excusat se per necessitatem, ne mortis causa fuisse uideatur. VERUS MIHI NUNTIUS kata to siôpômenon intellegendum quod sit nuntiatus Didonis interitus. alii ad ignem referunt uisum: alii ad Mercurium, qui ait "certa mori''. sed in neutro ei etiam mortis genus est significatum, et hic dicit 'ferroque extrema secutam'. sane qui nuntiat genere tantum dicitur masculino, quod autem nuntiatur, licet neutro dicatur, tamen inuenitur etiam masculino. 458. FUNERIS HEV TIBI CAVSA FUI ac si diceret, qui fueram ante uoluptatis. 459. SI QUA FIDES TELLVRE SUB IMA EST ubi promissa exitum non habent. respexit autem ad Orpheum, qui receptam perdidit coniugem. 461. QUAE NUNC HAS IRE PER UMBRAS argumentatur ex eo quod est inferos subire compulsus, inuitum se reliquisse Carthaginem. 462. SENTA SITU squalida. et est translatio a terra inculta, in qua sentes nascuntur. situs autem proprie est lanugo quaedam ex umore procreata et fit in locis sole carentibus. 463. NEC CREDERE QUIVI argumentationem tetendit, ac si diceret: si credidissem, forte etiam deorum iussa contemnerem. 465. SISTE GRADUM discedere eam datur intellegi. 466. EXTREMUM FATO QUOD TE ADLOQUOR HOC EST aut quia deus futurus est: aut, quod melius est, quia post mortem tenebit alterum circulum, uiris fortibus scilicet, non amantibus datum. 467. TORVA pro 'torue', id est terribiliter. 468. LENIBAT pro 'leniebat'. et antique dixit, ut "squamis auroque polibant'' pro 'poliebant'. maiores enim in omnibus coniugationibus imperatiuo 'bam' addebant et faciebant inperfectum ab indicatiuo: quod in tribus adhuc obseruatur, in quarta etiam 'e' additur, ut nutri, nutriebat. LACRIMASQUE CIEBAT sibi, non Didoni: uel profundebat: aut certe illud dicit, sermo quidem eius lacrimas exigebat - nam 'ciere' est proprie alteri fletum mouere - sed illa inmobilis mansit. tractum autem est hoc de Homero, qui inducit Aiacis umbram Vlixis conloquia fugientem, quod ei fuerat causa mortis. 470. INCEPTO SERMONE a principio orationis. 471. DVRA SILEX saxi est species: generalitas enim esse non potest sequente specialitate. nam cautem Marpesiam Parium lapidem dicit; Marpessos enim mons Pari est insulae. 472. TANDEM quasi diu deliberauerit. 473. UMBRIFERUM umbrosum frondosum. PRISTINUS prior. quod difficile inuenitur; nam de hoc sermone quaerit et Probus et alii. 474. RESPONDET CURIS aut pari eam diligit adfectione, tantum amat quantum amatus est - quod in Aenea non fuit, qui plus amatus est et amantem deseruit - ut expressio rei supra dictae sit 'aequatque Sychaeus amorem': aut certe 'respondet curis' par est mortis similitudine; ferro enim uterque consumptus est. 476. PROSEQUITVR LACRIMIS LONGE oculis eam sequebatur umentibus. 477. DATUM MOLITVR ITER peragit. 'datum' autem dixit aut ratione fati concessum, aut oblatum fortuito, quod tuchon dicunt. an iniunctum? ARVA TENEBANT VLTIMA atqui multa adhuc supersunt. sed dixit quantum ad y pertinet litteram: in his enim quae dixit mixta sunt uirtutibus uitia, in his autem quae dicturus est nocentum poenas a piorum segregat meritis. nam inferi, ut diximus supra, humanam continent uitam, hoc est animam in corpore constitutam. haec autem quae dixit mixta esse manifestum est: licet enim in uiris fortibus laudetur uirtus, est tamen uituperabile alienum imperium caedibus occupare; item amare priuignum crimen est, uirtus maritum. alii distinctione mutata dicunt: tenebant arua, quae ultima uiri fortes frequentant, id est quae possident ultima. 479. HIC ILLI OCCVRRIT TYDEUS Althaeae et Oenei filius, quem in bello Thebano Melanippus extinxit. 480. PARTHENOPAEUS Melanippae et Martis, siue Melanionis filius, rex Arcadiae fuit, qui Thebana bella puer admodum petiit. ADRASTI PALLENTIS IMAGO rex Sicyonis Adrastus primo fuit, post Argiuorum, socer, sicut dictum est, Tydei et Polynicis. quod autem ait 'pallentis' aut epitheton est umbrae, aut illud respexit, quia in bello Thebano consumptis sex ducibus solus aufugit. fugae autem comes semper est pallor. 481. MULTUM FLETI id est nobiles, quorum mortem magna sequitur lamentatio. AD pro 'apud'. CADUCI qui bello ceciderunt, id est mortui, a cadendo: unde et cadauera dicta. 482. LONGO ORDINE ingenti multitudine, ut "pueri et pauidae longo ordine matres'', non ad ordinem stantes. sane 'in' minus est: in longo ordine, in ingenti multitudine. 484. TRIS ANTENORIDAS multi supra dictos accipiunt: quod falsum esse Homerus docet, qui eos commemorat. CERERI SACRUM sacratum: nomen pro participio. 485. IDAEVMQUE quem aurigam legimus Priami. ETIAM adhuc, ut "quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos''. 487. USQUE diu: et est aduerbium. 491. TREPIDARE pro 'trepidabant'. 492. CEV QUONDAM PETIERE RATES ostendit uitia nec morte finiri. 493. FRVSTRATVR HIANTIS decipit clamare cupientes. nec nos moueat quod aliis umbris uerba dat, his silentium: timorem enim exprimit, qui uiuis quoque adimit uocem, ut "obstipui steteruntque comae et uox faucibus haesit''. 495. DEIPHOBUM VIDIT qui Helenam duxerat mortuo Paride: ad cuius domum primum ire necesse erat, ubi fuerat causa bellorum, ut "iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcano superante, domus''. LACERUM pro 'laceratum', id est habentem ora lacerata. 496. POPVLATA uastata, deformia sublatis auribus. TRVNCAS truncatas. 497. INHONESTO foedo, deformi, turpi, ut Terentius "illumne obsecro inhonestum senem, mulierem?'' 498. PAVITANTEM ne agnosceretur timentem. TEGENTEM tegere uolentem: nam truncatis manibus quid tegebat? 'tegere' autem est celare, ut e contra 'nudare' est indicare, ut "traiectaque pectora ferro nudauit''. 499. NOTIS VOCIBUS amicalibus. 501. OPTAVIT SUMERE elegit ut sumeret. DE TE pro 'in te'. 505. RHOETEO IN LITORE ubi erat asylum Aiacis, sicut in Sigeo Achillis. et bene illic, quasi ubi tutus esse potueram. sane Rhoeteium dicitur, et fecit Rhoeteum, sicut est Cytherea pro Cythereia. 507. ET ARMA depicta scilicet. SERVANT tenent. TE pro tuum corpus, ut "nunc me fluctus habet''. 510. OMNIA DEIPHOBO SOLVISTI quia constituto tumulo manes uocauit. FUNERIS UMBRIS sepulturae meae umbris: nam funus illic esse non potuit, ubi ne cadauer quidem fuerat. 511. FATA MEA ET SCELUS EXITIALE LACAENAE secundum mathematicos, qui dicunt etiam inimicitias ex fato descendere: unde ista coniunxit, fatum et scelus Helenae, per quam illi mors contigit. 512. MONVMENTA sermo est medius, dictus ab eo quod moneat mentem: unde est hic de malis, e contra in tertio "manuum tibi quae monumenta mearum sint puer''. 514. EGERIMUS 'ri' metri necessitate corripuit. MEMINISSE NECESSE EST Cicero "cui placet obliuiscitur, cui dolet meminit''. ergo quia dolet, meminerit necesse est. 515. FATALIS mortifer, ut "fatiferumque ensem''. SUPER ARDVA VENIT PERGAMA aut quod in arce est positus: aut quia deiectis muris supra tractus est. 516. GRAVIS grauidus, ut "graues temptabunt pabula fetas''. supra autem dixerat "feta armis''. 517. EVANTIS euantis Phrygias: aliter non stat uersus. 'euantes' autem bacchantes a Libero, qui Euan dicitur. 'chorum' autem ait multitudinem in sacra collectam. 518. CIRCUM DUCEBAT diuisit in duos uersus unam partem orationis, sed ideo, quia est composita. lyrici uero etiam incompositam partem orationis in duos diuidunt uersus. 520. CONFECTUM CURIS atqui uacauerat gaudiis; sed illud ostendit quod ait Statius "stant ueteres ante ora metus'': nam curae ferebantur suo impetu ex pristino bellorum tumultu. alii hanc ipsam curam uolunt, quod habebat coniugem perniciosam maritis: unde sequitur 'egregia interea coniunx' per ironiam. 525. VOCAT MENELAUM ET LIMINA PANDIT ante pandit et sic uocat, ut "subeunt luco fluuiumque relinquunt''. 526. ID MAGNUM SPERANS FORE MUNUS AMANTI putauit se uitia praeterita praesentibus posse celare: quod etiam sequens indicat uersus. 529. AEOLIDES Vlixes, qui ubique talis inducitur: nam Anticliae filius est, quae ante Laertae nuptias clam cum Sisypho, Aeoli filio, concubuit, unde Vlixes natus est. hoc ei et in Ouidio Aiax obicit "et sanguine cretus Sisyphio''. alii Oeliden legunt, de quo nusquam legimus. 530. SI siquidem. 531. VICISSIM quia ipse narrauerat. 532. PELAGINE VENIS ERRORIBUS ACTUS? non ad inferos, sed ad locum, in quo inferorum descensus est, id est ad Auernum, si intra terram sunt inferi. alii altius intellegunt: qui sub terra esse inferos uolunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt terram sphairoeidê esse, quae aqua et aere sustentatur. quod si est, ad antipodes potest nauigatione perueniri, qui quantum ad nos spectat, inferi sunt, sicut nos illis. hinc est quod terram esse inferos dicimus, quamquam illud sit, quia nouem cingitur circulis. Tiberianus etiam inducit epistolam uento allatam ab antipodibus, quae habet "superi inferis salutem'': qua occasione tractat reciprocum hoc quod diximus supra. nam prudentiores etiam animas per metempsuchôsin dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe uersari in quo prius fuerunt: unde ait Lucanus "regit idem spiritus artus orbe alio: longae, canitis si cognita, uitae''. sciendum tamen hoc Homericum esse: nam etiam illic Elpenor similiter Vlixem interrogat. 534. SINE SOLE DOMOS non est contrarium "solemque suum sua sidera norunt'': illud enim de campis Elysiis dicit. 535. HAC VICE SERMONUM haec sacra, ut diximus supra, praeter unius diei spatium non tenebant: unde ueretur Sibylla, ne inanibus fabulis 'datum', id est statutum et legitimum, 'tempus' teratur. quod autem dicit 'aurora medium axem traiecerat', illud ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare. 538. BREVITERQUE quod congruit moram obiurganti. 539. NOX RVIT si per diem sacra celebrantur, 'ruit' est imminet; si per noctem, finitur. FLENDO proprie: nam et lacrimae et gemitus fuerant. 540. FINDIT IN AMBAS compendiosius, quam si 'duas' diceret: poteramus enim etiam tertiam sperare. sic Sallustius "inter secundum atque ultimum bellum Carthaginiense'' non ait 'tertium'. 542. ITER ELYSIUM ad Elysium: de quo diximus supra. MALORUM impiorum, ut "multa malus simulans uana spe lusit amantem''. 543. IMPIA TARTARA ubi puniuntur impii. 544. NE SAEVI ne irascere: Terentius "ne saeui tanto opere''. et antique dictum est: nam nunc 'ne saeuias' dicimus, nec imperatiuum iungimus aduerbio imperantis. 545. EXPLEBO NUMERUM ut diximus supra, 'explebo' est minuam: nam ait Ennius "nauibus explebant sese terrasque replebant'', quem Caper secutus cum de praepositione 'ex' tractaret, hoc exemplum posuit. sensus ergo est: minuam uestrum numerum et reddar tenebris. nam circa Aenean et Sibyllam aliquid lucis fuisse intellegimus, quippe circa uiuos: unde paulo post "respicit Aeneas subito'' et reliqua. alii 'explebo' male putant 'complebo' esse, umbrarum scilicet a quibus discesserat numerum. alii 'explebo numerum' dicunt esse finiam tempus statutum purgationi et in corpus recurram, ut hoc sit 'reddarque tenebris' - nam legimus "clausae tenebris et carcere caeco'' - ut sit sensus: irasceris mihi quasi homo, nonne et ego homo futurus sum? alii dicunt: cur irasceris? in locis his sum, quamdiu uitae per uim ereptae expleam tempus, post 'tenebris', id est meis sedibus, reddar. sed haec omnia congrua loco non esse manifestum est: non enim intellegere possumus Sibylla aliud uolente, scilicet ut abscederet, Deiphobum ad aliud respondisse. 546. I DECUS I NOSTRUM aut 'i, o decus nostrum, utere melioribus fatis', inferorum scilicet conparatione, quia ait supra "an quae te fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida adires?'' aut certe 'i decus, et fatis utere nostrum melioribus', id est quam aut ego aut tu habuimus. 549. MOENIA LATA VIDET Tartarum dicit, quem uult esse carcerem inferorum. quod autem ait 'lata', nocentum exprimit multitudinem. TRIPLICI MURO ualde munitum indicat locum. 551. TORQUET trahit, uoluit. 552. PORTA ADVERSA INGENS distinctione excludendum est uitium de duobus epithetis. SOLIDOQUE ADAMANTE lapis est durissimus et tantae soliditatis, ut nec ferro possit infringi. quem hircino sanguine frangi dicunt. 553. VIS UT NULLA VIRUM 'uirum' non ad sexum retulit, sed ad uirtutem, hoc est uirorum fortium, ut Cicero "uirum res illa quaerebat'', cum de uiro forti diceret. per hoc autem ostendit nullum de Tartaro ad superos posse remeare, ne numinum quidem fauore. 554. STAT eminet, erecta est. AVRAS autem inferis congruas intellegamus. Statius de Mercurio ait: pigrae aurae eius inpediebant uolatum. de illo enim loco multi quaerunt "quis tantus clangor ad auras?'' et Pollio dicit Aeneae et Sibyllae, quas illi secum traxerant, cum constet esse etiam illic auras. 557. EXAVDIRI exaudiebantur. 558. TRACTAEQUE CATENAE et genetiuus singularis potest esse et nominatiuus pluralis. 559. STREPITVMQUE EXTERRITUS HAVSIT hausit et exterritus est: hypallage ergo est. 560. SCELERUM FACIES species, ut supra "uisa maris facies et non tolerabile numen''. 563. NULLI FAS CASTO pio. et haec responsio ostendit, Aenean uoluisse quidem ingredi, sed quasi pium prohibitum. INSISTERE LIMEN 'insisto illam rem' dicimus, non 'illi rei': quod qui dicunt decipiuntur propter 'insto illi rei'. 564. SED ME quia occurrebat: unde ipsa cognouisti? 565. DEUM POENAS DOCVIT aut quas dii nocentibus statuerunt: aut Titanum, quos legimus deos ex Terra progenitos: aut re uera dicit poenas deorum. fertur namque ab Orpheo quod dii peierantes per Stygem paludem nouem annorum spatio puniuntur in Tartaro: unde ait Statius "et Styx periuria diuum arguit''. 566. RHADAMANTHUS Rhadamanthus Minos Aeacus filii Iouis et Europae fuerunt: qui postea facti sunt apud inferos iudices. 567. SUBIGITQUE FATERI conpellit ad confessionem. 568. FURTO LAETATUS INANI latebra non ualde profutura, quippe quae fuerat publicanda post mortem. 569. DISTVLIT IN SERAM grauem, ut "serum bellum in angustiis futurum'' Sallustius. PIACVLA COMMISSA propter quae expiatio debetur. 570. ACCINCTA FLAGELLO aut hoc dicit quod uidemus, quia qui longo flagello utitur ut id post ictum in se reuoluat necesse est: aut 'accincta' est instructa, ad uerbera scilicet, id est nocentes flagello quatit ipsa praeparata. 572. AGMINA SAEVA SORORUM aut impetus, ut de Harpyiis dixit: aut serpentum agmina, quos pro comis habent. 573. TUNC DEMUM HORRISONO STRIDENTES CARDINE SACRAE PANDVNTVR PORTAE mittuntur, inquit, post uerbera ad aeternum supplicium. et est secutus ordinem iuris antiqui: nam post habitam quaestionem in Tullianum ad ultimum supplicium mittebantur. alii hoc a poeta dictum uolunt, ut illa loquente intellegamus portam esse patefactam; alii continuant narrationem. SACRAE execrabiles. 574. CERNIS CUSTODIA QUALIS 'custodia' est quae custodit, non quae custoditur. usurpatum autem est, sicut 'hospita', sicut 'neptis': nam 'hic' et 'haec custos' facit. ea enim quae in 'o' exeunt ut 'fullo', in 'os' ut 'nepos', in 'es' ut 'hospes', feminina ex se non faciunt. quae autem inuenimus usurpata sunt, unde et dissimilia: nam 'custos' 'custodia' facit, 'nepos' 'neptis'. 575. VESTIBVLO SEDEAT Megaeram significat. hoc autem dicit: cernis hanc quam saeua sit? est intus alia 'inmanis atris hiatibus quinquaginta', quae est saeuior, quam Hydra fuit. multi ipsam Hydram uolunt, quod non procedit: nam eam in aditu legimus inferorum ubi dixit "ac belua Lernae''. quam alii tria uolunt habuisse capita, alii nouem, Simonides quinquaginta dicit. 577. TARTARUS uel quia omnia illic turbata sunt, apo tês tarachês: aut, quod est melius, apo tou tartarizein, id est a tremore frigoris; sole enim caret. 578. BIS PATET IN PRAECEPS ideo 'in praeceps' addidit, quia potest quid etiam sursum patere. uidetur autem hoc prudentioribus ideo dictum, quia secundum rationem sphaerae sol cum in unam concesserit partem, duae quasi Tartarum faciunt: una, a qua discessit, et altera, ad quam numquam accedit: quod melius sphaerae indicat ratio. hoc autem dicit: Tartarus ipse bis tantum in praeceps patet et tendit sub umbras, quantus est suspectus, id est altitudo, ad Olympum aetherium. deest 'est'. 580. HIC GENUS ANTIQUUM TERRAE id est primum: Titanas enim contra Saturnum genuit, Gigantas postea contra Iouem. et ferunt fabulae Titanas ab irata contra deos Terra ad eius ultionem creatos, unde et Titanes dicti sunt apo tês tiseôs, id est ab ultione. de his autem solus Sol abstinuisse narratur ab iniuria numinum, unde et caelum meruit. 582. ALOIDAS GEMINOS Aloeus Iphimediam uxorem habuit, quae conpressa a Neptuno duos peperit, Otum et Ephialten, qui digitis nouem per singulos menses crescebant. freti itaque altitudine, cum adhuc nouem annorum essent, caelum uoluerunt subuertere, sed confixi sunt Dianae et Apollinis telis. Aloidas autem sic dixit, sicut de Hercule Amphitryoniades dicimus. GEMINOS sui similes. 585. CRVDELES POENAS saeuas, nimias; nam non dicit indignas ferentem qui sacrilegus fuit. SALMONEA Salmoneus Aeoli filius fuit, non regis uentorum, sed cuiusdam apud Elidem, ubi regnauit. qui fabricato ponte aereo super eum agitabat currus ad imitanda superna tonitrua, et in quem fuisset iaculatus facem, eum iubebat occidi. hic postea uerum expertus est fulmen. 588. MEDIAEQUE PER ELIDIS URBEM hinc est indignatio, quod in ea ciuitate Iouem imitabatur, in qua specialiter Iuppiter colitur. 592. DENSA INTER NUBILA ostendit fulminis causam. 593. FUMEA LUMINA id est terrena; nam aetherius ignis caret fumo, solo enim splendore uiget. 595. NEC NON ET TITYON Tityos Terrae secundum alios filius fuit, secundum alios a Terra nutritus: unde poeta elegit sermonem, quo utrumque significaret, nam 'alumnum' dixit. hic amauit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur uultur exedat: quamquam Homerus uicissim dicat duos uultures sibi in eius poenam succedere. sane in usu est 'uultur', licet Cicero 'uulturius' dixerit, quod quidem potest esse et deriuatiuum: Ennius "uulturus in campo miserum mandebat homonem''. declinatur autem 'hic Tityos huius Tityi', sicut 'Delos Deli'. 596. PER TOTA NOVEM CUI IVGERA CORPUS PORRIGITVR quantum ad publicam faciem, magnitudinem ostendit corporis; sed illud significat, quia de amatore loquitur, libidinem late patere, ut ait supra "nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi''. sane de his omnibus rebus mire reddit rationem Lucretius et confirmat in nostra uita esse omnia quae finguntur de inferis. dicit namque Tityon amorem esse, hoc est libidinem, quae secundum physicos et medicos in iecore est, sicut risus in splene, iracundia in felle: unde etiam exesum a uulture dicitur in poenam renasci: etenim libidini non satis fit re semel peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatius "incontinentis aut Tityi iecur''. ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos iamiam casurus inminet lapis, superstitiosos significari, qui inaniter semper uerentur et de diis et caelo superioribus male opinantur: nam religiosi sunt qui per reuerentiam timent. per eos autem qui saxum uoluunt ambitum uult et repulsam significari, quia semel repulsi petitores ambire non desinunt. per rotam autem ostendit negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque uoluuntur. 598. FECVNDAQUE POENIS fecunda in poenam. 599. RIMATVR pascitur, ut "rimantur prata Caystri''. 600. FIBRIS fibrae sunt eminentiae iecoris. 601. QUID MEMOREM LAPITHAS hi populi Thessaliae fuerunt, quibus imperabat Ixion, amicissimus, ut diximus supra, Ioui, Phlegyae filius. qui post nubis coitum fictae in formam Iunonis, cum se de eius stupro iactaret, ab irato Ioue ad inferos trusus est et illic religatus ad rotam circumfusam serpentibus. PIRITHOUM et hic unus de Lapithis fuit, qui cum Theseo descendit ad rapiendam Proserpinam. 603. ADSIMILIS ualde similis: 'ad' enim uacat, et a maioribus ad ornatum adhibebatur, ut Horatius "qua populus adsita certis limitibus uicina refugit iurgia''. LUCENT GENIALIBUS ALTIS aliud est. Tantalus, rex Corinthiorum, amicus numinibus fuit. quae cum frequenter susciperet et quodam tempore defuissent epulae, filium suum Pelopem occidit et diis epulandum adposuit. tunc abstinentibus cunctis, Ceres umerum eius exedit, et cum eum dii per Mercurium reuocare ad superos uellent, eburneus ei est umerus restitutus, ut "umeroque Pelops insignis eburno''. ideo autem sola Ceres dicitur comesse, quia ipsa est terra, quae corpus resoluit. per Mercurium autem ob hoc fingitur esse reuocatus, quod ipse est deus prudentiae, per quam philosophi deprehenderunt palingenesian uel metempsuchôsin. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans nec undis praesentibus nec uicinis eius pomariis perfruatur. per haec autem auaritia significatur, ut etiam Horatius "quid rides? mutato nomine de te fabula narratur''. GENIALIBUS ueluti genialibus: nam geniales proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicti a generandis liberis. 604. AVREA FULCRA quibus fulcimur, id est sustinemur. 605. REGIFICO LUXV regali ambitu. FURIARUM MAXIMA id est saeuissima, hoc est Fames, ut "uobis Furiarum ego maxima pando''. unde et famem praenuntiat, ut hanc esse Furiarum maximam doceat. 606. ET MANIBUS illorum scilicet, non suis. 607. FACEM ATTOLLENS iniciens ignem auaritiae, ut abstineant. 608. INVISI FRATRES haec quidem constat dicta esse generaliter, possunt tamen etiam ad speciem trahi, ut Aegyptum et Danaum, Atreum et Thyesten, Eteoclen et Polynicen significare uideatur. bene autem dicendo 'inuisi' per id quod leue est, etiam maiora conplexus est. 609. PULSATVSVE PARENS item quod leuius est dixit parricidii comparatione. possumus autem Oedipum accipere, extinctorem Lai. AVT FRAUS INNEXA CLIENTI ex lege XII tabularum uenit, in quibus scriptum est "patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto'': si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres, tantundem est clientem, quantum filium fallere. et hoc posse fieri ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de auaris potentibus, ait de uicino cliente "pellitur paternos in sinu ferens deos''. Urbano tamen hoc displicet et dicit rarum esse hoc magisque contrarium, cum magis patronos decipiant frequenter clientes. uult autem intellegi praeuaricatores, qui patroni sunt clientium, quos nunc susceptos uocamus. 611. NEC PARTEM POSVERE SVIS bene addidit 'suis', id est cognatis, adfinibus. haec enim fuerat apud maiores donandi ratio, non profusa passim: nam hoc est uelle inaniter perdere. unde Cicero ait in libris legum "stipem prohibeo: nam auget superstitionem et exhaurit domos''. dignis igitur largiendum est, unde Horatius "cur eget indignus quisquam, te diuite?'' id est indignus paupertate. 612. OB ADVLTERIUM CAESI si 'occisi', Aegisthum significat, Thyestae filium: si re uera 'caesi', Sallustium, quem Milo deprehensum sub serui habitu uerberauit in adulterio suae uxoris, filiae Sullae. QUIQUE ARMA SECVTI IMPIA NEC VERITI DOMINORUM FAL- LERE DEXTRAS hoc loco uidetur blandiri Augusto, quia contra Caesarem, patrem eius, multi quibus ignouit, arma susceperant: est namque eius dictum, dare quidem se ueniam Pompeianis, sed ab ipsis quandoque esse periturum: ut 'arma impia' ciuilia dixerit bella, quae mouerunt Pompeiani contra acceptae ueniae fidem. sed non procedit. nam si 'arma impia' dixit bellum ciuile, tangit et Augustum et Caesarem, qui et ipsi ciuilia bella tractarunt. item si culpat eos qui contra fidem datae ueniae dimicauerunt, tangit Augustum: nam transierunt ad eum ab Antonio duo milia equitum, per quos est uictoriam consecutus: Horatius "ad hunc frementes uerterunt bis mille equos Galli canentes Caesarem''. fecit praeterea iniuriam Augusto uel Caesari si eos 'dominos' dixit, quod apud maiores inuidiosum fuit: nam 'patres patriae' dicebantur, non 'domini': Iuuenalis "Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit''. melius ergo est ut bellum a Sexto Pompeio, Pompei filio, in Siculo freto gestum accipiamus. nam occiso patre Siciliam tenuit et collectis inde seruitiis uastauit sex annis ultro citroque Siciliam, postea uictus est ab Augusto et Agrippa: Horatius "minatus urbi uincla, quae detraxerat seruis amicus perfidis''. et hoc sensu tam 'arma impia', quam 'dominorum' congruit commemoratio. 614. POENAM EXPECTANT quod grauius est: nam in expectatione et praesens metus est et dolor futurus, in ipsa autem poena solus est dolor. 615. FORMA VIROS id est causa criminis uel regula: singulis enim sceleribus sunt statuta supplicia ex more Romano, quem sequitur. 616. SAXUM INGENS VOLVUNT ALII Sisyphum dicit, qui deorum consilia hominibus publicauit. RADIISQUE ROTARUM Ixionem dicit, ut alibi ostendit "atque Ixionii uento rota constitit orbis'', licet supra dixerit "quos super atra silex'': nam de his fabulis uariae sunt in ipsis auctoribus opiniones. 617. AETERNVMQUE SEDEBIT INFELIX THESEUS contra opinionem, nam fertur ab Hercule esse liberatus: quo tempore eum ita abstraxit, ut illic corporis eius relinqueret partem. frequenter enim uariant fabulas poetae: Hippolytum Vergilius liberatum ab inferis dicit, Horatius contra "neque enim Diana pudicum liberat Hippolytum''. 618. PHLEGYASQUE MISERRIMUS OMNES ADMONET si 'Phlegyas' nominatiuus est singularis, hoc dicit, Phlegyas omnes admonet apud inferos poenas ferentes: si autem 'Phlegyas' accusatiuus pluralis est, Theseum omnes Phlegyas admonentem debemus accipere. hi namque secundum Euphorionem populi insulani fuerunt, satis in deos impii et sacrilegi: unde iratus Neptunus percussit tridenti eam partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit. Phlegyas autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo uitiauit, unde suscepit Aesculapium. quod pater dolens, incendit Apollinis templum et eius sagittis est ad inferos trusus: Statius "Phlegyam subter caua saxa iacentem aeterno premit accubitu''. 620. DISCITE IVSTITIAM hoc est, uel nunc in poenis locati. 621. VENDIDIT HIC AVRO PATRIAM etiam haec licet generaliter dicantur, habent tamen specialitatem: nam Lasthenes Olynthum Philippo uendidit, Curio Caesari xxuii. s. Romam: de quo Lucanus "Gallorum captus spoliis et Caesaris auro''. 622. FIXIT LEGES PRETIO ATQUE REFIXIT possumus Antonium accipere secundum Ciceronem in Philippicis ubi ait "legesne fixisti?'' 'fixit' autem ideo, quia incisae in aereis tabulis adfigebantur parietibus. 623. HIC THALAMUM INVASIT NATAE Thyestes, unde Aegisthus natus est, item Cinyras: nam quod Donatus dicit nefas est credi, dictum esse de Tullio. VETITOSQUE HYMENAEOS legibus scilicet: nam dicendo 'uetitos' ostendit fuisse, ut est apud Persas hodieque. unde Donatus male ait "natura et legibus uetitos''. 624. AVSI OMNES INMANE NEFAS AVSOQUE POTITI illic sunt et qui fecerunt et qui conati sunt. dicit autem secundum Romanum ritum, in quo non tantum exitus punitur, sed et uoluntas. 625. NON MIHI SI LINGVAE CENTUM SINT Lucretii uersus sublatus de Homero, sed "aerea uox'' dixit. 626. SCELERUM COMPRENDERE FORMAS ut "aut quae forma uiros fortunaue mersit''. 629. PERFICE MUNUS hoc est ramum redde: nam supra ait "hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit''. 630. CYCLOPUM EDUCTA CAMINIS hoc est magna: ita enim cuiuslibet rei magnitudinem significabant, adeo ut Statius Argiuorum muros ab ipsis dicat esse perfectos. 631. FORNICE arcu: Cicero "uidet ad ipsum fornicem Fabianum''. 634. CORRIPIUNT SPATIUM raptim peragunt. 635. OCCVPAT AENEAS ADITUM ingreditur, sicut supra diximus. RECENTI semper fluenti. et dixit hoc propter paludem Stygem. 636. SPARGIT AQUA purgat se: nam impiatus fuerat uel aspectu Tartari, uel auditu scelerum atque poenarum. et 'spargit', quia se inferis purgat. 638. AMOENA VIRECTA uirentia: et est satis usurpatiuum. 'amoena' autem quae solum amorem praestant, uel, ut supra diximus, quasi amunia, hoc est sine fructu, ut Varro et Carminius docent. adludit autem ad insulas fortunatas: nam et sequenti hoc indicat uersu. 640. LARGIOR HIC CAMPOS AETHER non nostro largior, sed quam est in cetera inferorum parte. aut re uera largior, si lunarem intellegis circulum: nam, ut supra diximus, campi Elysii aut apud inferos sunt, aut in insulis fortunatis, aut in lunari circulo: Lucanus "illic postquam se lumine uero induit''. 641. SOLEMQUE SVUM sibi congruum, ut "fessosque sopor suus occupat artus''. 642. PALAESTRIS luctationibus: graece dixit. 643. CONTENDUNT LUDO non odio. 644. CHOREAS 're' corripuit propter metrum, alibi ait secundum naturam, ut "iuuat indulgere choreis'': ergo aut systolen fecit, aut antithesin, e pro ei ponens: nam Graecum est nomen. 645. NEC NON THREICIUS LONGA CUM VESTE SACERDOS Orpheus Calliopes musae et Oeagri fluminis filius fuit, qui primus orgia instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est circulorum mundanorum sonum, quos nouem esse nouimus. e quibus summus, quem anastron dicunt, sono caret, item ultimus, qui terrenus est. reliqui septem sunt, quorum sonum deprehendit Orpheus, unde uti septem fingitur chordis. 'longam' autem 'uestem' aut citharoedi habitum dicit, aut longam barbam: nam e contrario inberbes 'inuestes' uocamus. 'sacerdos' autem, quia et theologus fuit et orgia primus instituit. ipse etiam homines e feris et duris composuit: unde dicitur arbores et saxa mouisse, ut diximus supra. 646. OBLOQUITVR NUMERIS dicendo 'obloquitur', chordarum expressit laudem, quas dicit uerbis locutas: 'obloqui' enim non est nisi contra loquentem loqui. NUMERIS rhythmis, sonis, ut "numeros memini, si uerba tenerem''. SEPTEM DISCRIMINA quia omnes chordae dissimiliter sonant. 647. IAM nunc. 'hic' autem 'pecten' declinatur, ut 'lien'. 648. HIC GENUS ANTIQUUM quod non omnes uiros fortes in Elysio uisos esse commemorat, haec ratio est, quia isti diuinos meruerunt honores: quod Tydeo uel his, quos supra memorauit, non contigit. nam ideo 'antiquum' addidit, quasi et illis Elysii contingerent campi, si eis annorum non derogata esset uetustas. 649. NATI MELIORIBUS ANNIS plerumque enim hominum uirtus decoloratur temporis infelicitate: Cicero "ut illa laus temporum, non hominum fuisse uideatur''. 650. ILVSQUE ASSARACVSQUE Troiani reges fuerunt. TROIAE DARDANUS AUCTOR hunc in septimo inter deos dicit relatum, ut "et numerum diuorum altaribus auget''. sed, ut diximus supra, Homerum sequitur, qui inducit simulacrum Herculis apud inferos uisum. 652. DEFIXAE HASTAE subaudis 'inanes', item equos inanes. 653. QUAE GRATIA CURRUM detraxit unum 'u' licentia, qua Latinitas Graecos secuta genetiuo plurali syllabam aut addit aut detrahit. hoc loco detraxit, sicut "arma uirum'', contra addidit "alituum pecudumque genus'' pro 'alitum', sicut Graeci Mousaôn Helikôniadôn. 654. NITENTES pingues: ab eo quod sequitur id quod praecedit intellegis. per omnia autem quae dicturus est intellegendum est 'quae gratia fuit uiuis, eadem sequitur tellure repostos'. 657. PAEANA proprie Apollinis laudes, quod nunc congruit propter 'lauri nemus': abusiue omnium deorum, sicut orgia proprie Liberi, abusiue omnium deorum sacra. 658. ODORATUM pro 'odorum', ut diximus supra. 659. UNDE SUPERNE PLURIMUS ERIDANI PER SILVAM VOLVITVR AMNIS Eridanum Aratus in caelo esse dicit, haud longe a ceto. hic et in terris est, qui in Italia, id est in Venetia, Padus uocatur: quem alii etiam ad inferos uolunt tendere, alii nasci apud inferos et exire in terras. ideo autem ista finguntur, quia de Appennini parte oritur, quae spectat inferum mare et tendit usque ad superum. ergo hic sensus est: canebant in locis, unde superne, id est ad superos, plurimus Eridani amnis per siluam uoluitur: namque ueri simile est, quoniam legimus de Aristaeo "omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diuersa locis''. et congrue: nam omnis umor ex terrae nascitur uenis. alii Eridanum pro quocumque accipiunt et dicunt kat' exochên dictum: nam legimus "fluuiorum rex Eridanus''. et amant poetae pro appellatione ponere magnae rei proprietatem, ut alibi "poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis''. melius tamen est si distinguamus 'unde superne plurimus', unde ad superos plurimus, id est magnus, amnis uoluitur per siluam Eridani, id est populos. fabula namque haec est: Eridanus Solis filius fuit. hic a patre inpetrato curru agitare non potuit, et cum eius errore mundus arderet, fulminatus in Italiae fluuium cecidit: et tunc a luce ardoris sui Phaethon appellatus est, et pristinum nomen fluuio dedit: unde mixta haec duo nomina inter Solis filium et fluuium inuenimus. postea eius sorores flendo in populos uersae sunt, ut in decimo "populeas inter frondes umbramque sororum''. et hoc Vergilius: nam alii in alias arbores dicunt. 660. HIC MANUS OB PATRIAM PUGNANDO VVLNERA PASSI 'manus', id est multitudo eorum qui ob patriam passi sunt uulnera: et est figurate dictum. sane animaduertendum illud quod ait Horatius in arte poetica "et simul et iucunda et idonea dicere uitae'': nullam enim maiores nostri artem esse uoluerunt, quae non aliquid reipublicae commodaret. unde Vergilius hoc per transitum facit: nam dicendo puniri patriae uenditores, contra praemia defensoribus solui, nihil aliud nisi fugienda uitia et sectandas docet esse uirtutes. 661. SACERDOTES CASTI DUM VITA MANEBAT quasi quis castus possit esse post mortem. sed aliud dicit, id est, qui fuerunt casti dum in communione uitae uersarentur. nam hi qui maxima sacra accipiebant, renuntiabant omnibus rebus, nec ulla in his nisi numinum cura remanebat. herbis etiam quibusdam emasculabantur, unde iam coire nec poterant. dicit ergo eos sacerdotes, qui casti fuerunt etiam ante sacra suscepta. 662. PII VATES uaticinantes, non mendaces. PHOEBO DIGNA LOCVTI ueridici, qui talia loquebantur, qualia decebat Apollinem. multi enim mentiebantur, ut in Lucano Phoebas, ad quam Appius Claudius "et nobis dabis inproba poenas et superis quos fingis ait''. 663. INVENTAS AVT QUI VITAM EXCOLVERE PER ARTES qui erudierunt et ornauerunt uitam per inuenta artificia. significat autem philosophos, qui aliquid excogitauerunt, unde uita coleretur. 664. QUIQUE SVI MEMORES ALIQUOS FECERE MERENDO et qui aliquos sui memores fecere praestando, ut "numquam regina negabo promeritam'', id est praestitisse. Terentius "ego, Charine, neutiquam officium liberi esse hominis puto, cum is nihil mereat, postulare id gratiae poni sibi''. 665. NIVEA CINGVNTVR TEMPORA per quod eos ostendit meruisse diuinos honores, ut diximus supra. 667. MUSAEUM ANTE OMNES theologus fuit. iste post Orpheum. et sunt uariae de hoc opiniones: nam eum alii Lunae filium, alii Orphei uolunt, cuius eum constat fuisse discipulum: nam ad ipsum primum carmen scripsit, quod appellatur crater. 668. UMERIS EXTANTEM quasi philosophum, ac si diceret Platonem: adludit enim poeta. namque Plato ab umerorum dictus est latitudine. athleta enim fuit, qui post omnium uictoriam se philosophiae dedit. 669. TUQUE OPTIME VATES quia theologus fuit. et sciendum hoc loco Sibyllam iam a numine derelictam; unde et interrogat, quod alias non faceret. 670. QUAE REGIO ANCHISEN, QUIS HABET LOCUS? bene et generalitatem requirit et speciem, quo possit facilius inuenire: nam locus in regione est. ILLIUS ERGO propter illum, uel causa illius. 'ergo' autem coniunctio fuit, sed per accentus mutationem in aduerbium transiit: et est sola particula, quae habet in fine circumflexum. multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione': qui casus declinatione caret. 671. MAGNOS AMNES aut magna fluenta: aut quia nouem sunt, quae odiosum fuerat commemorare per singula. 673. NULLI CERTA DOMUS id est habitatio, quam animae tamdiu certam habent, quamdiu in corporibus sunt: post quorum solutionem uagantur pro uitae merito in circulis. LUCIS HABITAMUS OPACIS uaria dicit, quae pro uitae uarietate contingunt. in his autem locis heroum animae coluntur. 674. RECENTIA uirentia, riuorum scilicet causa. 676. IVGUM ita enim diuiduntur montes: in radices, latera, iuga, uertices pro locorum qualitate. 678. SUMMA CACVMINA LINQUUNT non 'linquit'; hoc enim dicit: Aeneas et Sibylla perducti ad summum, in plana descendunt. 679. PENITUS CONVALLE VIRENTI ualde uirenti, ut "penitusque sonantis accestis scopulos''. 680. INCLUSAS ANIMAS non re uera inclusas, sed a multitudine separatas, quo facilius agnoscerentur. 681. LUSTRABAT STVDIO RECOLENS circumibat studiose retractans. 'inclusas' autem aut segregatas, aut secundum antiquum ritum. multitudinem enim si numerare non poterant, eam in locum certum includebant per partes, et ex unius numero quanta esset uidebant. quod Xerxes de suo fecit exercitu. 682. CAROSQUE NEPOTES posteros: sicut per nurus feminas dicunt. 683. FATAQUE FORTUNASQUE VIRUM felicitas enim aut fatalis est, aut fortuita, aut ex uirtute descendit. 685. ALACRIS ipse alacris. et sciendum antiquos et 'alacris' et 'alacer', et 'acris' et 'acer' tam de masculino quam de feminino genere dixisse. nunc masculino utrumque damus, de feminino 'alacer' et 'acer' numquam dicimus, licet Ennius dixerit "aestatem autumnus , post acer hiemps it'': nam inde est 'alacer'. 686. GENIS palpebris: Ennius de dormiente "inprimitque genae genam''. EXCIDIT ORE quasi seni: quod circa Anchisen reseruat, ut "tantumque nefas patrio excidit ore''. 687. VENISTI TANDEM hoc ad adfectum pertinet desiderantis: alias oritur quaestio quod dicit 'sic equidem ducebam animo'. EXPECTATA probata, ut "et rebus spectata iuuentus''. hoc autem dicit: tua pietas mihi semper probata, nunc etiam 'iter durum' uicit, scilicet inferorum. 689. ET NOTAS AVDIRE ET REDDERE VOCES id est familiariter loqui. 690. REBARQUE FUTVRUM arbitrabar, ratiocinabar esse uenturum: per quod intellegimus fataliter Aenean ad inferos descendisse. non enim nisi fatalia deprehenduntur. 691. NEC ME MEA CURA FEFELLIT nec decepit me dulcissimus filius: nam uocatiuus est 'mea cura', id est tu. et dictum est sicut "Veneris iustissima cura''. 692. QUAS EGO TE TERRAS ET QUANTA PER AEQUORA VECTUM patrie eius ingemit casibus. 694. LIBYAE TIBI REGNA NOCERENT aut quia de Iunone ait Venus "haud tanto cessabit cardine rerum'': aut, quod est melius, illud dicit: timui ne, dum apud regna Carthaginis uoluptatibus uacas, imperium fatale derelinqueres. 695. TRISTIS IMAGO seuera, terribilis, ut supra "et turbida terret imago''. 696. SAEPIUS OCCVRRENS kata to siôpômenon saepius ei dictum intellegimus: aut certe, egit me tua imago ad haec tendere limina, quam saepe uidere consueui. 697. STANT SALE TYRRHENO CLASSES adfectionis est filii etiam ea indicare, de quibus non interrogatur. 699. LARGO FLETU nato ex gaudio. 700. TER saepius: finitus pro infinito. 703. INTEREA VIDET AENEAS hirmos est hoc loco, id est unus sensus protentus per multos uersus: in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est peri psuchês, de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur. de qua re etiam Varro in primo diuinarum plenissime tractauit. hoc autem continet: Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluuium quendam loci remotioris, ad quem innumera multitudo tendebat animarum. interrogauit patrem qui esset fluuius, uel qua ratione ad eum pergerent animae. pater ait: Lethaeus est; pergunt autem, ut potent et obliuionem patiantur, ut incipiant in corpora uelle remeare. stupefactus Aeneas interrogat: dic pater, et animae, quae propter praeteritam uitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere uotum reuertendi in corpora? non est uerisimile, liberatas de corporis carcere ad eius nexum reuerti. suscepta narratione haec Anchises exsequitur: primo debere fieri ut redeant, deinde posse, deinde uelle. quae quoniam obscura sunt, aliis subdiuisionibus innotescunt. quid est debere? cuncta animalia a deo originem ducunt. quae quia nasci cernimus, reuertuntur sine dubio: nam unde cuncta procreantur? deinde posse sic probat: quia inmortales sunt animae, et sunt quae possunt reuerti. tertium est utrum uelint: quod dicit fieri per Lethaeum fluuium. et hoc est quod dicturus est, sed incidentes quaestiones faciunt obscuritatem. 704. VIRGVLTA SONANTIA SILVAE quae est iuxta praeripia fluminis. 705. DOMOS PLACIDAS campos Elysios. PRAENATAT praeterfluit. et contrarie dictum est: nam non natant aquae, sed nos in ipsis natamus. Ennium igitur secutus est, qui ait "fluctusque natantes''. sane de hoc fluuio quaeritur a prudentioribus, utrum de illis nouem sit, qui ambiunt inferos, an praeter nouem. et datur intellegi quod ab illis nouem, qui ambiunt inferos, separatus sit: namque uolunt eum esse imaginem senectutis. nam animae nostrae uigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad uirentem senectam, postea in nimia senectute omnis memoria labitur: qua lapsa mors interuenit, et animae in aliud corpus reuertuntur. unde fingunt poetae animas Lethaeo hausto in corpus redire. ergo Lethaeus est obliuio, morti semper uicina. 706. GENTES POPVLIQUE innumerarum gentium et populorum animae. 708. FLORIBUS INSIDUNT 'insido illi rei', ut "insidat quantus miserae deus''. 'insisto' autem 'illam rem', ut "nulli fas casto sceleratum insistere limen''. 709. CIRCUM LILIA FUNDVNTVR hoc est circumfunduntur circum flores. 'lilia' autem pro quibuslibet floribus, speciem pro genere posuit. 711. FLVMINA PORRO longe remota: et est Graecum aduerbium. bene autem Aenean longe a Lethaeo facit, quia adhuc iuuenis est. 712. AGMINE cursu, impetu: per quod ostendit cito iri ad senectam, quia tota celeritate usus labitur uitae. 713. ANIMAE QUIBUS ALTERA FATO CORPORA DEBENTVR sciendum non omnes animas ad corpora reuerti: aliquae enim propter uitae merita non redeunt; aliquae redeunt propter malam uitam, aliquae propter fati necessitatem. 714. LETHAEI AD FLVMINIS UNDAM si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum uidet, nec est tantae prudentiae tantaeque uiuacitatis, ut omnia possit agnoscere? quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et obliuionem, unde non potest implere uim numinis sui post naturae suae obliuionem. obliuiscitur autem secundum poetas praeteritorum, secundum philosophos futuri: unde medium tenuit dicendo 'obliuia'. docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos circulos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iouis regni desiderium: quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti uigore suo et uiribus propriis. 715. SECVROS LATICES qui securos faciunt, ut morbos pallidos dicimus, quod pallidos faciunt. 717. IAMPRIDEM ex quo ait "tunc genus omne tuum et quae dentur moenia disces''. 719. O PATER noua breuitas: nam dicendo 'o pater' qui loquatur ostenditur. AD CAELUM HINC IRE PUTANDUM EST miscet philosophiae figmenta poetica et ostendit tam quod est uulgare, quam quod continet ueritas et ratio naturalis. nam secundum poetas hoc dicit: credendum est animas ab inferis reuerti posse ad corpora? ut 'caelum' superos intellegamus, id est nostram uitam. secundum philosophos uero hoc dicit: credendum est animas corporis contagione pollutas ad caelum reuerti? 720. SUBLIMES ANIMAS non omnes, sed sublimium. TARDA REVERTI CORPORA animae comparatione, qua uelocius nihil est: uno enim momento potest uniuersa discurrere. 721. QUAE LUCIS MISERIS TAM DIRA CUPIDO ut id desiderent, propter quod se sciunt poenas dedisse, scilicet uitam. 722. SVSPENSUM sollicitum, incertum, ut "multo suspensum numine ducit''. 723. SVSCIPIT ANCHISES ATQUE ORDINE SINGVLA PANDIT hysteroproteron: post hunc enim uersum sequi debuit 'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'. 724. PRINCIPIO CAELUM AC TERRAS CAMPOSQUE LIQUENTES interrogatus Anchises, quare animae uelint reuerti ad corpora, quasi aliud dicit, tamen illuc recurrit. quod graece to pan dicitur, id est omne quod est, quattuor sunt elementa, terra aqua ae+r aether, et deus. praeter haec nihil est aliud: et hoc mundum non possumus dicere, nam mundus non est totum. ergo deus est quidam spiritus diuinus, qui per quattuor infusus elementa gignit uniuersa. igitur si de elementis et deo nascuntur omnia, unam originem habent et par est natura omnium. sed uideamus, quid in nobis est a deo et quid a quattuor elementis? quantum datur intellegi, ab elementis habemus corpus, a deo animum: quod ideo probatur, quia est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia uidentur, sicut etiam elementa, animus inuisibilis est, sicut etiam deus, unde originem ducit. illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus: contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa mutantur, quod est eorum proprium, , sicut etiam corpus, quod inde originem ducit: contra deum non perire manifestum est. ergo nec animus perit, qui inde originem ducit: nam pars semper sequitur genus. huc igitur tetendit primam intentionem suam, ut animos inmortales doceret. sed occurrit illud: si inmortales sunt et unum habent principium, qua ratione non omnia animalia sentimus similiter? et dicit non esse in animis dissimilitudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint uel uiuacia uel torpentia, ita et animos faciunt. quod potest etiam in uno eodemque animalis corpore probari. in sano enim corpore alia est uiuacitas mentis, in aegro pigrior, in satis inualido etiam ratione carens, ut in phreneticis cernimus: adeo cum ad corpus uenerit, non natura sua utitur, sed ex eius qualitate mutatur. inde Afros uersipelles, Graecos leues, Gallos pigrioris uidemus ingenii: quod natura climatum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad aliud clima hominem naturam ex parte mutare; de toto enim non potest, quia in principio accepit sortem corporis sui. ergo anima pro qualitate est corporis. et qua ratione res melior est in potestate deterioris? atqui diuinus animus debuit corpus habere in potestate, non mortale corpus naturam animi corrumpere. sed hoc ideo fit, quia plus est quod continet, quam quod continetur. ut si leonem includas in caueam, inpeditus uim suam non perdit, sed exercere non potest, ita animus non transit in uitia corporis, sed eius coniunctione inpeditur nec exercet uim suam. occurrit illud: omne quod corrumpitur aeternum non est. si animus insanit irascitur desiderat timet, caret aeternitate, cui sunt ista contraria: nam passio aeternitatem resoluit. quod ideo falsum esse dicimus, quia animus per se nihil patitur, sed laborat ex corporis coniunctione, et aliud est per suam naturam corrumpi, aliud per contrarium rei alterius. uidemus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea est - remoto namque inpedimento apparet - nec tamen quia inpeditus est eius uigor, ideo etiam corruptus. ita ergo et animus quamdiu est in corpore, patitur eius contagiones: simul atque deposuerit corpus, recipit suum uigorem et natura utitur propria. si ergo recipit naturam suam, quare poenas apud inferos patitur? ideo quia res, quae simul diu fuit, non potest deposita ipsa re, statim ad suum nitorem reuerti. ut si speciem candidam missam in lutum polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablutionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire: sic anima ex eo quod datur corpori inquinata, etiam si corpus deponat, necesse habet purgari. si ergo purgantur et recipiunt naturam suam, cur uolunt reuerti? quia potant, inquit, obliuia. etiam est illud ambiguum: aut ut praeteritarum obliuiscantur poenarum, aut certe ut ignarae futuri habeant desiderium redeundi in corpora, quod sine passione non fit: nam animus in quo est passio, meretur reuerti. CAELUM pro ae+re et aethere posuit, ut "iam caelum terramque''. CAMPOSQUE LIQUENTES id est maria. 725. LUCENTEMQUE GLOBUM LUNAE ideo usus est participio, ut ostendat eam suum lumen non habere: nam 'lucens' est quod aliunde inluminatur, 'lucibile' quod per se lucet, ut 'patulum' quod semper patet, 'patens' quod et aperitur et clauditur, ut oculi, os. 'globum' autem ideo, quia dicitur luna sphairoeidês esse. TITANIAQUE ASTRA aut stellas dicit, aut solem, quem et supra unum fuisse de Titanibus diximus. 726. SPIRITUS diuinus scilicet. et unum est siue mentem dicat, siue animum, siue spiritum. INTUS ALIT uegetat et in aeternitatem custodit, quia mixtus est et nulla pars est elementi sine deo. PER ARTUS per elementa, quae membra sunt mundi: corporalia namque sunt, quippe quae possunt uideri. 727. MENS AGITAT MOLEM magnitudinem mundi mens agitat. et si, ut Cicero dicit in Tusculanis, aeternum est quicquid in aeterno motu est, sine dubio etiam animus aeternus est: semper enim in motu est, adeo ut ne nobis quidem quiescentibus conquiescat. MAGNO SE CORPORE MISCET aut antiptosis est pro 'corpori', ut "haeret pede pes densusque uiro uir'': quod potius credendum est: aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum corporalem esse et eum ita definiunt pur noeron, id est ignem sensualem. quod si uerum est, corpus est, nec per antiptosin dixit, sed per definitionem 'magno corpore', id est non communi. 728. INDE HOMINUM PECVDVMQUE GENUS de quattuor elementis et deo. 730. ET CAELESTIS ORIGO SEMINIBUS QUANTUM NON NOXIA CORPORA TARDANT quod supra diximus, in tantum, inquit, in hominibus uiget pars diuinitatis, in quantum sinit corporum qualitas. 732. TERRENIQUE HEBETANT ARTUS in quantum non hebetant. MORIBVNDAQUE MEMBRA morienti similia, hoc est semper morientia: numquam enim in eodem statu sunt, sed aut minuuntur aut crescunt. ergo animus idem est, sed uti uiribus suis non potest propter corporis coniunctionem. 733. HINC METVUNT CUPIUNTQUE DOLENT GAVDENTQUE ex corporis coniunctione et hebetudine. Varro et omnes philosophi dicunt quattuor esse passiones, duas a bonis opinatis et duas a malis opinatis rebus: nam dolere et timere duae opiniones malae sunt, una praesentis, alia futuri: item gaudere et cupere opiniones bonae sunt, una praesentis, altera futuri. haec ergo nascuntur ex ipsa coniunctione, nam neque animi sunt neque corporis propria: pereunt enim facta segregatione. 734. NEQUE AVRAS RESPICIUNT nam quia cohaerent corpori, obliuiscuntur naturae suae, quam 'auras' uocauit. CLAVSAE TENEBRIS ET CARCERE CAECO definitiones sunt corporis. 735. QUIN ET SUPREMO CUM LUMINE VITA RELIQUIT quia, ut diximus, occurrit debere eas statim post corpus depositum redire in suum uigorem. et dicit non posse: quae enim diu coniuncta sunt inuicem se tenent et trahunt reliquias sordium antiquarum. 736. NON TAMEN OMNE MALUM cedit, sed non omne; nam remanet quod ut purgetur necesse est. inde est quod dicit "eadem sequitur tellure repostos''. bene autem 'miseris', quae etiam post corpus habeant corporis sordes: unde est 'nec funditus omnes corporeae excedunt pestes'. 738. DIV CONCRETA 'concreta' coniuncta et conglutinata. INOLESCERE concrescere, ut "udoque docent inolescere libro''. 739. ERGO EXERCENTVR POENIS quia deposito corpore sordes supersunt. poenas autem non perferunt animae, sed illius coniunctionis reliquiae, quae fuit inter animam et corpus: nam licet ista duo per se poenas perferre non possint, homo tamen perfert, qui de his duobus est factus. 740. SUPPLICIA EXPENDUNT ideo agunt supplicia, non ut animas puniant, sed ut eas peccatis exuant pristinis. 741. ALIAE PANDVNTVR INANES SVSPENSAE AD VENTOS loquitur quidem poetice de purgatione animarum, tangit tamen quod et philosophi dicunt. nam triplex est omnis purgatio. aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena: et hae igni dicuntur purgari; ignis enim ex terra est quo exuruntur omnia, nam caelestis nihil perurit: aut in aqua, id est transeunt in corpora marina, si paulo melius uixerint: aut certe in ae+re, transeundo scilicet in ae+ria corpora, si satis bene uixerint. quod in Statio legimus, ubi de auguriis tractat. unde etiam in sacris omnibus tres sunt istae purgationes: nam aut taeda purgant et sulphure, aut aqua abluunt, aut ae+re uentilant, quod erat in sacris Liberi: hoc est enim "tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu''; nam genus erat purgationis. et in ipsis purgationibus bonum meritorum secutus est ordinem, ut ante ae+riam, inde aquae, post ignis diceret purgationem. 743. QUISQUE SVOS PATIMVR MANES supplicia quae sunt apud manes, ut si quis dicat 'iudicium patimur' et significet ea quae in iudicio continentur. est et aliud uerius. nam cum nascimur, duos genios sortimur: unus est qui hortatur ad bona, alter qui deprauat ad mala. quibus adsistentibus post mortem aut adserimur in meliorem uitam, aut condemnamur in deteriorem; per quos aut uacationem meremur, aut reditum in corpora. ergo 'manes' genios dicit, quos cum uita sortimur. EXINDE una pars orationis est, et tertia a fine accentum habet, licet paenultima longa sit: quod ideo factum est, ut ostenderetur una pars esse orationis, ne praepositio iungeretur aduerbio, quod uitiosum esse non dubium est. 744. PAUCI LAETA ARVA TENEMUS non omnes: qui enim minus purgantur statim redeunt ad corpora. 745. DONEC LONGA DIES PERFECTO TEMPORIS ORBE quia etiam post purgationem opus est tempore, ut perseueret in purgatione et sic redeat. et quaeritur utrum animae per apotheosin, de quibus ait 'pauci laeta arua tenemus', possint mereri perpetuam uacationem. quod non potest fieri: merentur enim temporis multi, non perpetuitatis, et quae male uixerunt statim redeunt, quae melius, tardius, quae optime, diutissimo tempore sunt cum numinibus. paucae tamen sunt, quae et ipsae exigente ratione, licet tarde, coguntur reuerti. PERFECTO TEMPORIS ORBE finito legitimo tempore. 746. CONCRETAM adfixam et inhaerentem. 747. AETHERIUM SENSUM id est pur noeron, ignem sensualem, id est deum: per quod quid sit anima ostendit. AVRAI SIMPLICIS IGNEM non urentis. 'simplicis' autem nostri conparatione, qui constat de ligno et ae+re: ille enim per se plenus est et aeternus, quia simplex. omnia enim suntheta, id est composita, exitum sortiuntur, unde et atomos perpetuas dicunt, quia simplices sunt nec recipiunt sectionem. 748. HAS OMNES ac si diceret 'etiam has omnes'; nam supra non omnes dixit, sed 'animae, quibus altera fato corpora debentur'. ROTAM VOLVERE PER ANNOS exegerunt statutum tempus per annorum uolubilitatem. est autem sermo Ennii. 749. DEUS EVOCAT non dicit quis, sicut supra "di, quibus imperium est animarum''. sed alii Mercurium uolunt propter hoc "hac animas ille euocat orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit''. et est ratio: nam nous dicitur, id est sensus, quo philosophiam, quae haec indicat, intellegimus, quia ipse etiam inuenit litteras. AGMINE MAGNO impetu. et dictum est imperatiue, apeilêtikôs: non enim blanditiis inductae redeunt, sed necessitate quadam coguntur ut potantes uelint reuerti. 750. INMEMORES uel praeteritorum, uel futurorum. 752. DIXERAT ANCHISES ante dicta de reuersione animarum probatio huc tetendit, ut celebret Romanos et praecipue Augustum: nam qui bene considerant, inueniunt omnem Romanam historiam ab Aeneae aduentu usque ad sua tempora summatim celebrasse Vergilium. quod ideo latet, quia confusus est ordo: nam euersio Ilii et Aeneae errores, aduentus bellumque manifesta sunt: Albanos reges, Romanos etiam consulesque, Brutum, Catonem, Caesarem, Augustum et multa ad historiam pertinentia hic indicat locus, cetera, quae hic intermissa sunt, in aspidopoiïa commemorat. unde etiam in antiquis inuenimus, opus hoc appellatum esse non Aeneidem, sed gesta populi Romani: quod ideo mutatum est, quia nomen non a parte, sed a toto debet dari. 753. TURBAMQUE SONANTEM aut quae tunc propter festinationem sonabat: aut turbae perpetuum est epitheton. 754. LONGO ORDINE non quo nati sunt, sed quo apud inferos stabant: non enim eo quo regnarunt, dicturus est ordine. 755. ADVERSOS LEGERE considerare, relegere. 756. DARDANIAM PROLEM Albanos reges, qui tredecim fuerunt de Aeneae et Lauiniae genere: unde ait 'Itala de gente'. 758. INLVSTRES hoc nomen notitiae fuit, non meriti: unde etiam in meretricibus inuenitur, nam et nobiles et inlustres uocantur. IN NOMEN ITVRAS in gentem, ut "nomen Echionium matrisque genus Peridiae''. 760. ILLE VIDES PURA IVVENIS QUI NITITVR HASTA Aeneas, ut Cato dicit, simul ac uenit ad Italiam, Lauiniam accepit uxorem. propter quod Turnus iratus, tam in Latinum, quam in Aenean bella suscepit a Mezentio impetratis auxiliis: quod et ipse ostendit dicens "se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque''. sed, ut supra diximus, primo bello periit Latinus, secundo pariter Turnus et Aeneas, postea Mezentium interemit Ascanius et Laurolauinium tenuit. cuius Lauinia timens insidias, grauida confugit ad siluas et latuit in casa pastoris Tyrrhi: ad quod adludens ait "Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta'': et illic enixa est Siluium. sed cum Ascanius flagraret inuidia, euocauit nouercam et ei concessit Laurolauinium, sibi uero Albam constituit. qui quoniam sine liberis periit, Siluio, qui et ipse Ascanius dictus est, suum reliquit imperium: unde apud Liuium est error, qui Ascanius Albam condiderit. postea Albani omnes reges Siluii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti uocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, ut "Murranum hic atauos et auorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos''. PURA IVVENIS QUI NITITVR HASTA id est sine ferro: nam hoc fuit praemium apud maiores eius qui tunc primum uicisset in proelio, sicut ait Varro in libris de gente populi Romani. 763. SILVIUS ALBANUM NOMEN quia omnes Siluii dicti sunt. TUA POSTVMA PROLES postumus est post humationem parentis creatus. per hoc autem Aenean cito ostendit esse periturum, et statim infert consolationem dicens 'quem tibi longaeuo', id est deo: aeuum enim proprie aeternitas est, quae non nisi in deos uenit: Ennius "Romulus in caelo cum dis genitalibus aeuum degit''. male autem uindicauit usus, per quem dixit "longaeuosque senes''. 766. UNDE a quo, ut "genus unde Latinum'': nam posteri eius fuerunt qui postea apud Albanam regnauere ciuitatem. 767. PROXIMUS ILLE PROCAS standi ordine, non nascendi: nam sextus est rex Albanorum. item Numitor tertius decimus fuit. 770. SI UMQUAM REGNANDAM ACCEPERIT ALBAM Aeneas scilicet Siluius. et hic ostendit omnes Albanos reges Siluios dictos. 'acceperit' autem a tutore, qui eius inuasit imperium: quod ei uix anno quinquagesimo tertio restituit. et rem plenam historiae per transitum tetigit. 772. CIVILI TEMPORA QUERCU 'ciuica' debuit dicere, sed mutauit, ut e contra Horatius "motum ex Metello consule ciuicum'', pro 'ciuilem'. querceam autem coronam accipiebant qui in bello ciuem liberassent, ideo quia ante causa uitae in hac arbore hominibus fuit, qui glandibus uescebantur. aliae enim erant murales, aliae agonales, id est lemniscatae. muralis dabatur ei qui prior murum ascendisset. 773. HI TIBI NOMENTUM hae ciuitates sunt priscorum Latinorum ab Albanis regibus constitutae: quamquam Collatiam Tarquinius constituisse dicatur, qui, ut erat superbus, eam ex collata pecunia constituit, unde et Collatia dicta est. potest tamen fieri, ut ab Albanis fundata sit, aucta a Tarquinio, sicut supra de Tarento diximus, quod Taras fecit, auxit Phalantos. Romam etiam Romulus fecisse dicitur, quam ante Euander condidit, ut "tunc pater Euandrus Romanae conditor arcis''. URBEMQUE FIDENAM 'Fidenae' dicuntur, ut 'Thebae'; sed dixit ut Iuuenalis "atque uetus Thebe centum iacet obruta portis'': nam uarietati studet. unde etiam ait 'Pometios', cum dicatur numero singulari Pometia. 775. CASTRVMQUE INVI una est in Italia ciuitas, quae castrum nouum dicitur: de hac autem ait 'castrum Inui', id est Panos, qui illic colitur. Inuus autem latine appellatur, graece Pan: item Ephialtês graece, latine Incubo: idem Faunus, idem Fatuus, Fatuclus. dicitur autem Inuus ab ineundo passim cum omnibus animalibus, unde et Incubo dicitur. 'castrum' autem ciuitas est; nam castra numero plurali dicimus, licet legerimus in Plauto "castrum Poenorum'': quod etiam diminutio ostendit; nam 'castellum' dicimus. 776. NUNC SUNT SINE NOMINE TERRAE atqui in catalogo hinc est dicturus aliquas ciuitates; sed ex persona sua praeoccupat. 777. QUIN ET AVO COMITEM SESE MAVORTIUS ADDET ROMVLUS Amulius et Numitor fratres fuerunt. sed Numitorem regno Amulius pepulit et Iliam, eius filiam, sacerdotem Vestae fecit. de hac et Marte nati sunt Remus et Romulus. qui cum adoleuissent, occiso Amulio auum Numitorem in regna reuocauerunt et cum eo uno anno regnauerunt. postea propter angustias imperii Romam captatis auguriis condiderunt. ergo 'auo se addet comitem' aut auito se iunget imperio, aut certe, secundum Ennium, referetur inter deos cum Aenea: dicit namque Iliam fuisse filiam Aeneae. quod si est, Aeneas auus est Romuli. unde etiam addidit 'Assaraci quem sanguinis': nam hoc epitheton non sine causa est introductum, quod est proprium Aeneae; nam Assaracus pater est Capyos, Capys Anchisae, Anchises Aeneae. 779. VIDEN 'den' naturaliter longa est, breuem tamen eam posuit, secutus Ennium: et adeo eius est inmutata natura, ut iam ubique breuis inueniatur. GEMINAE STANT VERTICE CRISTAE omnino in omnibus hoc egit Romulus, ut cum fratre regnare uideretur, ne se reum parricidii iudicaret: unde omnia duplicia habuit, quasi cum fratre communia. etenim ad captanda auguria montem Palatinum Romulus tenuit, Auentinum Remus. qui prior sex uultures uidit, post Romulus duodecim. et cum ille tempore, ille numero de condenda urbe certarent, orta contentione de urbis nomine inter exercitum, a Romuli militibus Remus occisus est. fabulosum enim est quod a fratre propter muros dicitur interemptus. 780. ET PATER IPSE SVO SUPERUM IAM SIGNAT HONORE merito uirtutis Mars Romulum deum esse significat: 'superum' enim accusatiuus est singularis ab eo quod est 'superus, superi'. 781. ILLA quam tibi saepe fata promiserunt. INCLITA graecum est: nam kluton gloriosum dicunt. 782. IMPERIUM TERRIS hoc est in quantum tenditur terra. ANIMOS AEQUABIT OLYMPO magnanimitate aequabitur caelo. de hoc autem loco et Trogus et Probus quaerunt. 783. SEPTEMQUE UNA SIBI MURO CIRCUMDABIT ARCES bene urbem Romam dicit septem inclusisse montes. et medium tenuit: nam grandis est inde dubitatio. et alii dicunt breues septem colliculos a Romulo inclusos, qui tamen aliis nominibus appellabantur. alii uolunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Palatinum, Quirinalem, Auentinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, Ianicularem. alii uero uolunt hos quidem fuisse, aliis tamen nominibus appellatos: quae mutata sunt postea, ut de multis locis et fluminibus legimus, ut "saepius et nomen posuit Saturnia tellus''. 784. PROLE VIRUM uirorum fortium. QUALIS BERECYNTIA MATER Phrygia: nam Berecyntos castellum est Phrygiae iuxta Sangarium fluuium, ubi mater deum colitur. per hanc autem comparationem nihil aliud ostendit, nisi Romanos duces inter deos esse referendos. 785. TURRITA quia ipsa est terra, quae urbes sustinet. 788. HUC GEMINAS NUNC FLECTE ACIES totum uisum tuum huc dirige et hunc specialiter intuere. sic Asper. 789. HIC CAESAR ET OMNIS IVLI PROGENIES ut "Iulius a magno demissum nomen Iulo''. 790. CAELI VENTVRA SUB AXEM nam cum Augustus patri Caesari ludos funebres exhiberet, stella per diem apparuit, quam persuasione Augusti Caesaris esse populus credidit. hinc est "ecce Dionaei processit Caesaris astrum''. 'sub axem' ergo, id est ad diuinos honores. 791. HIC VIR HIC EST 'c' littera pro duplici non nisi in monosyllabis habetur, ut "hoc erat alma parens'', per eorum scilicet priuilegium. unde falsum est quod Terentianus dicit, eam pro metri ratione uel duplicem haberi uel simplicem. nam si hoc esset, etiam in disyllabis pro duabus haberi debuerat, quod nusquam inuenimus. litterae enim naturam seruari et in polysyllabis conuenit. 792. DIVI GENUS Caesaris, qui factus est deus. 'genus' autem dicit non solum iure adoptionis, sed etiam consanguinitatis: nam Atiae fuit filius, quae erat soror Caesaris. hic autem Augustus Caesar hoc nomen accepit a patre adoptiuo: nam ante Octauianus dictus est a patre Octauio, Atiae marito. 793. SAECVLA QUI RVRSUS LATIO sub Saturno dicit aurea saecula fuisse in orbe terrarum, sub Augusto tantum in Italia. 794. GARAMANTAS populi inter Libyam et Africam, iuxta kekaumenên. INDOS populi orientis extremi. 795. IACET EXTRA SIDERA TELLUS nulla terra est, quae non subiaceat sideribus: unde perite addidit 'extra anni solisque uias', ut ostenderet XII. signa, in quibus est circulus solis. significat autem Maurorum Aethiopiam, ubi est Atlas: de qua Lucanus "Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curuati procederet ungula tauri''. 797. TORQUET sustinet. APTUM uicinum, ut diximus supra. 798. IAM NUNC ET CASPIA REGNA fines Assyriorum, in quibus sunt pulai Caspiae. quod autem dicit uerum est: nam et Suetonius ait in uita Caesarum, responsa esse data per totum orbem, nasci inuictum imperatorem. 799. MAEOTIA TELLUS Scythia, cuius palus est Maeotis. 800. TURBANT turbantur. SEPTEMGEMINI autem septemflui. 802. FIXERIT AERIPEDEM CERVAM pro 'ae+ripedem'. uicit autem Cerynitin ceruam, dictam a loco. 'fixerit' autem statuerit, delassauerit. ERYMANTHI PACARIT NEMORA mons Arcadiae, ubi aper ferocissimus fuit. 803. LERNAM TREMEFECERIT ARCU pro hydra paludem ipsam posuit. et intellegamus ante eam sagittis fuisse confixam, post exsectam et adustam. 805. NYSAE DE VERTICE mons est Indiae, de quo loquitur. ceterum est et Nysa ciuitas, in qua Liber colitur, unde Nysaeus dictus est. 806. ET DVBITAMUS pro 'dubitas': miscuit personam suam. est autem sensus: cum tibi sit tanta ex Romanis et praecipue ex Augusto praeparata posteritas, dubitas uirtutem factis extendere, id est gloriam? aut est aliquis timor, qui te a regnis Italiae reuocet? 808. QUIS PROCUL ILLE AVTEM nunc redit ad Romanos reges, qui septem fuerunt: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Seruius Tullius, Tarquinius Superbus. mira autem utitur phantasia, ut quasi ostendat se non agnoscere eum, qui de gente Romana non fuerat. Romulo enim mortuo cum uno anno senatus per quinque dierum interregnum regnasset per decurias, taediosum uisum est omnibus et quaesitus est rex. sed cum in urbe nullus idoneus esset inuentus, orta est bona Pompilii fama, quod esset apud Cures, ciuitatem Sabinorum. rogatus itaque per legatos accepit imperium. qui ferociam populi a bellis ad sacra contulit: unde etiam Numa dictus est apo tôn nomôn, ab inuentione et constitutione legis, nam proprium nomen Pompilius habuit. hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta': item propter sacerdotium 'ramis insignis oliuae'. 813. OTIA QUI RVMPET de hoc Liuius "inde Tullum, qui ferox et Romulo, quam Numae similis''. RESIDES pigros, otiosos, nimium sedentes. 814. DESVETA TRIVMPHIS a consuetudine triumphandi desciscentia. 815. IACTANTIOR ANCUS id est amans populi fauorem. hic Ostiam fecit. Ancus autem dictus apo tou ankônos, id est a cubito, quem incuruum habuisse dicitur. 816. AVRIS fauoribus: unde et aurarii dicuntur fauisores. 817. VIS ET TARQUINIOS REGES ANIMAMQUE SUPERBAM unus enim de Tarquiniis fuit superbus. 818. VLTORIS BRVTI FASCESQUE VIDERE RECEPTOS uis uidere etiam ultoris Bruti fasces receptos? historia autem hoc habet. Tarquinius ob multa quidem superbus est dictus, praecipue tamen propter hanc causam. mandauit aliquando cuidam satelliti ut cuiusdam oppidi omnes principes interimeret. profectus ille grandem multitudinem repperit. quod cum ei renuntiasset deambulanti cum uirga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papauerum, ut satelles quid fieri uellet, agnosceret. huius filius uitiauit nobilissimam matronam Lucretiam, quod illa dolens se interemit. tunc eius auunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit ad populum et de hac re contionatus est. quo facto omnibus placuit ne reciperetur rex, qui tunc Ardeam expugnabat. propter quod se Tarquinius cum liberis ad Porsennam regem Tusciae contulit et bellum gessit grauissimum contra populum Romanum. tunc duo creati sunt consules, Brutus et Tricipitinus, pater Lucretiae, qui et Tarquinius dicebatur: ob quod solum est urbe depulsus, et in eius locum subrogatus est Valerius Publicola, quo mortuo item alter est factus, et alter similiter. quod cernens taediosum esse Vergilius Brutum solum posuit, qui annum solus impleuit. sed Bruti filii amici erant filiis Tarquinii: cum quibus cum inissent consilium, ut eos per noctem intromitterent, proditi sunt a seruo Vindicio et a patre interempti. ideo ergo 'ultoris', scilicet libertatis publicae et Lucretiae pudoris. 819. SAEVASQUE SECVRES quae saeuierunt etiam contra liberos. 821. PULCHRA PRO LIBERTATE ingenti arte loquitur consideratione personarum: factum enim laudat dicens 'pulchra pro libertate', personam uituperat. 822. UTCVMQUE FERENT EA FACTA MINORES etiamsi lauderis a posteris: extorquere debet naturae uim amor patriae. 824. QUIN DECIOS quin immo Decios respice. hi duo fuerunt, qui Mures dicti sunt, pater et filius. horum alter se bello Gallico, alter Samnitico uouit pro republica, cum Terra et Manes uniuersum bello uellent exercitum perdere. DRVSOSQUE PROCUL et hi duo fuerunt. horum prior uicit Hasdrubalem, alter est filius Liuiae, uxoris Augusti. SAEVVMQUE SECVRI ASPICE TORQUATUM hic Gallum quendam in ponte Anienis singulari certamine superauit et eius sibi torquem inposuit, unde nomen accepit. hic ad urbem pergens, praecepit filio, ut tantum castra tueretur. ille prouocatus ab hostibus, nacta occasione, uictoriam consecutus est. reuersus postea pater laudauit fortunam populi Romani, sed filium, ut dicit Liuius, fustuario supplicio necauit. ergo 'saeuum securi' saeuum iure occidendi, non ferri genere: nam securi non animaduertit in filium. 825. REFERENTEM SIGNA CAMILLUM Brenno duce Galli apud Alliam fluuium deletis legionibus euerterunt urbem Romam absque Capitolio, pro quo inmensam pecuniam acceperunt. tunc Camillus absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio propter Veientanam praedam non aequo iure diuisam, et Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit et signa. quod cum illic appendisset, ciuitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reuersus est. 826. FULGERE ab eo, quod est 'fulgo fulgis'. 827. DUM NOCTE PREMVNTVR bene adlusit: nam concordiam in humilitate tenuerunt, cum nobilitate uero in bella uenerunt. 830. AGGERIBUS SOCER ALPINIS a munimentis Alpium; haec enim Italiae murorum exhibent uicem. 'socer' uero, quia Pompeius habuit Iuliam, filiam Caesaris, quae in partu periit. unde etiam isti facile inter se dimicare potuerunt. ATQUE ARCE MONOECI de Liguria, ubi est portus Monoeci Herculis. dictus autem Monoecus uel quod pulsis omnibus illic solus habitauit, uel quod in eius templo numquam aliquis deorum simul colitur, sicut in Iouis Minerua et Iuno, in Veneris Cupido. 831. ADVERSIS INSTRUCTUS EOIS orientis enim auxiliis usus est. 832. ADSVESCITE BELLA mire dictum: ab ipsis enim quasi consuetudinem fecit populus Romanus bellorum ciuilium. septies enim gesta sunt: ter a Caesare, contra Pompeium in Thessalia, contra eius filium Magnum in Hispania, item contra Iubam et Catonem in Africa: mortuo Caesare ab Augusto contra Cassium et Brutum in Philippis, ciuitate Thessaliae; Lucium Antonium in Perusia, Tusciae ciuitate; Sextum Pompeium in Sicilia; Antonium et Cleopatram in Epiro. 834. TUQUE PRIOR TU PARCE Caesari dicit, quem clementem circa Pompeianos legimus: cui uult tunc ab Anchise hoc esse mandatum. 836. ILLE TRIVMPHATA CAPITOLIA AD ALTA CORINTHO Mummium significat. 839. IPSVMQUE AEACIDEN necesse est ut 'ille' subaudiamus: Pyrrhum enim, quem Aeaciden dicit, Curius et Fabricius uicerunt ferentem Tarentinis auxilium. hic postea fugit in Graeciam et illic est occisus in templo. Argos uero et Mycenas alii uicerunt. 840. VLTUS AVOS aut hic distinguendum, ut sit 'Troiae Mineruae' pro Troianae, principale pro deriuatiuo: aut certe 'auos Troiae', non quos Troia habuit auos, sed qui de Troia fuerunt, id est auos Troianorum. TEMPLA TEMERATA MINERVAE per stuprum Cassandrae. 841. MAGNE CATO Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit: nam Uticensem praesente Augusto, contra quem pater eius Caesar et dimicauit et Anticatones scripsit, laudare non poterat. TE COSSE RELINQUAT Cossus tribunus militaris consulari potestate fuit. hic regem Tuscorum Lartem Tolumnium, a loco dictum, occidit et secunda post Romulum opima spolia reuocauit. erit autem nominatiuus 'hic Lars, huius Lartis'. 842. QUIS GRACCHI GENUS Gracchos seditiosos constat fuisse, nobiles tamen genere: namque per Corneliam nepotes Scipionis Africani fuerunt, unde Iuuenalis ad eam "tolle tuum precor Hannibalem uictumque Syphacem''. ergo Scipiones dicit per 'Gracchi genus'. duo autem fuerunt: maior Africanus, Aemilianus minor, qui obsidione Carthaginis ab Italia reuocauit Hannibalem. 843. SCIPIADAS hi gemini fratres fuerunt. qui cum fortissime dimicarent in Hispania apud Carthaginem nouam, quae Spartaria dicitur, insidiis interempti sunt. CLADEM LIBYAE Scipiones. 844. FABRICIUM paupertate gloriosum. hic est qui respondit legatis Samnitum aurum sibi offerentibus, Romanos non aurum habere uelle, sed aurum habentibus imperare. SERRANE SERENTEM Atilius quidam senator fuit, qui cum agrum suum coleret, euocatus propter uirtutem meruit dictaturam. Serranus autem a serendo dictus est. 845. QUO FESSUM RAPITIS FABII cur me, o Fabii, fessum ad uestram trahitis narrationem? aut certe 'fessum' tristem - ut "ter fessus ualle resedit'' - scilicet propter eorum mortem: nam trecenti sex fuerunt de una familia. qui cum coniurati cum seruis et clientibus suis contra Veientes dimicarent, insidiis apud Cremeram fluuium interempti sunt. unus tantum superfuit, Fabius Maximus, qui propter teneram adhuc pueritiam in ciuitate remanserat. hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit - nam oportuna loca praeoccupans a uastatione Italiae compescuit - et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius uirtus obtorpuit. ille est, de quo ait Ennius "unus qui nobis cunctando restituit rem''. sciens enim Vergilius quasi pro exemplo hunc uersum posuit. ILLE notandum est de secunda persona dictum. 847. EXCVDENT ALII cudendo efficient: et est rhetoricus locus. SPIRANTIA animata. Horatius "et molles imitabitur aere capillos''. 848. VIVOS VVLTUS hoc est quod dixit 'spirantia'. et per aes Corinthios indicat, per marmor Parios, per actionem causarum Athenienses, per astronomiam Aegyptios et Chaldaeos. 852. PACIS MOREM leges pacis. 855. SPOLIIS MARCELLUS OPIMIS hic Gallos et Poenos equestri certamine superauit. Viridomarum etiam, Gallorum ducem, manu propria interemit et opima retulit spolia, quae dux detraxerat duci, sicut Cossus Larti Tolumnio. 856. SUPEREMINET OMNES uirtutis scilicet genere. 857. REM ROMANAM statum reipublicae. TURBANTE TUMVLTU ideo 'tumultu', quia res in Italia aduersus Gallos geritur. 858. SISTET confirmabit, corroborabit. 859. TERTIAQUE ARMA PATRI SVSPENDET CAPTA QUIRINO et tertia opima spolia suspendet patri, id est Ioui, 'capta Quirino', qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Caeninensium, et ea Ioui Feretrio suspenderat. possumus et, quod est melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, qui praecepit prima opima spolia Ioui Feretrio debere suspendi, quod iam Romulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Quirinus autem est Mars, qui praeest paci et intra ciuitatem colitur: nam belli Mars extra ciuitatem templum habuit. ergo aut 'suspendet patri', id est Ioui: aut 'suspendet patri Quirino'. uarie de hoc loco tractant commentatores, Numae legis inmemores, cuius facit mentionem et Liuius. 861. EGREGIUM FORMA IVVENEM ET FULGENTIBUS ARMIS tria sunt secundum Carminium: pulchritudo, aetas, uirtus. significat autem Marcellum, filium Octauiae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptauit. hic sexto decimo anno incidit in ualetudinem et periit octauo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret. huius mortem uehementer ciuitas doluit: nam et adfabilis fuit et Augusti filius. ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra ciuitatem ire iussit: hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et dabatur pro qualitate fortunae; nam Sulla sex milia habuit. igitur cum ingenti pompa adlatus et in campo Martio est sepultus. ergo modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit. et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octauiae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset. qui pro hoc aere graui donatus est, id est massis: nam sic et Liuius argentum graue dicit, id est massas. 862. SED FRONS LAETA PARUM omen est mortis futurae. ex contrario alibi "incipe parue puer risu cognoscere matrem''. 863. VIRUM QUI SIC COMITATVR Marcellum, cui similis est. 865. QUI STREPITUS propter aedilitatem. INSTAR similitudo. et est nomen, quod non recipit praepositionem: 'ad instar' enim non dicimus. quod Probus declarat. 869. OSTENDENT TERRIS HVNC TANTUM FATA parum inlucescet, quia mox peribit. 871. VISA POTENS SUPERI cum indignatione dicit: inuidistis et gloriae Romanae et uestris muneribus: nam felicitas uestra sunt munera. PROPRIA perpetua, ut "propriamque dicabo''. 872. MAVORTIS CAMPUS in quo est sepultus. 874. FUNERA propter sescentos lectulos. 875. < NEC PUER ILIACA QUISQUAM DE GENTE LATINOS> IN TANTUM SPE TOLLET AVOS erigit generis antiquitatem. et rhetorice spem laudat in puero, quia facta non inuenit. est autem Ciceronis in dialogo Fannio "causa difficilis laudare puerum: non enim res laudanda, sed spes est''. NEC ROMVLA QUONDAM pro 'Romulea', ut "quos Africa terra triumphis diues alit''. 'quondam' autem potest et praeteriti esse et futuri. 881. FODERET CALCARIBUS ARMOS species pro genere: equi 'armos' pro equo posuit; non enim possunt armi calcaribus fodi. 882. FATA ASPERA RVMPAS posse aliqua ratione fata disrumpi per transitum docet. 883. TU MARCELLUS ERIS talis, qualis est Marcellus. 884. PURPVREOS FLORES ut saepe diximus, propter sanguinis similitudinem, quia aut anima est, aut animae sedes. NEPOTIS posteri: non enim re uera nepos fuit. 885. INANI MUNERE secundum Epicureos, non profuturo. 886. SIC ista noscentes. 887. AERIS IN CAMPIS conlisionem fecit. locutus autem est secundum eos, qui putant Elysium lunarem esse circulum. 889. INCENDITQUE ANIMUM nam supra ait "et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis?'' 890. EXIN deinde. confert autem in conpendium narrationis prolixitatem: sic Terentius propter longum actum ait "intus despondebitur, intus transigetur, si quid est quod restat''. 893. SUNT GEMINAE SOMNI PORTAE pro somniorum. est autem in hoc loco Homerum secutus, hoc tantum differt, quod ille per utramque portam somnia exire dicit, hic umbras ueras per corneam, per quas umbras somnia indicat uera. et poetice apertus est sensus: uult autem intellegi falsa esse omnia quae dixit. physiologia uero hoc habet: per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt coloris et duriores ceteris membris: nam frigus non sentiunt, sicut et Cicero dicit in libris de deorum natura. per eburneam uero portam os significatur a dentibus. et scimus quia quae loquimur falsa esse possunt, ea uero quae uidemus sine dubio uera sunt. ideo Aeneas per eburneam emittitur portam. est et alter sensus: Somnum nouimus cum cornu pingi. et qui de somniis scripserunt dicunt ea quae secundum fortunam et personae possibilitatem uidentur habere effectum. et haec uicina sunt cornu: unde cornea uera fingitur porta. ea uero quae supra fortunam sunt et habent nimium ornatum uanamque iactantiam dicunt falsa esse: unde eburnea, quasi ornatior porta, fingitur falsa. 896. INSOMNIA id est somnia. 899. SECAT tenet: unde et sectas dicimus ab eo quod propositum tenent. 900. AD CAIETAE PORTUM a persona poetae prolepsis: nam Caieta nondum dicebatur.