µ01 I. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Ita fac, mi Lucili: uindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serua. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si uolueris attendere, magna pars uitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota uita aliud agentibus. [2] Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterît; quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. [3] Dum differtur uita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque uult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et uilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi cum impetrauere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere. [4] Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem euenit, ratio mihi constat impensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed euenit mihi quod plerisque non suo uitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit. [5] Quid ergo est? non puto pauperem cui quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serues tua, et bono tempore incipies. Nam ut uisum est maioribus nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet. Vale. µ02 II. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Ex iis quae mihi scribis et ex iis quae audio bonam spem de te concipio: non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. Aegri animi ista iactatio est: primum argumentum compositae mentis existimo posse consistere et secum morari. [2] Illud autem uide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis uoluminum habeat aliquid uagum et instabile. Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si uelis aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc euenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt. [3] Non prodest cibus nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio; non uenit uulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non conualescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile est ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. [4] 'Sed modo' inquis 'hunc librum euoluere uolo, modo illum.' Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi uaria sunt et diuersa, inquinant non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deuerti libuerit, ad priores redi. Aliquid cotidie aduersus paupertatem, aliquid aduersus mortem auxili compara, nec minus aduersus ceteras pestes; et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. [5] Hoc ipse quoque facio; ex pluribus quae legi aliquid apprehendo. Hodiernum hoc est quod apud Epicurum nanctus sum - soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator -: 'honesta' inquit 'res est laeta paupertas'. [6] Illa uero non est paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non acquisita sed acquirenda computat? Quis sit diuitiarum modus quaeris? primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Vale. µ03 III. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere: ita eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti. Itaque si proprio illo uerbo quasi publico usus es et sic illum amicum uocasti quomodo omnes candidatos 'bonos uiros' dicimus, quomodo obuios, si nomen non succurrit, 'dominos' salutamus, hac abierit. [2] Sed si aliquem amicum existimas cui non tantundem credis quantum tibi, uehementer erras et non satis nosti uim uerae amicitiae. Tu uero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius: post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum. Isti uero praepostero officia permiscent qui, contra praecepta Theophrasti, cum amauerunt iudicant, et non amant cum iudicauerunt. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum. [3] Tu quidem ita uiue ut nihil tibi committas nisi quod committere etiam inimico tuo possis; sed quia interueniunt quaedam quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaueris, facies; nam quidam fallere docuerunt dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt. Quid est quare ego ulla uerba coram amico meo retraham? quid est quare me coram illo non putem solum? [4] Quidam quae tantum amicis committenda sunt obuiis narrant, et in quaslibet aures quidquid illos urit exonerant; quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant et, si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est; utrumque enim uitium est, et omnibus credere et nulli, sed alterum honestius dixerim uitium, alterum tutius. [5] Sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt. Nam illa tumultu gaudens non est industria sed exagitatae mentis concursatio, et haec non est quies quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor. [6] Itaque hoc quod apud Pomponium legi animo mandabitur: 'quidam adeo in latebras refugerunt ut putent in turbido esse quidquid in luce est'. Inter se ista miscenda sunt: et quiescenti agendum et agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera: illa dicet tibi et diem fecisse se et noctem. Vale. µ04 IV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Perseuera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato animo et composito possis. Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum componis: alia tamen illa uoluptas est quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe purae et splendidae. [2] Tenes utique memoria quantum senseris gaudium cum praetexta posita sumpsisti uirilem togam et in forum deductus es: maius expecta cum puerilem animum deposueris et te in uiros philosophia transscripserit. Adhuc enim non pueritia sed, quod est grauius, puerilitas remanet; et hoc quidem peior est, quod auctoritatem habemus senum, uitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum: illi leuia, hi falsa formidant, nos utraque. [3] Profice modo: intelleges quaedam ideo minus timenda quia multum metus afferunt. Nullum malum magnum quod extremum est. Mors ad te uenit: timenda erat si tecum esse posset: necesse est aut non perueniat aut transeat. [4] 'Difficile est' inquis 'animum perducere ad contemptionem animae.' Non uides quam ex friuolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitauit e tecto ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga ferrum adegit in uiscera: non putas uirtutem hoc effecturam quod efficit nimia formido? Nulli potest secura uita contingere qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules numerat. [5] Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo uitam relinquere, quam multi sic complectuntur et tenent quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera. Plerique inter mortis metum et uitae tormenta miseri fluctuantur et uiuere nolunt, mori nesciunt. [6] Fac itaque tibi iucundam uitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo. Nullum bonum adiuuat habentem nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem rei facilior amissio est quam quae desiderari amissa non potest. Ergo aduersus haec quae incidere possunt etiam potentissimis adhortare te et indura. [7] De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus; Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere ceruicem, ipse Chaereae praestitit; neminem eo fortuna prouexit ut non tantum illi minaretur quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confidere: momento mare euertitur; eodem die ubi luserunt nauigia sorbentur. [8] Cogita posse et latronem et hostem admouere iugulo tuo gladium; ut potestas maior absit, nemo non seruus habet in te uitae necisque arbitrium. Ita dico: quisquis uitam suam contempsit tuae dominus est. Recognosce exempla eorum qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta ui aut dolo: intelleges non pauciores seruorum ira cecidisse quam regum. Quid ad te itaque quam potens sit quem times, cum id propter quod times nemo non possit? [9] At si forte in manus hostium incideris, uictor te duci iubebit - eo nempe quo duceris. Quid te ipse decipis et hoc nunc primum quod olim patiebaris intellegis? Ita dico: ex quo natus es, duceris. Haec et eiusmodi uersanda in animo sunt si uolumus ultimam illam horam placidi exspectare cuius metus omnes alias inquietas facit. [10] Sed ut finem epistulae imponam, accipe quod mihi hodierno die placuit - et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est: 'magnae diuitiae sunt lege naturae composita paupertas'. Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat? Non esurire, non sitire, non algere. Ut famem sitimque depellas non est necesse superbis assidere liminibus nec supercilium graue et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra: parabile est quod natura desiderat et appositum. [11] Ad superuacua sudatur; illa sunt quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora impingunt: ad manum est quod sat est. Cui cum paupertate bene conuenit diues est. Vale. µ05 V. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseueres sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere uitae notabilia sint; [2] asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitionem peruersa uia sequitur euita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, inuidiosum est: quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conueniat. [3] Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse. Id agamus ut meliorem uitam sequamur quam uulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendari uolumus fugamus a nobis et auertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari uelint nostri, dum timent ne imitanda sint omnia. [4] Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem; a qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus ne ista per quae admirationem parare uolumus ridicula et odiosa sint. Nempe propositum nostrum est secundum naturam uiuere: hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem appetere et cibis non tantum uilibus uti sed taetris et horridis. [5] Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet: temperetur uita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes uitam nostram sed agnoscant. [6] 'Quid ergo? eadem faciemus quae ceteri? nihil inter nos et illos intererit?' Plurimum: dissimiles esse nos uulgo sciat qui inspexerit propius; qui domum intrauerit nos potius miretur quam supellectilem nostram. Magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non posse diuitias. [7] Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inueni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere. 'Desines' inquit 'timere, si sperare desieris.' Dices, 'quomodo ista tam diuersa pariter sunt?' Ita est, mi Lucili: cum uideantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt pariter incedunt: spem metus sequitur. [8] Nec miror ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa est quod non ad praesentia aptamur sed cogitationes in longinqua praemittimus; itaque prouidentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum uersa est. [9] Ferae pericula quae uident fugiunt, cum effugere, securae sunt: nos et uenturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent; timoris enim tormentum memoria reducit, prouidentia anticipat; nemo tantum praesentibus miser est. Vale. µ06 VI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari; nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse quod mutandum sit. Quidni multa habeam quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod uitia sua quae adhuc ignorabat uidet; quibusdam aegris gratulatio fit cum ipsi aegros se esse senserunt. [2] Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei; tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius uerae quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura diuellit, illius cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur. [3] Multos tibi dabo qui non amico sed amicitia caruerint: hoc non potest accidere cum animos in societatem honesta cupiendi par uoluntas trahit. Quidni non possit? sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis aduersa. [4] Concipere animo non potes quantum momenti afferri mihi singulos dies uideam. 'Mitte' inquis 'et nobis ista quae tam efficacia expertus es.' Ego uero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam; nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni sine socio iucunda possessio est. [5] Mittam itaque ipsos tibi libros, et ne multum operae impendas dum passim profutura sectaris, imponam notas, ut ad ipsa protinus quae probo et miror accedas. Plus tamen tibi et uiua uox et conuictus quam oratio proderit; in rem praesentem uenias oportet, primum quia homines amplius oculis quam auribus credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breue et efficax per exempla. [6] Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset: uitae eius interfuit, secreta perspexit, obseruauit illum, an ex formula sua uiueret. Platon et Aristoteles et omnis in diuersum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex uerbis Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum magnos uiros non schola Epicuri sed contubernium fecit. Nec in hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum enim alter alteri conferemus. [7] Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectauerit dicam. 'Quaeris' inquit 'quid profecerim? amicus esse mihi coepi.' Multum profecit: numquam erit solus. Scito esse hunc amicum omnibus. Vale. µ07 VII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quid tibi uitandum praecipue existimes quaeris? turbam. Nondum illi tuto committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores quos extuli refero; aliquid ex eo quod composui turbatur, aliquid ex iis quae fugaui redit. Quod aegris euenit quos longa imbecillitas usque eo affecit ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis quorum animi ex longo morbo reficiuntur. [2] Inimica est multorum conuersatio: nemo non aliquod nobis uitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus allinit. Utique quo maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil uero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per uoluptatem facilius uitia subrepunt. [3] Quid me existimas dicere? auarior redeo, ambitiosior, luxuriosior? immo uero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano cruore acquiescant. Contra est: quidquid ante pugnatum est misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus ex positi numquam frustra manum mittunt. [4] Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant? non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? quo artes? omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et uictorem in aliam detinent caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne res geritur. [5] Haec fiunt dum uacat harena. 'Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.' Quid ergo? quia occidit, ille meruit ut hoc pateretur: tu quid meruisti miser ut hoc spectes? 'Occide, uerbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? quare parum audacter occidit? quare parum libenter moritur? Plagis agatur in uulnera, mutuos ictus nudis et obuiis pectoribus excipiant.' Intermissum est spectaculum: 'interim iugulentur homines, ne nihil agatur'. Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare qui faciunt? Agite dis immortalibus gratias quod eum docetis esse crudelem qui non potest discere. [6] Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: facile transitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset: adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre impetum uitiorum tam magno comitatu uenientium potest. [7] Unum exemplum luxuriae aut auaritiae multum mali facit: conuictor delicatus paulatim eneruat et mollit, uicinus diues cupiditatem irritat, malignus comes quamuis candido et simplici rubiginem suam affricuit: quid tu accidere his moribus credis in quos publice factus est impetus? [8] Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem deuitandum est: neue similis malis fias, quia multi sunt, neue inimicus multis, quia dissimiles sunt. Recede in te ipse quantum potes; cum his uersare qui te meliorem facturi sunt, illos admitte quos tu potes facere meliores. Mutuo ista fiunt, et homines dum docent discunt. [9] Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis uelis aut disputare; quod facere te uellem, si haberes isti populo idoneam mercem: nemo est qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui. 'Cui ergo ista didici?' Non est quod timeas ne operam perdideris, si tibi didicisti. [10] Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum quae occurrunt mihi egregie dicta circa eundem fere sensum tria, ex quibus unum haec epistula in debitum soluet, duo in antecessum accipe. Democritus ait, 'unus mihi pro populo est, et populus pro uno'. [11] Bene et ille, quisquis fuit - ambigitur enim de auctore -, cum quaereretur ab illo quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos peruenturae, 'satis sunt' inquit 'mihi pauci, satis est unus, satis est nullus'. Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: 'haec' inquit 'ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus'. [12] Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas uoluptatem ex plurium assensione uenientem. Multi te laudant: ecquid habes cur placeas tibi, si is es quem intellegant multi ? introrsus bona tua spectent. Vale. µ08 VIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] 'Tu me' inquis 'uitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum? ubi illa praecepta uestra quae imperant in actu mori?' Quid? ego tibi uideor inertiam suadere? In hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit; partem noctium studiis uindico; non uaco somno sed succumbo, et oculos uigilia fatigatos cadentesque in opere detineo. [2] Secessi non tantum ab hominibus sed a rebus, et in primis a meis rebus: posterorum negotium ago. Illis aliqua quae possint prodesse conscribo; salutares admonitiones,uelut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt. [3] Rectum iter, quod sero cognoui et lassus errando, aliis monstro. Clamo: 'uitate quaecumque uulgo placent, quae casus attribuit; ad omne fortuitum bonum suspiciosi pauidique subsistite: et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? insidiae sunt. Quisquis uestrum tutam agere uitam uolet, quantum plurimum potest ista uiscata beneficia deuitet in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos putamus, haeremus. [4] In praecipitia cursus iste deducit; huius eminentis uitae exitus cadere est. Deinde ne resistere quidem licet, cum coepit transuersos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere: non uertit fortuna sed cernulat et allidit. [5] Hanc ergo sanam ac salubrem formam uitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis quantum bonae ualetudini satis est. Durius tractandum est ne animo male pareat: cibus famem sedet, potio sitim exstinguat, uestis arceat frigus, domus munimentum sit aduersus infesta temporis. Hanc utrum caespes erexerit an uarius lapis gentis alienae, nihil interest: scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi. Contemnite omnia quae superuacuus labor uelut ornamentum ac decus ponit; cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est.' [6] Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non uideor tibi plus prodesse quam cum ad uadimonium aduocatus descenderem aut tabulis testamenti anulum imprimerem aut in senatu candidato uocem et manum commodarem? Mihi crede, qui nihil agere uidentur maiora agunt: humana diuinaque simul tractant. [7] Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula dependendum. Id non de meo fiet: adhuc Epicurum compilamus, cuius hanc uocem hodierno die legi: 'philosophiae seruias oportet, ut tibi contingat uera libertas'. Non differtur in diem qui se illi subiecit et tradidit: statim circumagitur; hoc enim ipsum philosophiae seruire libertas est. [8] Potest fieri ut me interroges quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum: quid est tamen quare tu istas Epicuri uoces putes esse, non publicas? Quam multi poetae dicunt quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! Non attingam tragicos nec togatas nostras - habent enim hae quoque aliquid seueritatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae -: quantum disertissimorum uersuum inter mimos iacet! quam multa Publilii non excalceatis sed coturnatis dicenda sunt! [9] Unum uersum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda: alienum est omne quidquid optando euenit. [10] Hunc sensum a te dici non paulo melius et adstrictius memini: non est tuum fortuna quod fecit tuum. Illud etiam nunc melius dictum a te non praeteribo: dari bonum quod potuit auferri potest. Hoc non imputo in solutum: de tuo tibi. Vale. µ09 IX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum uisum est animus in patiens. [2] In ambiguitatem incidendum est, si exprimere 'apátheian´ uno uerbo cito uoluerimus et impatientiam dicere; poterit enim contrarium ei quod significare uolumus intellegi. Nos eum uolumus dicere qui respuat omnis mali sensum: accipietur is qui nullum ferre possit malum. Vide ergo num satius sit aut inuulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum. [3] Hoc inter nos et illos interest: noster sapiens uincit quidem incommodum omne sed sentit, illorum ne sentit quidem. Illud nobis et illis commune est, sapientem se ipso esse contentum. Sed tamen et amicum habere uult et uicinum et contubernalem, quamuis sibi ipse sufficiat. [4] Vide quam sit se contentus: aliquando sui parte contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum uel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient et erit imminuto corpore et amputato tam laetus quam [in] integro fuit; sed quae sibi desunt non desiderat, non deesse mauult. [5] Ita sapiens se contentus est, non ut uelit esse sine amico sed ut possit; et hoc quod dico 'possit' tale est: amissum aequo animo fert. Sine amico quidem numquam erit: in sua potestate habet quam cito reparet. Quomodo si perdiderit Phidias statuam protinus alteram faciet, sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi. [6] Quaeris quomodo amicum cito facturus sit? Dicam, si illud mihi tecum conuenerit, ut statim tibi soluam quod debeo et quantum ad hanc epistulam paria faciamus. Hecaton ait, 'ego tibi monstrabo amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius ueneficae carmine: si uis amari, ama'. Habet autem non tantum usus amicitiae ueteris et certae magnam uoluptatem sed etiam initium et comparatio nouae. [7] Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum qui amicum parauit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat iucundius esse amicum facere quam habere, 'quomodo artifici iucundius pingere est quam pinxisse'. Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione: non aeque delectatur qui ab opere perfecto remouit manum. Iam fructu artis suae fruitur: ipsa fruebatur arte cum pingeret. Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior. [8] Nunc ad propositum reuertamur. Sapiens etiam si contentus est se, tamen habere amicum uult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna uirtus iaceat, non ad hoc quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, 'ut habeat qui sibi aegro assideat, succurrat in uincula coniecto uel inopi', sed ut habeat aliquem cui ipse aegro assideat, quem ipse circumuentum hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam uenit male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: parauit amicum aduersum uincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet. [9] Hae sunt amicitiae quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa assumptus est tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedet, circa euersos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi probantur; hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodentium. Necesse est initia inter se et exitus congruant: qui amicus esse coepit quia expedit ; placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam. [10] 'In quid amicum paras?' Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exsilium sequar, cuius me morti et opponam et impendam: ista quam tu describis negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat. [11] Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri causa? numquid ambitionis aut gloriae? Ipse per se amor, omnium aliarum rerum neglegens, animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Quid ergo? ex honestiore causa coit turpis affectus? [12] 'Non agitur' inquis 'nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam appetenda sit.' Immo uero nihil magis probandum est; nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est. 'Quomodo ergo ad illam accedit?' Quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec uarietate fortunae perterritus; detrahit amicitiae maiestatem suam qui illam parat ad bonos casus. [13] 'Se contentus est sapiens.' Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur: sapientem undique submouent et intra cutem suam cogunt. Distinguendum autem est quid et quatenus uox ista promittat: se contentus est sapiens ad beate uiuendum, non ad uiuendum; ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam. [14] Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse: 'contra stulto nulla re opus est - nulla enim re uti scit - sed omnibus eget'. Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re; egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est. [15] Ergo quamuis se ipso contentus sit, amicis illi opus est; hos cupit habere quam plurimos, non ut beate uiuat; uiuet enim etiam sine amicis beate. Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit; domi colitur, ex se totum est; incipit fortunae esse subiectum si quam partem sui foris quaerit. [16] 'Qualis tamen futura est uita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus uel in aliqua gente aliena destitutus uel in nauigatione longa retentus aut in desertum litus eiectus?' Qualis est Iouis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura acquiescit sibi cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit: in se reconditur, secum est. [17] Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem; se contentus et liberos tollit; se contentus est et tamen non uiueret si foret sine homine uicturus. Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis irritatio; nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis odium est et appetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus qui nos amicitiarum appetentes faciat. [18] Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur. Hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, num quid perdidisset, 'omnia' inquit 'bona mea mecum sunt'. [19] Ecce uir fortis ac strenuus! ipsam hostis sui uictoriam uicit. 'Nihil' inquit 'perdidi': dubitare illum coegit an uicisset. 'Omnia mea mecum sunt': iustitia, uirtus, prudentia, hoc ipsum, nihil bonum putare quod eripi possit. Miramur animalia quaedam quae per medios ignes sine noxa corporum transeunt: quanto hic mirabilior uir qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis euasit! Vides quanto facilius sit totam gentem quam unum uirum uincere? Haec uox illi communis est cum Stoico: aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert; se enim ipse contentus est; hoc felicitatem suam fine designat. [20] Ne existimes nos solos generosa uerba iactare, et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi uocem emisit, quam tu boni consule, etiam si hunc diem iam expunxi. 'Si cui' inquit 'sua non uidentur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est.' Vel si hoc modo tibi melius enuntiari uidetur - id enim agendum est ut non uerbis seruiamus sed sensibus -, 'miser est qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo'. [21] Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum inuenies: non est beatus, esse se qui non putat. Quid enim refert qualis status tuus sit, si tibi uidetur malus ' [22] 'Quid ergo?' inquis 'si beatum se dixerit ille turpiter diues et ille multorum dominus sed plurium seruus, beatus sua sententia fiet?' Non quid dicat sed quid sentiat refert, nec quid uno die sentiat, sed quid assidue. Non est autem quod uerearis ne ad indignum res tanta perueniat: nisi sapienti sua non placent; omnis stultitia laborat fastidio sui. Vale. µ10 X. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo cum quo te communicatum uelim. Et uide quod iudicium meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum uidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogauit quid illic solus faceret. 'Mecum' inquit 'loquor.' Cui Crates 'caue' inquit 'rogo et diligenter attende: cum homine malo loqueris'. [2] Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex imprudentibus qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt, tunc cupiditates improbas ordinant; tunc quidquid aut metu aut pudore celabat animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem irritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perît stulto: ipse se prodit. Vide itaque quid de te sperem, immo quid spondeam mihi - spes enim incerti boni nomen est -: non inuenio cum quo te malim esse quam tecum. [3] Repeto memoria quam magno animo quaedam uerba proieceris, quanti roboris plena: gratulatus sum protinus mihi et dixi, 'non a summis labris ista uenerunt, habent hae uoces fundamentum; iste homo non est unus e populo, ad salutem spectat'. [4] Sic loquere, sic uiue; uide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum ueterum licet deis gratiam facias, alia de integro suscipe: roga bonam mentem, bonam ualetudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni tu ista uota saepe facias? Audacter deum roga: nihil illum de alieno rogaturus es. [5] Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, uerum est quod apud Athenodorum inueni: 'tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perueneris ut nihil deum roges nisi quod rogare possis palam'. Nunc enim quanta dementia est hominum! turpissima uota dis insusurrant; si quis admouerit aurem, conticiscent, et quod scire hominem nolunt deo narrant. Vide ergo ne hoc praecipi salubriter possit: sic uiue cum hominibus tamquam deus uideat, sic loquere cum deo tamquam homines audiant. Vale. µ11 XI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad quem respondebit; non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat, uerecundiam, bonum in adulescente signum, uix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmauerit et omnibus uitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis aut animi uitia ponuntur: quidquid infixum et ingenitum est lenitur arte, non uincitur. [2] Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt: haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura uim suam exercet et illo uitio sui etiam robustissimos admonet. [3] Inter haec esse et ruborem scio, qui grauissimis quoque uiris subitus affunditur. Magis quidem in iuuenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons; nihilominus et ueteranos et senes tangit. Quidam numquam magis quam cum erubuerint timendi sunt, quasi omnem uerecundiam effuderint; [4] Sulla tunc erat uiolentissimus cum faciem eius sanguis inuaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit. [5] Non accidit hoc ab infirmitate mentis sed a nouitate rei, quae inexercitatos, etiam si non concutit, mouet naturali in hoc facilitate corporis pronos; nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis. [6] Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit: alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet uitia. Quaecumque attribuit condicio nascendi et corporis temperatura, cum multum se diuque animus composuerit, haerebunt; nihil horum uetari potest, non magis quam accersi. [7] Artifices scaenici, qui imitantur affectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur uerecundiam. Deiciunt enim uultum, uerba summittunt, figunt in terram oculos et deprimunt: ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil aduersus haec sapientia promittit, nihil proficit: sui iuris sunt, iniussa ueniunt, iniussa discedunt. [8] Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem utilem ac salutarem, quam te affigere animo uolo: 'aliquis uir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante uiuamus et omnia tamquam illo uidente faciamus'. [9] Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit; custodem nobis et paedagogum dedit, nec immerito: magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistit. Aliquem habeat animus quem uereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem illum qui non praesens tantum sed etiam cogitatus emendat! O felicem qui sic aliquem uereri potest ut ad memoriam quoque eius se componat atque ordinet! Qui sic aliquem uereri potest cito erit uerendus. [10] Elige itaque Catonem; si hic tibi uidetur nimis rigidus, elige remissioris animi uirum Laelium. Elige eum cuius tibi placuit et uita et oratio et ipse animum ante se ferens uultus; illum tibi semper ostende uel custodem uel exemplum. Opus est, inquam, aliquo ad quem mores nostri se ipsi exigant: nisi ad regulam praua non corriges. Vale. µ12 XII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quocumque me uerti, argumenta senectutis meae uideo. Veneram in suburbanum meum et querebar de impensis aedificii dilabentis. Ait uilicus mihi non esse neglegentiae suae uitium, omnia se facere, sed uillam ueterem esse. Haec uilla inter manus meas creuit: quid mihi futurum est, si tam putria sunt aetatis meae saxa? [2] Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. 'Apparet' inquam 'has platanos neglegi: nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret si quis has circumfoderet, si irrigaret.' Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas uetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum uideram folium. [3] Conuersus ad ianuam 'quis est iste?' inquam 'iste decrepitus et merito ad ostium admotus? foras enim spectat. Unde istunc nanctus es ? quid te delectauit: alienum mortuum tollere?' At ille 'non cognoscis me?' inquit: 'ego sum Felicio, cui solebas sigillaria afferre; ego sum Philositi uilici filius, deliciolum tuum'. 'Perfecte' inquam 'iste delirat: pupulus, etiam delicium meum factus est? Prorsus potest fieri: dentes illi cum maxime cadunt.' [4] Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea quocumque aduerteram apparuit. Complectamur illam et amemus; plena uoluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt poma cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos uino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum imponit; [5] quod in se iucundissimum omnis uoluptas habet in finem sui differt. Iucundissima est aetas deuexa iam, non tamen praeceps, et illam quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas uoluptates; aut hoc ipsum succedit in locum uoluptatium, nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse! [6] 'Molestum est' inquis 'mortem ante oculos habere.' Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam iuueni - non enim citamur ex censu -; deinde nemo tam sene est ut improbe unum diem speret. Unus autem dies gradus uitae est. Tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus: est aliquis qui omnis complectatur et cingat - hic pertinet a natali ad diem extremum -; est alter qui annos adulescentiae excludit; est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit; est deinde per se annus in se omnia continens tempora, quorum multiplicatione uita componitur; mensis artiore praecingitur circulo; angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum uenit, ab ortu ad occasum. [7] Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, 'unus' inquit 'dies par omni est'. Hoc alius aliter excepit. Dixit enim *** parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus uiginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia nox habet quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium quod non ct in uno die inuenias, lucem et noctem, et in alternas mundi uices plura facit ista, non : *** alias contractior, alias productior. [8] Itaque sic ordinandus est dies omnis tamquam cogat agmen et consummet atque expleat uitam. Pacuuius, qui Syriam usu suam fecit, cum uino et illis funebribus epulis sibi parentauerat, sic in cubiculum ferebatur a cena ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: 'bebíôtai, bebíôtai´. [9] Nullo non se die extulit. Hoc quod ille ex mala conscientia faciebat nos ex bona faciamus, et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus, uixi et quem dederat cursum fortuna peregi. Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus sui possessor qui crastinum sine sollicitudine exspectat; quisquis dixit 'uixi' cotidie ad lucrum surgit. [10] Sed iam debeo epistulam includere. 'Sic' inquis 'sine ullo ad me peculio ueniet?' Noli timere: aliquid secum fert. Quare aliquid dixi? multum. Quid enim hac uoce praeclarius quam illi trado ad te perferendam? 'Malum est in necessitate uiuere, sed in necessitate uiuere necessitas nulla est.' Quidni nulla sit? patent undique ad libertatem uiae multae, breues faciles. Agamus deo gratias quod nemo in uita teneri potest: calcare ipsas necessitates licet. [11] 'Epicurus' inquis 'dixit: quid tibi cum alieno?' Quod uerum est meum est; perseuerabo Epicurum tibi ingerere, ut isti qui in uerba iurant nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant quae optima sunt esse communia. Vale. µ13 XIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Multum tibi esse animi scio; nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura uincentibus, satis aduersus fortunam placebas tibi, et multo magis postquam cum illa manum conseruisti uiresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando uero et propius accesserunt. Sic uerus ille animus et in alienum non uenturus arbitrium probatur; haec eius obrussa est. [2] Non potest athleta magnos spiritus ad certamen afferre qui numquam suggillatus est: ille qui sanguinem suum uidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille qui subplantatus ad uersarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam. [3] Ergo, ut similitudinem istam prosequar, saepe iam fortuna supra te fuit, nec tamen tradidisti te, sed subsiluisti et acrior constitisti; multum enim adicit sibi uirtus lacessita. Tamen, si tibi uidetur, accipe a me auxilia quibus munire te possis. [4] Plura sunt, Lucili, quae nos terrent quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus. Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac summissiore; nos enim dicimus omnia ista quae gemitus mugitusque exprimunt leuia esse et contemnenda. Omittamus haec magna uerba, sed, di boni, uera: illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa quae uelut imminentia expauisti fortasse numquam uentura sint, certe non uenerint. [5] Quaedam ergo nos magis torquent quam debent, quaedam ante torquent quam debent, quaedam torquent cum omnino non debeant; aut augemus dolorem aut praecipimus aut fingimus. Primum illud, quia res in controuersia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur. Quod ego leue dixero tu grauissimum esse contendes; scio alios inter flagella ridere, alios gemere sub colapho. Postea uidebimus utrum ista suis uiribus ualeant an imbecillitate nostra. [6] Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias sed quid sentias cogites, et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti, 'quid est quare isti me complorent? quid est quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit? est aliquid istic mali, an res ista magis infamis est quam mala?' Ipse te interroga, 'numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum facio?' [7] 'Quomodo' inquis 'intellegam, uana sint an uera quibus angor?' Accipe huius rei regulam: aut praesentibus torquemur aut futuris aut utrisque. De praesentibus facile iudicium est: si corpus tuum liberum et sanum est, nec ullus ex iniuria dolor est, uidebimus quid futurum sit: hodie nihil negotii habet. [8] 'At enim futurum est.' Primum dispice an certa argumenta sint uenturi mali; plerumque enim suspicionibus laboramus, et illudit nobis illa quae conficere bellum solet fama, multo autem magis singulos conficit. Ita est, mi Lucili: cito accedimus opinioni; non coarguimus illa quae nos in metum adducunt nec excutimus, sed trepidamus et sic uertimus terga quemadmodum illi quos puluis motus fuga pecorum exuit castris aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit. [9] Nescio quomodo magis uana perturbant; uera enim modum suum habent: quidquid ex incerto uenit coniecturae et pauentis animi licentiae traditur. Nulli itaque tam perniciosi, tam inreuocabiles quam lymphatici metus sunt; ceteri enim sine ratione, hi sine mente sunt. [10] Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali: non statim uerum est. Quam multa non exspectata uenerunt! quam multa exspectata nusquam comparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuuat dolori suo occurrere? satis cito dolebis cum uenerit: interim tibi meliora promitte. [11] Quid facies lucri? tempus. Multa interuenient quibus uicinum periculum uel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat: incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius ab ipsa ceruice reuocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna leuitatem. Fortasse erit, fortasse non erit: interim non est; meliora propone. [12] Nonnumquam, nullis apparentibus signis quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit: aut uerbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa uitae est, nullus miseriarum modus, si timetur quantum potest. Hic prudentia prosit, hic robore animi euidentem quoque metum respue; si minus, uitio uitium repelle, spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his quae timentur ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere. [13] Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi faue: crede quod mauis. Si plures habebit sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine ac subinde hoc in animo uolue, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi, cum coepit impelli, nec timorem suum redigit ad uerum; nemo dicit 'uanus auctor est, uanus [est]: aut finxit aut credidit'. Damus nos aurae ferendos; expauescimus dubia pro certis; non seruamus modum rerum, statim in timorem uenit scrupulus. [14] Pudet me ÅibiÅ sic tecum loqui et tam lenibus te remediis focilare. Alius dicat 'fortasse non ueniet': tu dic 'quid porro, si ueniet? uidebimus uter uincat; fortasse pro me uenit, et mors ista uitam honestabit'. Cicuta magnum Socratem fecit. Catoni gladium assertorem libertatis extorque: magnam partem detraxeris gloriae. [15] Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit. Non in diuersum te a natura tua ducimus: natus es ad ista quae dicimus; eo magis bonum tuum auge et exorna. [19] Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum in pressero, id est aliquam magnificam uocem perferendam ad te mandauero. 'Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia: semper incipit uiuere.' Considera quid uox ista significet, Lucili uirorum optime, et intelleges quam foeda sit hominum leuitas cotidie noua uitae fundamenta ponentium, nouas spes etiam in exitu inchoantium. [17] Circumspice tecum singulos: occurrent tibi senes qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent. Quid est autem turpius quam senex uiuere incipiens? Non adicerem auctorem huic uoci, nisi esset secretior nec inter uulgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi. Vale. µ14 XIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere tutelam. Non nego indulgendum illi, seruiendum nego; multis enim seruiet qui corpori seruit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert. [2] Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus uiuere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore; huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit; honestum ei uile est cui corpus nimis carum est. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen ut, cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit. [3] Nihilominus quantum possumus euitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus, excogitantes subinde quibus possint timenda depelli. Quorum tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per uim potentioris eueniunt. [4] Ex his omnibus nihil nos magis concutit quam quod ex aliena potentia impendet; magno enim strepitu et tumultu uenit. Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt: ingens alterius mali pompa est; ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum quam in uiscera immittat humana. [5] Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem qui per os emergeret stipitem et distracta in diuersum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et illitam et textam, et quidquid aliud praeter haec commenta saeuitia est. [6] Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est cuius et uarietas magna et apparatus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor quo plura instrumenta doloris exposuit - specie enim uincuntur qui patientiae restitissent -, ita ex iis quae animos nostros subigunt et domant plus proficiunt quae habent quod ostendant. Illae pestes non minus graues sunt - famem dico et sitim et praecordiorum suppurationes et febrem uiscera ipsa torrentem - sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant: haec ut magna bella aspectu paratuque uicerunt. [7] Demus itaque operam, abstineamus offensis. Interdum populus est quem timere debeamus; interdum, si ea ciuitatis disciplina est ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo uiri; interdum singuli quibus potestas populi et in populum data est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inimicos non habere. Itaque sapiens numquam potentium iras prouocabit, immo [nec] declinabit, non aliter quam in nauigando procellam. [8] Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum Temerarius gubernator contempsit austri minas - ille est enim qui Siculum pelagus exasperet et in uertices cogat -; non sinistrum petit litus sed id a quo propior Charybdis maria conuoluit. At ille cautior peritos locorum rogat quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione uerticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens: nocituram potentiam uitat, hoc primum cauens, ne uitare uideatur; pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia quae quis fugit damnat. [9] Circumspiciendum ergo nobis est quomodo a uulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus: rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit; quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum uenit, aut admodum pauci; plures computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa uia pauperi pax est. [10] Tria deinde ex praecepto ueteri praestanda sunt ut u itentur: odium, inuidia, contemptus. Quomodo hoc fiat sapientia sola monstrabit; difficile enim temperamentum est, uerendumque ne in contemptum nos inuidiae timor transferat, ne dum calcare nolumus uideamur posse calcari. Multis timendi attulit causas timeri posse. Undique nos reducamus: non minus contemni quam suspici nocet. [11] Ad philosophiam ergo confugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos sed apud mediocriter malos infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum mouet aduersarios habet: haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum conualescet nequitia, numquam sic contra uirtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen uenerabile et sacrum maneat. Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est. [12] 'Quid ergo?' inquis 'uidetur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum ciuile sententia reprimit? qui furentium principum armis medius interuenit? qui aliis Pompeium offendentibus, aliis Caesarem, simul lacessit duos?' [13] Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica. Quid tibi uis, arce Cato? iam non agitur de libertate: olim pessum data est. Quaeritur utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam: quid tibi cum ista contentione? nullae partes tuae sunt. Dominus eligitur: quid tua, uter uincat? potest melior uincere, non potest non peior esse qui uicerit. Ultimas partes attigi Catonis; sed ne priores quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent. Quid aliud quam uociferatus est Cato et misit irritas uoces, cum modo per populi leuatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur? [14] Sed postea uidebimus an sapienti opera rei publicae danda sit: interim ad hos te Stoicos uoco qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam uitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se uitae nouitate conuertet. [15] 'Quid ergo? utique erit tutus qui hoc propositum sequetur?' Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam ualetudinem, et tamen facit temperantia bonam ualetudinem. Perit aliqua nauis in portu: sed quid tu accidere in medio mari credis? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est? Pereunt aliquando innocentes - quis negat? -, nocentes tamen saepius. Ars ei constat qui per ornamenta percussus est. [16] Denique consilium rerum omnium sapiens, non exitum spectat; initia in potestate nostra sunt, de euentu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. 'At aliquid uexationis afferet, aliquid aduersi.' Non damnat latro cum occidit. [17] Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. 'Is maxime diuitiis fruitur qui minime diuitiis indiget.' 'Ede' inquis 'auctorem.' Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare: Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina. [18] Et quid interest quis dixerit? omnibus dixit. Qui eget diuitiis timet pro illis; nemo autem sollicito bono fruitur. Adicere illis aliquid studet; dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium uersat: fit ex domino procurator. Vale. µ15 XV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Mos antiquis fuit, usque ad meam seruatus aetatem, primis epistulae uerbis adicere 'si uales bene est, ego ualeo'. Recte nos dicimus 'si philosopharis, bene est'. Valere enim hoc demum est. Sine hoc aeger est animus; corpus quoque, etiam si magnas habet uires, non aliter quam furiosi aut frenetici ualidum est. [2] Ergo hanc praecipue ualetudinem cura, deinde et illam secundam; quae non magno tibi constabit, si uolueris bene ualere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conueniens litterato uiro occupatio exercendi lacertos et dilatandi ceruicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creuerint, nec uires umquam opimi bouis nec pondus aequabis. Adice nunc quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes circumscribe corpus tuum et animo locum laxa. [3] Multa sequuntur incommoda huic deditos curae: primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilitas impeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et uinum occupati, quibus ad uotum dies actus est si bene desudauerunt, si in locum eius quod effluxit multum potionis altius in ieiuno iturae regesserunt. [4] Bibere et sudare uita cardiaci est. Sunt exercitationes et faciles et breues, quae corpus et sine mora lassent et tempori parcant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus uel ille qui corpus in altum leuat uel ille qui in longum mittit uel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius: quoslibet ex his elige Åusum rude facileÅ. [5] Quidquid facies, cito redi a corpore ad animum; illum noctibus ac diebus exerce. Labore modico alitur ille; hanc exercitationem non frigus, non aestus impediet, ne senectus quidem. Id bonum cura quod uetustate fit melius. [6] Neque ego te iubeo semper imminere libro aut pugillaribus: dandum est aliquod interuallum animo, ita tamen ut non resoluatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit: possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem uetat fieri. [7] Nec tu intentionem uocis contempseris, quam ueto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid si uelis deinde quemadmodum ambules discere? Admitte istos quos noua artificia docuit fames: erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis obseruet et in tantum procedat in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris. Quid ergo? a clamore protinus et a summa contentione uox tua incipiet? usque eo naturale est paulatim incitari ut litigantes quoque a sermone incipiant, ad uociferationem transeant; nemo statim Quiritium fidem implorat. [8] Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo uehementius fac uitiis conuicium, modo lentius, prout uox te quoque hortabitur Åin id latusÅ; modesta, cum recipies illam reuocarisque, descendat, non decidat; Åmediatorisui habeat et hocÅ indocto et rustico more desaeuiat. Non enim id agimus ut exerceatur uox, sed ut exerceat. [9] Detraxi tibi non pusillum negotii: una mercedula et Åunum graecumÅ ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: 'stulta uita ingrata est, trepida; tota in futurum fertur'. 'Quis hoc' inquis 'dicit?' idem qui supra. Quam tu nunc uitam dici existimas stultam? Babae et Isionis? Non ita est: nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere. [10] Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare; cum aspexeris quot te antecedant, cogita quot sequantur. Si uis gratus esse aduersus deos et aduersus uitam tuam, cogita quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris? te ipse antecessisti. [11] Finem constitue quem transire ne possis quidem si uelis; discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam assecutis. Si quid in illis esset solidi, aliquando et implerent: nunc haurientium sitim concitant. Mittantur speciosi apparatus; et quod futuri temporis incerta sors uoluit, quare potius a fortuna impetrem ut det, quam a me ne petam? Quare autem petam? oblitus fragilitatis humanae congeram? in quid laborem? Ecce hic dies ultimus est; ut non sit, prope ab ultimo est. Vale. µ16 XVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate uiuere, ne tolerabiliter quidem, sine sapientiae studio, et beatam uitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata. Sed hoc quod liquet firmandum et altius cotidiana meditatione figendum est: plus operis est in eo ut proposita custodias quam ut honesta proponas. Perseuerandum est et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona uoluntas est. [2] Itaque - non opus est - tibi apud me pluribus uerbis aut affirmatione tam longa: intellego multum te profecisse. Quae scribis unde ueniant scio; non sunt ficta nec colorata. Dicam tamen quid sentiam: iam de te spem habeo, nondum fiduciam. Tu quoque idem facias uolo: non est quod tibi cito et facile credas. Excute te et uarie scrutare et obserua; illud ante omnia uide, utrum in philosophia an in ipsa uita profeceris. [3] Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum; non in uerbis sed in rebus est. Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia: animum format et fabricat, uitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum. Sine hac nemo intrepide potest uiuere, nemo secure; innumerabilia accidunt singulis horis quae consilium exigant, quod ab hac petendum est. [4] Dicet aliquis, 'quid mihi prodest philosophia, si fatum est? quid prodest, si deus rector est? quid prodest, si casus imperat? Nam et mutari certa non possunt et nihil praeparari potest aduersus incerta, sed aut consilium meum occupauit deus decreuitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit.' [5] Quidquid est ex his, Lucili, uel si omnia haec sunt, philosophandum est; siue nos inexorabili lege fata constringunt, siue arbiter deus uniuersi cuncta disposuit, siue casus res humanas sine ordine impellit et iactat, philosophia nos tueri debet. Haec adhortabitur ut deo libenter pareamus, ut fortunae contumaciter; haec docebit ut deum sequaris, feras casum. [6] Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri si prouidentia in imperio est, aut si fatorum series illigatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur: illo nunc reuertor, ut te moneam et exhorter ne patiaris impetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat quod est impetus. [7] Iam ab initio, si te bene noui, circumspicies quid haec epistula munusculi attulerit: excute illam, et inuenies. Non est quod mireris animum meum: adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi ? quidquid bene dictum est ab ullo meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: 'si ad naturam uiues, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris diues'. [8] Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quidquid multi locupletes possederant; ultra priuatum pecuniae modum fortuna te prouehat, auro tegat, purpura uestiat, eo deliciarum opumque perducat ut terram marmoribus abscondas; non tantum habere tibi liceat sed calcare diuitias; accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaborauit: maiora cupere ab his disces. [9] Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant non habent; nullus enim terminus falso est. Via eunti aliquid extremum est: error immensus est. Retrahe ergo te a uanis, et cum uoles scire quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere: si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse. Vale. µ17 XVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Proice omnia ista, si sapis, immo ut sapias, et ad bonam mentem magno cursu ac totis uiribus tende; si quid est quo teneris, aut expedi aut incide. 'Moratur' inquis 'me res familiaris; sic illam disponere uolo ut sufficere nihil agenti possit, ne aut paupertas mihi oneri sit aut ego alicui.' [2] Cum hoc dicis, non uideris uim ac potentiam eius de quo cogitas boni nosse; et summam quidem rei peruides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis quantum ubique nos adiuuet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar uerbo, 'opituletur' in minima descendat. Mihi crede, aduoca illam in consilium: suadebit tibi ne ad calculos sedeas. [3] Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione uis consequi, ne tibi paupertas timenda sit: quid si appetenda est? Multis ad philosophandum obstitere diuitiae: paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; [ut] si nauigandum est, non strepunt portus nec unius comitatu inquieta sunt litora; non circumstat illam turba seruorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas. [4] Facile est pascere paucos uentres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam impleri: paruo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere: quid est ergo quare hanc recuses contubernalem cuius mores sanus diues imitatur? [5] Si uis uacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas uoluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: 'nondum habeo quantum sat est; si ad illam summam peruenero, tunc me totum philosophiae dabo'. Atqui nihil prius quam hoc parandum est quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. 'Parare' inquis 'unde uiuam uolo.' Simul et parare disce: si quid te uetat bene uiuere, bene mori non uetat. [6] Non est quod nos paupertas a philosophia reuocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc properantibus uel fames; quam tolerauere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illius patientiae praemium quam in arbitrium non cadere uictoris? Quanto hoc maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor. Ecquid uel esurienti ad ista ueniendum est? [7] Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, uixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem; haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno: dubitabit aliquis ferre paupertatem ut animum furoribus liberet? Non est ergo prius acquirendum: licet ad philosophiam etiam sine uiatico peruenire. [8] Ita est? cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam uoles? haec erit ultimum uitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum? Tu uero, siue aliquid habes, iam philosophare - unde enim scis an iam nimis habeas? -, siue nihil, hoc prius quaere quam quicquam. [9] 'At necessaria deerunt.' Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderint, iamdudum exibit e uita et molestus sibi esse desinet. Si uero exiguum erit et angustum quo possit uita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius uentri et scapulis suum reddet et occupationes diuitum concursationesque ad diuitias euntium securus laetusque ridebit [10] ac dicet, 'quid in longum ipse te differs? expectabisne fenoris quaestum aut ex merce compendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim diues? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit superuacuas dedit.' Haec ad alios pertinent: tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes; idem est autem omni saeculo quod sat est. [11] Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthos non potest quisquam salutare sine munere; tibi ualedicere non licet gratis. Quid istic? ab Epicuro mutuum sumam: 'multis parasse diuitias non finis miseriarum fuit sed mutatio'. [12] Nec hoc miror; non est enim in rebus uitium sed in ipso animo. Illud quod paupertatem nobis grauem fecerat et diuitias graues fecit. Quemadmodum nihil refert utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo colloces - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet -, sic nihil refert utrum aeger animus in diuitiis an in paupertate ponatur: malum illum suum sequitur. Vale. µ18 XVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] December est mensis: cum maxime ciuitas sudat. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum; adeo nihil interest ut uideatur mihi errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum. [2] Si te hic haberem, libenter tecum conferrem quid existimares esse faciendum, utrum nihil ex cotidiana consuetudine mouendum an, ne dissidere uideremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore ciuitatis non solebat, uoluptatis causa ac festorum dierum uestem mutauimus. [3] Si te bene noui, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae uoluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc uoluptatibus solus abstineat cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur. [4] Hoc multo fortius est, ebrio ac uomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperantius, non excerpere se nec insignire nec misceri omnibus et eadem sed non eodem modo facere; licet enim sine luxuria agere festum diem. [5] Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem ut e praecepto magnorum uirorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies quibus contentus minimo ac uilissimo cibo, dura atque horrida ueste, dicas tibi 'hoc est quod timebatur?' [6] In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste uallum iacit, et superuacuo labore lassatur ut sufficere necessario possit; quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expauescerent quod saepe didicissent. [7] Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas et quidquid aliud est per quod luxuria diuitiarum taedio ludit: grabattus ille uerus sit et sagum et panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit sed experimentum: tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna; hoc enim quod necessitati sat est dabit et irata. [8] Non est tamen quare tu multum tibi facere uidearis - facies enim quod multa milia seruorum, multa milia pauperum faciunt -: illo nomine te Cuspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri. Exerceamur ad palum, et ne imparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris; securius diuites erimus si scierimus quam non sit graue pauperes esse. [9] Certos habebat dies ille magister uoluptatis Epicurus quibus maligne famem exstingueret, uisurus an aliquid deesset ex plena et consummata uoluptate, uel quantum deesset, et an dignum quod quis magno labore pensaret. Hoc certe in iis epistulis ait quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum; et quidem gloriatur non toto asse pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto. [10] In hoc tu uictu saturitatem putas esse? Et uoluptas est; uoluptas autem non illa leuis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacii panis, sed summa uoluptas est posse capere etiam ex his uoluptatem et ad id se deduxisse quod eripere nulla fortunae iniquitas possit. [11] Liberaliora alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste qui occisurus est pascit: quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! hoc est praeoccupare tela fortunae. [12] Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium; aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo. [13] Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit; quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere uolo ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate uicturum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris. [14] Sed iam incipiamus epistulam complicare. 'Prius' inquis 'redde quod debes.' Delegabo te ad Epicurum, ab illo fiet numeratio: 'immodica ira gignit insaniam'. Hoc quam uerum sit necesse est scias, cum habueris et seruum et inimicum. [15] In omnes personas hic exardescit affectus; tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos; nec interest ex quam magna causa nascatur sed in qualem perueniat animum. Sic ignis non refert quam magnus sed quo incidat; nam etiam maximum solida non receperunt, rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fouent usque in incendium. Ita est, mi Lucili: ingentis irae exitus furor est, et ideo ira uitanda est non moderationis causa sed sanitatis. Vale. µ19 XIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Exulto quotiens epistulas tuas accipio; implent enim me bona spe, et iam non promittunt de te sed spondent. Ita fac, oro atque obsecro - quid enim habeo melius quod amicum rogem quam quod pro ipso rogaturus sum? si potes, subducte istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus: incipiamus uasa in senectute colligere. [2] Numquid inuidiosum est? in freto uiximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere; numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato ut latebram tibi aliquam parari et obliuionem uelim: id age ut otium tuum non emineat sed appareat. [3] Deinde uidebunt de isto quibus integra sunt et prima consilia an uelint uitam per obscurum transmittere: tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii uigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae; iam notitia te inuasit; ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt. [4] Tenebras habere non potes; sequetur quocumque fugeris multum pristinae lucis: quietem potes uindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui. Quid enim relinques quod inuitus relictum a te possis cogitare? Clientes? quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te; amicitia olim petebatur, nunc praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator. Non potest paruo res magna constare: aestima utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis. [5] Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu uitae salubris rapida felicitas, prouincia et procuratio et quidquid ab istis promittitur; maiora deinde officia te excipient et ex aliis alia: quis exitus erit? [6] quid exspectas donec desinas habere quod cupias? numquam erit tempus. Qualem dicimus seriem esse causarum ex quibus nectitur fatum, talem esse *** cupiditatum: altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es uitam quae numquam tibi terminum miseriarum ac seruitutis ipsa factura sit: subduc ceruicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est. [7] Si te ad priuata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt: at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mauis ex inopia saturitatem an in copia famem? Et auida felicitas est et alienae auiditati exposita; quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris. [8] 'Quomodo' inquis 'exibo?' Utcumque. Cogita quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaueris: aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum, in tumultu ac semper nouis fluctibus quos effugere nulla modestia, nulla uitae quiete contingit. Quid enim ad rem pertinet an tu quiescere uelis? fortuna tua non uult. Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? quantum ad successus accesserit accedet ad metus. [9] Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis uera in ipso eculeo elocuti: 'ipsa enim altitudo attonat summa'. Si quaeris in quo libro dixerit, in eo qui Prometheus inscribitur. Hoc uoluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti ulla potentia ut sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille uir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus nisi illum eneruasset felicitas, immo castrasset. Hic te exitus manet nisi iam contrahes uela, nisi, quod ille sero uoluit, terram leges. [10] Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem, sed mouebis mihi controuersiam, si noui te, nec uoles quod debeo in aspero et probo accipere. Ut se res habet, ab Epicuro uersura facienda est. 'Ante' inquit 'circumspiciendum est cum quibus edas et bibas quam quid edas et bibas; nam sine amico uisceratio leonis ac lupi uita est.' [11] Hoc non continget tibi nisi secesseris: alioquin habebis conuiuas quos ex turba salutantium nomenclator digesserit; errat autem qui amicum in atrio quaerit, in conuiuio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus quam quod amicos sibi putat quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos animos, cum quidam quo plus debent magis oderint: leue aes alienum debitorem facit, graue inimicum. [12] 'Quid ergo? beneficia non parant amicitias?' Parant, si accepturos licuit eligere, si collocata, non sparsa sunt. Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere quis quam quid acceperit. Vale. µ20 XX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Si uales et te dignum putas qui aliquando fias tuus, gaudeo; mea enim gloria erit, si te istinc ubi sine spe exeundi fluctuaris extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione: uerba rebus proba. [2] Aliud propositum est declamantibus et assensionem coronae captantibus, aliud his qui iuuenum et otiosorum aures disputatione uaria aut uolubili detinent: facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque uiuat, ne orationi uita dissentiat uel ipsa inter se uita; unus sit omnium actio[dissentio]num color [sit]. Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut uerbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit. 'Quis hoc praestabit?' Pauci, aliqui tamen. Est enim difficile [hoc]; nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una uia. [3] Obserua te itaque, numquid uestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose; unam semel ad quam uiuas regulam prende et ad hanc omnem uitam tuam exaequa. Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt: uitium est haec diuersitas et signum uacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum. [4] Etiam nunc dicam unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi quid uelit, nec si proposuit perseuerat in eo, sed transilit; nec tantum mutat sed redit et in ea quae deseruit ac damnauit reuoluitur. [5] Itaque ut relinquam definitiones sapientiae ueteres et totum complectar humanae uitae modum, hoc possum contentus esse: quid est sapientia? semper idem uelle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit quod uelis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum. [6] Nesciunt ergo homines quid uelint nisi illo momento quo uolunt; in totum nulli uelle aut nolle decretum est; uariatur cotidie iudicium et in contrarium uertitur ac plerisque agitur uita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo quod summum nondum esse solus intellegas. [7] 'Quid fiet' inquis 'huic turbae familiarium sine re familiari?' Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies: illa ueros certosque amicos retinebit, discedet quisquis non te se aliud sequebatur. Non est autem uel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet? O quando ille ueniet dies quo nemo in honorem tuum mentiatur! [8] Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia uota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parua ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam. [9] Inuideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. 'Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabatto uidebitur et in panno; non enim dicentur tantum illa sed probabuntur.' Ego certe aliter audio quae dicit Demetrius noster, cum illum uidi nudum, quanto minus quam [in] stramentis incubantem: non praeceptor ueri sed testis est. [10] 'Quid ergo? non licet diuitias in sinu positas contemnere?' Quidni liceat? Et ille ingentis animi est qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus quod ad se uenerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi diuitiarum contubernio; magnus ille qui in diuitîs pauper est. [11] 'Nescio' inquis 'quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit.' Nec ego, Epicure, an ÅgulusÅ [si] iste pauper contempturus sit diuitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque an ille paupertati indulgeat, an hic diuitiis non indulgeat. Alioquin leue argumentum est bonae uoluntatis grabattus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati sed malle. [12] Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et sunt, Lucili, facilia; cum uero multum ante meditatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas. [13] Necessarium ergo iudico id quod tibi scripsi magnos uiros saepe fecisse, aliquos dies interponere quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad ueram; quod eo magis faciendum est quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius excitandus e somno et uellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur diues; quisquis exit in lucem iussus est lacte et panno esse contentus: ab his initiis nos regna non capiunt. Vale. µ21 XXI SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Cum istis tibi esse negotium iudicas de quibus scripseras? Maximum negotium tecum habes, tu tibi molestus es. Quid uelis nescis, melius probas honesta quam sequeris, uides ubi sit posita felicitas sed ad illam peruenire non audes. Quid sit autem quod te impediat, quia parum ipse dispicis, dicam: magna esse haec existimas quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem ad quam transiturus es, retinet te huius uitae a qua recessurus es fulgor tamquam in sordida et obscura casurum. [2] Erras, Lucili: ex hac uita ad illam ascenditur. Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec certam originem habeat ac suam, ille niteat alieno, hoc inter hanc uitam et illam: haec fulgore extrinsecus ueniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit: illa suo lumine illustris est. Studia te tua clarum et nobilem efficient. [3] Exemplum Epicuri referam. Cum Idomeneo scriberet et illum a uita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam reuocaret, regiae tunc potentiae ministrum et magna tractantem, 'si gloria' inquit 'tangeris, notiorem te epistulae meae facient quam omnia ista quae colis et propter quae coleris'. [4] Numquid ergo mentitus est? quis Idomenea nosset nisi Epicurus illum litteris suis incidisset? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum ex quo Idomenei titulus petebatur obliuio alta suppressit. Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur nisi Cicero illum applicuisset. [5] Profunda super nos altitudo temporis ueniet, pauca ingenia caput exserent et in idem quandoque silentium abitura obliuioni resistent ac se diu uindicabunt. Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili: habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat: fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori uos eximet aeuo, dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit. [6] Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae fuerant, horum gratia uiguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt: post ipsos cito memoria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quidquid illorum memoriae adhaesit excipitur. [7] Ne gratis Idomeneus in epistulam meam uenerit, ipse eam de suo redimet. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit qua hortatur ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti uia faciat. 'Si uis' inquit 'Pythoclea diuitem facere, non pecuniae adiciendum sed cupiditati detrahendum est.' [8] Et apertior ista sententia est quam interpretanda sit, et disertior quam ut adiuuanda. Hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de diuitîs dictum: quocumque transtuleris, idem poterit. Si uis Pythoclea honestum facere, non honoribus adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum; si uis Pythoclea esse in perpetua uoluptate, non uoluptatibus adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum; si uis Pythoclea senem facere et implere uitam, non annis adiciendum est sed cupiditatibus detrahendum. [9] Has uoces non est quod Epicuri esse iudices: publicae sunt. Quod fieri in senatu solet faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis quod ex parte mihi placeat, iubeo illum diuidere sententiam et sequor quod probo. Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui uelamentum ipsos uitiorum suorum habituros existimant, probent quocumque ierint honeste esse uiuendum. [10] Cum adieris eius hortulos Ået inscriptum hortulisÅ 'HOSPES HIC BENE MANEBIS, HIC SVMMVM BONVM VOLVPTAS EST' paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet, 'ecquid bene acceptus es?' 'Non irritant' inquit 'hi hortuli famem sed exstinguunt, nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant; in hac uoluptate consenui.' [11] De his tecum desideriis loquor quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid ut desinant. Nam de illis extraordinariis quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista uoluptas naturalis est, non necessaria. Huic nihil debes; si quid impendis, uoluntarium est. Venter praecepta non audit: poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor: paruo dimittitur, si modo das illi quod debes, non quod potes. Vale. µ22 XXII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Iam intellegis educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis, sed quomodo id consequi possis quaeris. Quaedam non nisi a praesente monstrantur; non potest medicus per epistulas cibi aut balinei tempus eligere: uena tangenda est. Vetus prouerbium est gladiatorem in harena capere consilium: aliquid aduersarii uultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem monet. [2] Quid fieri soleat, quid oporteat, in uniuersum et mandari potest et scribi; tale consilium non tantum absentibus, etiam posteris datur: illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis deliberandum est. [3] Non tantum praesentis sed uigilantis est occasionem obseruare properantem; itaque hanc circumspice, hanc si uideris prende, et toto impetu, totis uiribus id age ut te istis officiis exuas. Et quidem quam sententiam feram attende: censeo aut ex ista uita tibi aut e uita exeundum. Sed idem illud existimo, leni eundum uia, ut quod male implicuisti soluas potius quam abrumpas, dummodo, si alia soluendi ratio non erit, uel abrumpas. Nemo tam timidus est ut malit semper pendere quam semel cadere. [4] Interim, quod primum est, impedire te noli; contentus esto negotiis in quae descendisti, uel, quod uideri mauis, incidisti. Non est quod ad ulteriora nitaris, aut perdes excusationem et apparebit te non incidisse. Ista enim quae dici solent falsa sunt: 'non potui aliter. Quid si nollem? necesse erat.' Nulli necesse est felicitatem cursu sequi: est aliquid, etiam si non repugnare, subsistere nec instare fortunae ferenti. [5] Numquid offenderis si in consilium non uenio tantum sed aduoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo deferre si quid delibero? Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur, quem rogat ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua uis maior interueniat et auferat libertatem recedendi. [6] Idem tamen subicit nihil esse temptandum nisi cum apte poterit tempestiueque temptari; sed cum illud tempus captatum diu uenerit, exsiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem uetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore. [7] Puto, nunc et Stoicam sententiam quaeris. Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet: cautiores quam fortiores sunt. Exspectas forsitan ut tibi haec dicant: 'turpe est cedere oneri; luctare cum officio quod semel recepisti. Non est uir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate.' [8] Dicentur tibi ista, si operae pretium habebit perseuerantia, si nihil indignum bono uiro faciendum patiendumue erit; alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa. Ne illud quidem quod existimas facturum eum faciet, ut ambitiosis rebus implicitus semper aestus earum ferat; sed cum uiderit grauia in quibus uolutatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non uertet terga, sed sensim recedet in tutum. [9] Facile est autem, mi Lucili, occupationes euadere, si occupationum pretia contempseris; illa sunt quae nos morantur et detinent. 'Quid ergo? tam magnas spes relinquam? ab ipsa messe discedam? nudum erit latus, incomitata lectica, atrium uacuum?' Ab his ergo inuiti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas exsecrantur. Sic de ambitione quo modo de amica queruntur, id est, si uerum affectum eorum inspicias, non oderunt sed litigant. Excute istos qui quae cupiere deplorant et de earum rerum loquuntur fuga quibus carere non possunt, uidebis uoluntariam esse illis in eo moram quod aegre ferre ipsos et misere loquuntur. Ita est, Lucili: paucos seruitus, plures seruitutem tenent. Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum aduocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit? omnes Zenones et Chrysippi moderata, honesta, tua suadebunt. Sed si propter hoc tergiuersaris, ut circumaspicias quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum inuenies: nemo cum sarcinis enatat. Emerge ad meliorem uitam propitiis diis, sed non sic quomodo istis propitii sunt quibus bono ac benigno uultu mala magnifica tribuerunt, ob hoc unum excusati, quod ista quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt. [13] Iam imprimebam epistulae signum: resoluenda est, ut cum sollemni ad te munusculo ueniat et aliquam magnificam uocem ferat secum; et occurrit mihi ecce nescio utrum uerior an eloquentior. 'Cuius?' inquis. Epicuri; adhuc enim alienas Åsarcinas adoroÅ: 'nemo non ita exit e uita tamquam modo intrauerit'. Quemcumque uis occupa, adulescentem, senem, medium: inuenies aeque timidum mortis, aeque inscium uitae. Nemo quicquam habet facti; in futurum enim nostra distulimus. Nihil me magis in ista uoce delectat quam quod exprobratur senibus infantia. 'Nemo' inquit 'aliter quam quomodo natus est exit e uita.' Falsum est: peiores morimur quam nascimur. Nostrum istud, non naturae uitium est. Illa nobiscum queri debet et dicere, 'quid hoc est? sine cupiditatibus uos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus: quales intrastis exite'. Percepit sapientiam, si quis tam securus moritur quam nascitur; nunc uero trepidamus cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat, lacrimae nihil profuturae cadunt. Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum? Causa autem haec est, quod inanes omnium bonorum sumus, uitae laboramus. Non enim apud nos pars eius ulla subsedit: transmissa est et effluxit. Nemo quam bene uiuat sed quam diu curat, cum omnibus possit contingere ut bene uiuant, ut diu nulli. Vale. µ23 XXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Putas me tibi scripturum quam humane nobiscum hiemps gerit, quae et remissa fuit et breuis, quam malignum uer sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias uerba quaerentium? Ego uero aliquid quod et mihi et tibi prodesse possit scribam. Quid autem id erit nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris? ne gaudeas uanis. Fundamentum hoc esse dixi: culmen est. Ad summa peruenit qui scit quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit; sollicitus est et incertus sui quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint. [3] Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere. Existimas nunc me detrahere tibi multas uoluptates qui fortuita summoueo, qui spes, dulcissima oblectamenta, deuitandas existimo? immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci: nascitur si modo intra te ipsum fit. Ceterae hilaritates non implent pectus; frontem remittunt, leues sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere qui ridet: animus esse debet alacer et fidens et supra omnia erectus. [4] Mihi crede, uerum gaudium res seuera est. An tu existimas quemquam soluto uultu et, ut isti delicati loquuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, uoluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se uersat in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te uolo: numquam deficiet, cum semel unde petatur inueneris. [5] Leuium metallorum fructus in summo est: illa opulentissima sunt quorum in alto latet uena assidue plenius responsura fodienti. Haec quibus delectatur uulgus tenuem habent ac perfusoriam uoluptatem, et quodcumque inuecticium gaudium est fundamento caret: hoc de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus. [6] Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem: dissice et conculca ista quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio uel ex alio; ad uerum bonum specta et de tuo gaude. Quid est autem hoc 'de tuo'? te ipso et tui optima parte. Corpusculum bonum esse credideris: ueri boni auiditas tuta est. [7] Quod sit istud interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido uitae et continuo tenore unam prementis uiam. Nam illi qui ex aliis propositis in alia transiliunt aut ne transiliunt quidem sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumue possunt suspensi et uagi? [8] Pauci sunt qui consilio se suaque disponant: ceteri, eorum more quae fluminibus innatant, non eunt sed feruntur; ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius uexit, alia uehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit. Ideo constituendum est quid uelimus et in eo perseuerandum. [9] Hic est locus soluendi aeris alieni. Possum enim tibi uocem Epicuri tui reddere et hanc epistulam liberare: 'molestum est semper uitam inchoare'; aut si hoc modo magis sensus potest exprimi, 'male uiuunt qui semper uiuere incipiunt'. [10] 'Quare?' inquis; desiderat enim explanationem ista uox. Quia semper illis imperfecta uita est; non potest autem stare paratus ad mortem qui modo incipit uiuere. Id agendum est ut satis uixerimus: nemo hoc praestat qui orditur cum maxime uitam. [11] Non est quod existimes paucos.esse hos: propemodum omnes sunt. Quidam uero tunc incipiunt cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam quod magis admireris: quidam ante uiuere desierunt quam inciperent. Vale. µ24 XXIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Sollicitum esse te scribis de iudici euentu quod tibi furor inimici denuntiat; existimas me suasurum ut meliora tibi ipse proponas et acquiescas spei blandae. Quid enim necesse est mala accersere, satis cito patienda cum uenerint praesumere, ac praesens tempus futuri metu perdere? Est sine dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse iam miserum. [2] Sed ego alia te ad securitatem uia ducam: si uis omnem sollicitudinem exuere, quidquid uereris ne eueniat euenturum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa: intelleges profecto aut non magnum aut non longum esse quod metuis. [3] Nec diu exempla quibus confirmeris colligenda sunt: omnis illa aetas tulit. In quamcumque partem rerum uel ciuilium uel externarum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profectus aut impetus magni. Numquid accidere tibi, si damnaris, potest durius quam ut mittaris in exilium, ut ducaris in carcerem? Numquid ultra quicquam ulli timendum est quam ut uratur, quam ut pereat? Singula ista constitue et contemptores eorum cita, qui non quaerendi sed eligendi sunt. [4] Damnationem suam Rutilius sic tulit tamquam nihil illi molestum aliud esset quam quod male iudicaretur. Exilium Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter; alter ut rediret rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae negauit, cui nihil tunc negabatur. In carcere Socrates disputauit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum grauissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris. [5] Mucius ignibus manum imposuit. Acerbum est uri: quanto acerbius si id te faciente patiaris! Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se irriti conatus exigentem; spectator destillantis in hostili foculo dexterae stetit nec ante remouit nudis ossibus fluentem manum quam ignis illi ab hoste subductus est. Facere aliquid in illis castris felicius potuit, nihil fortius. Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula uirtus quam crudelitas ad irroganda: facilius Porsina Mucio ignouit quod uoluerat occidere quam sibi Mucius quod non occiderat. [6] 'Decantatae' inquis 'in omnibus scholis fabulae istae sunt; iam mihi, cum ad contemnendam mortem uentum fuerit, Catonem narrabis.' Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio? Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut uellet mori, alterum ut posset. Compositis ergo rebus, utcumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimauit ne cui Catonem aut occidere liceret aut seruare contingeret; [7] et stricto gladio quem usque in illum diem ab omni caede purum seruauerat, 'nihil' inquit 'egisti, fortuna, omnibus conatibus meis obstando. Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnaui, nec agebam tanta pertinacia ut liber, sed ut inter liberos, uiuerem: nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum.' [8] Impressit deinde mortiferum corpori uulnus; quo obligato a medicis cum minus sanguinis haberet, minus uirium, animi idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in uulnus manus egit et generosum illum contemptoremque omnis potentiae spiritum non emisit sed eiecit. [9] Non in hoc exempla nunc congero ut ingenium exerceam, sed ut te aduersus id quod maxime terribile uidetur exhorter; facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum uiros hoc momentum efflandae animae contempsisse sed quosdam ad alia ignauos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn. Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam uento relatus cum teneri nauem suam uidisset ab hostibus, ferro se transuerberauit et quaerentibus ubi imperator esset, 'imperator' inquit 'se bene habet'. [10] Vox haec illum parem maioribus fecit et fatalem Scipionibus in Africa gloriam non est interrumpi passa. Multum fuit Carthaginem uincere, sed amplius mortem. 'Imperator' inquit 'se bene habet': an aliter debebat imperator, et quidem Catonis, mori? [11] Non reuoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores mortis, qui sunt plurimi, colligo; respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac delicis querimur: omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint. Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est ut beneficio eius nihil timendum sit. [12] Securus itaque inimici minas audi; et quamuis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen, quia multa extra causam ualent, et quod aequissimum est spera et ad id te quod est iniquissimum compara. Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac uidere quid in quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem. [13] Quod uides accidere pueris, hoc nobis quoque maiusculis pueris euenit: illi quos amant, quibus assueuerunt, cum quibus ludunt, si personatos uident, expauescunt: non hominibus tantum sed rebus persona demenda est et reddenda facies sua. [14] Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam carnificum circa te frementem? Tolle istam pompam sub qua lates et stultos territas: mors es, quam nuper seruus meus, quam ancilla contempsit. Quid tu rursus mihi flagella et eculeos magno apparatu explicas? quid singulis articulis singula machinamenta quibus extorqueantur aptata et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis? Pone ista quae nos obstupefaciunt; iube conticiscere gemitus et exclamationes et uocum inter lacerationem elisarum acerbitatem: nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis delicis perfert, quem in puerperio puella perpetitur. Leuis es si ferre possum; breuis es si ferre non possum. [15] Haec in animo uoluta, quae saepe audisti, saepe dixisti; sed an uere audieris, an uere dixeris, effectu proba; hoc enim turpissimum est quod nobis obici solet, uerba nos philosophiae, non opera tractare. Quid? tu nunc primum tibi mortem imminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem? in haec natus es; quidquid fieri potest quasi futurum cogitemus. [16] Quod facere te moneo scio certe fecisse: nunc admoneo ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem; hebetabitur enim et minus habebit uigoris cum exsurgendum erit. Abduc illum a priuata causa ad publicam; dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioribus uiribus denuntiabitur dolor: ipsae uoluptates in tormenta uertuntur, epulae cruditatem afferunt, ebrietates neruorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium deprauationes. [17] Pauper fiam: inter plures ero. Exul fiam: ibi me natum putabo quo mittar. Alligabor: quid enim? nunc solutus sum? ad hoc me natura graue corporis mei pondus adstrinxit. Moriar: hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse. [18] Non sum tam ineptus ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam uanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota uolui nec saxum umeris Sisyphi trudi in aduersum nec ullius uiscera et renasci posse cotidie et carpi: nemo tam puer est ut Cerberum timeat et tenebras et larualem habitum nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit aut exuit; emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil restat, bona pariter malaque summota sunt. [19] Permitte mihi hoc loco referre uersum tuum, si prius admonuero ut te iudices non aliis scripsisse ista sed etiam tibi. Turpe est aliud loqui, aliud sentire: quanto turpius aliud scribere, aliud sentire! Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere sed minutatim procedere. [20] Cotidie morimur; cotidie enim demitur aliqua pars uitae, et tunc quoque cum crescimus uita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam. Usque ad hesternum quidquid trans;t temporis perit; hunc ipsum quem agimus diem cum morte diuidimus. Quemadmodum clepsydram non extremum stilicidium exhaurit sed quidquid ante defluxit, sic ultima hora qua esse desinimus non sola mortem facit sed sola consummat; tunc ad illam peruenimus, sed diu uenimus. [21] Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi ueritati commodas uerba, dixisti, mors non una uenit, sed quae rapit ultima mors est. Malo te legas quam epistulam meam; apparebit enim tibi hanc quam timemus mortem extremam esse, non solam. [22] Video quo spectes: quaeris quid huic epistulae infulserim, quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile. Ex hac ipsa materia quae in manibus fuit mittetur aliquid. Obiurgat Epicurus non minus eos qui mortem concupiscunt quam eos qui timent, et ait: 'ridiculum est currere ad mortem taedio uitae, cum genere uitae ut currendum ad mortem esset effeceris'. [23] Item alio loco dicit: 'quid tam ridiculum quam appetere mortem, cum uitam inquietam tibi feceris metu mortis?' His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum imprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem. [24] Quidquid horum tractaueris, confirmabis animum uel ad mortis uel ad uitae patientiam; [at] in utrumque enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus uitam et ne nimis oderimus. Etiam cum ratio suadet finire se, non temere nec cum procursu capiendus est impetus. [25] Vir fortis ac sapiens non fugere debet e uita sed exire; et ante omnia ille quoque uitetur affectus qui multos occupauit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis uiros corripit, saepe ignauos iacentesque: illi contemnunt uitam, hi grauantur. [26] Quosdam subit eadem faciendi uidendique satietas et uitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa impellente philosophia, dum dicimus 'quousque eadem? nempe ex pergiscar dormiam, esuriam, algebo aestuabo. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac sequuntur; diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae uere compescitur; omnia sic transeunt ut reuertantur. Nihil noui facio, nihil noui uideo: fit aliquando et huius rei nausia.' Multi sunt qui non acerbum iudicent uiuere sed superuacuum. Vale. µ25 XXV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quod ad duos amicos nostros pertinet, diuersa uia eundum est; alterius enim uitia emendanda, alterius frangenda sunt. Utar libertate tota: non amo illum nisi offendo. 'Quid ergo?' inquis 'quadragenarium pupillum cogitas sub tutela tua continere? Respice aetatem eius iam duram et intractabilem: non potest reformari; tenera finguntur.' [2] An profecturus sim nescio: malo successum mihi quam fidem deesse. Nec desperaueris etiam diutinos aegros posse sanari, si contra intemperantiam steteris, si multa inuitos et facere coegeris et pati. Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo quod adhuc peccare erubescit; nutriendus est hic pudor, qui quamdiu in animo eius durauerit, aliquis erit bonae spei locus. Cum hoc ueterano parcius agendum puto, ne in desperationem sui ueniat; [3] nec ullum tempus aggrediendi fuit melius quam hoc, dum interquiescit, dum emendato similis est. Aliis haec intermissio eius imposuit, mihi uerba non dat: exspecto cum magno fenore uitia reditura, quae nunc scio cessare, non deesse. Impendam huic rei dies et utrum possit aliquid agi an non possit experiar. [4] Tu nobis te, ut facis, fortem praesta et sarcinas contrahe; nihil ex his quae habemus necessarium est. Ad legem naturae reuertamur; diuitiae paratae sunt. Aut gratuitum est quo egemus, aut uile: panem et aquam natura desiderat. Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit cum ipso Ioue de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam uocem huic epistulae inuoluam. [5] 'Sic fac' inquit 'omnia tamquam spectet Epicurus.' Prodest sine dubio custodem sibi imposuisse et habere quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis iudices. Hoc quidem longe magnificentius est, sic uiuere tamquam sub alicuius boni uiri ac semper praesentis oculis, sed ego etiam hoc contentus sum, ut sic facias quaecumque facies tamquam spectet aliquis: omnia nobis mala solitudo persuadet. [6] Cum iam profeceris tantum ut sit tibi etiam tui reuerentia, licebit dimittas paedagogum: interim aliquorum te auctoritate custodi - aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut alius cuius interuentu perditi quoque homines uitia supprimerent, dum te efficis eum cum quo peccare non audeas. Cum hoc effeceris et aliqua coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere quod idem suadet Epicurus: 'tunc praecipue in te ipse secede cum esse cogeris in turba'. [7] Dissimilem te fieri multis oportet, dum tibi tutum [non] sit ad te recedere. Circumspice singulos: nemo est cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. 'Tunc praecipue in te ipse secede cum esse cogeris in turba' - si bonus uir , si quietus, si temperans. Alioquin in turbam tibi a te recedendum est: istic malo uiro propius es. Vale. µ26 XXVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Modo dicebam tibi in conspectu esse me senectutis: iam uereor ne senectutem post me reliquerim. Aliud iam his annis, certe huic corpori, uocabulum conuenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae nomen est: inter decrepitos me numera et extrema tangentis. [2] Gratias tamen mihi apud te ago: non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore. Tantum uitia et uitiorum ministeria senuerunt: uiget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore; magnam partem oneris sui posuit. Exsultat et mihi facit controuersiam de senectute: hunc ait esse florem suum. Credamus illi: bono suo utatur. [3] Ire in cogitationem iubet et dispicere quid ex hac tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere quae non possim facere, quae nolim, proinde habiturus atque si nolim quidquid non posse me gaudeo: quae enim querela est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere defecit? [4] 'Incommodum summum est' inquis 'minui et deperire et, ut proprie dicam, liquescere. Non enim subito impulsi ac prostrati sumus: carpimur, singuli dies aliquid subtrahunt uiribus.' Ecquis exitus est melior quam in finem suum natura soluente dilabi? non quia aliquid mali ictus et e uita repentinus excessus, sed quia lenis haec est uia, subduci. Ego certe, uelut appropinquet experimentum et ille laturus sententiam de omnibus annis meis dies uenerit, ita me obseruo et alloquor: [5] 'nihil est' inquam 'adhuc quod aut rebus aut uerbis exhibuimus; leuia sunt ista et fallacia pignora animi multisque inuoluta lenociniis: quid profecerim morti crediturus sum. Non timide itaque componor ad illum diem quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus quidquid contra fortunam iactaui uerborum contumacium. [6] Remoue existimationem hominum: dubia semper est et in partem utramque diuiditur. Remoue studia tota uita tractata: mors de te pronuntiatura est. Ita dico: disputationes et litterata colloquia et ex praeceptis sapientium uerba collecta et eruditus sermo non ostendunt uerum robur animi; est enim oratio etiam timidissimis audax. Quid egeris tunc apparebit cum animam ages. Accipio condicionem, non reformido iudicium.' [7] Haec mecum loquor, sed tecum quoque me locutum puta. Iuuenior es: quid refert? non dinumerantur anni. Incertum est quo loco te mors exspectet; itaque tu illam omni loco exspecta. [8] Desinere iam uolebam et manus spectabat ad clausulam, sed conficienda sunt aera et huic epistulae uiaticum dandum est. Puta me non dicere unde sumpturus sim mutuum: scis cuius arca utar. Exspecta me pusillum, et de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait 'meditare mortem', uel si commodius sic transire ad nos hic potest sensus: 'egregia res est mortem condiscere'. [9] Superuacuum forsitan putas id discere quod semel utendum est. Hoc est ipsum quare meditari debeamus: semper discendum est quod an sciamus experiri non possumus. [10] 'Meditare mortem': qui hoc dicit meditari libertatem iubet. Qui mori didicit seruire dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem. Quid ad illum carcer et custodia et claustra? liberum ostium habet. Una est catena quae nos alligatos tenet, amor uitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec impediat quominus parati simus quod quandoque faciendum est statim facere. Vale. µ27 XXVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] 'Tu me' inquis 'mones? iam enim te ipse monuisti, iam correxisti? ideo aliorum emendationi uacas?' Non sum tam improbus ut curationes aeger obeam, sed, tamquam in eodem ualetudinario iaceam, de communi tecum malo colloquor et remedia communico. Sic itaque me audi tamquam mecum loquar; in secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo. [2] Clamo mihi ipse, 'numera annos tuos, et pudebit eadem uelle quae uolueras puer, eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te uitia. Dimitte istas uoluptates turbidas, magno luendas: non uenturae tantum sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si non sunt deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit, ita improbarum uoluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt fideles; etiam si non nocent, fugiunt. [3] Aliquod potius bonum mansurum circumspice; nullum autem est nisi quod animus ex se sibi inuenit. Sola uirtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo interuenit, quae infra feruntur nec umquam diem uincunt.' [4] Quando ad hoc gaudium peruenire continget? non quidem cessatur adhuc, sed festinetur. Multum restat operis, in quod ipse necesse est uigiliam, ipse laborem tuum impendas, si effici cupis; delegationem res ista non recipit. [5] Aliud litterarum genus adiutorium admittit Caluisius Sabinus memoria nostra fuit diues; et patrimonium habebat libertini et ingenium; numquam uidi hominem beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat ut illi nomen modo Ulixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene nouerat quam paedagogos nostros nouimus. Nemo uetulus nomenclator, qui nomina non reddit sed imponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achiuos persalutabat. [6] Nihilominus eruditus uolebat uideri. Hanc itaque compendiariam excogitauit: magna summa emit seruos, unum qui Homerum teneret, alterum qui Hesiodum; nouem praeterea lyricis singulos assignauit. Magno emisse illum non est quod mireris: non inuenerat, faciendos locauit. Postquam haec familia illi comparata est, coepit conuiuas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret uersus quos referret, saepe in medio uerbo excidebat. [7] Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum diuitum arrosor et, quod sequitur, arrisor, et, quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus centenis millibus sibi constare singulos seruos, 'minoris' inquit 'totidem scrinia emisses'. Ille tamen in ea opinione erat ut putaret se scire quod quisquam in domo sua sciret. [8] Idem Satellius illum hortari coepit ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset, 'et quomodo possum? uix uiuo', 'noli, obsecro te' inquit 'istuc dicere: non uides quam multos seruos ualentissimos habeas?' Bona mens nec commodatur nec emitur; et puto, si uenalis esset, non haberet emptorem: at mala cotidie emitur. [9] Sed accipe iam quod debeo et uale. 'Diuitiae sunt ad legem naturae composita paupertas.' Hoc saepe dicit Epicurus aliter atque aliter, sed numquam nimis dicitur quod num quam satis discitur; quisbusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt. Vale. µ28 XXVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Hoc tibi soli putas accidisse et admiraris quasi rem nouam quod peregrinatione tam longa et tot locorum uarietatibus non discussisti tristitiam grauitatemque mentis? Animum debes mutare, non caelum. Licet uastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster, terraeque urbesque recedant, sequentur te quocumque perueneris uitia. [2] Hoc idem querenti cuidam Socrates ait, 'quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas? premit te eadem causa quae expulit'. Quid terrarum iuuare nouitas potest? quid cognitio urbium aut locorum? in irritum cedit ista iactatio. Quaeris quare te fuga ista non adiuuet? tecum fugis. Onus animi deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus. [3] Talem nunc esse habitum tuum cogita qualem Vergilius noster uatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis se spiritus non sui: bacchatur uates, magnum si pectore possit excussisse deum. Vadis huc illuc ut excutias insidens pondus quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in naui onera immota minus urgent, inaequaliter conuoluta citius eam partem in quam incubuere demergunt. Quidquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis. [4] At cum istuc exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo colloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis ueneris quam quo interest, et ideo nulli loco addicere debemus animum. Cum hac persuasione uiuendum est: 'non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est'. [5] Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuuari te regionum uarietatibus in quas subinde priorum taedio migras; prima enim quaeque placuisset si omnem tuam crederes. Nunc peregrinaris sed erras et ageris ac locum ex loco mutas, cum illud quod quaeris, bene uiuere, omni loco positum sit. [6] Num quid tam turbidum fieri potest quam forum? ibi quoque licet quiete uiuere, si necesse sit. Sed si liceat disponere se, conspectum quoque et uiciniam fori procul fugiam; nam ut loca grauia etiam firmissimam ualetudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et conualescenti sunt aliqua parum salubria. [7] Dissentio ab his qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes uitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo colluctantur. Sapiens feret ista, non eliget, et malet in pace esse quam in pugna; non multum prodest uitia sua proiecisse, si cum alienis rixandum est. [8] 'Triginta' inquit 'tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere.' Quid interest quot domini sint? seruitus una est; hanc qui contempsit in quanta libet turba dominantium liber est. [9] Tempus est desinere, sed si prius portorium soluero. 'Initium est salutis notitia peccati.' Egregie mihi hoc dixisse uidetur Epicurus; nam qui peccare se nescit corrigi non uult; deprehendas te oportet antequam emendes. [10] Quidam uitiis gloriantur: tu existimas aliquid de remedio cogitare qui mala sua uirtutum loco numerant? Ideo quantum potes te ipse coargue, inquire in te; accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, nouissime deprecatoris; aliquando te offende. Vale. µ29 XXIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] De Marcellino nostro quaeris et uis scire quid agat. Raro ad nos uenit, non ulla alia ex causa quam quod audire uerum timet, a quo periculo iam abest; nulli enim nisi audituro dicendum est. Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis qui libertate promiscua usi sunt et obuios monuerunt dubitari solet an hoc facere debuerint. Quid enim, si quis surdos obiurget aut natura morboue mutos? [2] 'Quare' inquis 'uerbis parcam? gratuita sunt. Non possum scire an ei profuturus sim quem admoneo: illud scio, alicui me profuturum, si multos admonuero. Spargenda manus est: non potest fieri ut non aliquando succedat multa temptanti.' [3] Hoc, mi Lucili, non existimo magno uiro faciendum: diluitur eius auctoritas nec habet apud eos satis ponderis quos posset minus obsolefacta corrigere. Sagittarius non aliquando ferire debet, sed aliquando deerrare; non est ars quae ad effectum casu uenit. Sapientia ars est: certum petat, eligat profecturos, ab iis quos desperauit recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema remedia temptet. [4] Marcellinum nostrum ego nondum despero; etiam nunc seruari potest, sed si cito illi manus porrigitur. Est quidem periculum ne porrigentem trahat; magna in illo ingeni uis est, sed iam tendentis in prauum. Nihilominus adibo hoc periculum et audebo illi mala sua ostendere. [5] Faciet quod solet: aduocabit illas facetias quae risum euocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur; omnia quae dicturus sum occupabit. Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam; [6] ostendet mihi alium in adulterio, alium in popina, alium in aula; ostendet mihi lepidum philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat - hoc enim ad edendas operas tempus exceperat. De cuius secta cum quaereretur, Scaurus ait 'utique Peripateticus non est'. De eodem cum consuleretur Iulius Graecinus, uir egregius, quid sentiret, 'non possum' inquit Œtibi dicere; nescio enim quid de gradu faciat', tamquam de essedario interrogaretur. [7] Hos mihi circulatores qui philosophiam honestius neglexissent quam uendunt in faciem ingeret. Constitui tamen contumelias perpeti: moueat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas mouebo, aut si ridere perseuerabit, gaudebo tamquam in malis quod illi genus insaniae hilare contigerit. Sed non est ista hilaritas longa: obserua, uidebis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime rabere. [8] Propositum est aggredi illum et ostendere quanto pluris fuerit cum multis minoris uideretur. Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo; non desinent, sed intermittent fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint. Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem grauiter affectis sanitatis loco est bona remissio. [9] Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis unde quo euaseris et ex eo suspicaris quousque sis euasurus, compone mores tuos, attolle animum, aduersus formidata consiste; numerare eos noli qui tibi metum faciunt. Nonne uideatur stultus, si quis multitudinem eo loco timeat per quem transitus singulis est? aeque ad tuam mortem multis aditus non est licet illam multi minentur. Sic istuc natura disposuit: spiritum tibi tam unus eripiet quam unus dedit. [10] Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses; sed ne ego quidem me sordide geram in finem aeris alieni et tibi quod debeo impingam. ŒNumquam uolui populo placere; nam quae ego scio non probat populus, quae probat populus ego nescio.' [11] ŒQuis hoc?' inquis, tamquam nescias cui imperem. Epicurus; sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici. Quis enim placere populo potest cui placet uirtus? malis artibus popularis fauor quaeritur. Similem te illis facias oportet: non probabunt nisi agnouerint. Multo autem ad rem magis pertinet qualis tibi uidearis quam aliis; conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest. [12] Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit? scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia, non numeres, ut sine metu deorum hominumque uiuas, ut aut uincas mala aut finias. Ceterum, si te uidero celebrem secundis uocibus uulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota ciuitate te feminae puerique laudauerint, quidni ego tui miserear, cum sciam quae uia ad istum fauorem ferat? Vale. µ30 XXX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Bassum Aufidium, uirum optimum, uidi quassum, aetati obluctantem. Sed iam plus illum degrauat quam quod possit attolli; magno senectus et uniuerso pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse; diu illud continuit et, ut uerius dicam, concinnauit: subito defecit. Quemadmodum in naue quae sentinam trahit uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest nauigio dehiscenti, ita in senili corpore aliquatenus imbecillitas sustineri et fulciri potest. Ubi tamquam in putri aedificio omnis iunctura diducitur, et dum alia excipitur, alia discinditur, circumspiciendum est quomodo exeas. Bassus tamen noster alacer animo est: hoc philosophia praestat, in conspectu mortis hilarem et in quocumque corporis habitu fortem laetumque nec deficientem quamuis deficiatur. Magnus gubernator et scisso nauigat uelo et, si exarmauit, tamen reliquias nauigii aptat ad cursum. Hoc facit Bassus noster et eo animo uultuque finem suum spectat quo alienum spectare nimis securi putares. Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum aduentat hora illa ineuitabilis, aequo animo abire. Alia genera mortis spei mita sunt: desinit morbus, incendium exstinguitur, ruina quos uidebatur oppressura deposuit; mare quos hauserat eadem ui qua sorbebat eiecit incolumes; gladium miles ab ipsa perituri ceruice re uocauit: nil habet quod speret quem senectus ducit ad mortem; huic uni intercedi non potest. Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diutius. [5] Bassus noster uidebatur mihi prosequi se et componere et uiuere tamquam superstes sibi et sapienter ferre desiderium sui. Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis uitium esse, non mortis; non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam. [6] Tam demens autem est qui timet quod non est passurus quam qui timet quod non est sensurus. An quis quam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentiatur, ea sentiatur? 'Ergo' inquit 'mors adeo extra omne malum est ut sit extra omnem malorum metum.' [7] Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem aeque mihi profuerunt neque cum audirem iis dicentibus qui negabant timenda a quorum metu aberant: hic uero plurimum apud me auctoritatis habuit, cum loqueretur de morte uicina. [8] Dicam enim quid sentiam: puto fortiorem esse eum qui in ipsa morte est quam qui circa mortem. Mors enim admota etiam imperitis animum dedit non uitandi ineuitabilia; si gladiator tota pugna timidissimus iugulum aduersario praestat et errantem gladium sibi attemperat. At illa quae in propinquo est utique uentura desiderat lentam animi firmitatem, quae est rarior nec potest nisi a sapiente praestari. [9] Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte: sententiam et qualis esset eius natura uelut propius inspectae indicantem. Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis reuixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus: accessus mortis quam perturbationem afferat optime tibi hi dicent qui secundum illam steterunt, qui uenientem et uiderunt et receperunt. [10] Inter hos Bassum licet numeres, qui nos decipi noluit. Is ait tam stultum esse qui mortem timeat quam qui senectutem; nam quemadmodum senectus adulescentiam sequitur, ita mors senectutem. Viuere noluit qui mori non uult; uita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur. Quam ideo timere dementis est quia certa exspectantur, dubia metuuntur. [11] Mors necessitatem habet aequam et inuictam: quis queri potest in ea condicione se esse in qua nemo non est? prima autem pars est aequitatis aequalitas. Sed nunc superuacuum est naturae causam agere, quae non aliam uoluit legem nostram esse quam suam: quid quid composuit resoluit, et quidquid resoluit componit iterum. [12] Iam uero si cui contigit ut illum senectus leuiter emitteret, non repente auulsum uitae sed minutatim subductum, o ne ille agere gratias diis omnibus debet quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est. Vides quosdam optantes mortem, et quidem magis quam rogari solet uita. Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est. Venit aliquis ad mortem iratus: mortem uenientem nemo hilaris excepit nisi qui se ad illam diu composuerat. [13] Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius uenisse, ut scirem an illum totiens eundem inuenirem, numquid cum corporis uiribus minueretur animi uigor; qui sic crescebat illi quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia cum septimo spatio palmae appropinquat. [14] Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum sperare se nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu; si tamen esset, habere aliquantum in ipsa breuitate solacii; nullum enim dolorem longum esse qui magnus est. Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animae corporis que, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse. Non dubitare autem se quin senilis anima in primis labris esset nec magna ui distraheretur a corpore. 'Ignis qui alentem materiam occupauit aqua et interdum ruina exstinguendus est: ille qui alimentis deficitur sua sponte subsidit.' [15] Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam noua, sed tamquam in rem praesentem perductus. Quid ergo? non multos spectaui abrumpentes uitam? Ego uero uidi, sed plus momenti apud me habent qui ad mortem ueniunt sine odio uitae et admittunt illam, non attrahunt. [16] Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus cum prope a nobis esse credimus mortem: a quo enim non prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis? 'Sed consideremus' inquit 'tunc cum aliqua causa moriendi uidetur accedere, quanto aliae propiores sint quae non timentur.' [17] Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupauit. Si distinguere uoluerimus causas metus nostri, inueniemus alias esse, alias uideri. Non mortem timemus sed cogitationem mortis; ab ipsa enim semper tantundem absumus. Ita si timenda mors est, semper timenda est: quod enim morti tempus exemptum est? [18] Sed uereri debeo ne tam longas epistulas peius quam mortem oderis. Itaque finem faciam: tu tamen mortem ut numquam timeas semper cogita. Vale. µ31 XXXI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM [1] Agnosco Lucilium meum: incipit quem promiserat exhibere. Sequere illum impetum animi quo ad optima quaeque calcatis popularibus bonis ibas: non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris. Fundamenta tua multum loci occupauerunt: tantum effice quantum conatus es, et illa quae tecum in animo tulisti tracta. [2] Ad summam sapiens eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere: firmiore spissamento opus est quam in sociis usum Ulixem ferunt. Illa uox quae timebatur erat blanda, non tamen publica: at haec quae timenda est non ex uno scopulo sed ex omni terrarum parte circumsonat. Praeteruehere itaque non unum locum insidiosa uoluptate suspectum, sed omnes urbes. Surdum te amantissimis tuis praesta: bono animo mala precantur. Et si esse uis felix, deos ora ne quid tibi ex his quae optantur eueniat. [3] Non sunt ista bona quae in te isti uolunt congeri: unum bonum est, quod beatae uitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus quae neque bona sunt neque mala; fieri enim non potest ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo leuis et perferenda, modo expauescenda. [4] Labor bonum non est: quid ergo est bonum? laboris contemptio. Itaque in uanum operosos culpauerim: rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minus que sibi uinci ac strigare permiserint, admirabor et clamabo, 'tanto melior, surge et inspira et cliuum istum uno si potes spiritu exsupera'. [5] Generosos animos labor nutrit. Non est ergo quod ex illo uetere parentum tuorum eligas quid contingere tibi uelis, quid optes; et in totum iam per maxima acto uiro turpe est etiam nunc deos fatigare. Quid uotis opus est? fac te ipse felicem; facies autem, si intellexeris bona esse quibus admixta uirtus est, turpia quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum, ita honesta et turpia uirtutis ac malitiae societas efficit. [6] Quid ergo est bonum ? rerum scientia. Quid malum est? rerum imperitia. Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget; sed nec quae repellit timet nec miratur quae eligit, si modo magnus illi et inuictus animus est. Summitti te ac deprimi ueto. Laborem si non recuses, parum est: posce. [7] 'Quid ergo?' inquis 'labor friuolus et superuacuus et quem humiles causae euocauerunt non est malus?' Non magis quam ille qui pulchris rebus impenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit, 'quid cessas? non est uiri timere sudorem'. [8] Huc et illud accedat, ut perfecta uirtus sit, aequalitas ac tenor uitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse nisi rerum scientia contingit et ars per quam humana ac diuina noscantur. Hoc est summum bonum; quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex. [9] 'Quomodo' inquis 'isto peruenitur?' Non per Poeninum Graiumue montem nec per deserta Candauiae; nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio: tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa quae si non deserueris, par deo surges. [10] Parem autem te deo pecunia non faciet: deus nihil habet Praetexta non faciet: deus nudus est. Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia: nemo nouit deum, multi de illo male existimant, et impune. Non turba seruorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium: deus ille maximus potentissimusque ipse uehit omnia. Ne forma quidem et uires beatum te facere possunt: nihil horum patitur uetustatem. [11] Quaerendum est quod non fiat in dies peius, cui non possit obstari. Quid hoc est? animus, sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud uoces hunc quam deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in seruum potest cadere. Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut seruus? nomina ex ambitione aut iniuria nata. Subsilire in caelum ex angulo licet: exsurge modo [---] et te quoque dignum finge deo. Finges autem non auro uel argento: non potest ex hac materia imago deo exprimi similis; cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse. Vale. µ32 XXXII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Inquiro de te et ab omnibus sciscitor qui ex ista regione ueniunt quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes: tecum sum. Sic uiue tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam uisurus. Quaeris quid me maxime ex iis quae de te audio delectet? quod nihil audio, quod plerique ex iis quos interrogo nesciunt quid agas. [2] Hoc est salutare, non conuersari dissimilibus et diuersa cupientibus. Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est? non timeo ne mutent te, timeo ne impediant. Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta breuitate uitae, quam breuiorem inconstantia facimus, aliud eius subinde atque aliud facientes initium; diducimus illam in particulas ac lancinamus. [3] Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem aduentare suspicareris ac fugientium premer uestigia. Fit hoc, premeris: accelera et euade, perduc te in tutum et subinde considera quam pulchra res sit consummare uitam ante mortem, deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae uitae positum, quae beatior non fit si longior. [4] O quando illud uidebis tempus quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens et in summa tui satietate! Vis scire quid sit quod faciat homines auidos futuri? nemo sibi contigit. Optauerunt itaque tibi alia parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant ut te locupletent; quidquid ad te transferunt alicui detrahendum est. [5] Opto tibi tui facultatem, ut uagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis ueris bonis, quae simul intellecta sunt possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber qui uiuit uita peracta. µ33 XXXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas uoces nostrorum procerum. Non fuerunt circa flosculos occupati: totus contextus illorum uirilis est. Inaequalitatem scias esse ubi quae eminent notabilia sunt: non est admirationi una arbor ubi in eandem altitudinem tota silua surrexit. [2] Eiusmodi uocibus referta sunt carmina, refertae historiae. Itaque nolo illas Epicuri existimes esse: publicae sunt et maxime nostrae, sed illo magis adnotantur quia rarae interim interueniunt, quia inexspectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. Ita enim plerique iudicant: apud me Epicurus est et fortis, licet manuleatus sit; fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit. [3] Non est ergo quod exigas excerpta et repetita: continuum est apud nostros quidquid apud alios excerpitur. Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inuenturum cum intrauerit praeter illa quae in fronte suspensa sunt: ipsis permittimus unde uelint sumere exemplar. [4] Iam puta nos uelle singulares sententias ex turba separare: cui illas assignabimus? Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an Posidonio Non sumus sub rege: sibi quisque se uindicat. Apud istos quidquid Hermarchus dixit, quidquid Metrodorus, ad unum refertur; omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est unius ductu et auspiciis dicta sunt. Non possumus, inquam, licet temptemus, educere aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine: pauperis est numerare pecus. Quocumque miseris oculum, id tibi occurret quod eminere posset nisi inter paria legeretur. [5] Quare depone istam spem posse te summatim degustare ingenia maximorum uirorum: tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda. res geritur et per lineamenta sua ingenii opus nectitur ex quo nihil subduci sine ruina potest. Nec recuso quominus singula membra, dummodo in ipso homine, consideres: non est. formonsa cuius crus laudatur aut brachium, sed illa cuius uniuersa facies admirationem partibus singulis abstulit. [6] Si tamen exegeris, non tam mendice tecum agam, sed plena manu fiet; ingens eorum turba est passim iacentium; sumenda erunt, non colligenda. Non enim excidunt sed fluunt; perpetua et inter se contexta sunt. Nec dubito quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa. [7] Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas Graeci chrias uocant, quia complecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit. Certi profectus uiro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis uocibus et memoria stare: sibi iam innitatur. Dicat ista, non teneat; turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere. 'Hoc Zenon dixit': tu quid? 'Hoc Cleanthes': tu quid? Quousque sub alio moueris? impera et dic quod memoriae tradatur, aliquid et de tuo profer. [8] Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes, sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere quod diu didicerant. Memoriam in alienis exercuerunt; aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae custodire; at contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum. [9] 'Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes.' Aliquid inter te intersit et librum. Quousque disces? iam et praecipe. Quid est quare audiam quod legere possum? 'Multum' inquit 'uiua uox facit.' Non quidem haec quae alienis uerbis commodatur et actuari uice fungitur. [10] Adice nunc quod isti qui numquam tutelae suae fiunt primum in ea re sequuntur priores in qua nemo non a priore desciuit; deinde in ea re sequuntur quae adhuc quaeritur. Numquam autem inuenietur, si contenti fuerimus inuentis. Praeterea qui alium sequitur nihil inuenit, immo nec quaerit. [11] Quid ergo? non ibo per priorum uestigia? ego uero utar uia uetere, sed si propiorem planioremque inuenero, hanc muniam. Qui ante nos ista mouerunt non domini nostri sed duces sunt. Patet omnibus ueritas; nondum est occupata; multum ex illa etiam futuris relictum est. Vale. µ34 XXXIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Cresco et exsulto et discussa senectute recalesco quotiens ex iis quae agis ac scribis intellego quantum te ipse - nam turbam olim reliqueras - superieceris. Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit uoluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet, quid euenire credis iis qui ingenia educauerunt et quae tenera formauerunt adulta subito uident? [2] Assero te mihi; meum opus es. Ego cum uidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum sed subinde incitaui; et nunc idem facio, sed iam currentem hortor et inuicem hortantem. [3] 'Quid illud?' inquis 'adhuc uolo.' In hoc plurimum est, non sic quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur. Ista res animo constat; itaque pars magna bonitatis est uelle fieri bonum. Scis quem bonum dicam? perfectum, absolutum, quem malum facere nulla uis, nulla necessitas possit. [4] Hunc te prospicio, si perseueraueris et incubueris et id egeris ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est huius animus in recto cuius acta discordant. Vale. µ35 XXXV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Cum te tam ualde rogo ut studeas, meum negotium ago: habere amicum uolo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus non es. 'Quid ergo? haec inter se diuersa sunt?' immo dis similia. Qui amicus est amat; qui amat non utique amicus est; itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet. [2] Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas. Festina ergo dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris. Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quidquid aetati meae uigoris abscessit, id ad me et tua, quamquam non multum abest, rediturum; sed tamen re quoque ipsa esse laetus uolo. [3] Venit ad nos ex iis quos amamus etiam absentibus gaudium, sed id leue et euanidum: conspectus et praesentia et conuersatio habet aliquid uiuae uoluptatis, utique si non tantum quem uelis sed qualem uelis uideas. Affer itaque te mihi, ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem. [4] Propera ad me, sed ad te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Quotiens experiri uoles an aliquid actum sit, obserua an eadem hodie uelis quae heri: mutatio uoluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit uentus. Non uagatur quod fixum atque fundatum est: istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti prouectoque. Quid ergo interest? hic commouetur quidem, non tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commouetur quidem. Vale. µ36 XXXVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Amicum tuum hortare ut istos magno animo contemnat qui illum obiurgant quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit et, cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit cotidie illis ostentet. Hi quibus inuidetur non desinent transire: alii elidentur, alii cadent. Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat. Mouet cerebrum non uno genere: alios in aliud irritat, hos in impotentiam, illos in luxuriam; hos inflat, illos mollit et totos resoluit. [2] 'At bene aliquis illam fert.' Sic, quomodo uinum. Itaque non est quod tibi isti persuadeant eum esse felicem qui a multis obsidetur: sic ad illum quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant. 'Nugatorium et inertem uocant.' Scis quosdam peruerse loqui et significare contraria. Felicem uocabant: quid ergo? erat? [3] Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi uidetur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae; uinum enim bonum fieri quod recens durum et asperum uisum est; non pati aetatem quod in dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis: bene se dabit in uetustate ipsa tristitia, perseueret modo colere uirtutem, perbibere liberalia studia, non illa quibus perfundi satis est, sed haec quibus tingendus est animus. [4] Hoc est discendi tempus. 'Quid ergo? aliquod est quo non sit discendum?' Minime; sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est elementarius senex: iuueni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere. [5] Denique nihil illi iam liberi est, spopondit; minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere. Ad illud aes alienum soluendum opus est negotianti nauigatione prospera, agrum colenti ubertate eius quam colit terrae, caeli fauore: ille quod debet sola potest uoluntate persolui. [6] In mores fortuna ius non habet. Hos disponat ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum ueniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est quomodocumque res cedunt; cui siue aggeruntur uulgaria bona, supra res suas eminet, siue aliquid ex istis uel omnia casus excussit, minor non fit. [7] Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in Germania, protinus puer tenerum hastile uibraret; si auorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat. [8] Quid ergo huic meditandum est? quod aduersus omnia tela, quod aduersus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros quos in amorem sui natura formauit offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id comparari et acui in quod instinctu quodam uoluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conseruationem sui. [9] Nemo discit ut si necesse fuerit aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit stans etiam aliquando saucius pro uallo peruigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis. Mors nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid cuius sit incommodum. [10] Quod si tanta cupiditas te longioris aeui tenet? cogita nihil eorum quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur consumi: desinunt ista, non pereunt, et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit uitam, non eripit; ueniet iterum qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent nisi oblitos reduceret. [11] Sed postea diligentius docebo omnia quae uidentur perire mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Obserua orbem rerum in se remeantium: uidebis nihil in hoc mundo exstingui sed uicibus descendere ac surgere. Aestas abit, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit, referent illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus quidquid praeterit repetit; pars caeli leuatur assidue, pars mergitur. [12] Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes [nec] pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum si eam securitatem nobis ratio non praestat ad quam stultitia perducit. Vale. µ37 XXXVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quod maximum uinculum est ad bonam mentem, promisisti uirum bonum, sacramento rogatus es. Deridebit te, si quis tibi dixerit mollem esse militiam et facilem. Nolo te decipi. Eadem honestissimi huius et illius turpissimi auctoramenti uerba sunt: 'uri, uinciri ferroque necari'. [2] Ab illis qui manus harenae locant et edunt ac bibunt quae per sanguinem reddant cauetur ut ista uel inuiti patiantur: a te ut uolens libensque patiaris. Illis licet arma summittere, misericordiam populi temptare: tu neque summittes nec uitam rogabis; recta tibi inuictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare? sine missione nascimur. [3] 'Quomodo ergo' inquis 'me expediam?' Effugere non potes necessitates, potes uincere. Fit uia ; et hanc tibi uiam dabit philosophia. Ad hanc te confer si uis saluus esse, si securus, si beatus, denique si uis esse, quod est maximum, liber; hoc contingere aliter non potest. [4] Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, seruilis, multis affectibus et sacrissimis subiecta. Hos tam graues dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc fert uia, et quidem recta; non aberrabis; uade certo gradu. Si uis omnia tibi subicere, te subice rationi; multos reges, si ratio te rexerit. Ab illa disces quid et quemadmodum aggredi debeas; non incides rebus. [5] Neminem mihi dabis qui sciat quomodo quod uult coeperit uelle: non consilio adductus illo sed impetu impactus est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. Turpe est non ire sed ferri, et subito in medio turbine rerum stupentem quaerere, 'huc ego quemadmodum ueni?' Vale. µ38 XXXVIII SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Merito exigis ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus. Plurimum proficit sermo, quia minutatim irrepit animo: disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis. Philosophia bonum consilium est: consilium nemo clare dat. Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat impellendus est; ubi uero non hoc agendum est, ut uelit discere, sed ut discat, ad haec submissiora uerba ueniendum est. Facilius intrant et haerent; nec enim multis opus est sed efficacibus. [2] Seminis modo spargenda sunt, quod quamuis sit exiguum, cum occupauit idoneum locum, uires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur. Idem facit ratio: non late patet, si aspicias; in opere crescit. Pauca sunt quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, conualescunt et exsurgunt. Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum: multum efficiunt, et angusta sunt. Tantum, ut dixi, idonea mens rapiat illa et in se trahat; multa inuicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit. Vale. µ39 XXXIX SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Commentarios quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos, ego uero componam; sed uide ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec quae nunc uulgo breuiarium dicitur, olim cum latine loqueremur summarium uocabatur. Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti; illa enim docet, haec admonet. Sed utriusque rei tibi copiam faciam. Tu a me non est quod illum aut illum exigas: qui notorem dat ignotus est. [2] Scribam ergo quod uis, sed meo more; interim multos habes quorum scripta nescio an satis ordinentur. Sume in manus indicem philosophorum: haec ipsa res expergisci te coget, si uideris quam multi tibi laborauerint. Concupisces et ipse ex illis unus esse; habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii uirum humilia delectant et sordida: magnarum rerum species ad se uocat et extollit. [3] Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere, ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior quo uehementior fuerit. Sed felix qui ad meliora hunc impetum dedit: ponet se extra ius dicionemque fortunae; secunda temperabit, aduersa comminuet et aliis admiranda despiciet. [4] Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia; illa enim utilia uitaliaque sunt, at haec eo quod superfluunt nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami onere franguntur, sic ad maturitatem non peruenit nimia fecunditas. Idem animis quoque euenit quos immoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam sed etiam in suam utuntur. [5] Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam uoluptates suae sunt? quorum impotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec immerito hic illos furor uexat; necesse est enim in immensum exeat cupiditas quae naturalem modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt. [6] Necessaria metitur utilitas: superuacua quo redigis? Voluptatibus itaque se mergunt quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo peruenerunt ut illis quae superuacua fuerant facta sint necessaria. Seruiunt itaque uoluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et amant; tunc autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant sed etiam placent, et desinit esse remedio locus ubi quae fuerant uitia mores sunt. Vale. µ40 XL. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quod frequenter mihi scribis gratias ago; nam quo uno modo potes te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renouant et desiderium [absentiae] falso atque inani solacio leuant, quanto iucundiores sunt litterae, quae uera amici absentis uestigia, ueras notas afferunt? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae impressa praestat, agnoscere. [2] Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc applicuisset: 'solet magno cursu uerba conuellere, quae non effundit ÅimaÅ sed premit et urguet; plura enim ueniunt quam quibus uox una sufficiat'. Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut uita, debet esse composita; nihil autem ordinatum est quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem niuis superueniens oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit. [3] Sic itaque habe: [ut] istam uim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique. Aeque stillare illum nolo quam currere; nec extendat aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis; facilius tamen insidit quod exspectatur quam quod praeteruolat. Venique tradere homines discipulis praecepta dicuntur: non traditur quod fugit. [4] Adice nunc quod quae ueritati operam dat oratio incomposita esse debet et simplex: haec popularis nihil habet ueri. Mouere uult turbam et inconsultas aures impetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur: quomodo autem regere potest quae regi non potest? Quid quod haec oratio quae sanandis mentibus adhibetur descendere in nos debet? remedia non prosunt nisi immorantur. [5] Multum praeterea habet inanitatis et uani, plus sonat quam ualet. Lenienda sunt quae me exterrent, compescenda quae irritant, discutienda quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda auaritia: quid horum raptim potest fieri? quis medicus aegros in transitu curat? Quid quod ne uoluptatem quidem ullam habet talis uerborum sine dilectu ruentium strepitus? [6] Sed ut pleraque quae fieri posse non crederes cognouisse satis est, ita istos qui uerba exercuerunt abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid imitari uelit? quid de eorum animo iudicet quorum oratio perturbata et immissa est nec potest reprimi? [7] Quemadmodum per procliue currentium non ubi uisum est gradus sistitur, sed incitato corporis ponderi seruit ac longius quam uoluit effertur, sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet uerba, non proicere, et pedetemptim procedere. [8] 'Quid ergo? non aliquando et insurget?' Quidni? sed salua dignitate morum, quam uiolenta ista et nimia uis exuit. Habeat uires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi uelocitatem inreuocabilem ac sine lege uadentem: quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam imperitus et rudis? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus impotens sui, tantum festinet atque ingerat quantum aures pati possunt. [9] Recte ergo facies si non audieris istos qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, Åuel P. Vinicium dicere qui itaqueÅ. Cum quaereretur quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait 'tractim'. Nam Geminus Varius ait, 'quomodo istum disertum dicatis nescio: tria uerba non potest iungere'. Quidni malis tu sic dicere quomodo Vinicius? [10] Aliquis tam insulsus interuenerit quam qui illi singula uerba uellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait 'dic, Ånumquam dicasÅ?' Nam Q. Hateri cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano uolo: numquam dubitauit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel desinebat. [11] Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus conuenire. In Graecis hanc licentiam tuleris: nos etiam cum scribimus interpungere assueuimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exsiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum. [12] Fabianus, uir egregius et uita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Hanc ego in uiro sapiente recipio, non exigo; ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat. [13] Eo autem magis te deterreo ab isto morbo quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit: perfrices frontem oportet et te ipse non audias; multa enim inobseruatus ille cursus feret quae reprendere uelis. [14] Non potest, inquam, tibi contingere res ista salua uerecundia. Praeterea exercitatione opus est cotidiana et a rebus studium transferendum est ad uerba. Haec autem etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo labore decurrere, tamen temperanda sunt; nam quemadmodum sapienti uiro incessus modestior conuenit, ita oratio pressa, non audax. Summa ergo summarum haec erit: tardilocum esse te iubeo. Vale. µ41 XLI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Facis rem optimam et tibi salutarem si, ut scribis, perseueras ire ad bonam mentem, quam stultum est optare cum possis a te impetrare. Non sunt ad caelum eleuandae manus nec exorandus aedituus ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat: prope est a te deus, tecum est, intus est. [2] Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum obseruator et custos; hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus uero uir sine deo nemo est: an potest aliquis supra fortunam nisi ab illo adiutus exsurgere? Ille dat consilia magnifica et erecta. In unoquoque uirorum bonorum [quis deus incertum est] habitat deus. [3] Si tibi occurrerit uetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summouens, illa proceritas siluae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet. Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excauatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet. Magnorum fluminum capita ueneramur; subita ex abdito uasti amnis eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam uel opacitas uel immensa altitudo sacrauit. [4] Si hominem uideris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter aduersa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines uidentem, ex aequo deos, non subibit te ueneratio eius? non dices, 'ista res maior est altiorque quam ut credi similis huic in quo est corpusculo possit'? [5] Vis isto diuina descendit; animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quidquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare; itaque maiore sui parte illic est unde descendit. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram sed ibi sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius [quidem] diuina nossemus, conuersatur quidem nobiscum sed haeret origini suae; illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest. [6] Quis est ergo hic animus? qui nullo bono nisi suo nitet. Quid enim est stultius quam in homine aliena laudare? quid eo dementius qui ea miratur quae ad alium transferri protinus possunt? Non faciunt meliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus: hic scilicet impetu acer, qualem illum natura esse uoluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato. [7] Nemo gloriari nisi suo debet. Vitem laudamus si fructu palmites onerat, si ipsa pondere [ad terram] eorum quae tulit adminicula deducit: num quis huic illam praeferret uitem cui aureae uuae, aurea folia dependent? Propria uirtus est in uite fertilitas; in homine quoque id laudandum est quod ipsius est. Familiam formonsam habet et domum pulchram, multum serit, multum fenerat: nihil horum in ipso est sed circa ipsum. [8] Lauda in illo quod nec eripi potest nec dari, quod proprium hominis est. Quaeris quid sit? animus et ratio in animo perfecta. Rationale enim animal est homo; consummatur itaque bonum eius, si id impleuit cui nascitur. Quid est autem quod ab illo ratio haec exigat? rem facillimam, secundum naturam suam uiuere. Sed hanc difficilem facit communis insania: in uitia alter alterum trudimus. Quomodo autem reuocari ad salutem possunt quos nemo retinet, populus impellit? Vale. µ42 XLII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Iam tibi iste persuasit uirum se bonum esse? Atqui uir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi. Scis quem nunc uirum bonum dicam? hunc secundae notae; nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex interuallo magna generari: mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia uero ipsa raritate commendat. [2] Sed iste multum adhuc abest ab eo quod profitetur; et si sciret quid esset uir bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. 'At male existimat de malis.' Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiaest quam quod sibi ac suis displicet. [3] 'At odit eos qui subita et magna potentia impotenter utuntur.' Idem faciet cum idem potuerit. Multorum quia imbecilla sunt latent uitia, non minus ausura cum illis uires suae placuerint quam illa quae iam felicitas aperuit. Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt. [4] Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur dum riget frigore: non desunt tunc illi uenena sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae fauore deficitur. Eadem uelle [subaudi si] cognosces: da posse quantum uolunt. [5] Meministi, cum quendam affirmares esse in tua potestate, dixisse me uolaticum esse ac leuem et te non pedem eius tenere sed pinnam? Mentitus sum: pluma tenebatur, quam remisit et fugit. Scis quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in caput suum casura temptauerit. Non uidebat se per aliorum pericula in suum ruere non cogitabat quam onerosa essent quae petebat, etiam si superuacua non essent. [6] Hoc itaque in his quae affectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi: quaedam superuacua sunt, quaedam tanti non sunt. Sed hoc non peruidemus et gratuita nobis uidentur quae carissime constant. [7] Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi pro quibus pecuniam soluimus, ea gratuita uocamus pro quibus nos ipsos impendimus. Quae emere nollemus si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumue praedium, ad ea paratissimi sumus peruenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis; adeo nihil est cuique se uilius. [8] Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus quod solemus facere quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus: uideamus hoc quod concupiscimus quanti deferatur. Saepe maximum pretium est pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere quae acquisita acceptaque libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non essent. [9] Haec ergo tecum ipse uersa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi de iactura. 'Hoc periturum est.' Nempe aduenticium fuit; tam facile sine isto uiues quam uixisti. Si diu illud habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu, perdis antequam assuescas. 'Pecuniam minorem habebis.' Nempe et molestiam. [10] 'Gratiam minorem.' Nempe et inuidiam. Circumspice ista quae nos agunt in insaniam, quae cum plurimis lacrimis amittimus: scies non damnum in iis molestum esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse sentit sed cogitat. Qui se habet nihil perdidit: sed quoto cuique habere se contigit? Vale. µ43 XLIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quomodo hoc ad me peruenerit quaeris, quis mihi id te cogitare narrauerit quod tu nulli narraueras? Is qui scit plurimum, rumor. 'Quid ergo?' inquis 'tantus sum ut possim excitare rumorem?' Non est quod te ad hunc locum respiciens metiaris: ad istum respice in quo moraris. [2] Quidquid inter uicina eminet magnum est illic ubi eminet; nam magnitudo non habet modum certum: comparatio illam aut tollit aut deprimit. Nauis quae in flumine magna est in mari paruula est; gubernaculum quod alteri naui magnum alteri exiguum est. [3] Tu nunc in prouincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur: eo tibi diligentius uiuendum est. Tunc autem felicem esse te iudica cum poteris in publico uiuere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius uiuamus, sed ut peccemus occultius. [4] Rem dicam ex qua mores aestimes nostros: uix quemquam inuenies qui possit aperto ostio uiuere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit: sic uiuimus ut deprendi sit subito aspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque uitare? [5] Bona conscientia turbam aduocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum si contemnis hunc testem! Vale. µ44 XLIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te uulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere. Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit; omnes, si ad originem primam reuocantur, a dis sunt. [2] Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria; at mehercules multis quattuordecim clausa sunt, non omnes curia admittit, castra quoque quos ad laborem et periculum recipiant fastidiose legunt: bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit quemquam philosophia nec eligit: omnibus lucet. [3] Patricius Socrates non fuit; Cleanthes aquam traxit et rigando horto locauit manus; Platonem non accepit nobilem philosophia sed fecit: quid est quare desperes his te posse fieri parem? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobilitate superari. [4] Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem regem non ex seruis esse oriundum, neminem non seruum ex regibus. Omnia ista longa uarietas miscuit et sursum deorsum fortuna uersauit. [5] Quis est generosus? ad uirtutem bene a natura compositus. Hoc unum intuendum est: alioquin si ad uetera reuocas, nemo non inde est ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus; nemo in nostram gloriam uixit nec quod ante nos fuit nostrum est: animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere. [6] Puta itaque te non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. 'Quomodo?' inquis. Si mala bonaque non populo auctore distineris. Intuendum est non unde ueniant, sed quo eant. Si quid est quod uitam beatam potest facere, id bonum est suo iure; deprauari enim in malum non potest. [7] Quid est ergo in quo erratur, cum omnes beatam uitam optent? quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam dum petunt fugiunt. Nam cum summa uitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter uitae non tantum ferunt sarcinas sed trahunt; ita longius ab effectu eius quod petunt semper abscedunt et quo plus operae impenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod euenit in labyrintho properantibus: ipsa illos uelocitas implicat. Vale. µ45 XLV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Librorum istic inopiam esse quereris. Non refert quam multos sed quam bonos habeas: lectio certa prodest, uaria delectat. Qui quo destinauit peruenire uult unam sequatur uiam, non per multas uagetur: non ire istuc sed errare est. [2] 'Vellem' inquis ' magis consilium mihi quam libros dares.' Ego uero quoscumque habeo mittere paratus sum et totum horreum excutere; me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem impetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te complecti possem et praesens aestimare quantum animo creuisses. [3] Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formonsum putarem si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudici; et si modo iudici est, indulgentia tibi imposuit. [4] Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege tamquam uerum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipaui, nullius nomen fero; multum magnorum uirorum iudicio credo, aliquid et meo uindico. Nam illi quoque non inuenta sed quaerenda nobis reliquerunt, et inuenissent forsitan necessaria nisi et superuacua quaesissent. [5] Multum illis temporis uerborum cauillatio eripuit, captiosae disputationes quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem uerbis illigamus ac deinde dissoluimus: tantum nobis uacat? iam uiuere, iam mori scimus? Tota illo mente pergendum est ubi prouideri debet ne res nos, non uerba decipiant. [6] Quid mihi uocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est? Res fallunt: illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus contra id quod optauimus; pugnant uota nostra cum uotis, consilia cum consilis. [7] Adulatio quam similis est amicitiae! Non imitatur tantum illam sed uincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa quo laedit: doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere. Venit ad me pro amico blandus inimicus; uitia nobis sub uirtutum nomine obrepunt: temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio uocatur ignauia, pro cauto timidus accipitur. In his magno periculo erramus: his certas notas imprime. [8] Ceterum qui interrogatur an cornua habeat non est tam stultus ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes ut nesciat tu illi subtilissima collectione persuaseris. Sic ista sine noxa decipiunt quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat. Effice ut quomodo fiat intellegam: perdidi lusum. Idem de istis captionibus dico - quo enim nomine potius sophismata appellem? -: nec ignoranti nocent nec scientem iuuant. [9] Si utique uis uerborum ambiguitates diducere, hoc nos doce, beatum non eum esse quem uulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mirabilia calcantem, qui neminem uidet cum quo se commutatum uelit, qui hominem ea sola parte aestimat qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges componitur, sic uiuit quomodo illa praescripsit; cui bona sua nulla uis excutit, qui mala in bonum uertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus; quem aliqua uis mouet, nulla perturbat; quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum ui maxima intorsit, pungit, non uulnerat, et hoc raro; nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac soluitur. [10] Quid me detines in eo quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum compositum est? Ecce tota mihi uita mentitur: hanc coargue, hanc ad uerum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat quorum magna pars superuacua est; etiam quae non est superuacua nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris sine quibus uita non ducitur. [11] Quod bonum est utique necessarium est: quod necessarium est non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eademque uilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat ut illud ad haec in diem utilia demittat. [12] Quid ergo? non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis impendio quaeri superuacua et multos transisse uitam dum uitae instrumenta conquirunt? Recognosce singulos, considera uniuersos: nullius non uita spectat in crastinum. [13] Quid in hoc sit mali quaeris? Infinitum. Non enim uiuunt sed uicturi sunt: omnia differunt. Etiamsi attenderemus, tamen nos uita praecurreret; nunc uero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit. Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis implere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc. Vale. µ46 XLVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Librum tuum quem mihi promiseras accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare uolui; deinde blanditus est ipse ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit ex hoc intellegas licet: leuis mihi uisus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Liuii aut Epicuri posset uideri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit ut illum sine ulla dilatione perlegerim. Sol me inuitabat, fames admonebat, nubes minabantur; tamen exhausi totum. [2] Non tantum delectatus sed gauisus sum. Quid ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem 'quid impetus!', si interquieuisset, si interuallo surrexisset; nunc non fuit impetus sed tenor. Compositio uirilis et sancta; nihilominus interueniebat dulce illud et loco lene. Grandis, erectus es: hoc te uolo tenere, sic ire. Fecit aliquid et materia; ideo eligenda est fertilis, quae capiat ingenium, quae incitet. [3] libro plura scribam cum illum retractauero; nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim. Sine me et inquirere. Non est quod uerearis: uerum audies. O te hominem felicem, quod nihil habes propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur! nisi quod iam etiam ubi causa sublata est mentimur consuetudinis causa. Vale. µ47 XLVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Libenter ex iis qui a te ueniunt cognoui familiariter te cum seruis tuis uiuere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Serui sunt.' Immo homines. 'Serui sunt ' Immo contubernales. 'Serui sunt.' Immo humiles amici. 'Serui sunt.' Immo conserui, si cogitaueris tantundem in utrosque licere fortunae. [2] Itaque rideo istos qui turpe existimant cum seruo suo cenare: quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium seruorum turbam circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti auiditate onerat distentum uentrem ac desuetum iam uentris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit. [3] At infelicibus seruis mouere labra ne in hoc quidem ut loquantur, licet; uirga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem uerberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; magno malo ulla uoce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni mutique perstant. [4] Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere ceruicem, periculum imminens in caput suum auertere; in conuiuiis loquebantur, sed in tormentis tacebant. [5] Deinde eiusdem arrogantiae prouerbium iactatur, totidem hostes esse quot seruos: non habemus illos hostes sed facimus. Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem sed tamquam iumentis abutimur. [quod] Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum subditus colligit. [6] Alius pretiosas aues scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei uiuit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est qui hoc uoluptatis causa docet quam qui necessitatis discit. [7] Alius uini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur: non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus euulsis tota nocte peruigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem diuidit et in cubiculo uir, in conuiuio puer est. [8] Alius, cui conuiuarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae reuocet in crastinum. Adice obsonatores quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius nouitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum seruo suo accedere. Di melius! quot ex istis dominos habet! [9] Stare ante limen Callisti domi num suum uidi et eum qui illi impegerat titulum, qui inter reicula manicipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Rettulit illi gratiam seruus ille in primam decuriam coniectus, in qua uocem praeco experitur: et ipse illum inuicem apologauit, et ipse non iudicauit domo sua dignum. Dominus Callistum uendidit: sed domino quam multa Callistus! [10] Vis tu cogitare istum quem seruum tuum uocas ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque uiuere, aeque mori! tam tu illum uidere ingenuum potes quam ille te seruum. Variana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit: alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit. Contemne nunc eius fortunae hominem in quam transire dum contemnis potes. [11] Nolo in ingentem me locum immittere et de usu seruorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore uiuas quemadmodum tecum superiorem uelis uiuere. Quotiens in mentem uenerit quantum tibi in seruum liceat, ueniat in mentem tantundem in te domino tuo licere. [12] 'At ego' inquis 'nullum habeo dominum.' Bona aetas est: forsitan habebis. Nescis qua aetate Hecuba seruire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes? [13] Viue cum seruo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in conuictum. Hoc loco acclamabit mihi tota manus delicatorum 'nihil hac re humilius, nihil turpius'. Hos ego eosdem deprehendam alienorum seruorum osculantes manum. [14] Ne illud quidem uidetis, quam omnem inuidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam seruis detraxerint? Dominum patrem familiae appellauerunt, seruos - quod etiam in mimis adhuc durat - familiares; instituerunt diem festum, non quo solo cum seruis domini uescerentur, sed quo utique; honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicauerunt. [15] 'Quid ergo? omnes seruos admouebo mensae meae?' Non magis quam omnes liberos. Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum. Non ministeriis illos aestimabo sed moribus: sibi quisque dat mores, ministeria casus assignat. Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam ut sint; si quid enim in illis ex sordida conuersatione seruile est, honestiorum conuictus excutiet. [16] Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi inuenies. Saepe bona materia cessat sine artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus est qui equum empturus non ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex ueste aut ex condicione, quae uestis modo nobis circumdata est, aestimat. [17] 'Seruus est.' Sed fortasse liber animo. 'Seruus est.' Hoc illi nocebit? Ostende quis non sit: alius libidini seruit, alius auaritiae, alius ambitioni, , omnes timori. Dabo consularem aniculae seruientem, dabo ancillulae diuitem, ostendam nobilissimos iuuenes mancipia pantomimorum: nulla seruitus turpior est quam uoluntaria. Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant quominus seruis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem: colant potius te quam timeant. [18] Dicet aliquis nunc me uocare ad pilleum seruos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi, 'colant potius dominum quam timeant'. 'Ita' inquit 'prorsus? colant tamquam clientes, tamquam salutatores?' Hoc qui dixerit obliuiscetur id dominis parum non esse quod deo sat est. Qui colitur, et amatur: non potest amor cum timore misceri. [19] Rectissime ergo facere te iudico quod timeri a seruis tuis non uis, quod uerborum castigatione uteris: uerberibus muta admonentur. Non quidquid nos offendit et laedit; sed ad rabiem cogunt peruenire deliciae, ut quidquid non ex uoluntate respondit iram euocet. [20] Regum nobis induimus animos; nam illi quoque obliti et suarum uirium et imbecillitas alienae sic excandescunt, sic saeuiunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent. [21] Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Leuis est malitia, saepe mutatur, non in melius sed in aliud. Vale. µ48 XLVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Ad epistulam quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam; seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti: quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit ut soluas quaestionem quam ut proponas? utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi. [2] Iterum ego tamquam Epicureus loquor? mihi uero idem expedit quod tibi: aut non sum amicus, nisi quidquid agitur ad te pertinens meum est. Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia; nec secundi quicquam singulis est nec aduersi; in commune uiuitur. Nec potest quisquam beate degere qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas conuertit: alteri uiuas oportet, si uis tibi uiuere. [3] Haec societas diligenter et sancte obseruata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque de qua loquebar interiorem societatem amicitiae colendam proficit; omnia enim cum amico communia habebit qui multa cum homine. [4] Hoc, Lucili uirorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis 'amicus' dicatur, et 'homo' quam multa significet. In diuersum ecce sapientia et stultitia discedunt! cui accedo? in utram ire partem iubes? Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine; ille amicum sibi parat, hic se amico: tu mihi uerba distorques et syllabas digeris. [5] Scilicet nisi interrogationes uaferrimas struxero et conclusione falsa a uero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet me: in re tam seria senes ludimus. [Vale. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM.] [6] 'Mus syllaba est; mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit.' Puta nunc me istuc non posse soluere: quod mihi ex ista inscientia periculum imminet? quod incommodum? Sine dubio uerendum est ne quando in muscipulo syllabas capiam, aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: 'mus syllaba est; syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit'. [7] O pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus? in hoc barbam demisimus? hoc est quod tristes docemus et pallidi? Vis scire quid philosophia promittat generi humano? consilium. Alium mors uocat, alium paupertas urit, alium diuitiae uel alienae torquent uel suae; ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere cupit; hunc homines male habent, illum dii. Quid mihi lusoria ista componis? non est iocandi locus: ad miseros aduocatus es. Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es: quo diuerteris? quid agis? Hic cum quo ludis timet: succurre, quidquid ‰laqueti respondentium poenis‰. Omnes undique ad te manus tendunt, perditae uitae perituraeque auxilium aliquod implorant, in te spes opesque sunt; rogant ut ex tanta illos uolutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum ueritatis lumen ostendas. [9] Dic quid natura necessarium fecerit, quid superuacuum, quam faciles posuerit, quam iucunda sit uita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et implicita eorum qui opinioni plus quam naturae crediderunt *** si prius docueris quam partem eorum leuatura sint. Quid istorum cupiditates demit? quid temperat? Utinam tantum non prodessent! nocent. Hoc tibi cum uoles manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam. [10] Pudet dicere contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur? per istud philosophiae 'siue niue' et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum quem interrogatis scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse uideatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit. [11] Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos uos ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? sic itur ad astra Hoc enim est quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat; ad hoc inuitatus sum, ad hoc ueni: fidem praesta. [12] Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum: aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat ut sufficeret necessariis: nunc quae dementia est superuacua discere in tanta temporis egestate! Vale. µ49 XLIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus reducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria euocant, nec exstinctam memoriam reddunt sed quiescentem irritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut seruulus familiaris amisso aut uestis aut domus renouat. Ecce Campania et maxime Neapolis ac Pompeiorum tuorum conspectus incredibile est quam recens desiderium tui fecerint: totus mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo; uideo lacrimas combibentem et affectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem. [2] Modo amisisse te uideor; quid enim non 'modo' est, si recorderis? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii uelle agere, modo desii posse. Infinita est uelocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est. [3] Causam huius rei quaeris? quidquid temporis transit eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet; omnia in idem profundum cadunt. Et alioqui non possunt longa interualla esse in ea re quae tota breuis est. Punctum est quod uiuimus et adhuc puncto minus; sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit! [4] Modo te prosecutus sum; et tamen hoc 'modo' aetatis nostrae bona portio est, cuius breuitatem aliquando defecturam cogitemus. Non solebat mihi tam uelox tempus uideri: nunc incredibilis cursus apparet, siue quia admoueri lineas sentio, siue quia attendere coepi et computare damnum meum. Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, [5] etiam si custoditum diligentissime fuerit, in superuacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus quo legat lyricos: eodem loco dialecticos: tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciuiunt, hi agere ipsos aliquid existimant. [6] Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda, in hoc unum, ne uerba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus. Quid te torques et maceras in ea quaestione quam subtilius est contempsisse quam soluere? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere: cum hostis instat a tergo et mouere se iussus est miles, necessitas excutit quidquid pax otiosa collegerat. [7] Non uacat mihi uerba dubie cadentia consectari et uafritiam in illis meam experiri. Aspice qui coeant populi, quae moenia clusis ferrum acuant portis. Magno mihi animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est. [8] Demens omnibus merito uiderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuuentus intra portas armata signum eruptionis exspectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela uibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: 'quod non perdidisti habes; cornua autem non perdidisti; cornua ergo habes' aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata. [9] Atqui aeque licet tibi demens uidear si istis impendero operam: et nunc obsideor. Tunc tamen periculum mihi obsesso externum immineret, murus me ab hoste secerneret: nunc mortifera mecum sunt. Non uaco ad istas ineptias; ingens negotium in manibus est. Quid agam? mors me sequitur, fugit uita. [10] Aduersus haec me doce aliquid; effice ut ego mortem non fugiam, uita me non effugiat. Exhortare aduersus difficilia, [de aequanimitate] aduersus ineuitabilia; angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum uitae in spatio eius sed in usu posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu uixit parum uixerit. Dic mihi dormituro 'potes non expergisci'; dic experrecto 'potes non dormire amplius'. Dic exeunti 'potes non reuerti'; dic redeunti 'potes non exire'. [11] Erras si in nauigatione tantum existimas minimum esse quo morte uita diducitur: in omni loco aeque tenue interuallum est. Non ubique se mors tam prope ostendit: ubique tam prope est. Has tenebras discute, et facilius ea trades ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit, et rationem dedit imperfectam, sed quae perfici posset. [12] De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa cui alieni corporis abstinentia est, et hac cui sui cura. Si me nolueris per deuia ducere, facilius ad id quo tendo perueniam; nam, ut ait ille tragicus, 'ueritatis simplex oratio est', ideoque illam implicari non oportet; nec enim quicquam minus conuenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus. Vale. µ50 L. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras; superuacuum itaque putaui ab eo qui afferebat quid ageres quaerere. Valde enim bonae memoriae est, si meminit; et tamen spero te sic iam uiuere ut, ubicumque eris, sciam quid agas. Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cotidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua uitia esse quae putas rerum? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus; at illa, quocumque transierimus, secutura sunt. [2] Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse. Ipse enim auersissimus ab istis prodigiis sum; si quando fatuo delectari uolo, non est mihi longe quaerendus: me rideo. Haec fatua subito desiit uidere. Incredibilem rem tibi narro, sed ueram: nescit esse sc caecam; subinde paedagogum suum rogat ut migret, ait domum tenebricosam esse. [3] Hoc quod in illa ridemus omnibus nobis accidere liqueat tibi: nemo se auarum esse intellegit, nemo cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dicimus, 'non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest uiuere; non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas impensas exigit; non est meum uitium quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus uitae: adulescentia haec facit'. [4] Quid nos decipimus? non est extrinsecus malum nostrum: intra nos est, in uisceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem peruenimus quia nos aegrotare nescimus. Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas uires discutiemus? Nunc uero ne quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet si adhiberetur ad recens uitium; sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem. [5] Nemo difficulter ad naturam reducitur nisi qui ab illa defecit: erubescimus discere bonam mentem. At mehercules, turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum influere: laborandum est et, ut uerum dicam, ne labor quidem magnus est, s modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere quam indurescat prauitas eius. [6] Sed nec indurata despero: nihil est quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura. Robora m rectum quamuis flexa reuocabis; curuatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur quod usus noster exigit: quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et omni umore obsequentior! Quid enim est aliud animus quam quodam modo se habens spiritus? uides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia quanto tenuior est. [7] Illud, mi Lucili, non est quod te impediat quominus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est: ad neminem ante bona mens uenit quam mala; omnes praeoccupati sumus; uirtutes discere uitia dediscere . [8] Sed eo maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est; non dediscitur uirtus. Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent quae in locum suum ueniunt. Virtus secundum naturam est, uitia inimica et infesta sunt. [9] Sed quemadmodum uirtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium imbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta; itaque cogenda est ut incipiat. Deinde non est acerba medicina; protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum remediorum post sanitatem uoluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est. Vale. µ51 LI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quomodo quisque potest, mi Lucili: tu istic habes Aetnam, nobilissimum Siciliae montem - quem quare dixerit Messala unicum, siue Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca euomant ignem, non tantum edita, quod crebrius euenit, uidelicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia -, nos, utcumque possumus, contenti sumus Bais; quas postero die quam attigeram reliqui, locum ob hoc deuitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit. [2] 'Quid ergo? ulli loco indicendum est odium?' Minime; sed quemadmodum aliqua uestis sapienti ac probo uiro magis conuenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo, sic regio quoque est quam sapiens uir aut ad sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus. [3] Itaque de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamuis neminem Canopus esse frugi uetet, ne Baias quidem: deuersorium uitiorum esse coeperunt. Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis soluitur. [4] Non tantum corpori sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus; quemadmodum inter tortores habitare nolim, sic ne inter popinas quidem. Videre ebrios per litora errantes et comessationes nauigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia quae uelut soluta legibus luxuria non tantum peccat sed publicat, quid necesse est? [5] Id agere debemus ut irritamenta uitiorum quam longissime profugiamus; indurandus est animus et a blandimentis uoluptatum procul abstrahendus. Una Hannibalem hiberna soluerunt et indomitum illum niuibus atque Alpibus uirum eneruauerunt fomenta Campaniae: armis uicit, uitiis uictus est. [6] Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae quo numquam quies, numquam otium datur: debellandae sunt in primis uoluptates, quae, ut uides, saeua quoque ad se ingenia rapuerunt. Si quis sibi proposuerit quantum operis aggressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. Quid mihi cum istis calentibus stagnis? quid cum sudatoriis, in quae siccus uapor corpora exhausurus includitur? omnis sudor per laborem exeat. [7] Si faceremus quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fouendis corporibus operam daremus, nemo non intempestiuam desidiam, uictori quoque, nedum uincenti, periculosam, merito reprehenderet: minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseuerantibus. [8] Fortuna mecum bellum gerit: non sum imperata facturus; iugum non recipio, immo, quod maiore uirtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus: si uoluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse uolet et ambitio et ira; inter tot affectus distrahar, immo discerpar. [9] Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur. Quae sit libertas quaeris? Nulli rei seruire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illam intellexero plus posse, nil poterit: ego illam feram, cum in manu mors sit? [10] His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet; effeminat animos amoenitas nimia, nec dubie aliquid ad corrumpendum uigorem potest regio. Quamlibet uiam iumenta patiuntur quorum durata in aspero ungula est: in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. Et fortior miles ex confragoso uenit: segnis est urbanus et uerna. Nullum laborem recusant manus quae ad arma ab aratro transferuntur: in primo deficit puluere ille unctus et nitidus. [11] Seuerior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat: ruina eiusmodi non est tam molliter collocanda. Illi quoque ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar, exstruxerunt quidem uillas in regione Baiana, sed illas imposuerunt summis iugis montium: uidebatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta. Aspice quam positionem elegerint, quibus aedificia excitauerint locis et qualia: scies non uillas esse sed castra. [12] Habitaturum tu putas umquam fuisse illic M. Catonem, ut praenauigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum uariis coloribus picta et fluuitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna conuicia? nonne ille manere intra uallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset? Quidni mallet, quisquis uir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi? [13] Sed satis diu cum Bais litigauimus, numquam satis cum uitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine; nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis reueliendum erat. Voluptates praecipue exturba et inuisissimas habe: latronum more, quos 'philÍtas' Aegyptii uocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. Vale. µ52 LII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo unde recedere cupimus impellit? quid colluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel uelle? Fluctuamur inter uaria consilia; nihil libere uolumus, nihil absolute, nihil semper. [2] 'Stultitia' inquis 'est cui nihil constat, nihil diu placet.' Sed quomodo nos aut quando ab illa reuellemus? Nemo per se satis ualet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat. [3] Quosdam ait Epicurus ad ueritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos uiam; hos maxime laudat quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt: quosdam indigere ope aliena, non ituros si nemo praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne hunc quidem contempseris hominem qui alieno beneficio esse saluus potest; et hoc multum est, uelle seruari. [4] Praeter haec adhuc inuenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum qui cogi ad rectum compellique possunt, quibus non duce tantum opus sit sed adiutore et, ut ita dicam, coactore; hic tertius color est. Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamuis enim ad eundem finem uterque peruenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia. [5] Puta enim duo aedificia excitata esse, ambo paria, aeque excelsa atque magnifica. Alter puram aream accepit, illic protinus opus creuit; alterum fundamenta lassarunt in mollem et fluuidam humum missa multumque laboris exhaustum est dum peruenitur ad solidum: intuentibus quidquid fecit *** alterius magna pars et difficilior latet. [6] Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem dixerim qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse qui malignitatem naturae suae uicit et ad sapientiam se non perduxit sed extraxit. [7] Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet; imus per obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum inuocemus auxilium. 'Quem' inquis 'inuocabo? Hunc aut illum?' Tu uero etiam ad priores reuertere, qui uacant; adiuuare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt. [8] Ex his autem qui sunt eligamus non eos qui uerba magna celeritate praecipitant et communes locos uoluunt et in priuato circulantur, sed eos qui uita docent, qui cum dixerunt quid faciendum sit probant faciendo, qui docent quid uitandum sit nec umquam in eo quod fugiendum dixerunt deprehenduntur; eum elige adiutorem quem magis admireris cum uideris quam cum audieris. [9] Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid enim turpius philosophia captante clamores? numquid aeger laudat medicum secantem? [10] Tacete, fauete et praebete uos curationi; etiam si exclamaueritis, non aliter audiam quam si ad tactum uitiorum uestrorum ingemescatis. Testari uultis attendere uos mouerique rerum magnitudine? sane liceat: ut quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam? Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat: numquid ergo existimas statim illis et loqui et laudare licuisse? [11] Quanta autem dementia eius est quem clamores imperitorum hilarem ex auditorio dimittunt! Quid laetaris quod ab hominibus his laudatus es quos non potes ipse laudare? Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste; erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo euocauerat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae. [12] Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae: est aliqua et laudandi elegantia. Omnia rerum omnium, si obseruentur, indicia sunt, et argumentum morum ex minimis quoque licet capere: impudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum; improbum risus, insanum uultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per notas exeunt: qualis quisque sit scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum laudetur aspexeris. [13] Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit: non laudatur ille nunc, si intellegis, sed conclamatur. Relinquantur istae uoces illis artibus quae propositum habent populo placere: philosophia adoretur. [14] Permittendum erit aliquando iuuenibus sequi impetum animi, tunc autem cum hoc ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt; talis laudatio aliquid exhortationis affert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat. ad rem commoueantur, non ad uerba composita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit sed sui. [15] Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se. Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium postquam prostituta est; sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem sed antistitem nancta est. Vale. µ53 LIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut nauigarem? Solui mari languido; erat sine dubio caelum graue sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in uentum resoluuntur, sed putaui tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamuis dubio et impendente caelo. Itaque quo celerius euaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus. [2] Cum iam eo processissem ut mea nihil interesset utrum irem an redirem, primum aequalitas illa quae me corruperat periit; nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare ut me in aliquo litore exponeret: aiebat ille aspera esse et importuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram. [3] Peius autem uexabar quam ut mihi periculum succurreret; nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem mouet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, uellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut uiciniam attigimus, non exspecto ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, obuertunt pelago proras aut ancora de prora iacitur: memor artificii mei uetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus. [4] Quae putas me passum dum per aspera erepo, dum uiam quaero, dum facio? Intellexi non immerito nautis terram timeri. Incredibilia sunt quae tulerim, cum me ferre non possem: illud scito, Ulixem non fuisse tam irato mari natum ut ubique naufragia faceret: nausiator erat. Et ego quocumque nauigare debuero uicensimo anno perueniam. [5] Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreaui, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos uitiorum nostrorum sequeretur obliuio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum quae eo magis latent quo maiora sunt. [6] Leuis aliquem motiuncula decipit; sed cum creuit et uera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem exprimit. Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt: adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi ut talaria coepit intendere et utrosque distortos pedes fecit, necesse est podagram fateri. [7] Contra euenit in his morbis quibus afficiuntur animi: quo quis peius se habet, minus sentit. Non est quod mireris, Lucili carissime; nam qui leuiter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat: grauis sopor etiam somnia exstinguit animumque altius mergit quam ut in ullo intellectu sui sit. [8] Quare uitia sua nemo confitetur? quia etiam nunc in illis est: somnium narrare uigilantis est, et uitia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet grauem: illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est: ite in complexum alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte; non est quod precario philosopheris. [9] Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares cui aduocatus in remissione descenderes; toto animo id ageres ut quam primum morbo liberareris. Quid ergo? non et nunc idem facies? omnia impedimenta dimitte et uaca bonae menti: nemo ad illam peruenit occupatus. Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit; non est res subsiciua; ordinaria est, domina est, adest et iubet. [10] Alexander cuidam ciuitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti 'eo' inquit 'proposito in Asiam ueni, ut non id acciperem quod dedissetis, sed ut id haberetis quod reliquissem'. Idem philosophia rebus omnibus: 'non sum hoc tempus acceptura quod uobis superfuerit, sed id uos habebitis quod ipsa reiecero'. [11] Totam huc conuerte mentem, huic asside, hanc cole: ingens interuallum inter te et ceteros fiet; omnes mortales multo antecedes, non multo te dii antecedent. Quaeris quid inter te et illos interfuturum sit? diutius erunt. At mehercules magni artificis est clusisse totum in exiguo; tantum sapienti sua quantum deo omnis aetas patet. Est aliquid quo sapiens antecedat deum: ille naturae beneficio non timet, suo sapiens. [12] Ecce res magna, habere imbecillitatem hominis, securitatem dei. Incredibilis philosophiae uis est ad omnem fortuitam uim retundendam. Nullum telum in corpore eius sedet; munita est, solida; quaedam defetigat et uelut leuia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque qui miserat respuit. Vale. µ54 LIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Longum mihi commeatum dederat mala ualetudo; repente me inuasit. 'Quo genere?' inquis. Prorsus merito interrogas: adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi assignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Breuis autem ualde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit: quis enim diu exspirat? [2] Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt: nullum mihi uidetur molestius. Quidni? aliud enim quidquid est aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc 'meditationem mortis' uocant; facit enim aliquando spiritus ille quod saepe conatus est. Hilarem me putas haec tibi scribere quia effugi? [3] Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona ualetudine delector, quam ille, quisquis uicisse se putat cum uadimonium distulit. Ego uero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus acquiescere. [4] 'Quid hoc est?' inquam 'tam saepe mors experitur me? Faciat: [at] ego illam diu expertus sum.' 'Quando?' inquis. Antequam nascerer. Mors est non esse. Id quale sit iam scio: hoc erit post me quod ante me fuit. Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam sensimus tunc uexationem. [5] Rogo, non stultissimum dicas si quis existimet lucernae peius esse cum exstincta est quam antequam accenditur? Nos quoque et exstinguimur et accendimur: medio illo tempore aliquid patimur, utrimque uero alta securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit. Quidquid ante nos fuit mors est; quid enim refert non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse? [6] His et eiusmodi exhortationibus - tacitis scilicet, nam uerbis locus non erat - alloqui me non desii; deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam anhelitus coeperat, interualla maiora fecit et retardatum est. At remansit, nec adhuc, quamuis desierit, ex natura fluit spiritus; sentio haesitationem quandam eius et moram. Quomodo uolet, dummodo non ex animo suspirem. [7] Hoc tibi de me recipe: non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto. Illum tu lauda et imitare quem non piget mori, cum iuuet uiuere: quae est enim uirtus, cum eiciaris, exire? Tamen est et hic uirtus: eicior quidem, sed tamquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens quia eici est inde expelli unde inuitus recedas: nihil inuitus facit sapiens; necessitatem effugit, quia uult quod coactura est. Vale. µ55 LV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] A gestatione cum maxime uenio, non minus fatigatus quam si tantum ambulassem quantum sedi; labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior quia contra naturam est, quae pedes dedit ut per nos ambularemus, oculos ut per nos uideremus. Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus posse desimus. [2] Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut, siue bilis insederat faucibus, discuteretur, siue ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi. Ideo diutius uehi perseueraui inuitante ipso litore, quod inter Cumas et Seruili Vatiae uillam curuatur et hinc mari, illinc lacu uelut angustum iter cluditur. Erat autem a recenti tempestate spissum; fluctus enim illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas soluit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit. [3] Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi an aliquid illic inuenirem quod mihi posset bono esse, et derexi oculos in uillam quae aliquando Vatiae fuit. In hac ille praetorius diues, nulla alia re quam otio notus, consenuit, et ob hoc unum felix habebatur. Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat - aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit -, exclamabant homines, 'o Vatia, solus scis uiuere'. [4] At ille latere sciebat, non uiuere; multum autem interest utrum uita tua otiosa sit an ignaua. Numquam aliter hanc uillam Vatia uiuo praeteribam quam ut dicerem, 'Vatia hic situs est'. Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et uenerabile ut etiam si quid illi simile est mendacio placeat. Otiosum enim hominem seductum existimat uulgus et securum et se contentum, sibi uiuentem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest. Ille solus scit sibi uiuere; ille enim, quod est primum, scit uiuere. [5] Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegauit, qui alios feliciores uidere non potuit, qui uelut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non uiuit, sed, quod est turpissimum, uentri, somno, libidini; non continuo sibi uiuit qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseuerantia ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax. [6] De ipsa uilla nihil tibi possum certi scribere; frontem enim eius tantum noui et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae sunt duae magni operis, cuiuis laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. Platanona medius riuus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo diuidit, alendis piscibus, etiam si assidue exhauriatur, sufficiens. Sed illi, cum mare patet, parcitur: cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur. [7] Hoc tamen est commodissimum in uilla, quod Baias trans parietem habet: incommodis illarum caret, uoluptatibus fruitur. Has laudes eius ipse noui: esse illam totius anni credo; occurrit enim Fauonio et illum adeo excipit ut Bais neget. Non stulte uidetur elegisse hunc locum Vatia in quem otium suum pigrum iam et senile conferret. [8] Sed non multum ad tranquillitatem locus confert: animus est qui sibi commendet omnia. Vidi ego in uilla hilari et amoena maestos, uidi in media solitudine occupatis similes. Quare non est quod existimes ideo parum bene compositum esse te quod in Campania non es. Quare autem non es? huc usque cogitationes tuas mitte. [9] Conuersari cum amicis absentibus licet, et quidem quotiens uelis, quamdiu uelis. Magis hac uoluptate, quae maxima est, fruimur dum absumus; praesentia enim nos delicatos facit, ct quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus nihil de iis quos modo uidimus cogitamus. [10] Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest. Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diuersas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones: uidebis non multum esse quod nobis peregrinatio eripiat. [11] Amicus animo possidendus est; hic autem numquam abest; quemcumque uult cotidie uidet. Itaque mecum stude, mecum cena, mecum ambula: in angusto uiuebamus, si quicquam esset cogitationibus clusum. Video te, mi Lucili; cum maxime audio; adeo tecum sum ut dubitem an incipiam non epistulas sed codicellos tibi scribere. Vale. µ56 LVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Peream si est tam necessarium quam uidetur silentium in studia seposito. Ecce undique me uarius clamor circumsonat: supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera uocum quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo graues iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum illisae manus umeris, quae prout plana peruenit aut concaua, ita sonum mutat. Si uero pilicrepus superuenit et numerare coepit pilas, actum est. [2] Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum cui uox sua in balineo placet, adice nunc eos qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter istos quorum, si nihil aliud, rectae uoces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam uocem quo sit notabilior subinde exprimentem nec umquam tacentem nisi dum uellit alas et alium pro se clamare cogit; iam biberari uarias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione uendentis. [3] 'O te' inquis 'ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam uarios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum assidua salutatio perducat ad mortem.' At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamuis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit. [4] Magis mihi uidetur uox auocare quam crepitus; illa enim animum adducit, hic tantum aures implet ac uerberat. In his quae me sine auocatione circumstrepunt essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium uicinum, aut hunc qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat sed exclamat: [5] etiam nunc molestior est mihi sonus qui intermittitur subinde quam qui continuatur. Sed iam me sic ad omnia ista duraui ut audire uel pausarium possim uoce acerbissima remigibus modos dantem. Animum enim cogo sibi intentum esse nec auocari ad externa; omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum auaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram uexet. Nam quid prodest totius regionis silentium, si affectus fremunt? [6] Omnia noctis erant placida composta quiete. Falsum est: nulla placida est quies nisi quam ratio composuit; nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines muta. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt quam dies: illa tranquillitas uera est in quam bona mens explicatur. [7] Aspice illum cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis seruorum turba conticuit et suspensum accedentium propius uestigium ponitur: huc nempe uersatur atque illuc, somnum inter aegritudines leuem captans; quae non audit audisse se queritur. [8] Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit. Hic placandus est, huius compescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus: interdum quies inquieta est; et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui impatiens. [9] Magni imperatores, cum male parere militem uident, aliquo labore compescunt et expeditionibus detinent: numquam uacat lasciuire districtis, nihilque tam certum est quam otii uitia negotio discuti. Saepe uidemur taedio rerum ciuilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse; tamen in illa latebra in quam nos timor ac lassitudo coniecit interdum recrudescit ambitio. Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus. [10] Idem de luxuria dico, quae uidetur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia uoluptates non damnatas sed relictas petit, et quidem eo uehementius quo occultius. Omnia enim uitia in aperto leniora sunt; morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant cum ex abdito erumpunt ac uim sui proferunt. Et auaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse cum simulata sanitate subsidunt. [11] Otiosi uidemur, et non sumus. Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contempsimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos auocabit, nullus hominum auiumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas. [12] Leue illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introsus quod ad uocem et accidentia erigitur; habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pauoris quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster: et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant tela neque aduerso glomerati e agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem. [13] Prior ille sapiens est, quem non tela uibrantia, non arietata inter arma agminis densi, non urbis impulsae fragor territat: hic alter imperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expauescens, quem una quaelibet uox pro fremitu accepta deiecit, quem motus leuissimi exanimant; timidum illum sarcinae faciunt. [14] Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, uidebis illum 'comitique onerique timentem'. Tunc ergo te scito esse compositum cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla uox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono uana circumstrepet. [15] 'Quid ergo? non aliquando commodius est et carere conuicio?' Fateor; itaque ego ex hoc loco migrabo. Experiri et exercere me uolui: quid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Ulixes sociis etiam aduersus Sirenas inuenerit Vale. µ57 LVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum nauem experirer; et tantum luti tota uia fuit ut possim uideri nihilominus nauigasse. Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit: a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana. [2] Nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis praestant non ut per tenebras uideamus, sed ut ipsas. Ceterum etiam si locus haberet lucem, puluis auferret, in aperto quoque res grauis et molesta: quid illic, ubi in se uolutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus excitatus est recidit? Duo incommoda inter sc contraria simul pertulimus: eadem uia, eodem die et luto et puluere laborauimus. [3] Aliquid tamen mihi illa obscuritas quod cogitarem dedit: sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem quam insolitae rei nouitas simul ac foeditas fecerat. Non de me nunc tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo in quem fortuna ius perdidit: huius quoque ferietur animus, mutabitur color. [4] Quaedam enim, mi Lucili, nulla effugere uirtus potest; admonet illam natura mortalitatis suae. Itaque et uultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si uastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit: non est hoc timor, sed naturalis affectio inexpugnabilis rationi. [5] Itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum uidere non possunt; quidam ad uulneris noui, quidam ad ueteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo; alii gladium facilius recipiunt quam uident. [6] Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem: rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa. Illud deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis aut minus timeremus, cum omnium idem finis esset. Quid enim interest utrum supra aliquem uigilarium ruat an mons? nihil inuenies. Erunt tamen qui hanc ruinam magis timeant, quamuis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectu, sed efficientia timor spectat. [7] Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno pondere extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber? Ego uero non facio: qui hoc dicunt uidentur mihi errare. [8] Quemadmodum flamma non potest opprimi - nam circa id diffugit quo urgetur -, quemadmodum aer uerbere atque ictu non laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id cui cessit refunditur, sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa quibus premitur erumpit. Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est. [9] Itaque de illo quaerendum est, an possit immortalis esse. Hoc quidem certum habe: si superstes est corpori, opteri illum nullo genere posse, [propter quod non perit] quoniam nulla immortalitas cum exceptione est, nec quicquam noxium aeterno est. Vale. µ58 LVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quanta uerborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam uero cum habuissent fastidio nostro perdidissent. Quis autem ferat in egestate fastidium? [2] Hunc quem Graeci 'oestron' uocant, pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, 'asilum' nostri uocabant. Hoc Vergilio licet credas: est lucum Silari iuxta ilicibusque uirentem plurimus Alburnum uolitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai uertere uocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita siluis diffugiunt armenta. [3] Puto intellegi istud uerbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut 'cernere ferro inter se' dicebant. Idem Vergilius hoc probabit tibi: ingentis, genitos diuersis partibus orbis, inter se coiisse uiros et cernere ferro. Quod nunc 'decernere' dicimus: simplicis illius uerbi usus amissus est. [4] Dicebant antiqui 'si iusso', id est 'iussero'. Hoc nolo mihi credas, sed eidem Vergilio: cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma. [5] Non id ago nunc hac diligentia ut ostendam quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas quantum apud Ennium et Accium uerborum situs occupauerit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint. [6] 'Quid sibi' inquis 'ista praeparatio uult? quo spectat?' Non celabo te: cupio, si fieri potest, propitiis auribus tuis 'essentiam' dicere; si minus, dicam et iratis. Ciceronem auctorem huius uerbi habeo, puto locupletem; si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae. Quid enim fiet, mi Lucili? quomodo dicetur 'ousia', res necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc uerbo uti. Nihilominus dabo operam ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi licere. [7] Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim propter quod linguae nostrae conuicium feci? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse quam mutare non possum. Quae sit haec quaeris? 'to on'. Duri tibi uideor ingenii: in medio positum, posse sic transferri ut dicam 'quod est'. Sed multum interesse uideo: cogor uerbum pro uocabulo ponere; sed si ita necesse est, ponam 'quod est'. [8] Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicauero esse aliquid genus, esse et speciem. Nunc autem primum illud genus quaerimus ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis diuisio, quo uniuersa comprensa sunt. Inuenietur autem si coeperimus singula retro legere; sic enim perducemur ad primum. [9] Homo species est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est. Ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus uinculum, quod illa complectatur et sub se habeat. Hoc quid est? animal. Ergo genus esse coepit horum omnium quae modo rettuli - hominis, equi, canis - animal. [10] Sed quaedam [quae] animum habent nec sunt animalia; placet enim satis et arbustis animam inesse; itaque et uiuere illa et mori dicimus. Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in hac forma sunt et sata. Sed quaedam anima carent, ut saxa; itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet. Hoc sic diuidam ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima. [11] Etiam nunc est aliquid superius quam corpus; dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia. Quid ergo erit ex quo haec deducantur? illud cui nomen modo parum proprium imposuimus, 'quod est'. Sic enim in species secabitur ut dicamus: 'quod est' aut corporale est aut incorporale. [12] Hoc ergo est genus primum et antiquissimum et, ut ita dicam, generale; cetera genera quidem sunt, sed specialia. Tamquam homo genus est; habet enim in se nationum species, Graecos, Romanos, Parthos; colorum, albos, nigros, flauos; habet singulos, Catonem, Ciceronem, Lucretium. Ita qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus 'quod est' generale supra se nihil habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt. [13] Stoici uolunt superponere huic etiam nunc aliud genus magis principale; de quo statim dicam, si prius illud genus de quo locutus sum merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax. [14] 'Quod est' in has species diuido, ut sint corporalia aut incorporalia; nihil tertium est. Corpus quomodo diuido? ut dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum diuido? ut dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam, at sic: quaedam impetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo affixa radicibus aluntur, crescunt. Rursus animalia in quas species seco? aut mortalia sunt aut immortalia. [15] Primum genus Stoicis quibusdam uidetur 'quid'; quare uideatur subiciam. 'In rerum' inquiunt 'natura quaedam sunt, quaedam non sunt, et haec autem quae non sunt rerum natura complectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quidquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamuis non habeat substantiam.' [16] Nunc ad id quod tibi promisi reuertor, quomodo quaecumque sunt in sex modos Plato partiatur. Primum illud 'quod est' nec uisu nec tactu nec ullo sensu comprenditur: cogitabile est. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos non uenit; sed specialis uenit, ut Cicero et Cato. Animal non uidetur: cogitatur. Videtur autem species eius, equus et canis. [17] Secundum ex his quae sunt ponit Plato quod eminet et exsuperat omnia; hoc ait per excellentiam esse. Poeta communiter dicitur - omnibus enim uersus facientibus hoc nomen est - sed iam apud Graecos in unius notam cessit: Homerum intellegas, cum audieris poetam. Quid ergo hoc est? deus scilicet, maior ac potentior cunctis. [18] Tertium genus est eorum quae proprie sunt; innumerabilia haec sunt, sed extra nostrum posita conspectum. Quae sint interrogas? Propria Platonis supellex est: 'ideas' uocat, ex quibus omnia quaecumque uidemus fiunt et ad quas cuncta formantur. Hae immortales, immutabiles, inuiolabiles sunt. [19] Quid sit idea, id est quid Platoni esse uideatur, audi: 'idea est eorum quae natura fiunt exemplar aeternum'. Adiciam definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat. Volo imaginem tuam facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra quem operi suo imponat; ita illa quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet exprimitur. [20] Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos attendas oportet, et Platoni imputes, non mihi, hanc rerum difficultatem; nulla est autem sine difficultate subtilitas. Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergilium coloribus uellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar; ex hac quod artifex trahit et operi suo imposuit idos est. Quid intersit quaeris? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi imposita; alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua: haec est idos. Habet aliquam faciem exemplar ipsum quod intuens opifex statuam figurauit: haec idea est. Etiam nunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere est, idea extra opus, nec tantum extra opus est, sed ante opus. [22] Quintum genus est eorum quae communiter sunt; haec incipiunt ad nos pertinere; hic sunt omnia, homines, pecora, res. Sextum genus eorum quae quasi sunt, tamquam inane, tamquam tempus. Quaecumque uidemus aut tangimus Plato in illis non numerat quae esse proprie putat; fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est in senectute qui fuit iuuenis; nemo nostrum est idem mane qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quidquid uides currit cum tempore; nihil ex iis quae uidemus manet; ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum. [23] Hoc est quod ait Heraclitus: 'in idem flumen bis descendimus et non descendimus'. Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine; sed nos quoque non minus uelox cursus praeteruehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit: uis tu non timere ne semel fiat quod cotidie fit! [24] De homine dixi, fluuida materia et caduca et omnibus obnoxia causis: mundus quoque, aeterna res et inuicta, mutatur nec idem manet. Quamuis enim omnia in sc habeat quae habuit, aliter habet quam habuit: ordinem mutat. [25] 'Quid ista' inquis 'mihi subtilitas proderit?' Si me interrogas, nihil; sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque auocat et, ut dici solet, pascit, sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint; ex his quoque, si obseruaueris, sumes quod possit fieri salutare. [26] Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione, etiam si a philosophia longissime auersa est, eruere aliquid conor et utile efficere. Quid istis quae modo tractauimus remotius a reformatione morum? quomodo meliorem me facere ideae Platonicae possunt? quid ex istis traham quod cupiditates meas comprimat? Vel hoc ipsum, quod omnia ista quae sensibus seruiunt, quae nos accendunt et irritant, negat Plato ex iis esse quae uere sint. [27] Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus tamquam aut semper futura aut semper habituri. Imbecilli fluuidique inter uana constitimus: ad illa mittamus animum quae aeterna sunt. Miremur in sublimi uolitantes rerum omnium formas deumque inter illa uersantem et hoc prouidentem, quemadmodum quae immortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione uitium corporis uincat. [28] Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis: immortalia tutore non egerent. Haec conseruat artifex fragilitatem materiae ui sua uincens. Contemnamus omnia quae adeo pretiosa non sunt ut an sint omnino dubium sit. [29] Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, prouidentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque prouidentia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si uoluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere. [30] Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit. Erat quidem corpus ualidum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed nauigationes ac pericula multum detraxerant uiribus; parsimonia tamen et eorum quae auiditatem euocant modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis. [31] Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum impleuit sine ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant, immolauerunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem nouem nouies multiplicata componunt. Non dubito quin paratus sis et paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere. [32] Potest frugalitas producere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem; iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum quo frueretur effecit. Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema et finem non opperiri sed manu facere. Prope est a timente qui fatum segnis exspectat, sicut ille ultra modum deditus uino est qui amphoram exsiccat et faecem quoque exsorbet. [33] De hoc tamen quaeremus, pars summa uitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuuant nec defectum et praemortuum corpus est; plurimum enim refert, uitam aliquis extendat an mortem. [34] At si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere animum laborantem? et fortasse paulo ante quam debet faciendum est, ne cum fieri debebit facere non possis; et cum maius periculum sit male uiuendi quam cito moriendi, stultus est qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit. Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria pertulit, multis iners uita sine usu sui iacuit: quanto deinde crudelius iudicas aliquid ex uita perdidisse quam ius finiendae? [35] Noli me inuitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia, et quid dicam aestima: non relinquam senectutem, si me totum mihi reseruabit, totum autem ab illa parte meliore; at si coeperit concutere mentem, si partes eius conuellere, si mihi non uitam reliquerit sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti. [36] Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. Non afferam mihi manus propter dolorem: sic mori uinci est. Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia impedimento mihi futurus est ad omne propter quod uiuitur; imbecillus est et ignauus qui propter dolorem moritur, stultus qui doloris causa uiuit. [37] Sed in longum exeo; est praeterea materia quae ducere diem possit: et quomodo finem imponere uitae poterit qui epistulae non potest? Vale ergo: quod libentius quam mortes meras lecturus es. Vale. µ59 LIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Magnam ex epistula tua percepi uoluptatem; permitte enim mihi uti uerbis publicis nec illa ad significationem Stoicam reuoca. Vitium esse uoluptatem credimus. Sit sane; ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem affectionem. [2] Scio, inquam, et uoluptatem, si ad nostrum album uerba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere; est enim animi elatio suis bonis uerisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia ut saepe initia futurae tristitiae sint; gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium uerti. [3] Itaque cum dicit Vergilius noster et mala mentis gaudia, diserte quidem dicit, sed parum proprie; nullum enim malum gaudium est. Voluptatibus hoc nomen imposuit et quod uoluit expressit; significauit enim homines malo suo laetos. [4] Tamen ego non immerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua uoluptatem; quamuis enim ex honesta causa imperitus homo gaudeat, tamen affectum eius impotentem et in diuersum statim inclinaturum uoluptatem uoco, opinione falsi boni motam, immoderatam et immodicam. Sed ut ad propositum reuertar, audi quid me in epistula tua delectauerit: habes uerba in potestate, non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit. [5] Multi sunt qui ad id quod non proposuerant scribere alicuius uerbi placentis decore uocentur, quod tibi non euenit: pressa sunt omnia et rei aptata; loqueris quantum uis et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est: apparet animum quoque nihil habere superuacui, nihil tumidi. [6] Inuenio tamen translationes uerborum ut non temerarias ita quae periculum sui fecerint; inuenio imagines, quibus si quis nos uti uetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi uidetur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio: illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut imbecillitas nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant. [7] Sextium ecce cum maxime lego, uirum acrem, Graecis uerbis, Romanis moribus philosophantem. Mouit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum. 'Idem' inquit 'sapiens facere debet: omnis uirtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.' Quod in exercitibus iis quos imperatores magni ordinant fieri uidemus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat, hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait. [8] Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit: nihil stultitia pacatum habet; tam superne illi metus est quam infra; utrumque trepidat latus; sequuntur pericula et occurrunt; ad omnia pauet, imparata est et ipsis terretur auxiliis. Sapiens autem, ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet: interritus et contra illa ibit et inter illa. [9] Nos multa alligant, multa debilitant. Diu in istis uitiis iacuimus, elui difficile est; non enim inquinati sumus sed infecti. Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram quod saepe mecum dispicio, quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa quae a sapientibus uiris reperta sunt non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leuiterque tam magnae rei insistimus. [10] Quemadmodum autem potest aliquis quantum satis sit aduersus uitia discere, qui quantum a uitiis uacat discit? Nemo nostrum in altum descendit; summa tantum decerpsimus et exiguum temporis inpendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit. [11] Illud praecipue inpedit, quod cito nobis placemus; si inuenimus qui nos bonos uiros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus. Non sumus modica laudatione contenti: quidquid in nos adulatio sinc pudore congessit tamquam debitum prendimus. Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri; adeoque indulgemus nobis ut laudari uelimus in id cu: contraria cum maxime facimus. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum et in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum; sequitur itaque ut ideo mutari nolimus quia nos optimos esse credidimus. [12] Alexander cum iam in India uagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello uastaret, in obsidione cuiusdam urbis, circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseuerauit. Deinde cum represso sanguine sicci uulneris dolor cresceret et crus suspensum equo paulatim obtorpuisset, coactus absistere 'omnes' inquit 'iurant esse me Iouis filium, sed uulnus hoc hominem esse me clamat'. [13] Idem nos faciamus. Pro sua quemque portione adulatio infatuat: dicamus, 'uos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem uideo quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. Ne hoc quidem intellego quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus; quantum capiam adhuc nescio.' [14] Iam docebo quemadmodum intellegas te non esse sapientem. Sapiens ille plenus est gaudio, hilaris et placidus, inconcussus; cum dis ex pari uiuit. Nunc ipse te consule: si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, peruenisti ad humani boni summam; sed si appetis uoluptates et undique et cmnes, scito tantum tibi ex sapientia quantum ex gaudio deesse. Ad hoc cupis peruenire, sed erras, qui inter diuitias illuc uenturum esse te speras, inter honores, id est gaudium inter sollicitudines quaeris: ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam ac uoluptatem, causae dolorum sunt. [15] Omnes, inquam, illo tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur ignorant: ille ex conuiuiis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium uana ostentatione et nihil sanantibus litteris - omnes istos oblectamenta fallacia et breuia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et acclamationis secundae fauor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus. [16] Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem. Talis est sapientis animus qualis mundus super lunam: semper illic serenum est. Habes ergo et quare uelis sapiens esse, si numquam sine gaudio est. Gaudium hoc non nascitur nisi ex uirtutum conscientia: non potest gaudere nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans. [17] 'Quid ergo' inquis, 'stulti ac mali non gaudent?' Non magis quam praedam nancti leones: cum fatigauerunt se uino ac libidinibus, cum illos nox inter uitia defecit, cum uoluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum uersum: namque ut supremam falsa inter gaudia noctem egerimus nosti. [18] Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt: illud gaudium quod deos deorumque aemulos sequitur non interrumpitur, non desinit; desineret, si sumptum esset aliunde. Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est: quod non dedit fortuna non eripit. Vale. µ60 LX SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Queror, litigo, irascor. Etiam nunc optas quod tibi optauit nutrix tua aut paedagogus aut mater? nondum intellegis quantum mali optauerint? O quam inimica nobis sunt uota nostrorum! eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam non admiror si omnia nos a prima pueritia mala sequuntur: inter exsecrationes parentum creuimus. Exaudiant di quandoque nostram pro nobis uocem gratuitam. [2] Quousque poscemus aliquid deos? [quasi] ita nondum ipsi alere nos possumus? Quamdiu sationibus implebimus magnarum urbium campos? quamdiu nobis populus metet? quamdiu unius mensae instrumentum multa nauigia et quidem non ex uno mari subuehent? Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur; una silua elephantis pluribus sufficit: homo et terra et mari pascitur. [3] Quid ergo? tam insatiabilem nobis natura aluum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut uastissimorum edacissimorumque animalium auiditatem uinceremus? Minime; quantulum est enim quod naturae datur! Paruo illa dimittitur: non fames nobis uentris nostri magno constat sed ambitio. [4] Hos itaque, ut ait Sallustius, 'uentri oboedientes' animalium loco numeremus, non hominum, quosdam uero ne animalium quidem, sed mortuorum. Viuit is qui multis usui est, uiuit is qui se utitur; qui uero latitant et torpent sic in domo sunt quomodo in conditiuo. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas: mortem suam antecesserunt. Vale. µ61 LXI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Desinamus quod uoluimus uelle. Ego certe id ago senex eadem uelim quae puer uolui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere ueteribus malis finem. Id ago ut mihi instar totius uitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse uel ultimus possit. [2] Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors euocatura sit; paratus exire sum, et ideo fruar uita quia quam diu futurum hoc sit non nimis pendeo. Ante senectutem curaui ut bene uiuerem, in senectute ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori. [3] Da operam ne quid umquam inuitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id uolenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit partem acerbissimam seruitutis effugit, facere quod nolit; non qui iussus aliquid facit miser est, sed qui inuitus facit. Itaque sic animum componamus ut quidquid res exiget, id uelimus, et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus. [4] Ante ad mortem quam ad uitam praeparandi sumus. Satis instructa uita est, sed nos in instrumenta eius auidi sumus; deesse aliquid nobis uidetur et semper uidebitur: ut satis uixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto. Vale. µ62 LXII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Mentiuntur qui sibi obstare ad studia liberalia turbam negotiorum uideri uolunt: simulant occupationes et augent et ipsi se occupant. Vaco, Lucili, uaco, et ubicumque sum, ibi meus sum. Rebus enim me non trado sed commodo, nec consector perdendi temporis causas; et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare conuerso. [2] Cum me amicis dedi, non tamen mihi abduco nec cum illis moror quibus me tempus aliquod congregauit aut causa ex officio nata ciuili, sed cum optimo quoque sum; ad illos, in quocumque loco, in quocumque saeculo fuerunt, animum meum mitto. [3] Demetrium, uirorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quidni admirer? uidi nihil ei deesse. Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest: breuissima ad diuitias per contemptum diuitiarum uia est. Demetrius autem noster sic uiuit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit. Vale. µ63 LXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, uix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato? illum quoque ista res uellicabit, sed tantum uellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant; lacrimandum est, non plorandum. [2] Duram tibi legem uideor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse? Quaeris unde sint lamentationes, unde immodici fletus? per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur sed ostendimus; nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam! est aliqua et doloris ambitio. [3] 'Quid ergo?' inquis 'obliuiscar amici?' Breuem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est: iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non differo in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te obseruare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum; sed custodienti quoque elabitur, eoque citius quo est acrior desinit. [4] Id agamus ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est, sicut illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum quos amauimus nomen occurrat; sed hic quoque morsus habet suam uoluptatem. [5] Nam, ut dicere solebat Attalus noster, 'sic amicorum defunctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt suauiter aspera, quomodo in uino nimis ueteri ipsa nos amaritudo delectat; cum uero interuenit spatium, omne quod angebat exstinguitur et pura ad nos uoluptas uenit'. [6] Si illi credimus, 'amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est: eorum qui fuerunt retractatio non sine acerbitate quadam iuuat. Quis autem negauerit haec acria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?' [7] Ego non idem sentio: mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est; habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari: abstulit, sed dedit. [8] Ideo amicis auide fruamur quia quamdiu contingere hoc possit incertum est. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non uiderimus: intellegemus plus nos temporis in uiuis perdidisse. [9] Feras autem hos qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam nisi perdiderunt? ideoque tunc effusius maerent quia uerentur ne dubium sit an amauerint; sera indicia affectus sui quaerunt. [10] Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum ualent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus: illa unum abstulit, nos quemcumque non fecimus. [11] Deinde ne unum quidem nimis amauit qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica complorare se malit quam circumspicere quomodo frigus effugiat et aliquid inueniat quo tegat scapulas, nonne tibi uideatur stultissimus? Quem amabas extulisti: quaere quem ames. Satius est amicum reparare quam flere. [12] Scio pertritum iam hoc esse quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi: malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris; et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris. [13] Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: uiris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis uix retractis a rogo, uix a cadauere reuulsis, cui lacrimae in totum mensem durauerint? Nulla res citius in odium uenit quam dolor, qui recens consolatorem inuenit et aliquos ad se adducit, inueteratus uero deridetur, nec immerito; aut enim simulatus aut stultus est. [14] Haec tibi scribo, is qui Annaeum Serenum carissimum mihi tam immodice fleui ut, quod minime uelim, inter exempla sim eorum quos dolor uicit. Hodie tamen factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaueram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem - tamquam ordinem fata seruarent! [15] Itaque assidue cogitemus de nostra quam omnium quos diligimus mortalitate. Tunc ego debui dicere, 'minor est Serenus meus: quid ad rem pertinet? post me mori debet, sed ante me potest'. Quia non feci, imparatum subito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia; hodie fieri potest quidquid umquam potest. [16] Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo peruenturos quo illum peruenisse maeremus; et fortasse, si modo uera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse praemissus est. Vale. µ64 LXIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Fuisti here nobiscum. Potes queri, si here tantum; ideo adieci 'nobiscum'; mecum enim semper es. Interuenerant quidam amici propter quos maior fumus fieret, non hic qui erumpere ex lautorum culinis et terrere uigiles solet, sed hic modicus qui hospites uenisse significet. [2] Varius nobis fuit sermo, ut in conuiuio, nullam rem usque ad exitum adducens sed aliunde alio transiliens. Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, uiri, et licet neget Stoici. [3] Quantus in illo, di boni, uigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis inuenies: quorundam scripta clarum habentium nomen exanguia sunt. Instituunt, disputant, cauillantur, non faciunt animum quia non habent: cum legeris Sextium, dices, 'uiuit, uiget, liber es, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae'. [4] In qua positione mentis sim cum hunc lego fatebor tibi: libet omnis casus prouocare, libet exclamare, 'quid cessas, fortuna? congredere: paratum uides'. Illius animum induo qui quaerit ubi se experiatur, ubi uirtutem suam ostendat, spumantemque dari pecora inter inertia uotis optat aprum aut fuluum descendere monte leonem. [5] Libet aliquid habere quod uincam, cuius patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae uitae magnitudinem et desperationem eius non faciet: scies esse illam in excelso, sed uolenti penetrabilem. [6] Hoc idem uirtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris et tamen speres. Mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae; non aliter illam intueor obstupefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam spectator nouus uideo. [7] Veneror itaque inuenta sapientiae inuentoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuuat. Mihi ista acquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus bonum patrem familiae, faciamus ampliora quae accepimus; maior ista hereditas a me ad posteros transeat. Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adiciendi. [8] Sed etiam si omnia a ueteribus inuenta sunt, hoc semper nouum erit, usus et inuentorum ab aliis scientia ac dispositio. Puta relicta nobis medicamenta quibus sanarentur oculi: non opus est mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum colleuatur; hoc palpebrarum crassitudo tenuatur; hoc uis subita et umor auertitur; hoc acuetur uisus: teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum. Animi remedia inuenta sunt ab antiquis; quomodo autem admoueantur aut quando nostri operis est quaerere. [9] Multum egerunt qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi. Quidni ego magnorum uirorum et imagines habeam incitamenta animi et natales celebrem? quidni ego illos honoris causa semper appellem? Quam uenerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. [10] Si consulem uidero aut praetorem, omnia quibus honor haberi honori solet faciam: equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam. Quid ergo? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione summa recipiam ? Ego uero illos ueneror et tantis nominibus semper assurgo. Vale. µ65 LXV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Hesternum diem diuisi cum mala ualetudine: antemeridianum illa sibi uindicauit, postmeridiano mihi cessit. Itaque lectione primum temptaui animum; deinde, cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere: aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et uinci nolo, donec interuenerunt amici qui mihi uim afferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent. [2] In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam quae in lite est. Te arbitrum addiximus. Plus negotii habes quam existimas: triplex causa est. Dicunt, ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura ex quibus omnia fiant, causam et materiam. Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura si nemo moueat; causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque uult uersat, ex illa uaria opera producit. Esse ergo debet unde fiat aliquid, deinde a quo fiat: hoc causa est, illud materia. [3] Omnis ars naturae imitatio est; itaque quod de uniuerso dicebam ad haec transfer quae ab homine facienda sunt. Statua et materiam habuit quae pateretur artificem, et artificem qui materiae daret faciem; ergo in statua materia aes fuit, causa opifex. Eadem condicio rerum omnium est: ex eo constant quod fit, et ex eo quod facit. [4] Stoicis placet unam causam esse, id quod facit. Aristoteles putat causam tribus modis dici: 'prima' inquit 'causa est ipsa materia, sine qua nihil potest effici; secunda opifex; tertia est forma, quae unicuique operi imponitur tamquam statuae'. Nam hanc Aristoteles 'idos' uocat. 'Quarta quoque' inquit 'his accedit, propositum totius operis.' [5] Quid sit hoc aperiam. Aes prima statuae causa est; numquam enim facta esset, nisi fuisset id ex quo funderetur ducereturue. Secunda causa artifex est; non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus. Tertia causa est forma; neque enim statua ista 'doryphoros' aut 'diadumenos' uocaretur, nisi haec illi esset impressa facies. Quarta causa est faciendi propositum; nam nisi hoc fuisset, facta non esset. [6] Quid est propositum? quod inuitauit artificem, quod ille secutus fecit: uel pecunia est haec, si uenditurus fabricauit, uel gloria, si laborauit in nomen, uel religio, si donum templo parauit. Ergo et haec causa est propter quam fit: an non putas inter causas facti operis esse numerandum quo remoto factum non esset? [7] His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse 'idean' uocat; hoc est enim ad quod respiciens artifex id quod destinabat effecit. Nihil autem ad rem pertinet utrum foris habeat exemplar ad quod referat oculos an intus, quod ibi ipse concepit et posuit. Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet numerosque uniuersorum quae agenda sunt et modos mente complexus est; plenus his figuris est quas Plato 'ideas' appellat, immortales, immutabiles, infatigabiles. Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus, illa nihil patitur. [8] Quinque ergo causae sunt, ut Plato dicit: id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id propter quod; nouissime id quod ex his est. Tamquam in statua - quia de hac loqui coepimus - id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est quae aptatur illi, id ad quod exemplar est quod imitatur is qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est ipsa statua . [9] Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato, habet: facientem, hic deus est; ex quo fit, haec materia est; formam, haec est habitus et ordo mundi quem uidemus; exemplar, scilicet ad quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit; propositum, propter quod fecit. [10] Quaeris quod sit propositum deo? bonitas. Ita certe Plato ait: 'quae deo faciendi mundum fuit causa? bonus est; bono nulla cuiusquam boni inuidia est; fecit itaque quam optimum potuit'. Fer ergo iudex sententiam et pronuntia quis tibi uideatur uerisimillimum dicere, non quis uerissimum dicat; id enim tam supra nos est quam ipsa ueritas. [11] Haec quae ab Aristotele et Platone ponitur turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca comprendit. Nam si quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt. Ponant inter causas tempus: nihil sine tempore potest fieri. Ponant locum: si non fuerit ubi fiat aliquid, ne fiet quidem. Ponant motum: nihil sine hoc nec fit nec perit; nulla sine motu ars, nulla mutatio est. [12] Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam. Haec simplex esse debet; nam et materia simplex est. Quaerimus quid sit causa? ratio scilicet faciens, id est deus; ista enim quaecumque rettulistis non sunt multae et singulae causae, sed ex una pendent, ex ea quae facit. [13] Formam dicis causam esse? hanc imponit artifex operi: pars causae est, non causa. Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae necessarium. Sic necessarium est exemplar artifici quomodo scalprum, quomodo lima: sine his procedere ars non potest, non tamen hae partes artis aut causae sunt. [14] 'Propositum' inquit 'artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, causa est.' Ut sit causa, non est efficiens causa, sed superueniens. Hae autem innumerabiles sunt: nos de causa generali quaerimus. Illud uero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et consummatum opus causam esse; multum enim interest inter opus et causam operis. [15] Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reuerti iube. 'Quid te' inquis 'delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt?' Ego quidem [peiora] illa ago ac tracto quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum. [16] Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo; ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et leuant animum, qui graui sarcina pressus explicari cupit et reuerti ad illa quorum fuit. Nam corpus hoc animi pondus ac poena est; premente illo urguetur, in uinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad diuina dimisit. Haec libertas eius est, haec euagatio; subducit interim se custodiae in qua tenetur et caelo reficitur. [17] Quemadmodum artifices [ex] alicuius rei subtilioris quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant, sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio clusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit. [18] Sapiens assectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit. Velut sacramento rogatus hoc quod uiuit stipendium putat; et ita formatus est ut illi nec amor uitae nec odium sit, patiturque mortalia quamuis sciat ampliora superesse. [19] Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem? Ego non quaeram quae sint initia uniuersorum? quis rerum formator? quis omnia in uno mersa et materia inerti conuoluta discreuerit? Non quaeram quis sit istius artifex mundi? qua ratione tanta magnitudo in legem et ordinem uenerit? quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diuiserit? unde lux tanta fundatur? ignis sit, an aliquid igne lucidius? [20] Ego ista non quaeram? ego nesciam unde descenderim? semel haec mihi uidenda sint, an saepe nascendum? quo hinc iturus sim? quae sedes exspectet animam solutam legibus seruitutis humanae? Vetas me caelo interesse, id est iubes me uiuere capite demisso? [21] Maior sum et ad maiora genitus quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam uinclum aliquod libertati meae circumdatum; hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire uulnus sino. Quidquid in me potest iniuriam pati hoc est in hoc obnoxio domicilio animus liber habitat. [22] Numquam me caro ista compellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem; numquam in honorem huius corpusculi mentiar. Cum uisum erit, distraham cum illo societatem; et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus socii: animus ad se omne ius ducet. Contemptus corporis sui certa libertas est. [23] Ut ad propositum reuertar, huic libertati multum conferet et illa de qua modo loquebamur inspectio; nempe uniuersa ex materia et ex deo constant. Deus ista temperat quae circumfusa rectorem sequuntur et ducem. Potentius autem est ac pretiosius quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei. [24] Quem in hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine animus; quod est illic materia, id in nobis corpus est. Seruiant ergo deteriora melioribus; fortes simus aduersus fortuita; non contremescamus iniurias, non uulnera, non uincula, non egestatem. Mors quid est? aut finis aut transitus. Nec desinere timeo - idem est enim quod non coepisse -, nec transire, quia nusquam tam anguste ero. Vale. µ66 LXVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Claranum condiscipulum meum uidi post multos annos: non, puto, exspectas ut adiciam senem, sed mehercules uiridem animo ac uigentem et cum corpusculo suo colluctantem. Inique enim se natura gessit et talem animum male collocauit; aut fortasse uoluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vicit tamen omnia impedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui uenit. [2] Errare mihi uisus est qui dixit gratior et pulchro ueniens e corpore uirtus Non enim ullo honestamento eget: ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat. Aliter certe Claranum nostrum coepi intueri: formosus mihi uidetur et tam rectus corpore quam est animo. [3] Potest ex casa uir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi uidetur in hoc tales natura generare, ut approbet uirtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc quod amplius est facit: quosdam enim edit corporibus impeditos, sed nihilominus perrumpentis obstantia. [4] Claranus mihi uidetur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari. Quamuis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam. [5] Hoc primo die quaesitum est, quomodo possint paria bona esse, si triplex eorum condicio est. Quaedam, ut nostris uidetur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae; quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo graui temperantia. Illa bona derecto optabimus nobis, haec, si necesse erit. Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et compositus ac probus uultus et conueniens prudenti uiro gestus. [6] Quomodo ista inter se paria esse possunt, cum alia optanda sint, alia auersanda? Si uolumus ista distinguere, ad primum bonum reuertamur et consideremus id quale sit. Animus intuens uera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione sed ex natura pretia rebus imponens, toti se inserens mundo et in omnis eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus ex aequo, magnus ac uehemens, asperis blandisque pariter inuictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum uiribus, sanus ac siccus, imperturbatus intrepidus, quem nulla uis frangat, quem nec attollant fortuita nec deprimant - talis animus uirtus est. [7] Haec eius est facies, si sub unum ueniat aspectum et semel tota se ostendat. Ceterum multae eius species sunt, quae pro uitae uarietate et pro actionibus explicantur: nec minor fit aut maior ipsa. Decrescere enim summum bonum non potest nec uirtuti ire retro licet; sed in alias atque alias qualitates conuertitur, ad rerum quas actura est habitum figurata. [8] Quidquid attigit in similitudinem sui adducit et tinguit; actiones, amicitias, interdum domos totas quas intrauit disposuitque condecorat; quidquid tractauit, id amabile, conspicuum, mirabile facit. Itaque uis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est: nihil inuenies rectius recto, non magis quam uerius uero, quam temperato temperatius. [9] Omnis in modo est uirtus; modo certa mensura est; constantia non habet quo procedat, non magis quam fiducia aut ueritas aut fides. Quid accedere perfecto potest? nihil, aut perfectum non erat cui accessit; ergo ne uirtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit. Honestum quoque nullam accessionem recipit; honestum est enim propter ista quae rettuli. Quid porro? decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis comprehensum? Crescere posse imperfectae rei signum est. [10] Bonum omne in easdem cadit leges: iuncta est priuata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque. Ergo uirtutes inter se pares sunt et opera uirtutis et omnes homines quibus illae contigere. [11] Satorum uero animaliumque uirtutes, cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae; exsiliunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur. Una inducitur humanis uirtutibus regula; una enim est ratio recta simplexque. Nihil est diuino diuinius, caelesti caelestius. [12] Mortalia minuuntur cadunt, deteruntur crescunt, exhauriuntur implentur; itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est: diuinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars diuini spiritus mersa; si ratio diuina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne diuinum est. Nullum porro inter diuina discrimen est; ergo nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laxa, in altero pugnat et intenta. [13] Quid? tu non putas parem esse uirtutem eius qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius qui obsidionem patientissime sustinet? [et] Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et comprimit cogitque inuictas manus in exitium ipsas suum uerti, magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse clusum cui mors aperta est, et in complexu libertatis exspirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia; omnibus enim istis una uirtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat. [14] 'Quid ergo? nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam?' Nihil, quantum ad ipsas uirtutes: plurimum inter illa in quibus uirtus utraque ostenditur; in altero enim naturalis est animi remissio ac laxitas, in altero contra naturam dolor. Itaque media sunt haec quae plurimum interualli recipiunt: uirtus in utroque par est. [15] Virtutem materia non mutat: nec peiorem facit dura ac difficilis nec meliorem hilaris et laeta; necessest ergo par sit. In utraque enim quod fit aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste; ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus; duo autem quibus nihil fieri melius potest paria sunt. [16] Nam si quae extra uirtutem posita sunt aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum per;t. Quare ? dicam: quia nihil honestum est quod ab inuito, quod a coacto fit; omne honestum uoluntarium est. Admisce illi pigritiam, querelam, tergiuersationem, metum: quod habet in se optimum perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse quod non est liberum; nam quod timet seruit. [17] Honestum omne securum est, tranquillum est: si recusat aliquid, si complorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia uolutatur; hinc enim species recti uocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid facturus est, quidquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, uelit, libens faciat. Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum. [18] Scio quid mihi responderi hoc loco possit: 'hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?'. Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum, 'dulce est et ad me nihil pertinet'. Quid miraris si ego paria bona dico ac pallidus. [22] Agedum pone ex alia parte uirum bonum diuitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia: uterque aeque uir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in rebus iudicium est quod in hominibus: aeque laudabilis uirtus est in corpore ualido ac libero posita quam in morbido ac uincto. [23] Ergo tuam quoque uirtutem non magis laudabis si corpus illi tuum integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum: alioqui hoc erit ex seruorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista in quae dominium casus exercet serua sunt, pecunia et corpus et honores, imbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae: illa rursus libera et inuicta opera uirtutis, quae non ideo magis appetenda sunt si benignius a fortuna tractantur, nec minus si aliqua iniquitate rerum premuntur. [24] Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus appetitio. Non, puto, magis amares uirum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis appetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam. [25] Aut si hoc est, magis diliges ex duobus aeque bonis uiris nitidum et unctum quam puluerulentum et horrentem; deinde hoc usque peruenies ut magis diligas integrum omnibus membris et illaesum quam debilem aut luscum; paulatim fastidium tuum illo usque procedet ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis. Ubi par in utroque uirtus est, non comparet aliarum rerum inaequalitas; omnia enim alia non partes sed accessiones sunt. [26] Num quis tam iniquam censuram inter, suos agit ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumue et excelsum quam breuem aut modicum? Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aues ex aequo partiuntur cibos. Ulixes ad Ithacae suae saxa sic properat quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros; nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua. [27] Quorsus haec pertinent? ut scias; uirtutem omnia opera uelut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus, et quidem impensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea quorum miseretur inclinat. Virtus quoque opera sua quae uidet affici et premi non magis amat, sed parentium bonorum more magis complectitur ac fouet. [28] Quare non est ullum bonum altero maius? quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius. Non potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est. [29] Quod si par omnium uirtutum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt. Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. Laetitia illa non uincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus deuorantem: illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est ui tanto maioris boni tegitur. [30] Quisquis haec imparia iudicat ab ipsis uirtutibus auertit oculos et exteriora circumspicit. Bona uera idem pendent, idem patent: illa falsa multum habent uani; itaque speciosa et magna contra uisentibus, cum ad pondus reuocata sunt, fallunt. [31] Ita est, mi Lucili: quidquid uera ratio commendat solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso. illa quae temere laudantur et uulgi sententia bona sunt inflant inanibus laetos; rursus ea quae timentur tamquam mala iniciunt formidinem mentibus et illas non aliter quam animalia specie periculi agitant. [32] Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet: nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio immutabilis et iudicii tenax est; non enim seruit sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et uirtus uirtuti; nihil enim aliud est uirtus quam recta ratio. Omnes uirtutes rationes sunt; rationes sunt, si rectae sunt; si rectae sunt, et pares sunt. [33] Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt; nam cum similes rationi sint, similes et inter se sunt. Pares autem actiones inter se esse dico qua honestae rectaeque sunt; ceterum magna habebunt discrimina uariante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo illustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis id quod optimum est par est: honestae sunt. [34] Tamquam uiri boni omnes pares sunt qua boni sunt, sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius iunior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent fortunae: ille diues, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus. Sed per illud quo boni sunt pares sunt. [35] De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat. Non potest ferre sententiam nisi in rem praesentem perductus est; nec futuri prouidus est nec praeteriti memor; quid sit consequens nescit. Ex hoc autem rerum ordo seriesque contexitur et unitas uitae per rectum iturae. Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et externa pro uilibus habet, et ea quae neque bona sunt neque mala accessiones minimas ac leuissimas iudicat; omne enim illi bonum in animo est. [36] Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito uenit, tamquam uictoriam, bonos liberos, salutem patriae; quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus aduersis, tamquam aequo animo pati morbum, ignem, exsilium; quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, composite sedere. Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare. [37] Duo illa bona superiora diuersa sunt: prima enim secundum naturam sunt, gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate; secunda contra naturam sunt, fortiter obstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. [38] 'Quid ergo? aliquid contra naturam bonum est?' Minime; sed id aliquando contra naturam est in quo bonum illud exsistit. Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et aduersa ualetudine affligi contra naturam est, sed inter ista seruare animum infatigabilem secundum naturam est. [39] Et ut quod uolo exprimam breuiter, materia boni aliquando contra naturam est bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam. 'Quid est ergo ratio?' Naturae imitatio. 'Quod est summum hominis bonum?' Ex naturae uoluntate se gerere. [40] 'Non est' inquit 'dubium quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine. Non est dubium' inquit 'quin felicior res sit inconcussa ualetudo quam ex grauibus morbis et extrema minitantibus in tutum ui quadam et patientia educta. Eodem modo non erit dubium quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus uulnerum aut ignium.' [41] Minime; illa enim quae fortuita sunt plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium. Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc [contingere] in omnibus par est. Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis assentitur quam ille. Ab omnibus in eandem sententiam itur. Idem de uirtutibus dico: omnes naturae assentiuntur. Idem de bonis dico: omnia naturae assentiuntur. [42] Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis protinus infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere uitam: omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius uitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia. [43] Alius inter cenandum solutus est; alterius continuata mors somno est; aliquem concubitus exstinxit. His oppone ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam neruorum contractionem extortos minutatim. Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus: mors quidem omnium par est. Per quae ueniunt diuersa sunt; in [id] quod desinunt unum est. Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse uitam. [44] Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras uoluptates, hoc est inter tristia et acerba; illud fortunae indulgentiam rexit, hoc uiolentiam domuit: utrumque aeque bonum est, quamuis illud plana et molli uia ierit, hoc aspera. Idem enim finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, uirtutem rationemque comitantur; uirtus aequat inter se quidquid agnoscit. [45] Nec est quare hoc inter nostra placita mireris: apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque componitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione. Haec bona non crescunt si plena sunt: quo enim crescet quod plenum est? Dolore corpus caret: quid ad hanc accedere indolentiam potest? Animus constat sibi et placidus est: quid accedere ad hanc tranquillitatem potest? [46] Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status, et summam uoti sui inuenit si nec aestus animo est nec dolor corpori. Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed, ut ita dicam, condiunt et oblectant; absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est. [47] Dabo apud Epicurum tibi etiam nunc simillimam huic nostrae diuisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis; alia sunt quae, quamuis nolit accidere, nihilominus laudat et comprobat, tamquam illam quam paulo ante dicebam malae ualetudinis et dolorum grauissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo. Ait enim se uesicae et exulcerati uentris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum autem diem agere nisi qui est in summo bono non potest. [48] Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed, quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici hoc non esse par maximis bonum quod beatae uitae clausulam imposuit, cui Epicurus extrema uoce gratias egit. [49] Permitte mihi, Lucili uirorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego quae tristia uidentur mollibus illis et delicatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari. [50] Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest qui pro uallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit: 'macte uirtute esto' sanguinulentis et ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis laudauerim bona exercitata et fortia et cum fortuna rixata. [51] Ego dubitem quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi saluam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectauit, donec Porsina cuius poenae fauebat gloriae inuidit et ignem inuito eripi iussit. [52] Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae quanto rarius est hostem amissa manu uicisse quam armata? 'Quid ergo?' inquis 'hoc bonum tibi optabis?' Quidni? hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere. [53] An potius optem ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam? ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex uiro uersus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractauit ignem quasi illam manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quidquid errauerat: confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos uicit. Vale. µ67 LXVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Ut a communibus initium faciam, uer aperire se coepit, sed iam inclinatum in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est; saepe enim in hiemem reuoluitur. Vis scire quam dubium adhuc sit? nondum me committo frigidae uerae, adhuc rigorem eius infringo. 'Hoc est' inquis 'nec calidum nec frigidum pati.' Ita est, mi Lucili: iam aetas mea contenta est suo frigore; uix media regelatur aestate. Itaque maior pars in uestimentis degitur. [2] Ago gratias senectuti quod me lectulo affixit: quidni gratias illi hoc nomine agam? Quidquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando interuenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi uideor et sic afficior animo tamquam tibi non rescribam sed respondeam. Itaque et de hoc quod quaeris, quasi colloquar tecum, quale sit una scrutabimur. [3] Quaeris an omne bonum optabile sit. 'Si bonum est' inquis 'fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur ut ista optabilia sint; nihil autem uideo ex istis uoto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine uotum soluisse quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus.' [4] Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me uelim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram optabo. Quidni ego malim non incidere bellum? sed si inciderit, ut uulnera, ut famem et omnia quae bellorum necessitas affert generose feram optabo. Ton sum tam demens ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed uirtus qua perferuntur incommoda. [5] Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia uoto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare? primum quia fieri non potest ut aliqua res bona quidem sit sed optabilis non sit; deinde si uirtus optabilis est, nullum autem sine uirtute bonum, et omne bonum optabile est; deinde etiam si *** tormentorum fortis patientia optabilis est. [6] Etiam nunc interrogo: nempe fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et prouocat; pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obuiam ire uulneribus, interdum tela ne uitare quidem sed pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. Sed separa ista, ut dixi: nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter: illud opto 'fortiter', quod est uirtus. [7] 'Quis tamen umquam hoc sibi optauit?' Quaedam uota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt; quaedam latent, cum uno uoto multa comprensa sunt. Tamquam opto mihi uitam honestam; uita autem honesta actionibus uariis constat: in hac es Reguli arca, Catonis scissum manu sua uulnus, Rutili exsilium, calix uenenatus qui Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optaui mihi uitam honestam, et haec optaui sine quibus interdum honesta non potest esse. [8] O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis? [9] Decius se pro re publica deuouit et in medios hostes concitato equo mortem petens irruit. Alter post hunc, paternae uirtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus uerbis in aciem confertissimam incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem. Dubitas ergo an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere uirtutis? [10] Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus uirtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime appareat, patientia; ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt; illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet quod effugere non possis quam fortissime ferre; illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla ui extorquente dimittit; illic est indiuiduus ille comitatus uirtutum. Quidquid honeste fit una uirtus facit, sed ex consilii sententia; quod autem ab omnibus uirtutibus comprobatur, etiam si ab una fieri uidetur, optabile est. [11] Quid? tu existimas ea tantum optabilia esse quae per uoluptatem et otium ueniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis uultus bona; sunt quaedam uota quae non gratulantium coetu, sed adorantium uenerantiumque celebrantur. [12] Ita tu non putas Regulum optasse ut ad Poenos perueniret? Indue magni uiri animum et ab opinionibus uulgi secede paulisper; cape, quantam debes, uirtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore ct sanguine colenda est. [13] Aspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admouentem et uulnera parum alte demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es 'uellem quae uelles' et 'moleste fero' an 'feliciter quod agis'? [14] Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui uitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum uocat. Nihil habere ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas: malacia est. [15] Attalus Stoicus dicere solebat, 'malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter: bene est. Occidor, sed fortiter: bene est.' Audi Epicurum, dicet et 'dulce est'. Ego tam honestae rei ac seuerae numquam molle nomen imponam. [16] Uror, sed inuictus: quidni hoc optabile sit? - non quod urit me ignis, sed quod non uincit. Nihil est uirtute praestantius, nihil pulchrius; et bonum est et optabile quidquid ex huius geritur imperio. Vale. µ68 LXVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Consilio tuo accedo: absconde te in otio, sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias; sed ex praecepto quoque facies: et tibi et cui uoles approbaris. [2] Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine; praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo impositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem quam cum in conspectum eius diuina atque humana uenerunt. [3] Nunc ad illud reuertor quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam ac quietem: aliud proposito tuo nomen impone, ualetudinem et imbecillitatem uocato et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est. [4] Animalia quaedam, ne inueniri possint, uestigia sua circa ipsum cubile confundunt: idem tibi faciendum est, alioqui non deerunt qui persequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile uidetur quidquid patet; aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta irrumpere cupit. [5] Optimum itaque est non iactare otium suum; iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen: conuocat turbam quisquis otio suo aliquam fabulam imposuit. [6] Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima: assuesces et dicere uerum et audire. Id autem maxime tracta quod in te esse infirmissimum senties. [7] Nota habet sui quisque corporis uitia. Itaque alius uomitu leuat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat; ii quorum pedes dolor repetit aut uino aut balineo abstinent: in cetera neglegentes huic a quo saepe infestantur occurrunt. Sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes quibus adhibenda curatio est. [8] Quid in otio facio? ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, liuidam manum, aut contracti cruris aridos neruos, permitteres mihi uno loco iacere et fouere morbum meum: maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere: in pectore ipso collectio et uomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas, 'o magnum uirum! contempsit omnia et damnatis humanae uitae furoribus fugit'. Nihil damnaui nisi me. [9] Non est quod proficiendi causa uenire ad me uelis. Erras, qui hinc aliquid auxili speras: non medicus sed aeger hic habitat. Malo illa, cum discesseris, dicas: 'ego istum beatum hominem putabam et eruditum, erexeram aures: destitutus sum, nihil uidi, nihil audiui quod concupiscerem, ad quod reuerterer'. Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est: malo ignoscas otio meo quam inuideas. [10] 'Otium' inquis 'Seneca, commendas mihi? ad Epicureas uoces delaberis?' Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti: pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse inuidiosa potentia ac breuis est et, si uerum aestimes, sordida. [11] Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba. [cui in turba] Par esse non possum, plus habent gratiae: est tanti ab omnibus uinci, dum a me fortuna uincatur. [12] Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! utinam de uita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moramur; multa enim quae superuacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus. [13] Quod facere solent qui serius exierunt et uolunt tempus celeritate reparare, calcar addamus. Haec aetas optime facit ad haec studia: iam despumauit, iam uitia primo feruore adulescentiae indomita lassauit; non multum superest ut exstinguat. [14] 'Et quando' inquis 'tibi proderit istud quod in exitu discis, aut in quam rem?' In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia domuit, quae ad salutaria mitigatis affectibus uenit. Hoc est huius boni tempus: quisquis senex ad sapientiam peruenit, annis peruenit. Vale. µ69 LXIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo, primum quia tam frequens migratio instabilis animi est: coalescere otio non potest nisi desit circumspicere et errare. Ut animum possis continere, primum corporis tui fugam siste. [2] Deinde plurimum remedia continuata proficiunt: interrumpenda non est quies et uitae prioris obliuio; sine dediscere oculos tuos, sine aures assuescere sanioribus uerbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua quae renouent cupiditates tuas tibi occurrent. [3] Quemadmodum ei qui amorem exuere conatur euitanda est omnis admonitio dilecti corporis - nihil enim facilius quam amor recrudescit -, ita qui deponere uult desideria rerum omnium quarum cupiditate flagrauit et oculos et aures ab iis quae reliquit auertat. [4] Cito rebellat affectus. Quocumque se uerterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est: auaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac uarias uoluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quidquid potentia. [5] Mercede te uitia sollicitant: hic tibi gratis uiuendum est. Vix effici toto saeculo potest ut uitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum si tam breue tempus interuallis discindimus; unam quamlibet rem uix ad perfectum perducit assidua uigilia et intentio. [6] Si me quidem uelis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas: interest nihil, illa ad nos ueniat an ad illam nos. Illud imperitissimi cuiusque uerbum falsum esse tibi ipse persuade: 'bella res est mori sua morte'. Nemo moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis alienum est. Vale. µ70 LXX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Post longum interuallum Pompeios tuos uidi. In conspectum adulescentiae meae reductus sum; quidquid illic iuuenis feceram uidebar mihi facere adhuc posse et paulo ante fecisse. [2] Praenauigauimus, Lucili, uitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster, terraeque urbesque recedunt, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuuenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos; nouissime incipit ostendi publicus finis generis humani. [3] Scopulum esse illum putamus dementissimi: portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito nauigauit. Alium enim, ut scis, uenti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert. [4] Idem euenire nobis puta: alios uita uelocissime adduxit quo ueniendum erat etiam cunctantibus, alios macerauit et coxit. Quae, ut scis, non semper retinenda est; non enim uiuere bonum est, sed bene uiuere. Itaque sapiens uiuet quantum debet, non quantum potest. [5] Videbit ubi uicturus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper qualia uita, non quanta sit. [sit] Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit se; nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit numquid illic desinendum sit. Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius: non tamquam de magno detrimento timet; nemo multum ex stilicidio potest perdere. [6] Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet; bene autem mori est effugere male uiuendi periculum. Itaque effeminatissimam uocem illius Rhodii existimo, qui cum in caueam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam ut abstineret cibo, 'omnia' inquit 'homini, dum uiuit, speranda sunt'. [7] Ut sit hoc uerum, non omni pretio uita emenda est. Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non ueniam: ego cogitem in eo qui uiuit omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo qui scit mori nil posse fortunam? [8] Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae suae manum: sibi commodaret. Stultitia est timore mortis mori: uenit qui occidat, exspecta. Quid occupas? quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? utrum inuides carnifici tuo an parcis? [9] Socrates potuit abstinentia finire uitam et inedia potius quam ueneno mori; triginta tamen dies in carcere et in exspectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret. Quid erat stultius quam mortem contemnere, uenenum timere? [10] Scribonia, grauis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exsequis - omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum sed funus -, habere coepit consilium utrum conscisceret mortem an exspectaret. Cui Scribonia 'quid te' inquit 'delectat alienum negotium agere?' Non persuasit illi: manus sibi attulit, nec sine causa. Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si uiuit, alienum negotium agit. [11] Non possis itaque de re in uniuersum pronuntiare, cum mortem uis externa denuntiat, occupanda sit an exspectanda; multa enim sunt quae in utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum nauem eligam nauigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e uita. [12] Praeterea quemadmodum non utique melior est longior uita, sic peior est utique mors longior. In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat qua impetum cepit: siue ferrum appetit siue laqueum siue aliquam potionem uenas occupantem, pergat et uincula seruitutis abrumpat. Vitam et aliis approbare quisque debet, mortem sibi: optima est quae placet. [13] Stulte haec cogitantur: 'aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius'. Vis tu cogitare id in manibus esse consilium ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt qui de facto tuo male existiment. [14] Inuenies etiam professos sapientiam qui uim afferendam uitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri: exspectandum esse exitum quem natura decreuit. Hoc qui dicit non uidet se libertatis uiam cludere: nihil melius aeterna lex fecit quam quod unum introitum nobis ad uitam dedit, exitus multos. [15] Ego exspectem uel morbi crudelitatem uel hominis, cum possim per media exire tormenta et aduersa discutere ? Hoc est unum cur de uita non possimus queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi uitio suo miser est. Placet? uiue: non placet? licet eo reuerti unde uenisti. [16] Ut dolorem capitis leuares, sanguinem saepe misisti; ad extenuandum corpus uena percutitur. Non opus est uasto uulnere diuidere praecordia: scalpello aperitur ad illam magnam libertatem uia et puncto securitas constat. Quid ergo est quod nos facit pigros inertesque? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic ueteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet. [17] Vis aduersus hoc corpus liber esse? tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum: fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis ueniet in mentem omnia sine fine concupiscentibus? [18] Nullius rei meditatio tam necessaria est; alia enim fortasse exercentur in superuacuum. Aduersus paupertatem praeparatus est animus: permansere diuitiae. Ad contemptum nos doloris armauimus: numquam a nobis exegit huius uirtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria pateremur praecepimus nobis: omnis quos amabamus superstites fortuna seruauit. [19] Huius unius rei usum qui exigat dies ueniet. Non est quod existimes magnis tantum uiris hoc robur fuisse quo seruitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit: uilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum euaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obuia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia ui sua tela fecerunt. [20] Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus - nullum aliud illi dabatur sine custode secretum; ibi lignum id quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est totum in gulam farsit et interclusis faucibus spiritum elisit. Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus, parum munde et parum decenter: quid est stultius quam fastidiose mori? [21] O uirum fortem, o dignum cui fati daretur electio! Quam fortiter ille gladio usus esset, quam animose in profundam se altitudinem maris aut abscisae rupis immisisset! Undique destitutus inuenit quemadmodum et mortem sibi deberet et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam uelle. Existimetur de facto hominis acerrimi ut cuique uisum erit, dum hoc constet, praeferendam esse spurcissimam mortem seruituti mundissimae. [22] Quoniam coepi sordidis exemplis uti, perseuerabo; plus enim a se quisque exiget, si uiderit hanc rem etiam a contemptissimis posse contemni. Catones Scipionesque et alios quos audire cum admiratione consueuimus supra imitationem positos putamus: iam ego istam uirtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli ciuilis ostendam. [23] Cum adueheretur nuper inter custodias quidam ad matutinum spectaculum missus, tamquam somno premente nutaret, caput usque eo demisit donec radiis insereret, et tamdiu se in sedili suo tenuit donec ceruicem circumactu rotae frangeret; eodem uehiculo quo ad poenam ferebatur effugit. [24] Nihil obstat erumpere et exire cupienti: in aperto nos natura custodit. Cui permittit necessitas sua, circumspiciat exitum mollem; cui ad manum plura sunt per quae sese asserat, is dilectum agat et qua potissimum liberetur consideret: cui difficilis occasio est, is proximam quamque pro optima arripiat, sit licet inaudita, sit noua. Non deerit ad mortem ingenium cui non defuerit animus. [25] Vides quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant? Ille uir magnus est qui mortem sibi non tantum imperauit sed inuenit. Ex eodem tibi munere plura exempla promisi. [26] Secundo naumachiae spectaculo unus e barbaris lanceam quam in aduersarios acceperat totam iugulo suo mersit. 'Quare, quare' inquit 'non omne tormentum, omne ludibrium iamdudum effugio? quare ego mortem armatus exspecto?' Tanto hoc speciosius spectaculum fuit quanto honestius mori discunt homines quam occidere. [27] Quid ergo? quod animi perditi quoque noxiosi habent non habebunt illi quos aduersus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio? Illa nos docet fati uarios esse accessus, finem eundem, nihil autem interesse unde incipiat quod uenit. [28] Eadem illa ratio monet ut si licet moriaris quemadmodum potes, et quidquid obuenerit ad uim afferendam tibi inuadas. Iniuriosum est rapto uiuere, at contra pulcherrimum mori rapto. Vale. µ71 LXXI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Subinde me de rebus singulis consulis, oblitus uasto nos mari diuidi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est euenire ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur; res nostrae feruntur, immo uoluuntur; ergo consilium nasci sub diem debet. Et hoc quoque nimis tardum est: sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inueniatur ostendam. [2] Quotiens quid fugiendum sit aut quid petendum uoles scire, ad summum bonum, propositum totius uitae tuae, respice. Illi enim consentire debet quidquid agimus: non disponet singula, nisi cui iam uitae suae summa proposita est. Nemo, quamuis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat quid uelit pingere. Ideo peccamus quia de partibus uitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat. [3] Scire debet quid petat ille qui sagittam uult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum: errant consilia nostra, quia non habent quo derigantur; ignoranti quem portum petat nullus suus uentus est. Necesse est multum in uita nostra casus possit, quia uiuimus casu. [4] Quibusdam autem euenit ut quaedam scire se nesciant; quemadmodum quaerimus saepe eos cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus appositum. Nec multis uerbis nec circumitu longo quod sit summum bonum colliges: digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere? cum possis dicere 'summum bonum est quod honestum est' et, quod magis admireris, 'unum bonum est quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt'. [5] Hoc si persuaseris tibi et uirtutem adamaueris - amare enim parum est -, quidquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis uidebitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique quae ceteris uidentur mala et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris. Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum: et omnia incommoda suo iure bona uocabuntur quae modo uirtus honestauerit. [6] Multis uidemur maiora promittere quam recipit humana condicio, non immerito; ad corpus enim respiciunt. Reuertantur ad animum: iam hominem deo metientur. Erige te, Lucili uirorum optime, et relinque istum ludum litterarium philosophorum qui rem magnificentissimam ad syllabas uocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt: fies similis illis qui inuenerunt ista, non qui docent et id agunt ut philosophia potius difficilis quam magna uideatur. [7] Socrates, qui totam philosophiam reuocauit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, 'sequere' inquit 'illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum uideri sine. Quisquis uolet tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit uirtus. Si uis inquit 'beatus esse, si fide bona uir bonus, sine contemnat te aliquis.' Hoc nemo praestabit nisi qui omnia prior ipse contempserit, nisi qui omnia bona exaequauerit, quia nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est. [8] 'Quid ergo? nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam? nihil interest utrum Pharsalica acie Cato uincatur an uincat? hoc eius bonum, quo uictis partibus non potest uinci, par erat illi bono quo uictor rediret in patriam et componeret pacem?' Quidni par sit? eadem enim uirtute et mala fortuna uincitur et ordinatur bona; uirtus autem non potest maior aut minor fieri: unius staturae est. [9] 'Sed Cn. Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem: aliqua pars eius in Aegypto, aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. Ne hoc quidem miserae rei publicae continget, semel ruere.' [10] Omnia licet fiant: Iubam in regno suo non locorum notitia adiuuet, non popularium pro rege suo uirtus obstinatissima, Uticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat: olim prouisum est ne quid Cato detrimenti caperet. [11] 'Victus est tamen.' Et hoc numera inter repulsas Catonis: tam magno animo feret aliquid sibi ad uictoriam quam ad praeturam obstitisse. Quo die repulsus est lusit, qua nocte periturus fuit legit; eodem loco habuit praetura et uita excidere; omnia quae acciderent ferenda esse persuaserat sibi. [12] Quidni ille mutationem rei publicae forti et aequo pateretur animo? quid enim mutationis periculo exceptum? non terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, quamuis deo agente ducatur; non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet. [13] Certis eunt cuncta temporibus: nasci debent, crescere, exstingui. Quaecumque supra nos uides currere et haec quibus innixi atque impositi sumus ueluti solidissimis carpentur ac desinent; nulli non senectus sua est. Inaequalibus ista spatiis eodem natura dimittit: quidquid est non erit, nec peribit sed resoluetur. [14] Nobis solui perire est; proxima enim intuemur, ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit; alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, omnia illa, sic uitam mortemque per uices ire et composita dissolui, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei uerti. [15] Itaque ut M. Cato, cum aeuum animo percucurrerit, dicet, 'omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est; omnes quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint aliquando quaeretur et uario exitii genere tollentur: alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam uersa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus. Omnes hos fertiles campos repentini maris inundatio abscondet aut in subitam cauernam considentis soli lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, si exiguo momento publica fata praecedo?' [16] Magnus animus deo pareat et quidquid lex uniuersi iubet sine cunctatione patiatur: aut in meliorem emittitur uitam lucidius tranquilliusque inter diuina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo, si naturae remiscebitur et reuertetur in totum. Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta uita quam mors honesta, quoniam non intenditur uirtus. Idem esse dicebat Socrates ueritatem et uirtutem. Quomodo illa non crescit, sic ne uirtus quidem: habet numeros suos, plena est. [17] Non est itaque quod mireris paria esse bona, et quae ex proposito sumenda sunt et quae si ita res tulit. Nam si hanc inaequalitatem receperis ut fortiter torqueri in minoribus bonis numeres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem uulnera sua animosius quam fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus seruatae pendentem. Atqui nemo hoc dicere, ne ex mollissimis quidem, ausus est; negant enim illum esse beatum, sed tamen negant miserum. [18] Academici ueteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum, quod nullo modo potest recipi: nisi beatus est, in summo bono non est. Quod summum bonum est supra se gradum non habet, si modo illi uirtus inest, si illam aduersa non minuunt, si manet etiam comminuto corpore incolumis: manet autem. Virtutem enim intellego animosam et excelsam, quam incitat quidquid infestat. [19] Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuuenes quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia [non] infundet et tradet; persuadebit unum bonum esse quod honestum, hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam qua rectum probari solet flectes. Quidquid ex illa mutaueris iniuria est recti. [20] Idem ergo de uirtute dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit; [rigidari quidem amplius intendi potest]. Haec de omnibus rebus iudicat, de hac nulla. Si rectior ipsa non potest fieri, ne quae ab illa quidem fiunt alia aliis rectiora sunt; huic enim necesse est respondeant; ita paria sunt. [21] 'Quid ergo?' inquis 'iacere in conuiuio et torqueri paria sunt?' Hoc mirum uidetur tibi? illud licet magis admireris: iacere in conuiuio malum est, iacere in eculeo bonum est, si illud turpiter, hoc honeste fit. Bona ista aut mala non efficit materia sed uirtus; haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt. [22] In oculos nunc mihi manus intentat ille qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantis quod dicam paria bona esse eius qui triumphat et eius qui ante currum uehitur inuictus animo. Non putant enim fieri quidquid facere non possunt; ex infirmitate sua ferunt de uirtute sententiam. [23] Quid miraris si uri, uulnerari, occidi, alligari iuuat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est: eodem modo haec ad quae omnes imbecilli sumus dura atque intoleranda credimus, obliti quam multis tormentum sit uino carere aut prima luce excitari. Non ista difficilia sunt natura, sed nos fluuidi et enerues. [24] Magno animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui uidebitur illarum uitium esse quod nostrum est. Sic quaedam rectissima, cum in aquam demissa sunt, speciem curui praefractique uisentibus reddunt. Non tantum quid uideas, sed quemadmodum, refert: animus noster ad uera perspicienda caligat. [25] Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio uegetum: dicet fortunatiorem sibi uideri qui omnia rerum aduersarum onera rigida ceruice sustollat, qui supra fortunam exstet. Non est mirum in tranquillitate non concuti: illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent. [26] Quid est in tormentis, quid est in aliis quae aduersa appellamus mali? hoc, ut opinor, succidere mentem et incuruari et succumbere. Quorum nihil sapienti uiro potest euenire: stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum quae ferenda sunt displicet. Nam quidquid cadere in hominem potest in se cecidisse non queritur. Vires suas nouit; scit se esse oneri ferendo. [27] Non educo sapientem ex hominum numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente summoueo. Memini ex duabus illum partibus esse compositum: altera est irrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, intrepida est et indomita. In hac positum est summum illud hominis bonum. Antequam impleatur, incerta mentis uolutatio est; cum uero perfectum est, immota illi stabilitas est. [28] Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque uirtutis, etiam si appropinquat perfecto bono sed ei nondum summam manum imposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis; nondum enim incerta transgressus est, etiam nunc uersatur in lubrico. Beatus uero et uirtutis exactae tunc se maxime amat cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert sed amplexatur multoque audire mauult 'tanto melior' quam 'tanto felicior'. [29] Venio nunc illo quo me uocat exspectatio tua. Ne extra rerum naturam uagari uirtus nostra uideatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet; hi enim omnes corporis sensus sunt. Ubi ergo calamitas, ubi illud malum uerum est? illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem seruitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt. [30] Sapiens quidem uincit uirtute fortunam, at multi professi sapientiam leuissimis nonnumquam minis exterriti sunt. Hoc loco nostrum uitium est, qui idem a sapiente exigimus et a proficiente. Suadeo adhuc mihi ista quae laudo, nondum persuadeo; etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam exercitata ut ad omnes casus procurrerent. [31] Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit, sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant: haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non colorauit sed infecit, nihil ex iis quae promiserat praestat. [32] Cito hoc potest tradi et paucissimis uerbis: unum bonum esse uirtutem, nullum certe sine uirtute, et ipsam uirtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam. Quid erit haec uirtus? iudicium uerum et immotum; ab hoc enim impetus uenient mentis, ab hoc omnis species quae impetum mouet redigetur ad liquidum. [33] Huic iudicio consentaneum erit omnia quae uirtute contacta sunt et bona iudicare et inter se paria. Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona; his pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter se interuallis distabunt: alia minora, alia maiora erunt. [34] Et in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est: alius iam in tantum profecit ut contra fortunam audeat attollere oculos, sed non pertinaciter - cadunt enim nimio splendore praestricti -, alius in tantum ut possit cum illa conferre uultum, nisi iam peruenit ad summum et fiduciae plenus est. [35] Imperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi ire et niti perseuerauerint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxauerint, retro eundum est. Nemo profectum ibi inuenit ubi reliquerat. [36] Instemus itaque et perseueremus; plus quam profligauimus restat, sed magna pars est profectus uelle proficere. Huius rei conscius mihi sum: uolo et mente tota uolo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu uideo. Properemus: ita demum uita beneficium erit; alioquin mora est, et quidem turpis inter foeda uersantibus. Id agamus ut nostrum omne tempus sit; non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus. [37] Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis affectibus et sub arbitrium suum adductis hanc uocem emittere 'uici'? Quem uicerim quaeris? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed auaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui uictores gentium uicit. Vale. µ72 LXXII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Quod quaeris a me liquebat mihi - sic rem edidiceram - per se; sed diu non retemptaui memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod euenit libris situ cohaerentibus, hoc euenisse mihi sentio: explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt subinde excuti debent, ut parata sint quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim operae, multum diligentiae poscit. Cum primum longiorem eodem loco sperauero moram, tunc istud in manus sumam. [2] Quaedam enim sunt quae possis et in cisio scribere, quaedam lectum et otium et secretum desiderant. Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis. Numquam enim non succedent occupationes nouae: serimus illas, itaque ex una exeunt plures. Deinde ipsi nobis dilationem damus: 'cum hoc peregero, toto animo incumbam' et 'si hanc rem molestam composuero, studio me dabo'. [3] Non cum uacaueris philosophandum est, sed ut philosopheris uacandum est; omnia alia neglegenda ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est, etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aeui terminos uita producitur. Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est manet, sed eorum more quae intenta dissiliunt usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit. Resistendum est occupationibus, nec explicandae sed summouendae sunt. Tempus quidem nullum est parum idoneum studio salutari; atqui multi inter illa non student propter quae studendum est. [4] 'Incidet aliquid quod impediat.' Non quidem eum cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est: imperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis uero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna; semper et ubique tranquillus est. Non enim ex alieno pendet nec fauorem fortunae aut hominis exspectat. Domestica illi felicitas est; exiret ex animo si intraret: ibi nascitur. [5] Aliquando extrinsecus quo admoneatur mortalitatis interuenit, sed id leue et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incommodo afflatur; maximum autem illud bonum fixum est. Ita dico, extrinsecus aliqua sunt incommoda, uelut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pustularum et ulcuscula, nullum in alto malum est. [6] Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae uirum et alium procedentis quod inter sanum et ex morbo graui ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est leuior accessio: hic nisi attendit, subinde grauatur et in eadem reuoluitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius. Corpori enim ad tempus bona ualetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat - saepe ad eundem qui aduocauerat excitatur: semel in totum sanatur. [7] Dicam quomodo intellegas sanum: si se ipse contentus est, si confidit sibi, si scit omnia uota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata uita habere momentum. Nam cui aliquid accedere potest, id imperfectum est; cui aliquid abscedere potest, id imperpetuum est: cuius perpetua futura laetitia est, is suo gaudeat. Omnia autem quibus uulgus inhiat ultro citroque fluunt: nihil dat fortuna mancipio. Sed haec quoque fortuita tunc delectant cum illa ratio temperauit ac miscuit haec est quae etiam externa commendet, quorum auidis usus ingratus est. [8] Solebat Attalus hac imagine uti: 'uidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem? quidquid excepit protinus integrum deuorat et semper ad spem uenturi hiat. Idem euenit nobis: quidquid exspectantibus fortuna proiecit, id sine ulla uoluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et attoniti.' Hoc sapienti non euenit: plenus est; etiam si quid obuenit, secure excipit ac reponit; laetitia fruitur maxima, continua, sua. [9] Habet aliquis bonam uoluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo: hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum alleuatur, modo defertur ad terram. Imperitis ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane sine termino. [10] Est adhuc genus tertium eorum qui sapientiae alludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent: hi non concutiuntur, ne defluunt quidem; nondum in sicco, iam in portu sunt. [11] Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere. Excludendae sunt: si semel intrauerint, in locum suum alias substituent. Principiis illarum obstemus: melius non incipient quam desinent. Vale. µ73 LXXIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Errare mihi uidentur qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumue per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli aduersus illos gratiores sunt, nec immerito; nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet. [2] Itaque ii quibus multum ad propositum bene uiuendi confert securitas publica necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent sed multa et imputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest ut cupiditates illorum, quae crescunt dum implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo cogitat oblitus accepti est, nec ullum habet malum cupiditas maius quam quod ingrata est. [3] Adice nunc quod nemo eorum qui in re publica uersantur quot uincat, sed a quibus uincatur, aspicit; et illis non tam iucundum est multos post se uidere quam graue aliquem ante se. Habet hoc uitium omnis ambitio: non respicit. Nec ambitio tantum instabilis est, uerum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine. [4] At ille uir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae ut ad ampliora secederet, diligit eos per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet. Quemadmodum praeceptores suos ueneratur ac suspicit quorum beneficio illis inuiis exit, sic et hos sub quorum tutela positus exercet artes bonas. [5] 'Verum alios quoque rex uiribus suis protegit.' Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex iis qui eadem tranquillitate usi sunt qui plura et pretiosiora illo mari uexit, animosius a mercatore quam a uectore soluitur uotum et ex ipsis mercatoribus effusius ratus est qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui uilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat, sic huius pacis beneficium ad omnis pertinentis altius ad eos peruenit qui illa bene utuntur. [6] Multi enim sunt ex his togatis quibus pax operosior bello est: an idem existimas pro pace debere eos qui illam ebrietati aut libidini impendunt aut aliis uitiis quae uel bello rumpenda sunt? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem ut nihil uiritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur; anno temperantique annum deo priuatim obligatus sum, quamuis nihil in meum honorem *** discripta sint. [7] Stulta auaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse quod publicum est; at ille sapiens nihil magis suum iudicat quam cuius illi cum humano genere consortium est. Nec enim essent ista communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex minima portione commune est. [8] Adice nunc quod magna et uera bona non sic diuiduntur ut exiguum in singulos cadat: ad unumquemque tota perueniunt. E congiario tantum ferunt homines quantum in capita promissum est; epulum et uisceratio et quidquid aliud manu capitur discedit in partes: at haec indiuidua bona, pax et libertas, ea tam omnium tota quam singulorum sunt. [9] Cogitat itaque per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad seruandas uigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas uocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet philosophia praecipue, bene debere beneficia, bene soluere; interdum autem solutio est ipsa confessio. [10] Confitebitur ergo multum se debere ei cuius administratione ac prouidentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et imperturbata publicis occupationibus quies. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit; namque erit ille mihi semper deus. [11] Si illa quoque otia multum auctori suo debent quorum munus hoc maximum est, ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum ludere quae uellem calamo permisit agresti, quanti aestimamus hoc otium quod inter deos agitur, quod deos facit? [12] Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario uoco. Solebat Sextius dicere Iouem plus non posse quam bonum uirum. Plura Iuppiter habet quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior qui locupletior, non magis quam inter duos quibus par scientia regendi gubernaculum est meliorem dixeris cui maius speciosiusque nauigium est. [13] Iuppiter quo antecedit uirum bonum? diutius bonus est: sapiens nihilo se minoris aestimat quod uirtutes eius spatio breuiore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit non est beatior eo cuius intra pauciores annos terminata uirtus est, sic deus non uincit sapientem felicitate, etiam si uincit aetate; non est uirtus maior quae longior. [14] Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda: ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est: sapiens tam aequo animo omnia apud alios uidet contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non uult. [15] Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti 'hac itur ad astra, hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem'. Non sunt dii fastidiosi, non inuidi: admittunt et ascendentibus manum porrigunt. [16] Miraris hominem ad deos ire? Deus ad homines uenit, immo quod est propius, in homines uenit: nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis diuina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis ex quibus orta sunt surgunt: si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus. Vale. µ74 LXXIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM [1] Epistula tua delectauit me et marcentem excitauit; memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, euocauit. Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum uitae beatae hanc persuasionem unum bonum esse quod honestum est? Nam qui alia bona iudicat in fortunae uenit potestatem, alieni arbitrii fit: qui omne bonum honesto circumscripsit intra se felix . [2] Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliqua sparsis infamia tristis; illum uidebis alienae uxoris amore cruciari, illum suae; non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor uexet. [3] Illa uero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum quam exspectatio mortis exagitat undique impendens; nihil enim est unde non subeat. Itaque, ut in hostili regione uersantibus, huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda ceruix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis uiuitur. [4] Occurrent acti in exsilium et euoluti bonis; occurrent, quod genus egestatis grauissimum est, in diuitis inopes; occurrent naufragi similiaue naufragis passi, quos aut popularis ira aut inuidia, perniciosum optimis telum, inopinantis securosque disiecit procellae more quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti ad cuius ictum etiam uicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam uim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse. [5] Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum aues etiam inanis fundae sonus territat, ita nos non ad ictum tantum exagitamur sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est nisi quod intrepidum; inter suspecta male uiuitur. [6] Quisquis se multum fortuitis dedit ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit: una haec uia est ad tuta uadenti, externa despicere et honesto esse contentum. Nam qui aliquid uirtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec quae a fortuna sparguntur sinum expandit et sollicitus missilia eius exspectat. [7] Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, diuitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate diuisa, alia magno detrimento eorum in quos deuenerant prensa. Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et dum auide rapiuntur expulsa sunt: nulli uero, etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti durauit in posterum. Itaque prudentissimus quisque, cum primum induci uidet munuscula, a theatro fugit et scit magno parua constare. Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit: circa praemium rixa est. [8] Idem in his euenit quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, modo in illam respicimus; nimis tarde nobis mitti uidentur quae cupiditates nostras irritant, ad paucos peruentura, exspectata omnibus; [9] ire obuiam cadentibus cupimus; gaudemus si quid inuasimus inuadendique aliquos spes uana delusit; uilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut [de] fallimur. Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum; illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant. [10] Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet quod honestum est; nam si ullum aliud existimat, primum male de prouidentia iudicat, quia multa incommoda iustis uiris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breue est et exiguum si compares mundi totius aeuo. [11] Ex hac deploratione nascitur ut ingrati diuinorum interpretes simus: querimur quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est quod nec uiuere nec mori uolumus: uitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec implere nos ulla felicitas potest. Causa autem est quod non peruenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi necesse est resistat uoluntas nostra quia ultra summum non est locus. [12] Quaeris quare uirtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi magnum est quod satis. Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, non fides, multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis quae mala uocantur, multa impendenda ex iis quibus indulgemus tamquam bonis. [13] Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere nisi omnia uelut minuta contempsit quae pro maximis uulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide nouimus, si non optima spectamus. [14] Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt quae uocantur aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae cara nobis sunt non habet in usu deus; nec enim libido ad illum nec epularum lautitia nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et uili uoluptate ducentibus pertinet. Ergo aut credibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt. [15] Adice quod multa quae bona uideri uolunt animalibus quam homini pleniora contingunt. Illa cibo auidius utuntur, uenere non aeque fatigantur; uirium illis maior est et aequabilior firmitas: sequitur ut multo feliciora sint homine. Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt; fruuntur uoluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili, sine ullo pudoris aut paenitentiae metu. [16] Considera tu itaque an id bonum uocandum sit quo deus ab homine, uincitur. Summum bonum in animo contineamus: obsolescit si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda: bona illa sunt uera quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem ac minui. [17] Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum ueris, proprietas [quidem] in illis boni non est; itaque commoda uocentur et, ut nostra lingua loquar, producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes, et sint apud nos, sed ita ut meminerimus extra nos esse; etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se attollere debeat. Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere quod ipse non fecit? [18] Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit non diu tenuit; ipsa enim se felicitas, nisi temperatur, premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur, et, ut deseratur, affligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit: ceteri cum iis inter quae eminuere labuntur, et illos degrauant ipsa quae extulerant. [19] Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis ac parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget, nec umquam immodica durarunt nisi illa moderatrix ratio compescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet euentus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt, et quidquid uirtute partum erat intemperantia corruit. Aduersus hos casus muniendi sumus. Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est: intus instruamur; si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest. Quod sit hoc instrumentum scire desideras? [20] Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa quibus laedi uidetur ad conseruationem uniuersi pertinere et ex iis esse quae cursum mundi officiumque consummant; placeat homini quidquid deo placuit; ob hoc ipsum suaque miretur, quod non potest uinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua ualentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit. [21] Ama rationem! huius te amor contra durissima armabit. Feras catulorum amor in uenabula impingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuuenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra uirtutis in mortem uoluntariam trudit: quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto uehementius per metus ipsos et pericula exibit. [22] 'Nihil agitis' inquit 'quod negatis ullum esse aliud honesto bonum. non faciet uos haec munitio tutos a fortuna et immunes. Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos. Horum pericula non potestis spectare securi: perturbabit uos obsidio patriae, liberorum mors, parentum seruitus.' [23] Quid aduersus hos pro nobis responderi soleat ponam; deinde tunc adiciam quid praeterea respondendum putem. Alia condicio est in iis quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt: tamquam bona ualetudo uitiata in malam transfert; acies oculorum exstincta caecitate nos afficit; non tantum uelocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. Hoc non est periculum in iis quae paulo ante rettulimus. Quare? si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit. [24] Deinde non amicorum illic aut liberorum interitus sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis uirtus et opus omne uirtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque uoto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris? quod illos quoque bonos fecerat, uirtus. [25] Haec nihil uacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit, sola satis est; omnium enim bonorum uis et origo in ipsa est. Quid refert an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons ex quo fluxerat saluus est? Non dices uitam iustiorem saluis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adiectio amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio; ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu uirtus salua fuerit, non senties quidquid abscesserit. [26] 'Quid ergo? non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?' Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit. Siue illi senectus longa contigit siue citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamuis aetatis diuersa sit. [27] Utrum maiorem an minorem circulum scribas ad spatium eius pertinet, non ad formam: licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est puluerem solueris, in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest. Honestam uitam ex centum annorum numero in quantum uoles corripe et in unum diem coge: aeque honesta est. [28] Modo latius uirtus funditur, regna urbes prouincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine circumdatur paupertatis exsilii orbitatis; non tamen minor est si ex altiore fastigio in humile subducitur, in priuatum ex regio, ex publico et spatioso iure in angustias domus uel anguli coit. [29] Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa; nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est; beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, stabile, grande, tranquillum, quod sine scientia diuinorum humanorumque non potest effici. [30] Sequitur illud quod me responsurum esse dicebam. Non affligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum; eodem enim animo fert illorum mortem quo suam exspectat; non magis hanc timet quam illam dolet. Virtus enim conuenientia constat: omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt. Haec concordia perit si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur. Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia; honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat. [31] 'Quid ergo? non aliquid perturbationi simile patietur? non et color eius mutabitur et uultus agitabitur et artus refrigescent? et quidquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulto quodam naturae impetu geritur?' Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum ad quod mens sana deficiat. [32] Omnia quae facienda erunt audaciter faciet et prompte. Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignaue et contumaciter facere quae faciat, et alio corpus impellere, alio animum, distrahique inter diuersissimos motus. Nam propter illa ipsa quibus extollit se miraturque contempta est, et ne illa quidem quibus gloriatur libenter facit. Si uero aliquod timetur malum, eo proinde, dum exspectat, quasi uenisset urguetur, et quidquid ne patiatur timet iam metu patitur. [33] Quemadmodum in corporibus infirmis languorem signa praecurrunt - quaedam enim segnitia eneruis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens - sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur; praesumit illa et ante tempus cadit. Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reseruare, sed arcessere sibi miserias et admouere? quas optimum est differre, si discutere non possis. [34] Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatur nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem immiserit: eodem modo fit ut animos libenter aegros et captantes causas doloris uetera atque obliterata contristent. Et quae praeterierunt et quae futura sunt absunt: neutra sentimus. Non est autem nisi ex eo quod sentias dolor. Vale.