[5,0,0] LIBER V DE VENTIS. [1,1 ] Ventus est fluens aer 1. Quidam' ita definierunt: uentus est aer fluens in unam partem. Haec definitio uidetur diligen- tior, quia numquam aer tam immobilis est ut non in aliqua sit agitatione; sic tranquillum mare dicitur, cum leuiter commoue- tur nec in unam partem inclinatur: itaque si legeris «cum placi- dum uentis staret mare»', scito illud non stare sed succuti leuiter et dici tranquillum, quia nec hoc nec illo impetum capiat. [2] Idem et de aere iudicandum est, non esse umquam immobilem, etiamsi quietus sit. Quod ex hoc intellegas licet: cum sol in ali- quem clausum locum infusus est, uidemus corpùscula minima in aduersum ferri, alia sursum, alia deorsum uarie concursantia'. [3] Ergo ut parum diligenter comprehendet quod uult, qui dixe- rit: «fluctus est maris agitatio», quia tranquillum quoque agita- tur, at ille abunde sibi cauerit, cuius definitio haec fuerit: «fluctus est maris in unam partem agitatio»; sic in hac quoque re, quam cum maxime quaerimus, non circumscribetur qui ita se gesserit ut dicat: «uentus est fluens in unam partem aer» aut «aer fluens impetu» aut «uis aeris in unam partem euntis» aut «cursus aeris aliquo concitatior». [4] Scio quid responderi pro altera defini- tione possit: quid necesse est adicere te «in unam partem»? Uti- que enim quod fluit in unam partem fluit; nemo aquam fluere dicit, si tantum intra se mouetur, sed si aliquo fertur: potest ergo aliquid moueri et non fluere, et e contrario non potest fluere nisi in unam partem. [5] Sed siue haec breuitas satis a calumnia tuta est, hac utamur; siue aliquis circumspectior est, uerbo non par- cat, cuius adiectio cauillationem omnem poterit excludere. Nunc ad ipsam rem accedamus, quoniam satis de formula dis- putatum est. clinauere se. At ubi in magna laxitate corpora pauca uersantur, nec arietare' possunt nec impelli. [3,1] Hoc falsum esse uel ex eo colligas licet quod tunc mini- me uentus est, cum aer nubilo grauis est: atqui tune plurima cor- pora se in angustum contulerunt, et inde est spissarum nubium grauitas. [2] Adice nunc quod circa flumina et lacus frequens ne- bula est' artatis congestisque corporibus, nec tamen uentus est. Interdum uero tanta caligo effunditur ut conspectum in uicino stantium eripiat, quod non eueniret, nisi in paruum locum cor- pora se multa compellerent'. Atqui nullum tempus magis quam nebulosum caret uento. [3] Adice nunc quod e contrario euenit' ut sol matutinum aera spissum et umidum ortu suo tenuet; tune surgit aura, cum datum est laxamentum corporibus et stipatio illorum ac turba resoluta est. [4, i ] «Quo modo ergo», inquis, «uenti fiunt, quoniam hoc negas fieri?». Non uno modo: alias enim terra ipsa magnam uim aeris eicit et ex abdito spirat', alias, cum magna et continua ex imo euaporatio in altum egit quae emiserat, nutatio' ipsa hali- tus mixti' in uentum uertitur4. [2] Illud enim nec ut credam mi- hi persuaderi potest nec ut taceam: quomodo in nostris corpori- bus cibo fit inflatio (quae non sine magna narium iniuria emitti- tur et uentrem interdum cum sonos exonerat, interdum secre- dus), sic putant' et hanc magnam rerum naturam alimenta mu- tantem emittere spiritum. Bene nobiscum agitur quod semper concoquit': alioquin immundius aliquid timeremus. [3] Num- quid ergo hoc uerius est dicere, multa ex omni parte terrarum et assidua ferri corpuscula? Quae cum coaceruata surît, deinde ex- tenuari sole' coeperunt, quia omne quod in angusto dilatatur, spatium maius desiderat, uentus existit. [5, 1 ] Quid ergo? Hanc solam esse causam uenti existimo, aquarum terrarumque euaporationes I; ex his grauitatem aeris fieri, deinde solui impetu', cum quae densa steterant, ut est necesse, extenuata nituntur in ampliorem locum?' Ego uero et hanc iudico. Ceterum illa est longe ualentior ueriorque, habe- re aera naturalem uim mouendi se nec aliunde concipere sed inesse illi, ut aliarum rerum, ita huius potentiam'. [2] An hoc existimas, nobis quidem datas uires quibus nos moueremus, aera autem relictum inertem et inagitabilem esse, cum aqua motum suum habeat etiam uentis quiescentibus?' Nec enim aliter ani- malia ederet; muscum quoque innasci aquis et herbosa quae- dam uidemus summo innatantia: est ergo aliquid in aqua uita- le G. [6] De aqua dico? Ignis, qui omma consumit, quaedam creat et, quod uideri non potest simile ueri, tamen uerum est, animalia igne generari'. Habet ergo aliquam uim uitalem aer' et ideo mo- do spissat se modo expandit et purgat et alias contrahit diducit ac differt. Hoc ergo interest inter aera et uentum quod inter la- cum et flumen. Aliquando per se ipse sol causa uenti est' fundens rigentem aera et ex denso coactoque explicans. [7, 1 ] In uniuersum de uentis diximus: nunc uiritim incipia- mus illos excutere. Fortasse apparebit quemadmodum fiant, si apparuerit quando et unde procedant. Primum ergo anteluca- nos flatus' inspiciamus, qui aut ex fluminibus aut ex conuallibus aut aliquo sinu ferunturz. [2] Nullus ex his pertinax est sed cadit fortiore iam sole' nec fert ultra terrarum conspectum. Hoc uen- torum genus incipit uere, non ultra aestatem durat et inde maxi- me uenit ubi aquarum plurimum et montibm est. Plana, licet abundent aquis, carent aura; hac, dico, quae pro uento ualet. [8, 1 ] «Quomodo ergo talis flatus concipitur quem Graeci Éyxo;,niau' uocant?». Quicquid ex se.paludes et flumina remit- tunt (id autem et multum est et assiduum), per diem solis ali mentum estz, nocte non exhauritur et montibus inclusum in unam regionem colligitur; cum illam impleuit et iam se non ca- pit, exprimitur aliquo et in unam partem' procedit: hinc'uentus est. Itaque eo incumbit quo liberior exitus inuitat et loci laxitas, in quam coaceruata decurrant. [2] Huius rei argumentum est, quod prima noctis parte non spirat: incipit enim fieri illa collec- tio, quae circa lucem iam plena est; onerata quaerit quo defluat, et eo potissimum exit ubi plurimum uacui est et magna ac patens area. Adicit autem ei stimulos ortus solis feriens gelidum aera; nain etiam antequam appareat, lumine ipso ualet et nondum quidem radiis aera impellit, iam tamen lacessit et irritat luce praemissa; [3] nain cum ipse processit, alia superius rapiuntur, alia diffunduntur tepore: ideo non ultra matutinum illis datur fluere'; omnis illorum uis conspectu solis extinguitur. Etiamsi uiolentiores flauere, circa medium s tamen diem relanguescunt, nec unquam usque in meridiem aura producitur'; alia autem imbecillior ac breuior est, prou.t ualentioribus minoribus- ue collecta causis est. [g, 1 ] «Quare tamen tales uenti uere et aestate ualidiores sunt?» (leuissimi enim cetera parte anni nec qui uela impleant surgunt): quia uer aquosum est ex pluuialibus aquis, locisque ob umidam caeli naturam saturis et redundantibus maior euapora- tio est 1. [2] «At quare aestate aeque profunditur?». Quia post oc- casum solis remanet diurnus calor et magna noctis parte perdu- rat; qui euocat exeuntia ac uehementius trahit quicquid ex his sponte reddi solet, deinde non tantum habet uirium ut quod euocauit absumat: ob hoc diutius corpuscula emanare solita et efllari terra, ex se atque umorem mittunt2. [3] Facit autem uentum ortus non calore tantum sed etiam ictu: lux enim, ut dixi3, quae solem antecedit, nondum aera calefacit sed percu- tit tantum, percussus autem in latus cedit. Quamquam ego ne il- lud quidem concesserim, lucem ipsam sine calore esse, cum ex calore sit: [4] non habet forsitan tantum teporis, quantum tactu appareat4, opus tamen suum facit et densa diducit ac tenuat; propterea 51oca, quae aliqua iniquitate naturae ita clausa surit ut solem accipere non possint, illa quoque nubila et tristi luce cale- fiunt et per diem minus quam noctibus rigent. [5] Etiamnunc natura calor omnis abigit nebulas et a se repellit: ergo sol quo- que idem facit, et ideo, ut quibusdam uidetur, inde flatus est un- de sol'. [zo, i] Hoc falsum esse ex eo apparet quod aura in omnem partem uehit et contra ortum plenis uelis nauigatur: quod non eueniret, si semper uentus ferretur a sole'. Etesiae2 quoque, qui in argumentum a quibusdam aduocan- tur, non nimis propositum adiuuant. [2] Dicam primum quid il- lis placeat, deinde cur displiceat mihi. «Etesiae», inquiunt, «hie me non sunt, quia breuissimis diebus sol desinit, priusquam fri- gus euincatur (itaque niues et ponuntur et durant): aestate inci- piunt flare, cum et longius extenditur dies et recti in nos radii di- riguntur. [3] Veri ergo simile est concussas calore magno niues plus umidi efflare, item terras exoneratas niue retectasque spira- re liberius': ita plura ex septemtrionali parte caeli corpora exire et in haec loca, quae surit summissiora ac tepidiora, deferri; sic impetum etesias sumere. Et ob hoc a solstitio illis initium est (ul- traque ortum Caniculae' non ualent), quia iam multum e frigi- da caeli parte in hanc egestum est [q] ac sol mutato cursu in nostram rectior tendit et alteram partem aeris attrahit, alteram uero impellit. Sic ille etesiarum flatus aestatem frangit et a men- sium feruentissimorum grauitate defendit'». [ii, i] Nunc (quod promisil) dicendum est quare etesiae nos non adiuuent nec quicquam huic conférant causae. Dixi- musz ante lucem auram incitari, eandem subsidere, cum illam sol attigit. Atqui etesiae ob hoc somniculosi a nautis et delicati uocantur quod, ut ait Gallio', «marie nesciunt surgere»: eo tem- pore fere incipiunt prodire quo ne pertinax quidem aura est'. Quod non accideret, si ut auram ita illos comminueret sol. [2] Adice nunc quod, si causa illis flatus esset spatium diei ac longi- tudo, et ante solstitium flarent, cura longissimi dies surit et cum maxime niues tabescunt; Iulio enim mense iam despoliata surit omnia aut certe admodum pauca iacent adhuc sub niue. [12, 1] Sunt quaedam genera uentorum quae ruptae nubes et in pronum solutae emittunt: hoc Graeci uentos ÉxuscpiaS 1 uocant. Qui hoc, ut puto, modo fiunt: cum magna inaequalitas ac dissimilitudo corporum, quae uapor terrenus emittit, in su- blime eat et alia ex his corporibus sicca sint, alia umida, ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, cum in unum conglo- bata sunt, uerisimile est quasdam cauas effici nubes et interualla inter illas relinqui fistulosa et in modum tibiae' angusta. [2] His interuallis tenuis includitur spiritus, qui maius desiderat spa- tium, cum euerberatus cursu parum libero incaluit et ob hoc amplior fit, scinditque cingentia et erumpit in uentum, qui fere procellosus est, quia superne demittitur, et in nos cadit uehe- mens et acer', quia non fusus nec per apertum uenit sed laborat et iter sibi ui ac pugna parat. Hic fere breuis flatus est', quia re- ceptacula nubium, per quae ferebatur, ac munimenta perrum- pit: ideo tumultuosus uenit, aliquando non sine igne ac sono caeli'. [3] Hi uenii multo maiores diuturnioresque surît, si alios quoque flatus ex eadem causa ruentes in se abstulerunt et in unum confluxere plures 6; sicut torrentes' modicae magnitudinis sunt, quamdiu separatis suus cursus est, cum uero plures in se aquas conuerterunt, fluminum iustorum ac perennium magni- tudinem excedunt: [q.] idem credibile est fieri et in procellis, ut breues sint, quamdiu singulae sunt; ubi uero sociauere uires et ex pluribus caeli partibus elisus spiritus eodem se contulit, et impe- tus illis accedit et mora. [5] Facit ergo uentum resoluta nubes, quae pluribus modis soluitur: nonnumquam conglobatio[nem] s illam spiritus rumpit, nonnumquam inclusi et in exitum nitentis luctatio, nonnumquam calor, quem modo sol facit, modo ipsa arietatio uagorumque9 inter se corporum attritus 1°. [I3, -11 Hoc loco, si tibi uidetur, quaeri potest cur turbo 1 fiat. Euenire in fluminibus solet ut, quamdiu sine impedimento fe- runtur, simplex et rectum illis iter sit; ubi incurrerunt in aliquod saxum ad latus ripae prominens, retorqueantur et in orbem aquas sine exitu flectant, ita ut circumlata in se sorbeantur et uerticem efliciant. [2] Sic uentus, quamdiu nihil obstitit, uires suas effundit: ubi aliquo promontorio repercussus est aut loco- rum coeuntium in canalem deuexum tenuemque collectus, sae- pius in se uolutatur similemque illis, quas diximusz conuerti, aquis facit uerticem s. [3] Hic uentus circumactus et eundem am- biens locum ac se ipsa uertigine concitans turbo est. Qui si pu- gnacior est ac diutius uolutatus, inflammatur et efcit quod nPIjGi~pa4 Graeci uocant: hic est igneus turbo. Ac' fere omnia pericula uenti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta rapiantur et totae naues in sublime tollanturb. [4] Etiamnunc quidam uenti diuersos ex se generant et im- pulsum aera in alias quoque partes, quam in quas ipsi inclinaue- re, dispergunt. Illud quoque dicam quod mihi occurrit: quem- admodum stillicidia, quamuis iam inclinent se et labantur, non- dum tamen eflicere lapsum, sed ubi plura coiere et turba uires dedit, tunc fluere et ire dicuntur, sic, quamdiu leues surit aeris motus agitati pluribus locis, nondum uentus est; tunc esse inci- pit; cum ôrrmes illos miscuit et in unum impetum contulit. Spiri- tum a uento modus separat: uehementior enim spiritus uentus est, inuicem spiritus leniter fluens aer'. [I4, r] Repetam nunc quod in primo dixeram': edi e specu uentos recessuque interiore terrarum. Non tota solido contextu terra in imum usque fundatur, sed multis partibus caua et «caecis suspensa latebris»z, aliubi habet inania sine umore. [z] Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstre, dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consistere. Nam ne haec quidem supra terras, quia uidentur, sunt, sed quia sunt, ui- dentur: illic quoque nihilo minus ob id surit, quod non uidentur, flumina; illic scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia. Quid ergo? Non illud aeque dabis, esse aliquos et sub terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare? [3] Quae si ita surit, necesse est et il- lud: aera onerari oneratumque incumbere et uentum propulsu suo concitare. Et ex illis ergo subterraneis nubibus sciemus nu- triri inter obscura flatus, dum tantum uirium ceperint' quanto aut terrae obstantiam auferant aut aliquod apertum ad hos ef- flatus iter occupent et per hanc cauernam in nostras sedes efe- rantur. [4] Illud uero manifestum est, magnam esse sub terris uim sulphuris' et aliorum non minus ignem alentium: per haec loca cum se exitum quaerens spiritus torsit, accendat flammam ipso affrictu necesse est, deinde flammis latius fusis, etiam si quid ignaui aeris erat, extenuatum moueri et uiam cum fremitu uasto atque impetu quaerere. Sed haec diligentius persequar, cum quaeram de motibus terme 6. [I5, 1] Nunc mihi permitte narrare fabulam'. Asclepiodo- tus 2 auctor est demissos quam plurimos a Philippo' in metallum antiquum olim destitutum, ut explorarent quae ubertas eius es set, quis status, an aliquid futuris reliquisset uetus auaritia'; de- scendisse illos cum multo lumine et multos duraturo dies, deinde longa uia fatigatos uidisse flumina ingentia et conceptus aqua- rum inertium uastos, pares nostris nec compressos quidem terra supereminente sed liberae laxitatis, non sine horrore uisos. [z] Cum magna hoc legi uoluptate; intellexi enim saeculum nos- trum non nouis uitiis sed iam inde antiquitus traditis' laborare, nec nostra aetate primum auaritiam uenas terrarum lapidum- que rimatam in tenebris male abstrusa quaesisse: illi maiores nos- tri', quos celebramus laudibus, quibus dissimiles esse nos queri- mur, spe ducti montes ceciderunt et supra lucrum sub ruina ste- terunt; [3] ante Philippum Macedonum reges' fuere qui pecuniam in altissimis usque latebris sequerentur et recto spiritu liberoque in illos se demitterent specus, in quos nullum noctium perueniret dierumque 8 discrimen. A tergo lucem relinquere quae tanta spes fuit? Quae tanta necessitas hominem ad sidera erectum 9 incuruauit et defodit et in fundum telluris intimae mer- sit, ut erueret aurum non minore periculo quaerendum quam possidendum? [41 Propter hoc cuniculos egit et circa praedam lutulentam incertamque reptauit oblitus dierum, oblitus rerum naturae melioris, a qua se auertit. Ulli ergo mortuo terra tain grauis est '° quam istis, supra quos auaritia ingens terrarum pon- dus iniecit, quibus abstulit caelum, quos in imo, ubi illud malum uirus" latitat, infodit? Illo descendere ausi surit ubi nouam re- rum positionem, terrarum pendentium habitus uentosque per caecum inanes experirentur et aquarum nulli fluentium horri- dos fontes et alteram perpetuamque noctem: deinde, cum ista fecerunt, inferos metuunt! " [i6, i] Sed ut ad id, de quo agitur, reuertar: uenti quattuor surit', in ortum, occasum, meridiem septemtrionemque diuisi; ceteri, quos uarus nominibus appellamus, his applicantur. Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis. Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt proxima sunt zephyris. Scythiam septemque triones horrifer inuasit boreas: contraria tellus nubibus assiduis pluuioque madescit ab austroz. [z] Vel, si breuius illos complecti mauis', in unam tempestatem, quod fieri nullo modo potest', congregentur: una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus s et, qui locum in illa rixa' non habuit, Aquilo'. [g] Quidam' illos duodecim faciunt: quattuor enim caeli partes in ternas diuidunt et singulis uentis binos subpraefectos' dant. Hac arte Varro lo, uir diligens, illos ordinat, nec sine causa. Non enim eodem sem- per loco sol oritur aut occidit, sed alius est ortus occasusque ae- quinoctialis (bis autem aequinoctium est), alius solstitialis, alius hibernus ". [4] Qui surgit" ab oriente aequinoctiali, subsolanus apud nos dicitur, Graeci illum âcprl~,twirly uocant ". Ab oriente hiberno sûpoç" exit, quem nostri uocauere uulturnum" et Li- uius'G hoc illum nomine appelle in illa pugna Romanis parum prospera, in qua Hannibal et contra solem orientera exercitum nostrum,et contra uentum constitutum uenti adiutorio ac fulgo- ris praestringentis oculos hostium uicit; Varro quoque hoc no- men usurpat, sed et eurus iam ciuitate donatus est l' et nostro ser- moni non tamquam alienus interuenit. Ab oriente solstitiali ex- citatum xalxi,au Graeci appellant, apud nos sine nomine est I8. [5] Aequinoctialis occidens fauonium mittit, quem zephyrum esse dicent tibi etiam qui Graece nesciunt loqui ". A solstitiali occidente corus uenit, qui apud quosdam argestes diciturz°: mihi non uidetur, quia cori uiolenta uis est et in unam partem rapax, argestes fere mollis est et tam euntibus communis quam redeun- tibus2l. Ab occidente hiberno africus furibundus et ruens, apud Graecos kiyr dicitur". [6] A septemtrionali latere summus` est aquilo24, medius septemtrio25, imus 9paxiaS26: huic deest apud nos uocabulum. A meridiano axe EÙPÔVOTOS2' est; deinde uô- tioS, Latine auster28; deinde ~,suxôVOTOS2', qui apud nos sine no- mine est". [I7, r ] Placet' autem duodecim uentos esse, non quia ubique tot surit (quosdam enim inclinatio terrarum excludit), sed quia plures nusquam surit. Sic casus sex dicimus', non quia omne no men sex recipit, sed quia nullum plures quam sex. [z]Qui duo- decim uentos esse dixerunt, hoc secuti sunt, totidem uentorum esse quot caeli discrimina. Caelum autem diuiditur in circulos quinque, qui per mundi cardines eunt': est septemtrionalis, est solstitialis, est aequinoctialis, est brumalis, est contrarius sep- temtrionali. His sextus accedit, qui superiorem partem mundi ab inferiore secernit (ut scis enim, dimidia pars mundi semper supra, dimidia infra est): [3] hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id est hunc circulum Graeci ôpi,~ouia uocant', nos- tri finitorem esse dixerunt, alii finientem'. Adiciendus est adhuc meridianus circulus, qui horizonta rectis angulis secat'. Ex his quidam circuli in transuersa currunt et alios interuentu suo scin- dunt 7; necesse est autem tot aeris discrimina esse quot partes: [4] ergo ôpi~cou, siue finiens circulus, quinque illos orbes quos mo- do dixi finiens, eflicit8 decem partes, quinque ab ortu, quinque ab occasu; meridianus circulus, qui in horizonta incurrit, regio- nes duas adicit 9: sic duodecim aer discrimina accipit et totidem facit uentos. [5] Quidam sunt quorundam locorum proprii ", qui non transmittunt sed in proximum ferunt; non est illis a late- re uniuersi mundi impetus: atabulus" Apuliam infestat, Cala- briam iapyxAthenas sciron I3, Pamphyliam crageus ", Gal- liam circius'S (cui aedificia quassanti tamen incolae gratias agunt, tamquam salubritatem caeli sui debeant ei: diuus certe Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur, et uouit et fe- cit). Infinitum est, si singulos uelim persequi; nulla enim prope- modum regio est quae non habeat aliquem flatum ex se nascen- tem et circa se cadentem. [i8, r] Inter cetera itaque prouidentiae opera' hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit: non enim ex una cau- sa uentos aut inuenit aut per diuersa disposuit, sed primum ut aera non sinerent pigrescere sed assidua uexatione utilem redde- rent uitalemque tracturis, [z] deinde ut imbres terris subminis- trarent idemque nimios compescerent. Nam modo adducunt nubes, modo deducunt, ut per totum orbem pluuiae diuidi pos- sint: in Italiam auster' impellit, aquilo' in Africam reicit, ete- siae' non patiuntur apud nos nubes consistere; idem totam In- diam et Aethiopiam continuis per id tempus aquis irrigant. [3] Quid, quod fruges percoqui non possent, nisi flatu superuacua inmixta' seruandis uentilarentur, nisi esset quod segetem excita- ret et latentem frugem ruptis uelamentis suis (folliculos agrico- lae uocant') adaperiret? [4] Quid, quod omnibus inter se popu- lis commercium dedit et gentes dissipatas locis miscuit? Ingens naturae beneficium, si illud in iniuriam suam non uertat homi- num furor!' Nunc quod de C. Mario uulgo dictatum est et a Ti- to Liuio positum', in incerto esse utrum illum magis nasci an non nasci reipublicae profuerit, dici etiam de uentis potest; adeo quicquid ex illis utile et necessarium est non potest his repensari quae in perniciem suam generis humani dementia excogitat. [5] Sed non ideo non sunt ista natura bona, si uitio male utentium nocent: non in hoc prouidentia ac dispositor9 ille mundi deus aera uentis exercendum dedit et illos ab omni parte, ne quid es- set situ squalidum, effudit, ut nos classes partem freti occupatu- ras compleremus milite armato'° et hostem in mari aut post ma- re quaereremus. [6] Quae nos dementia " exagitat et in mutuum componit" exitium? Vela uentis damus bellum petituri et peri- clitamur periculi causa "3, incertain fortunam experimur, uim tempestatum nulla ope humana superabilem et mortem sine spe sepulturae'4. [7] Non erat tanti, si ad pacem per ista ueheremur: nunc cum euaserimus tot scopulos latentes et insidias uadosi ma- ris, cum effugerimus procellosos desuper montes, per quos prae- ceps in nauigantes uentus impingitur, cum inuolutos nubilo dies et nimbis ac tonitribus horridas noctes, cum turbinibus diuulsa nauigia, quis erit huius laboris " ac metus fructus, quis nos fessos tot malis portus excipiet? Bellum scilicet'G et obuius in litore hos- tis et trucidandae gentes tracturaeque magna ex parte uicto- rem l' et antiquarum urbium flamma ". [8] Quid in arma cogi- mus populos? Quid exercitus scribimus directuros aciem in me- diis fluctibus? Quid maria inquietamus? Parum uidelicet ad mortes nostras terra late patet ". Nimis delicate fortuna nos tracte, nimis dura dedit nobis corporal°, felicem ualetudinem, non depopulatur nos casus incurrens, emetiri cuique annos suos ex commodo licet et ad senectutem decurrere: itaque eamus in pelagus et uocemus in nos fata cessantia z'. [g] Miseri, quid quae- ritis? mortem, quae ubique superest? zz Petet illa uos et ex lectu- lo, sed innocentes petat; occupabit uos in uestra domo, sed occu- pet nullum molientes malum. Hoc uero quid aliud quis dixerit quam insaniam, circumferre pericula et ruere in ignotos, iratum sine iniuria occurrentia 2' deuastantem ac ferarum more" occi- dere quem non oderis? Illis tamen in ultionem aut ex famé mor- sus est: nos sine ulla parsimonia nostri alienique sanguinis moue- mus manum et nauigia deducimus, salutem committimus flucti- bus, secundos optamus uentos, quorum félicitas est ad bella per- ferri. [ i o] Quousque nos mala nostra rapuerunt? Parum est in- tra orbem suum furere: sic Persarum rex stolidissimus" in Grae- ciam traiciet, quam exercitus non uincet, cum impleuerit. Sic Alexander" ulterior Bactris et Indis uolet quaeretque quid sit ultra magnum mare, et indignabitur esse aliquid ultimum sibi. Sic Crassum" auaritia Parthis dabit, non horrebit reuocantis di- ras tribuni", non tempestates longissimi maris, non circa Eu- phratem praesaga fulmina et deos resistentes: per hominum et deorum iras ad aurum ibitur". [i i ] Ergo non immerito quis di- xerit rerum naturam melius acturam fuisse nobiscum, si uentos flare uetuisset et inhibito discursu furentium in sua quemque ter- ra stare iussisset: si nihil aliud, certe suo quisque tantum ac suo- rum malo nasceretur; nunc parum mihi domestica, externis quoque laborandum est. [I2] Nulla terra tain longe remota est quae non emittere aliquod suum malum possit: unde scio an nunc aliquis magnae gentis in abdito dominus, fortunae indul- gentia lumens, non contineat intra terminos arma, an paret classes ignota moliens? Unde scio hic mihi an ille uentus bellum inuehat? Magna pars erat pacis humanae maria praecludi. [I3] Non tamen, ut paulo ante dicebam3°, queri possumus de aucto- re nostri deo, si beneficia eius corrumpimus 31 et ut essent contra- ria eflicimus 32. Dedit ille uentos ad custodiendam caeli terra- runique temperiem, ad euocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant permouens." [I q] Dedit uentos ad ulteriora no- scenda: fuisset enim imperitum animal et sine magna experien- tia rerum homo, si circumscriberetur natalis soli fine. Dedit uen- tos 34, ut commoda cuiusque regionis fierent communia, non ut legiones equitemque gestarent nec ut perniciosa gentes arma 35 transueherent. [ 15] Si beneficia naturae utentium prauitate per- pendimus, nihil non nostro malo accepimus 3G: cui uidere expe- dit? cul loqui? 3' cui non uita tormentum est? Nihil inuenies tain manifestae utilitatis quod non in contrarium transeat culpa. Sic uentos quoque natura bono futuros inuenerat: ipsi illos contra- rios fecimus. [ 16] Omnes in aliquod nos malum ducunt. Non ea- dem est his et illis causa soluendi, sed iusta nulli. Diuersis enim ir- ritamentis ad temptandum mare impellimur, utique alicui uitio nauigatur. Egregie Plato dicit3s, qui nobis circa exitum" iam tes- tium loco dandus est, minima esse quae homines emant uita 40. Immo, Lucili carissime, si bene illorum furorem aestimauèris, id est nostrum (in eadem enim turba uolutamur), magis ridebis, cum cogitaueris uitae parari in quae uita consumitur'.