[17,0] LIBER SEPTIMVS DECIMVS. [17,101] DE MORTE SENECIONIS. (1) Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos; tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem. Quid sibi istud principium uelit quaeris? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noueras: ex tenui principio seipse promouerat et iam illi decliuis erat cursus ad cetera; facilius enim crescit dignitas quam incipit. (2) Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet; dum ex illa erepat haeret. Iam Senecio diuitis inminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum uel altera locupletem facere potuisset. (3) Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane uidisset, cum per totum diem amico grauiter adfecto et sine spe iacentiusque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere ualetudinis praecipiti arreptus, angina, uix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem. Intra paucissimas ergo horas quam omnibus erat sani ac ualentis officiis functus decessit. (4) Ille qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est. Insere nunc, Meliboee, piros, pone (in) ordine uites. Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem dominum! o quanta dementia est spes longas inchoantium: emam, aedificabo, credam, exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam. (5) Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt; nihil sibi quisquam de futuro debet promittere; id quoque quod tenetur per manus exit et ipsam quam premimus horam casus incidit. Voluitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum: quid autem ad me an naturae certum sit quod mihi incertum est? (6) Nauigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manupretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura. (7) Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum quod omni potest fieri? Stat quidem terminus nobis ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum quam prope uersetur a termino; sic itaque formemus animum tamquam ad extrema uentum sit. Nihil differamus; cotidie cum uita paria faciamus. (8) Maximum uitae uitium est quod inperfecta semper est, quod (in) aliquid ex alio differtur. Qui cotidie uitae suae summam manum inposuit non indiget tempore; ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione uenientium quorsus euadant; quantum sit illud quod restat aut quale sollicita mens inexplicabili formidine agitatur. (9) Quo modo effugiemus hanc uolutationem? Uno: si uita nostra non prominebit, si in se colligitur; ille enim ex futuro suspenditur cui inritum est praesens. Ubi uero quidquid mihi debui redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quidquid deinceps dierum rerumque uenturum est ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim uarietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis aduersus incerta? (10) Ideo propera, Lucili mi, uiuere, et singulos dies singulas uitas puta. Qui hoc modo se aptauit, cui uita sua cotidie fuit tota, securus est: in spem uiuentibus proximum quodque tempus elabitur, subitque auiditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum uotum quo et debilitatem non recusat et deformitatem et nouissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur: (11) debilem facito manu, debilem pede coxo, tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes: uita dum superest, benest; hanc mihi, uel acuta si sedeam cruce, sustine. (12) Quod miserrimum erat si incidisset optatur, et tamquam uita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem si uiuere uellet usque ad crucem: 'tu uero' inquit 'me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat; depraues licet, dum monstroso et distorto temporis aliquid accedat; suffigas licet et acutam sessuro crucem subdas': est tanti uulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id quod est in malis optimum, supplici finem? est tanti habere animam ut agam? (13) Quid huic optes nisi deos faciles? quid sibi uult ista carminis effeminati turpitudo? quid timoris dementissimi pactio? quid tam foeda uitae mendicatio? Huic putes umquam recitasse Vergilium: usque adeone mori miserum est? Optat ultima malorum et quae pati grauissimum est extendi ac sustineri cupit: qua mercede? scilicet uitae longioris. Quod autem uiuere est diu mori? (14) Inuenitur aliquis qui uelit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare? Inuenitur qui uelit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam prauus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam? Nega nunc magnum beneficium esse naturae quod necesse est mori. (15) Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius uiuant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem uidere tot consciam scelerum. Excutienda uitae cupido est discendumque nihil interesse quando patiaris quod quandoque patiendum est; quam bene uiuas referre, non quamdiu; saepe autem in hoc esse bene, ne diu. Vale. [17,102] CII. CLARITATEM POST MORTEM BONUM ESSE. (1) Quomodo molestus est iucundum somnium uidenti qui excitat (aufert enim uoluptatem etiam si falsam, effectum tamen uerae habentem) sic epistula tua mihi fecit iniuriam; reuocauit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius. (2) Iuuabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere; praebebam enim me facilem opinionibus magnorum uirorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae, iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aeui transiturus, cum subito experrectus sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam. (3) Negas me epistula prima totam quaestionem explicuisse in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem quae post mortem contingit bonum esse. Id enim me non soluisse quod opponitur nobis: 'nullum' inquiunt 'bonum ex distantibus; hoc autem ex distantibus constat'. (4) Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo non id tantum sed alia quoque eodem pertinentia distuleram; quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractaui, numquid stultum sit ac superuacuum ultra extremum diem curas transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius qui nullus est, an ex eo quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit aliquis fructus percipi aut peti possit. (5) Haec omnia ad mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram. (6) Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est quod praedicere uelim? quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut nauem, domum, omnia denique quorum diuersae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim perquos ista corpora efficiuntur iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. Quid est quod etiamnunc praedicere uelim? (7) nullum bonum putamus esse quod ex distantibus constat; uno enim spiritu unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraueris per se probatur: interim ponendum fuit, quia in nostra tela mittuntur. (8) 'Dicitis' inquit 'nullum bonum ex distantibus esse; claritas autem ista bonorum uirorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse; consentire in hoc plures insignes et spectabiles uiri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis plurium efficitur, id est distantium; ergo non est bonum. (9) 'Claritas' inquit 'laus est a bonis bono reddita; laus oratio, uox est aliquid significans; uox est autem, licet uirorum sit bonum. Nec enim quidquid uir bonus facit bonum est; nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est. (10) 'Ad summam dicite nobis utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis quam si adfirmetis meum esse quod alius bene ualeat. Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est cuius actio est, non nostrum qui laudamur: atqui hoc quaerebatur.' (11) Respondebo nunc singulis cursim. Primum an sit aliquod ex distantibus bonum etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia? potest et unius boni uiri iudicio esse contenta: nos bonus bonos iudicat. (12) 'Quid ergo?' inquit 'et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque' inquit 'latius fusam intellego; consensum enim multorum exigit.' Diuersa horum condicio est et illius. Quare? quia si de me bene uir bonus sentit, eodem loco sum quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognouerint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque uero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. (13) Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio. Illic idem potest una sententia quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit: hic diuersa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adsensus, dubia omnia inuenies, leuia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam? non est unius una sententia. Illic placet uerum, ueritatis una uis, una facies est: apud hos falsa sunt quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est; uariantur et dissident. (14) 'Sed laus' inquit 'nihil aliud quam uox est, uox autem bonum non est.' Cum dicunt claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, non ad uocem referunt sed ad sententiam. Licet enim uir bonus taceat sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est. (15) Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et uocem exigit; itaque nemo dicit laudem funebrem sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non uerba illi benigna hominum sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum uirum apud se laudantis. (16) Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad uerba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse 'laudari a laudato uiro', laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait 'laus alit artis', non laudationem dicit, quae corrumpit artes; nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum uitiauit quam popularis adsensio.(17) Fama uocem utique desiderat, claritas potest etiam citra uocem contingere contenta iudicio; plena est non tantum inter tacentis sed etiam inter reclamantis.Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudicisconstat, claritas bonorum. (18) 'Cuius' inquit 'bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita? utrum laudati an laudantis?' Utriusque. Meum, qui laudor; quia natura me amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo et gratos me inuenisse uirtutum interpretes laetor. Hoc plurium bonum est quod grati sunt, sed et meum; ita enim animo compositus sum ut aliorum bonum meum iudicem, utique eorum quibus ipse sum boni causa. (19) Est istud laudantium bonum; uirtute enim geritur; omnis autem uirtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius cui debitum soluit? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est. (20) Cauillatoribus istis abunde responderimus. Sed non debet hoc nobis esse propositum, arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere: quanto satius est ire aperta uia et recta quam sibi ipsum flexus disponere quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus. (21) Dic potius quam naturale sit in immensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus; nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis laetiusue tectis solum: patria est illi quodcumque suprema et uniuersa circuitu suo cingit, hoc omne conuexum intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis diuina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot numina in actus suos excubant. (22) Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: 'omnes' inquit 'anni mei sunt; nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi peruium tempus. Cum uenerit dies ille qui mixtumhoc diuini humanique secernat, corpus hic ubi inueni relinquam, ipse mediis reddam. Nec nunc sine illis sum, sed graui terrenoque detineor.' (23) Per has mortalis aeui moras illi meliori uitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi sed illi loco in quem uidemur emitti iam idonei spiritum trahere et inaperto durare, sic per hoc spatium quod ab infantia patet in senectutem in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat, alius rerum status.(24) Nondum caelum nisi ex interuallo pati possumus. Proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Quidquid circa te iacet rerum tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est. Excutit redeuntem natura sicut intrantem. (25) Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo quod ad uitam adtulisti pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, nouissimum uelamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa neruique, firmamenta fluidorum ac labentium. (26) Dies iste quem tamquam extremum reformidas aeterni natalis est. Depone onus: quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto in quo latebas corpore exieris? Haeres, reluctaris: tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras: et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et inperitus omnium ueneras. Ex maternorum uiscerum calido mollique fomento emissum adflauit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota: (27) nunc tibi non est nouum separari ab eo cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam superuacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur: quid contristaris? ita solet fieri: pereunt semper uelamenta nascentium. Quid ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es: ueniet qui te reuellat dies et ex contubernio foedi atque olidi uentris educat. (28) Hinc nunc quoque tu quantum potes subuola caris que etiam ac necessariis cohaere, ut alienus ; iam hinc altius aliquid sublimiusque meditare: aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus. Nulla serenum umbra turbabit; aequaliter splendebit omne caeli latus: dies et nox aeris infimi uices sunt. Tunc in tenebris uixisse te dices cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum uias obscure intueris, et tamen admiraris illam iam procul: quid tibi uidebitur diuina lux cum illam suo loco uideris? (29) Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait; illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit nullos horret exercitus, non terretur tuba, nullis ad timorem minis agitur. (30) Quidni non timeat qui mori sperat? is quoque qui animum tamdiu iudicat manere quamdiu retinetur corporis uinculo, solutum statim spargi, id agit ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamuis enim ipse ereptus sit oculis, tamen multa uiri uirtus animo multusque recursat gentis honos. Cogita quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum uirorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. Vale. [17,103] CIII. HOMINI AB HOMINE PRAECIPUE CAVENDUM.. (1) Quid ista circumspicis quae tibi possunt fortasse euenire sed possunt et non euenire? Incendium dico, ruinam, alia quae nobis incidunt, non insidiantur: illa potius uide, illa (uide) uita (illa) quae nos obseruant, quae captant. Rari sunt casus, etiamsi graues, naufragium facere, uehiculo euerti: ab homine homini cotidianum periculum. Aduersus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere; nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius. (2) Tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium: subita est ex homine pernicies (est), et eo diligentius tegitur quo propius accedit. Erras si istorum tibi qui occurrunt uultibus credis: hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus: quos transiere non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; (hae) aut fame aut timore coguntur ad pugnam: homini perdere hominem libet. (3) Tu tamen ita cogita quod ex homine periculum sit ut cogites quod sit hominis officium; alterum intuere ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, mouearis incommodis, et memineris quae praestare debeas, quae cauere. (4) Sic uiuendo quid consequaris? non te ne noceant, sed ne fallant. Quantumpotes autem in philosophiam recede: illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes uia. (5) Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter: tibi uitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat ut quidquid non facit damnare uideatur. Licet sapere sine pompa, sine inuidia. Vale. [17,104] CIV. DE INVALETUDINE SUA ET CARITATE IN SE VXORIS : ANIMI MALA PEREGRINATIONE NON SANARI : CVM PRISCIS ET MAGNIS VIRIS VIVENDUM. (1) In Nomentanum meum fugi - quid putas? urbem? - immo febrem et quidem subrepentem; iam manum mihi iniecerat. Medicus initia esse dicebat motis uenis et incertis et naturalem turbantibus modum. Protinus itaque parari uehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseueraui. Illud mihi inore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus nauem escendit clamitans non corporis esse sed loci morbum. (2) Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi ualetudinem meam commendat. Nam cumsciam spiritum illius in meo uerti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto; uenit enim mihi in mentem in hoc sene et adulescentem esse cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non inpetro ut me fortius amet, inpetrat illa ut me diligentius amem. (3) Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum uel cum tormento reuocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono uiro uiuendum sit non quamdiu iuuat sed quamdiu oportet: ille qui non uxorem, non amicum tanti putat ut diutius in uita commoretur, qui perseuerabit mori, delicatus est. Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum si uult mori, sed si coepit, intermittat et suis commodet. (4) Ingentis animi est aliena causa ad uitam reuerti, quod magni uiri saepe fecerunt; sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et uitae usus animosior, attentius , si scias alicui id tuorum esse dulce, utile, optabile. (5) Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse ut propter hoc tibi carior fias? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare sed etiam meum. (6) Quaeris ergo quomodo mihi consilium profectionis cesserit? Ut primum grauitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium quae motae quidquid pestiferi uaporis sorbuerunt cum puluere effundunt, protinus mutatam ualetudinem sensi. Quantum deinde adiectum putas uiribus postquam uineas attigi? in pascuum emissus cibum meum inuasi. Repetiui ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere. (7) Non multum ad hoc locus confert nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis si uolet habebit: at ille qui regiones eligit et otium captat ubique quo distringatur inueniet. Nam Socraten querenti cuidam quod nihil sibi peregrinationes profuissent respondisse ferunt, 'non inmerito hoc tibi euenit; tecum enim peregrinabaris'. (8) O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant. Quid prodest mare traicere et urbes mutare? si uis ista quibus urgueris effugere, non aliubi sis oportet sed alius. Puta uenisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo ciuitatem: quid ad rem pertinet quos illa mores habeat? tuos adferes. (9) Diuitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa. Quamuis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi uideris defici quanto uinceris. Honores iudicabis bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus; inuidebis quotiens aliquem in fastis saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor ut nemo tibi post te uideatur si aliquis ante tefuerit. (10) Maximum malum iudicabis mortem, cum illa nihil sit mali nisi quod ante ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula sed suspiciones; uanis semper agitaberis. Quid enim proderit euasisse tot urbes Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis? Ipsa pax timores sumministrabit; ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente, quae ubi consuetudinem pauoris inprouidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est. Non enim uitat sed fugit; magis autem periculis patemus auersi. (11) Grauissimum iudicabis malum aliquem ex his quos amabis amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia. Quidquid te delectat aeque uide ut uides eas: dum uirent. Utique alium alio die casus excutiet, sed quemadmodum frondium iactura facilis est quia renascuntur, sic istorum quos amas quosque oblectamenta uitae putas esse damnum, quia reparantur etiam si non renascuntur. (12) 'Sed non erunt idem.' Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis horate mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fit. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia uulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas alia sperando, alia desperando? Si sapis, alterum alteri misce: nec speraueris sine desperatione nec desperaueris sine spe. (13) Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non uoluptates illa temperauit, non cupiditates refrenauit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breue tempus rerum aliqua nouitate detinuit. (14) Ceterum inconstantiam mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem leuioremque reddit ipsa iactatio. Itaque quae petierant cupidissime loca cupidius deserunt et auium modo transuolant citiusque quam uenerant abeunt. (15) Peregrinatio notitiam dabit gentium, nouas tibi montium formas ostendet, inuisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis ualles; alicuius fluminis sub obseruatione naturam, siue ut Nilus aestiuo incremento tumet, siue ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudinis redditur, siue ut Maeander, poetarum omnium exercitatio et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in uicinum alueo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur: ceterum neque meliorem faciet neque saniorem. (16) Inter studia uersandum est et inter auctores sapientiae ut quaesita discamus, nondum inuenta quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima seruitute in libertatem adseritur. Quamdiuquidem nescieris quid fugiendum, quid petendum, quid necessarium, quid superuacuum, quid iustum, quid iniustum, quid honestum, quid inhonestum sit, non erit hoc peregrinari sed errare. (17) Nullam tibi opem feret iste discursus; peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Utinam quidem sequerentur! Longius abessent: nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt. Medicina aegro, non regio quaerenda est. (18) Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non uehiculum nauemque conscendit, sed aduocat medicum ut fracta pars iungatur,ut luxata in locum reponatur. Quid ergo? animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum quam ut gestatione curetur. (19) Peregrinatio non facit medicum, non oratorem; nulla ars loco discitur: quid ergo? sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum est, mihi crede, iter quod te extra cupiditates, extra iras, extrametus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret.Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria uagum quamdiu malorum gestaueris causas. (20) Fugam tibi non prodesse miraris? tecum sunt quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et (emenda) desideria intra salutarem modum contine; omnem ex animo erade nequitiam. Si uis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi auaritia quamdiu auaro sordidoque conuixeris; haerebit tumor quamdiu superbo conuersaberis; numquam saeuitiam in tortoris contubernio pones; incendent libidines tuas adulterorum sodalicia. (21) Si uelis uitiis exui, longe a uitiorum exemplis recedendum est. Auarus, corruptor, saeuus, fraudulentus, multum nocituri si propea te fuissent, intra te sunt. Ad meliores transi: cum Catonibus uiue, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si conuiuere etiam Graecis iuuat, cum Socrate, cum Zenone uersare: alter te docebit mori si necesse erit, alter antequam necesse erit. (22) Viue cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum diuinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium uerba iactare, sed animum indurare et aduersus minas erigere. Unus est enim huius uitae fluctuantis et turbidae portus euentura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae aduerso pectore excipere, non latitantem nec tergiuersantem. (23) Magnanimos nos natura produxit, et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pauidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime uiuat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet sequitur aemulaturque; profert se, laudari et aspici credit. (24) omnium est, supra omnia est; itaque nulli se rei summittat, nihil illi uideatur graue, nihil quod uirum incuruet. Terribiles uisu formae, Letumque Labosque: minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere; multa per noctem habita terrori dies uertit ad risum. Terribiles uisu formae, Letumque Labosque: egregie Vergilius noster non re dixit terribiles esse sed uisu, id est uideri, non esse. (25) Quid, inquam, in istis est tam formidabile quam fama uulgauit? quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem uir, mortem homo? Totiens mihi occurrunt isti qui non putant fieri posse quidquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat. (26) At quanto ego de illis melius existimo! ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem? cui non faciliora apparuere in actu? Non quia difficilia sunt non audemus, sed quia non audemus difficilia sunt. (27) Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, inuictum tamen et paupertate, quam grauiore milli domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus, siue uxorem eius moribus feram, lingua petulantem, siue liberos indociles et matri quam patri similiores. Sic fere aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeuiore. (28) Viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est ciuitas, ex quibus plerique inimici erant. Nouissime damnatio est sub grauissimis nominibus impleta: obiecta est et religionum uiolatio et iuuentutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et uenenum. Haec usque eo animum Socratis non mouerant ut ne uultum quidem mouerint. illam mirabilem laudem et singularem! usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten uidit; aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae. (29) Vis alterum exemplum? accipe hunc M- Catonem recentiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. Cui cum omnibus locis obstitisset, nouissime et in morte, ostendit tamen uirum fortem posse inuita fortuna uiuere, inuita mori. Tota illi aetas aut in armis est exacta ciuilibus aut in aetate concipiente iam ciuile bellum; et hunc licet dicas non minus quam Socraten in seruitute uixisse; nisi forte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse. (30) Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica uidit; eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in prouincia, in contione, in exercitu, in morte. Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis exterarum gentium praesidiis, hinc Cn- Pompeius, satis unus aduersus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes. (31) Si animo conplecti uolueris illius imaginem temporis, uidebis illinc plebem et omnem erectum ad res nouas uulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quidquid erat in ciuitate sancti et electi, duos in medio relictos, rempublicam et Catonem. Miraberis, inquam, cum animaduerteris Atriden Priamumque et saeuom ambobus Achillen; utrumque enim inprobat, utrumque exarmat. (32) Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar uicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum. Quid habebat quod timeret qui ipse sibi et uicto et uictori constituerat quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant? Perit itaque ex decreto suo. (33) Vides posse homines laborem pati: per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum. Vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimentis uicti exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, nouissimus bibit. Vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit. Vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul prouocauit. Vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum. (34) Possumus itaque aduersus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. In primis autem respuendae uoluptates: eneruant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendae opes: auctoramenta sunt seruitutum. Aurum et argentum et quidquid aliud felices domos onerat relinquatur: non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia paruo aestimanda sunt. Vale. [17,105] CV. QVOD VITAM SECURAM FACIAT. (1) Quae obseruanda tibi sint ut tutior uiuas dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta quomodo si tibi praeciperem qua ratione bonam ualetudinem in Ardeatino tuereris. Considera quae sint quae hominem in perniciem hominis instigent: inuenies spem, inuidiam, odium, metum, contemptum. (2) Ex omnibus istis adeo leuissimum est contemptus ut multi in illo remedii causa delituerint. Quem quis contemnit, calcat sine dubio sed transit; nemo homini contempto pertinaciter, nemo diligenter nocet; etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur. (3) Spem inproborum uitabis si nihil habueris quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis; concupiscuntur enim etiam insignia, etiamsi parum nota sunt. Sic uero inuidiam effugies si te non ingesseris oculis, si bona tua non iactaueris, si scieris in sinu gaudere. Odium aut est ex offensa (hoc uitabis neminem lacessendo) aut gratuitum, a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum: quidam odium habuerunt nec inimicum. (4) Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingeni lenitas: eum esse te homines sciant quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a seruis quam a liberis: nulli non ad nocendum satis uirium est. Adice nunc quod qui timetur timet: nemo potuit terribilis esse secure. (5) Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia uoluit, non quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari,ne pluris remedium quam periculum constet. (6) Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo sermonis quae inrepit et eblanditur et non aliter quam ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit tacebit, nemo quantum audierit loquetur; qui rem non tacuerit non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem cui tantum credat quantum ipsi creditum est; ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet; sic quod modo secretum erat rumor est. (7) Securitatis magna portio est nihil inique facere: confusam uitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt quantum nocent, nec ullo tempore uacant. Trepidant enim cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat; quisquis autem meruit expectat. (8) Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si non deprenditur, posse deprendi, et inter somnos mouetur et, quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi oblitteratum uidetur, non satis tectum. Nocens habuit aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. Vale. [17,106] CVI. AN BONVM SIT CORPVS. (1) Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum. Hanc excusationem caue audias: uaco, et omnes uacant qui uolunt. Neminem res sequuntur: ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant. Quid ergo fuit quare non protinus rescriberem? id de quo quaerebas ueniebat in contextum operis mei; (2) scis enim me moralem philosophiam uelle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. Itaque dubitaui utrum differrem te donec suus isti rei ueniret locus, an ius tib iextra ordinem dicerem: humanius uisum est tam longe uenientem non detinere. (3) Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si quaerunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam. Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuuat quam prodest, sicut hoc de quo quaeris: bonum an corpus sit? (4) Bonum facit; prodest enim; quod facit corpus est. Bonum agitat animum et quodam modo format et continet, quae (ergo) propria sunt corporis. Quae corporis bona sunt corpora sunt; ergo et quae animi sunt; nam et hoc corpus est. (5) Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae alunt illum et quae ualetudinem eius uel custodiunt uel restituunt corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum an adfectus corpora sint (ut aliud quoque de quo non quaeris infulciam), tamquam ira, amor, tristitia, nisi dubitas an uultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem euocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? tam manifestas notas corporis credis inprimi nisi a corpore? (6) Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut auaritia, crudelitas, indurata uitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, inuidia, superbia; (7) ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt. An non uides quantum oculis det uigorem fortitudo? quantam intentionem prudentia? quantam modestiam et quietem reuerentia? quantam serenitatem laetitia? quantum rigorem seueritas? quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent. Omnes autem quas rettuli uirtutes bona sunt, et quidquid ex illis est. (8) Numquid est dubium anid quo quid tangi potest corpus sit? Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res, ut ait Lucretius. Omnia autem ista quae dixi non mutarent corpus nisi tangerent; ergo corpora sunt. (9) Etiam nunc cui tanta uis est ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat corpus est. Quid ergo? non timor retinet? non audacia inpellit? non fortitudo inmittit et impetum dat? non moderatio refrenat ac reuocat? non gaudium extollit? non tristitia deducit? (10) Denique quidquid facimus aut malitiae aut uirtutis gerimus imperio: quod imperat corpori corpus est, quod uim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporale est, bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporale est. (11) Quoniam, ut uoluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi quod dicturum esse te uideo: latrunculis ludimus. In superuacuis subtilitas teritur: non faciunt bonos ista sed doctos. (12) Apertior res est sapere, immo simplicior: paucis est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in superuacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam. Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus: non uitae sed scholae discimus. Vale. [17,107] CVII. FIRMANDVM ESSE ANIMVM. (1) Ubi illa prudentia tua? ubi in dispiciendis rebus subtilitas? ubi magnitudo? Tam pusilla tangit? Serui occupationes tuas occasionem fugae putauerunt. Si amici deciperent (habeant enim sane nomen quod illis noster error inposuit, et uocentur) quo turpius non sint omnibus rebus tuis desunt illi qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant. (2) Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est; offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem uitae condicio est quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident. Non est delicata res uiuere. Longam uiam ingressus es: et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames 'o mors!', id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis: per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter. (3) Mori uult? praeparetur animus contra omnia; sciat se uenisse ubi tonat fulmen; sciat se uenisse ubi Luctus et ultrices posuere cubilia Curae pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus. In hoc contubernio uita degenda est. Effugere ista non potes, comtemnere potes; contemnes autem si saepe cogitaueris et futura praesumpseris. (4) Nemo non fortius ad id cui se diu composuerat accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit: at contra inparatus etiam leuissima expauit. Id agendum est ne quid nobis inopinatum sit; et quia omnia nouitate grauiora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro. (5) 'Serui me reliquerunt.' Alium compilauerunt, alium accusauerunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium mulcauerunt, alium ueneno, aliumcriminatione petierunt: quidquid dixeris multis accidit. Deinceps quae multa et uaria sunt in nos deriguntur. Quaedam in nos fixa sunt, quaedam uibrant et cum maxime ueniunt, quaedam in alios peruentura nos stringunt. (6) Nihil miremur eorum ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus. (7) Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli ualetudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus: illud possumus, magnum sumere animum et uiro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus. (8) Natura autem hoc quod uides regnum mutationibus temperat: nubilo serena succedunt; turbantur maria cum quieuerunt; flant in uicem uenti; noctem dies sequitur; pars caelicon surgit, pars mergitur: contrariis rerum aeternitas constat. (9) Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat; et quaecumque fiunt debuisse fieri putet nec uelit obiurgare naturam. Optimum est pati quod emendare non possis, et deum quo auctore cuncta proueniunt sine murmuratione comitari: malus miles est qui imperatorem gemens sequitur. (10) Quare inpigriat que alacres excipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur intextum est; et sic adloquamur Iouem, cuius gubernaculo moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster uersibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi uiri, exemplo. Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum. (11) Duc, o parens celsique dominator poli, quocumque placuit: nulla parendi mora est; adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens malusque patiar facere quod licuit bono. Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt. (12) Sic uiuamus, sic loquamur; paratos nos inueniat atque inpigros fatum. Hic est magnus animus qui se ei tradidit: at contra ille pusillus et degener qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mauult deos quam se. Vale. [17,108] CVIII. QVOMODO AVDIENDI SINT PHILOSOPHI. (1) Id de quo quaeris ex iis est quae scire tantum eo, ut scias, pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec uis expectare libros quos cum maxime ordino continentis totam moralem philosophiae partem. Statim expediam; illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te uideo, digerenda sit, ne ipsa se inpediat. (2) Nec passim carpenda sunt nec auide inuadenda uniuersa: per partes peruenietur ad totum. Aptari onus uiribus debet nec plus occupari quam cui sufficere possimus. Non quantum uis sed quantum capis hauriendum est. Bonum tantum habe animum: capies quantum uoles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat. (3) Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius obsideremus et primi ueniremus et nouissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes euocaremus, non tantum paratum discentibus sed obuium. 'Idem' inquit 'et docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse uelit, hic proficere.' (4) Qui ad philosophum uenit cotidie aliquid secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior. Redibit autem: ea philosophiae uis est ut non studentis sed etiam conuersantis iuuet. Qui in solem uenit, licet non in hoc uenerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt odorem secum loci ferunt; et qui ad philosophum fuerunt traxerint aliquid necesse est quod prodesset etiam neglegentibus. Attende quid dicam: neglegentibus, non repugnantibus. (5) 'Quid ergo? non nouimus quosdam qui multis apud philosophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint?' Quidni nouerim? pertinacissimos quidem et adsiduos, quos ego non discipulos philosophorum sed inquilinos uoco. (6) Quidam ueniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum uoluptatis causa ad delectandas aures oratione uel uoce uel fabulis ducimur. Magnam hanc auditorum partem uidebis cui philosophi schola deuersorium otii sit. Non id agunt ut aliqua illo uitia deponant, ut aliquam legem uitae accipiant qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus ueniunt, non ut res excipiant, sed ut uerba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt. (7) Quidam ad magnificas uoces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres uultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiuiri et ex imperio furentes. Rapit illos instigatque rerum pulchritudo, non uerborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuuat protinus quae audias facere. Adficiuntur illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat: pauci illam quam conceperant mentem domum perferre potuerunt. (8) Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semenque uirtutum. Omnes ad omnia ista nati sumus: cum inritator accessit, tunc illa animi bona ueluti sopita excitantur. Non uides quemadmodum theatra consonent quotiens aliqua dicta sunt quae publice adgnoscimus et consensu uera esse testamur? (9) Desunt inopiae multa, auaritiae omnia. In nullum auarus bonus est, in se pessimus. Ad hos uersus ille sordidissimus plaudit et uitiis suis fieri conuicium gaudet: quanto magis hoc iudicas euenire cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis uersus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum inperitorum? (10) Nam ut dicebat Cleanthes, 'quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore nouissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit.' Eadem neglegentius audiuntur minusque percutiunt quamdiu soluta oratione dicuntur: ubi accessere numeri et egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia uelut lacerto excussiore torquetur. (11) De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse diuitias, eum esse locupletem qui paupertati suae aptatus est et paruo se diuitem fecit; magis tamen feriuntur animi cum carmina eiusmodi dicta sunt: Is minimo eget mortalis qui minimum cupit. Quod uult habet qui uelle quod satis est potest. (12) Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem ueritatis adducimur; illi enim quibus nihil satis est admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum uideris, urge, hoc preme, hoc onera, relictis ambiguitatibus et syllogismis et cauillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in auaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te uideris et animos audientium adfeceris, insta uehementius: ueri simile non est quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium uersa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem, et adhuc docilibus leuiterque corruptis inicit manum ueritas si aduocatum idoneum nacta est. (13) Ego certe cum Attalum audirem in uitia, in errores, in mala uitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat, sed plusquam regnare mihi uidebatur cui liceret censuram agere regnantium. (14) Cum uero commendare paupertatem coeperat et ostendere quam quidquid usum excederet pondus esset superuacuum et graue ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat uoluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis uoluptatibus sed etiam superuacuis, libebat circumscribere gulam ac uentrem. (15) Inde mihi quaedam permansere, Lucili; magno enim in omnia impetu ueneram, deinde ad ciuitatis uitam reductus ex bene coeptis pauca seruaui. Inde ostreis boletisque in omnem uitam renuntiatum est; nec enim cibi sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia (quod gratissimum est edacibus et se ultraquam capiunt farcientibus), facile descensura, facile reditura. (16) Inde in omnem uitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde uino carens stomachus. Inde in omnem uitam balneum fugimus; decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita tamen ut quorum abstinentiam interrupi modum seruem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur. (17) Quoniam coepi tibi exponere quanto maiore impetu ad philosophiam iuuenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica. (18) Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri ubi in uoluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae ualetudini contraria esse alimenta uaria et nostris aliena corporibus. (19) At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. Videbimus per quas temporum uices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem reuertatur: interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro morsuue uiolare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur. (20) Haec cum exposuisset Sotion et implesset argumentis suis, 'non credis' inquit 'animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? Non credis in his pecudibus ferisue aut aqua mersis illum quondam hominis animumm orari? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? nec tantum caelestia per certos circuitus uerti, sed animalia quoque per uicesire et animos per orbem agi? Magni ista crediderunt uiri. (21) Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serua. Si uera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis tuae damnum est? alimenta tibi leonum et uulturum eripio.' (22) His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam nec tibi hodie adfirmauerim an fuerit. Quaeris quomodo desierim? In primum Tiberii Caesaris principatum iuuentae tempus inciderat: alienigena tum sacra mouebantur et inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii; nec difficulter mihi ut inciperem melius cenare persuasit. (23) Laudare solebat Attalus culcitam quae resisteret corpori: tali utor etiam senex, in qua uestigium apparere non possit. Haec rettuli ut probarem tibi quam uehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis inpelleret. Sed aliquid praecipientium uitio peccatur, qui nos docent disputare, non uiuere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi sed ingenium. Itaque quae philosophia fuit facta philologia est. (24) Multum autem ad rem pertinet quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur non hoc animo legit illud egregium fugit inreparabile tempus: 'uigilandum est; nisi properamus relinquemur; agit nos agiturque uelox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus': sed ut obseruet, quotiens Vergilius de celeritate temporum dicit, hoc uti uerbo illum 'fugit'. Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis. (25) Ille qui ad philosophiam spectat haec eadem quo debet adducit. 'Numquam Vergilius' inquit 'dies dicit ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi: quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut uelocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora praeteruolant, deteriora succedunt.' (26) Quemadmodum ex amphora primum quod est sincerissimum effluit, grauissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum in primo est. Id exhauriri (in) aliis potius patimur, ut nobis faecem reseruemus? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat: optima quaeque dies miseris mortalibus aeui prima fugit. (27) Quare optima? quia quod restat incertum est. Quare optima? quia iuuenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora conuertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis (est) et exercendis per opera corporibus: quod superest segnius et languidius est et propius a fine. Itaque toto hoc agamus animo et omissis ad quae deuertimur in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum. (28) Quod fugit occupandum est. Haec non cogitat ille qui grammatici oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem quia subeunt morbi,quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est, sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem. Non, mehercules, inmerito; senectus enim insanabilis morbus est. (29) 'Praeterea' inquit' hoc senectuti cognomen inposuit, "tristem" illam uocat: subeunt morbi tristisque senectus. Alio loco dicit pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus.' Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere: in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam. (30) Cum Ciceronis librum de re publica prendit hinc philologus aliquis, hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: duos Romanos reges esse quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Serui matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae nepos dicitur. (31) Praeterea notat eum quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus apud antiquos magistrum populi' uocatum. Hodieque id extat in auguralibus libris, et testimonium est quod qui ab illo nominatur 'magister equitum' est. Aeque notat Romulum perisse solis defectione; prouocationem ad populum etiam a regibus fuisse; id ita in pontificalibus libris aliqui putant et Fenestella. (32) Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum (uerba expresse) 'reapse' dici a Cicerone, id est 're ipsa', in commentarium refert, nec minus 'sepse', id est 'se ipse'. Deinde transit ad ea quae consuetudo saeculi mutauit, tamquam ait Cicero 'quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione reuocati. 'Hanc quam nunc in circo 'cretam' uocamus 'calcem' antiqui dicebant. (33) Deinde Ennianos colligit uersus et in primis illos de Africano scriptos: cui nemo ciuis neque hostis quibit pro factis reddere opis pretium. Ex eo se ait intellegere apud antiquos non tantum auxilium operam significasse sed operam. Ait enim Ennius neminem potuisse Scipioni neque ciuem neque hostem reddere operae pretium. (34) Felicem deinde se putat quod inuenerit unde uisum sit Vergilio dicere quem super ingens porta tonat caeli. Ennium hoc ait Homero (se) subripuisse, Ennio Vergilium; esse enim apud Ciceronem in his ipsis de re publica hoc epigramma Enni: si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, mi soli caeli maxima porta patet. (35) Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae uitae trahendam, non ut uerba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas uoces et animosas quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus ut quae fuerint uerba sint opera. (36) Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam uelut aliquod artificium uenale didicerunt, qui aliter uiuunt quam uiuendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt, nulli non uitio quod insequuntur obnoxii. (37) Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt uento uela: quid me potest adiuuare rector nauigii attonitus et uomitans? Quanto maiore putas uitam tempestate iactari quam ullam ratem? Non est loquendum sed gubernandum. (38) Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt: dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nominum tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse monstrabo: faciant quae dixerint. (39) Quoniam quae uolueram ad te perferre iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in alteram epistulam integrum quod exegeras transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas.Vale. [17,109] CIX. AN SAPIENS SAPIENTI ET QVOMODO PROSIT. (1) An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum: quomodo prodesse aliqui possit summum habenti bonum quaeritur. Prosunt inter se boni. Exercent enim uirtutes et sapientiam in suo statu continent; desiderat uterque aliquem cum quo conferat, cum quo quaerat. (2) Peritos luctandi usus exercet; musicum qui paria didicit mouet. Opus est et sapienti agitatione uirtutum; ita quemadmodum ipse se mouet, sic mouetur ab alio sapiente. (3) Quid sapiens sapienti proderit? Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit. Praeter haec aliquas cogitationes suas exprimet; docebit quae inuenerit. Semper enim etiam sapienti restabit quod inueniat et quo animus eius excurrat.(4) Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, uoluptates laudando; et tunc maxime laborant mali ubi plurimum uitia miscuere et in unum conlata nequitia est. Ergo ex contrario bonus bono proderit. 'Quomodo?' inquis. (5) Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit; ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia. Praeterea quarumdam illi rerum scientiam tradet; non enim omnia sapiens scit; etiamsi sciret, breuiores uias rerum aliqui excogitare posset et has indicare per quas facilius totum opus circumfertur. (6) Proderit sapienti sapiens, non scilicet tantum suis uiribus sed ipsius quem adiuuabit. Potest quidem ille etiam relictus sibi explicare partes suas: utetur propria uelocitate, sed nihilominus adiuuat etiam currentem hortator. 'Non prodest sapienti sapiens sed sibi ipse. Hoc scias, detrahe illi uim propriam et ille nihil aget.' (7) Isto modo dicas licet non esse in melle dulcedinem; nam ipse ille qui esse debeat ita aptatus lingua palatoque est ad eiusmodi gustum ut illum talis sapor capiat, offendetur; sunt enim quidam quibus morbi uitio mel amarum uideatur. Oportet utrumque ualere ut et ille prodesse possit et hic profuturo idonea materia sit. (8) ' in summum' inquit 'perducto calorem calefieri superuacuum est, et in summum perducto bonum superuacuum est qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit? numquid armatus miles quantum in aciem exituro satis est ulla amplius arma desiderat? Ergo nec sapiens; satis enim uitae instructus, satis armatus est.' (9) Ad haec respondeo: et qui in summum opus est calore adiecto ut summum teneat. 'Sed ipse se' inquit 'calor continet.' Primum multum interest inter ista quae comparas. Calor enim unus est, prodesse uarium est. Deinde calor non adiuuatur adiectione caloris ut caleat: sapiens non potest in habitu mentis suae stare nisi amicos aliquos similes sui admisit cum quibus uirtutes suas communicet. (10) Adice nunc quod omnibus inter se uirtutibus amicitia est; itaque prodest qui uirtutes alicuius paris sui amat amandasque inuicem praestat. Similia delectant, utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt. (11) Etiamnunc sapientis animum perite mouere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem mouere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem mouendam ratione opus est, sic ut moueatur ratio perfecta opus est ratione perfecta. (12) Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus uitae cara aut necessaria; in his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam mouere uirtute sua. Ut eius qui mouebitur, hoc non sine ipsius quoque qui proderit bono fiet; necesse est enim alienam uirtutem exercendo exerceat et suam. (13) Sed ut remoueas ista quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Inuenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi. (14) Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam. Quaeritur enim an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem aduocaturus. Quod facere illi necessarium est cum ad haec ciuilia et domestica uenitur et, ut ita dicam, mortalia; in his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo aduocato et litis ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti; suadebit enim. Sed in illis quoque magnis ac diuinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationes quemiscendo utilis erit. (15) Praeterea secundum naturam est et amicos conplecti et amicorum auctu ut suo proprioque laetari; nam nisi hoc fecerimus, ne uirtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu ualet. Virtus autem suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum: facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit. Quaeret itaque aut perfectum uirum aut proficientem uicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuuerit. (16) Aiunt homines plus in alieno negotio uidere initio. Hoc illis euenit quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit: incipiet sapere securior et extra metum positus. Sed nihilominus quaedam sunt quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius uident. Praeterea illud dulcissimum et honestissimum 'idem uelle atque idem nolle' sapiens sapienti praestabit; egregium opus pari iugo ducet. (17) Persolui quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat quas moralis philosophiae uoluminibus conplectimur. Cogita quod soleo frequenter tibi dicere, in istis nos nihil aliud quam acumen exercere. Totiens enim illo reuertor: quid ista me res iuuat? fortiorem fac me, iustiorem, temperantiorem. Nondum exerceri uacat: adhuc medico mihi opus est. (18) Quid me poscis scientiam inutilem? Magna promisisti: exhibe fidem. Dicebas intrepidum fore etiam si circa me gladii micarent, etiam si mucro tangeret iugulum; dicebas securum fore etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto nauem meam mari raperet: hanc mihi praesta curam, ut uoluptatem, ut gloriam contemnam. Postea docebis inplicta soluere, ambigua distinguere, obscura perspicere: nunc doce quod necesse est. Vale.