[11,0] LIBER UNDECIMUS. [11,84] LXXXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Itinera ista quae segnitiam mihi excutiunt et ualetudini meae prodesse iudico et studiis. Quare ualetudinem adiuuent uides: cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor. Studio quare prosint indicabo: a lectionibus recessi. Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus, deinde ut, cum ab aliis quaesita cognouero, tum et de inuentis iudicem et cogitem de inueniendis. Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit. (2) Nec scribere tantum nec tantum legere debemus: altera res contristabit uires et exhauriet (de stilo dico), altera soluet ac diluet. Inuicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est stilus redigat in corpus. (3) Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae uagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quidquid attulere disponunt ac per fauos digerunt et, ut Vergilius noster ait : - - - liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas. (4) De illis non satis constat utrum sucum ex floribus ducant qui protinus mel sit, an quae collegerunt in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutent. Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis sed colligendi. Aiunt inueniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat; in nostris quoque herbis uim eandem sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem uerti quae ex tenerrimis uirentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diuersa coalescunt. (5) Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diuersa lectione congessimus separare (melius enim distincta seruantur), deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem uaria illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est appareat. Quod in corpore nostro uidemus sine ulla opera nostra facere naturam (6) (alimenta quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo quod erant mutata sunt, tunc demum in uires et in sanguinem transeunt), idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint. (7) Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium. Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis cum minores summas et dissidentes conputatio una conprendit. Hoc faciat animus noster: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tantum ostendat quod effecit. (8) Etiam si cuius in te comparebit similitudo quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te uolo quomodo filium, non quomodo imaginem: imago res mortua est. 'Quid ergo? non intellegetur cuius imiteris orationem? cuius argumentationem? cuius sententias?' Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si magni uir ingenii omnibus quae ex quo uoluit exemplari traxit formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant. (9) Non uides quam multorum uocibus chorus constet? unus tamen ex omnibus redditur. Aliqua illic acuta est, aliqua grauis, aliqua media; accedunt uiris feminae, interponuntur tibiae: singulorum illic latent uoces, omnium apparent. (10) De choro dico quem ueteres philosophi nouerant: in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes uias ordo canentium impleuit et cauea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis. Talem animum esse nostrum uolo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata. (11) 'Quomodo' inquis 'hoc effici poterit?' Adsidua intentione:si nihil egerimus nisi ratione suadente, nihil uitauerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire uolueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum ad quae discurritur; relinque diuitias, aut periculum possidentium aut onus; relinque corporis atque animi uoluptates, molliunt et eneruant; relinque ambitum, tumida res est, uana, uentosa, nullum habet terminum, tam sollicita est ne quem ante se uideat quam ne secum, laborat inuidia et quidem duplici. Vides autem quam miser sit si is cui inuidetur et inuidet. (12) Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? multum habent contumeliarum ut intres, plus cum intraueris. Praeteri istos gradus diuitum et magno adgestu suspensa uestibula: non in praerupto tantum istic stabis sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige, tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete. (13) Quaecumque uidentur eminere in rebus humanis, quamuis pusilla sint et comparatione humillimorum exstent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis uia est; at si conscendere hunc uerticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te quae pro excelsissimis habentur aspicies, sed tamen uenies ad summa per planum. Vale. [11,85] LXXXV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Peperceram tibi et quidquid nodosi adhuc supererat praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum quae a nostris dicuntur ut probetur uirtus ad explendam beatam uitam sola satis efficax. Iubes me quidquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum conprendere: quod si facere uoluero, non erit epistula sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari; pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum. (2) 'Qui prudens est et temperans est; qui temperans est, et constans; qui constans est inperturbatus est; qui inperturbatus est sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est; ergo prudens beatus est, et prudentia ad beatam uitam satis est.' (3) Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur tamquam inperturbatus dicatur qui raro perturbatur et modice, non qui numquam. Item sine tristitia eum dici aiunt qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusue in hoc uitio; illud enim humanam naturam negare, alicuius animum inmunem esse tristitia; sapientem non uinci maerore, ceterum tangi; et cetera in hunc modum sectae suae respondentia. Non his tollunt adfectus sed temperant. (4) Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior! Quid si miretur uelocitatem suam Ladas ad claudos debilesque respiciens? "Illa uel intactae segetis per summa uolaret gramina nec cursu teneras laesisset aristas, uel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter, celeres nec tingueret aequore plantas". Haec est pernicitas per se aestimata, non quae tardissimorum conlatione laudatur. Quid si sanum uoces leuiter febricitantem? non est bona ualetudo mediocritas morbi. (5) 'Sic' inquit 'sapiens inperturbatus dicitur quomodo apyrina dicuntur non quibus nulla inest duritia granorum sed quibus minor.' Falsum est. Non enim deminutionem malorum in bono uiro intellego sed uacationem; nulla debent esse, non parua; nam si ulla sunt, crescent et interim inpedient. Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat. (6) Si das aliquos adfectus sapienti, inpar illis erit ratio et uelut torrente quodam auferetur, praesertim cum illi non unum adfectum des cum quo conluctetur sed omnis. Plus potest quamuis mediocrium turba quam posset unius magni uiolentia. (7) Habet pecuniae cupiditatem, sed modicam; habet ambitionem, sed non concitatam; habet iracundiam, sed placabilem; habet inconstantiam, sed minus uagam ac mobilem; habet libidinem, sed non insanam. Melius cum illo ageretur qui unum uitium integrum haberet quam cum eo qui leuiora quidem, sed omnia. (8) Deinde nihil interest quam magnus sit adfectus: quantuscumque est, parere nescit, consilium non accipit. Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite (natura enim illorum est surda suadenti), sic non sequuntur, non audiunt adfectus, quantulicumque sunt. Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaueris exasperatur toruitas mitigata. Numquam bona fide uitia mansuescunt. (9) Deinde, si ratio proficit, ne incipient quidem adfectus; si inuita ratione coeperint, inuita perseuerabunt. Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere. Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda quo si quis diceret modice insaniendum, modiceaegrotandum. (10) Sola uirtus habet, non recipiunt animi mala temperamentum; facilius sustuleris illa quam rexeris. Numquid dubium est quin uitia mentis humanae inueterata et dura, quae morbos uocamus, inmoderata sint, ut auaritia, ut crudelitas, ut inpotentia (impietas)? Ergo inmoderati sunt et adfectus; ab his enim ad illa transitur. (11) Deinde, si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus prauis, non erunt in nostra potestate. Quare? quia extra nos sunt quibus inritantur; itaque crescent prout magnas habuerint minoresue causas quibus concitentur. Maior erit timor, si plus quo exterreatur aut propius aspexerit, acrior cupiditas quo illam amplioris rei spes euocauerit. (12) Si in nostra potestate non est an sint adfectus, ne illud quidem est, quanti sint: si ipsis permisisti incipere, cum causis suis crescent tantique erunt quanti fient. Adice nunc quod ista, quamuis exigua sint, in maius excedunt; numquam perniciosa seruant modum; quamuis leuia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio. (13) Illud uero cuius dementiae est, credere quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitri terminos! Quomodo ad id finiendum satis ualeo ad quod prohibendum parum ualui, cum facilius sit excludere quam admissa conprimere? (14) Quidam ita distinxerunt ut dicerent, 'temperans ac prudens positione quidem mentis et habitu tranquillus est, euentu non est. Nam, quantum ad habitum mentis suae, non perturbatur nec contristatur nec timet, sed multae extrinsecus causae incidunt quae illi perturbationem adferant.' (15) Tale est quod uolunt dicere: iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando; et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando, id est uitio timoris carere, adfectu non carere. Quod si recipitur, usu frequenti timor transibit in uitium, et ira in animum admissa habitum illum ira carentis animi retexet. (16) Praeterea si non contemnit uenientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit aduersus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente. Non cadit autem in sapientem haec diuersitas mentis. (17) Illud praeterea iudico obseruandum, ne duo quae separatim probanda sunt misceamus; per se enim colligitur unum bonum esse quod honestum, per se rursus ad uitam beatam satis esse uirtutem. Si unum bonum est quod honestum, omnes concedunt ad beate uiuendum sufficere uirtutem; e contrario non remittetur, si beatum sola uirtus facit, unum bonum esse quod honestum est. (18) Xenocrates et Speusippus putant beatum uel sola uirtute fieri posse, non tamen unum bonum esse quod honestum est. Epicurus quoque iudicat, cum uirtutem habeat, beatum esse, sed ipsam uirtutem non satis esse ad beatam uitam, quia beatum efficiat uoluptas quae ex uirtute est, non ipsa uirtus. Inepta distinctio: idem enim negat umquam uirtutem esse sine uoluptate. Ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est; habet enim secum uoluptatem, sine qua non est etiam cum sola est. (19) Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum uel sola uirtute, non futurum autem perfecte beatum; quod quemadmodum fieri possit non reperio. Beata enim uita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile; quod si est, perfecte beata est. Si deorum uita nihil habet maius aut melius, beata autem uita diuina est, nihil habet in quod amplius possit attolli. (20) Praeterea, si beata uita nullius est indigens, omnis beata uita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas quin beata uita summum bonum sit? ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit?), ita ne beata quidem uita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem 'magis' beatum induxeris, induces et 'multo magis'; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam quod supra se gradum non habet. (21) Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur ut hic alterius uitam beatioris magis concupiscat quam suam; beatus autem nihil suae praefert. Utrumlibet ex his incredibile est, aut aliquid beato restare quod esse quam quod est malit, aut id illum non malle quod illo melius est. Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id quod est optimum extendet et id omni modo consequi cupiet. Quomodo autem beatus est qui cupere etiamnunc potest, immo qui debet? (22) Dicam quid sit ex quo ueniat hic error: nesciunt beatam uitam unam esse. In optimo illam statu ponit qualitas sua, non magnitudo; itaque in aequo est longa et breuis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi quod habet eximium eripit. Quid autem est in beata uita eximium? quod plena est. (23) Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus: quid refert? uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus: quid refert? uterque non sitit. Hic pluribus annis uixit, hic paucioribus: nihil interest si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. Ille quem tu minus beatum uocas non est beatus: non potest hoc nomen inminui. (24) 'Qui fortis est sine timore est; qui sine timore est sine tristitia est; qui sine tristitia est beatus est.' Nostrorum haec interrogatio est. Aduersus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controuersiosam pro confessa uindicare, eum qui fortis est sine timore esse. 'Quid ergo?' inquit 'fortis inminentia mala non timebit? istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille uero' inquit 'moderatissime timet, sed in totum extra metum non est.' (25) Qui hoc dicunt rursus in idem reuoluuntur, ut illis uirtutum loco sint minora uitia; nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leuiore uexatur. 'At enim dementem puto qui mala inminentia non extimescit.' Verum est quod dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere. Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis. (26) 'Ut uobis' inquit 'uidetur, praebebit se periculis fortis.' Minime: non timebit illa sed uitabit; cautio illum decet, timor non decet. 'Quid ergo?' inquit 'mortem, uincula, ignes, alia tela fortunae non timebit?' Non; scit enim illa non esse mala sed uideri; omnia ista humanae uitae formidines putat. (27) Describe captiuitatem, uerbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes uel per morbum uel per iniuriam et quidquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas malum ad quod aliquando nobis nostra sponte ueniendum est? (28) Quaeris quid sit malum?cedere iis quae mala uocantur et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt: perit libertas nisi illa contemnimus quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent quid conueniret forti uiro si scirent quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio: scientia est distinguendi quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui fortitudo est et eadem patientissima eorum quibus falsa species malorum est. (29) 'Quid ergo? si ferrum intentatur ceruicibus uiri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si uiscera sua in sinu suo uidit, si ex interuallo, quo magis tormenta sentiat, repetitur et per adsiccata uulnera recens demittitur sanguis, non timet? istum tu dices nec dolere?' Iste uero dolet (sensum enim hominis nulla exuit uirtus), sed non timet: inuictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit? qui aegrum amicum adhortantibus. (30) 'Quod malum est nocet; quod nocet deteriorem facit; dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt.' 'Falsum est' inquit 'quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit.' (31) Quidam e Stoicis ita aduersus hoc respondent: deteriorem fieri gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id quod proposuit efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus 'ergo' inquit 'et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor, et quidquid aliud tale fuerit; uirtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet'. (32) Hoc recte diceretur nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in uita agenda non utique quod temptat efficere, sed omnia recte facere: gubernatori propositum est utique nauem in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent quod promittunt, sapientia domina rectrixque est; artes seruiunt uitae, sapientia imperat. (33) Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator tibi non felicitatem promisit sed utilem operam et nauis regendae scientiam; haec eo magis apparet quo illi magis aliqua fortuita uis obstitit. Qui hoc potuit dicere, 'Neptune, numquam hanc nauem nisi rectam', arti satis fecit: tempestas non opus gubernatoris inpedit sed successum. (34) 'Quid ergo?' inquit 'non nocet gubernatori ea res quae illum tenere portum uetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat?' Non tamquam gubernatori, sed tamquam nauiganti nocet: alioqui Gubernatoris artem adeo non inpedit ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Nauigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est. (35) Duas personas habet gubernator, alteram communem cum omnibus qui eandem conscenderunt nauem: ipse quoque uector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam uectori nocet, non tamquam gubernatori. (36) Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos quos uehit pertinet, quomodo medici ad eos quos curat: commune bonum est: et eorum cum quibus uiuit et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur cuius ministerium aliis promissum tempestate inpeditur: (37) sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis tempestatibus uitae. Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia: ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus cum illi fortuna se opposuit; tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum. (38) Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur cum illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per totam uitam opus eius extenditur. Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit; id enim ipsum agit quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptatus est: bonorum rector est, malorum uictor. (39) Sic, inquam, se exercuit ut uirtutem tam in secundis quam in aduersis exhiberet nec materiam eius sed ipsam intueretur; itaque nec paupertas illum nec dolor nec quidquid aliud inperitos auertit et praecipites agit prohibet. (40) Tu illum premi putas malis? utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc uiliorem materiam obtulisses, fecisset quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens uirtutem, si licebit, in diuitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet. (41) Certi sunt domitores ferarum qui saeuissima animalia et ad occursum expauescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant: leonis faucibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est domandi mala: dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc peruenere, mansueta sunt. Vale. [11,86] LXXXVI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) In ipsa Scipionis Africani uilla iacens haec tibi scribo, adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti uiri suspicor. Animum quidem eius in caelum ex quo erat redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit (hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum defendit. Aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. (2) 'Nihil' inquit 'uolo derogare legibus, nihil institutis; aequum inter omnes ciues ius sit. Utere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si plus quam tibi expedit creui.' (3) Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium uoluntarium secessit et ciuitatem exonerauit? Eo perducta res erat ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat; itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis. (4) Vidi uillam extructam lapide quadrato, murum circumdatum siluae, turres quoque in propugnaculum uillae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac uiridibus subditam quae sufficere in usum uel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: non uidebatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. (5) Magna ergo me uoluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc angulo ille 'Carthaginis horror', cui Roma debet quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terramque (ut mos fuit priscis) ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pauimentum tam uile sustinuit: at nunc quis est qui sic lauari sustineat? (6) Pauper sibi uidetur ac sordidus nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum uariata circumlitio praetexitur, nisi uitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exsaniata demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt. (7) Et adhuc plebeias fistulas loquor: quid cum ad balnea libertinorum peruenero? Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium sed in ornamentum positarum impensae causa! quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum peruenimus ut nisi gemmas calcare nolimus. (8) In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at nunc blattaria uocant balnea, si qua non ita aptata sunt ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lauantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admirationem habuerant cum dedicarentur, ea in antiquorum numerum reiciuntur cum aliquid noui luxuria commenta est quo ipsa se obrueret. (9) At olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata: cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta? Non suffundebatur aqua nec recens semper uelut ex calido fonte currebat, nec referre credebant in quam perlucida sordes deponerent. (10) Sed, di boni, quam iuuat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse! Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca quae populum receptabant exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc quae nuper inuenta est similis incendio, adeo quidem ut conuictum in aliquo scelere seruum uiuum lauari oporteat. Nihil mihi uidetur iam interesse, ardeat balineum an caleat. (11) Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat ut in balneo concoqueret! O hominem calamitosum! nesciit uiuere. Non saccata aqua lauabatur sed saepe turbida et, cum plueret uehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat an sic lauaretur; ueniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum. (12) Quas nunc quorundam uoces futuras credis? 'Non inuideo Scipioni: uere in exilio uixit qui sic lauabatur.' Immo, si scias, non cotidie lauabatur; nam, ut aiunt qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lauabantur. Hoc loco dicet aliquis: 'liquet mihi inmundissimos fuisse'. Quid putas illos oluisse? militiam, laborem, uirum. Postquam munda balnea inuenta sunt, spurciores sunt. (13) Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait? Pastillos Buccillus olet ---. Dares nunc Buccillum: proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere unguentum nisi bis die terque renouatur, ne euanescat in corpore. Quid quod hoc odore tamquam suo gloriantur? (14) Haec si tibi nimium tristia uidebuntur, uillae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissimo patre familiae (is enim nunc huius agri possessor est) quamuis uetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non oliuetum alteri ponit : quod uidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere. (15) Te quoque proteget illa quae tarda uenit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid uerissime sed quid decentissime diceretur aspexit, nec agricolas docere uoluit sed legentes delectare. (16) Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam: uere fabis satio est; tunc te quoque, Medica, putres accipiunt sulci, et milio uenit annua cura. An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque uerna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo, iam procliuis in Iulium: eodem die uidi fabam metentes, milium serentes. (17) Ad oliuetum reuertar, quod uidi duobus modis positum: magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit, amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso ex quo illae pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcauit et pressit. (18) Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius. Videlicet frigus excludit et uentum; minus praeterea mouetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes leuis quoque reuellat agitatio. Rapum autem arboris antequam obruat radit; ex omni enim materia quae nudata est, ut ait, radices exeunt nouae. Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes; statim enim ab imo uestietur nec magna pars eius quemadmodum in oliuetis ueteribus arida et retorrida erit. (19) Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse nouellarum arborum solent, eodem genere deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste. (20) Illud etiamnunc uidi, uitem ex arbusto suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda uitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et uidi non tantum mense Februario positas sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas ulmos. (21) Omnes autem istas arbores quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuuandas cisternina; quae si prodest, habemus pluuiam in nostra potestate. Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi aduersarium parauit, sic ego parem te mihi. Vale. [11,87] LXXXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) Naufragium antequam nauem ascenderem feci: quomodo acciderit non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie uidetur, cum uolueris, adprobabo, immo etiam si nolueris. Interim hoc me iter docuit quam multa haberemus superuacua et quam facile iudicio possemus deponere quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata. (2) Cum paucissimis seruis, quos unum capere uehiculum potuit, sine ullis rebus nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego in culcita; ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est. (3) De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit ~non magis hora~, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum nouum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi diuitias nihil concupiscendo. (4) Vehiculum in quod inpositus sum rusticum est; mulae uiuere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo ut hoc uehiculum uelim uideri meum: durat adhuc peruersa recti uerecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus inuitus erubesco, quod argumentum est ista quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et immobilem. Qui sordido uehiculo erubescit pretioso gloriabitur. (5) Parum adhuc profeci: nondum audeo frugalitatem palam ferre; etiamnunc curo opiniones uiatorum. Contra totius generis humani opiniones mittenda uox erat: 'insanitis, erratis, stupetis ad superuacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium uentum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia (nam haec quoque iam expensa fertis): (6) late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam; familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus soluerit, nihil illi supererit. Idem in reliquis quoque facere debebitis et excutere quantum proprii quisque habeat.' (7) Diuitem illum putas quia aurea supellex etiam in uia sequitur, quia in omnibus prouinciis arat, quia magnus kalendari liber uoluitur, quia tantum suburbani agri possidet quantum inuidiose in desertis Apuliae possideret: cum omnia dixeris, pauper est. Quare? quia debet. 'Quantum?' inquis. Omnia; nisi forte iudicas interesse utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit. (8) Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris? quid ista uehicula caelata? Instratos ostro alipedes pictisque tapetis: aurea pectoribus demissa monilia pendent, tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum. Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam. (9) M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem (alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit), cantherio uehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis, in uia diuitibus, cursores et Numidas et multum ante se pulueris agentem! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato uideretur, hic qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat utrum se ad gladium locet an ad cultrum. (10) O quantum erat saeculi decus, imperatorem, triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem, uno caballo esse contentum et ne toto quidem; partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum? (11) Video non futurum finem in ista materia ullum nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticiscam, quantum ad ista quae sine dubio talia diuinauit futura qualia nunc sunt qui primus appellauit 'inpedimenta'. Nunc uolo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad uirtutem pertinentes, quam satisfacere uitae beatae contendimus. (12) 'Quod bonum est bonos facit (nam et in arte musica quod bonum est facit musicum); fortuita bonum non faciunt; ergo non sunt bona.' Aduersus hoc sic respondent Peripatetici ut quod primum proponimus falsum esse dicant. 'Ab eo' inquiunt 'quod est bonum non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi; nihil tamen horum facit musicum.' (13) His respondebimus, 'non intellegitis quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus quod instruit musicum, sed quod facit: tu ad supellectilem artis, non ad artem uenis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet.' (14) Etiamnunc facere istuc planius uolo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum quo effectus musici adiuuatur, alterum quo ars: ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis: uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et uitae. (15) 'Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest bonum non est; opes autem et lenoni et lanistae contingunt; ergo non sunt bona.' 'Falsum est' inquiunt 'quod proponitis; nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi uidemus bona humillimis quibusque contingere.' (16) Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae, non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt: uirtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat; nec ea quae bona nec ea quae mala uocantur aut cupit nimis aut expauescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, atrimonium grande possedit. Nuper Natalis, tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo? utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcauit? quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit. (17) Virtus super ista consistit; suo aere censetur; nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interdicit sibi ac suis admiratione talium rerum; qui non est uir bonus potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est. (18) Fiscus tanti est quantum habet; immo in accessionem eius uenit quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem euenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus est? quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit bonum non esse. (19) Itaque indolentiam numquam bonum dicam:habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia uacare bonum dicam: quid est otiosius uerme? Quaeris quae res sapientem faciat? quae deum. Des oportet illi diuinum aliquid, caeleste, magnificum: non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur. (20) Vide : et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset: hic segetes, illic ueniunt felicius uuae, arborei fetus alibi atque iniussa uirescunt gramina. Nonne uides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, at Chalybes nudi ferrum --- ? (21) Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si inuicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem; non nascitur ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris? animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit. (22) 'Bonum ex malo non fit; diuitiae (autem fiunt) fiunt autem ex auaritia; diuitiae ergo non sunt bonum.' 'Non est' inquit 'uerum, bonum ex malo non nasci; ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegium et furtum, sed ideo quia plura mala facit quam bona; dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis.' (23) Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit: quo quid fieri portentuosius potest? Quamquam sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur. (24) Adice nunc quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum uocabitur, ~nostra enim actio est~ quod nullius mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est. (25) Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs: statim puniuntur cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea: ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum; nam idem est honestum et bonum. (26) Quidam ex nostris aduersus hoc sic respondent: 'putemus pecuniam bonum esse undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege. In eadem urna et aurum est et uipera: si aurum ex urna sustuleris, non ideo sustuleris quia illic et uipera est; non ideo, inquam, mihi urna aurum dat quia uiperam habet, sed aurum dat, cum et uiperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna uipera malum est, non aurum quod cum uipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum.' (27) A quibus ; dissimillima enim utriusquerei condicio est. Illic aurum possum sine uipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum; lucrum istud non est adpositum sceleri sed inmixtum. (28) 'Quod dum consequi uolumus in multa mala incidimus, id bonum non est; dum diuitias autem consequi uolumus, in multa mala incidimus; ergo diuitiae bonum non sunt.' 'Duas' inquit 'significationes habet propositio uestra: unam, dum diuitias consequi uolumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala incidimus et dum uirtutem consequi uolumus: aliquis dum nauigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est. (29) Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per diuitias nos aut per uoluptates in mala incidere; aut si per diuitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt diuitiae sed malum sunt; uos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea' inquit 'conceditis diuitias habere aliquid usus: inter commoda illas numeratis. Atqui eadem ratione commodum quidem erunt; per illas enim multa nobis incommoda eueniunt.' (30) His quidam hoc respondent: 'erratis, qui incommoda diuitis inputatis. Illae neminem laedunt: aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit: occidentis telum est. Non ideo diuitiae tibi nocent si propter diuitias tibi nocetur.' (31) Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait diuitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa efficiens, quae protinus necessest noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam diuitiae habent: inflant animos, superbiam pariunt, inuidiam contrahunt, et usque eo mentem alienant ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet. (32) Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant; extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, diuitiae audaciam; quae bona sunt magnitudinem animi dant, diuitiae insolentiam. Nihil autem aliud est insolentia quam species magnitudinis falsa. (33) 'Isto modo' inquit 'etiam malum sunt diuitiae, non tantum bonum non sunt.' Essent malum si ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam: nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos sed adtrahentem; speciem enim boni offundunt ueri similem ac plerisque credibilem. (34) Habet uirtus quoque praecedentem causam ad inuidiam; multis enim propter sapientiam, multis propter iustitiam inuidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec ueri similem; contra enim ueri similior illa species hominum animis obicitur a uirtute, quae illos in amorem et admirationem uocet. (35) Posidonius sic interrogandum ait: 'quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem non sunt bona; diuitiae autem et bona ualetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona'. Hanc interrogationem magis etiamnunc hoc modo intendit: 'quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt; a fortuitis autem in haec inpellimur; ergo non sunt bona'. (36) 'Hac' inquit 'ratione ne commoda quidem ista erunt.' Alia est commodorum condicio, alia bonorum: commodum est quod plus usus habet quam molestiae; bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum quod plus prodest, sed quod tantum prodest. (37) Praeterea commodumet ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum: bonum ad unum sapientem pertinet; inuiolatum esse oportet. (38) Bonum animum habe: unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: 'ex malis bonum non fit; ex multis paupertatibus diuitiae fiunt; ergo diuitiae bonum non sunt'. Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et soluunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: (39) 'paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem' (uel, ut antiqui dixerunt, orbationem; Graeci kata steresin dicunt); 'non quod habeat dicit, sed quod non habeat. Itaque ex multis inanibus nihil impleri potest: diuitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter' inquit 'quam debes paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur quod habet, sed ab eo quod ei deest.' (40) Facilius quod uolo exprimerem, si Latinum uerbum esset quo anuparxia significaretur. Hanc paupertati Antipater adsignat: ego non uideo quid aliud sit paupertas quam parui possessio. De isto uidebimus, si quando ualde uacabit, quae sit diuitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus numquid satius sit paupertatem permulcere, diuitiis demere supercilium quam litigare de uerbis, quasi iam de rebus iudicatum sit. (41) Putemus nos ad contionem uocatos: lex de abolendis diuitis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? his effecturi ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, diuitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud uictos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam temperatissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus facilius ab omnibus uni eripi posse? Haec satius est suadere, et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. Vale. [11,88] LXXXVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM. (1) De liberalibus studiis quid sentiam scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia si praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim istis inmorandum est quamdiu nihil animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non opera. (2) Quare liberalia studia dicta sint uides: quia homine libero digna sunt. Ceterum unum studium uere liberale est quod liberum facit, hoc est sapientiae, sublime, forte, magnanimum: cetera pusilla et puerilia sunt. An tu quicquam in istis esse credis boni quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis? Non discere debemus ista, sed didicisse. Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudicauerunt, an uirum bonum facerent: ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant. (3) Grammatice circa curam sermonis uersatur et, si latius euagari uult, circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina. Quid horum ad uirtutem uiam sternit? Syllabarum enarratio et uerborum diligentia et fabularum memoria et uersuum lex ac modificatio -- quid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem frenat? (4) Ad geometriam transeamus et ad musicen: nihil apud illas inuenies quod uetet timere, uetet cupere. Quae quisquis ignorat, alia frustra scit. Videndum utrum doceant isti uirtutem an non: si non docent, ne tradunt quidem; si docent, philosophi sunt. Vis scire quam non ad docendam uirtutem consederint? aspice quam dissimilia inter se omnium studia sint: atqui similitudo esset idem docentium. (5) Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis quibus colligunt negent; nam modo Stoicum illum faciunt, uirtutem solam probantem et uoluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae ciuitatis et inter conuiuia cantusque uitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo Academicum, omnia incerta dicentem. Apparet nihil horum esse in illo, quia omnia sunt; ista enim inter se dissident. Demus illis Homerum philosophum fuisse: nempe sapiens factus est antequam carmina ulla cognosceret; ergo illa discamus quae Homerum fecere sapientem. (6) Hoc quidem me quaerere, uter maioraetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare tam male tulerit aetatem. Quid, inquam, annos Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere? (7) Quaeris Ulixes ubi errauerit potius quam efficias ne nos semper erremus? Non uacat audire utrum inter Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem (neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus): tempestates nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Ulixis mala inpellit. Non deest forma quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot uarietates malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta uel naufragus nauigem. (8) Quid inquiris an Penelopa inpudica fuerit, an uerba saeculo suo dederit? an Ulixem illum esse quem uidebat, antequam sciret, suspicata sit? Doce me quid sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in animo posita sit. (9) Ad musicum transeo. Doces me quomodo inter se acutae ac graues consonent, quomodo neruorum disparem reddentium sonum fiat concordia: fac potius quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent. Monstras mihi qui sint modi flebiles: monstra potius quomodo inter aduersa non emittam flebilem uocem. (10) Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat quomodo metiar quantum homini satis sit; numerare docet me et auaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam superuacua possideat qui infelicissimus futurus est si quantum habeat per se conputare cogetur. (11) Quid mihi prodest scire agellum in partes diuidere, si nescio cum fratre diuidere? Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit uicinus inpotens et aliquid ex meo abradens? Docet quomodo nihil perdam ex finibus meis: at ego discere uolo quomodo totos hilaris amittam. 'Paterno agro et auito' inquit 'expellor.' (12) Quid? ante auum tuum quis istum agrum tenuit? cuius, non dico hominis, sed populi fuerit potes expedire? Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus es? si bene tecum agitur, heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi publicum: hoc quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem generis humani. (13) O egregiam artem! scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, interualla siderum dicis, nihil est quod in mensuram tuam non cadat: si artifex es, metire hominis animum, dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit. Scis quae recta sit linea: quid tibi prodest, si quid in uita rectum sit ignoras? (14) Venio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur: frigida Saturni sese quo stella receptet, quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes. Hoc scire quid proderit? ut sollicitus sim cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius uespertinum faciet occasum uidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse nec posse mutari? (15) Agit illa continuus ordo fatorum et ineuitabilis cursus; per statas uices remeant et effectus rerum omnium aut mouent aut notant. Sed siue quidquid euenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet? siue significant, quid refert prouidere quod effugere non possis? Scias ista, nescias: fient. (16) Si uero solem ad rapidum stellasque sequentes ordine respicies, numquam te crastina fallet hora, nec insidiis noctis capiere serenae. Satis abundeque prouisum est ut ab insidiis tutus essem. (17) 'Numquid me crastina non fallit hora? fallit enim quod nescienti euenit.' Ego quid futurum sit nescio: quid fieri possit scio. Ex hoc nihil deprecabor, totum expecto: si quid remittitur, boni consulo. Fallit me hora si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere posse, sic scio et non utique casura; itaque secunda expecto, malis paratus sum. (18) In illo feras me necesse est non per praescriptum euntem; non enim adducor ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros. Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus; aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros uoluptatibus nostris ingenia accommodantes sua. (19) Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni uomitores, quorum corpora in sagina, animi in macie et ueterno sunt? An liberale studium istuc esse iuuentuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare? Nihil liberos suos docebant quod discendum esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntue uirtutem; quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi? quid prodest multos uincere luctatione uel caestu, ab iracundia uinci? (20) 'Quid ergo? nihil nobis liberalia conferunt studia?' Ad alia multum, ad uirtutem nihil; nam et hae uiles ex professo artes quae manu constant ad instrumenta uitae plurimum conferunt, tamen ad uirtutem non pertinent. 'Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus?' Non quia uirtutem dare possunt, sed quia animum ad accipiendam uirtutem praeparant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui uocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad uirtutem sed expediunt. (21) Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt uulgares et sordidae, sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Vulgares opificum, quae manu constant et ad instruendam uitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est. (22) Ludicrae sunt quae ad uoluptatem oculorum atque aurium tendunt; his adnumeres licet machinatores qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato uarietates, aut dehiscentibus quae cohaerebant aut his quae distabant sua sponte coeuntibus aut his quae eminebant paulatim in se residentibus. His inperitorum feriuntur oculi, omnia subita quia causas non nouere mirantium. (23) Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes quas egkuklious Graeci, nostri autem liberales uocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut dicam uerius, liberae, quibus curae uirtus est. (24) 'Quemadmodum' inquit 'est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia uindicat. Cum uentum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur; ergo eius quam adiuuat pars est.' (25) Multa adiuuant nos nec ideo partes nostri sunt; immo si partes essent, non adiuuarent. Cibus adiutorium corporis nec tamen pars est. Aliquod nobis praestat geometria ministerium: sic philosophiae necessaria est quomodo ipsi faber, sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae. (26) Praeterea utraque fines suos habet; sapiens enim causas naturalium et quaerit et nouit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et supputat. Qua ratione constent caelestia, quae illis sit uis quaeue natura sapiens scit: cursus et recursus et quasdam obuersationes per quas descendunt et adleuantur ac speciem interdum stantium praebent, cum caelestibus stare non liceat, colligit mathematicus. (27) Quae causa in speculo imagines exprimat sciet sapiens: illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem philosophus probabit, quantus sit mathematicus, qui usu quodam et exercitatione procedit. Sed ut procedat, inpetranda illi quaedam principia sunt; non est autem ars sui iuris cui precarium fundamentum est. (28) Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat: mathematice, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat; accipit prima, quorum beneficio ad ulteriora perueniat. Si per se iret ad uerum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto. Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili; nihil autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit. Singulas lubet circumire uirtutes. (29) Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, prouocat, frangit: numquid ergo hanc liberalia studia corroborant? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio: 'ure', inquit 'caede, occide: non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam'. Numquid liberalia studia hos animos facere possunt? Temperantia uoluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas uenit; scit optimum esse modum cupitorum non quantum uelis, sed quantum debeas sumere. (30) Humanitas uetat superbum esse aduersus socios, uetat amarum; uerbis, rebus, adfectibus comem se facilemque omnibus praestat; nullum alienum malum putat, bonum autem suum ideo maxime quod alicui bono futurum est amat. Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt? non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum. (31) 'Cum dicatis' inquit 'sine liberalibus studiis ad uirtutem non perueniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre uirtuti?' Quia nec sine cibo ad uirtutem peruenitur, cibus tamen ad uirtutem non pertinet; ligna naui nihil conferunt, quamuis non fiat nauis nisi ex lignis: non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri sine quo non potest fieri. (32) Potest quidem etiam illud dici, sine liberalibus studiis ueniri ad sapientiam posse; quamuis enim uirtus discenda sit, tamen non per haec discitur. Quid est autem quare existimem non futurum sapientem eum qui litteras nescit, cum sapientia non sit in litteris? Res tradit, non uerba, et nescio an certior memoria sit quae nullum extra se subsidium habet. (33) Magna et spatiosa res est sapientia; uacuo illi loco opus est; de diuinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore. De quo uno uide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus. (34) Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu sit, aliunde alio transeat et domicilia mutet in alias animalium formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel seruiat et emissus uagetur in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus cum per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus cum ex hac effugerit cauea; an obliuiscatur priorum et illinc nosse se incipiat unde corpori abductus in sublime secessit. (35) Quamcumque partem rerum humanarum diuinarumque conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum fatigaberis. Haec tam multa, tam magna ut habere possint liberum hospitium, superuacua ex animo tollenda sunt. Non dabit se in has angustias uirtus; laxum spatium res magna desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi uacet. (36) 'At enim delectat artium notitia multarum.' Tantum itaque ex illis retineamus quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum qui superuacua usibus comparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum qui occupatus est in superuacua litterarum supellectile? Plus scire uelle quam sit satis intemperantiae genus est. (37) Quid quod ista liberalium artium consectatio molestos, uerbosos, intempestiuos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria quia superuacua didicerunt? Quattuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit: misererer si tam multa superuacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre uera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior uixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia quae erant dediscenda si scires. I nunc et longam esse uitam nega! (38) Sed ad nostros quoque cum perueneris, ostendam multa securibus recidenda. Magno inpendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: 'o hominem litteratum!' Simus hoc titulo rusticiore contenti: 'o uirum bonum!' (39) Itane est? annales euoluam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram? quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, conputabo? et Aristarchi notas quibus aliena carmina conpunxit recognoscam, et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae puluere haerebo? adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: 'tempori parce'? Haec sciam? et quid ignorem? (40) Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus ciuitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo quo bellum Troianum conplexus est. Huius rei argumentum adferebat quod duas litteras in primo uersu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes. (41) Talia sciat oportet qui multa uult scire. Non uis cogitare quantum temporis tibi auferat mala ualetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio priuata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus? Metire aetatem tuam: tam multa non capit. (42) De liberalibus studiis loquor: philosophi quantum habent superuacui, quantum ab usu recedentis! Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et inuidere grammaticis, inuidere geometris; quidquid in illorum artibus superuacuum erat transtulere in suam. Sic effectum est ut diligentius loqui scirent quam uiuere. (43) Audi quantum mali faciat nimia subtilitas et quam infesta ueritati sit. Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his quae uidentur esse nihil magis esse quam non esse. (44) Parmenides ait ex his quae uidentur nihil esse ~uniuerso~. Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonei uersantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui nouam induxerunt scientiam, nihil scire. (45) Haec omnia in illum superuacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt. Satius est superuacua scire quam nihil. Illi non praeferunt lumen per quod acies derigatur ad uerum, hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem. (46) Quid ergo nos sumus? quid ista quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota rerum natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim utris magis irascar, illis qui nos nihil scire uoluerunt, an illis qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. Vale.