[5,0] LIBER QUINTUS [5,42] XLII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Iam tibi iste persuasit uirum se bonum esse? Atqui uir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi. Scis quem nunc uirum bonum dicam? hunc secundae notae; nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex interuallo magna generari: mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia uero ipsa raritate commendat. (2) Sed iste multum adhuc abest ab eo quod profitetur; et si sciret quid esset uir bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. 'At male existimat de malis.' Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiaest quam quod sibi ac suis displicet. (3) 'At odit eos qui subita et magna potentia impotenter utuntur.' Idem faciet cum idem potuerit. Multorum quia imbecilla sunt latent uitia, non minus ausura cum illis uires suae placuerint quam illa quae iam felicitas aperuit. Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt. (4) Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur dum riget frigore: non desunt tunc illi uenena sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae fauore deficitur. Eadem uelle (subaudi si) cognosces: da posse quantum uolunt. (5) Meministi, cum quendam affirmares esse in tua potestate, dixisse me uolaticum esse ac leuem et te non pedem eius tenere sed pinnam? Mentitus sum: pluma tenebatur, quam remisit et fugit. Scis quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in caput suum casura temptauerit. Non uidebat se per aliorum pericula in suum ruere non cogitabat quam onerosa essent quae petebat, etiam si superuacua non essent. (6) Hoc itaque in his quae affectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi: quaedam superuacua sunt, quaedam tanti non sunt. Sed hoc non peruidemus et gratuita nobis uidentur quae carissime constant. (7) Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi pro quibus pecuniam soluimus, ea gratuita uocamus pro quibus nos ipsos impendimus. Quae emere nollemus si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumue praedium, ad ea paratissimi sumus peruenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis; adeo nihil est cuique se uilius. (8) Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus quod solemus facere quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus: uideamus hoc quod concupiscimus quanti deferatur. Saepe maximum pretium est pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere quae acquisita acceptaque libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non essent. (9) Haec ergo tecum ipse uersa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi de iactura. 'Hoc periturum est.' Nempe aduenticium fuit; tam facile sine isto uiues quam uixisti. Si diu illud habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu, perdis antequam assuescas. 'Pecuniam minorem habebis.' Nempe et molestiam. (10) 'Gratiam minorem.' Nempe et inuidiam. Circumspice ista quae nos agunt in insaniam, quae cum plurimis lacrimis amittimus: scies non damnum in iis molestum esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse sentit sed cogitat. Qui se habet nihil perdidit: sed quoto cuique habere se contigit? Vale. [5,43] XLIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Quomodo hoc ad me peruenerit quaeris, quis mihi id te cogitare narrauerit quod tu nulli narraueras? Is qui scit plurimum, rumor. 'Quid ergo?' inquis 'tantus sum ut possim excitare rumorem?' Non est quod te ad hunc locum respiciens metiaris: ad istum respice in quo moraris. (2) Quidquid inter uicina eminet magnum est illic ubi eminet; nam magnitudo non habet modum certum: comparatio illam aut tollit aut deprimit. Nauis quae in flumine magna est in mari paruula est; gubernaculum quod alteri naui magnum alteri exiguum est. (3) Tu nunc in prouincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur: eo tibi diligentius uiuendum est. Tunc autem felicem esse te iudica cum poteris in publico uiuere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius uiuamus, sed ut peccemus occultius. (4) Rem dicam ex qua mores aestimes nostros: uix quemquam inuenies qui possit aperto ostio uiuere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit: sic uiuimus ut deprendi sit subito aspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque uitare? (5) Bona conscientia turbam aduocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum si contemnis hunc testem! Vale. [5,44] XLIV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te uulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere. Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit; omnes, si ad originem primam reuocantur, a dis sunt. (2) Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria; at mehercules multis quattuordecim clausa sunt, non omnes curia admittit, castra quoque quos ad laborem et periculum recipiant fastidiose legunt: bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit quemquam philosophia nec eligit: omnibus lucet. (3) Patricius Socrates non fuit; Cleanthes aquam traxit et rigando horto locauit manus; Platonem non accepit nobilem philosophia sed fecit: quid est quare desperes his te posse fieri parem? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobilitate superari. (4) Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem regem non ex seruis esse oriundum, neminem non seruum ex regibus. Omnia ista longa uarietas miscuit et sursum deorsum fortuna uersauit. (5) Quis est generosus? ad uirtutem bene a natura compositus. Hoc unum intuendum est: alioquin si ad uetera reuocas, nemo non inde est ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus; nemo in nostram gloriam uixit nec quod ante nos fuit nostrum est: animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere. (6) Puta itaque te non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. 'Quomodo?' inquis. Si mala bonaque non populo auctore distineris. Intuendum est non unde ueniant, sed quo eant. Si quid est quod uitam beatam potest facere, id bonum est suo iure; deprauari enim in malum non potest. (7) Quid est ergo in quo erratur, cum omnes beatam uitam optent? quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam dum petunt fugiunt. Nam cum summa uitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter uitae non tantum ferunt sarcinas sed trahunt; ita longius ab effectu eius quod petunt semper abscedunt et quo plus operae impenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod euenit in labyrintho properantibus: ipsa illos uelocitas implicat. Vale. [5,45] XLV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Librorum istic inopiam esse quereris. Non refert quam multos sed quam bonos habeas: lectio certa prodest, uaria delectat. Qui quo destinauit peruenire uult unam sequatur uiam, non per multas uagetur: non ire istuc sed errare est. (2) 'Vellem' inquis ' magis consilium mihi quam libros dares.' Ego uero quoscumque habeo mittere paratus sum et totum horreum excutere; me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem impetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te complecti possem et praesens aestimare quantum animo creuisses. (3) Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formonsum putarem si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudici; et si modo iudici est, indulgentia tibi imposuit. (4) Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege tamquam uerum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipaui, nullius nomen fero; multum magnorum uirorum iudicio credo, aliquid et meo uindico. Nam illi quoque non inuenta sed quaerenda nobis reliquerunt, et inuenissent forsitan necessaria nisi et superuacua quaesissent. (5) Multum illis temporis uerborum cauillatio eripuit, captiosae disputationes quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem uerbis illigamus ac deinde dissoluimus: tantum nobis uacat? iam uiuere, iam mori scimus? Tota illo mente pergendum est ubi prouideri debet ne res nos, non uerba decipiant. (6) Quid mihi uocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est? Res fallunt: illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus contra id quod optauimus; pugnant uota nostra cum uotis, consilia cum consilis. (7) Adulatio quam similis est amicitiae! Non imitatur tantum illam sed uincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa quo laedit: doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere. Venit ad me pro amico blandus inimicus; uitia nobis sub uirtutum nomine obrepunt: temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio uocatur ignauia, pro cauto timidus accipitur. In his magno periculo erramus: his certas notas imprime. (8) Ceterum qui interrogatur an cornua habeat non est tam stultus ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes ut nesciat tu illi subtilissima collectione persuaseris. Sic ista sine noxa decipiunt quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat. Effice ut quomodo fiat intellegam: perdidi lusum. Idem de istis captionibus dico - quo enim nomine potius sophismata appellem? -: nec ignoranti nocent nec scientem iuuant. (9) Si utique uis uerborum ambiguitates diducere, hoc nos doce, beatum non eum esse quem uulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mirabilia calcantem, qui neminem uidet cum quo se commutatum uelit, qui hominem ea sola parte aestimat qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges componitur, sic uiuit quomodo illa praescripsit; cui bona sua nulla uis excutit, qui mala in bonum uertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus; quem aliqua uis mouet, nulla perturbat; quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum ui maxima intorsit, pungit, non uulnerat, et hoc raro; nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac soluitur. (10) Quid me detines in eo quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum compositum est? Ecce tota mihi uita mentitur: hanc coargue, hanc ad uerum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat quorum magna pars superuacua est; etiam quae non est superuacua nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris sine quibus uita non ducitur. (11) Quod bonum est utique necessarium est: quod necessarium est non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eademque uilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat ut illud ad haec in diem utilia demittat. (12) Quid ergo? non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis impendio quaeri superuacua et multos transisse uitam dum uitae instrumenta conquirunt? Recognosce singulos, considera uniuersos: nullius non uita spectat in crastinum. (13) Quid in hoc sit mali quaeris? Infinitum. Non enim uiuunt sed uicturi sunt: omnia differunt. Etiamsi attenderemus, tamen nos uita praecurreret; nunc uero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit. Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis implere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc. Vale. [5,46] XLVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Librum tuum quem mihi promiseras accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare uolui; deinde blanditus est ipse ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit ex hoc intellegas licet: leuis mihi uisus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Liuii aut Epicuri posset uideri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit ut illum sine ulla dilatione perlegerim. Sol me inuitabat, fames admonebat, nubes minabantur; tamen exhausi totum. (2) Non tantum delectatus sed gauisus sum. Quid ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem 'quid impetus!', si interquieuisset, si interuallo surrexisset; nunc non fuit impetus sed tenor. Compositio uirilis et sancta; nihilominus interueniebat dulce illud et loco lene. Grandis, erectus es: hoc te uolo tenere, sic ire. Fecit aliquid et materia; ideo eligenda est fertilis, quae capiat ingenium, quae incitet. (3) libro plura scribam cum illum retractauero; nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim. Sine me et inquirere. Non est quod uerearis: uerum audies. O te hominem felicem, quod nihil habes propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur! nisi quod iam etiam ubi causa sublata est mentimur consuetudinis causa. Vale. [5,47] XLVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Libenter ex iis qui a te ueniunt cognoui familiariter te cum seruis tuis uiuere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Serui sunt.' Immo homines. 'Serui sunt ' Immo contubernales. 'Serui sunt.' Immo humiles amici. 'Serui sunt.' Immo conserui, si cogitaueris tantundem in utrosque licere fortunae. (2) Itaque rideo istos qui turpe existimant cum seruo suo cenare: quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium seruorum turbam circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti auiditate onerat distentum uentrem ac desuetum iam uentris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit. (3) At infelicibus seruis mouere labra ne in hoc quidem ut loquantur, licet; uirga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem uerberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; magno malo ulla uoce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni mutique perstant. (4) Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere ceruicem, periculum imminens in caput suum auertere; in conuiuiis loquebantur, sed in tormentis tacebant. (5) Deinde eiusdem arrogantiae prouerbium iactatur, totidem hostes esse quot seruos: non habemus illos hostes sed facimus. Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem sed tamquam iumentis abutimur. (quod) Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa deterget, alius reliquias temulentorum subditus colligit. (6) Alius pretiosas aues scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei uiuit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est qui hoc uoluptatis causa docet quam qui necessitatis discit. (7) Alius uini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur: non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus euulsis tota nocte peruigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem diuidit et in cubiculo uir, in conuiuio puer est. (8) Alius, cui conuiuarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae reuocet in crastinum. Adice obsonatores quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius nouitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum seruo suo accedere. Di melius! quot ex istis dominos habet! (9) Stare ante limen Callisti domi num suum uidi et eum qui illi impegerat titulum, qui inter reicula manicipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Rettulit illi gratiam seruus ille in primam decuriam coniectus, in qua uocem praeco experitur: et ipse illum inuicem apologauit, et ipse non iudicauit domo sua dignum. Dominus Callistum uendidit: sed domino quam multa Callistus! (10) Vis tu cogitare istum quem seruum tuum uocas ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque uiuere, aeque mori! tam tu illum uidere ingenuum potes quam ille te seruum. Variana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit: alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit. Contemne nunc eius fortunae hominem in quam transire dum contemnis potes. (11) Nolo in ingentem me locum immittere et de usu seruorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore uiuas quemadmodum tecum superiorem uelis uiuere. Quotiens in mentem uenerit quantum tibi in seruum liceat, ueniat in mentem tantundem in te domino tuo licere. (12) 'At ego' inquis 'nullum habeo dominum.' Bona aetas est: forsitan habebis. Nescis qua aetate Hecuba seruire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes? (13) Viue cum seruo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in conuictum. Hoc loco acclamabit mihi tota manus delicatorum 'nihil hac re humilius, nihil turpius'. Hos ego eosdem deprehendam alienorum seruorum osculantes manum. (14) Ne illud quidem uidetis, quam omnem inuidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam seruis detraxerint? Dominum patrem familiae appellauerunt, seruos - quod etiam in mimis adhuc durat - familiares; instituerunt diem festum, non quo solo cum seruis domini uescerentur, sed quo utique; honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicauerunt. (15) 'Quid ergo? omnes seruos admouebo mensae meae?' Non magis quam omnes liberos. Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum. Non ministeriis illos aestimabo sed moribus: sibi quisque dat mores, ministeria casus assignat. Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam ut sint; si quid enim in illis ex sordida conuersatione seruile est, honestiorum conuictus excutiet. (16) Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi inuenies. Saepe bona materia cessat sine artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus est qui equum empturus non ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex ueste aut ex condicione, quae uestis modo nobis circumdata est, aestimat. (17) 'Seruus est.' Sed fortasse liber animo. 'Seruus est.' Hoc illi nocebit? Ostende quis non sit: alius libidini seruit, alius auaritiae, alius ambitioni, , omnes timori. Dabo consularem aniculae seruientem, dabo ancillulae diuitem, ostendam nobilissimos iuuenes mancipia pantomimorum: nulla seruitus turpior est quam uoluntaria. Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant quominus seruis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem: colant potius te quam timeant. (18) Dicet aliquis nunc me uocare ad pilleum seruos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi, 'colant potius dominum quam timeant'. 'Ita' inquit 'prorsus? colant tamquam clientes, tamquam salutatores?' Hoc qui dixerit obliuiscetur id dominis parum non esse quod deo sat est. Qui colitur, et amatur: non potest amor cum timore misceri. (19) Rectissime ergo facere te iudico quod timeri a seruis tuis non uis, quod uerborum castigatione uteris: uerberibus muta admonentur. Non quidquid nos offendit et laedit; sed ad rabiem cogunt peruenire deliciae, ut quidquid non ex uoluntate respondit iram euocet. (20) Regum nobis induimus animos; nam illi quoque obliti et suarum uirium et imbecillitas alienae sic excandescunt, sic saeuiunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent. (21) Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Leuis est malitia, saepe mutatur, non in melius sed in aliud. Vale. [5,48] XLVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Ad epistulam quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam; seducere me debeo et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti: quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit ut soluas quaestionem quam ut proponas? utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi. (2) Iterum ego tamquam Epicureus loquor? mihi uero idem expedit quod tibi: aut non sum amicus, nisi quidquid agitur ad te pertinens meum est. Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia; nec secundi quicquam singulis est nec aduersi; in commune uiuitur. Nec potest quisquam beate degere qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas conuertit: alteri uiuas oportet, si uis tibi uiuere. (3) Haec societas diligenter et sancte obseruata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque de qua loquebar interiorem societatem amicitiae colendam proficit; omnia enim cum amico communia habebit qui multa cum homine. (4) Hoc, Lucili uirorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis 'amicus' dicatur, et 'homo' quam multa significet. In diuersum ecce sapientia et stultitia discedunt! cui accedo? in utram ire partem iubes? Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine; ille amicum sibi parat, hic se amico: tu mihi uerba distorques et syllabas digeris. (5) Scilicet nisi interrogationes uaferrimas struxero et conclusione falsa a uero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet me: in re tam seria senes ludimus. (6) 'Mus syllaba est; mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit.' Puta nunc me istuc non posse soluere: quod mihi ex ista inscientia periculum imminet? quod incommodum? Sine dubio uerendum est ne quando in muscipulo syllabas capiam, aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: 'mus syllaba est; syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit'. (7) O pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus? in hoc barbam demisimus? hoc est quod tristes docemus et pallidi? Vis scire quid philosophia promittat generi humano? consilium. Alium mors uocat, alium paupertas urit, alium diuitiae uel alienae torquent uel suae; ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere cupit; hunc homines male habent, illum dii. Quid mihi lusoria ista componis? non est iocandi locus: ad miseros aduocatus es. Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es: quo diuerteris? quid agis? Hic cum quo ludis timet: succurre, quidquid Ålaqueti respondentium poenisÅ. Omnes undique ad te manus tendunt, perditae uitae perituraeque auxilium aliquod implorant, in te spes opesque sunt; rogant ut ex tanta illos uolutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum ueritatis lumen ostendas. (9) Dic quid natura necessarium fecerit, quid superuacuum, quam faciles posuerit, quam iucunda sit uita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et implicita eorum qui opinioni plus quam naturae crediderunt : si prius docueris quam partem eorum leuatura sint. Quid istorum cupiditates demit? quid temperat? Utinam tantum non prodessent! nocent. Hoc tibi cum uoles manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam. (10) Pudet dicere contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur? per istud philosophiae 'siue niue' et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum quem interrogatis scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse uideatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit. (11) Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos uos ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? Sic itur ad astra? - Hoc enim est quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat; ad hoc inuitatus sum, ad hoc ueni: fidem praesta. (12) Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum: aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat ut sufficeret necessariis: nunc quae dementia est superuacua discere in tanta temporis egestate! Vale. [5,49] XLIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus reducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria euocant, nec exstinctam memoriam reddunt sed quiescentem irritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut seruulus familiaris amisso aut uestis aut domus renouat. Ecce Campania et maxime Neapolis ac Pompeiorum tuorum conspectus incredibile est quam recens desiderium tui fecerint: totus mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo; uideo lacrimas combibentem et affectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem. (2) Modo amisisse te uideor; quid enim non 'modo' est, si recorderis? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii uelle agere, modo desii posse. Infinita est uelocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est. (3) Causam huius rei quaeris? quidquid temporis transit eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet; omnia in idem profundum cadunt. Et alioqui non possunt longa interualla esse in ea re quae tota breuis est. Punctum est quod uiuimus et adhuc puncto minus; sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit! (4) Modo te prosecutus sum; et tamen hoc 'modo' aetatis nostrae bona portio est, cuius breuitatem aliquando defecturam cogitemus. Non solebat mihi tam uelox tempus uideri: nunc incredibilis cursus apparet, siue quia admoueri lineas sentio, siue quia attendere coepi et computare damnum meum. Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, (5) etiam si custoditum diligentissime fuerit, in superuacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus quo legat lyricos: eodem loco dialecticos: tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciuiunt, hi agere ipsos aliquid existimant. (6) Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda, in hoc unum, ne uerba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus. Quid te torques et maceras in ea quaestione quam subtilius est contempsisse quam soluere? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere: cum hostis instat a tergo et mouere se iussus est miles, necessitas excutit quidquid pax otiosa collegerat. (7) Non uacat mihi uerba dubie cadentia consectari et uafritiam in illis meam experiri. Aspice qui coeant populi, quae moenia clusis ferrum acuant portis. Magno mihi animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est. (8) Demens omnibus merito uiderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuuentus intra portas armata signum eruptionis exspectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela uibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: 'quod non perdidisti habes; cornua autem non perdidisti; cornua ergo habes' aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata. (9) Atqui aeque licet tibi demens uidear si istis impendero operam: et nunc obsideor. Tunc tamen periculum mihi obsesso externum immineret, murus me ab hoste secerneret: nunc mortifera mecum sunt. Non uaco ad istas ineptias; ingens negotium in manibus est. Quid agam? mors me sequitur, fugit uita. (10) Aduersus haec me doce aliquid; effice ut ego mortem non fugiam, uita me non effugiat. Exhortare aduersus difficilia, (de aequanimitate) aduersus ineuitabilia; angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum uitae in spatio eius sed in usu posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu uixit parum uixerit. Dic mihi dormituro 'potes non expergisci'; dic experrecto 'potes non dormire amplius'. Dic exeunti 'potes non reuerti'; dic redeunti 'potes non exire'. (11) Erras si in nauigatione tantum existimas minimum esse quo morte uita diducitur: in omni loco aeque tenue interuallum est. Non ubique se mors tam prope ostendit: ubique tam prope est. Has tenebras discute, et facilius ea trades ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit, et rationem dedit imperfectam, sed quae perfici posset. (12) De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa cui alieni corporis abstinentia est, et hac cui sui cura. Si me nolueris per deuia ducere, facilius ad id quo tendo perueniam; nam, ut ait ille tragicus, 'ueritatis simplex oratio est', ideoque illam implicari non oportet; nec enim quicquam minus conuenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus. Vale. [5,50] L. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras; superuacuum itaque putaui ab eo qui afferebat quid ageres quaerere. Valde enim bonae memoriae est, si meminit; et tamen spero te sic iam uiuere ut, ubicumque eris, sciam quid agas. Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cotidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua uitia esse quae putas rerum? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus; at illa, quocumque transierimus, secutura sunt. (2) Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse. Ipse enim auersissimus ab istis prodigiis sum; si quando fatuo delectari uolo, non est mihi longe quaerendus: me rideo. Haec fatua subito desiit uidere. Incredibilem rem tibi narro, sed ueram: nescit esse sc caecam; subinde paedagogum suum rogat ut migret, ait domum tenebricosam esse. (3) Hoc quod in illa ridemus omnibus nobis accidere liqueat tibi: nemo se auarum esse intellegit, nemo cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dicimus, 'non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest uiuere; non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas impensas exigit; non est meum uitium quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus uitae: adulescentia haec facit'. (4) Quid nos decipimus? non est extrinsecus malum nostrum: intra nos est, in uisceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem peruenimus quia nos aegrotare nescimus. Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas uires discutiemus? Nunc uero ne quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet si adhiberetur ad recens uitium; sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem. (5) Nemo difficulter ad naturam reducitur nisi qui ab illa defecit: erubescimus discere bonam mentem. At mehercules, turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum influere: laborandum est et, ut uerum dicam, ne labor quidem magnus est, s modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere quam indurescat prauitas eius. (6) Sed nec indurata despero: nihil est quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura. Robora m rectum quamuis flexa reuocabis; curuatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur quod usus noster exigit: quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et omni umore obsequentior! Quid enim est aliud animus quam quodam modo se habens spiritus? uides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia quanto tenuior est. (7) Illud, mi Lucili, non est quod te impediat quominus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est: ad neminem ante bona mens uenit quam mala; omnes praeoccupati sumus; uirtutes discere uitia dediscere . (8) Sed eo maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est; non dediscitur uirtus. Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent quae in locum suum ueniunt. Virtus secundum naturam est, uitia inimica et infesta sunt. (9) Sed quemadmodum uirtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium imbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta; itaque cogenda est ut incipiat. Deinde non est acerba medicina; protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum remediorum post sanitatem uoluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est. Vale. [5,51] LI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Quomodo quisque potest, mi Lucili: tu istic habes Aetnam, nobilissimum Siciliae montem - quem quare dixerit Messala unicum, siue Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca euomant ignem, non tantum edita, quod crebrius euenit, uidelicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia -, nos, utcumque possumus, contenti sumus Bais; quas postero die quam attigeram reliqui, locum ob hoc deuitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit. (2) 'Quid ergo? ulli loco indicendum est odium?' Minime; sed quemadmodum aliqua uestis sapienti ac probo uiro magis conuenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo, sic regio quoque est quam sapiens uir aut ad sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus. (3) Itaque de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamuis neminem Canopus esse frugi uetet, ne Baias quidem: deuersorium uitiorum esse coeperunt. Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis soluitur. (4) Non tantum corpori sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus; quemadmodum inter tortores habitare nolim, sic ne inter popinas quidem. Videre ebrios per litora errantes et comessationes nauigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia quae uelut soluta legibus luxuria non tantum peccat sed publicat, quid necesse est? (5) Id agere debemus ut irritamenta uitiorum quam longissime profugiamus; indurandus est animus et a blandimentis uoluptatum procul abstrahendus. Una Hannibalem hiberna soluerunt et indomitum illum niuibus atque Alpibus uirum eneruauerunt fomenta Campaniae: armis uicit, uitiis uictus est. (6) Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae quo numquam quies, numquam otium datur: debellandae sunt in primis uoluptates, quae, ut uides, saeua quoque ad se ingenia rapuerunt. Si quis sibi proposuerit quantum operis aggressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. Quid mihi cum istis calentibus stagnis? quid cum sudatoriis, in quae siccus uapor corpora exhausurus includitur? omnis sudor per laborem exeat. (7) Si faceremus quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fouendis corporibus operam daremus, nemo non intempestiuam desidiam, uictori quoque, nedum uincenti, periculosam, merito reprehenderet: minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseuerantibus. (8) Fortuna mecum bellum gerit: non sum imperata facturus; iugum non recipio, immo, quod maiore uirtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus: si uoluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse uolet et ambitio et ira; inter tot affectus distrahar, immo discerpar. (9) Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur. Quae sit libertas quaeris? Nulli rei seruire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illam intellexero plus posse, nil poterit: ego illam feram, cum in manu mors sit? (10) His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet; effeminat animos amoenitas nimia, nec dubie aliquid ad corrumpendum uigorem potest regio. Quamlibet uiam iumenta patiuntur quorum durata in aspero ungula est: in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. Et fortior miles ex confragoso uenit: segnis est urbanus et uerna. Nullum laborem recusant manus quae ad arma ab aratro transferuntur: in primo deficit puluere ille unctus et nitidus. (11) Seuerior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat: ruina eiusmodi non est tam molliter collocanda. Illi quoque ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar, exstruxerunt quidem uillas in regione Baiana, sed illas imposuerunt summis iugis montium: uidebatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta. Aspice quam positionem elegerint, quibus aedificia excitauerint locis et qualia: scies non uillas esse sed castra. (12) Habitaturum tu putas umquam fuisse illic M. Catonem, ut praenauigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum uariis coloribus picta et fluuitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna conuicia? nonne ille manere intra uallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset? Quidni mallet, quisquis uir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi? (13) Sed satis diu cum Bais litigauimus, numquam satis cum uitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine; nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis reueliendum erat. Voluptates praecipue exturba et inuisissimas habe: latronum more, quos 'philetas' Aegyptii uocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. Vale. [5,52] LII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM. (1) Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo unde recedere cupimus impellit? quid colluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel uelle? Fluctuamur inter uaria consilia; nihil libere uolumus, nihil absolute, nihil semper. (2) 'Stultitia' inquis 'est cui nihil constat, nihil diu placet.' Sed quomodo nos aut quando ab illa reuellemus? Nemo per se satis ualet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat. (3) Quosdam ait Epicurus ad ueritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos uiam; hos maxime laudat quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt: quosdam indigere ope aliena, non ituros si nemo praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne hunc quidem contempseris hominem qui alieno beneficio esse saluus potest; et hoc multum est, uelle seruari. (4) Praeter haec adhuc inuenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum qui cogi ad rectum compellique possunt, quibus non duce tantum opus sit sed adiutore et, ut ita dicam, coactore; hic tertius color est. Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamuis enim ad eundem finem uterque peruenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia. (5) Puta enim duo aedificia excitata esse, ambo paria, aeque excelsa atque magnifica. Alter puram aream accepit, illic protinus opus creuit; alterum fundamenta lassarunt in mollem et fluuidam humum missa multumque laboris exhaustum est dum peruenitur ad solidum: intuentibus quidquid fecit alterius magna pars et difficilior latet. (6) Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem dixerim qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse qui malignitatem naturae suae uicit et ad sapientiam se non perduxit sed extraxit. (7) Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet; imus per obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum inuocemus auxilium. 'Quem' inquis 'inuocabo? Hunc aut illum?' Tu uero etiam ad priores reuertere, qui uacant; adiuuare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt. (8) Ex his autem qui sunt eligamus non eos qui uerba magna celeritate praecipitant et communes locos uoluunt et in priuato circulantur, sed eos qui uita docent, qui cum dixerunt quid faciendum sit probant faciendo, qui docent quid uitandum sit nec umquam in eo quod fugiendum dixerunt deprehenduntur; eum elige adiutorem quem magis admireris cum uideris quam cum audieris. (9) Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid enim turpius philosophia captante clamores? numquid aeger laudat medicum secantem? (10) Tacete, fauete et praebete uos curationi; etiam si exclamaueritis, non aliter audiam quam si ad tactum uitiorum uestrorum ingemescatis. Testari uultis attendere uos mouerique rerum magnitudine? sane liceat: ut quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam? Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat: numquid ergo existimas statim illis et loqui et laudare licuisse? (11) Quanta autem dementia eius est quem clamores imperitorum hilarem ex auditorio dimittunt! Quid laetaris quod ab hominibus his laudatus es quos non potes ipse laudare? Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste; erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo euocauerat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae. (12) Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae: est aliqua et laudandi elegantia. Omnia rerum omnium, si obseruentur, indicia sunt, et argumentum morum ex minimis quoque licet capere: impudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum; improbum risus, insanum uultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per notas exeunt: qualis quisque sit scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum laudetur aspexeris. (13) Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit: non laudatur ille nunc, si intellegis, sed conclamatur. Relinquantur istae uoces illis artibus quae propositum habent populo placere: philosophia adoretur. (14) Permittendum erit aliquando iuuenibus sequi impetum animi, tunc autem cum hoc ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt; talis laudatio aliquid exhortationis affert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat. ad rem commoueantur, non ad uerba composita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit sed sui. (15) Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se. Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium postquam prostituta est; sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem sed antistitem nancta est. Vale.