Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse uitium, luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus. Hominum sunt ista, non temporum: nulla aetas uacauit a culpa. Et, si aestimare licentiam cuiusque saeculi incipias, [pudet dicere,] numquam apertius, quam coram Catone, peccatum est. Credat aliquis pecuniam esse uersatam in eo iudicio, in quo reus erat Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore [in aperto] commiserat, uiolatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur, sic summotis extra consaeptum [conspectum] omnibus uiris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur? Atqui dati iudicibus nummi sunt; et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adolescentulorum nobilium stillarii loco exacta sunt. Minus crimine, quam absolutione, peccatum est. Adulterii reus adulteria diuisit, nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit. Haec in eo iudicio facta sunt, in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat. Ipsa ponam uerba Ciceronis, quia res fidem excedit: "Arcessiuit ad se, promisit, intercessit, dedit. Iam uero, o dii boni, rem perditam! etiam noctes certarum mulierum, atque adolescentulorum nobilium introductiones, nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fucrunt." Non uacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit. Vis seueri illius uxorem? dabo illam. Vis diuitis ? huius quoque tibi praestabo concubitum. Adulterium nisi feceris, damna. Illa formosa, quam desideras, ueniet; illius tibi noctem promitto, nec differo : intra comperendinationem fides promissi mei exstabit. Plus est distribuere adulteria, quam facere: illud est, matribus familiae denuntiare; hoc, illudere. Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat, nisi damnaturis, necessarium; et impetrauerant. Itaque eleganter illis Catulus, absoluto reo: "Quid uos, inquit, praesidium a nobis petebatis? an, ne nummi uobis eriperentur?" Inter hos tamen iocos, impune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno; qui damnationem peius effugit, quam meruit. Quidquam fuisse corruptius illis moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat; quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus, quam quaerebatur, admissum est? Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse; apparuit, sine adulterio tutum esse non posse. Hoc inter Pompeum et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est. Catonem, inquam, illum, quo sedente populus negator permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum. Credis spectasse tunc seuerius homines, quam iudicasse? Et fient, et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet. Non est itaque quod credas, nunc plurimum libidini permissum esse, legibus minimum. Longe enim frugalior hacc iuuentus, quam illa, est, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum confiterentur; cum stuprum committeretur rei iudicandae causa; cum Clodius iisdem uitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione. Credat hoc quisquam? qui damnabatur uno adulterio, absolutus est multis. Omne tempus Clodios, non omne Catones feret. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest, nec comes deesse: et res etiam ipsa sine duce, sine comite, procedit; non pronum [iter] est tantum ad uitia, sed praeceps. Et, quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt, offenduntque deerrantem; uitae peccata delectant. Non gaudet nauigio gubernator euerso; non gaudet aegro medicus elato; non gaudet orator, si patroni culpa reus cecidit: at, contra, omnibus crimen suum uoluptati est. Laetatur ille adulterio, in quod irritatus est ipsa difficultate; laetatur ille circumscriptione furtoque: nec ante illi culpa, quam culpae fortuna, displicuit. Id praua consuetudine euenit. Alioquin, ot scias subesse animis, etiam in pessima abductis, boni sensum, nec ignorari turpe, sed negligi; omnes peccata dissimulant, et, quamuis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt, At bona conscientia prodire uult et conspici; ipsas nequitia tenebras timet. Eleganter itaque ab Epicuro dictum puto : "Potest nocenti contingere ut lateat, latendi fides non potest;" aut, si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum: "Ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent." Ita est! tuta scelera esse possunt, secura non possunt. Hoc ego repugnare sectae nostrae, si sic expediatur, non iudico. Quare? quia prima illa et maxima peccantium est poena, peccasse; nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac uindicet, impunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est. Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac sequuntur, timere semper, et expauescere, et securitate diffidere. Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem? quare non semper illam in suspenso relinquam? Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit: "Nihil iustum esse natura, et crimina uitanda esse, quia uitari metus non possit." Hic consentiamus, mala facinora conscientia flagellari, et plurimum illi tormentorum esse, eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac uerberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure, natura nos a scelere abhorrere; quod nulli non etiam inter tuta timor est. Multos fortuna liberat poena, metu neminem. Quare? nisi quia infixa nobis eius rei auersatio est, quam natura damnauit? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia, et ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium, trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et iudicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et grauia de praesentibus soluerent, et in locum patientiae timor cederet.