[0] DE OTIO AUT SECESSU SAPIENTIS. [28] XXVIII. --- Circi nobis magno consensu uitia commendant. Licet nihil aliud quam quod sit salutare tentemus, proderit tamen per se ipsum secedere ; meliores erimus singuli. Quid, quod secedere ad optimos uiros, et aliquod exemplum eligere, ad quod uitam dirigamus, licet ? quod nisi in otio non fit. Tunc potest obtinere quod semel placuit, ubi nemo interuenit, qui iudicium adhuc imbecillum, populo adiutore, detorqueat : tunc potest uita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diuersissimis scindimus. Nam inter cetera mala illud pessimum est, quod uitia ipsa mutamus; sic ne hoc quidem nobis contingit, permanére in malo iam familiari. Aliud ex alio placet: uexatque nos hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum praua, sed etiam leuia sunt. Fluctuamus, aliudque ex alio comprehendimus : petita relinquimus, relicta repetimus : alternae inter cupiditatem nostram et poenitentiam uices sunt. Pendemus enim toti ex alienis iudiciis, et id optimum nobis. uidetur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id, quod laudandum petendumque est. Nec uiam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba uestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium. Dices mihi : « Quid agis Seneca ? deseris partes. Certe Stoici uestri dicunt : Usque ad ultimum uitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuuare singulos, opem ferre etiam inimicis miti manu. Non sumus, qui nullis annis uacationem damus, et, quod ait ille uir disertissimus : "Canitiem galea premimus". Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa. Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris ? Quin tu bene nauiter, si partium piget, transfugis potius, quam prodis ! » Hoc tibi in praesentia respondebo : Numquid uis amplius, quam ut me similem ducibus meis praestem? Quid ergo est? non quo miserint me illi, sed quo duxerint, ibo. [29] XXIX. Nunc probabo tibi, nec desciscere me a praeceptis Stoicorum : nam ne ipsi quidem a suis desciuerunt : et tamen excusatissimus essem, etiamsi non praecepta illorum sequerer, sed exempla. Hoc quod dico, in duas diuidam partes. Primum, ut possit aliquis, uel a prima aetate, contemplationi ueritatis totum se tradere, rationem uiuendi quaerere, atque exercere, secreto. Deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere, et ad alios ictus animum referre: uirginum Vestalium more, quae, annis inter officia diuisis, discunt facere sacra, et quum didicerunt, docent. [30] XXX. Haec Stoicis quoque placere ostendam : non quia legem dixerim mihi, nihil contra dictum Zenonis Chrysippiue committere : sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam : quam si quis semper unius sequitur, non id curiae, sed iam factionis est. Utinam quidem iam tenerentur omnia, et inoperta ac confessa ueritas esset ! nihil ex decretis mutaremus : nunc ueritatem, cum iis ipsis qui dotent, quaerimus. Duae maximae in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum : sed utraque ad otium diuersa uia mittit. Epicurus ait : « Non accedet ad rempublicam sapiens, nisi si quid interuenerit. » Zenon ait : « Accedet ad rempublicam, nisi si quid impedierit. » Alter otium ex proposito petit, alter ex causa. Causa autem illa late patet : si respublica corruptior est, quam ut adiuuari possit ; si occupata est malis, non nitetur sapiens in superuacuum, nec se nihil profuturus impendet, si parum habebit auctoritatis aut uirium : nec illum erit admissura respublica, si ualetudo illum impediet. Quomodo nauem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis : sic ad uitam, quam inhabilem sciet, non accedet. Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere, et protinus commendare se nouis artibus : et illud beatum otium exigere, uirtutum cultor, quae exerceri etiam a quietissimis possunt. Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis ; si minus, paucis ; si minus, proximis ; si minus, sibi. Nam quum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit, non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus iis, quibus melior factus prodesse potuisset : sic si quis bene de se meretur, hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat. [31] XXXI. Diras respublicas animo complectamur, alteram magnam, et uere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus, aut ad illum, sed terminos ciuitatis nostrae cum sole metimur : alteram, cui nos adscripsit conditio nascendi. Haec aut Atheniensium erit, aut Carthaginiensium, aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnes pertineat homines, sed ad certos. Quidam eodem tempore utrique reipublicae dant operam, maiori minorique : quidam tantum minori : quidam tantum maiori. Huic maiori reipublicae et in otio deseruire possumus : immo uero nescio, an in otio melius, ut quaeramus, quid sit uirtus, una pluresue sint? natura an ars bonos uiros faciat? unum sit hoc quod maria terrasque, et mari ac terris inserta complectitur, an multa eiusmodi corpora Deus sparserit? continua sit omnis et plena materia, ex qua cuncta gignuntur, au diducta, et solidis inane permixtum sit? Deus sedens opus suum spectet, an tractet? utrumne extrinsecus illi circumfusus sit, an toti inditus? immortalis sit mundus, an inter caduca, et ad tempus nata, numerandus? Haec qui contemplatur, quid Deo praestat? ne tanta eius opera sine teste sint. Solemus dicere, summum bonum esse, secundum naturam uiuere : natura nos ad utrumque genuit, et contemplationi rerum, et actioni. [32] XXXII. Nunc probemus, quod prius diximus. Quid porro? hoc non erit probatum, si se unusquisque consuluerit, quantam cupiditatem habeat ignota noscendi, quam ad omnes fabulas excitetur ? Nauigant quidam, et labores peregrinationis longissimae una mercede perpetiuntur, cognoscendi aliquid abditum remotumque. Haec res ad spectacula populos contrahit, haec cogit praeclusa rimari, secretiora exquirere, antiquitates euoluere, mores barbararum audire gentium. Curiosum nobis natura ingenium dedit : et artis sibi ac pulchritudinis suae conscia, spectatores nos tantis rerum spectaculis genuit, perditura fructum sui, si tam magna, tam clara, tam subtiliter ducta, tam nitida, et non uno genere formosa, solitudini ostenderet. Ut scias illam spectari uoluisse, non tantum aspici, uide quem nobis locum dederit. In media nos sui parte constituit, et circumspectum omnium nobis dedit : nec erexit tantummodo hominem, sed etiam ad contemplationem factum, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset, et uultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput, et collo flexibili imposuit. Deinde sena per diem, sena per noctem signa produxit, nullam non partem sui explicuit : ut per haec quae obtulerat eius oculis, cupiditatem faceret etiam ceterorum ; nec enim omnia, nec tanta uisimus, quanta sunt; sed acies nostra aperit sibi inuestigando uiam, et fundamenta ueri iacit, ut inquisitio transeat ex apertis in obscura, et aliquid ipso mundo inueniat antiquius. Unde ista sidera exierint ? quis fuerit uniuersi status, antequam singula in partes discederent? quae ratio mersa et confusa diduxerit ? quis loca rebus assignauerit ? suapte natura grauia descenderint, euolauerint leuia ; au praeter nisum pondusque corporum altior aliqua uis legem singulis dixerit? an illud uerum sit, quo maxime probatur hominem diuini spiritus esse, partem ac ueluti scintillas quasdam sacrorum in terras desiluisse, atque alieno loco haesisse ? Cogitatio nostra coeli munimenta perrumpit, nec contenta est id quod ostenditur scire. Illud, inquit, scrutor, quod ultra mundum iacet . utrumne profunda uastitas sit, an et hoc ipsum terminis suis cludatur? qualis sit habitus exclusis : informia et confusa sint, an in omnem partem tantumdem loci obtinentia, an et illa in aliquem cultum descripta sint? huic cohaereant mundo, an longe ab hoc secesserint, et in uacuo uolutentur ? indiuidua sint, per quae struitur omne id quod natum futurumque est, an continua eorum materia sit, et per totum mutabilis ? utrum contraria inter se elementa sint, an non pugnent, sed per diuersa conspirent. Ad haec quaerenda natus, aestima, quam non multum acceperit temporis, etiam si illud totum sibi uindicet. Cui licet nihil facilitate eripi, nihil negligentia patiatur excidere, licet horas auarissime seruet, et usque in ultimae aetatis humanae terminos procedat, nec quidquam illi ex eo quod natura constituit, fortuna concutiat ; tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est. Ergo secundum naturam uiuo, si totum me illi dedi, si illius admirator cultorque sum. Natura autem utrumque facere me uoluit, et agere, et contemplationi uacare. Utrumque facio : quoniam ne contemplatio quidem sine actione est. « Sed refert, inquis, an ad hanc uoluptatis causa accesserit, nihil aliud ex illa petens, quam assiduam contemplationem, sine exitu : est enim dulcis, et habet illecebras suas. » Aduersus hoc tibi respondeo ; aeque refert, quo animo ciuilem agas uitam : an ut semper inquietus sis, nec unquam sumas ullum tempus, quo ab humanis ad diuina respiceas. Quomodo res appetere, sine ullo uirtutum amore, et sine cultu ingenii, ac nudas edere operas, minime probabile est: (misceri enim inter se ista, et conseri debent :) sic imperfectum ac languidum bonum est, in otium sine actu proiecta uirtus, nunquam id quod didicit ostendens. Quis negat, illam debere profectus suos in opere tentare, nec tantum, quid faciendum sit, cogitare, sed etiam aliquando manum exercere, et ea quae meditata sunt, ad uerum perducere ? Quid ? si per ipsum sapientem non est mora, si non actor deest, sed agenda desunt : ecquid illi secum esse permettes ? Quo animo ad otium sapiens sccedit? ut sciat secum quoque ea acturum, per quae posteris prosit. Nos certe sumus, qui dicimus, et Zenonem et Chrysippum maiora egisse quai si duxissent exercitus, gessissent honores, leges tulissent ; quas non uni ciuitati, sed toti humano generi tulerunt. Quid ergo est, quare tale otium non conueniat bono uiro, per quod futura secula ordinet, nec apud paucos concionetur, sed apud omnes omnium gentium homines, quique sunt, quique erunt ? Ad summam quaero, an ex praeceptis suis uixerint Cleanthes, et Chrysippus, et Zenon ? Non dubie respondebis, sic illos uixisse, quemadmodum dixerant esse uiuendum. Atqui nemo illorum rempublicam administrauit. « Non fuit illis, inquis, aut fortuna, aut dignitas, quae admitti ad publicarum rerum tractationem solet. » Sed iidem nihilominus non segnem egere uitam : inuenerunt, quemadmodum plus quies illorum hominibus prodesset, quam aliorum discursus et sudor. Ergo nihilominus hi multum egisse uisi sunt, quamuis nihil publice agerent. Praeterea tria genera sunt uitae, inter quae, quod sit optimum, quaeri solet : unum uoluptati uacat, alterum contemplationi, tertium actioni. Primum, deposita contentione depositoque odio quod implacabile diuersa sequentibus indiximus, uideamus, an haec omnia ad idem sub alio titulo perueniant. Nec ille, qui uoluptatem probat, sine contemplatione est; nec ille, qui contemplationi inseruit, sine uoluptate est ; nec ille, cuius uita actioni destinata est, sine contemplatione est. « Plurimum, inquis, discriminis est, utrum aliqua res propositum, an propositi alterius accessio sit. » Sane grande discrimen : tamen alterum sine altero non est. Nec ille sine actione contemplatur, nec hic sine contemplatione agit. Nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, uoluptatem inertem probat, sed eam quam ratione efficit firmam sibi. Ita et haec ipsa uoluptaria secta in actu est ! » Quidni in actu sit, quum ipse dicat Epicurus, aliquando se recessurum a uoluptate, dolorem etiam appetiturum, si aut uoluptati imminebit poenitentia, aut dolor minor pro grauiore sumetur? « Quo pertinet hoc dicere? » ut appareat, contemplationem placere omnibus. Alii petunt illam : nobis haec statio est, non portus. Adiice nunc huc, quod e lege Chrysippi uiuere otioso licet : non dico, ut otium patiatur, sed ut eligat. Negant nostri sapientem ad quamlibet rempublicam accessurum. Quid autem interest, quomodo sapiens ad otium ueniat : utrum quia respublica illi deest, an quia ipse reipublicae ? Si omnibus defutura respublica est (semper autem deerit fastidiose quaerentibus), interrogo ad quam rempublicam sapiens accessurus sit? ad Atheniensium? in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnaretur, fugit ; in qua opprimit inuidia uirtutes. Negabis mihi accessurum ad hanc rempublicam sapientem. Ad Carthaginiensium ergo rempublicam sapiens accedet ? in qua assidua seditio, et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni uilitas, aduersus hostes inhumana crudelitas, etiam aduersus suos hostilis. Et hanc fugiet. Si percensere singulas uoluero, nullam inueniam, quae sapientem, aut quam sapiens pati possit. Quod si non inuenitur illa respublica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, qui, quod unum praeferri poterat otio, nusquam est. Si quis dicit optimum esse nauigare, deinde negat nauigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant, et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto, hic me uetat nauem soluere, quamquam landat nauigationem.