[0,0,0] AD NERONEM CAESAREM DE CLEMENTIA [1,0,0] Liber I [1,1,1] Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut quodam modo speculi uice fungerer et te tibi ostenderem peruenturum ad uoluptatem maximam omnium. Quamuis enim recte factorum uerus fructus sit fecisse nec ullum uirtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuuat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exsultaturam, si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum: [1,1,2] 'Egone ex omnibus mortalibus placui electusque sum, qui in terris deorum uice fungerer? Ego uitae necisque gentibus arbiter; qualem quisque sortem statumque habeat, in mea manu positum est; quid cuique mortalium Fortuna datum uelit, meo ore pronuntiat; ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt; nulla pars usquam nisi uolente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit, ad nutum meum stringentur; quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est. [1,1,3] In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuuenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extorsit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria. Conditum, immo constrictum apud me ferrum est, summa parsimonia etiam uilissimi sanguinis; nemo non, cui alia desunt, hominis nomine apud me gratiosus est. [1,1,4] Seueritatem abditam, at clementiam in procinctu habeo; sic me custodio, tamquam legibus, quas ex situ ac tenebris in lucem euocaui, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima motus sum, alterius ultima; alium dignitati donaui, alium humilitati; quotiens nullam inueneram misericordiae causam, mihi peperci. Hodie dis immortalibus, si a me rationem repetant, adnumerare genus humanum paratus sum.' [1,1,5] Potes hoc, Caesar, audacter praedicare: omnia, quae in fidem tutelamque tuam uenerunt, tuta haberi, nihil per te neque ui neque clam adimi rei publicae. Rarissimam laudem et nulli adhuc principum concessam concupisti innocentiam. Non perdit operam nec bonitas ista tua singularis ingratos aut malignos aestimatores nancta est. Refertur tibi gratia; nemo unus homo uni homini tam carus umquam fuit, quam tu populo Romano, magnum longumque eius bonum. [1,1,6] Sed ingens tibi onus imposuisti; nemo iam diuum Augustum nec Ti- Caesaris prima tempora loquitur nec, quod te imitari uelit, exemplar extra te quaerit; principatus tuus ad gustum exigitur. Difficile hoc fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt; quibus ueritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt. [1,1,7] Magnam adibat aleam populus Romanus, cum incertum esset, quo se ista tua nobilis indoles daret; iam uota publica in tuto sunt; nec enim periculum est, ne te subita tui capiat obliuio. Facit quidem auidos nimia felicitas, nec tam temperatae cupiditates sunt umquam, ut in eo, quod contigit, desinant; gradus a magnis ad maiora fit, et spes improbissimas conplectuntur insperata adsecuti; omnibus tamen nunc ciuibus tuis et haec confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint. [1,1,8] Multa illos cogunt ad hanc confessionem, qua nulla in homine tardior est: securitas alta, adfluens, ius supra omnem iniuriam positum; obuersatur oculis laetissima forma rei publicae, cui ad summam libertatem nihil deest nisi pereundi licentia. 9. Praecipue tamen aequalis ad maximos imosque peruenit clementiae tuae admiratio; cetera enim bona pro portione fortunae suae quisque sentit aut exspectat maiora minoraque, ex clementia omnes idem sperant; nec est quisquam, cui tam ualde innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam paratam humanis erroribus gaudeat. [1,2,1] Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum quemque putent sustineri, quoniam nisi post crimen superuacua est et sola haec uirtus inter innocentes cessat. Sed primum omnium, sicut medicinae apud aegros usus, etiam apud sanos honor est, ita clementiam, quamuis poena digni inuocent, etiam innocentes colunt. Deinde habet haec in persona quoque innocentium locum, quia interim fortuna pro culpa est; nec innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe uirtuti, quoniam quidem condicione temporum incidunt quaedam, quae possint laudata puniri. Adice, quod magna pars hominum est, quae reuerti ad innocentiam possit, si poenae remissio fuerit. [1,2,2] Non tamen uolgo ignoscere decet; nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et uitiorum eruptio; itaque adhibenda moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat. Nec promiscuam habere ac uolgarem clementiam oportet nec abscisam; nam tam omnibus ignoscere crudelitas quam nulli. Modum tenere debemus; sed quia difficile est temperamentum, quidquid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderet. [1,3,1] Sed haec suo melius loco dicentur. Nunc in tres partes omnem hanc materiam diuidam. Prima erit manumissionis; secunda, quae naturam clementiae habitumque demonstret: nam cum sint uitia quaedam uirtutes imitantia, non possunt secerni, nisi signa, quibus dinoscantur, impresseris; tertio loco quaeremus, quomodo ad hanc uirtutem perducatur animus, quomodo confirmet eam et usu suam faciat. [1,3,2] Nullam ex omnibus uirtutibus homini magis conuenire, cum sit nulla humanior, constet necesse est non solum inter nos, qui hominem sociale animal communi bono genitum uideri uolumus, sed etiam inter illos, qui hominem uoluptati donant, quorum omnia dicta factaque ad utilitates suas spectant; nam si quietem petit et otium, hanc uirtutem naturae suae nanctus est, quae pacem amat et manus retinet. [1,3,3] Nullum tamen clementia ex omnibus magis quam regem aut principem decet. Ita enim magnae uires decori gloriaeque sunt, si illis salutaris potentia est; nam pestifera uis est ualere ad nocendum. Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque uniuersorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim aduolant. Obicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti circumfusique defendunt, incurrentibus periculis se opponunt. [1,3,4] Non est hic sine ratione populis urbibusque consensus sic protegendi amandique reges et se suaque iactandi, quocumque desiderauit imperantis salus; nec haec uilitas sui est aut dementia pro uno capite tot milia excipere ferrum ac multis mortibus unam animam redimere nonnumquam senis et inualidi. [1,3,5] Quemadmodum totum corpus animo deseruit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut inquieti discurrimus, cum ille imperauit, siue auarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, siue ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut uoluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura uiribus suis, nisi consilio sustineretur. [1,4,1] Suam itaque incolumitatem amant, cum pro uno homine denas legiones in aciem deducunt, cum in primam frontem procurrunt et aduersa uolneribus pectora ferunt, ne imperatoris sui signa uertantur. Ille est enim uinculum, per quod res publica cohaeret, ille spiritus uitalis, quem haec tot milia trahunt nihil ipsa per se futura nisi onus et praeda, si mens illa imperii subtrahatur. Rege incolumi mens omnibus una; amisso rupere fidem. [1,4,2] Hic casus Romanae pacis exitium erit, hic tanti fortunam populi in ruinas aget; tam diu ab isto periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos si quando abruperit uel aliquo casu discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi imperii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit. [1,4,3] Ideo principes regesque et quocumque alio nomine sunt tutores status publici non est mirum amari ultra priuatas etiam necessitudines; nam si sanis hominibus publica priuatis potiora sunt, sequitur, ut is quoque carior sit, in quem se res publica conuertit. Olim enim ita se induit rei publicae Caesar, ut seduci alterum non posset sine utriusque pernicie; nam et illi uiribus opus est et huic capite. [1,5,1] Longius uidetur recessisse a proposito oratio mea, at mehercules rem ipsam premit. Nam si, quod adhuc colligit, tu animus rei publicae tuae es, illa corpus tuum, uides, ut puto, quam necessaria sit clementia; tibi enim parcis, cum uideris alteri parcere. Parcendum itaque est etiam improbandis ciuibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat. [1,5,2] Est ergo, ut dicebam, clementia omnibus quidem hominibus secundum naturam, maxime tamen decora imperatoribus, quanto plus habet apud illos, quod seruet, quantoque in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet priuata crudelitas! principum saeuitia bellum est. [1,5,3] Cum autem uirtutibus inter se sit concordia nec ulla altera melior aut honestior sit, quaedam tamen quibusdam personis aptior est. Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum, infra quem nihil est; quid enim maius aut fortius quam malam fortunam retundere? Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur. [1,5,4] Clementia, in quamcumque domum peruenerit, eam felicem tranquillamque praestabit, sed in regia, quo rarior, eo mirabilior. Quid enim est memorabilius quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius grauiori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si uehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem: 'Occidere contra legem nemo non potest, seruare nemo praeter me'? [1,5,5] Magnam fortunam magnus animus decet, qui, nisi se ad illam extulit et altior stetit, illam quoque infra ad terram deducit; magni autem animi proprium est placidum esse tranquillumque et iniurias atque offensiones superne despicere. Muliebre est furere in ira, ferarum uero nec generosarum quidem praemordere et urguere proiectos. Elephanti leonesque transeunt, quae impulerunt; ignobilis bestiae pertinacia est. [1,5,6] Non decet regem saeua nec inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat; at si dat uitam, si dat dignitatem periclitantibus et meritis amittere, facit, quod nulli nisi rerum potenti licet; uita enim etiam superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur. 7. Seruare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali. Deorum itaque sibi animum adserens princeps alios ex ciuibus suis, quia utiles bonique sunt, libens uideat, alios in numerum relinquat; quosdam esse gaudeat, quosdam patiatur. [1,6,1] Cogitato, in hac ciuitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius uelut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caueae postulantur, in qua consumitur quicquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac uastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex seuerus absoluerit. [1,6,2] Quotus quisque ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur, qua quaerit? quotus quisque accusator uacat culpa? Et nescio, an nemo ad dandam ueniam difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit. [1,6,3] Peccauimus omnes, alii grauia, alii leuiora, alii ex destinato, alii forte impulsi aut aliena nequitia ablati; alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam inuiti ac retinentes perdidimus; nec deliquimus tantum, sed usque ad extremum aeui delinquemus. 4. Etiam si quis tam bene iam purgauit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando peruenit. [1,7,1] Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse ciuibus, quales sibi deos uelit. Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem? Et quis regum erit tutus, cuius non membra haruspices colligant? [1,7,2] Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant! Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis. [1,7,3] Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expauescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso. Facilius priuatis ignoscitur pertinaciter se uindicantibus; possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria uenit; timent praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus gratiam infirmitas uidetur, non clementia; at cui ultio in facili est, is omissa ea certam laudem mansuetudinis consequitur. [1,7,4] Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere liberius est; leues inter paria ictus sunt; regi uociferatio quoque uerborumque intemperantia non ex maiestate est. [1,8,1] Graue putas eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent. 'Ista' inquis 'seruitus est, non imperium.' Quid? tu non experiris istud nobis esse, tibi seruitutem? Alia condicio est eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent, quorum et uirtutes, ut appareant, diu luctantur et uitia tenebras habent; uestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt. [1,8,2] Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent! Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamuis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius; tibi in tua pace armato uiuendum est. Aberrare a fortuna tua non potes; obsidet te et, quocumque descendis, magno apparatu sequitur. [1,8,3] Est haec summae magnitudinis seruitus non posse fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa necessitas est. Nam illos quoque caelum adligatos tenet, nec magis illis descendere datum est quam tibi tutum: fastigio tuo adfixus es. [1,8,4] Nostros motus pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum sine sensu publico licet; tibi non magis quam soli latere contingit. Multa circa te lux est, omnium in istam conuersi oculi sunt; prodire te putas? Oriris. [1,8,5] Loqui non potes, nisi ut uocem tuam, quae ubique sunt gentes, excipiant; irasci non potes, nisi ut omnia tremant, quia neminem adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur. Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animaduersiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent, non sine causa; non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in eo, qui omnia potest. [1,8,6] Adice nunc, quod priuatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens uindicta paucorum odium opprimit, omnium inritat. [1,8,7] Voluntas oportet ante saeuiendi quam causa deficiat; alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo; parentes enim liberique eorum, qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum singulorum succedunt. [1,9,1] Hoc quam uerum sit, admonere te exemplo domestico uolo. Diuus Augustus fuit mitis princeps, si quis illum a principatu suo aestimare incipiat; in communi quidem rei publicae gladium mouit. Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodeuicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M- Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis. [1,9,2] Sed cum annum quadragensimum transisset et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium L- Cinnam, stolidi ingenii uirum, insidias ei struere; dictum est, et ubi et quando et quemadmodum adgredi uellet; unus ex consciis deferebat. [1,9,3] Constituit se ab eo uindicare et consilium amicorum aduocari iussit. Nox illi inquieta erat, cum cogitaret adulescentem nobilem, hoc detracto integrum, Cn. Pompei nepotem, damnandum; iam unum hominem occidere non poterat, cui M- Antonius proscriptionis edictum inter cenam dictarat. [1,9,4] Gemens subinde uoces uarias emittebat et inter se contrarias: 'Quid ergo? Ego percussorem meum securum ambulare patiar me sollicito? Ergo non dabit poenas, qui tot ciuilibus bellis frustra petitum caput, tot naualibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parata est, non occidere constituat, sed immolare?' (nam sacrificantem placuerat adoriri.) [1,9,5] Rursus silentio interposito maiore multo uoce sibi quam Cinnae irascebatur: 'Quid uiuis, si perire te tam multorum interest? Quis finis erit suppliciorum? Quis sanguinis? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant; non est tanti uita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt.' [1,9,6] Interpellauit tandem illum Liuia uxor et: 'Admittis' inquit 'muliebre consilium? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria. Seueritate nihil adhuc profecisti; Saluidienum Lepidus secutus est, Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum ausos pudet. Nunc tempta, quomodo tibi cedat clementia; ignosce L- Cinnae. Deprensus est; iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae potest.' [1,9,7] Gauisus, sibi quod aduocatum inuenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogauerat, imperauit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram iussisset: 'Hoc' inquit 'primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames; dabitur tibi loquendi liberum tempus. [1,9,8] Ego te, Cinna, cum in hostium castris inuenissem, non factum tantum mihi inimicum sed natum, seruaui, patrimonium tibi omne concessi. Hodie tam felix et tam diues es, ut uicto uictores inuideant. Sacerdotium tibi petenti praeteritis compluribus, quorum parentes mecum militauerant, dedi; cum sic de te meruerim, occidere me constituisti.' [1,9,9] Cum ad hanc uocem exclamasset procul hanc ab se abesse dementiam: 'Non praestas' inquit 'fidem, Cinna; conuenerat, ne interloquereris. Occidere, inquam, me paras'; adiecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum. [1,9,10] Et cum defixum uideret nec ex conuentione iam, sed ex conscientia tacentem: 'Quo' inquit 'hoc animo facis? ut ipse sis princeps? male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad imperandum nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam non potes, nuper libertini hominis gratia in priuato iudicio superatus es; adeo nihil facilius potes quam contra Caesarem aduocare. Cedo, si spes tuas solus impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Seruilii ferent tantumque agmen nobilium non inania nomina praeferentium, sed eorum, qui imaginibus suis decori sint?' [1,9,11] Ne totam eius orationem repetendo magnam partem uoluminis occupem (diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, cum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet): 'Vitam' inquit 'tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat; contendamus, utrum ego meliore fide tibi uitam dederim an tu debeas.' [1,9,12] Post hoc detulit ultro consulatum questus quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est. [1,10,1] Ignouit abauus tuus uictis; nam si non ignouisset, quibus imperasset? Sallustium et Cocceios et Deillios et totam cohortem primae admissionis ex aduersariorum castris conscripsit; iam Domitios, Messalas, Asinios, Cicerones, quidquid floris erat in ciuitate, clementiae suae debebat. Ipsum Lepidum quam diu mori passus est! Per multos annos tulit ornamenta principis retinentem et pontificatum maximum non nisi mortuo illo transferri in se passus est; maluit enim illum honorem uocari quam spolium. [1,10,2] Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit; haec gratum ac fauorabilem reddidit, quamuis nondum subactis populi Romani ceruicibus manum imposuisset; haec hodieque praestat illi famam, quae uix uiuis principibus seruit. [1,10,3] Deum esse non tamquam iussi credimus; bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen conuenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnauerat, adeo non occidit, ut dimissis, quo tutiores essent, diplomata daret. [1,10,4] Hoc est ignoscere, cum scias multos futuros, qui pro te irascantur et tibi sanguine alieno gratificentur, non dare tantum salutem, sed praestare. [1,11,1] Haec Augustus senex aut iam in senectutem annis uergentibus; in adulescentia caluit, arsit ira, multa fecit, ad quae inuitus oculos retorquebat. Comparare nemo mansuetudini tuae audebit diuum Augustum, etiam si in certamen iuuenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam; fuerit moderatus et clemens, nempe post mare Actiacum Romano cruore infectum, nempe post fractas in Sicilia classes et suas et alienas, nempe post Perusinas aras et proscriptiones. [1,11,2] Ego uero clementiam non uoco lassam crudelitatem; haec est, Caesar, clementia uera, quam tu praestas, quae non saeuitiae paenitentia coepit, nullam habere maculam, numquam ciuilem sanguinem fudisse; haec est in maxima potestate uerissima animi temperantia et humani generis comprendens ut sui amor non cupiditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum principum exemplis corruptum, quantum sibi ciues suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare aciem imperii sui. [1,11,3] Praestitisti, Caesar, ciuitatem incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est. [1,11,4] Clementia ergo non tantum honestiores sed tutiores praestat ornamentumque imperiorum est simul et certissima salus. Quid enim est, cur reges consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis ac breuis potestas sit? Quid interest inter tyrannum ac regem (species enim ipsa fortunae ac licentia par est), nisi quod tyranni in uoluptatem saeuiunt, reges non nisi ex causa ac necessitate? [1,12,1] 'Quid ergo? Non reges quoque occidere solent?' Sed quotiens id fieri publica utilitas persuadet; tyrannis saeuitia cordi est. Tyrannus autem a rege factis distat, non nomine; nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L- Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium? [1,12,2] Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam auide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia ciuium Romanorum contrucidari iussit et, cum in uicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu: 'Hoc agamus' inquit, 'P- C-; seditiosi pauculi meo iussu occiduntur'? [1,12,3] Hoc non est mentitus; pauci Sullae uidebantur. Sed mox de Sulla, cum quaeremus, quomodo hostibus irascendum sit, utique si in hostile nomen ciues et ex eodem corpore abrupti transierint; interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis ualletur; sed alter arma habet, quibus in munimentum pacis utitur, alter, ut magno timore magna odia compescat, nec illas ipsas manus, quibus se commisit, securus adspicit. [1,12,4] Contrariis in contraria agitur; nam cum inuisus sit, quia timetur, timeri uult, quia inuisus est, et illo exsecrabili uersu, qui multos praecipites dedit, utitur: Oderint, dum metuant, ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creuerunt. Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus uero et acer et extrema admouens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet. [1,12,5] Sic feras linea et pinnae clusas contineant, easdem a tergo eques telis incessat: temptabunt fugam per ipsa, quae fugerant, proculcabuntque formidinem. Acerrima uirtus est, quam ultima necessitas extundit. Relinquat oportet securi aliquid metus multoque plus spei quam periculorum ostentet; alioqui, ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere in pericula iuuat et ut aliena anima abuti. [1,13,1] Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam uidet) omnem laborem libens patitur ut parentis custos; at illum acerbum et sanguinarium necesse est grauentur stipatores sui. [1,13,2] Non potest habere quisquam bonae ac fidae uoluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac uindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores. Hoc enim inter cetera uel pessimum habet crudelitas: perseuerandum est nec ad meliora patet regressus; scelera enim sceleribus tuenda sunt. Quid autem eo infelicius, cui iam esse malo necesse est? [1,13,3] O miserabilem illum, sibi certe! nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta reddidit tam externa quam domestica, cum arma metuat, ad arma confugiens, non amicorum fidei credens, non pietati liberorum; qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, inuisior sibi quam seruientibus. [1,13,4] E contrario is, cui curae sunt uniuersa, qui alia magis, alia minus tuetur, nullam non rei publicae partem tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam, si ex usu est animaduertere, ostendens, quam inuitus aspero remedio manus admoueat, in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet adprobare imperia sua ciuibus cupiens, felix abunde sibi uisus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, uoltu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam inquis non acerbus, a tota ciuitate amatur, defenditur, colitur. [1,13,5] Eadem de illo homines secreto loquuntur quae palam; tollere filios cupiunt et publicis malis sterilitas indicta recluditur; bene se meriturum de liberis suis quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit. Hic princeps suo beneficio tutus nihil praesidiis eget, arma ornamenti causa habet. [1,14,1] Quod ergo officium eius est? Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam uerberibus. Numquid aliquis sanus filium a prima offensa exheredat? nisi magnae et multae iniuriae patientiam euicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum; multa ante temptat, quibus dubiam indolem et peiore iam loco positam reuocet; simul deploratum est, ultima experitur. Nemo ad supplicia exigenda peruenit, nisi qui remedia consumpsit. [1,14,2] Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellauimus Patrem Patriae non adulatione uana adducti. Cetera enim cognomina honori data sunt; Magnos et Felices et Augustos diximus et ambitiosae maiestati quicquid potuimus titulorum congessimus illis hoc tribuentes; Patrem quidem Patriae appellauimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam, quae est temperantissima liberis consulens suaque post illos reponens. [1,14,3] Tarde sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absciderit, reponere cupiat et in abscidendo gemat cunctatus multum diuque; prope est enim, ut libenter damnet, qui cito; prope est, ut inique puniat, qui nimis. [1,15,1] Trichonem equitem Romanum memoria nostra, quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis in foro confodit; uix illum Augusti Caesaris auctoritas infestis tam patrum quam filiorum manibus eripuit. [1,15,2] Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnauit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exsilio et exsilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat; haec liberalitas effecit, ut, in qua ciuitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat. [1,15,3] Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri, bonum principem. Cogniturus de filio Tarius aduocauit in consilium Caesarem Augustum; uenit in priuatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit; 'Immo in meam domum ueniat'; quod si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non patris. [1,15,4] Audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus arguebatur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset; deinde, priusquam aperirentur codicilli, iurauit se Tarii, hominis locupletis, hereditatem non aditurum. [1,15,5] Dicet aliquis: 'Pusillo animo timuit, ne uideretur locum spei suae aperire uelle filii damnatione.' Ego contra sentio; quilibet nostrum debuisset aduersus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia, principes multa debent etiam famae dare. Iurauit se non aditurum hereditatem. [1,15,6] Tarius quidem eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit; et postquam adprobauit gratuitam esse seueritatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri uideretur. [1,15,7] Non culleum, non serpentes, non carcerem decreuit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset; mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulso in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset; debere illum ab urbe et a parentis oculis submoueri. [1,16,1] O dignum, quem in consilium patres aduocarent! O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent! Haec clementia principem decet; quocumque uenerit, mansuetiora omnia faciat. Nemo regi tam uilis sit, ut illum perire non sentiat; qualiscumque pars imperii est. [1,16,2] In magna imperia ex minoribus petamus exemplum. Non unum est imperandi genus; imperat princeps ciuibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus uel centurio militibus. [1,16,3] Nonne pessimus pater uidebitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex leuissimis causis compescet? Uter autem praeceptor liberalibus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et uerecundia emendare ac docere malit? Tribunum centurionemque da saeuum: desertores faciet, quibus tamen ignoscitur. [1,16,4] Numquidnam aequum est grauius homini et durius imperari, quam imperatur animalibus mutis? Atqui equum non crebris uerberibus exterret domandi peritus magister; fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris. [1,16,5] Idem facit ille uenator, quique instituit catulos uestigia sequi quique iam exercitatis utitur ad excitandas uel persequendas feras: nec crebro illis minatur (contundet enim animos et, quicquid est indolis, comminuetur trepidatione degeneri) nec licentiam uagandi errandique passim concedit. Adicias his licet tardiora agentes iumenta, quae, cum ad contumeliam et miserias nata sint, nimia saeuitia cogantur iugum detractare. [1,17,1] Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum. Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine hominem esse? Morbis medemur nec irascimur; atqui et hic morbus est animi; mollem medicinam desiderat ipsumque medentem minime infestum aegro. [1,17,2] Mali medici est desperare, ne curet: idem in iis, quorum animus adfectus est, facere debebit is, cui tradita salus omnium est, non cito spem proicere nec mortifera signa pronuntiare; luctetur cum uitiis, resistat, aliis morbum suum exprobret, quosdam molli curatione decipiat citius meliusque sanaturus remediis fallentibus; agat princeps curam non tantum salutis, sed etiam honestae cicatricis. [1,17,3] Nulla regi gloria est ex saeua animaduersione (quis enim dubitat posse?), at contra maxima, si uim suam continet, si multos irae alienae eripuit, neminem suae impendit. [1,18,1] Seruis imperare moderate laus est. Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captiuis et pretio paratis iubet. Quanto iustius iubet hominibus liberis, ingenuis, honestis non ut mancipiis abuti sed ut his, quos gradu antecedas quorumque tibi non seruitus tradita sit, sed tutela. [1,18,2] Seruis ad statuam licet confugere; cum in seruum omnia liceant, est aliquid, quod in hominem licere commune ius animantium uetet. Quis non Vedium Pollionem peius oderat quam serui sui, quod muraenas sanguine humano saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in uiuarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat? O hominem mille mortibus dignum, siue deuorandos seruos obiciebat muraenis, quas esurus erat, siue in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret. [1,18,3] Quemadmodum domini crudeles tota ciuitate commonstrantur inuisique et detestabiles sunt, ita regum et iniuria latius patet et infamia atque odium saeculis traditur; quanto autem non nasci melius fuit, quam numerari inter publico malo natos! [1,19,1] Excogitare nemo quicquam poterit, quod magis decorum regenti sit quam clementia, quocumque modo is et quocumque iure praepositus ceteris erit. Eo scilicet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo in maiore praestabitur potestate, quam non oportet noxiam esse, si ad naturae legem componitur. [1,19,2] Natura enim commenta est regem, quod et ex aliis animalibus licet cognoscere et ex apibus; quarum regi amplissimum cubile est medioque ac tutissimo loco; praeterea opere uacat exactor alienorum operum, et amisso rege totum dilabitur, nec umquam plus unum patiuntur melioremque pugna quaerunt; praeterea insignis regi forma est dissimilisque ceteris cum magnitudine tum nitore. [1,19,3] Hoc tamen maxime distinguitur: iracundissimae ac pro corporis captu pugnacissimae sunt apes et aculeos in uolnere relinquunt, rex ipse sine aculeo est; noluit illum natura nec saeuum esse nec ultionem magno constaturam petere telumque detraxit et iram eius inermem reliquit. Exemplar hoc magnis regibus ingens; est enim illi mos exercere se in paruis et ingentium rerum documenta in minima parere. [1,19,4] Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto uehementius nocet. Utinam quidem eadem homini lex esset et ira cum telo suo frangeretur nec saepius liceret nocere quam semel nec alienis uiribus exercere odia! Facile enim lassaretur furor, si per se sibi satis faceret et si mortis periculo uim suam effunderet. [1,19,5] Sed ne nunc quidem illi cursus tutus est; tantum enim necesse est timeat, quantum timeri uoluit, et manus omnium obseruet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat. Hanc aliquis agere uitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare? Errat enim, si quis existimat tutum esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est; securitas securitate mutua paciscenda est. [1,19,6] Non opus est instruere in altum editas arces nec in adscensum arduos colles emunire nec latera montium abscidere, multiplicibus se muris turribusque saepire: saluum regem clementia in aperto praestabit. Unum est inexpugnabile munimentum amor ciuium. [1,19,7] Quid pulchrius est quam uiuere optantibus cunctis et uota non sub custode nuncupantibus? Si paulum ualetudo titubauit, non spem hominum excitari, sed metum? Nihil esse cuiquam tam pretiosum, quod non pro salute praesidis sui commutatum uelit? [1,19,8] O ne ille, cui contingit ut sibi quoque uiuere debeat? In hoc adsiduis bonitatis argumentis probauit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae. Quis huic audeat struere aliquod periculum? Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque auertere uelit, sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas florent, sub quo opulenta ciuitas copia bonorum omnium abundat? Nec alio animo rectorem suum intuetur, quam si di immortales potestatem uisendi sui faciant, intueamur uenerantes colentesque. [1,19,9] Quid autem? Non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit, beneficus ac largus et in melius potens? Hoc adfectare, hoc imitari decet, maximum ita haberi, ut optimus simul habeare. [1,20,1] A duabus causis punire princeps solet, si aut se uindicat aut alium. Prius de ea parte disseram, quae ipsum contingit; difficilius est enim moderari, ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo. [1,20,2] Superuacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut uerum excutiat, ut innocentiae faueat et, ut appareat, non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat; hoc enim ad iustitiam, non ad clementiam pertinet; nunc illum hortamur, ut manifeste laesus animum in potestate habeat et poenam, si tuto poterit, donet, si minus, temperet longeque sit in suis quam in alienis iniuriis exorabilior. [1,20,3] Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem uocabo non in alieno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso. [1,21,1] Ultio duas praestare res solet: aut solacium adfert ei, qui accepit iniuriam, aut in reliquum securitatem. Principis maior est fortuna, quam ut solacio egeat, manifestiorque uis, quam ut alieno malo opinionem sibi uirium quaerat. Hoc dico, cum ab inferioribus petitus uiolatusque est; nam si, quos pares aliquando habuit, infra se uidet, satis uindicatus est. Regem et seruus occidit et serpens et sagitta; seruauit quidem nemo nisi maior eo, quem seruabat. [1,21,2] Uti itaque animose debet tanto munere deorum dandi auferendique uitam potens. In iis praesertim, quos scit aliquando sibi par fastigium obtinuisse, hoc arbitrium adeptus ultionem impleuit perfecitque, quantum uerae poenae satis erat; perdidit enim uitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam exspectauit, in seruatoris sui gloriam uiuit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset. Adsiduum enim spectaculum alienae uirtutis est; in triumpho cito transisset. [1,21,3] Si uero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege uicto nihil praeter gloriam sumere. Hoc est etiam ex uictoria sua triumphare testarique nihil se, quod dignum esset uictore, apud uictos inuenisse. [1,21,4] Cum ciuibus et ignotis atque humilibus eo moderatius agendum est, quo minoris est adflixisse eos. Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te uindicare fastidias et non aliter quam ab animalibus paruis sed obterentem inquinantibus reducenda manus est; at in iis, qui in ore ciuitatis seruati punitique erunt, occasione notae clementiae utendum est. [1,22,1] Transeamus ad alienas iniurias, in quibus uindicandis haec tria lex secuta est, quae princeps quoque sequi debet: aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri uiuant. Ipsos facilius emendabis minore poena; diligentius enim uiuit, cui aliquid integri superest. Nemo dignitati perditae parcit; impunitatis genus est iam non habere poenae locum. [1,22,2] Ciuitatis autem mores magis corrigit parcitas animaduersionum; facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et minus grauis nota est, quam turba damnationum leuat, et seueritas, quod maximum remedium habet, adsiduitate amittit auctoritatem. 3. Constituit bonos mores ciuitati princeps et uitia eluit, si patiens eorum est, non tamquam probet, sed tamquam inuitus et cum magno tormento ad castigandum ueniat. Verecundiam peccandi facit ipsa clementia regentis; grauior multo poena uidetur, quae a miti uiro constituitur. [1,23,1] Praeterea uidebis ea saepe committi, quae saepe uindicantur. Pater tuus plures intra quinquennium culleo insuit, quam omnibus saeculis insutos accepimus. Multo minus audebant liberi nefas ultimum admittere, quam diu sine lege crimen fuit. Summa enim prudentia altissimi uiri et rerum naturae peritissimi maluerunt uelut incredibile scelus et ultra audaciam positum praeterire quam, dum uindicant, ostendere posse fieri; itaque parricidae cum lege coeperunt, et illis facinus poena monstrauit; pessimo uero loco pietas fuit, postquam saepius culleos uidimus quam cruces. [1,23,2] In qua ciuitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae et indulgetur uelut publico bono. Putet se innocentem esse ciuitas, erit; magis irascetur a communi frugalitate desciscentibus, si paucos esse eos uiderit. Periculosum est, mihi crede, ostendere ciuitati, quanto plures mali sint. [1,24,1] Dicta est aliquando a senatu sententia, ut seruos a liberis cultus distingueret; deinde apparuit, quantum periculum immineret, si serui nostri numerare nos coepissent. Idem scito metuendum esse, si nulli ignoscitur; cito apparebit, pars ciuitatis deterior quanto praegrauet. Non minus principi turpia sunt multa supplicia quam medico multa funera; remissius imperanti melius paretur. [1,24,2] Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur; et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam uoluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat ciuitas, quam seruet sibi. Plus itaque hac uia proficitur. [1,25,1] Crudelitas minime humanum malum est indignumque tam miti animo; ferina ista rabies est sanguine gaudere ac uolneribus et abiecto homine in siluestre animal transire. Quid enim interest, oro te, Alexander, leoni Lysimachum obicias an ipse laceres dentibus tuis? Tuum illud os est, tua illa feritas. O quam cuperes tibi potius ungues esse, tibi rictum illum edendorum hominum capacem! Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli salutaris sit, ut iste animus ferox, insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur; clementia iam uocatur, ad occidendum amicum cum carnifex inter homines eligitur. [1,25,2] Hoc est, quare uel maxime abominanda sit saeuitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, noua supplicia conquirit, ingenium aduocat, ut instrumenta excogitet, per quae uarietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum; tunc illi dirus animi morbus ad insaniam peruenit ultimam, cum crudelitas uersa est in uoluptatem et iam occidere hominem iuuat. [1,25,3] Matura talem uirum a tergo sequitur auersio, odia, uenena, gladii; tam multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est, priuatisque non numquam consiliis, alias uero consternatione publica circumuenitur. Leuis enim et priuata pernicies non totas urbes mouet; quod late furere coepit et omnes adpetit, undique configitur. [1,25,4] Serpentes paruolae fallunt nec publice conquiruntur; ubi aliqua solitam mensuram transit et in monstrum excreuit, ubi fontes sputu inficit et, si adflauit, deurit obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur. Possunt uerba dare et euadere pusilla mala, ingentibus obuiam itur. [1,25,5] Sic unus aeger ne domum quidem perturbat; at ubi crebris mortibus pestilentiam esse apparuit, conclamatio ciuitatis ac fuga est, et dis ipsis manus intentantur. Sub uno aliquo tecto flamma apparuit: familia uicinique aquam ingerunt; at incendium uastum et multas iam domos depastum parte urbis obruitur. [1,26,1] Crudelitatem priuatorum quoque seruiles manus sub certo crucis periculo ultae sunt; tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum, et ei, quibus imminebat, exscindere adgressi sunt. Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt perfidiamque et impietatem et feritatem et, quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim potest quisquam ab eo sperare, quem malum esse docuit? Non diu nequitia apparet nec, quantum iubetur, peccat. [1,26,2] Sed puta esse tutam crudelitatem, quale eius regnum est? Non aliud quam captarum urbium forma et terribiles facies publici metus. Omnia maesta, trepida, confusa; uoluptates ipsae timentur; non conuiuia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur. Apparentur licet magna impensa et regiis opibus et artificum exquisitis nominibus, quem tamen ludi in carcere iuuent? [1,26,3] Quod istud, di boni, malum est occidere, saeuire, delectari sono catenarum et ciuium capita decidere, quocumque uentum est, multum sanguinis fundere, adspectu suo terrere ac fugare! Quae alia uita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur potestas? [1,26,4] Illa rationis expertia et a nobis immanitatis crimine damnata abstinent suis, et tuta est etiam inter feras similitudo: horum ne a necessariis quidem sibi rabies temperat, sed externa suaque in aequo habet, quo plus se exercitat, eo incitatior. A singulorum deinde caedibus in exitia gentium serpit et inicere tectis ignem, aratrum uetustis urbibus inducere potentiam putat; et unum occidi iubere aut alterum parum imperatorium credit; nisi eodem tempore grex miserorum sub ictu stetit, crudelitatem suam in ordinem coactam putat. [1,26,5] Felicitas illa multis salutem dare et ad uitam ab ipsa morte reuocare et mereri clementia ciuicam. Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob ciues seruatos, non hostilia arma detracta uictis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia. Haec diuina potentia est gregatim ac publice seruare; multos quidem occidere et indiscretos incendii ac ruinae potentia est. [2,0,0] LIBER II [2,1,1] Ut de clementia scriberem, Nero Caesar, una me uox tua maxime compulit, quam ego non sine admiratione et, cum diceretur, audisse memini et deinde aliis narrasse, uocem generosam, magni animi, magnae lenitatis, quae non composita nec alienis auribus data subito erupit et bonitatem tuam cum fortuna tua litigantem in medium adduxit. [2,1,2] Animaduersurus in latrones duos Burrus praefectus tuus, uir egregius et tibi principi natus, exigebat a te, scriberes, in quos et ex qua causa animaduerti uelles; hoc saepe dilatum ut aliquando fieret, instabat. Inuitus inuito cum chartam protulisset traderetque, exclamasti: 'Vellem litteras nescirem!' [2,1,3] O dignam uocem, quam audirent omnes gentes, quae Romanum imperium incolunt quaeque iuxta iacent dubiae libertatis quaeque se contra uiribus aut animis attollunt! O uocem in contionem omnium mortalium mittendam, in cuius uerba principes regesque iurarent! O uocem publica generis humani innocentia dignam, cui redderetur antiquum illud saeculum! [2,1,4] Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere et uitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac puro saeculo locum. [2,2,1] Futurum hoc, Caesar, ex magna parte sperare et confidere libet. Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur. A capite bona ualetudo: inde omnia uegeta sunt atque erecta aut languore demissa, prout animus eorum uiuit aut marcet. Erunt ciues, erunt socii digni hac bonitate, et in totum orbem recti mores reuertentur; parcetur ubique manibus tuis. [2,2,2] Diutius me morari hic patere, non ut blandum auribus tuis (nec enim hic mihi mos est; maluerim ueris offendere quam placere adulando); quid ergo est? Praeter id, quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio, ut, quod nunc natura et impetus est, fiat iudicium, illud mecum considero multas uoces magnas, sed detestabiles, in uitam humanam peruenisse celebresque uolgo ferri, ut illam: 'oderint, dum metuant,' cui Graecus uersus similis est, qui se mortuo terram misceri ignibus iubet, et alia huius notae. [2,2,3] Ac nescio quomodo ingenia in immani et inuisa materia secundiore ore expresserunt sensus uehementes et concitatos; nullam adhuc uocem audii ex bono lenique animosam. Quid ergo est? Ut raro, inuitus et cum magna cunctatione, ita aliquando scribas necesse est istud, quod tibi in odium litteras adduxit, sed, sicut facis, cum magna cunctatione, cum multis dilationibus. [2,3,1] Et ne forte decipiat nos speciosum clementiae nomen aliquando et in contrarium abducat, uideamus, quid sit clementia qualisque sit et quos fines habeat. Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi uel lenitas superioris aduersus inferiorem in constituendis poenis. Plura proponere tutius est, ne una finitio parum rem comprehendat et, ut ita dicam, formula excidat; itaque dici potest et inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda. [2,3,2] Illa finitio contradictiones inueniet, quamuis maxime ad uerum accedat, si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex merita ac debita poena remittentem: reclamabitur nullam uirtutem cuiquam minus debito facere. Atqui hoc omnes intellegunt clementiam esse, quae se flectit citra id, quod merito constitui posset. [2,4,1] Huic contrariam imperiti putant seueritatem; sed nulla uirtus uirtuti contraria est. Quid ergo opponitur clementiae? Crudelitas, quae nihil aliud est quam atrocitas animi in exigendis poenis. 'Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obuios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeuiunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos uerberant et in ignem uiuos imponunt.' [2,4,2] Haec crudelitas quidem; sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit; finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi. Possumus dicere non esse hanc crudelitatem, sed feritatem, cui uoluptati saeuitia est; possumus insaniam uocare: nam uaria sunt genera eius et nullum certius, quam quod in caedes hominum et lancinationes peruenit. [2,4,3] Illos ergo crudeles uocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent, sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saeuisse. Possumus effugere cauillationem et ita finire, ut sit crudelitas inclinatio animi ad asperiora. Hanc clementia repellit longe iussam stare a se; cum seueritate illi conuenit. [2,4,4] Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit misericordia; plerique enim ut uirtutem eam laudant et bonum hominem uocant misericordem. Et haec uitium animi est. Utraque circa seueritatem circaque clementiam posita sunt, quae uitare debemus; per speciem enim seueritatis in crudelitatem incidimus, per speciem clementiae in misericordiam. In hoc leuiore periculo erratur, sed par error est a uero recedentium. [2,5,1] Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio uiolat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni uiri praestabunt, misericordiam autem uitabunt; est enim uitium pusilli animi ad speciem alienorum malorum succidentis. Itaque pessimo cuique familiarissima est; anus et mulierculae sunt, quae lacrimis nocentissimorum mouentur, quae, si liceret, carcerem effringerent. Misericordia non causam, sed fortunam spectat; clementia rationi accedit. [2,5,2] Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum tamquam duram nimis et minime principibus regibusque bonum daturam consilium; obicitur illi, quod sapientem negat misereri, negat ignoscere. Haec, si per se ponantur, inuisa sunt; uidentur enim nullam relinquere spem humanis erroribus, sed omnia delicta ad poenam deducere. [2,5,3] Quod si est quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque aduersus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit? Sed nulla secta benignior leniorque est, nulla amantior hominum et communis boni attentior, ut propositum sit usui esse et auxilio nec sibi tantum, sed uniuersis singulisque consulere. [2,5,4] Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit; aegritudo autem in sapientem uirum non cadit; serena eius mens est, nec quicquam incidere potest, quod illam obducat. Nihilque aeque hominem quam magnus animus decet; non potest autem magnus esse idem ac maestus. [2,5,5] Maeror contundit mentes, abicit, contrahit; hoc sapienti ne in suis quidem accidet calamitatibus, sed omnem fortunae iram reuerberabit et ante se franget; eandem semper faciem seruabit, placidam, inconcussam, quod facere non posset, si tristitiam reciperet. [2,6,1] Adice, quod sapiens et prouidet et in expedito consilium habet; numquam autem liquidum sincerumque ex turbido uenit. Tristitia inhabilis est ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa uitanda, aequa aestimanda; ergo non miseretur, quia id sine miseria animi non fit. [2,6,2] Cetera omnia, quae, qui miserentur, uolo facere, libens et altus animo faciet; succurret alienis lacrimis, non accedet; dabit manum naufrago, exsuli hospitium, egenti stipem, non hanc contumeliosam, quam pars maior horum, qui misericordes uideri uolunt, abicit et fastidit, quos adiuuat, contingique ab iis timet, sed ut homo homini ex communi dabit; donabit lacrimis maternis filium et catenas solui iubebit et ludo eximet et cadauer etiam noxium sepeliet, sed faciet ista tranquilla mente, uoltu suo. [2,6,3] Ergo non miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit, in commune auxilium natus ac bonum publicum, ex quo dabit cuique partem. Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet; adflictis uero et forte laborantibus multo libentius subueniet. Quotiens poterit, fortunae intercedet; ubi enim opibus potius utetur aut uiribus, quam ad restituenda, quae casus impulit? Voltum quidem non deiciet nec animum ob crus alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem; ceterum omnibus dignis proderit et deorum more calamitosos propitius respiciet. [2,6,4] Misericordia uicina est miseriae; habet enim aliquid trahitque ex ea. Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere; misericordia uitium est animorum nimis miseria pauentium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus. [2,7,1] 'At quare non ignoscet?' Agedum constituamus nunc quoque, quid sit uenia, et sciemus dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breuiter tamquam in alieno iudicio dicam: Ei ignoscitur, qui puniri debuit; sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil praetermittit, quod debet; itaque poenam, quam exigere debet, non donat. [2,7,2] Sed illud, quod ex uenia consequi uis, honestiore tibi uia tribuet; parcet enim sapiens, consulet et corriget; idem faciet, quod, si ignosceret, nec ignoscet, quoniam, qui ignoscit, fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse. Aliquem uerbis tantum admonebit, poena non adficiet aetatem eius emendabilem intuens; aliquem inuidia criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse, quia deceptus est, quia per uinum lapsus; hostes dimittet saluos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum acciti sunt. [2,7,3] Haec omnia non ueniae, sed clementiae opera sunt. Clementia liberum arbitrium habet; non sub formula, sed ex aequo et bono iudicat; et absoluere illi licet et, quanti uult, taxare litem. Nihil ex his facit, tamquam iusto minus fecerit, sed tamquam id, quod constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est, quem iudices puniendum, non punire; uenia debitae poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet; plenior est quam uenia, honestior est. [2,7,4] De uerbo, ut mea fert opinio, controuersia est, de re quidem conuenit. Sapiens multa remittet, multos parum sani, sed sanabilis ingenii seruabit. Agricolas bonos imitabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt; illis quoque, quas aliqua deprauauit causa, adminicula, quibus derigantur, adplicant; alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas uitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laborantibus caelum aperiunt. [2,7,5] Videbit, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo in rectum praua flectantur. ....