[0,0] AD POLYBIUM. [1,1]--- nostra corpora compares, firma sunt; si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem reuocantis, caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerint? Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum exstruxit ambitio aliquando solo aequata uisentur. Ita est: nihil perpetuum, pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus uariantur, ceterum quicquid coepit et desinit. [1,2] Mundo quidam minantur interitum et hoc uniuersum, quod omnia diuina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem ueterem tenebrasque demerget: eat nunc aliquis et singulas comploret animas; Carthaginis ac Numantiae Corinthique cinerem et si quid aliud altius cecidit lamentetur, cum etiam hoc quod non habet quo cadat sit interiturum; eat aliquis et fata tantum aliquando nefas ausura sibi non pepercisse conqueratur. [1,3] Quis tam superbae impotentisque adrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem reuocantis se unum ac suos seponi uelit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat? [1,4] Maximum ergo solacium est cogitare id sibi accidisse, quod omnes ante se passi sunt omnesque passuri; et ideo mihi uidetur rerum natura, quod grauissimum fecerat, commune fecisse, ut crudelitatem fati consolaretur aequalitas. [2,1] Illud quoque te non minimum adiuuerit, si cogitaueris nihil profuturum dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi; noles enim longum esse, quod inritum est. Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere; inueniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est. [2,2] Quid cessas? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam: 'iniquissima omnium iudicio Fortuna, adhuc uidebaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam uenerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret inuidiam: ecce eum dolorem illi, quem saluo Caesare accipere maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undeque circuisses, intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis. [2,3] Quid enim illi aliud faceres? Pecuniam eriperes? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit. [2,4] Eriperes illi amicos? Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere; unum enim hunc ex eis, quos in principali domo potentes uidi, cognouisse uideor, quem omnibus amicum habere cum expediat, magis tamen etiam libet. [2,5] Eriperes illi bonam opinionem? Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit. Eriperes bonam ualetudinem? Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret. [2,6] Eriperes spiritum? Quantulum nocuisses! Longissimum illi ingeni aeuum fama promisit; id egit ipse, ut meliore sui parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris operibus a mortalitate se uindicaret. Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinae linguae potentia aut Graecae gratia, uigebit cum maximis uiris, quorum se ingeniis uel contulit uel, si hoc uerecundia eius recusat, adplicuit. [2,7] Hoc ergo unum excogitasti, quomodo maxime illi posses nocere; quo melior est enim quisque, hoc saepius ferre te consueuit sine ullo dilectu furentem et inter ipsa beneficia metuendam. Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem uidebatur indulgentia tua ratione certa peruenisse et non ex tuo more temere incidisse!' [3,1] Adiciamus, si uis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem: dignus fuit ille te fratre. Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre: redditur illi testimonium aequale omnium hominum; desideratur in tuum honorem, laudatur in suum. [3,2] Nihil in illo fuit, quod non libenter agnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est; ad exemplum se modestiae tuae formauerat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus: suffecit ille huic sarcinae. [3,3] O dura fata et nullis aequa uirtutibus! Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est. Parum autem me indignari scio; nihil est enim difficilius quam magno dolori paria uerba reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur: [3,4] 'quid tibi uoluisti, tam iniusta et tam uiolenta Fortuna? Tam cito te indulgentiae tuae paenituit? Quae ista crudelitas est in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere, tam bene stipatum optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa delibare [uoluisti]! Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conseruata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens uacans? [3,5] Luget Polybius, et in uno fratre quid de reliquis possit metuere admonitus etiam de ipsis doloris sui solaciis timet. Facinus indignum! Luget Polybius et aliquid propitio dolet Caesare! Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a Caesare quidem posse defendi. [4,1] Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus: stant dura et inexorabilia; nemo illa conuicio, nemo fletu, nemo causa mouet; nihil umquam ulli parcunt nec remittunt. Proinde parcamus lacrimis nihil proficientibus; facilius enim nos inferis dolor iste adiciet quam illos nobis reducet: qui si nos torquet, non adiuuat, primo quoque tempore deponendus est et ab inanibus solaciis atque amara quadam libidine dolendi animus recipiendus est. [4,2] Nam lacrimis nostris nisi ratio finem fecerit, fortuna non faciet. Omnis agedum mortalis circumspice, larga ubique flendi et adsidua materia est: alium ad cotidianum opus laboriosa egestas uocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius diuitias, quas optauerat, metuit et uoto laborat suo, alium solitudo {alium labor} torquet, alium semper uestibulum obsidens turba; hic habere se dolet liberos, hic perdidisse: lacrimae nobis deerunt ante quam causae dolendi. [4,3] Non uides, qualem nobis uitam rerum natura promiserit, quae primum nascentium hominum fletum esse uoluit? Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit. Sic uitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reseruare debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est. [5,1] Illud quoque te non minimum adiuuerit, si cogitaueris nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui praestari uidetur: torqueri ille te aut non uult aut non intellegit. Nulla itaque eius officii ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit, superuacuum est, si sentit, ingratum est. [5,2] Neminem esse toto orbe terrarum, qui delectetur lacrimis tuis, audacter dixerim. Quid ergo? Quem nemo aduersus te animum gerit, eum esse tu credis fratris tui, ut cruciatu tui noceat tibi, ut te uelit abducere ab occupationibus tuis, id est a studio et a Caesare? Non est hoc simile ueri. Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, uenerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori; ille desiderio tibi esse uult, tormento esse non uult. Quid itaque iuuat dolori intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit? [5,3] De alio fratre, cuius incerta posset uoluntas uideri, omnia haec in dubio ponerem et dicerem: 'siue te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit, indignus hoc affectu tuo est; siue non uult, utrique uestrum inhaerentem dolorem dimitte; nec impius frater sic desiderari debet nec pius sic uelit.' In hoc uero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit. [5,4] Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaueris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae iniuriam sustinendi. Quod duces magni faciunt rebus adfectis, ut hilaritatem de industria simulent et aduersas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem uiderint, et ipsi conlabantur, id nunc tibi quoque faciendum est: [5,5] indue dissimilem animo tuo uultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quodcumque te facientem uiderint, animumque ex uultu tuo sument. Et solacium debes esse illorum et consolator; non poteris autem horum maerori obstare, si tuo indulseris. [6,1] Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse renuntiaueris nihil horum, quae facis, posse subduci. Magnam tibi personam hominum consensus imposuit: haec tibi tuenda est. Circumstat te omnis ista consolantium frequentia et in animum tuum inquirit ac perspicit quantum roboris ille aduersus dolorem habeat et utrumne tu tantum rebus secundis uti dextere scias, an et aduersas possis uiriliter ferre: obseruantur oculi tui. [6,2] Liberiora sunt omnia iis, quorum adfectus tegi possunt; tibi nullum secretum liberum est. In multa luce fortuna te posuit; omnes scient, quomodo te in isto tuo gesseris uulnere, utrumne statim percussus arma summiseris an in gradu steteris. Olim te in altiorem ordinem et amor Caesaris extulit et tua studia eduxerunt. Nihil te plebeium decet, nihil humile. Quid autem tam humile ac muliebre est quam consumendum se dolori committere? [6,3] Non idem tibi in luctu pari quod tuis fratribus licet; multa tibi non permittit opinio de studiis ac moribus tuis recepta, multum a te homines exigunt, multum expectant. Si uolebas tibi omnia licere, non conuertisses in te ora omnium: nunc tantum tibi praestandum est, quantum promisisti. Omnes illi, qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, cum fortuna tua opus non sit, ingenio opus est, custodes animi tui sunt. Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi uiri professione, ut non multos admirationis de te suae paeniteat. [6,4] Non licet tibi flere immodice, nec hoc tantummodo non licet; ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut adsidua laboriosi officii statione fatigatum corpus uoluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum uarietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent, quae humillimis et in angulo iacentibus licent: magna seruitus est magna fortuna. [6,5] Non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere: audienda sunt tot hominum milia, tot disponendi libelli; tantus rerum ex orbe toto coeuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi animo subici, exigendus est. Non licet tibi, inquam, flere: ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris peruenire cupientium [lacrimas siccare], lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt. [7,1] Haec tamen etiamnunc leuioribus te remediis adiuuabunt; cum uoles omnium rerum obliuisci, Caesarem cogita. uide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas: intelleges non magis tibi incuruari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus innititur. [7,2] Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent: omnium somnos illius uigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium uacationem illius occupatio. Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicauit, sibi eripuit, et siderum modo, quae inrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere. [7,3] Ad quendam itaque modum tibi quoque eadem necessitas iniungitur: non licet tibi ad utilitates tuas, ad studia tua respicere. Caesare orbem terrarum possidente impertire te nec uoluptati nec dolori nec ulli alii rei potes: totum te Caesari debes. [7,4] Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas tibi non est saluo Caesare de fortuna queri: hoc incolumi salui tibi sunt tui, nihil perdidisti, non tantum siccos oculos tuos esse sed etiam laetos oportet; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est. Quod longe a sensibus tuis pudentissimis piissimisque abest, aduersus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc saluo flere permittis. [8,1] Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium sed familiarius. Si quando te domum receperis, tunc erit tibi metuenda tristitia: nam quam diu numen tuum intueberis, nullum illa ad te inueniet accessum, omnia in te Caesar tenebit; cum ab illo discesseris, tunc uelut occasione data insidiabitur solitudini tuae dolor et requiescenti animo tuo paulatim inrepet. [8,2] Itaque non est quod ullum tempus uacare patiaris a studiis: tunc tibi litterae tuae tam diu ac tam fideliter amatae gratiam referrant, tunc te illae antistitem et cultorem suum uindicent, tunc Homerus et uergilius tam bene de humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus notos esse uoluisti quam scripserant, multum tecum morentur: tutum id erit omne tempus, quod illis tuendum commiseris; tunc Caesaris tui opera, ut per omnia saecula domestico narrentur praeconio, quantum potes, compone: nam ipse tibi optime formandi condendique res gestas et materiam dabit et exemplum. [8,3] Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Aesopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi uenustate connectas. Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam uehementer perculsus animus tam cito possit accedere: hoc tamen argumentum habeto iam conroborati eius et redditi sibi, si poterit a seuerioribus scriptis ad haec solutiora procedere. [8,4] In illis enim quamuis aegrum eum adhuc et secum reluctantem auocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas; haec, quae remissa fronte commentanda sunt, non feret, nisi cum iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis eum seueriore materia primum exercere, deinde hilariore temperare. [9,1] Illud quoque magno tibi erit leuamento, si saepe te sic interrogaueris: 'utrumne meo nomine doleo an eius qui decessit? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, cum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono uiro conuenit quam in fratris luctu calculos ponere. [9,2] Si illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus esse iudicem: nam si nullus defunctis sensus superest, euasit omnia frater meus uitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur: quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est? [9,3] Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei uelut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, diuina uero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, proprius intuetur. Quid itaque eius desiderio maceror, qui aut beatus aut nullus est? Beatum deflere inuidia est, nullum dementia.' [9,4] An hoc te mouet, quod uidetur ingentibus et cum maxime circumfusis bonis caruisse? Cum cogitaueris multa esse, quae perdidit, cogita plura esse, quae non timet: non ira eum torquebit, non morbus adfliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus inuidia consectabitur, non metus sollicitabit, non leuitas Fortunae cito munera sua transferentis inquietabit. Si bene computes, plus illi remissum quam ereptum est. [9,5] Non opibus fruetur, non tua simul ac sua gratia; non accipiet beneficia, non dabit: miserum putas, quod ista amisit, an beatum, quod non desiderat? Mihi crede, is beatior est, cui fortuna superuacua est, quam is, cui parata est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci uoluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, cum inuidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt; plus minantur quam prosunt; lubrica et incerta sunt, numquam bene tenentur; nam ut nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est. [9,6] Si uelis credere altius ueritatem intuentibus, omnis uita supplicium est: in hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo alleuans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens adsidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus; in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari nauigantibus nullus portus nisi mortis est. [9,7] Ne itaque inuideris fratri tuo: quiescit. Tandem liber, tandem tutus, tandem aeternus est. Superstitem Caesarem omnemque eius prolem, superstitem te cum communibus habet fratribus. Antequam quicquam ex suo fauore Fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu congerentem reliquit. [9,8] Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est, qui solutas uinculis animas beato recipit sinu, et nunc libere illic uagatur omniaque rerum naturae bona cum summa uoluptate perspicit. Erras: non perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus est. [9,9] Omnibus illo nobis commune est iter: quid fata deflemus? Non reliquit ille nos sed antecessit. Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est: quis in tam obscura et inuoluta ueritate diuinat, utrumne fratri tuo mors inuiderit an consuluerit? [10,1] Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuuet cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit. [10,2] Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, auidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit. Ingratus est, qui iniuriam uocat finem uoluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum. [10,3] Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quae habet ac uidet, frui se putat et habuisse eadem pro nihilo ducit; cito enim nos omnis uoluptas relinquit, quae fluit et transit et paene ante quam ueniat aufertur. Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectauit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est: longior fideliorque est memoria uoluptatum quam praesentia. [10,4] Quod habuisti ergo optimum fratrem, in summis bonis pone! Non est quod cogites, quanto diutius habere potueris, sed quam diu habueris. Rerum natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed commodauit; cum uisum est deinde, repetit nec tuam in eo satietatem secuta est sed suam legem. [10,5] Si quis pecuniam creditam soluisse se moleste ferat, eam praesertim, cuius usum gratuitum acceperit, nonne iniustus uir habeatur? Dedit natura fratri tuo uitam, dedit et tibi: quae suo iure usa si a quo uoluit debitum suum citius exegit, non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes auida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliuiscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur. [10,6] Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque eius, quamuis breuior uoto tuo fuerit, boni consule. Cogita iucundissimum esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti: nec enim quicquam minus inter se consentaneum est quam aliquem moueri, quod sibi talis frater parum diu contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit. [11,1] 'At inopinanti ereptus est.' Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, uoluntaria mortalitatis obliuio: natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est. Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota uita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae prauitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario. [11,2] Quanto ille iustior, qui nuntiata filii morte dignam magno uiro uocem emisit: 'Ego cum genui, tum moriturum sciui.' Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam nouum nuntium filii mortem; quid enim est noui hominem mori, cuius tota uita nihil aliud quam ad mortem iter est? [11,3] 'Ego cum genui, tum moriturum sciui.' Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi: 'et huic rei sustuli.' Omnes huic rei tollimur; quisquis ad uitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus [ergo] eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur: alium alio tempore fata comprehendent, neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet. [11,4] Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili? Tota cum regibus regna populique cum [re]gentibus tulere fatum suum: omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem uniuersis finis est: alium in medio cursu uita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum iam et exire cupientem uix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem locum tendimus; utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare. [11,5] Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resoluisti, ut quamuis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia -- sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes uirtutes in alienam te orationem secutae sint -: nullus erit in illis scriptis liber, qui non plurima uarietatis humanae incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque alia causa fluentium exempla tibi suggerat. [11,6] Lege, quanto spiritu ingentibus intonueris uerbis: pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere. Ne commiseris, ut quisquis exemplaris modo scripta tua mirabatur quaerat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit. [12,1] Potius ab istis te, quae torquent, ad haec tot et tanta, quae consolantur, conuerte ac respice optimos fratres, respice uxorem, filium respice: pro omnium horum salute hac tecum portione Fortuna decidit. Multos habes, in quibus adquiescas. Ab hac te infamia uindica, ne uideatur omnibus plus apud te ualere unus dolor quam haec tam multa solacia. [12,2] Omnis istos una tecum perculsos uides nec posse tibi subuenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleuentur, intellegis; et ideo quanto minus in illis doctrinae minusque ingenii est, tanto magis obsistere te necesse est communi malo. Est autem hoc ipsum solacii loco, inter multos dolorem suum diuidere; qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere. [12,3] Non desinam totiens tibi offerre Caesarem: illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praeside[nte] non est periculum, ne quid perdidisse te sentias; in hoc uno tibi satis praesidi, solaci est. Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige: siccabuntur maximi et clarissimi conspectu numinis; fulgor eius illos, ut nihil aliud possint aspicere, praestringet et in se haerentes detinebit. [12,4] Hic tibi, quem tu diebus intueris ac noctibus, a quo numquam deicis animum, cogitandus est, hic contra fortunam aduocandus. Nec dubito, cum tanta illi aduersus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud uulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit. Quid porro? Ut nihil horum fecerit, nonne protinus ipse conspectus per se tantummodo cogitatusque Caesar maximo solacio tibi est? [12,5] Dii illum deaeque terris diu commodent! Acta hic diui Augusti aequet, annos uincat! Quam diu inter mortales erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat! Rectorem Romano imperio filium longa fide adprobet et ante illud consortem patris quam successorem aspiciat! Sera et nepotibus demum nostris dies nota sit, qua illum gens sua caelo adserat! [13,1] Abstine ab hoc manus tuas, Fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis! Patere illum generi humano iam diu aegro et adfecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere! Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat! [13,2] Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et nouos: quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex uirtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter diuinae manus usus moderatione deposuit: deprecatus est pro me senatum et uitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. [13,3] uiderit: qualem uolet esse, existimet causam meam; uel iustitia eius bonam perspiciat uel clementia faciat bonam: utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, siue innocentem me scierit esse, siue uoluerit. Interim magnum miseriarum mearum solacium est uidere misericordiam eius totum orbem peruagantem: quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non uereor ne me unum transeat. Ipse autem optime nouit tempus, quo cuique debeat succurrere; ego omnem operam dabo, ne peruenire ad me erubescat. [13,4] O felicem clementiam tuam, Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant uitam exsules, quam nuper sub Gaio egere principes! Non trepidant nec per singulas horas gladium exspectant nec ad omnem nauium conspectum pauent; per te habent ut fortunae saeuientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem. Scias licet ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt. [14,1] Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solacium est, aut me omnia fallunt aut iam recreauit animum tuum et tam magno uulneri maiora adhibuit remedia. Iam te omni confirmauit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum adsueta sibi facundia explicuit. [14,2] Nullus itaque melius has adloquendi partes occupauerit: aliud habebunt hoc dicente pondus uerba uelut ab oraculo missa; omnem uim doloris tui diuina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere: 'non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam graui afficeret iniuria; nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comploratione. Transibo exempla uulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos. [14,3] uides omnes has imagines, quae impleuere Caesarum atrium? Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est; nemo non ex istis in ornamentum saeculorum refulgentibus uiris aut desiderio suorum tortus est aut a suis cum maximo animi cruciatu desideratus est. [14,4] Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exsilio nuntiata est? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato; et quam impatiens iuris aequi pietas Africani fuerit, cunctis apparuit: eodem enim die Scipio Africanus, quo uiatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis priuatus intercessit. Tam magno tamen fratrem desiderauit hic animo, quam defenderat. [14,5] Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene eodemque tempore spectauit patris triumphum duorumque fratrum funera? Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam uastitatem, quanto debuit ferre uir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset. [15,1] Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam? Quid Pompeios? Quibus ne hoc quidem saeuiens reliquit fortuna, ut una eademque conciderent ruina: uixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte optime cohaerentis Romanae pacis uincula resoluta sunt, idemque hic uixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc euexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat; et post hunc tamen casum Sextus Pompeius non tantum dolori, sed etiam bello suffecit. [15,2] Innumerabilia undique exempla separatorum morte fratrum succurrunt, immo contra uix ulla umquam horum paria conspecta sunt una senescentia; sed contentus nostrae domus exemplis ero. Nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut Fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse. [15,3] Diuus Augustus amisit Octauiam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinauerat, immo uero idem omni genere orbitatis uexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit; denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit. Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus uictorque diuus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit. [15,4] Gaius Caesar, diui Augusti, auunculi mei magni, nepos, circa primos iuuentae suae annos Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuuentutis principem eiusdem iuuentutis amisit in apparatu Parthici belli et grauiore multo animi uolnere quam postea corporis ictus est; quod utrumque et piissime idem et fortissime tulit. [15,5] [Ti.] Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit: modum tamen lugendi non sibi tantum sed etiam aliis fecit ac totum exercitum non solum maestum sed etiam attonitum corpus Drusi sui sibi uindicantem ad morem Romani luctus redegit iudicauitque non militandi tantum disciplinam esse seruandam sed etiam dolendi. Non potuisset ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas. [16,1] M. Antonius auus meus, nullo minor nisi eo a quo uictus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumuirali potestate praeditus nihil supra se uideret, exceptis uero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audiuit. [16,2] Fortuna impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis! Eo ipso tempore, quo M. Antonius ciuium suorum uitae sedebat mortisque arbiter, M. Antonii frater duci iubebatur ad supplicium! Tulit hoc tamen tam triste uulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia aduersa tolerauerat, et hoc fuit eius lugere uiginti legionum sanguine fratri parentare. [16,3] Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse, uinci non posse: amisi Germanicum fratrem, quem quomodo amauerim, intellegit profecto quisquis cogitat, quomodo suos fratres pii fratres ament; sic tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam, quod exigi deberet a bono fratre, nec facerem, quod reprehendi posset in principe.' [16,4] Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum intactumque sit Fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura. Nemo itaque miretur aliquid ab illa aut crudeliter fieri aut inique; potest enim haec aduersus priuatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius implacabilis saeuitia totiens ipsa funestauit puluinaria? [16,5] Faciamus licet illi conuicium non nostro tantum ore sed etiam publico, non tamen mutabitur; aduersus omnis se preces omnisque querimonias exiget. Hoc fuit in rebus humanis Fortuna, hoc erit: nihil inausum sibi reliquit, nihil intactum relinquet; ibit uiolentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet uestem. [16,6] Hoc unum obtineamus ab illa uotis ac precibus publicis, si nondum illi genus humanum placuit consumere, si Romanum adhuc nomen propitia respicit: hunc principem lapsis hominum rebus datum, sicut omnibus mortalibus, sibi esse sacratum uelit! Discat ab illo clementiam fiatque mitissimo omnium principum mitis! [17,1] Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos caelo aut proximos, et ferre aequo animo Fortunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet; debes illorum imitari firmitatem in perferendis et euincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per diuina ire uestigia. [17,2] Quamuis [sint] in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, uirtus in medio posita est: neminem dedignatur, qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe illos imitaberis, qui cum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicauerunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate; nam et non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est uiri. [17,3] Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus Fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque euersum funditus principis mitissimi recreat clementia. [17,4] C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conuersationemque ciuium suorum profugit, exsequiis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et peruolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris eleuabat mala. Pro pudor imperii! Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit! [17,5] Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens tondens modo Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri uellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac puluinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animaduersione; eadem enim intemperie animi aduersarum rerum ictus ferebat, qua secundarum elatus euentu super humanum intumescebat modum. [17,6] Procul istud exemplum ab omni Romano sit uiro, luctum suum aut intempestiuis seuocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate inritare aut alienis malis oblectare minime humano solacio. [18,1] Tibi uero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quae et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta maxima homini sunt et solacia. Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi uelut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inueniat introitum dolor. [18,2] Fratris quoque tui produc memoriam aliquo scriptorum monimento tuorum; hoc enim unum est [in] rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat uetustas. Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt: immortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca; melius illum duraturo semper consecrabis ingenio quam inrito dolore lugebis. [18,3] Quod ad ipsam Fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa eius non potest -- omnia enim illa, quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, inuisa sunt --, tunc tamen erit agenda, cum primum aequiorem te illi iudicem dies fecerit; tunc enim poteris in gratiam cum illa redire. Nam multa prouidit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat; denique ipsum hoc, quod abstulit, ipsa dederat tibi. [18,4] Noli ergo contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo. Potest quidem eloquentia tua quae parua sunt adprobare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere; sed alio istas uires seruet suas, nunc tota se in solacium tuum conferat. Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit superuacuum; aliquid enim a nobis natura exigit, plus uanitate contrahitur. [18,5] Numquam autem ego a te, ne ex toto maereas, exigam. Et scio inueniri quosdam durae magis quam fortis prudentiae uiros, qui negent doliturum esse sapientem: hi non uidentur mihi umquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos ueri etiam inuitos compulisset. [18,6] Satis praestiterit ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit: ut quidem nullum omnino esse eum patiatur, nec sperandum ulli nec concupiscendum est. Hunc potius modum seruet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et piae mentis est nec motae: fluant lacrimae, sed eaedem et desinant, trahantur ex imo gemitus pectore, sed idem et finantur; sic rege animum tuum, ut et sapientibus te adprobare possis et fratribus. [18,7] Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi uelis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris; naturale est enim, ut semper animus ab eo refugiat, ad quod cum tristitia reuertitur. [18,8] Cogita modestiam eius, cogita in rebus agendis sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis constantiam. Omnia dicta eius ac facta et aliis expone et tibimet ipse commemora. Qualis fuerit cogita qualisque sperari potuerit: quid enim de illo non tuto sponderi fratre posset? [18,9] Haec, utcumque potui, longo iam situ obsoleto et hebetato animo composui. Quae si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori uidebuntur, cogita, quam non possit is alienae uacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile Latina ei homini uerba succurrant, quem barbarorum inconditus et barbaris quoque humanioribus grauis fremitus circumsonat.