[0] ANTONINUS HELIOGABALUS AELI LAMPRIDI. [1] I. 1 Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. 2 Sed cum eadem terra et uenera ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures, conpensationem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum, Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. 3 Simul intelleget Romanorum iudicia, quod illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi uero interfecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere. 4 Igitur occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani filius diceretur. 5 Fuit autem Heliogabali uel Iouis uel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciuerat uel in argumentum generis uel quod id nomen usque adeo carum esse cognouerat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis amretur. 6 Et hic quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit, in quo prius aedes Orci fuit, quem e Suria secum aduexit. 7 Postremo cum accepit imperium, Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus Antoninorum fuit. [2] II. 1 Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit, ut sine illius uoluntate nihil in re p- faceret, cum ipsa meretricio more uiuens in aula omnia turpia exerceret, Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hic uel Varius uel Heliogabalus uulgo conceptus putaretur; 2 et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eidem inditum a condiscipulis, quod uario semine, de meretrice utpote, conceptus uideretur. 3 Hic fertur occiso Macrini factione patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, uelut in asylum, ne interficeretur a Macrino, qui saeuissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. 4 Sed de nomine hactenus, quamuis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita ueneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, uelut maiores tuos, aureos formaueris adoptans uirtutes ueterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras. [3] III. 1 Sed ut Antoninum Varium reuertamur, nanctus imperium Romam nunctios misit; excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum uidebatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum est. 2 Erat praeterea etiam rumor, qui nouis post tyrannos solet donari principibus, qui nisi ex summis uirtutibus non permanet et quem multi mediocres principes amiserunt. 3 Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus princeps uolentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent uota hominum ad credulitatem festinantium, cum, quod optant, uerum esse desiderant. 4 Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis, quae in prouincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatorias consecrauit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis ueneranda in illud transferre templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur. 5 Dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam deuotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. [4] IV. 1 Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit. 2 Quae cum uenisset, uocata ad consulum subsellia scribendo adfuit, id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco uiri senatum ingressa est. 3 Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerat conuentus matronalis, solemnibus dum taxat diebas et si umquam aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod ueteres imperatores adfinibus detulerunt et his maxime, quae nobilitatos maritos non habuerant, ne innobilitate remanerent. 4 Sub Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo uestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum ueniret, quae pilento, quae equo, quae sagmario, quae asino ueheretur, quae carpento mulari, quae bouum, quae sella ueheretur et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum uel gemmas in calciamentis haberent. [5] V. 1 Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a uiris et subaret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspirauerant, ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellauerat, inclinauere animos. 2 Quis enim ferre posset principem {qui} per cuncta caua corporis libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem quisquam ferat? 3 Romae denique nihil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui ei bene uasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset. 4 Agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito uestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis. 5 Vultum praeterea eodem quo Venus pingitur, schemate figurabat corpore toto expolitus eum fructum uitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidini plurimorum uideretur. [6] VI. 1 Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes seruos ac libidinum ministros. 2 In senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praeposituris et tribunatibus et legationibus et ducatibus uenditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. 3 Aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curruli socios. post in omni uita et actu participes habuit. 4 Multos, quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena in aulam traduxit. 5 Hieroclen uero sic amauit, ut eidem inguina oscularetur, quod dictu etiam inuerecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In uirginem Vestalem incestum admisit. 6 Sacra p- R- sublatis penetralibus profanauit. 7 Ignem perpetuum extinguere uoluit. Nec Romans tantum extinguere uoluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae uirgines solique pontifices adeunt, inrupit pollutus ipse omni contagione morum cum his, qui se polluerant. 8 Et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi ueram rapuisset, quamque uirgo maxima falso monstrauerat atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit; nec tamen quicquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis ueram umquam possit auferre. haec cum ita essent, signum tamen, quod Palladium esse credebat, abstulit et auro uinctum in sui dei templo locauit. [7] VII. 1 Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia sacra, quae penitus habentur condita. 2 Iactauit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi deuinxit et omnia fecit, quae Galli facere solent, ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit. 3 Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen sibi faciens inminentis exitii. 4 Omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios seruos, alios diuersarum rerum ministros. 5 Lapides, qui diui dicuntur, ex proprio templo, Dianae Laodiciae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre uoluit. 6 Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse, sed multa in multis; 7 posteaquam se apud Tria flumina circa Hebrum ex responso purificauit, etiam Orestam condidit ciuitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. 8 - Et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini uindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset, ut in furiosi alicuius domum uel nomen inreperet; 9 nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos senatores occidi iusserat, quibus seruatis Antoninus Pii nomen meruit, 10 quod eos post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis interfectos credebant.- [8] VIII. 1 Caedit et humanas hostias lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti dolor. 2 Omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie hortante illo et gratias dis agente, quos eorum inuenisset, cum inspiceret exta puerilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. 3 Cum consulatum inisset, in populum non nummos uel argenteos uel aureos bellaria uel minuta animalia, sed boues op{t}imos et camelos et asinos et ceruos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans. 4 Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudoantoninum ut Pseodophilippum eum appellans, simul quod ex luxuriosissimo extitisse uir fortissimus, optimus, grauissimus, seuerissimus diceretur. 5 Coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius impia de eiusdem {dictum} luxuria disputare, ut in uita eius {dictum}. 6 Lauacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautiani populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene uasatorum hominum colligeret. 7 Idque diligenter curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli quaererentur; sic eos appellabant, qui uiriliores uidebantur. [9] IX. 1 Cum Marcomannis bellum inferre uellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni p- R- semper deuoti essent atque amici, idque factum carminibus et consecratione. Cum quaereret, quae illa esset uel ubi esset, suppressum est. 2 Constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum hic Varius et Heliogabalus et Iudibrium publicum diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod inuaserat. 3 Prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene eius cogitari coepit. et haec quidem domi. [10] X. 1 Sed milites pestem illam imperatoris uelari nomine pati nequierunt ac primum inter sese dein per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes, qui iam Caesar erat a senatu eo tempore, consobrinus huius Antonini, nam Varia una is erat auia, unde Heliogabalus Varius dicebatur. 2 Zoticus sub eo tantum ualuit, ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus. 3 Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis genere abutens omnia Heliogabali dicta et facta uenderet fumis quam maxime diuitias enormes parans, cum aliis minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret egrediensque ab illo singulos a{u}diret dicens : "De te hoc locutus sum, de te hoc audiui, de te hoc futurum est." 4 Ut sunt homines huius modi, qui si admissi fuerint ad nimiam famimiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum uendunt et qui stultitia uel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. 5 Nubsit et co ita, ut et pronubam haberet clamaretque "Concide Magire", et eo quidem tempore quo Zoticus aegrotabat. 6 Quaerebat deinde a philosophis et grauissimis uiris, an et ipsi in adulescentia perpesse essent, quae ipse pateretur, quidem inpudentissime; neque enim umquam uerbis pepercit infamibus, cum et digitis inpudicitiam ostentaret, nec ullus in conuentu et audiente populo esset pudor. [11] XI. 1 Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces omnesque dignitates polluit ignobillitate hominum perditorum. 2 Cum ad uindemias uocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, grauissimum quemque percontari coepit, an promtus esset in uenerem, erubescentibusque senibus exclamabat : "Erubuit, salua res est", silentium ac ruborem pro consensu ducens. 3 Addidit praeterea ipse, quae faceret, sine ullius pudoris uelamento. 4 Postquam senes uidit erubescere ac tacere, uel quia aetas uel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuuenes et ab his coepit omnia exquirere. 5 A quibus cum audiret congrua, gaudere coepit, dicens uere liberam uindemiam esse, quam sic celebreret. 6 Ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in uindemiarum festiuo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse conposuerat, et Graeca maxime. Horum pleraque Marius Maximus dicit in uita ipsius Heliogabali. 7 Erant amici inprobi et senes quidam et specie philosophi, qui caput reticulo componerent, qui inproba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. Quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent uitiorum imitatione cariores. [12] XII. 1 Ad praefecturam praetorii saltorem, qui histrionicam Romae fecerat, adsciuit, praefectum uigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae Claudium tonsorem. 2 Ad honores reliquos promouit commendatos sibi pudibilium inormitate membrorum. Ad uicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium artificem. 3 Cum ingressus est uel castra uel curiam auiam suam Variam nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret. 4 In conuiuiis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum, cum bibisset, dabat. [13] XIII. 1 Inter haec mal uitae inpudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptauerat, a se amoueri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandauitque ad senatum, ut Caesaris ei nomen abrogaretur. 2 Sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuuenis Alexander, ut postea conprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod inpudicus non esset. 3 Erat autem eidem consobrinus, ut quidam dicunt; a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini. 4 Nec defuit tamen furor usque ad exitium uoti pessimi. Nam ei percussores immisit, et hoc quidem modo : 5 ipse secessit ad hortos Spei ueteris, quasi contra nocuum iuuenem uota concipiens, relicta in Palatio matre et auia et consobrino suo iussitque, ut trucidaretur iuuenis optimus et rei p. necessarius; 6 misit et ad milites litteras, quibus iussit, ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro; 7 misit qui et in castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis; 8 misit et ad nutritores eius, quibus imperauit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo uellent modo, uel in balneis uel ueneno uel ferro. [14] XIV. 1 Sed nihil agunt improbi contra innocentes. Nam nulla ui quis adduci potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conuersa sint tela, quae parabat aliis, ab hisque interfectus, quibus alios adpetebat. 2 Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum uindicarent hominemque inpurum eundemque parricidalis animi tandem a re p- depellerent. 3 Et cum in Paladium uenissent, Alexandrum cum matre atque auia custoditum diligentissime postea in castra duxerunt. 4 Secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio. 5 Inde itum est in hortos, ubi Varius inuenitur certamen aurigandi parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus. 6 Qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectuque ueli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se texit, 7 missis praefectis alio ad conpescendos milites in castra, alio uero ad eos placandos, qui iam in hortos uenissent. 8 Antiochianus igitur e praefectis unus milites, qui in hortos uenerant, sacramenti admonitione exorauit, ne illum occiderent, quia nec multi uenerant et plerique cum uexillo, quod Aristomachus tribunus retinuerat, remanserat. Haec in hortis. [15] XV. 1 In castris uero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse Heliogabalo, si et inpuros homines et aurigas et histriones a se dimoueret atque ad bonam frugem rediret his maxime summotis, qui cum omnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius uendebant uel ueritate uel fumis. 2 Remoti sunt denique ad eo Hierocles, Gordius et Myrismus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant. 3 Mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius uiuere et ut Alexander custodiretur neuel illi aliqua uis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti uideret, ne ulla fieret imitatio turpitudinis. 4 Sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat inpudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. 5 Denique kal. Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum consobrino procedere. 6 Ad extremum cum ei auia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam uiderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum auia sua ad senatum uocata et ad sellam perducta. 7 Deinde in Capitolium ad uota concipienda et perficienda solemnia ire noluit, omniaque per pr(aetorem) urbanum facta sunt, quasi consules illic non essent. [16] XVI. 1 Nec distulit caedem consobrini, sed timens, ne senatus ad alium quempiam se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe decedere. Omnesque, quibus aut uehicula aut serui deerant, subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta ueherentur. 2 Sabinum consularem uirum, ad quem libros Ulpi{ci}anus scripsit, quod in urbe remansisset, uocato centurione mollioribus uerbis iussit occidi. 3 Sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit, ut urbe pelleretur, itaque fecit. Sic uitium centurionis Sabino saluti fuit. 4 Remouit et Ulpianum iuris consultum ut bonum uirum et Siluinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat. Et Siluinus quidem occisus est, Ulpianus uero reseruatus. 5 Sed milites et maxime praetorianus, uel scientes, quo mala in Heliogabalus pararat, uel quod sibi uiderent inuidiam factaque conspiratione ad liberandam rem p. primum conscii genere mortis, cum alios genitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset uitae consentiens. [17] XVII. 1 Post hoc in eum impetus factus est atque in latrina, ad quam confugerat, occisus. Tractus deinde per publicum. Addita iniuria cadaueri est, ut id in cloacam milites mitterent. 2 Sed cum non c{a}episset cloaca fortuito, per pontem Aemilium adnexo pondere, ne fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri posset. 3 Tractum est cadauer eius etiam per circi spatia. Priusquam in Tiberim praecipitaretur. 4 Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum uult uideri filius Antonini. 5 Appellatus est post mortem Tiberinus et Tractatitius et Inpurus et multa, si quando ea erant designanda, quae sub eo facta uidebantur. 6 Solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitus. 7 Quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cauere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur, qui amorem senatus populi ac militum non merentur. 8 Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii louem dicunt, et amphitheatri instaurationem post exustionem et lauacrum in uico Sulpicio, quod Antoninus Seueri filius coeperat, nulla extant. 9 Et lauacrum quidem Antoninus Caracallus dedicauerat et lauando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ob hoc subditiuo Antonino extructae sunt, ab Alexandro perfectae. [18] XVIII. 1 Hic ultimus Antoninorum fuit (quamuis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) uita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. 2 Quem nec ego Antoninum uocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina, quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira, probrosissima mulier et digna filio. 3 Cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum, ne umquam mulier senatum ingrederetur utique inferis eius caput dicaretur deuouereturque, per quem id esset factum. 4 De huius uita multa in litteras missa sunt obscaena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui, quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua priuatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse priuatus diceret se Apicium, imperatorem uero , Othonem et Vitellium imitari. [19] XIX. 1 Nam primus omnium priuatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice uendiderat. 2 Deinde aestiua conuiuia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, uitreum alia, die uenetum et deinceps exhiberet, semper uarie per dies omnes aestiuos. 3 Primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos, uasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. 4 Et mastichatum et puleiatum et omnia haec, quae nunc luxuria retinet, primus inuenit. 5 Nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius redidit. Denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. 6 Nec erat ei ulla uita nisi exquirere nouas uoluptates. Primus fecit de piscibus isicia, primus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et lucustis et cammaris et scillis. 7 Strauit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic ea deambulauit, idque omni florum genere, liliis, uiolis, hyacinthis et narcissis. 8 Hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natauit. 9 Nec cubuit in accubitis facile nisi his, quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans. [20] XX. 1 Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, p- R- unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco habens. 2 Praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum uocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum eos cogerent. 3 Voluit et per singulas urbis regiones praefectos urbi facere {et}, ut essent in urbe quattuordecim. Et fecisset, si uixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines. 4 Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. 5 Comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas uiuis gallinaceis demptas, linguas pauonum et lusciniarum, quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur. 6 Exhibuit et Palatinis ingentes extis mullorum refertas et cerebellis foenicopterum et perdicum ouis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et fasianorum et pauonum. 7 Barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis, apiasteris et faselaribus et feno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. Quod praecipue stupendum est. [21] XXI. 1 Canes iecineribus anserum pauit. Habuit leones et leopardos exarmatos in deliciis, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere ignorantibus cunctis, quod exarmati essent, ad pauorem ridiculum excitandum. 2 Misit et uuas Apamenas in praesepia equis suis et psittacis atque fasianis leones pauit et alia animalia. 3 Exhibuit et sumina apruna per dies decem tricena cottidie cum suis uuluis, pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum electris, orizam cum albis exhibens. 4 Albas praeterea in uicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. 5 Oppressit in tricliniis uersatilibus parasitos suos uiolis et floribus, sic ut animam aliqui efflauerint, cum erepere ad summum non possent. 6 Condito piscinas et solia temperauit et rosato atque absentato. Vulgum ad bibendum inuitauit et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina eum bibisse intellegeretur, uiso quod unus bibisset. 7 Eunuchos pro apophoretis dedit, dedit quadrigas, equos stratos, mulos, basternas et redas, dedit et aureos millenos et centena pondo argenti. [22] XXII. 1 Sortes sane conuiuales scriptas in coclearibus habuit tales, ut alius exiret "decem camelos", alius "decem muscas", alius "decem libras auri", alius "decem plumbi", alius "decem strusiones", alius "decem oua pullina", ut uere sortes essent et fata temptarentur. 2 Quod quidem et ludis suis exhibuit, cum et ursos decem et decem glires et decem lactucas et decem auri libras in sorte habuit. 3 Primusque hunc morem sortis instituit, quem nunc uidemus. sed uere ad sortem scaenicos uocauit, cum et canes mortuos et libram bubulae carnis haberet in sorte et item centum aureos et mille argenteos et centum folles aeris et alia talia. 4 Quae populus tam libenter accepit, ut eum postea imperare gratularentur. [23] XXIII. 1 Fertur in euripis uino ploenis nauales circenses exhibuisse, pallia de oenanthio fudisse et elefantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitasse dirutis sepulchris, quae obsistebant, iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in circo priuato spectaculo. 2 Serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur eosque subito ante lucem, ut solet populus ad ludos celebres conuenire, effudisse, multosque adflictos morsu et fuga. 3 Usus est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica, cum grauari se diceret onere uoluptatis. 4 Habuit et in calciamentis gemmas, et quidem scalptas. quod risum omnibus mouit, quasi possent scalpturae nobilium artificum uideri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. 5 Voluit uti et diademate gemmato, qui pulchrior fieret et magis ad feminarum uultum aptus. Quo et usus est domi. 6 Fertur et promisisse foenicem conuiuis uel pro eo libras auri mille, ut imperatorie eos dimitteret. 7 Marinae aquae colymbos exhibuit, in mediterraneis locis maxime et iterum cum piscibus impleuit. 8 Montem niuium in uirdiario domus aestate fecit aduectis niuibus. Ad mare piscem numquam comedit, in longissimis a mari locis omnia marina semper exhibuit. Murenarum lactibus et luporum in locis mediterraneis rusticos pauit. [24] XXIV. 1 Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura ueneta comedit. Momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lauit cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. Idem in lucernis balsamum exhibuit. 2 Idem mulieres numquam iterauit praeter uxorem. Lupanaria domi amicis, clientibus et seruis exhibuit. 3 Idem numquam minus centum sestertiis c{a}enauit, hoc est argenti libris triginta; aliquando autem tribus milibus sestertium cenauit omnibus supputatis, quae inpendit. 4 Cenas uero et Vitellii et Apicii uicit. Pisces e uiuariis suis bubus traxit. Per macellum transiens mendicitatem publicam fleuit. 5 Parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum uertigine sub aquas mittebat rursusqua in summum reuoluebat eosque Ixionios amicos uocauit. 6 Strauit et saxis Lacedaemoniis ac porphyreticis plateas in palatio, quas Antoninianas uocauit. Quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta exsecta sunt. 7 Constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum saxum non inuenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret. [25] XXV. 1 Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce uel, quod est grauius, nocte inuenirent, ex quo plerique exanimati sunt. 2 Multis uilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub mensis inuenirentur prandentes; 3 primus denique inuenit simma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum soluerentur. 4 In mimicis adulteriis ea, quae solent simulato fieri, effici ad uerum iussit. 5 Meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. 6 Cum inter fabulas priuatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad balneas suas exhiberi et cum isdem lauit, nonnullis etiam honestis. 7 Gladiatores ante conuiuium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit. 8 Strauit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et uenationes sibi exhibuit. 9 Parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam uel marmoream uel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur uidenda de diuersa materia, quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lauarent. [26] XXVI. 1 Primus Romanorum holoserica ueste fertur, cum iam subsericae in usu essent. Linteamen lotum numquam attigit, mendicos decens qui lineis lotis uterentur. 2 Dalmaticus in publico post cenam saepe uisus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum {cum} ea ueste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti. 3 Omnes de circo, de theatro, de stadio et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitiones, disputauitque de generibus schematum et uoluptatum. 4 Adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuuenes. 5 Et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, exoletos habitu puerorum, qui prostituuntur, post continuum pronuntiauit his quasi militibus ternos aureis donatiuum petitque ab his, ut a dis peterent, ut alios haberet ipsis commendandos. 6 Iocabantur sane ita cum seruis, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum, quam magna esset Roma. 7 Mittebat parasitis pro cellario salaria annua uasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi monstris. 8 Claudebat in cuiuscemodi uasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans. [27] XXVII. 1 Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, conuiuas senes agitare cogens, nonnullos honoratos. 2 Iam imperator iubebat sibi et decem milia murum exhiberi, mille mustelas, mille sorices. 3 Dulciarios et lactarios tales habuit, ut, quaecumque coqui de diuersis edulibus exhibuissent uel structores uel pomarii, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. 4 Exhibuit parasitis cenas et de uitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, his edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. 5 Nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. 6 Miscuit gemmas pomis ac floribus. Iecit et per fenestram cibos totidem, quot exhibuit amicis. 7 Iusserat et canonem p. R. unius anni meretricibus, leonibus, exoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta prouisionem Seueri et Bassiani septem annorum canon frumentarius Romae esset. [28] XXVIII. 1 Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est uectatus intra domum regiam, idque priuatus in agris suis fecit. 2 Processit in publicum et quattuor ceruis iunctis ingentibus. Iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. Iunxit et tigres, Liberum sese uocans eodem habitu agens, quo dii pinguntur, quos imitabatur. 3 Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas uocant. Habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant. 4 Struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis, ut ederent. 5 Illud sane mirum uidetur, quod dicitur ab eo factum ut de croco sigma strauerit, cum summos uiros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicans fenum exhibere. 6 Transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. Amicis cottidie nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset. [29] XXIX. 1 Habuit gemmata uehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. 2 Iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum uel ternas et amplius et sic uectatus est, sed plerumque nudus, cum illum nudae traherent. 3 Habuit et hanc consuetudinem, ut octo caluos rogaret ad cenam et item octo luscos etitem octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret. 4 Donauit et argentum omne conuiuis, quod habuit in conuiuio, et omnem apparatum poculorum, idque saepius. 5 Hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit. 6 Proponebat praeterea his quasi themata, ut iura noua dapibus condiendis inuenirent, et cuius placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam uestem donaret, quae tunc et in raritate uidebatur et in honore; 7 si cuius autem displicuisset, iubebat, ut semper id comesset, quamdiu tamen melius inueniret. 8 Semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. 9 Amabat sibi pr{a}etia {rerum} maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin conuiuio hanc esse adserens. [30] XXX. 1 Pinxit se ut coppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit. 2 Sescentorum strutionum capita una c{a}ena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella. 3 Exhibuit aliquando et tale conuiuium, ut haberet uiginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lauarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurando, quod efficerent uoluptatem. 4 Celebrauit item tale conuiuium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim et ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur ireturque ad omnium domos. 5 Sic unum conuiuium uix toto die finitum est, cum et lauarent per singula fercula et mulieribus uterentur. 6 Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et perierunt. 7 Dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lauisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de praetoriis, de zetis fecisse dicitur. 8 Sed et haec &et alia> nonnulla fidem transeuntia credo esse ficta ab his, qui gratiam Alexandri Heliogabalum deformare uoluerunt. [31] XXXI. 1 Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam uelut uirginem coluisse. 2 Huic eidem priuato cum quidam diceret "Non times pauper fieri?", dixisse dicitur : "Quid melius quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?" 3 Habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis frugi contingeret. 4 Odores Indicos sine carbonibus ad uaporandas zetas iubebat incendi. Iter priuatus numquam minus sexaginta uehiculis fecit auia sua Varia reclamante, quod omnia perditurus esset; 5 imperator uero etiam sescenta uehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. 6 Causa uehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum etiam bene uasatorum multitudo. 7 In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurens, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur et eadem hora; rasit et uirilia subactoribus suis ad nouaclum manu sua, quo postea barbam fecit. 8 Scobe auri porticum strauit et argenti dolens, quod non posset et electri, idque frequenter quamcumque fecit iter pedibus usque ad equum uel carpentum, ut fit hodie de aurosa harena. [32] XXXII. 1 Calciamentum numquam iterauit, anulos etiam negatur iterasse; pretiosas uestes saepe conscidit. Ballenam cepit et appendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. 2 Naues onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens. Onus uentris auro excepit, in myrrinis et onychis minxit. 3 Idem dixisse fertur : "Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci facturusque sum". 4 Habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales, ut una die nonnisi de fasianis totum ederet omnesque missus sola fasianorum carne strueret, item alia die de pupillis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de strutionibus, alia de holeribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. 5 Saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. 6 Fecit hoc idem etiamde pueris et tunc, ante Philippum utpote, licebat. 7 Ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. 8 Ipse cantauit, saltauit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizauit, organo modulatus est. 9 Fertur et una die ad omnes circi et theatri et amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices textus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine affectu libidinis aureos donaret addens : "Nemo sciat, Antoninus haec donat". [33] XXXIII. 1 Libidinum gerena quaedam inuenit, ut spinthrias ueterum (i)m(per)atorum uinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. 2 Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum. 3 Parauereat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset laqueo, uitam finiret. 4 Parauerat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua uis urgeret. 5 Parauerat et in cerauneis et in hyacinthis et in smaragdis uenena, quibus se interimeret, si quid grauius inmineret. 6 Fecerat et latissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. Sed nihil ista ualuerunt. 7 Nam, ut diximus, et occisus est per scutarios et per plateas et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. 8 Hic finis Antoninorum nomini in re p. fuit, scientibus cunctis istum Antoninum falsum fuisse quam nomine. [34] XXXIV. 1 Mirum fortasse cuipiam uideatur, Constantine uenerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio: ita nemo inre p. tum fuit, qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huius modi numquam tyrannicida dufuerit. 2 Sed primum omnium ipse ueniam peto, quod haec, quae apud diuersos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt; 3 ea uero, quae dixi, praetextu uerborum adhibito, quantum potui, texi. 4 Deinde illud, quod clementiam tua solet dicere, credidi, esse respiciendum : "Imperatorem esse fortunae est." 5 Nam et minus boni reges fuerunt et pessimi. Agendum uero, quod pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni, quos ad regenmdi necessitatem uis fatalis adduxerit. 6 Et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit neque postea hoc nomen in re p- loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici uolebant : non nomen in illis primum fuit sed praenomen; 7 deinde, ut in plerisque libris inuenio, Antoni dicti sunt, non Antonini. [35] XXXV. 1 Haec sunt de Heliogabalo, cuius uitam me inuitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offere uoluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. 2 Scribere autem ordiar, qui post sequentur quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est annorum tredecim princeps, semestres alii et uix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius. 3 De quo uereor ad clementiam tuam scribens uera dicere, ne maliuolis adulator uidear esse, sed absoluar contra liuorem inproborum, cum et apud alios clarum esse perspexerint. 4 His iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut uulgo dicitur, ferrei, ceterique ad pietatem tuam. 5 Te uero, Auguste uenerabilis, multis paginis isdemque disertioribus illi prosequentur, quibus id felicior natura detulerit. 6 His addendi sunt Licinius, Seuerus, Alexander atque Maxentius, quorum omnium ius in dicionem tuam uenit, sed ita ut nihil eorum uirtuti derogetur. 7 Non enim ego id faciam, quod plerique scriptores solent, ut de his detraham, qui uicti sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, uera praedicaro.