[0] DE MEDECINA PRAECEPTA. PROOEMIUM. Membrorum series certo deducta tenore Ut stet, et assimilis medicinae defluat ordo, Principio celsa de corporis arce loquamur. PRAEFATIO. Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen inuentumque tuum prompto comitare fauore. Tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas nosti et in caelum manes reuocare sepultos, qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum, qui quondam placida tectus sub pelle draconis Tarpeias arces atque inclita templa petisti depellens taetros praesenti numine morbos: huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus firmasti, cunctum teneris expone papyris. [1] AD CAPITIS CVRATIONEM. balsama si geminis instillans auribus addas, tum poteris alacrem capitis reparare uigorem. Vel quae septenis censentur gramina nodis utiliter nectes uel corno ex arbore sertum. Puleiumue potens una super aure locabis aut illud mixto coctum clementer aceto cauta nare trahes; seu uisco lintea nexo induces fronti seu tritae gramina mentae; spongia cum tepidis adnexa liquoribus imbris profuit aut hedera ex oleo colata uetusto; profuit et cocleis frontem tractare minutis. Si nocuit cerebro uiolentia solis aperto, saepe chelidonia ex acido perducta liquore sanauit; prosunt et amica papauera somno, si prius in lento madefacta terantur oliuo. [2] Hemicranio medendo. portio si capitis morbo temptatur acuto, alia diuersam lana contecta per aurem inducta prosunt et eodem balsama pacto; alia uel ternis piperis terna addita granis trita linis: certam dabit haec tibi cura salutem. [3] Ad porriginem depellendam. est insensibilis morbus, sed noxia formae, cum caput immensa pexum porrigine ninguit, copia farris uti frendentibus edita saxis. Hanc poterit maluae radix decocta leuare; aut tu fenuculum nitrumque et sulphura uiua contere, deinde caput permixtis ablue cunctis; furfuribusue nouis durum miscebis acetum, ut uarios crines tali des unguine puros; prodest et tarda demptus testudine sanguis et prodest cedro demissus ab arbore sucus. Desinet interea glomerari farrea nubis cessabitque grauis crebrae porriginis imber. [4] Ad capillos tinguendos. quos pudet aetatis longae, quos sancta senectus offendit, cupiunt properos abscondere canos et nigrum crinem fuco simulare doloso, his prodest acri contrita cupressus aceto uel frons lentisci uel tristia poma sabuci; lumbrici quoque terrestres miscentur oliuo et iuuenem praestant rediuiuo flore capillum. Praeterea niueum poterit depellere uultum resina ex facili cera uiscoque coacta. Ad rutilam speciem nigros flauescere crines unguento cineris praedixit Tullius auctor. Si praegnans artus captiui soricis edit, dicuntur fetus nigrantia lumina fingi. [5] Ad pthiriasin arcendam. noxia corporibus quaedam de corpore nostro progenuit natura uolens abrumpere somnos, sensibus et monitis uigiles intendere curas. Sed quis non paueat Pherecydis fata tragoedi, qui nimio sudore fluens animalia taetra eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt. Sylla quoque infelix tali languore peresus corruit et foedo se uidit ab agmine uinci. Saepius ergo decet mordax haurire sinapi, uel nitro ac sale permixtis acidoque liquore laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus, aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri, quin etiam furfur mixto medicatur aceto. Vnda maris lendes capiti deducet iniquas et quicquid crebri defendit silua capilli. [6] Prurigini, papulis et scabie arcendis. inlotus sudor uel copia nobilis escae saepe graui scabie correptis asperat artus. Ergo lutum prodest membris adhibere fricatis, quod facit ex asino saccatus corporis umor; nec pudeat tractare fumum, quod bucula fudit; stercoris ex porco cinerem confundito lymphis, sic pauidum corpus dextra parcente foueto; proderit ex oleo puluis, quem congerit alte dulcibus ex latebris patiens formica laborum: conuenit hinc tepido lita tradere corpora soli. Feruentes papulas papiro curato liquenti, aut acido Baccho miscebis farra lupini atque hinc in calido percurres membra lauacro. Pruritus autem salsos leuat umor aceti siue maris rabidi sudor cocleaeque minutae, quarum contactu perimetur acerba libido. [7] Phrenesi et capiti purgando. ex uitio cerebri phrenesis furiosa mouetur amissasque refert frendens amentia uires, siue calens febris iactatos exedit artus siue meri gustus seu frigoris efficit aura. Conuenit calidis pecudum pulmonibus apte tempora languentis medica redimire corona. Inlotis etiam lanis suffire memento cerritum; saepe horrendi medicantur odores. Purgatur cerebrum mansa radice pyrethri, unguitur et sucis, dederit quos parua sabucus, expressusque hederae mandatur naribus umor aut mixtum rutae cerebro instillatur acetum. Non semper praesens dolor est sanabilis: ergo cura magis prodest uenturis obuia morbis atque ideo sanos etiam curarier est par. [8] Defluxu capillorum et maculis capitis tollendis. defluit expulsus morbo latitante capillus, si raro lauitur; seu uis epota ueneni seu salamandra potens nullisque obnoxia flammis eximium capitis tactu deiecit honorem. Nonnunquam uariant maculae paruisque parumper orbibus aspersum ducit noua uulnera tempus. Vipereae pellis cinerem his addito rebus roboreasue pilas ursino iungito seuo uel testudineo mala permulceto cruore. [9] Vmoribus et perfrictionibus sedandis. saepe ita peruadit uis frigoris ac tenet artus, ut uix quaesito medicamine pulsa recedat. Si ranam ex oleo decoxeris, abice carnem, membra foue. Parili ratione rigorem urticae semen perceptaque frigora uincit. Et ceruina potest mulcere medulla rigorem. Decoctum raphani semen cum melle uorabis. Siue fel ursinum tepefacta dilue lympha: proderit hoc potu; seu cassis ostrea testis usta dabit cinerem, qui pro sale sumptus in escis decutiet gelidum calefacto uertice uirus. Nonnullus liquidum sugit mulsumque sinapi palatoque agitat pariter retinensque uomensque. Alia nonnulli mandunt oleiue liquore perfundunt calido cerebrum nasique latebras. Quidam lactucae credunt prodesse sapores. Curandi modus hic et suauis et utilis idem est. [10] Elephantiasi propellendae. est elephans morbus tristi quoque nomine dirus, non solum turpans infandis ora papillis, sed cita praecipitans funesto fata ueneno huic erit aduersus cedri de cortice sucus mustelaeque cinis uel fusus sanguis ab illa. Nonnulli dixere serum prodesse bibendo. Mentastri folium potu apposituque salubre est, nec frustra bulbos et sulfura iungit aceto qui cupit horribiles ad pristina reddere uultus. Praeterea nitrum debes cum melle iugatum spargere lacte bouis, uarias sic unguere frontes. Cerussam et chartam, quam gens Aegyptia mittit, ture simul misceque oleo, quod flore rosarum conditum est: line sic faciem, sic redde salutem. [11] Cutis et faciei uitiis propellendis. inuida si maculat faciem lentigo decoram nec prodesse ualent naturae dona benignae, erucam atque acidum laticem simul inline malis; proderit et bulbus mellis dulcedine uictus, crudaue dulcacido miscebis rapa liquori, sanguine uel leporis morbus delebitur oris. Frons salicis cum flore suo contrita medetur. Saepiolae cineres ex ossibus omnia leuant. Cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo: omne malum propere maculoso ex ore fugabis. Horrebit si liuor atrox aut nigra cicatrix, attrito sapone genas purgare memento. Rugarum sulcos lentisci mastice tendes. Si uero uitium est quod ducit ad impete nomen, hoc matutina poteris cohibere saliua seu folio platani, quod mansum mane uorabis. Foeda fluunt curui quae purgamenta cameli urentur cineremque dabunt, iungentur aceto mascula tura simul, diuinaque cura ualebit. [12] Aurium uitiis succurrendis. cum saeuus teneras dolor alte sauciat aures, fraxinea in flammis fundit quem talea sucum instilla siue obscaenos ex uirgine rores aut sucum, ex folio dederit quem populus alba. Saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum adiunctoque nitro procedit cura salubris. Mentastri liquor expressus conducere fertur. Infectum uiolis oleum bene consulit auri. Annosa rubros si legeris arbore uermes, ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti. Si uero obstrusa sensus morietur in aure, lumbricos terrae seuumque ex ansere rauco excoque: uel ueterem poteris dissoluere morbum. Fella bouis surdis etiam prodesse loquuntur, si iungas olidae graue quod minxere capellae. Si uero incautas animal penetrauerit aures, proderit admixto pauidi fel muris aceto. At si lympha nocens peruaserit, anseris aptus immittetur adeps caeparum non sine suco, qui grauis est oculis, sensum tamen auribus auget. Vis et Phoebigenae diuinam discere curam? Si qua uel annosis confecta doloribus auris plectitur, hoc uno medicamine cuncta uigebit. Alia tu septem numero septemque lupinos ceruinam dabis in testam, tum Delphica frondis addatur, mixto totum feruescat aceto: doctus eris tepidos illinc immittere rores. [13] Oculorum dolori mitigando. summa boni est alacres homini contingere uisus, quos quasi custodes defensoresque pericli prospiciens summa natura locauit in arce, sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus atque supercilio pauidi tegerentur opaco. Sed dolor immeritum lumen si forte lacessit, lana madens oleo noctu conectitur apte uiuentisue nepae lumen gestatur amicum. Ex folio caulis cineres confractaque tura et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae desuper induces atque una nocte probabis. Hyblaei mellis sucus cum felle caprino subueniunt oculis dira caligine pressis. Vettonicae mansus siccabit lumina sucus. Si tenebras oculis obducit pigra senectus, expressae marathro guttae cum melle liquenti detergere malum poterunt uel uulturis atri fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta: haec etiam annosis poterunt succurrere morbis. Fel quoque de gallo mollitum simplice lympha exacuit puros dempta caligine uisus. Siue columbarum fimus miscetur aceto seu fel perdicis parili cum pondere mellis. Vina chelidoniae simili ratione iugantur efficiuntque suo praeclaros unguine uisus, aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt. Si genus est morbi, miserum quod lumen adurit, hic calor infuso mitescit lacte canino. Si tumor insolitus typho se tollet inani, turgentes oculos uili circumline caeno. Anguibus ereptos adipes aerugine misce: hi poterunt ruptas oculorum iungere partes. Si uero horrendum ducent glaucomata plumbum, spiritus alterius prodest, qui grana cumini pallentis mandens uisus exalat in ipsos. [14] Dentium uitio et oris fetori medendo. haud facile est acrem dentis tolerare laborem: quo magis est aequum medicam pernoscere curam. Cum Baccho uiolas incoxeris, ore teneto. Mansus item prodest sucis oleaster acerbis: hinc oscedo fugit, linguae quoque uulnera cedunt. Cum uino piper et nitro tepidum inde dolenti. Saepe chelidoniae suco uel lacte capellae sanescunt dentes aut tauri felle iuuantur. Aut acidi latices clauso uoluuntur in ore. Manditur apta rubus gingiuis et bona labris. Lentiscus myrtusque emendant oris odorem. Quod uero assumpsit nomen de dente fricando, ceruino ex cornu cinis est, aut ungula porcae torrida, uel cinis ex ouis, sed non sine uino, muricis aut tosti uel bulbi extincta fauilla. Ambitiosa putas? Sunt ista salubria cunctis. Exesos autem dentes si forte quereris, ure fimum muris, patulis et hiatibus adde; uel cinerem dentis ceruini extinguere aceto conuenit atque cauis immittere partibus apte. Prodest et puluis lumbrici corpore tosto. Ora ambusta cibo sanabis lacte canino. Saepe etiam gelida gingiuas collue lympha, dentibus ut firmum possis seruare uigorem. Si uero infandum proserpit ad intima uulnus, permisceto salem parili cum pondere turis: hinc tractato locum: miram experiere medelam. Aut tu sume pilam, quae caudis haeret ouinis: haec siccata dabit molles et fracta farinas, huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus. [15] Vuae, faucibus, collo et quae mollienda sunt medendis. aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri uis subiit uel cum uentis agitabilis aer uertitur atque ipsas flatus grauis inficit undas uel rabidus clamor, fracto cum forte sonore plenum radit iter. Sic est Hortensius olim absumptus; causis etenim confectus agendis obticuit cum uox domino uiuente periret et nondum extincti moreretur lingua diserti. Ergo omni studio quaeres inhibere dolorem. Simplicibus lymphis confunditur aerium mel, additur excussus niuea similagine furfur: decocta haec clauso simul exercentur in ore. Praeterea fauces extrinsecus unguere prodest ursino et tauri seuo cerisque remissis, omnia quae geminis aequabis lancibus ante. Disce etiam miram ex humili medicamine curam. Attiaco melli iunges agreste papauer decoctumque simul mandes mansumque uorabis. Crinitae porri radices quinque coquantur, hinc aqua non feruens uoluatur fauce sonora nec tamen in stomachum descendat gutta patentem. Si uero adflictam languor deiecerit uuam, tunc horas aliquot pronus recubare memento; aut illam puluis tosti releuabit anethi aut cinis ex coclea uel torrida brassica flammis. Angina uero mixtum sale poscit acetum, quod refert clauso uersatum agitare palato. At si ceruices durataque colla rigebunt, (mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples: hinc longum per iter neruos medicina sequetur; anseris aut pingui torpentia colla fouebis. Inditur et ualido multum lens cocta in aceto aut caprae fimus ex bulbo aut ceruina medulla: hoc etiam inmotos flectes medicamine neruos. Quos autem uocitant tolles, attingere dextra debebis, qua gryllus erit pressante peremptus. [16] De rigore ceruicis. At si cervices, durataque colla rigebunt (Mira loquar), geminus mulcebitur unguine poples, Hinc longum per iter neruos medicina sequetur. Anseris aut pingui torpentia colla fouebis. Illinitur ualido multum lens cocta in aceto, Aut caprae fimus et bulbi, aut ceruina medulla Hoc etiam immotos flectes medicamine heruos. Quos autem uocitant tolles, attingere dextra Debebis, qua grillus erit pressante peremptus [17] Tussi et choleribus medendis. noxia si cholerum penitus saeuire uenena perspicies, cocta lactucae fronde leuabis, proderit et caules adsumere saepe madentes. Interdum fauces tussi quatiuntur atroci: alia tum sumis decocta et melle peruncta, semina uel raphani permixto dulcia melle. Aut si fraxinea semen de fronde reuellis, interiora uora, uetitus contingere dente. Ouum melle teres domitum feruentibus undis marrubiumue potens: haec faucibus optima sumes frenabisque grauem facili medicamine tussim. [18] Stomacho et digestioni. qui stomachum regem totius corporis esse contendunt, uera niti ratione uidentur. Huius enim ualidus firmat tenor omnia membra aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore. Quin etiam, nisi cura iuuat, uitiare cerebrum fertur et integros illinc auertere sensus. Lactucae semen nigrae, quod lignea pila triuerit, admixto ieiunus sumito melle; sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno. Aut tritum semen raphani mulsumque iuuabit; siue duae partes apsinthi ac tertia rutae decoctis potantur aquis siliquaeque madentes, semina uel marathri fetae cum lacte capellae; puleium quoque decoctum curabit amice. Et potu et fotu stomacho conducit acetum. Seu cocleas undis calefactas ac prope uictas suppositis torre prunis uinoque garoque perfusas cape: sed prodest magis esse marinas. At male digestis si crapula saeuiet escis, ex pipere et calida florem de rore marino ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum, quae coctis iunges epulis ac rapta uorabis. Aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti. Ventriculus mergi tactus sale theriacusque tosto pane super, piperis quoque puluere multo miscetur: capies diuinum munus in istis. Proderit hoc stomacho, uictas et concoquet escas: grana peregrini piperis diffindito quinque, nicolao molli quae mane inserta capesses. [19] Felli uomitu et pthisi. lutea si crescent et cunctis noxia fella, alia parua nouem, piperis tot permole grana, quae cyatho diluta gari mandesque bibesque: haec iterum septena capis, post denique quina. Praeterea caules, si frondet passa, sabuci decoctos sale permisces ac spargis oliuo: tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas. Prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti. Et niueus prodest ex ubere sucus asellae, si tepido uinum infundas ac mella piperque. At uomitum radix narcissi pota mouebit. Si uero pthisis annoso sedet improba morbo, intritas uino cocleas hausisse iuuabit. Proderit et ueteris seui pila sumpta suilli, Carne asinae seuoque caprae medicina salubris. [20] Mammis sanandis uel stringendis. ubera fecundo ualde lactentia suco saepe sibi noxae nimium manando fuerunt: faece igitur ualida saeui reprimentur aceti. Post partum tumidas iniuste adsurgere mammas interdum aspicies: harum mala commemoratur murinum fimus ex pluuio sedare liquore. Sin autem clausas penitus dolor angit acerbus, lumbricis terrae turgentes ungue corymbos. Si castigatas studium est praestare papillas, ex hedera sertis ambas redimire memento, protinus et raptas fumis mandare coronas; anseris aut seuum pariter cum lacte tepenti aut ouum inlinito, tulerit quod garrula perdix. Praeterea pluuio decocta papauera rore haerescant, multis post absoluenda diebus. Vis et Phoebigenae caelestia sumere dona, ubera cum taetris laniata doloribus horrent? Nauis ramentum et quae nomine prasion herba est et quae uulgari sermone insana uocatur (Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua) nec non et calami radix lapathique legumen mixta dabunt miras (experto crede) medelas. [21] Reiectioni cibi aut sanguinis abstinendae. si stomachus nondum concoctas expuit escas et magis atque magis uitium recolendo ualescit, alia caedemus crebrumque trahemus odorem. Sin etiam rutilus referetur pectore sanguis, sorbitio mentae, raphanus uel cocta iuuabit. Saepe lapis teritur (specularem nomine dicunt) et mixtis hauritur aquis sistitque cruorem. Vritur interdum raptus de subere cortex, et cinis ex calido prodest epota Lyaeo; ouorum cinis aut coclearum aut denique melis aut cinis ex salicum ramis prodesse putatur; aut platani pilulas acri infundemus aceto: nullus erit sanguis, quem non cibus iste moretur. [22] Iecoris et lateris uitiis medendis. si mollis iecoris fibras dolor angit acerbus, protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est, sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit, uulturiiue iecur uel ius perdicis apricae. Praeterea simili dragma pix dura piperque franguntur; sic in mollito puluere iuncta egelidis miscentur aquis recreantque bibentem. Absinthi quoque decocti potabitur humor. Si latus immeritum morbo temptatur acuto, accensum tingues lapidem stridentibus undis, hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una cum uino capis: hoc praesens medicamen habetur. Quid referam multis conposta Philonia rebus, quid loquar antidotus uarias? Dis ista requirat, at nos pauperibus praecepta dicamus amica. Nec non et iecoris quaeretur fibra lupini iungeturque simul costum foliumque piperque; diluta quae duro dantur potanda Lyaeo. Est et uis morbi, quod 'telum' commemoratur, cum subito dolor insanus furit incitus ictu: Persicus huic potum e nucleo dabit interiore; quae mihi cura satis casu monstrante probata est. [23] Spleni curando. quando lien tumido circumligat ilia uinclo et plena splenis demonstrant membra rigorem, mollibus ex hederae tornantur pocula lignis: hinc trahet adsuetos aeger quoscunque liquores. Aut uiridis coctorum holerum potabitur unda. Proderit exsucto fluuialis hirudo cruore, siue myrica potens seu ros cum pane marinus, aut hederae sucus potu apposituque iuuabit. Nec non intactam ferro quam uideris alnum, huic liber eripitur ferro sine decoquiturque, donec uictarum pars tertia subsit aquarum: hinc medico potu pulsus dolor omnis abibit. Nonnulli memorant consumi posse lienem, si qui eruum semper ieiuno sumpserit ore. Arida ficus item feruente domatur aceto et trita inlinitur, uel splen apponitur haedi. Marrubium in uino potum prodesse loquuntur. Praeterea piper ac nepetae cum flore et anethum nicolausque, apio ac boletus iungitur una: horum decoctos latices potare salubre est. Puleium, abrotonum nitida cum mastice coctum ac thymbrae speciem, quam commemorant cephaloten, praedixit spleni deus Idae posse mederi. Dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni. Splen tumidus nocet et risum tamen addit ineptum, ut mihi Sardonicis uideatur proximus herbis, irrita quae miseris permiscent gaudia fatis. Dicitur exsectus faciles auferre cachinnos perpetuoque aeuo frontem praestare seueram. [24] Praecordiis sanandis. languida si duro turgent praecordia morbo, miscetur mulsae farris sextarius undae nec non et lini tunsum siliquaeque legumen: haec decocta simul nondumque tepentia nectes. Aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris cocta lines, durum ut possis mollire tumorem. Ocima praeterea bulbiue linuntur amari. Proderit et lymphis corpus mersare marinis. Quin etiam catulum lactantem adponere membris conuenit: omne malum transcurrere fertur in illum; cui tamen extincto munus debetur humandi. Humanos quoque contactus mala tanta sequuntur et iunctus uitium ducit de coniuge coniux. Quod superest styraci iunges ramenta carinae quodque decem ex rebus confit simul atque uocatur, masticis addentur fractae iam mollia farra: talibus auxiliis praecordia fota resident. [25] Lumbis et renibus sanandis. cum saeuit penitus haerens iniuria lumbis, igne lapis candens datur exultantibus undis: hoc poteris potu tristem superare dolorem. Aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum sucida lana rapit contacta calentibus isdem: proderit hanc aegris crebro perducere membris. Aut caput asparagi cum uino sume uetusto seu mauis adpone: modus conducit uterque. Aut adipe inmixtum lumbis inductio sulphur. Saepe chelidoniam cum suco Palladis addes farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis. Fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus: pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti. Aut tres ex uino cocleas feruescere coges cumque suis domibus franges; piperis quoque grana ter quina adicies potuque iuuaberis illo. Furfur item parca fuerit cum feruidus unda, post oleo madidus saccis immittitur aptis, quos uix passuris urentes addito membris. Prodest ceruinae uiolens natura medullae. Nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem; aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis contere tumque simul cum mastice confer anethum quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est: his continge locum: deus haec mihi certa probauit. [26] Ventris dolori mitigando. si dolor insanus tota desaeuit in aluo, heminis tribus in lympha ualidam coque rutam atque apium, donec duplex pars desit aquarum: potus erit medicus non detractante palato. Praeterea niuei sterilis testa uritur oui; quae postquam in taetram fuerit conuersa fauillam, ex calidis potatur aquis et pota medetur. Nec non iungenda est utero noua uirga myricae: inlaesa haec ferro terraque intacta geratur. Aut medio uentris prodest aspargere terram, quam signauerunt uestigia pressa rotarum. Proderit et puluis facili sub cardine raptus. Quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum conueniet, quod iam nobis documenta probarunt. Menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores. Coeliacos autem recreabis pane salubri, quem madido farre efficies ac mollibus ouis, quorum testa fero prius euanescat aceto. Refert et teretes bulbos mollire terendo cumque his Lenaei durum potare fluentum. [27] Hydropi depellendae. corrupti iecoris uitio uel splenis acerbus crescit hydrops aut cum siccatae febre medullae atque auidae fauces gelidum traxere liquorem. Tum lympha interius uitio gliscente tumescit secernens miseram proprio de uiscere pellem. Conueniet tenerae radix decocta sabuci in geminis calidi cyathis potanda Lyaei. Nec non in tepidis conuolues corpus harenis. Adposituque leues nepetae gustuque iuuabunt. Elleboro bene purgatur lymphaticus error. Aut huius uice sementis scopulosa genestae miscetur mulsis et cautis ducitur undis. Saepe et scillino pelluntur noxia Baccho. Est qui praeualidum fricto sale miscet acetum atque olei suco, refricatque albentia membra Fraxineum semen cum Bacchi rore bibendum est. Nec non adposito curantur dropace membra, qui subito raptos uentos sucosque reuellit. aut calido filicis radicem mollit Iaccho, qui subito raptos uentos succosque reuellit unguine quo frangit uires languoris aquosi. [28] Ventri molliendo. saepe cibi specie, uitio uel corporis ipso potibus aut duris restricta morabitur aluus. Vincetur talis mora gramine Mercuriali, cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus. Prunaque conueniunt, quae mittit clara Damascus. Multos praeterea medici componere sucos adsuerunt; pretiosa tamen cum ueneris emptum, falleris frustraque immensa nomismata fundes. Quin age et in tenui certam cognosce salutem. Aut igitur tectum lana supponis alumen aut edis in patinis tenerae decocta sabuci uel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis. Crede tamen potum meliorem lactis equini: dicitur hic dulces asinae praeuincere sucos. Siluestris fici lacrimam prodesse loquuntur. Quodque ratis melius uerbis dicemus Horati: 'mitulus et uiles pellunt obstantia conchae'. Sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci: purior hinc gustus noxa sine mouerit aluum. Saepe thalassomeli adiecto cumulauimus imbri: haec purgant, parili fuerint si pondere mixta. [29] Solutioni uentris et dysenteriae compescendae. tam uarii casus mortalia saecla fatigant, ut sint diuersis obnoxia corpora morbis. Saepe etenim nimio cursu fluit impetus alui: frenatur, mixto cum feruet brassica uino aut cerasi uictum longo iam tempore pomum. Sucus Aminei cum pane medetur Iacchi uel bene permixtum calida potatur acetum: uile quidem facili factu, tamen utile potu. Si laedent medica data purgatoria dextra, adiecto piperis medicatur puluere calda. Sin autem longo decurrent intima fluxu atque immane malum multo iam tempore gliscet, torridus ex uino cortex potabitur oui. Ramentum niuei credunt prodesse elephanti. Arbore Pyramea cortex derepta coquetur axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo inmensum poterit potu retinere fluorem. Numinis aut iussu cedrini mastice misces mollitamque picem et rasum de nauibus unguen: languida quo fidens medicamine membra fouebis. Proderit et pueris, quos dentis origo fatigat, castaneas coxisse nuces et sorba uetusta atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta: potio quae fluidam consumpta morabitur aluum. [30] Lumbricis et taeniis aspurgandis. quid non aduersum miseris mortalibus addit natura, interno cum uiscere taenia serpens et lumbricus edax uiuant inimica creanti? Quod genus assiduo laniat praecordia morsu, saepe etiam scandens oppletis faucibus haeret obsessasque uias uitae concludit anhelae. Ergo cinis cornu ceruini proderit haustus uel nepetae tritum ex uino uel lacte capellae; nec non et sucus medici potatur aceti. Prodest praeterea cum Baccho Persica frondis. Democritus memorat mentae conducere potum. Sumitur abrotonum nec non et uile melanthum. Alia per sese sanant aut uis coriandri. Quin et marrubium decoctum haustumque iuuabit. Puleiumue potens et agreste iugatur anethum: synthesis haec prodest unda mollita calenti. [31] Colo sedando. cum colum, inuisum morbi genus, intima carpit, mande galeritam uolucrem quam nomine dicunt. Aut pauidi leporis madefacta coagula pota. Siue apio nepetas tereti cum mastice iunge nec non et species ambas halantis anethi, quarum decoctos patiens haurito liquores. [32] Vessicae et calculo purgando. si cui uessicae tardus cunctabitur umor, haec mora rumpetur uino peruicta uetusto. Proderit ex paruis acinos potare sabucis aut hederae sucum aut lacrimosi trita sinapi. Nec non resinas ex Oricia terebintho in speciem eruiliae paruos glomerabis in orbos, quos ternos tepida mixtos hausisse medella est. Quondam etiam nimio praeceps urina fluento inrigat exuuias obscaenoque inficit imbri: tum leporis cerebrum ex uino potare licebit. Si dolor internam uessicae concoquet aluum, subueniet radix frondosae epota cupressi puleiumue potens domitum feruentibus undis. Si uero in lapides densus conuertitur umor, qui retinent cursus gemitumque dolore frequentant, saxifragam seu spongiten succurrere credunt. Praeterea semen myrti siluestris Iaccho atque oleo mixtum bibitur, nec desit acetum, uinaque sumantur fricto condita cumino; siue palumborum capitur fimus acre ferorum dulcacidis sparsum sucis trituque solutum; nec non obscaenus caprae potabitur humor: obruet hic morbum labefactaque saxa remittet. [33] Conceptioni et partui. inrita coniugii sterilis si munera languent nec subolis spes est multos iam uana per annos (femineo fiat uitio res necne, silebo: hoc poterit magni quartus monstrare Lucreti) - sed natura tamen medicamine uicta potenti saepe dedit fetus studio curante paratos. Aut igitur leporis consumit femina uuluam aut, ouis in stabulis fractas cum ruminat herbas, pendentem spumam molli deducit ab ore atque illam meminit mixto potare Falerno. Mercurialis item capitur communiter herba, si cubitum noctu coniunx festinat uterque. Atque ubi iam certum spondet praegnatio fetum, ut facili uigeat seruata puerpera partu, dictamnum bibitur, cocleae manduntur edules. Aut qui olim menses minus octo moratus in aluo est inrumpit thalamos et nexus soluit inertes, Pulegii quoque purgari tunc conuenit imber, cuius opem ueram casus mihi saepe probarunt. Quin etiam stercus supponunt uulturis atri, sentiat ut minime partus quam proximus urget. Oua etiam rutae et fragili miscentur anetho, quae diluta leui Baccho atque exhausta medentur. [34] Profluuio cuiuscunque sanguinis et matrici. si modicus pleno manat de corpore sanguis, subuenit, at nimius cum uita funditur ipsa. Quapropter multo naris completa cruore cum fluit, attritus cimex conducit odore. Lana oleo madefit, sed nondum lauta, rosato: haec datur in nares uel claudit densius aures. Contritis prodest cocleis perducere frontem aut galli cerebro uel sanguine mite columbae. Quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est. Praeterea Phariis caput emetire papyris detrahe quod superest: illo genitalia necte, femineas illinc prodest uincire mamillas. Menstruus inmenso si profluit impete sanguis, sucida lana malos remoratur subdita cursus, mortua quin etiam producit corpora partu. Sed quaecumque fluit uis inmoderata cruoris, subernus cortex calidis potatur in undis ante minutatim studio uincente terendus. Pulei calido purgatur femina potu. Sed si forte cruor clausa cunctabitur aluo, aut molles nepetae aut rutae quacunque bibentur. At si puniceos fundit uessica liquores, marrubium ex passo tritum perfunditur undis: hi poterunt haustus rutilum purgare colorem. Relliquias partus laetatibi detrahet herba. Quod si feminei properabit sanguinis imber, est qui frusta molae percussu decutit uno, quorum aliquod lanis tectum ad praecordia nectit, haec simul incantans: sisti debere cruorem, ut lapis ille uiae solitos iam destitit orbes. [35] Internecandis quae oculos laedunt aut impediunt. mobilis hirsutas horret lasciuia saetas et gaudet rapto nudari flore pilorum. Sed bona nonnumquam uellendi causa uidetur, corpora cum releuat ratio manifesta salutis. Namque oculos infesta pilorum tela lacessunt, quodque illis dederat uallum natura tuendis, inde inimica seges proprios desaeuit in orbes. Ergo locum crinis uulsi continge cruore quem dat auis, tremulis simulat quae pellibus alas, sanguine uel ricini, quem nigro de cane uelles. Praeterea quascunque uoles auertere saetas atque in perpetuum rediuiua obcludere tela, corporibus uulsis saniem perducito ranae, sed quae parua situ est et rauco garrula questu. Nec non e stagnis cessantibus exos hirudo sumitur et uiuens Samia torretur in olla: haec acidis unguit permixta liquoribus artus euulsamque uetat rursus procrescere siluam. [36] Omnibus obscaenis medendis. dicendum et quae sit membris medicina pudendis. Languidus antiquo purgatur penis Iaccho ac super inlinitur fecundae felle capellae. Mane nouo myrti frondes commandere prodest qui dolet, atque illas in uulnus despuat ipsum. Faece etiam uini genitalia lauta leuantur, et tumidos testes Nereia lympha coercet uel bulbi ex mulso uel cera inmixta cupresso aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis. Ramicis inmensum fertur cohibere tumorem far madidum lymphis et feralis fronde cupressi, unde etiam potu frons haec memoratur amica. Sin autem existet duratis glandibus inguen, proderit induci cocleas cum melle minutas. Obscaenos si pone locos noua uulnera carpent, horrentum mansa curantur fronde ruborum. At si iam ueteri succedit fistula morbo, mustelae cinere immisso purgabitur ulcus, sanguine uel ricini, quem bos gestauerit ante. Herba chelidoniae fertur cum melle mederi herbaque cum seuo foliis de mille uocata. [37] Ischiae et articulari morbo. saepius occultus uicta coxendice morbus perfurit et gressus diro languore moratur. Populus alba dabit medicos de cortice potus; nec non et tenerae gracili de fronde genestae arreptos caules acidoque liquore madentes sumere conueniet, rubiam quoque ducere potu aut ex Bithyno cocleas haurire Lyaeo. Si uero articulos tabes inimica per omnes haeserit, ex ficu betas cum melle ligabis uel pelagi latices, simul et Baccheia dona sumere curabis: nimio sed parcito uino: Ennius ipse pater, dum pocula siccat iniqua, hoc uitio tales fertur meruisse dolores. [38] Furunculo medendo. cum sanguis nimius puri permixtus atroci aestuat et papulas alte sustollit acutas, resinam misces et saxis hordea fracta: conspersa haec tepidis apponere conuenit undis. Vis et hyoscyamum cerae seuoque iugatum nectere? Non minus haec poterit medicina iuuare. Praeterea fimus, ex gallo quod legeris album, imbribus ex acidis fidens appone dolenti. Auribus aut pecudis molles expromito sordes, unguine quo fotis dabitur medicina papillis. [39] Carboni tollendo. horrendus magis est perimit qui corpora carbo: urit hic inclusus, uitalia rumpit apertus. Hunc ueteres olim uariis pepulere medellis. Tertia namque Titi simul et centesima Liui charta docet, ferro talem candente dolorem exactum aut poto raporum semine pulsum; ni fieret, dixit, uix septem posse diebus uitam produci: tanta est uiolentia morbi. Dulcacidum laticem cum lini semine iunge atque fimum Paphiae pariter compone columbae: hinc line duratas partes et clausa uenena. Praeterea triti reserant adoperta lupini. Nonnullus calcem uiuam dissoluit aceto fumantemque niuem papulis apponit acerbis. Est qui gallinae perducat stercore corpus. Alia uel piperi iuste commixta linuntur. Pythagorae cognata leui condita cumino proderit aut madida fermentum polline turgens. [40] Pano, uomicae et strumae depellendis. sunt alii, quos dira mouet natura, tumores non minus horrendi, sed non ita perniciosi, uomica qualis erit uel eidem proxima quaedam. Simplice resina miscebimus hordea tunsa et mulsos amnes et purgamenta columbae: his bene decoctis languentia membra fouentur. Mollis odorato faba iungetur coriandro: proderit appositum mollitque aperitque tumorem. Aut de phasganio radix decocta palustri, quae salis admixto tundetur condimento; proderit et mansum quod traxeris arbore uiscum. Gramen hyoscyami cerae seuoque uetusto concilia mixtisque locos perduce dolentes. Exercere etiam iusserunt corpora prisci. Ouum defundes in fictile, deinde putamen marrubii suco implebis, post melle liquenti omnia consociata tepenti prospera potu sumuntur: reserantque malum purgantque leuantque. [41] Igni sacro dimouendo. est etiam morbi species, quae dicitur 'ignis', languida quod multo torrentur membra calore. Vel tu uicino seuum bouis igne remittes mollitumque lines uel oloris faecibus oua, sed non cocta, dabis: sic torrida membra fouebis. Lumbricus terrae mixto inducetur aceto aut parili noua ruta modo, sed iungis oliuum. Ouaque cum betis prosunt super inlita tritis. Alia dant cinerem sociandum oleoque garoque, unguine quo gliscens deponet flamma furorem. Saepe chelidoniae pars candida. Iungitur oui, quae modico potu, sed ualde trita, capesses, admiscere memor lymphas amnemque Falernum. [42] Podagrae depellendae. quaedam etiam rabidae medicamina digna podagrae, cui ter tricenas species Epidaurius ipse dixit inesse deus? Requiem tamen indere morbo fas erit et tristem saltem mulcere dolorem. Ergo age et abreptam salicis frondemque librumque cum uino tere, tum contractos perline neruos. Aut cum prima mali sese ostentabit origo, feruida non timidis tolera cauteria plantis seminecisue hirci reserato pectore calces insere: sic dirae reprimes primordia pestis. Aut si corruptus persederit altius umor, trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo, panibus et teneris, cohibebitque addita questus. Parua sabucus item, hircino conlita seuo, triticeaeque acido manantes amne farinae, aut nitido ranae decoctum uiscus oliuo siue chelidoniae sucus sale mixtus aceto. Sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis. Non audita mihi fas sit, sed lecta referre: hoc quidam rabidus morbo per tempora messis uicino plantas frumenti pressit aceruo euasitque grauem casu medicante dolorem. [43] Vulneribus ferro aut uerberibus factis. naturae uitiis medicas obiecimus artes, nunc et fortunae iaculis obsistere par est. Si cui forte chalybs teneros uiolauerit artus, necte adipes uituli simul et tritam chamecisson nec pudeat luteae stercus perducere porcae. Sin autem saeuo laceratum est uerbere corpus, tum lixiua cinis ceras dissoluit et oua admixtoque oleo uibices comprimit atras. Si uero infrenus manat de uulnere sanguis, purpura torretur conchyli perlita fuco, huius et atra cinis currentem detinet undam. Verrucae quoque desectae frenare cruorem dicitur ambustus Tyrio de uellere puluis. Praeterea nimios reserati uulneris amnes feniculi cinis adstringit uel fimbria porri. Siue fimus manni cum testis uritur oui et reprimit fluidos miro medicamine cursus. [44] Vulneribus quibuscumque casibus factis. quam magna humanae mala pondera condicionis! Tam multae innumeri species mihi uulneris adsunt, ut nequeam proprias cunctis adscribere curas. Isdem igitur monitis casus sanabimus omnes, sic tamen ut nullus medicinam luserit error. Ergo, modus quicunque obtinget uulneris atri, contritus cum melle dabit medicamina bulbus herbaque quae nomen foliis de mille recepit, appositu prodest adipi permixta uetusto. Sucida cum tepido nectetur lana Lyaeo ambustaeue cinis complebit uulneris oras, concludet uero uel frons uel ramus ab ulmo. At sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix. [45] Hominis aut simiae morsu. siue homo seu similis turpissima bestia nobis uulnera dente dedit, uirus simul intulit atrum, Vettonicam ex duro prodest absumere Baccho. Nec non et cortex raphani decocta medetur, si trita admorsis fuerit circumlita membris. [46] Serpentium morsibus et uenenus excludendis. cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae, fulmine non gladii, uolucris nec felle sagittae quam cito uipereo potis est affligier ictu. Quare aptam dicamus opem sucosque medentes. Quae nocuit serpens, fertur caput illius apte uulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa ut Larissaea curatur Telephus hasta. Proderit et caulem cum uino haurire sabuci aut coctum raphani librum tritumque ligare siue etiam celsa folium do mole cupressi. Manabit lactens caprifici sucus opellam. Aut tithymallus atrox uulnus contrita perunguet. Carduus est nondum doctis fullonibus aptus: ex illo radix tepido potatur in amni. Ceruino ex fetu diluta coagula uino sumuntur, quae res membris agit atra uenena aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei Vettonicaeue leues, gallinae aut iura uetustae. Si uero horrendum uulnus fera iecerit aspis, urinam credunt propriam conducere potu: Varronis fuit ista senis sententia. Nec non, Plinius ut memorat, sumpti iuuat imber aceti. Dicendum et quae sit praecox medicina timenti; cautio namque potest diros praeuertere morsus. Si iecur exsectum tardo de uulture portes, erucis aut si totos perduxeris artus, quas prius attritas uehementi adspargis aceto. Aut tu ceruina per noctem in pelle quiesces aut genere ex ipso dentem gestabis amicum. Toxica praetera qua sint pellenda medella, expediam: sanguis poterit prodesse caninus, qui facili potu antidotus imitatur honestas. Vis et mirificos cautus praediscere odores, accensis quibus arcetur taeterrima serpens? Aut styracem torres aut diri uulturis alam uel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae. [47] Ictibus scorpii et morsibus muris caeci. sunt minimae specie, sed dirae uulnere pestes, quae magis in tenui latitantes corpore fallunt, scorpius ut grauis est et araneus: haec mala semper captant securos multa iam nocte sopores. Et documenta dedit nobis prostratus Orion, magna quod exiguis perimantur saepe uenenis. Quod si uulnus atrox incussit scorpius ardens, continuo capitur; tunc digna caede reuulsus uulneribusque aptus fertur reuocare uenenum. Aut calidis pelagi lymphis loca laesa fouentur. Siue meri potu dissoluitur improba pestis. Ad cunctos autem morsus ictusque minorum caseus aptus erit pauidae de lacte capellae cumque hoc absumi debebit origanus herba: haec duo mirificis curabunt icta medelis. Nec non fenuculo calidum adnectetur acetum aut uiuum sulphur sicci cum faece Lyaei. Exiguo piperis cerebrum conspargito galli, quo lita sanescent depulso membra dolore. Sin autem muris nocuit uiolentia caeci, quae sola signauit uoluendis orbita plaustris, inline: mira datur uili de puluere cura. [48] Subitaneo dolori, febri atque ostocopo. nunnunquam existit subiti noua causa doloris, cuius origo latet, certis reprimenda medelis. Namque chelidoniam mixto sale nectere prodest uelleraque infuso recalentia sulphure sanant. Ostocopum lento conducit melle perungui. Sin autem calidae depascent corpora febres, tunc apii sucus leni sociatur oliuo: membra lines, fotuque ferus mulcebitur ignis. Nec spernendus adeps, dederit quem bestia meles. Seminecis cerui lacrimam immiscere liquori conuenit atque artus illinc mulcere calentes. Febribus at longis galli noua iura uetusti subueniunt, tremulis etiam medicantia membris. [49] Quartanae typo remediando. nec tu crede leuem dilato tempore febrem, quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat: letali quoque grassatur quartana calore, ni medicas adhibere manus discamus et herbas. Alia non pudeat terno cum cimice trita et diluta mero mediis haurire diebus; aut teneram iecoris murini ducere fibram, quattuor ut duri iungantur scripula Bacchi. Mira est apsinthi cum simplice potio Lympha. Sume tribus digitis adprensum semen anesi, tantundem marathri nec mulsum desit aceti, in cuius cyatho praedicta salubriter hauris. Maeoniae Iliados quartum suppone timenti, aut leporis trepidi diluta coagula trade. Prodest et potu, sed mulsus, Doridis umor. Quidam etiam miranda ferunt, ueniente calore iurantes ludum Veneris munusque petendum. Sed prius est oleo paruas feruescere ranas in triuiis illoque artus perducere suco. [50] Tertianae typo remediando. est etiam alternis febris rediuiua diebus, tempora discernens quasi iustae pondere librae. Vt possis igitur talem prohibere furorem, inuolues cera sine caudis grana cumini puniceaeque indes pelli colloque ligabis. Pulei ramus lanae uelatus amictu tempore suspecto medicos praebebit odores. Praeterea tritus cimex sorbendus in ouo, horridus attactu, sed gustu commodus apto. [51] Cottidianae typo remediando. at qui continuis non cessat adire diebus, sed tantum certas morbus discriminat horas, triticeum metuit granum, si credere dignum est, quod latitans fracto fuerit sub pane repertum. Nec non ossa iuuant saeptis inuenta domorum: conuenit haec tereti pendentia subdere collo. Multaque praeterea uerborum monstra silebo: nam febrem uario depelli carmine posse uana superstitio credit tremulaeque parentes. [52] Hemitritaeo depellendo. mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos uulgatur uerbis; hoc nostra dicere lingua non potuere ulli, puto, nec uoluere parentes. Inscribes chartae quod dicitur abracadabra saepius et subter repetes, sed detrahe summam et magis atque magis desint elementa figuris singula, quae semper rapies, et cetera figes, donec in angustum redigatur littera conum: his lino nexis collum redimire memento. Nonnulli memorant adipem prodesse leonis. Coralium uero si cocco nectere uelis nec dubites illi ueros miscere smaragdos, adsit baca teres niueo pretiosa colore: talia languentis conducent uincula collo letalesque abiget miranda potentia morbos. [53] Fracturis uel luxis sanandis. infandum dictu cunctis procul absit amicis, sed fortuna potens omen conuertat in hostes. Vis indigna nouo si sparserit ossa fragore, conueniet cerebrum blandi canis addere fractis, lintea deinde superque indutas nectere lanas, saepius et sucos conspargere pinguis oliui: bis septem credunt coalescere cuncta diebus. Aut ueteri Baccho caprae fimus inde petulcae: hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum. Si uero caput infestus colliserit ictus, ex oleo necti uestis debebit Arachnes: nesciet haec illinc nisi cum sanarit abire. Quod si luxa suo decedent membra tenore, urere femineos crines ac iungere seuum congruet ac tali medicamine mota ligare. Aut maluam ex pingui tritam apposuisse iuuabit. At si conclusum seruabit tibia uulnus, stercus ouis placidae iunges adipesque uetustos, pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi. [54] Neruis incisis uel dolentibus. haud quisquam credet disiectos uulnere neruos ad solitum rursus reuocari posse uigorem; sed prodest terrae lumbricos indere tritos, quis uetus et rancens sociari axungia debet. Si uero occultus neruos dolor urit inertes, uulturis excisos adipes rutamque remittes aut ceram et tali recreabis languida fotu. Conuenit et calidis pelagi perfundier undis. Carica uel betis lento cum melle iugetur aut Baccho madefacta Ceres cum fronde cupressi, quo poteris fotu recreare rigentia membra. Sin autem subito replicantur corpora morbo. Contractos reuocat neruos caro sumpta columbae. [55] Aegris somno adsciscendo. non solum miseros taeterrima febris adurit, sed super optato pergit uiduare sopore, ne prosint placidi caelestia munera somni. Charta igitur, uariis pinxit quam littera uerbis, uritur, inde cinis calido potatur in amni. Proderit et magnum capiti substernere puleium. Prodest et mixtam lymphis potare cupressum. Palladiis itidem sucis, quos flore rosarum condieris, iunges madidum tritumque papauer: quo lita frons facilem praebebit nocte quietem. Nec non mandragorae gustu sopor additur altus. Dilue praeterea glomeramina, quae gerit intus clausa aries inter geminae coxendicis umbras: inde soporati ducentur gutture potus. [56] Lethargiae expellendae. diximus hanc sortem miseris mortalibus esse, ut saepe inter se mala sint contraria morbi. Denique nonnunquam somno sic membra grauantur, ut coniungatur leto sopor altus acerbo. Ergo leui flamma torrentur cornua caprae, quo nidore grauem dispellunt lumina somnum. Aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur, quae teritur prius et uino confusa liquescit. Conueniunt acidis euphorbia mixta fluentis, gramina uel rutae, gemina si nare trahantur. Quidam dira iubent; septeno cimice trito ut uitientur aquae cyathusque bibatur earum: haec potiora putant quam dulci morte perire. [57] Comitiali morbo depellendo. est subiti species morbi, cui nomen ab illo haesit, quod fieri prohibet suffragia iusta. Saepe etenim membris atro languore caducis concilium populi labes horrenda diremit. Ipse deus memorat dubiae per tempora lunae conceptum, talis quem saepe ruina profundit. Prodest cum ueteri Baccho fel uulturis atri, sed coclear plenum gustatu sufficit uno seu cruor ex Progne mixtus cum polline turis; aut apium elixum aut conditum melle fel agni; marrubiumue pari confusum pondere mellis, cuius terna dabis gustu coclearia in uno. Aptus mustelae cinis est et hirundinis una. Praeterea pluuias, hominis quas calua supino excepit proiecta sinu, consumere prodest. Aut lapis ex nido, uaga quem congessit hirundo, uellitur, et nexu fouet attollitque iacentem. Pellitur, ut fama est, gustu quoque languor anethi. [58] Regio morbo depellendo. regius est uero sublimi nomine morbus molliter hic quoniam celsa curatur in aula. Huic rubia ex mulsa fertur conducere lympha. Alia trita dabis uino madefacta calenti. Vellera cum uiuo suffiri sulphure prodest. [59] Infantibus dentibus uel strige inquietatis. nudum hominem primo mundi natura profudit; insuper excruciat, niueis cum dentibus armat. Collo igitur molli dentes nectentur equini, qui primi fuerint pullo crescente caduci. Aut teneris cerebrum gingiuis inline porci aut leporis niueumue hirtarum lacte caprarum. Praeterea si forte premit strix atra puellos uirosa inmulgens exertis ubera labris, alia praecepit Titini sententia necti, qui ueteri claras expressit more togatas. [60] Combusturis igne uel frigore. sunt diuersa quidem mala frigoris atque caloris, sed tamen amborum simili nocet ulcere uirus: illa quoque usta putes quae sunt niue laesa rigente. Conuersa in cinerem platani pila curat utrumque. At uero ambustum flammis, qui candidus oui sucus inest, penna inductus sanare ualebit. Aut tu sucosae cinerem perducito lanae; aut uiuam ex oleo ueteri componito calcem; hordea uel franges atque oui candida iunges, adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae. Vtere praeterea, pariter seuumque capellae iunge, chelidoniis ac sic line uulnera sucis. Quodque rigens ussit glacies, axungia simplex mulcet et ex facili grata est medicamine cura. [61] Venenis prohibendis. ut tutus fias infestae fraude nouercae uel quicunque tuo carpetur liuidus auctu, non expectatis eat obuia cura uenenis. Ante cibos igitur iuglandis fetus edatur. Produnt electri uariantia pocula uirus. Praeterea coctae querno cum cortice lymphae conueniunt potu demersaue ficus oliuo. Saepe etiam raphanum praedixit numen edendum. Antidotos uero multis Mithridatia fertur consociata modis; sed Magnus scrinia regis cum raperet uictor, uilem deprendit in illis synthesin et uulgata satis medicamina risit. Bis denum rutae folium, salis et breue granum iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus: haec oriente die parco conspersa Lyaeo sumebat, metuens dederat quae pocula matri. [62] Venenis datis. si nequit infandum praeuertere cautio uirus, proximus ille gradus data pocula pellere cura. Lacte asinae placidaeque bouis prodesse loquuntur. Vettonicam ex parco sumunt plerique Lyaeo. Quod si hederae sucum, quae truncos implicat altos instilles pateris, poterunt haud ulla nocere pocula, quae quisquam saeuis uitiauerit herbis. Si quis hyoscyamum gustarit, lacte capellae exhausto subitos poterit mulcere furores. [63] Vulneribus ex re dubia curandis. uulnera tabescunt spatio uitiata uetusto, curaque nil prodest nec ducitur ulla cicatrix. Sed tamen herbarum tam mira potentia pollet, ulceris annosi sinus ut coalescere possit, marrubium si tute coquas illoque liquore uulnus atrox foueas, cineres uel harundinis altae inducas leporisue adspersa coagula uino aut hederam Baccho decoctam aut semen anethi aut cineres alni tardo cum melle ligentur. Lumbrici terrae poterunt conducere uulnus aut facilis lapathi coma latior ulcera purgat, cum miscetur adeps, sed non ullo sale tactus. Pinea praeterea uiuo cum sulphure cortex et pice cum spissa iam perdita membra reponit. [64] Verrucis tollendis. interdum existit turpi uerruca papilla: hinc quondam Fabio uerum cognomen adhaesit, qui solus patriae 'cunctando restituit rem'. Id poterit uitium sanguis curare lacertae, aut urina canis cum terra inducta madenti, aut herbae sucus quae lactea nomine fertur. Est tithymallus item tali satis apta medelae. Si rupta inmensos fundit uerruca cruores, purpureo triti cineres de uellere prosunt, quod fuerit uero conchyli sanguine tinctum. [65] Haemorrhoidibus medendis. excruciant turpes anum si forte papillae, agrestis prodest radix superaddita porri, ne uiolet sanum, iuglandis fragmine clausa. Sal niueum sumes, Beticum quod nomine dicunt, dulcia cumque nigra iunges fuligine mella apponesque super: pellit medicina dolorem.