[2,0] De gubernatione Dei. LIBER SECUNDUS. [2,1] I. Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus; quibus utique iugiter Deus noster et contemplator sollicitissimus, et gubernator piissimus, et iudex iustissimus comprobatur. Sed cogitat de imperitioribus forte aliquis: Si sic aguntur nunc a Deo omnia ut tunc acta sunt, quid est quod mali praeualent, affliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint, et misericordiam boni, nunc uidentur sentire quodammodo boni iram et mali gratiam? Paulo post ad ista respondeam. Nunc quia tria haec, id est, praesentiam Dei, gubernationem atque iudicium, tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione, exemplis ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, superest ut testimoniis declaremus: quamuis exempla ipsa quae diximus, haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium esse dicitur quo rerum ueritas approbatur. Quid igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt, per testimonia sacra primum probari debet, praesentia, an gubernatio, anne iudicium? Praesentia, opinor: quia qui uel recturus est uel iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut uel regere quidquid illud est uel iudicare possit. Loquens in uoluminibus suis sermo diuinus sic ait: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos (Prou. XV, 3). Ecce habes praesentem, ecce intuentem, ecce in omni loco cura ac prouisione uigilantem. Idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut probaret scilicet nihil ab eo negligi, quem ostenderet uniuersa rimari. Quod ut plenius capias, audi quid in alio Scripturarum loco idem testatur Spiritus sanctus: Oculi, inquit, Domini super timentes eum, ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame (Psal. XXXII, 18, 19). Ecce cur aspicere iustos homines Deus dicitur; utique ut conseruet, ut protegat. Aspectus enim Diuinitatis propitiae, munus est conseruationis humanae. Nam et alibi idem diuinus Spiritus: Oculi, inquit, Domini super iustos, et aures eius in preces eorum (Psal. XXXIII, 16). Vide qua benignitate agere cum suis Deum Scriptura dicit. In hoc siquidem quod ait oculos Domini super iustos esse, affectus aspicientis ostenditur; in hoc autem quod aures in precibus paratas, semper exaudientis largitas demonstratur. Quamuis per id quod dicit, diuinas aures in precibus semper esse iustorum, non audientia tantum Dei, sed quaedam quasi obedientia Dei designetur. Quomodo enim in precibus iustorum diuinae aures sunt? Quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut illico exaudita concedant? Semper ergo ad audiendas sanctorum preces paratae Domini nostri aures, semper attentae sunt. Quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos Dei audientiam legimus, tam prompte ipsi Deum audire uellemus! Sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere Deus legitur, parum prodesse causae, quia non sit generalis Diuinitatis intuitus qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur. Iam quidem superius sacer sermo testatus est quia oculi Domini contemplantur bonos et malos. Sed si hoc etiam nunc uis plenius probari, respice quid sequatur. Hoc enim subditur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Ibid., 17). Vide absque dubio quia non potes queri quod non aspiciat etiam iniustos Deus, quia intelligis generalem quidem esse in omnes Domini uisionem, sed meritorum fieri disparilitatem diuersam. Boni quippe aspiciuntur ut conseruentur, mali ut disperdantur: cum quibus utique partem et ipse habens, qui hominem a Deo aspici negas, non solum uideri te a Domino euidenter intellige, sed periturum quoque indubitanter agnosce. Nam cum ad hoc sit uultus Dei super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, necesse est ut qui aspicere Dei uultum per fidem negas, aspicientis iram perditione cognoscas. Igitur de praesentia ac de aspectu Dei ista sufficiunt. [2,2] II. Videamus nunc an qui respicit regat, cum utique ipsa ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi: quia non ad hoc respicit ut cum aspexerit negligat, qui scilicet per id ipsum non negligere intelligitur quia respicere dignatur; praesertim cum superius sacer sermo testatus sit malos ad perditionem a Deo aspici, bonos ad salutem. Hoc ipso utique dispensatio diuini gubernaculi demonstratur. Hoc est enim iusta gubernatione regere et singulos quosque homines pro meritorum diuersitate tractare. Sed accipe tamen de hac re plenius testimonium. Dicit ad Deum Patrem in psalmo Spiritus sanctus: Qui regis Israel, intende (Psal. LXXIX, 1). Israel, uidens Deum interpretatur: quem utique cum Christiani fide et corde uideant qui fideliter credunt, licet gubernator omnium Deus sit, illis tamen peculiariter regimen praestari a Deo dicitur, qui regi peculiariter a Diuinitate mereantur. Unde et tu, quicunque ille es, si Christianus es, necesse est ut regi te a Deo credas. Si autem gubernari te a Deo cum caeteris Christianis omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos te esse cognoscas. Sed si illud, ut supra iam diximus, magis quaeris quod ad omnes homines, non quod ad solos pertinet Christianos, ecce euidenter dicit uolumen sacrum cuncta quotidie nutu Diuinitatis regi et incessabiliter a Deo omnia gubernari. Ipse enim, inquit, diligit consilium et disciplinam (Eccl. XXXIX, 10). Nec enim est aliud Deus, cuius cura est de omnibus. Cum sis ergo, inquit, iustus, iuste omnia disponis, et cum magna reuerentia disponis nos (Sap. XII, 15). Ecce habes iugiter disponentem Deum, iugiter gubernantem: quamuis in isto Scripturae loco non gubernatio tantum sacra, sed etiam dignitas declaretur humana. In hoc enim quod ait, disponis nos, uis diuinae gubernationis; in hoc autem quod cum magna reuerentia, culmen humanae ostenditur dignitatis. Alibi quoque in propheta: Nunquid non coelum, inquit, et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24)? Cur autem cuncta impleat, ipse declarat: Quia uobiscum sum, Inquit, ut saluos faciam uos (Ier. XLII, 41). Ecce enim non modo regimen suum Dominus et impletionem, sed etiam uim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit. Hunc enim fructum in se habet Diuinitatis impletio, ut saluet ea quae adimplentur. Et ideo in apostolorum Actibus beatissimus Paulus, In ipso, inquit, et uiuimus, et mouemur, et sumus (Act. XVII, 28). Plus absque dubio quam gubernator est uitae, in quo motus ipse uiuentis est. Non enim dixit ab ipso nos, sed in ipso moueri, docens scilicet insitam intra uirtutes sacras omnium nostrum esse substantiam; quia in ipso profecto uiuimus a quo hoc ipsum ducimus quod sumus. Sed et Saluator ipse in Euangelio: Ecce ego, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXIII, 20). Non solum nobiscum se esse dixit, sed etiam omnibus diebus esse nobiscum. Tu eum, o ingratissime homo, qui sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri habere dicis? Quid ergo facit nobiscum? Nunquid ad hoc nobiscum est, ut non respiciat, ut negligat? Et quomodo sibi utrumque conuenit, ut qui pietati praestat praesentiam, impietati tribuat incuriam? Ecce enim, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Praeclare uidelicet affectum Dei interpretamur, si nos calumniamur ab eo iugiter negligi, cum ille nos a se testetur iugiter non relinqui. Ille per hoc ostendere uoluit quod a nobis affectu et protectione iugiter non discederet, qui a nobis etiam praesentia non abesset. Nos in contemptum nostri diuinam uertimus charitatem, nos amoris testimonia in odii argumenta mutamus. Hoc enim quod praesentem se esse dicit, odii magis testimonium esse uolumus quam amoris. Nam si absentem se Dominus futurum esse dixisset, minus causari forsitan de incuria poteramus absentis. Maioris contemptus res est atque fastidii, si nos iugiter negligit qui a nobis iugiter non recedit, et plus in se odii nostri habet, si ad hoc semper nobiscum permanet ut qui nos praesentia nunquam deserit, semper repudiet affectu. Sed absit hoc de piissimo ac misericordissimo Deo credi, ut ad hoc semper nobis uoluerit assistere ut nos maiore fastidio negligere uideretur assistens. Absit hoc scelus dici. Nemo enim, puto, uel in toto humano genere tam malus est qui ideo cum ullo hominum uelit esse quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat ut maiore odii fructu possit despicere praesentem. Ipsa nos uel doceat humana natura, uel uincat, si non ideo cum quocunque homine esse cupimus quia eum cum quo esse cupimus diligimus. Et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam nostram cupimus quem amamus. Quod ergo etiam malo homini auferre non possumus, Deo tollimus, et peiorem pessimis hominibus Deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum se esse dixerit ut fastidiosius nos negligeret, cum fuisset. Sed haec hactenus. [2,3] III. Superest ut quia testimoniis sacris et respici ac regi a Deo omnia iam probauimus, etiam iudicari plurima in hoc saeculo a Diuinitate doceamus. Dauid sanctus cum a Nabale Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci distulit, ultionem statim Deo exsecutore percepit. Exstincto itaque paulo post aduersario suo et manu coelesti obruto, sic locutus est: Benedictus Dominus, qui iudicauit causam opprobrii mei de manu Nabal (I Reg. XXV, 39). Eumdem quoque cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in breui Dominus uindicauit, nec uindicauit tantum, sed cumulatius uindicauit quam ipse uoluit qui uindicabatur. Ut ostenderet scilicet Deus grauiorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus suam. Nam qui supra uotum eius uindicat qui uindicatur, quid aliud uult intelligi quam se ipsum in eo quem sic ulciscitur uindicare? Acto itaque in crucem non manu factam filio parricida, uindictam ei diuinitus attributam sic nuntiatam refert sermo diuinus: Bonum apporto nuntium, domine mi rex. Iudicauit enim pro te hodie Dominus de manu omnium qui surrexerunt contra te (II Reg. XVIII, 31). [2,4] IV. Vides quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii, Deum etiam praesenti saeculo iudicare diuinae per sacros testes litterae probant. Sed forsitan dices id specialiter sancto uiro a Deo praestitum, ut de aduersariis eius protinus iudicaret. Dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis Dei atque iudiciis dicere uelim. Sed tamen ut euidenter agnoscas censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare quam causis, audi quomodo iudex Deus, qui pro Dauid seruo suo sententiam assidue euidentem dedit, contra Dauid ipsum saepius iudicarit. Et quidem hoc non in multorum hominum negotio, aut, quod forsitan potuisset Deum magis mouere, sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari, et ubi tantum uirum persona penitus non grauauerat, nisi causa mulctasset. Interfecto Uria Ethaeo, homine gentis impiae et nationis inimicae, statim fit ad Dauid sermo diuinus: Uriam Ethaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo. Tu enim fecisti abscondite; ego uero faciam uerbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis (II Reg. XII, 9-12). Quid dicis tu, qui non solum noniudicari quaecunque agimus, sed nec respici omnino a Deo credis? Videsne etiam a secreto illo quo Dauid semel lapsus est, nequaquam Dei oculos abfuisse? Unde et tu, qui, ad solatium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus nostros a Deo non putas, ex hoc ipso et aspici te a Christo semper intellige, et puniendum forsitan propediem esse cognosce; quia etiam Dauid sanctum uides unum errorem suum nec secreto occultorum penetralium potuisse contegere, nec a praesentibus poenis priuilegio saltem magnorum operum uindicare. Quid enim ait ad eum Dominus? Tollam uxores tuas in conspectu tuo; et gladius non recedet a domo tua usque in sempiternum. Vides quam praesens excipiat tantus uir pro uno statim errore iudicium. Protinus culpam secuta damnatio est, et damnatio statim puniens nihilque reseruans, atque illico coercens reum, non in futurum differens reatum. Et ideo non dixit, Quia fecisti hoc, uenturum iudicium Dei senties, et futuro gehennae igne torquebere; sed, praesentia, inquit, tormenta senties, atque imminentem iam ceruicibus tuis diuinae seueritatis gladium sustinebis. Et quid post haec? Agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur, compungitur, confitetur, luget, poenitet, deprecatur, gemmas regias abdicat, crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur, diademate exhonoratur, cultu et corde mutatur, totum regem cum ornatibus suis abiicit, prouidum poenitentem cum patrocinio ambitiosi squaloris assumit, ieiunio exigitur, ariditate siccatur, fletu effunditur, solitudine carceratur. Et tamen rex tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogatiuis meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu supplicet, non euadit. Et hic tantum tam grandis poenitentiae fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed in praesenti tamen ueniam non meretur. Denique quid poenitenti propheta ait? Quia blasphemare fecisti inimicos Domini, filius qui ex te natus est morietur (Ibid., 14). Praeter poenam acerbae orbitatis, etiam hunc addi piissimo patri intellectum summi supplicii Deus uoluit ut dilectissimo filio causa mortis pater ipse existeret qui doleret, cum utique natum ex crimine puerum crimen ipsum occideret quod creasset. [2,5] V. Hoc ergo primum est diuinae animaduersionis exordium. Primum utique, non solum. Secuta namque est aerumnarum ingentium longa series, atque a domo eius iugis admodum malorum continuatio non recessit. Thamar Amnonis furore corrumpitur; Amnon ab Absalone iugulatur (II Reg. XIII). Scelus quidem grande ab uno fratre committitur, sed peius tamen ab alio uindicatur. Inter haec tamen Dauid pater facinore utriusque punitur. Duo filii peccant, sed tres duorum scelere perduntur. In Thamar enim uirginitas amittitur; in Amnone etiam Absalonis perditio lugetur. Et quidem nescias quem de filiis duobus tam bonus pater grauius amiserit, illum qui manu fratris occisus est in hoc saeculo, an illum qui sua periit in futuro. Iam uero hinc iuxta uerbum Dei inaestimabilis mali cumulus. Insidias diu pater a filio patitur, regno pellitur, et ne occidatur, profugus abscedit. Impurior nescias, an cruentior filius. Quia interficere patrem non potest parricidio, foedat incestu; et quidem incestu, praeter incesti nefas, per industriam accumulandi sceleris elato; cum utique facinus, quod etiam secreta abominabile facerent, persecutor parentis publice perpetraret; scilicet ut feralissimo crimine non pater tantum absens deformaretur quam oculi etiam totius orbis publico foedarentur incestu. Iam si addenda est et ipsius fugae facies, quale illud fuit cum tantus rex, tanti nominis, cunctis regibus altior, mundo maior, omnes admodum suos cum paucissimis suis fugeret, in comparatione dudum sui egestuosus, in comparatione sui solus, fugiens cum metu, cum dedecore, cum luctu, operto, inquit Scriptura, capite, et nudis pedibus incedens (II Reg. XV, 30), superstes prioris status a se ipso exsulans, pene iam post se uiuens, deiectus usque in seruorum suorum uel, quod graue est, contumeliam, uel, quod grauius, misericordiam; ut uel Siba eum pasceret, uel maledicere Semei publice non timeret (II Reg. XVI); ita Dei iudicio a se alter effectus, ut ei quem timuerat totus orbis, unus in faciem insultaret inimicus. [2,6] VI. Ubi sunt qui a Deo respici res humanas negant? Ecce quoties testes sacri in persona unius hominis non respexisse tantummodo Deum, uerum etiam iudicasse docuerunt. Et cur haec omnia? Cur utique, nisi ut intelligeremus eamdem futuram semper in mundo censuram et coercitionem Dei quae fuisset. Et ideo etiam sanctos homines castigatos quondam iudicio Dei legimus, ut iudicandos nos Deo iudice etiam praesenti saeculo nosceremus. Quia sicut Deus est semper, sic iustitia Dei semper; sicut omnipotentia Domini indeficiens, sic censura indemutabilis; sicut Deus iure perpetuus, sic iustitia perseuerans. Et ideo omnes admodum sancti in libris sacris inter discriminum imminentium motus et persecutorum gladios constituti praesens iudicium Dei postulant. Sic enim iustus dicit in psalmo: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Quod ne ad futurum Dei iudicium trahi possit, subdit statim: Ab homine iniquo et doloso eripe me (Ibid.). Praesens utique iudicium Dei postulat, qui liberari se de manu persecutoris implorat. Et bene pro conscientia bonae causae non tam suffragium Domini quam iudicium deprecatur: quia bonae causae optimum semper suffragium tribuitur, si cum iustitia iudicetur. Alibi quoque hoc euidentissime: Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi (Psal. XXXIV, 1, 2). Vides etiam hoc loco non futuri examinis seueritatem, sed censuram praesentis iudicii postulari. Hoc est enim illud quod ait: Apprehende scutum, et arripe gladium; scutum scilicet ad protectionem, gladium ad ultionem: non quia hoc iudicans Deus egeat apparatu, sed quia in hoc saeculo haec terribilium rerum nomina terribilium iudiciorum sunt instrumenta, ad humanam intelligentiam humanarum rerum significationibus loquens; quia iudicari ac uindicari se de aduersariis precabatur, per instrumenta terrenae istius ultionis uim diuinae animaduersionis expressit. Denique alibi propheta idem quid inter praesens et futurum iudicium Dei esset ostendit. Quid enim de censura praesentis examinis dicit ad Dominum? Sedes super thronum qui iudicas aequitatem (Psal. IX, 5). Quid autem de futuro Dei aeternoque iudicio? Iudicabit, inquit, orbem terrae in aequitate (Psal. XCV, 13). Et iterum: Iudicabit populos cum iustitia. Ipsis scilicet uerbis praesentis temporis et futuri tempus iudicii utriusque distinxit. Ut autem futurum distingueret a praesenti, subiecit postea Iudicabit. Haec igitur de cura erga nos Dei et gubernaculo et iudicio, ratione, exemplis, testimoniis probasse satis est, maxime quia etiam quae post hoc secutura sunt, ad id ipsum omnia pertinebunt. Nunc si a Deo cuius negotium agimus, uires ad agendum acceperimus, ea quae contra haec ab aduersariis dici solent, et proferre simul et refutare tentabimus.