[1,0] EPISTOLAE C- C- SALLUSTII AD C- CAESAREM - EPISTOLA PRIMA. [1,1] I. Scio ego, quam difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi aut imperatori, postremo cuiquam mortali, cuius opes in excelso sunt: quippe quum et illis consultorum copiae adsint; neque de futuro quisquam satis callidus satisque prudens sit. Quinetiam saepe praua magis, quam bona consilia prospere eueniunt: quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat. Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere: atque in ea cognoscenda multam, magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant; sed etiam uti rempublicam domi, militiaeque, quantumque armis, uiris, opulentia posset, cognitam haberem. Itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit, famam, modestiamque meam post tuam dignitatem habere, et cuius rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloria accederit. Idque non temere, aut fortuna tua decreui, sed quia in te, praeter ceteras, artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi maiorem in aduorsis, quam in secundis rebus animum esse. Sed per deos immortales illa res clarior est, quod et prius defessi sint homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu faciendo quae gloria digna essent. [1,2] II. Equidem mihi decretum est, nihil ego, quae uisa sunt, de republica tibi scripsi, quia mihi consilium et ingenium meum amplius aequo probaretur sed inter labores militiae, interque proelia, uictorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis. Namque tibi si id modo in pectore consilii est, uti te ab inimicorum impetu uindices, quoque modo contra aduorsum consulem beneficia populi retineas, indigna uirtute tua cogites. Sin in te ille animus est, qui iam a principio nobilitatis factionem disturbauit, plebem romanam ex graui seruitute in libertatem restituit, in praetura inimicorum arma inermis disiecit, domi militiaeque tanta et tam praeclara facinora fecit, uti ne inimici quidem queri quidquam audeant, nisi de magnitudine tua; quin accipe tu ea, quae dicam de summa republica, quae profecto aut tu uera inuenies, aut certe haud procul a uero. [1,3] III. Sed quoniam Cn- Pompeius, aut animi prauitate, aut quia nihil eo maluit, quam quod tibi obesset, ita lapsus est, ut hostibus tela in manus iaceret; quibus ille rebus rempublicam conturbauit, eisdem tibi restituendum est. Primum omnium, summam potestatem moderandi, de uectigalibus, sumtibus, iudiciis, senatoribus paucis tradidit; plebem romanam, cuius antea summa potestas erat, ne aequis quidem legibus, in seruitute reliquit. Iudicia tametsi, sicut antea, tribus ordinibus tradita sunt; tamen iidem illi factiosi regunt, dant, adimunt, quae lubet: innocentes circumueniunt; suos ad honorem extollunt; non facinus, non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant: quod commodum est, trahunt, rapiunt: postremo, tanquam urbe capta, lubidine ac licentia sua, pro legibus utuntur. Ac me quidem mediocris dolor angeret, si uirtute partam uictoriam, more suo, per seruitium exerceret; sed homines inertissumi, quorum omnis uis, uirtusque in lingua sita est, forte, atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. Nam, quae seditio, ac dissensio ciuilis tot tamque illustres familias ab stirpe auertit? Aut quorum unquam uictoria animus tam praeceps tamque immoderatus fuit? [1,4] IV. Lucius Sulla, cui omnia in uictoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium partes suas muniri intellegebat; tamen, paucis interfectis, ceteros beneficio quam metu retinere maluit. At hercule nunc cum Catone, Lucio Domitio, ceterisque eiusdem factionis, quadraginta senatores, multi praeterea cum spe bona adolescentes, sicuti hostiae, mactati sunt: quum interea importunissuma genera hominum tot miserorum ciuium sanguine satiari nequiuerunt: non orbi liberi, non parentes exacta aetate, non gemitus uirorum, luctus mulierum, immanem eorum animum inflexit, qui, acerbius in dies male faciundo ac dicundo, dignitate alios, alios ciuitate euersum irent. Nam quid ego de te dicam, cuius contumeliam homines ignauissumi uita sua commutare uolunt? Scilicet neque illis tantae uoluptati est (tametsi insperantibus accidit) dominatio, quanto moerori tua dignitas: quin optatius habent, ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te populi romani imperium maxumum ex magno fieri. Quo magis tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. Mihi quidem quae mens subpetit, eloqui non dubitabo: ceterum tui erit ingenii probare, quae uera atque utilia factu putes. [1,5] V. In duas partes ego ciuitatem diuisam arbitror, sicut a maioribus accepi, in Patres, et plebem. Antea in Patribus summa auctoritas erat, uis multo maxuma in plebe. Itaque saepius in ciuitate secessio fuit; semperque nobilitatis opes deminutae sunt, et ius populi amplificatum. Sed plebes eo libere agitabat, quia nullius potentia super leges erat; neque diuitiis, aut superbia, sed bona fama factisque fortibus nobilis ignobilem anteibat: humillumus quisque in armis, aut militia, nullius honestae rei egens, satis sibi, satisque patriae erat. Sed, ubi eos paullatim expulsos agris, inertia, atque inopia incertas domos habere subegit; coepere alienas opes petere, libertatem suam cum republica uenalem habere. Ita paullatim populus, qui dominus erat, et cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est: et, pro communi imperio, priuatim sibi quisque seruitutem peperit. Haec igitur multitudo primum malis moribus imbuta, deinde in artes, uitasque uarias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea uidetur ad capessendum rempublicam. Ceterum, additis nouis ciuibus, magna me spes tenet, fore, ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe quum illis libertatis retinendae, tum his seruitutis amittendae cura orietur. Hos ego censeo, permixtos cum ueteribus nouos in coloniis constituas: ita et res militaris opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet. [1,6] VI. Sed non inscius, neque imprudens sum, quum ea res agetur, quae saeuitia, quaeue tempestates hominum nobilium futurae sint; quum indignabuntur omnia, funditus misceri, antiquis ciuibus hanc seruitutem imponi, regnum denique ex libera ciuitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in ciuitatem peruenerit. Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum facinus in se admittere, qui incommodo reipublicae gratiam sibi conciliet: ubi bonum publicum etiam priuatim usui est, id uero dubitare adgredi, socordiae, atque ignauiae duco. Marco Liuio Druso semper consilium fuit, in tribunatu summa ope niti pro nobilitate: neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illi auctores fierent. Sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi intellexerunt, per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dare, uidelicet et sibi quisque conscius, malo atque infido animo esse, de Marco Liuio Druso iuxta, ac de se, existumauerunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam solus rerum potiretur, contra eum nixi, sua ipsius consilia disturbauerunt. Quo tibi, imperator, maiore cura fideque, amici et multa praesidia paranda sunt. [1,7] VII. Hostem aduorsum obprimere, strenuo homini haud difficile est: occulta pericula neque facere, neque uitare, bonis in promtu est. Igitur, ubi eos in ciuitatem adduxeris; quoniam quidem reuocata plebes erit, in ea re maxume animum excercitato, uti colantur boni mores, concordia inter ueteres et nouos coalescat. Sed multo maxumum bonum patriae, ciuibus, tibi, liberis, postremo humanae genti, pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris, aut, quoad res feret, minueris: aliter neque priuata res, neque publica, neque domi, neque militiae, regi potest. Nam ubi cupido diuitiarum inuasit, neque disciplina, neque artes bonae, neque ingenium ullum satis pollet; quin animus magis, aut minus mature, postremo tamen subcumbit. Saepe iam audiui, qui reges, quae ciuitates, et nationes, per opulentiam magna imperia amiserint, quae per uirtutem inopes ceperant. Id adeo haud mirandum est: nam ubi bonus deteriorem diuitiis magis clarum, magisque acceptum uidet, prime aestuat, multaque in pectore uoluit: sed ubi gloria honorem magis in dies, uirtutem opulentia uincit, animus ad uoluptatem a uero deficit. Quippe gloria industria alitur: ubi eam demseris, ipsa per se uirtus amara, atque aspera est. Postremo, ubi diuitiae clarae habentur, ibi omnia bona uilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia: nam ad uirtutem una, et ardua uia est; ad pecuniam, qua quique lubet, nititur; et malis, et bonis rebus ea creatur. Ergo in primis auctoritatem pecuniae demito: neque de capite, neque de honore ex copiis quisquam magis, aut minus iudicauerit; sicut neque praetor, neque consul, ex opulentia, uerum ex dignitate creetur. Sed de magistratu facile populi iudicium fit. Iudices a paucis probari, regnum est; ex pecunia legi, inhonestum. Quare omnes primae classis iudicare placet, sed numero plures, quam iudicant. Neque Rhodios, neque alias ciuitates unquam suorum iudiciorum poenituit: ubi promiscue diues, et pauper, ut cuique fors tulit, de maxumis rebus iuxta, ac de minumis disceptat. Sed de magistratibus creandis haud mihi quidem absurde placet lex, quam Caius Gracchus in tribunatu promulgauerat; ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae uocarentur. Ita coaequati dignitate, pecunia, uirtute anteire alius alium properabit. [1,8] VIII. Haec ergo magna remedia contra diuitias statuo. Nam perinde omnes res laudantur, atque adpetuntur, ut earum rerum usus est: malitia praemiis excercetur. Ubi ea demseris, nemo omnium gratuito malus est. Ceterum auaritia bellua fera, immanis, intoleranda est: quo intendit, oppida, agros fana, atque domos uastat: diuina cum humanis permiscet: neque exercitus, neque moenia obstant, quominus ui sua penetret: fama, pudicitia, liberis, patria, atque parentibus cunctos mortales spoliat. Verum, si pecuniae decus ademeris, magna illa uis auaritiae facile bonis moribus uincetur. Atque haec ita sese habere, tametsi omnes aequi, atque iniqui memorent, tamen tibi cum factione nobilitatis haud mediocriter certandum est: cuius si dolum caueris, alia omnia in procliui erunt. Nam hi, si uirtute satis ualerent, magis aemuli bonorum, quam inuidi essent: quia desidia, et inertia, et stupor eos atque torpedo inuasit; strepunt, obtrectant, alienam famam bonam suum dedecus aestumant. [1,9] IX. Sed, quid ego plura, quasi de ignotis, memorem? Marci Bibuli fortitudo atque animi uis in consulatum erupit: hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. Quid ille audeat, cui consulatus maxumum imperium maxumo dedecori fuit? An Lucii Domitii magna uis est, cuius nullum membrum a flagitio aut facinore uacat: lingua uana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeant, inhonestissuma? Unius tamen Marci Catonis ingenium uersutum, loquax, callidum haud contemno. Parantur haec disciplina Graecorum; sed uirtus, uigilantia, labos, apud Graecos nulla sunt. Quippe, quum domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione sunt inertissumi nobiles; in quibus, sicut in statua, praeter nomen, nihil est additamenti. Lucius Postumius, et Marcus Fauonius, mihi uidentur quasi magnae nauis superuacua onera esse: ubi salui peruenere, usui sunt; si quid aduorsi coortum est, de illis potissumum iactura fit, quia pretii minumi sunt. [1,10] Nunc, quoniam, uti mihi uideor, de plebe renouanda, corrigendaque disserui, de senatu, quae tibi agenda uidentur, dicam. Postquam mihi aetas ingeniumque adoleuit, haud ferme armis, atque equis, corpus exercui, sed animum in litteris agitaui; quod natura firmius erat, id in laboribus habui. Atque ego in ea uita, multa legendo atque audiendo ita comperi, omnia regna, item ciuitates, nationes, usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos uera consilia ualuerunt: ubicumque gratia, timor, uoluptas, ea corrupere, post paullo imminutae opes, deinde ademtum imperium, postremo seruitus imposita est. Equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua ciuitate amplior illustriorque locus, quam aliis est, ei magnam curam esse reipublicae. Nam ceteris, salua urbe, tantummodo libertas tuta est; qui per uirtutem sibi diuitias, decus, honorem pepererunt, ubi paullum inclinata respublica agitari coepit, multipliciter animus curis, atque laboribus fatigatur; aut gloriam, aut libertatem, aut rem familiarem defensat: omnibus locis adest, festinat; quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in aduorsis asperius, magisque anxie agitat. Igitur ubi plebes senatui, sicuti corpus animo, obedit, eiusque consulta exsequitur, Patres consilio ualere decet, populo superuacanea est calliditas. Itaque maiores nostri, quum bellis asperrumis premerentur, equis, uiris, pecunia amissa, nunquam defessi sunt armati de imperio certare. Non inopia aerarii, non uis hostium, non aduorsa res, ingentem eorum animum subegit, quin, quae uirtute ceperant, simul cum anima retineret. Atque ea magis fortibus consiliis, quam bonis proeliis, patrata sunt. Quippe apud illos una respublica erat, ei omnes consulebant; factio contra hostes parabatur; corpus atque ingenium, patriae, non suae quisque potentiae, exercitabat. Ac hoc tempore contra, homines nobiles, quorum animos socordia atque ignauia inuasit, ignari laboris, hostium, militiae, domi factione instructi, per superbiam cunctis gentibus moderantur. Itaque Patres, quorum consilio antea dubia respublica stabiliebatur, obpressi, ex aliena lubidine huc atque illuc fluctuantes agitantur; interdum alia, deinde alia decernunt: ut eorum, qui dominantur, simultas ac arrogantia fert, ita bonum, malumque publicum existumant. [1,11] XI. Quod si aut libertas, aequa omnium, aut sententia obscurior esset, maioribus opibus respublica, et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coaequari gratiam omnium difficile est (quippe quum illis maiorum uirtus partam reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque insititia sit); sententia eorum a metu libera. Ita occulte sibi quisque alterius potentia carior erit. Libertas iuxta bonis et malis, strenuis et ignauis, optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt, stultissumi mortales. Quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi uicti, recipiunt. Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine, et praesidii plus, et usus amplior est. Nam fere his tempestatibus, alii iudiciis publicis, alii priuatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane reipublicae consiliis adfuerunt: neque eos magis occupatio, quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoris quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare, reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, facere. Verum ubi, numero senatorum aucto, per tabellam sententiae dicentur; hae illi superbiam suam dimittent, ubi iis obediundum erit, quibus antea crudelissume imperitabant. [1,12] XII. Forsitan, imperator, perfectis litteris desideres, quem numerum senatorum fieri placeat; quoque modo in multa et uaria officia distribuantur; et quoniam iudicia primae classis mittenda putem, quae descriptio, qui numerus in quoque genere futurus sit. Eam hi omnia generatim describere, haud difficile factu fuit; sed prius laborandum uisum est de summa consilii, idque tibi probandum uerum esse: si hoc itinere uti decreueris, cetera in promtu erunt. Volo ego consilium meum prudens, maxumeque usui esse; nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eueniet. Se me illa magis cupido exercet, uti quocumque modo, et quam primum respublica adiuuetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro, hortorque, ne clarissumus imperator, gallica gente subacta, populi romani summum atque inuictum imperium tabescere uetustate, ac per summam discordiam dilabi, patiaris. Profecto, si id accidat, neque tibi nox, neque dies, curam animi sedauerit, quin insomniis exercitus, furibundus, atque amens alienata mente feraris. Namque mihi pro uero constat, omnium mortalium uitam diuino numine inuisi; neque bonum, neque malum facinus cuiusquam pro nihilo haberi: sed ex natura, diuersa praemia bonos, malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt: suus cuique animus ex conscientia spem praebet. [1,13] XIII. Quod si tecum patria, atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimos fortissumi uiri, in optuma urbe decus, praesidiumque nobis, hostibus terrorem: quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxuma in terris; domum familiamque in patria clarissumam; praeterea bonas artes, honestas diuitias; postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro his amplissumis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus; sed uti libertatem euersam restituas: qua re patrata, profecto per gentes omnes fama uirtutuis tuae uolitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis uiris fortibus aequalis est: si uero urbem amplissumo nomine, ex maxumo imperio, prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior, in terris fuerit? Quippe si morbo iam, aut fato huic imperio secus accidat; cui dubium est, quin per orbem terrarum uastitas, bella, caedes, oriantur? Quod si tibi bona lubido fuerit, patriae, parentibus gratificandi; postero tempore, republica restituta, super omnis mortales gloria agnita, tuaque unius mors uita clarior erit. Nam uiuos interdum fortuna, saepe inuidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demtis obtrectationibus, ipsa se uirtus magis magisque extollit." Quae mihi utilia factu uisa sunt, quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissumis potui, perscripsi. Ceterum deos immortalis obtestor, uti, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eueniat. [2,0] EPISTOLAE C- C- SALLUSTII AD C- CAESAREM - EPISTOLA SECUNDA. [2,1] I. Pro uero antea obtinebat, regna, atque imperia, fortunam dono dare, item alia, quae per mortalis auide cupiuntur: quia et apud indignos saepe erant, quasi per lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit, id uerum esse, quod in carminibus Appius ait, « Fabrum esse suae quemque fortunae:" atque in te maxume, qui tantum alios praetergressus es, uti prius defessi sint homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciundo. Ceterum uti fabricata, sic uirtute parta, quam magna industria haberi decet, ne incuria deformentur, aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium uolens concedit: et, quamuis bonus atque clemens sit, qui plus potest, tamen, quia malo esse licet, formidatur. Id euenit, quia plerique rerum potentes peruerse consulunt: et eo se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores fuere. At contra id eniti decet; quum ipse bonus, atque strenuus sis, uti quam optumis imperites. Nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur. Sed tibi hoc grauius est, quam ante te omnibus, armis parta componere. Bellum aliorum pace mollius gessisti: ad hoc uictores pradam petunt, uicti ciues sunt. Inter has difficultates euadendum est tibi: atque in posterum firmanda respublica non armis modo, neque aduorsum hostes; sed, quod multo maius, multoque asperius est, bonis pacis artibus. Ergo omnes magna mediocrique sapientia res huc uocat: quam quisque optuma potest, ut dicat. Ac mihi sic uidetur: qualicumque modo tu uictoriam composueris, ita alia omnia futura. [2,2] II. Sed iam, quo melius faciliusque constituas, paucis, quae me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, magnis opibus, auido potentiae, maiore fortuna, quam sapientia: quem sequuti sunt pauci, per suam iniuriam tibi inimici; item quos adfinitas, aut alia necessitudo, traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam; neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo uolgi, more magis quam iudicio, post alius alium, quasi prudentiorem, sequuti. Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae reipublicae in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua; et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quae corruptus animus lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te ciuibus, sicut hostibus, uti uident, defluxere: pauci restitere; quibus maius otium in castris, quam Romae, futurum erat; tanta uis creditorum impendebat. Sed ob easdem caussas immane dictu est, quanti et quam multi mortales, postea ad Pompeium discesserint: eoque, per omne tempus belli, quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi. [2,3] III. Igitur, quoniam tibi uictori de bello atque pace agitandum est, hoc tu ciuiliter deponas, illa ut quam iustissuma et diuturna sit; de te ipso primum, quia compositurus es, quod optumum factu est, existuma. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam uitam bellum aeternum atque anceps gerere: quoniam neque aduorsus, neque ab tergo, aut lateribus tutus sis; semper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperauere, his laeta et candida omnia uisa, etiam hostes aequiores quam aliis ciues. An qui me his dictis corruptorem uictoriae tuae, nimisque in uictos bona uoluntate praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, ea ciuibus danda arbitror; neque barbaro ritu caede caedem, et sanguine sanguinem expiandum. [2,4] IV. An illa, quae paullo ante hoc bellum in Cn- Pompeium uictoriamque Sullanam increpabantur, obliuio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos, neque in praelio belli iure, sed post ea supplices per summum scelus interfectos: plebem romanam in uilla publica, pecoris modo, conscissam? Heu! Quam illa occulta ciuium funera, et repentinae caedes in parentum, aut liberorum sinum, fuga mulierum et puerorum, uastatio domorum, ante partam a te uictoriam omnia saeua atque crudelia erant! Ad quae te illi idem hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius uestrum arbitrio iniuria fierent; neque receptam, sed captam a te rempublicam; et ea caussa exercitus, stipendiis confectis, optumos et ueterrumos omnium, aduorsum fratres parentesque ac liberos armis contendere; ut ex alienis malis deterrumi mortales uentri, atque profundae lubidini sumtus quaererent; atque essent obprobria uictoriae, quorum flagitiis commacularetur honorum laus. Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia, etiam tum dubia uictoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta aut conuiuia exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem tales uoluptates sine dedecore attigerit. De bello satis dictum. [2,5] V. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis; primum id, quaeso, considera, quale id sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti uia ad uerum perges. Ego sic existumo: quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi romanae fatum excidii aduentarit, ciues cum ciuibus manus conserturos: ita defessos et exsangues regi, aut nationi praedae futuros: aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae, mouere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt concordiae bona, et discordiae mala expellenda. Id ita eueniet, si sumtuum et rapinarum licentiam demseris; non ad uetera instituta reuocans, quae, iam pridem corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adolescentuli, sua atque aliena consumere, nihil lubidini, atque aliis rogantibus denegare, pulcherrumum putent; eam uirtutem, et magnitudinem animi, pudorem, atque modestiam pro socordia aestument. Ergo animus ferox, praua uia ingressus, ubi consueta non subpetunt, fertur accensus in socios modo, modo in ciues; mouet composita, et res nouas ueteribus adquirit. Quare tollendus foenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea uera, atque simplex uia est, magistratum populo, non creditori, gerere; et magnitudinem animi in addendo, non demendo reipublicae, ostendere. [2,6] VI. Atque ego scio, quam aspera haec res in principio futura sit, praesertim iis qui se in uictoria licentius liberiusque, quam arctius, futuros credebant: quorum si saluti potius, quam lubidini consules, illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia artesque iuuentuti erunt, hae ista egregia tua fama simul cum urbe Roma breui concidet. Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant: nisi illam firmam efficis, uinci, an uicisse, quid retulit? Quare capesse per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, peruade. Namque aut tu mederi potes, aut obmittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudeles poenas, aut acerba iudicia inuocat, quibus ciuitas uastatur magis quam corrigitur; sed uti prauas artes, malasque lubidines, ab iuuentute prohibeas. Ea uera clementia erit, consuluisse, ne immerito ciues patria expellerentur; retinuisse ab stultitia et falsis uoluptatibus; pacem, concordiamque stabiliuisse: non, si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium cum mox futuro malo concesseris. [2,7] VII. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est, negotii magnitudine: et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt; quippe res paruas tantum ingenium adtingere nequit: magnae curae magna merces est. Igitur prouideas oportet uti plebes, largitionibus et publico frumento corrupta, habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuuentus probitati et industriae, non sumptibus, neque diuitiis studeat. Id ita eueniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris. Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarissumi uiri magnitudinem inuenissent; quae res populos, nationesue, magnis auctoribus auxissent; ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia corruissent: eadem semper bona, atque mala reperiebam omnesque uictores diuitas contemsisse, et uictos cupiuisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et diuina mortalis adtingere potest, nisi, obmissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens, non adsentando, neque concupita praebendo, peruersam gratiam gratificans; sed in labore, patientia, bonisque praeceptis, et factis fortibus exercitando. [2,8] VIII. Nam domum aut uillam exstruere, eamque signis, aulaeis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet, uisendum efficere; id est, non diuitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die uentrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere, mos est; ubi animum, quem dominari decebat, seruitio obpressere, nequicquam eo postea hebeti atque claudo, pro exercito uti uolunt: nam imprudentia pleraque et se praecipitant. Verum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratibus, neque alia uulgo cupiunda uenalia erunt. Ad hoc prouidendum est, quonam modo Italia atque prouinciae tutiores sint: id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia uastant, suas deserendo domos, et per iniuriam alienas obcupando. Item ne, ut adhuc, militia iniusta, aut inaequalis sit: quum alii triginta, pars nullum stipendium faciet. Et frumentum id, quod antea praemium ignauiae fuit, per municipia et colonias, illis dare conueniet, quum stipendiis emeritis domos reuerterint. Quae reipublicae necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis absolui. Non peius uidetur pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad iudicandum satis ingenii habent, aut simulant: uerum enim ad reprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; uix satis apertum os, aut lingua promta uidetur, quae meditata pectore euoluat. Quibus me subiectum haud poenitet, magis reticuisse pigeret. Nam siue hac, seu meliore alia uia perges, a me quidem pro uirili parte dictum et adiutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quae tibi placuerint, es dii immortales adprobent, beneque euenire sinant.