[1,0] EPISTOLAE SELECTAE AUSONIO. [1,14] EPIST. XIV. SYMMACHUS AUSONIO. Petis a me litteras longiores. Est hoc in nos ueri amoris indicium. Sed ego qui sum paupertini ingenii mei mihi conscius, Laconicae malo studere breuitati, quam multiiugis paginis infantiae maciem publicare. Nec mirum si eloquii nostri uena tenuata est; quam dudum neque ullius poematis tui, neque pedestrium uoluminum lectione iuuisti. Unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati fenoris credidisti? Volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum, diuinis a te uersibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur. Cur me istius libelli, quaeso, exsortem esse uoluisti? aut amusos tibi uidebar, qui diiudicare non possem; aut certe malignus, qui laudare nescirem. Itaque uel ingenio meo plurimum, uel moribus, derogasti. Ego tamen contra interdictum tuum mox ad illius operis arcana perueni. Velim reticere, quid sentiam: uelim de te iusto silentio uindicari, sed admiratio scriptorum sensum frangit iniuriae. Noui enim istum fluuium, cum aeternorum principum iam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis. Nunc improuiso clarorum uersuum dignitate Aegyptio Melone maiorem, frigidiorem Scythico Tanai, clarioremque hoc nostro populari Fucino reddidisti. Nequaquam tibi crederem, de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, nisi certo scirem quod nec in poemate mentiaris. Unde illa amnicorum piscium examina reperisti? quam nominibus uaria, tam coloribus, ut magnitudine distantia, sic sapore; quae pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti. Atqui in tuis mensis saepe uersatus, cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant, esui obiecta mirarer; nunquam hoc genus piscium deprehendi. Quando hi pisces in libro tibi nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? Iocari me putas, atque agere nugas? Ita me diis probabilem praestem! ut ego tuum carmen libris Maronis adiungo. Sed iam desinam mei oblitus doloris, inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam accedat, quod te miramur offensi. Spargas licet uolumina, et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate. Vale. [1,16] EPIST. XVI. SYMMACHUS AUSONIO. Saepe unanimitatis tuae sermone conuenior, ut de acceptis litteris, quas ad me cura propensiore misisti, uel scribam; quibus ego, ut quaeque redditae sunt, actutum pari religione respondi: quia neque rescriptorum ratio, neque amoris uicissitudo sinebat diutius desidere. Nunc quoque agere me atque habere gratias protestor, quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. Haec et alia prioribus quoque litteris tecum fueram collocutus. Sed si te tabellarii sermonis mei compotem reddiderunt, congesta non onerant. Malo quippe aures tuas iterando obtundere, quam fraudare reticendo. Fratris mei Hesperii honore exsulto, taciturnitate conuulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probauit, scriptis famam decuit praeuenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistolae assertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. Sed dicis, eum pudore praestrictum, successuum suorum uitasse iactantiam. Quisquamne, cum de se apud seipsum loquitur, erubescit? Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere, quam iuste ad utrumque nouerat pertinere? Verum ego, ut religiose ista conqueror, ita libenter omitto: quia nec amori in uos meo conuenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale. [1,18] EPIST. XVIII. SYMMACHUS AUSONIO. Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem; non satis mihi uiderer proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest, ut operam assiduitatis exprobrem. Sed ut hoc meae uerecundiae competit; ita tuae humanitatis est, studium nostrum pari gratia sustinere. Animaduerte quo tendat summa uerborum. Iamdudum nihil tribuis, quod legamus. Totum me, inquies, emancipauit sibi cura praetorii. Verum est. Potiris merito summa iudicia. Sed maximas ingenii tui uires fortuna magna non onerat Proinde his etiam rebus intende, quae ita occupatis nihil molestiae afferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. Vale. [1,21] EPIST. XXI. SYMMACHUS AUSONIO. Bene ac sapienter maiores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie iunctim locarunt; commenti, quod in te uidemus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita uirtutis. Sed enim propter eas Camoenarum religio sacro fonti aduertitur; quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promouetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt: cui morum grauitas et disciplinarum uetustas, curulis sellae insigne pepererunt. Multi posthac adnitentur artes bonas, et laudes germanas et meras litteras. Sin ignoramus Magnum illum, cuius supra uotum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse, nisi Quinto Ennio ex Aetolicis manubiis captiua chlamys tantum muneri data Fuluium decolorat. Enimuero neque Panaetio Africanorum secundus, neque Opillo Rutilius, uel Cyneae Pyrrhus, aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia soluerunt. At nunc eruditissimus imperator, et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi praemia detulerit, ita super sortem fenoris reddit. In hac tanta laetitia mea, quibus uerbis diluam, quod adesse non possum? Nimis uereor, ne male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler parum credas. Optaui ad oculos tuos raptim uenire: sed fessus uirium, quas diu morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum, et decessiones dierum, quaeque alia sunt noxae opportuna uitaui. Si sum tibi spectatus ex animo, quaeso ut aequus sis mihi, atque has allegationes boni consulas. Fors fuat, an obtineamus apud te ueterem gratiam: nunc quod satis est, eluctemur offensam. [1,23] EPIST. XXIII. SYMMACHUS AUSONIO. Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras longiores. Namque his uicibus humana uariantur, ut defectui succedat ubertas. Ea me opinio frustra habuit: siquidem breuis in manus meas pagina recens a te profecta peruenit. Erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora; sed parcior, quae magis fastidium detergeret, quam famem frangeret. Quid? si ego coenas dapsiles, et saliare conuiuium, tum uiscerationes, atque epulum postulassem: tu mihi mensas secundas, et scitamenta exiguae lancis apponeres? Fac ueniat in mentem, quid Graeca super hoc dicat oratio. Paruis nutrimentis, inquit, quanquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam ualetudinem promouemur. Putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? Quaestor es, memini: consilii regalis particeps, scio: adde huc alia mille rerum. Nunquam euenit, ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. Si diurna negotia nunquam distingues quiete; certe antelucano somno nullus indulseris, ut detur aliquod tempus officiis. An tibi parum exempli uidetur in comico, cum ait: Quam uellem, etiam noctu amicis operam mos esset dari! Sed cur ego diutius sermonis pauper obgannio? Imitanda est mihi epistola recens, ut caetera morum tuorum: forte occupatus recusas litteras longiores. Id ita esse recte coniecto. Video enim, quam nolis multa legere, cui uix est otium pauca dictare. Vale. [1,25] EPIST. XXV. SYMMACHUS AUSONIO. Etsi plerumque uera est apud parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patitur, dum personarum spectare gratiam iudicatur. Quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super uiro honorabili Thalassio genero tuo uerba sumenda sint. Si parce morum eius decora attingam, liuenti similis aestimabor: si iuste prosequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes uirum dignum te, et per te familia consulari; quem fortuna honori patris maiorem beneficiis suis reperit, emendatio animi et sanctitas honoribus aequiparauit. Vale. [1,31] EPIST. XXXI. SYMMACHUS AUSONIO. Merum gaudium mihi eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus accepi. Erat quippe in his oblita Tulliano melle festiuitas, et sermonis mei non tam uera quam blanda laudatio. Quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. Quippe ita facundia antistas caeteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra comprobas, ut libeat non tacere. Si plura de te praedicem, uidebor mutuum scabere, et magis imitator tui alloquii, quam probator. Simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, uerendum est, genuina in te bona tanquam affectata laudare. Unum hoc tamen a nobis indubitata ueritate cognosce, neminem esse mortalium, quem prae te diligam: sic uadatum me honorabili amore tenuisti. Sed in eo mihi uerecundus nimio plus uideris, quod libelli tui arguis proditorem. Nam facilius est ardentes fauillas ore comprimere, quam luculenti operis seruare secretum. Cum semel a te carmen profectum est, ius omne posuisti. Oratio publicata, res libera est. An uereris aemuli uenena lectoris, ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? Tibi uni nihil ad hoc locorum gratia praestitit, aut dempsit inuidia. Ingratis scaeuo cuique proboque laudabilis es. Proinde cassas dehinc seclude formidines, et indulge stylo, ut saepe prodaris. Certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adiudica. Fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo. Noui ego quae sit prurigo emittendi operis, quod probaris. Nam quodam pacto societatem laudis affectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatem quidem gloriam scriptores tulerunt: Roscio tamen atque Ambiuio caeterisque actoribus fama non defuit. Ergo tali negotio expende otium tuum, et nouis uoluminibus ieiunia nostra sustenta. Quod si iactantiae fugax garrulum indicem pertimescis, praesta etiam silentium mihi, ut tuto simulem esse nostra, quae scripseris. Vale.