[1,13] EPISTOLA XIII : SYMMACHUS AUSONIO. Solet facunda esse laetitia, et angustias clausi pectoris aspernata gestire. Tibi, amice, scribendi obliuionem peperit res secunda. Id mihi imitationi esse non potuit, quem domini nostri Gratiani coelestis oratio bonae spei et hilaritatis impleuit. Ultro igitur alloqui desidem non peperci, officii, uel gaudii mei gratia: quorum alterum familiaritas nostra, alterum felicitas publica suggerebat. Nunc si operae est, utendum mihi tantisper animum fac remittas. Primores calendae Ianuariis appetebant. Frequens senatus maturrime in curiam ueneramus, priusquam manifestus dies creperum noctis absolueret: forte rumor allatus est sermonem desiderati principis multa nocte uenisse, et erat uerum. Nam tabellarius uigiliarum fessus adstabat. Nondum coelo albente concurritur luminibus accensis, noui saeculi fata recipiantur. Quid multa? lucem, quam adhuc opperiebamur, accipimus. Dic mihi, inquies (nam id praestat audire), quid nostri patres super ea oratione senserunt? Rerum tibi natura respondeat, quibus suffragiis exoptata pietas audiatur. Nouimus bona nostra complecti. Si credis, etiamnum illius gaudii mei quamdam patior cruditatem. Bonus Nerua, Traianus strenuus, Antonius pius, innocens Marcus plenis officii temporibus adiuti sunt, quae tunc mores alios nesciebant. Hic in laude est natura principis; ibi priscae munus aetatis. Cur uerso ordine ista optimarum artium putemus exempla, et illa de saeculo priore uestigia? Vetus officium suum fortuna tueatur, et has saltim Romano nomini uelit seruare delicias. Nullo fascino felicitas publica mordeatur. Audisti omnia, sed summotenus ore libata. Monumenta curiae nostrae plenius tecum loquentur. Ubi cum plura rescripta repereris; aestima, quanto uberiora unius mens optauerit, quam plausus effuderit. Vale. [1,14] EPISTOLA XIV. SYMMACHUS AUSONIO. Petis a me litteras longiores. Est hoc in nos ueri amoris indicium. Sed ego qui sum paupertini ingenii mei mihi conscius, Laconicae malo studere breuitati, quam multiiugis paginis infantiae maciem publicare. Nec mirum si eloquii nostri uena tenuata est; quam dudum neque ullius poematis tui, neque pedestrium uoluminum lectione iuuisti. Unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati fenoris credidisti? Volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum, diuinis a te uersibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur. Cur me istius libelli, quaeso, exsortem esse uoluisti? aut amusos tibi uidebar, qui diiudicare non possem; aut certe malignus, qui laudare nescirem. Itaque uel ingenio meo plurimum, uel moribus, derogasti. Ego tamen contra interdictum tuum mox ad illius operis arcana perueni. Velim reticere, quid sentiam: uelim de te iusto silentio uindicari, sed admiratio scriptorum sensum frangit iniuriae. Noui enim istum fluuium, cum aeternorum principum iam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis. Nunc improuiso clarorum uersuum dignitate Aegyptio Melone maiorem, frigidiorem Scythico Tanai, clarioremque hoc nostro populari Fucino reddidisti. Nequaquam tibi crederem, de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, nisi certo scirem quod nec in poemate mentiaris. Unde illa amnicorum piscium examina reperisti? quam nominibus uaria, tam coloribus, ut magnitudine distantia, sic sapore; quae pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti. Atqui in tuis mensis saepe uersatus, cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant, esui obiecta mirarer; nunquam hoc genus piscium deprehendi. Quando hi pisces in libro tibi nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? Iocari me putas, atque agere nugas? Ita me diis probabilem praestem! ut ego tuum carmen libris Maronis adiungo. Sed iam desinam mei oblitus doloris, inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam accedat, quod te miramur offensi. Spargas licet uolumina, et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate. Vale. [1,15] EPISTOLA XV. SYMMACHUS AUSONIO. Pene euenerat, ut tecum succincta breuitate loqueremur, quoniam deerant digna memoratu: et in defectu rerum nihil opus est indulgere uerbis. Sed tempestiue Palladii rhetoris nostri declamatio auxit paginam. Ea complacita summatibus litterarum, clam te esse non debuit. Itaque cum et meo officio, et tuo studio talis relatio conueniret, uix soluto coetu, necdum euentilatam auditionis meae fidem iudicio calente dictaui. Mouit nouus Athenaei hospes Latiare concilium, diuisionis arte, inuentionum copia, grauitate sensuum, luce uerborum. Opinione mea dico: tam probus est oratione quam moribus. Tunc nostrates uiri, qui inter se aliarum rerum saepe dissentiunt, concordem sententiam super huius laude tenuerunt. Credo plane, nec fides cassa est, rhetorum hanc esse prosapiam. Nam plenum ingenio pectus noscitur. Nec solus uultus, aut colos, asserit posteros in honorem parentum. Certiores habet natura uindicias bene sentiendi, ac bene loquendi. Gignuntur, non scribuntur haeredes. Quod alii docentur, hic natus est. Haec apud te, mi domine, silenda non credidi, et quod prae tui amore nihil habeo pensi; et quod uicissim, quanti a te fiam, nunquam me poenitet. Quod Palladio factum uolo, ne lateant honesta prolatu. Cura ut ualeas; et quoniam tibi facultas scribendi praesto est, adhibe uoluntatem. Vale. [1,16] EPISTOLA XVI. SYMMACHUS AUSONIO. Saepe unanimitatis tuae sermone conuenior, ut de acceptis litteris, quas ad me cura propensiore misisti, uel scribam; quibus ego, ut quaeque redditae sunt, actutum pari religione respondi: quia neque rescriptorum ratio, neque amoris uicissitudo sinebat diutius desidere. Nunc quoque agere me atque habere gratias protestor, quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. Haec et alia prioribus quoque litteris tecum fueram collocutus. Sed si te tabellarii sermonis mei compotem reddiderunt, congesta non onerant. Malo quippe aures tuas iterando obtundere, quam fraudare reticendo. Fratris mei Hesperii honore exsulto, taciturnitate conuulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probauit, scriptis famam decuit praeuenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistolae assertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. Sed dicis, eum pudore praestrictum, successuum suorum uitasse iactantiam. Quisquamne, cum de se apud seipsum loquitur, erubescit? Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere, quam iuste ad utrumque nouerat pertinere? Verum ego, ut religiose ista conqueror, ita libenter omitto: quia nec amori in uos meo conuenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale. [1,17] EPISTOLA XVII. SYMMACHUS AUSONIO. Ambrosium de summatibus prouincialis fori ad dominos et principes nostros Siciliae commune legauit, uariis instructum mandatis, quae spectare uisa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet. Quaeso igitur uel legationis merito, uel meo nomine in optimum uirum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram facilitatem petitionibus promouendis. Vale. [1,18] EPISTOLA XVIII. SYMMACHUS AUSONIO. Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem; non satis mihi uiderer proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest, ut operam assiduitatis exprobrem. Sed ut hoc meae uerecundiae competit; ita tuae humanitatis est, studium nostrum pari gratia sustinere. Animaduerte quo tendat summa uerborum. Iamdudum nihil tribuis, quod legamus. Totum me, inquies, emancipauit sibi cura praetorii. Verum est. Potiris merito summa iudicia. Sed maximas ingenii tui uires fortuna magna non onerat. Proinde his etiam rebus intende, quae ita occupatis nihil molestiae afferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. Vale. [1,19] EPISTOLA XIX. SYMMACHUS AUSONIO. Qui sua fiducia deseruntur, epistolas meas in usum commendationis accipiunt. Id nunc aliter est. Nam fratri meo Potito hac conditione litteras dedi, ut eas ipse commendet. Est enim nihilo secius atque ego sum de summatibus amicorum tuorum: qui ubi te compotem fecerit praesentiae suae, uereor ne excusatio mea ignoscenda non sit. Sed si mihi placabilitas tua experiundo probe cognita est, futurum reor, non ut me, qui resedi, collatione alterius uenientis incessas, sed ut illum magis pro utroque suscipias. Vale. [1,20] EPISTOLA XX. SYMMACHUS AUSONIO. Bene ac sapienter maiores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie iunctim locarunt; commenti, quod in te uidemus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita uirtutis. Sed enim propter eas Camoenarum religio sacro fonti aduertitur; quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promouetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt: cui morum grauitas et disciplinarum uetustas, curulis sellae insigne pepererunt. Multi posthac adnitentur artes bonas, et laudes germanas et meras litteras. Sin ignoramus Magnum illum, cuius supra uotum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse, nisi Quinto Ennio ex Aetolicis manubiis captiua chlamys tantum muneri data Fuluium decolorat. Enimuero neque Panaetio Africanorum secundus, neque Opillo Rutilius, uel Cyneae Pyrrhus, aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia soluerunt. At nunc eruditissimus imperator, et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi praemia detulerit, ita super sortem fenoris reddit. In hac tanta laetitia mea, quibus uerbis diluam, quod adesse non possum? Nimis uereor, ne male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler parum credas. Optaui ad oculos tuos raptim uenire: sed fessus uirium, quas diu morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum, et decessiones dierum, quaeque alia sunt noxae opportuna uitaui. Si sum tibi spectatus ex animo, quaeso ut aequus sis mihi, atque has allegationes boni consulas. Fors fuat, an obtineamus apud te ueterem gratiam: nunc quod satis est, eluctemur offensam. [1,21] EPISTOLA XXI. SYMMACHUS AUSONIO. Gaudeo me tibi pluris esse, quam caeteros: quando ita animatus es, ut sponte in rem meam consulas, nec opperiaris petitiones, sed solam uoluntatis meae famam sequaris. Accepi euectiones quatuor, immane quantum commodas in excursus et recursus mearum. Dii te pro tanta gratia munerentur: et quia perfectis atque elatis in cumulum bonis nihil adiici potest, uelint tuta manere, et propria, quae dederunt. Vale. [1,22] EPISTOLA XXII. SYMMACHUS AUSONIO. Abundo gaudio, cum te consulem nouus annus excipiat. Sed nunc transcurso est opus. Plenius enim secundis litteris contestabor huiusmodi de te gratulationem. Alius in praesentia mihi sermo sumendus est. Patroinus c. u. accitu tuo iter adornans, in rem suam fore existimauit, si meo testimonio niteretur. Huic ego nihil per me accessurum putaui: et tamen deesse nolui, sciens iudicio erga illum tuo nihil adiici posse si scriberem; decessurum tamen aliquid meo officio, si tacerem. Unum est igitur, quod oratum te atque exoratum uolo, ut ineat gratiam suscepti laboris, praeter eum fructum, qui illi ex tuo conspectu, tuo congressu tuo honore, proueniet. Vale. [1,23] EPISTOLA XXIII. SYMMACHUS AUSONIO. Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras longiores. Namque his uicibus humana uariantur, ut defectui succedat ubertas. Ea me opinio frustra habuit: siquidem breuis in manus meas pagina recens a te profecta peruenit. Erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora; sed parcior, quae magis fastidium detergeret, quam famem frangeret. Quid? si ego coenas dapsiles, et saliare conuiuium, tum uiscerationes, atque epulum postulassem: tu mihi mensas secundas, et scitamenta exiguae lancis apponeres? Fac ueniat in mentem, quid Graeca super hoc dicat oratio. Paruis nutrimentis, inquit, quanquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam ualetudinem promouemur. Putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? Quaestor es, memini: consilii regalis particeps, scio: adde huc alia mille rerum. Nunquam euenit, ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. Si diurna negotia nunquam distingues quiete; certe antelucano somno nullus indulseris, ut detur aliquod tempus officiis. An tibi parum exempli uidetur in comico, cum ait: Quam uellem, etiam noctu amicis operam mos esset dari! Sed cur ego diutius sermonis pauper obgannio? Imitanda est mihi epistola recens, ut caetera morum tuorum: forte occupatus recusas litteras longiores. Id ita esse recte coniecto. Video enim, quam nolis multa legere, cui uix est otium pauca dictare. Vale. [1,24] EPISTOLA XXIV. SYMMACHUS AUSONIO. Si te amor habet naturalis historiae quam Plinius elaborauit, en tibi libellos, quorum praesentanea copia fuit: in quis, ut arbitror opulentae eruditioni tuae negligens ueritatis librarius-displicebit. Sed mihi fraudi non erit emendationis incuria. Malui enim tibi probari mei muneris celeritate, quam alieni operis examine. Vale. [1,25] EPISTOLA XXV. SYMMACHUS AUSONIO. Etsi plerumque uera est apud parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patitur, dum personarum spectare gratiam iudicatur. Quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super uiro honorabili Thalassio genero tuo uerba sumenda sint. Si parce morum eius decora attingam, liuenti similis aestimabor: si iuste prosequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes uirum dignum te, et per te familia consulari; quem fortuna honori patris maiorem beneficiis suis reperit, emendatio animi et sanctitas honoribus aequiparauit. Vale. [1,26] EPISTOLA XXVI. SYMMACHUS AUSONIO. Utor apud te fiducia, quam dedisti. Dudum parcus es litterarum, sed non imitabor exemplum: ut qui nouerim, uiro in specula honorum locato, et ideo uaria et magna curanti, non tam studium deesse quam copiam. Ea quippe natura est rerum, ut quae praeter industriam negliguntur, ignoscenda dicantur. Ego tamen securus, ut soleo, amoris tui, solemne officium non renuo: in summa gratia et honore positurus, si familiari meo, qui has tibi litteras dabit, fructus aliquis pro tanta in nos sedulitate responderit. Vale. [1,27] EPISTOLA XXVII. SYMMACHUS AUSONIO. Quid agam scire postulas. Opperior in dies litteras, quales nunc mihi facultas tua promittit, amor semper exhibuit. Sum uero praesentium laetus, ut qui sciam insidiatori meo nihil loci relictum, atque insuper tibi, cui factum semper uolo, meritam polliceri fortunam. Ergo quando res ita tulit, ut sollicita mutarentur: optati sermonis tui fructum feramus qui animum mihi exaugeat, atque indicet, pro tanta retro familiaritate, mei te oppido esse cupientem. Vale. [1,28] EPISTOLA XXVIII. SYMMACHUS AUSONIO. Facis pro mutua diligentia et antiquitate amicitiae nostrae, quod honorem tuum uires meas esse confirmas. Conuenit dictum cum fide morum tuorum, nec unquam te dissimilem scriptis talibus dies arguerit: tantum fortuna munifica prosperorum secundet optata. Longum de his loqui cautio est, ne blanditiae longiores corrumpant ueri dignitatem. Si quid de me scito opus fuerit, frater meus Claudius, et cultui tuo deditus, et studii mei gnarus expediet. Vale.