De rectoribus christianis. INCIPIT OPERIS PRAEFATIO SUBSEQUENTIS. Omne ministerium trifido quod praeminet orbe, Arte gubernandum. Sunt artis plurima dona. Omnicreans Dominus terras, mare, sidera, coelos Arte creat, totum pulchrum regit arteque mundum. Artibus egregiis sapientia celsa Tonantis Praeposuit hominem cunctis animalibus orbis. Ars currum regitat, naves ars rite gubernat, Atque triumphalis res artem bellica spectat. Indiget artis apes. Sic ut res publica felix [0292D] Esse queat, rectore bono populoque beato. Ob hoc coelestum transcurrens prata librorum Florida congessi vobis, rex, inclyta serta, Quae capitis vestrae mentis diadema perornent, Sceptraque glorificent Christi dominantia nutu Atque salutiferas divini dogmatis herbas Pollice decerpsi nardo redolente calathis. Sumite de liquidis Israel fontibus undas Quae satient bibulum praedulci rore palatum. Gloria nam regum, nitidis et stemmata sceptris [0293A] Dogmata sunt Domini, nec non exempla priorum, Gestaque nobilium procerum famosa per orbem. Artibus his vigeat vestri res publica victrix, Atque gubernetur multis feliciter annis, Donec sideream vos ascendatis in aulam, [0294A] Juste regnantum qua perpes gloria pollet. Explicit praefatio. Tecum principium, finis, rex Christeque, tecum. INCIPIUNT CAPITULA EJUSDEM LIBRI. I. De eo quod pium rectorem, accepta potestate regali, primum dignos Deo et sanctis ecclesiis honores dicare oportet. II. Qualiter rex orthodoxus semetipsum regere debet. III. Qua arte et industria momentaneum regnum stabiliri potest IV. De regia potestate non tam opibus et fiducia fortitudinis, quam sapientia cultuque pietatis perornanda. V. Quanta sacri moderaminis sollicitudo erga uxorem et liberos propriosque domesticos ab eodem est exhibenda. VI. Quales consiliarios et amicos bonum principem habere decet. [0293B] VII. Quae res malos principes faciat. VIII. De avaris vel impiis regibus, et quanta per eosdem populum mala, vel ipsos ultio divina consequitur. IX. De rege pacifico atque clementi. Vel quibus danda sunt beneficia. X. Quot columnis regnum justi regis sustentatur. XI. De eo quod bonus princeps ecclesiasticis causis benivola intentaque sollicitudine favere debeat et synodalibus conventibus. XII. De eo quod saluberrimis antistitum admonitionibus et correptionibus pio rectori obtemperare sit gloriosum. XIII. De zelo boni rectoris rationabili ac pietati permixto. XIV. De duce Christiano, ut non in sua et suorum fortitudine, sed in Domino confidat. XV. De eo quod imminentibus hostilium bellorum fragoribus divinum sit implorandum auxilium. XVI. De adversis si forte contigerint. XVII. De non superbiendo post oblatam etiam ab hosti bus pacem, seu prostratos hostes. [0294B] XVIII. Gratiarum ac benivola vota post pacem seu victoriam Deo reddenda. XIX. De privilegiis sanctae matris Ecclesiae a pio rectore conservandis, ac dignis ecclesiarum praepositis atque ministris. XX. Quanta ignominia superbos, qualisque vel quanta gloria hic et in futuro principes orthodoxos comitatur. INCIPIT LIBER SEDULII DE RECTORIBUS CHRISTIANIS ET CONVENIENTIBUS REGULIS QUIBUS EST RES PUBLICA RITE GUBERNANDA. CAPITULUM PRIMUM. Postquam regale sceptrum regnique gubernacula rector Christianus susceperit, primum quidem gratiarum actiones atque condignos Omnipotenti sanctaeque Ecclesiae honores oportet ut rependat. Res [0293C] etenim publica tunc suo initio pulcherrime consecratur, cum regia sollicitudo et sacra devotio sancto superni regis timore simul et amore accenditur; cumque de gloriosa Ecclesiae utilitate provido consilio procuratur; ut quem regalis purpura caeteraque regni insignia exterius condecorant, eumdem laudabilia vota erga Deum et sanctam Ecclesiam interius perornent; quia nimirum ad temporalis regni fastigium tunc insigniter ascenditur, cum omnipotentis regis gloria vel honor pio studio pertractatur. Pius itaque princeps summi donatoris omnium voluntati et sanctis praeceptis obedire magnopere studeat, cujus superna voluntate atque ordinatione se ad culmen regiminis ascendisse non dubitat, testante [0293D] Apostolo qui ait: Non est potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt (Rom. XIII, 1) . Quantum se bonus rector a Deo ordinatum esse cognoscit, tantum pia sollicitudine invigilat, quatenus omnia coram Deo et hominibus secundum trutinam rectitudinis ordinabiliter disponat atque perpenset. Quid enim sunt Christiani populi rectores, nisi ministri Omnipotentis? Porro idoneus et fidelis quisque est minister, si sincera devotione fecerit quae ei jusserit suus dominus atque magister. Hinc piissimi et gloriosi principes plus se ministros ac servos Excelsi quam dominos aut reges hominum nuncupari et esse exsultant. Unde beatus David rex et propheta eximius saepe servum Domini se nominat. Nec non et [0294C] inclytus Salomon ejusdem filius Omnipotentem deprecans, inter caetera sic ait: Respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus; audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie, ut sint oculi tui aperti super domum de qua dixisti: Erit nomen meum ibi (III Reg. VIII, 28, 29) . Unde et celeberrimae memoriae magnus Constantinus imperator, credito atque perfecto salutaris crucis et catholicae fidei mysterio, cum laetanti ejus imperio etiam religio valde florebat, non sibimet arrogans, gratias omnipotenti Deo referebat, quia ministrum opportunum eum habere dignatus fuerat Deus sui consilii. Ecce imperator eminentissimus plus gratulabatur se Dei fuisse ministrum, quam terrenum [0294D] habuisse imperium. Hinc ipse, quia minister supernae voluntatis fuerat, a Britannico mari usque ad loca Orientis regnum dilatavit pacificum; et quoniam Omnipotenti semetipsum subdiderat, cuncta hostilia bella, quae sub eodem sunt gesta, potentialiter atque fideliter superavit. Construebat et amplis opibus Christi dotabat ecclesias. Hinc ei superna gratia triumphales concessit habere victorias. Quia procul dubio sacri rectores quanto plus se Regi regum humiliter [0295A] subjiciunt, tanto magis ad gloriosae dignitatis eminentiam sublimiter ascendunt. Quis autem non miretur quantos honores Domino praefatus Salomon rependerit, postquam regni sceptrum Deo auctore suscepit? quam sapientissima devotione templum Domini construxerit atque mirifice ornaverit? quantas denique pacificas hostias Deo obtulerit? Hinc fructum suae devotionis atque orationis percepit, sicut apparens ei Dominus locutus est dicens: Audivi orationem tuam et deprecationem quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris [0295B] omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel (III Reg. IX, 3-5) . Itaque si ille rex Salomon pro sacra devotione proque construenda domo terrestri Domini, tantam remunerationis gloriam habere promeruit, quam inaestimabilem habebit gloriae palmam si quis Deo amabilis rector sanctam perornaverit Ecclesiam, quae est Dei vivi spirituale tabernaculum? Sed haec quae breviter stylo prosali diximus, aliqua versuum dulcedine concludamus. Quisquis florigeri sceptrum fert nobile regni, Primum Celsithrono vota precesque ferat. In cujus sacro sunt omnia numine sceptra, [0295C] Et pax nobilium, vita salusque ducum. Nam regale decus radians diademaque regni Est timor altithroni sanctus amorque Dei. Lilia florigerum comunt ceu lactea campum, Ut rosa punicei schematis ore rubet, Sic justus rector virtutum flore virescit, Germinet ut fructus mentis in arce sacros. Pulchra Salomonem decoravit purpura regem, Nec non Davidis fulgida sceptra patris, Sed magis interius prudens devotio cordis Ornavit juvenem glorificando Deum. Instar luciferi niteat res publica vestri, Exortuque nouo splendida uota gerat. CAP. II. Qui apicem regiae dignitatis, Domino praestante, [0295D] ascenderit, oportet ut se ipsum primum regat, quem divina dispositio alios regere ordinavit. Rex enim a regendo vocatur. Tunc autem hoc nomine se veraciter appellari intelligat, qui semet rationabiliter gubernare non ignorat. Rex itaque orthodoxus summopere studeat, ut qui subditis bene concupiscit imperare, aliorumque errata disponit corrigere, ipse mala non admittat, quae stricte malus corrigit, et bona quae imperat, ante omnes implere contendat. Sex autem modis bonus rector sese laudabiliter regit: primo quidem dum illicitas cogitationes animi severitate reprimit; secundo dum salubria consilia tam ad suam quam ad populi utilitatem pertinentia pertractat; tertio cum otiosa et inutilia seu noxia inanium [0296A] verborum folia profluere devitet; quarto cum gloriosorum principum prudentiam simul et verba, nec non divinae Scripturae eloquia super mel et favum mentis faucibus sapificet; quinto cum perniciosae actionis omne dedecus perpetrare expavescat; sexto vero cum si qua sunt laudabilia, si qua sunt gloriosae dispositionis opera magnifica insigniter ostendat, ut qui interius coram Domino devota fulgescit voluntate, exterius coram populo sermone clarescat et opere. Quem decet trinam observare regulam, terrorem scilicet et ordinationem atque amorem. Nisi enim ametur pariter et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. Ergo per affabilitatem et beneficia procuret ut diligatur, et per justas vindictas non propriae victoriae sed legi Dei studeat ut metuatur. [0296B] Hunc ergo oportet esse humilem in suis oculis, sicut scriptum est: Rectorem te posuerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1) . Nec solum juste hominibus, sed sui corporis et animae dominari passionibus, quatenus rector jure queat nuncupari, sicut quidam sapiens ait: Rex erit, qui recte faciet; qui non faciet, non erit. Sit ergo consilio prudentissimus in sermone, nunc ut possit terribilis; saepius vero gratia dulcedinis affabilis, victor libidinis, superbiae atque vesanae ferocitatis, amicus bonorum et inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum, in bello cautissimus, in pace constantissimus, fidelibus promissionibus probatissimus, divina humanis praeponens, subjectos deterrens a malo, invitans ad bona, remunerans copia, indulgentia [0296C] liberans, ex malis bonos, ex bonis faciens optimos. Sit sanctus et utilis rei publicae, clementia commendabilis, in bonitate conspicuus, pietate, fortitudine, castitate, justitia praeclarus, vir optimus et apice principali dignissimus, Dei timorem semper prae oculis habens, et secundum Omnipotentis decreta, justa perpensans judicia, qui dat salutem regibus, et omnia quaecunque vult facit in coelo et in terra et in omni creatura; quia ipse est Dominus omnium, cui omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10) , in cujus manu omnis potestas in coelo et in terra, qui est rex regum, et spes gloriae juste et pie dominantium. Qui regit affectus animi, rex jure vocatur, Et fluxas carnis qui domat illecebras. [0296D] Quamvis qui fulvum superat virtute leonem Rex teneat clarum laudis honore locum; Sed plus est laudum fastos calcare superbos, Iram ceu rabidam mitificare feram. Magnus et ille cluit saevos qui triverit hostes, Lauriger ac victor clara tropaea refert. Gloria sed major comptum coelestibus armis Hostes aereos vincere posse ducem. Est magis imperium mentem frenare per artem, Quam si quis habeat triplicis orbis opes. Nam templum Domini justi mens regia fulget, Fit thronus excelsi judicis ipsa Dei. Comitur illa domus flavo speciosior auro, Iustitiae solem gaudet habere suum. CAP. III. Regnum hujus saeculi momentaneum volubilis rotae vertigini sapientes esse consimile judicaverunt. Nam sicut omnis rotae vertigo, quae superiora habet modo dejicit, et quae dejecta sunt modo superius extollit, ita subito erectiones, subito elisiones terrestris gloria regni sustinet; unde nec veros, sed imaginarios et citius fugitivos honores habet. Illud enim verum regnum est, quod in sempiternum perdurat; hoc autem quod transitorium est et caducum, non veritatem, sed quamdam mediocriter similitudinem veri et permanentis semper regni ostendit. Sicut enim arcus coeli varios pingens ornatus arcuato curvamine celeriter refugit, ita nimirum saecularis gloriae dignitas, quamvis ad praesens ornata, tamen est citius [0297B] fugitiva. Qua itaque arte et quali industria quantaque sollicitudine haec instabilitas ad aliquam stabilitatis effigiem refrenatur? Forte vero aut armorum violenta fortitudine, aut pacifica tranquillitatis concordia terrestre regnum stabilitatur? Sed rursus in ipsis armis bellorumque fragoribus grandis instabilitas inesse cernitur. Quid enim incertius est magisque instabile bellicis eventibus, ubi nullus est certus laboriosi certaminis exitus, nulla certa victoria, et saepe ab inferioribus sublimiores superantur, nonnunquam vero in alterutros vergentia mala eveniunt coaequalia; et qui se praesumebant habituros esse victoriam, utrique in fine non habent nisi calamitosam miseriam. Quanta quoque mala sub ficto nomine pacis proveniunt, quis explicare potest? cum [0297C] etiam illa pax quae stabilis ac firma inter bonos esse credebatur, interdum per prava malorum consilia in exitiosas discordiarum tempestates transfertur. Unde in armis instabilitas, in pace transitorium videtur. Quid ergo aliud restat, nisi ut cor regis et tota spei fiducia non in armorum hominumque fortitudine, neque in pacis transitoriae fallacia, sed in Omnipotentis clementia figatur? qui regnum quod donavit, sive in adversis sive in prosperis stabilire novit. Cor itaque principis, et fidelis in ministerii regimine devotio, ipsum non deserat a quo tantum beneficium et gloriosum ministerium donatum fuit; ne forte ille summus rector indignatus ab eo abstrahat [0297D] beneficium quod dederat, si infidelem esse senserit quem tanquam fidelem ministrum ordinavit. Nam si rex terrenus a quolibet sibi homine infideli datam auferre valet potestatem, aliique tribuit quem fideliorem comperit esse, quanto magis supernus universorum donator, quem nullius perfidiae nubila fallere possunt, potens est a reprobis sua abstrahere beneficia, aliisque praestare quos idoneos suae voluntatis ministros noverit esse? Unde et impius ille Saul rex Israel privatus fuit regno et vita, quoniam neque fidelis minister exstitit coram Domino. At vero David virum electum secundum cor suum Omnipotens invenit, quem ob hoc in apicem regiae potestatis sublimavit, quia illum fidelem fore ministrum elegit praesciendo. Itaque prudens rector cor suum in Excelsi [0298A] gratia stabilire studeat, si transitorium regnum quod est ei commissum, aliquam stabilitatis habere similitudinem desiderat. Et quoniam justus et misericors est Dominus, cui cordis affectu debet inhaerere, opera multipliciter exhibeat misericordiae, ut multam mercedis gloriam metat. Justitiam diligat simul atque custodiat; injusta vero atque maligna opera in subjectis repudiet, ac laudabili zelo, qui est secundum scientiam, corrigat. Qui dum sit in divinis praeceptis stabilis, illius regnum magis magisque in hoc saeculo stabilitur, et ad aeterna stabilitatis gaudia superno juvamine perducitur. Ceu rotae cyclus celeri recursu Volvitur, summas reprimitque ad ima Quas rotat partes rapidum per axem [0298B] Mobilitate: Regna sic mundi trifidum per orbem Gloriae celsum stabilire culmen Nesciunt, lapsum sed habere norunt Aurea sceptra. Inclytae plebis fuit Israelis Floridum regni decus adlevatum Quando servabant sacrosancta legis Mystica jura. Unde pollebat Domini triumphis, Atque crudeles superabat hostes, Dum suam plebem pietas Tonantis Glorificabat. Rursus, heu! quantis premitur ruinis Abrahae sanctum speciale patris, [0298C] Dum creatori sua prona tempsit Subdere colla! Una sed tantae medicina gentis Jam fuit votis rogitare celsum, Qui potens noscit stabilire regna Perpete nutu. Principes terrae Domino potenti Ferte gaudentes thymiama voti, Quem tremunt coeli proceres superni Magnificate. CAP. IV. Omnis autem regia potestas, quae ad utilitatem rei publicae divinitus est constituta, non tam caducis operibus ac terrestri fortitudine, quam sapientia cultuque [0298D] divino est exornanda; quoniam procul dubio tunc populus providi arte consilii gubernabitur, adversarii Domino propitiante profligabuntur, provinciae regnumque conservabuntur, si regia sublimitas religione et sapientia perornetur. Namque hominis naturam Deus hanc esse voluit, ut duarum rerum ipse homo cupidus et appetens esset, religionis et sapientiae. Est autem religiosa sapientia saluberrimum decus, devotarum lumen animarum, coeleste donum et gaudium sine fine mansurum. Qui ergo vult gloriose regere, ac sapienter populum gubernare, et vehemens in consiliis esse, a Domino postulet sapientiam, qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I, 5) , ipsamque sapientiam studiose, labore simul et amore perquirat; quatenus ei congruat illud [0299A] quod scriptum est: Beatus est qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia (Prov. III, 13) , caeteraque quae in laudibus sapientiae describuntur. Ille itaque rector vere beatus est celebrandus, qui splendore illuminatur sapientiae, quae est fons consiliorum, fons sacrae religionis, corona principum, origo virtutum, in cujus comparatione omnes pretiosarum claritates gemmarum vilescunt. Haec cautissima est in consiliis, mirabilis in eloquiis, magnifica in operibus, fortis in adversis, temperans in prosperis, oculosa in judiciis. Haec suos amatores coelesti gratia venustat, et tanquam sidereum firmamentum eosdem clarificat, sicut scriptum est: Justi fulgebunt quasi stellae, et intelligentes quasi firmamentum. Haec Salomonem prae cunctis terrae regibus sublimavit, [0299B] quia illam amavit ab adolescentia sua, et amator factus est decoris ejus. Unde sicut in Regnorum libris legitur, ipsi apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: Postula quod vis ut dem tibi (IV Reg. II, 9) . A quo cum Salomon cum esset puer, cor docibile postularet, ut judicare posset populum Domini, et discernere inter malum et bonum, tale responsum a Domino recepit: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium, ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum, ut nullus ante te similis tibi fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et haec quae non postulasti dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo [0299C] fuerit similis tibi in regibus cunctis retro diebus. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos (III Reg. III, 11-14) . O quam ineffabile est divinae largimentum gratiae! quae si recto corde et pia intentione poscitur, plus donat quam quod rogatur. Ecce rex Salomon non argentum, non aurum, non alias opes terrenas, sed sapientiae gazas poposcit a Domino. At qui simplum recte postulaverat, duplum accepit. Nam non solum ditatus est sapientia, sed et sublimatus est indita regni gloria. Unde regibus terrae egregium datur exemplum, quatenus spiritualia dona plus quam carnalia pio desiderio ab Omnipotenti exposcant, si diu et feliciter in hoc saeculo regnare desiderant. [0299D] Decet igitur amabilem Deo principem discendi habere voluntatem desideriumque coelestium. Sic enim vere et cor habet in manu Dei, et regnum cum pace multis annorum curriculis, favente Domino, gubernabit. Qui cupit rector probus esse judex, Lance qui justi trutinaque gaudet, Inhians pulchri terebrare falsa Cuspide veri, Luminum patrem rutili creantem Solis ac lunae nitidique cosmi Poscat, ut sensis niteat coruscis Luce sophiae. Vota cognoscat Salomonis aequi [0300A] Quae volaverunt subito per aethram, Ac penetrarunt Domini sabaoth Aurea tecta. Ipse percepit docilemque sensum Mente lustratus, sapiensque factus. Insuper regni columen gubernat Gentis Hebraeae. Quid valet flavi nitor omnis auri? Ostra quid prosunt rosei decoris? Gloriae quid sunt Scythicaeque gemmae? Quid diadema? Orba si mentis acies hebescat, Lumen ut verum nequeat tueri, Unde discernat bona, prava, justa Fasque nefasque. [0300B] Ergo rectori decus est amare Te Patris Verbum sapiensque lumen, Christe, qui sceptris dominaris orbem Celsaque regna. Cujus in dextra requies beata Constat, in laeva locuplesque gaza. Gloriae princeps humiles coronans Tollis opimos. CAP. V. Rex pius et sapiens tribus modis regendi ministerium gerit. Nam primo se ipsum, quomodo in superioribus ostendimus; secundo uxorem propriam et liberos suosque domesticos; tertio populum sibi commissum rationali et glorioso moderamine regere debet. Bonum itaque principem non solum sibimet [0300C] dominari oportet, dum a malis declinet, et quae bona sunt eligat et firmiter teneat; sed etiam alios sibi conjunctiores, uxorem videlicet, liberos atque domesticos, provida sollicitudine ac familiari charitate gubernet. Hoc autem faciens duplicem thesaurizat sibi gloriae palmam, ut dum in se bonus et sanctus sit, alios sibi conjunctos bonos faciat et sanctos, juxta Psalmistam, qui ait: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris (Psal. XVII, 27) , et reliqua. Non enim sufficit propriam habere honestatem, nisi pudicae et castae conjugis, nec non etiam filiorum et comitum ac ministrorum pudore decoretur, dicente David: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat (Psal. c, 6) . Nam sicut lilium agri aliorum olerum ac violarum multiplici pulchritudine [0300D] venustatur, et sicut luna stellarum splendore circumstantium gratius emicat, ita nimirum rex justus ac sapiens aliorum societate bonorum perornetur. Is ergo perspicaciter procuret ut non solum nobilem pulchram ac divitem, sed et castam, prudentem quoque atque in sanctis virtutibus morigeram habeat conjugem. Nam quantum conjux jure est conjunctior, tantum aut felle malitiae noxia fit, aut morum dulcedine mellea. Etenim mulier inepta domus est ruina, divitiarum defectio, iniquorum saturatio, omnium malorum et vitiorum commoratio; quae diversis superstitionibus multum se exterius ornans, interiora animae suae nescit decorare. Quem diligit hodie, odit in crastino. Et sicut quidam ait: Naufragium [0301A] rerum est mulier male fida marito. Ita e contrario casta et prudens mulier utilibus rebus disciplinabiliter intendens, humili facie hilarique sermone pacifice liberos et familiam regit, proque viri salute, si necesse fuerit, suam animam opponit morti, ac divitias quae sunt mariti sui cum bona fama custodit. Qui est amicus ejus heri, idem amicus ejus hodie. Fit ergo ipsa divitiarum deductio, et domus confirmatio, viri jucunditas, familiae pulchritudo, omniumque virtutum connexio. Talem autem decet non solum viro suo casta copula esse connexam et subditam, sed pietatis et sanctae conversationis semper ostendere formam, ac prudentium consiliorum esse repertricem. Sicut enim persuasione malae conjugis damnosa nascentur pericula, ita prudentis [0301B] uxoris consilio multa proveniunt utilia quae sunt Omnipotenti beneplacita. Unde et Apostolus ait quoniam vir infidelis salvabitur per mulierem fidelem. Nec solum infideles, sed etiam sancti et orthodoxi principes mirabilem saepe in uxoribus perpendunt et auscultant prudentiam, non sexum fragilem considerantes, sed fructus bonorum consiliorum carpentes. Unde et de gloriosi imperatoris Theodosii venerabili conjuge nomine Placilla refertur quod ipse princeps, dum in se bonus et justus et sapiens erat, habebat et aliam utilitatis occasionem per quam de bonis operibus triumpharet. Conjux enim ejus divinas leges eum saepius admonebat, se ipsam tamen perfecte prius erudiens. Non enim regni fastigiis elevata est, [0301C] sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo majus ei desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque venit ad purpuram. Claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. Sic etiam per ecclesiarum xenodochia discurrens suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum tergens, jus gustans, offerens cochlearia, panem frangens cibosque ministrans, calicem deluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. His autem qui eam talibus de rebus nitebantur prohibere dicebat: Aurum distribuere, opus imperii est; ego autem pro ipso imperio hoc opus offero, bona mihi [0301D] omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris, sed imperium quod suscepisti, legaliter gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. His ergo sermonibus velut optimam quamdam utilitatem virtutisque abundantiam conjugi suo offerebat. Rex pius et sapiens terno moderamine regnat Semet suosque subditos. Gloria regnantis proba moribus eminet uxor, Sicut honesta vinea. Illam nobilitas triplici virtute venustet osis pudici pectoris. [0302A] Lactea formoso niteant si colla decore, Magis nitescat castitas. Christus ut Ecclesiam sibi casto junxit amore, Uxor viro sic haereat. Mitis simplicitas in cujus mente redundet Velut columbae gratia. Quam decoret pietas, prudentia, sacra potestas, Esther ut alma floruit. Vincula pacis ament rex et regina, duobus Sit foedus et concordia. Invida non dirimat geminos discordia pacis Quos lex superna junxerat. Disciplina regat quorum praenobile germen Rami decori floreant. Aridus ut viridi bene crescat in arbore palmes, [0302B] Cultor bonus hoc providet. Princeps et rectrix populum si rite gubernant, Suam regant prosapiam. Abrahae veluti generosa stirpe creatis Ornent polos nepotibus. CAP. VI. In humanis rebus nulla quidem ars, ut dicunt, difficilior est quam inter turbulentissimas hujus saeculi procellas bene imperare, et provide rem publicam gubernare. Sed haec ars tunc ad finem perfectionis pervenit, cum ipsa res publica prudentes et optimos consiliarios habet. Trina autem regula in consiliis est observanda; prima quidem ut divina praeponantur humanis, cum obedire oporteat Deo magis quam hominibus (Act. V, 29) . Si quis ergo navim [0302C] rei publicae tanquam bonus gubernator regere feliciter disponit et exoptat, optima Domini consilia, quae in sacris eloquiis sunt propalata, non negligenter custodiat. Secunda vero consiliorum est regula, quatenus providus rector non tam in suo quam in suorum prudentissimorum innitatur consilio. Unde illa Antonini imperatoris praecipua semper in consiliis fuit sententia: Aequius est ut ego tot et talium amicorum consilium sequar, quam ut tot et tales amici meam unius voluntatem sequantur. Salomone quoque hoc ipsum attestante, qui ait: Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero plurimi sunt consiliarii, confirmantur (Prov. XV, 22) , et erit salus ubi multa consilia sunt (Prov. XI, 14) . Nam prudens prudentes in consilium vocat, et sine eorum [0302D] consilio nihil facit. Stultus vero in semetipso cogitat, et quod sine consilio aliorum cito vult facit. Porro tertia norma in consiliis est obtinenda, ne bonus rector dolosos et perniciosos habeat. Quis enim debet in consiliis malignantium confidere? Nam sicut vallis per campos, et laquei in plateis, et pedicae ubi non putantur, pedes aliorum retinent, ita impiorum consilia felle nequitiae permixta justos et sanctos in itineribus male impediunt. Sicut enim boni consiliarii sursum rem erigunt publicam, sic mali ruinosa calamitate praecipitant. Tales ergo repudiandi sunt consiliarii atque omnimodis detestandi; quia nunquam erga principem terrenum devoti erunt, qui Dei praecepta male vivendo contemnunt. [0303A] Qui enim possunt esse boni, qui sibi sunt mali? Sed sicut omnipotentis Dei saluberrima divulganda sunt consilia atque praecepta, ita nonnunquam prudentium rectorum hostibus sunt occultanda consilia. Siquidem in re publica nulla sunt meliora consilia, quam alia quae ignoraverit adversarius. Etenim securum iter agitur, quod agendum hostes minime suspicantur. Duo vero maxime contraria sunt consilio, festinatio et ira. Nam ira obcaecat animum ne utile videat consilium, et quomodo longa consilia plerumque non labuntur. Tunc autem praecipue consilium ad prosperitatis eventum perducitur, cum regia fiducia in Omnipotentis auxilio figitur. Unde vero post Deum bona prodeunt consilia nisi a fidelibus et [0303B] optimis amicis, qui promerentur superna illustrari gratia, ut non errent in consilio? Quorum provida deliberatione, divina inspirante clementia, saepe salubris consilii botrus carpitur. Absit vero ut crudeles tyrannos tanquam infestos dracones bonus habeat princeps amicos, quod pantheris exemplo animalis astruitur. Siquidem panther, genus quadrupedis, est ut physici perhibent omnium animalium amicus, excepto dracone. Illorum itaque amicitiam habeat, quos probos esse cognoscit. Qui sunt autem boni amici? nisi illi qui sunt sancti ac venerabiles, non malitiosi, non furaces, non factiosi, non callidi, non ad malum consentientes, non bonorum inimici, non libidinosi, neque crudeles, non circumventores sui principis; sed sancti, continentes, religiosi, amatores [0303C] principis sui, et qui de illo nec ipsi rident, nec risui esse volunt, qui neque mentiuntur, neque fingunt, et nunquam decipiunt; sed veraces, sobrii, prudentes atque in omnibus suo principi fideles. Talibus itaque personis salva efficitur res publica, piique regnatoris fama crescit et gloria. Absque gubernaculo navis ceu nutat in alto Fluctibus, ac tumidis tunditur illa notis, Gloria sic regni praeclaraque secptra labascunt, In pessumque cadunt, heu! sine consilio. Nam sunt nonnulli quorum fit mellea lingua, Aspidis at subtus tetra venena latent. Qui delenificiis persuadent omnia verbis, Quorum sermo strepit subdola ceu fovea. Horum consilio res publica fulta videtur [0303D] . . . . . . . . . . . . Ob hoc consilii praedulcem carpere botrum Cum submersa ruat o miseranda nimis! . . . . . . . . . . . . . Jam decet excelsum qui tenet imperium. Dorcades ut vigili montis de vertice visu Quo cito transfugiant cuncta pericla notant, Sic adversa cavet speculari lumine mentis Dux bonus arte bona consiliisque probis. Ceu margaritum bibulis praenobile conchis, Quomodo dulcifluo mel legiturque favo, Sic et amicorum puro de fonte legendum Et decet et prodest utile consilium. Verus amicitiae custos sine felle probatur, [0304A] Cui placet omne bonum, displicet omne malum. Est est qui vere, seu non non dicere norit, Cui cor secretum consonat atque pium. Olli firma fides vita fit charior ipsa, Nescit arundineas texere mente strophas. Non illum nutare facit clangorque tubarum, Anchora nam stabili corde manet fidei. Talem non gazae, non auri pondera norunt Fallere, ne laesa sit pretiosa fides. CAP. VII. Nunc autem ordo exposcit ut de malis etiam principibus aliqua nos breviter perstringamus, quoniam de bonis quaedam utilia sceptris, quae rei publicae necessaria diximus. Ubi primo quaeritur quae causa etiam ex bonis malos principes faciat? Ad quod dicendum: [0304B] Jam primum regalis licentia, deinde rerum copia, cum ipsa abundantia rerum causa malorum fiat. Amici praeterea improbi, satellites detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles, per quos omnes etiam in illo dominatore qui videbatur bonus esse nascitur oblivio mandatorum Dei. Postremo, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. Hinc colligunt se quatuor vel quinque, atque unum consilium ad decipiendum imperatorem seu regem capiunt. Dicunt quid probandum sit. Imperator qui domi clausus est, vera non novit; cogitur hoc tantum quod illi loquuntur, facit judices quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debeat obtinere. Unde etiam venditur bonus et cautus et optimus imperator, qui eo ipso miser efficitur cum [0304C] apud ipsum vera reticeantur. Hinc saepe tumultuosa indisciplinatione et Dei cultrix pietas et veritas opprimitur, cum multum derogatio praevaleat quando derogatores creduntur fide digni, quos gemina pestis corrumpit acerbissima, amor videlicet falsitatis et odium veritatis. Quam praecipitans turbo regentes Subvertit nimium copia rerum! Qui primumque boni regimine clarent, Fiunt saepe mali fine profano. Sacris qui fuerant moribus aurum, Mox plumbo similes viliter horrent. Et qui vitis erant ubere laeti, Agrescunt veluti spreta labrusca. Incautum dominum mente strophosa [0304D] Fallunt praecupidi sic et amici. Multis inde dolis optimus ille Anceps fit titubans sicut arundo, Ignoratque miser figmina falsi, Nec lucent domino lumina veri. Nam caecant oculos regis honores, Aurum, divitiae, nubila, mendae, Vultus feminei blanda voluptas, Chari falsidici, pompa, potestas. CAP. VIII. Modo consequens esse videtur quatenus de impiis rectoribus nos disseramus, ut agnita illorum malitia et pessimo in hoc saeculo fine, perpetua quadam ratione, qui prudens est rector a malis operibus se abstinendo [0305A] cautior et melior fiat, atque summo benefactori placere magnopere procuret. Quid sunt autem impii reges, nisi majores terrarum latrones, feroces ut leones, rabidi ut ursi? sicut scriptum est de illo: Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem (Prov. XXVIII, 15) . Rex siquidem impius tanquam leonis personam habens ad omne responsum acriter verbum nequam sine prudentium consilio cum omni malitia profert, bonos humilians malosque exaltans; cujus dies abbreviantur, et ejus memoria cum sonitu peribit. Peccavit enim plus quam potuit. Tales itaque sunt amici malorum, inimici bonorum, servi libidinis et avaritiae, servi totius nequitiae, ministri diaboli, semper laborantes ac nihil facientes, gurgites humani generis, miseriae, [0305B] pabula aeternae gehennae, ut cedrus subito exaltati, sed in profunda tartari praecipitati. Hinc Psalmista dicit: Vidi impium superexaltatum et elevatum ut cedros Libani, et transivi et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36) . Florent enim sicut olera et fenum agri, quod hodie cum speciositate oritur, et in crastino arescens non reperitur. De quibus per prophetam dicitur: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi; qui neque recte et regia via sciunt seu volunt incedere, sed ad dexteram sinistramque norunt declinare. Quibus competit illud quod per Isaiam Dominus loquitur dicens: Dereliquerunt Dominum sabaoth, et ambulaverunt per vias distortas (Isa. I, 4) . Dolosi in consiliis, atroces [0305C] et mendosi in verbis, maligni in operibus, quorum finis erit secundum opera eorum. De quibus per eumdem prophetam dicitur: Dominus exercituum cogitavit, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret inclytos terrae (Isa. XXIII, 9). Sed et beatus Job: Laus, inquit, imperium brevis est, et gloria hypocritae est instar puncti (Job XX, 5) . Haec etenim vita temporalis in comparatione aeternitatis minimo puncto comparatur. Vae autem illis qui pro parvo puncto praesentis felicitatis vendunt gloriam aeternae beatitudinis! Quanta vero vel eosdem subditos mala vel ipsos rectores ultio divina consequatur, non est nostrae facultatis enarrare; sed pauca de multis placet in manifestum propalare. Regis Pharaonis impietas, quae [0305D] ex cordis duritia inoleverat, sibi suisque Aegyptiis decem plagas intulit, atque insuper Rubro mari tartareique Acherontis imo ipsum suosque submersit. Antiochum et Herodem ac Pontium Pilatum, quis nescit quanta districti judicis ultio perculit? Quid dicam de Nerone, Aegea, et impiissimo Juliano, aliisque eorum in nequitia consimilibus? Nonne omnes cum suis sequacibus post mortem pessimam os inferni devoravit? Sed ut innumeros praeteream, Theodorici crudelissimi regis de hoc saeculo exitum infelicem explicabo, qui cum esset Arianae sectator invidiae, ac bonorum insecutor Christianorum, postremo, sicuti cuidam viro revelatum fuerat, inter Joannem papam et Symmachum patricium discinctus [0306A] atque discalciatus et vinctis manibus deductus, in Vulcani ollam jactatus est. Nam quia Joannem papam affligendo in custodia occidit, Symmachum quoque patricium ferro trucidavit, ab illis in ignem immissus apparuit, quos in hac vita injuste judicavit. O quam districta et justa sunt Omnipotentis judicia! cujus disponente nutu digna ultio immitem secuta est tyrannum. Nam qui servis Domini injuste transitoriam mortem intulit, duplici morte corporis et animae juste deperit. Qui alios praesenti vita spoliaverat, ipse tam momentanea quam aeterna vita spoliatus fuit. Idem itaque geminum peregit ministerium; nam sibi gehennae supplicium ubi cruciabitur in saecula saeculorum, sanctis vero supernae gloriae palmam administravit. Injuste judicati fiunt repente [0306B] coronati, atque judices a Domino in crudelem tyrannum transmissi. At vero injuste judicans fit subito judicatus, atque aeternae damnationis flammis addictus. Qua in re nimis terribile exemplum proponitur, ne terrae potentes servos Domini persequantur, quos valido virtutis suae brachio Deus omnipotens ulciscitur. Sed haec de reprobis dicta sint rectoribus. Nunc ad potiora stylo consequenti transeamus. Reges terrae quos male gesta Dedecorant, similesne videntur Apris, ursis tigridibusque? Hi majores suntne latrones Terrigenum, rabidive leones, Unguibus accipitresque rapaces? [0306C] Contigit Antiocho et Pharaoni, Herodi miseroque Pilato Momentanea perdere regna, Cum sociis Acheronta subire. Sic semper reprobos mala damna Affligunt nimis hic et in aevum. Quid floretis tempora proles Ardentes ostroque decori, Quos exspectat clibanum ignis, Quem nec laedet roscidus imber? Qui Dominum lucis nec amatis, In tenebras vos exteriores Ibitis; illic gloria vestra Arens marcebit sine fine. Justos vero celsa corona Glorificabit luxque beata. CAP. IX. Septem speciosiora sunt aliis creaturis Dei, ut sapientes ferunt, coelum innubiale quando argenteo colori mirabili similitudine comparatur; sol in virtute sua, quando reciprocis cursibus in splendore gloriae suae habitatores mundi illuminat; luna in integritate nudataque facie nubibus recedentibus, quando proprio cursu solis vestigia investigat; ager fructuosus, quando diversis floribus nodisque crispantibus depingitur; varietas maris, quando serenitas coeli nubiumque placidis fluctibus in littoribus pulcherrime ostenditur; chorus justorum in una fide habitantium; rex pacificus in gloria regni sui, [0307A] quando in aula regia ostensis muneribus donisque traditis multa beneficia praestat. Rex etenim justus et pacificus laeta facie bona dividit, et uniuscujusque causam diligenter meditatur, et infirmos et pauperes populi non despiciens, cum seniorum et prudentiorum consilio et judicio vera judicia loquitur, malos humilians bonosque exaltans. Dies ejus cum gloria extendentur, et ejus memoria in aeternum manebit. Princeps pacificus tanquam floridus et fertilis est in proximo paradisus, et quasi vinea honesta copioso abundans fructu, omnem a splendore conspectus sui conturbans discordiam, qui dum pacem in aula suae mentis amplectitur, procul dubio mansionem praeparat Christo, quia Christus pax est, et in pace requiescere cupit. Porro ubi pax est, in disputationibus [0307B] veritas, et in operibus justitia invenitur. Sicut ergo providus gubernator procellosi maris pericula arridente temporis serenitate evadere nititur, sic rector pacificus serena mentis tranquillitate ac pacis concordia impetus discordiarum sedula deliberatione compescere meditatur. Quem trinam pacis regulam conservare oportet, hoc est: supra se, in se, juxta se; quia erga Deum, et in se ipso, et circa proximos debet esse pacificus. Tantum est enim pacis bonum, ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo melius inveniri. Fructus autem pacificae mentis est, erga subjectos et amicos benignam ostendere misericordiam simul et clementiam, quibus virtutibus tam pius regnator quam ejus [0307C] regnum gloriose conservatur; testante Salomone, qui ait: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roborabitur clementia thronus ejus (Prov. XX, 28) . Non enim quidquam est quod bonum rectorem melius populo favorabilem atque amabilem commendet, quam clementia et pacifica serenitas. Haec, ut alios causa brevitatis omittam, Augustum Caesarem fecit celeberrimum; haec Antoninos, magnum quoque Constantinum, Theodosios caeterosque magnificos principes sublimiter beatificavit. Eadem quoque magnum Carolum inter caetera virtutum insignia in sacratissimum prae caeteris terrarum principibus Augustum dedicavit. Haec Ludovicum piissimum adordinavit imperatorem. Et quid plura referam? Certe serenissima pietatis clementia gloriosos [0307D] principes et glorificavit in terra, et consortes sanctorum collocavit in coelo. Quippe qui non solum sua, sed et totos semetipsos Omnipotenti dederunt. Nihil autem ab justo et pio rege donandum est, nisi quod sit beneficium. Beneficium autem si ad aliquam mercedis remunerationem in hoc saeculo refertur, interit atque finitur. Nec enim possumus id habere integrum, cujus pretium nobis persolutum est. Unde non tam beneficium, sed potius commercium dicenda est talis largitio. Danda sunt vero beneficia, quae data boni principis famam pietatemque et justitiam non laedunt, juxta dignitates personarum et utilitates rerum, non secundum cupiditates accipientium, qui facile sibimet denegant; quia quod difficile aut impossibile [0308A] est, improbe atque atrociter exposcunt. Unde Nerva imperator dicebat: Amici cum se mereri omnia praesumunt, si quidquam non extorserint, atrociores fiunt. In omnibus itaque largitionibus temporalibus servanda est mensura rectaque in donatione intentio, ut pro salute rei publicae et sanctae utilitate Ecclesiae proque coelestis indeptione gloriae bonis melioribus optimis cuncta per sereni principis munificentiam distribuantur. Conditor supernus orbis imperator omnium Ipse cuncta quae creavit pulchra fecit artifex. Inter haec creata, septem pulchriora praeeminent, Picta coeli sphaera lucis emicante gratia, Alma solis inter astra candidansque gloria, Ac referta post bicorne luna stemma lumine, [0308B] Fructuosus et virescens hortus flore germinum, Thetyos serenitas quae visa mulcet omnium, Sanctus et chorus piorum te Deum colentium, Gloriosus atque rector optimus per omnia, Liberalis et serenus sanctitate praeditus, Aequitate, puritate cordis ille praeminet, Quem tremit superbaque reprobum celsitas, Qui bonos honorat sponte largitate regia. Pacifer et beatus ille fit sicuti vinea, Trinitatis est imago digna sorte coelitum. CAP. X. Sed inter haec aliud quod est sciendum, quoniam ut sapientes perhibent, sunt octo columnae quae fortiter regnum justi regis sustentant. Prima columna veritas est in omnibus rebus regalibus. Secunda columna [0308C] patientia in omni negotio. Tertia, largitas in muneribus. Quarta, persuasibilitas seu affabilitas in verbis. Quinta, malorum correctio atque contritio. Sexta, bonorum amicitia atque exaltatio. Septima columna levitas tributi in populos. Octava, aequitas judicii inter divites et pauperes. Hae sunt itaque octo columnae quae regnum justi principis et in hoc saeculo stabilitant atque ad aeternae stabilitatem gloriae perducunt. Fabrica nulla tenet stabilem per tempora formam, Si non fulturis nixa sit illa suis. Nec stabilire queunt splendentia lumine templa, Aula nec et regum his sine firma potest. Justi rectoris propriis sic stare columnis Publica res poscit propitiante Deo. [0308D] Prima columna micat veri speciosa decore. At patiens regimen rite secunda tenet. Tertia largiflua meritis dat munera dextra. Quartaque blandiloquax dulcia verba sonat. Quinta malos reprimit, miro zeloque coruscat. Gaudet sexta potens magnificare bonos. Septima clementer populi levigatque tributum. Ast octava regit justitiae trutinam. Nititur his solidis res publica fulta columnis, Sicuti mons Sion his stabilisque manet. CAP. XI. Cum itaque his octo columnis regiae potestatis eminentia fulciatur, decet amabilem Deo rectorem causam sui personalem utilitatibus postponere ecclesiasticis, [0309A] ut in quantum memor est beneficiorum Dei quae illi superna gratia concessit, in tantum beneficii largitorem honoret. Tunc vero honorare Altissimum bonus princeps cognoscitur, cum illorum qui laborant in agro Dominico, tanquam magni regis dispensator, adjutor et protector efficitur. Certum namque est quod tanto propitius causas terreni principis Omnipotens sua pietate disponet, quanto de sua, sanctae videlicet Ecclesiae, causa illum sollicitum esse viderit. Itaque providus rector studeat facere quae Deo sunt beneplacita, si ipse desiderat ut Deus faciat quae sunt illi prospera et gloriosa. Isque diligenti cura solerter provideat quatenus synodales conventus per singulos annos bis vel ter fieri jubeat, ut quod ad verum Dei cultum pertinet, quod [0309B] ad ecclesiarum ipsius reverentiam, et ad honorem pertinere cognoscitur sacerdotum, vel quid contra mandata Domini gestum sit, in ipso reverendo atque unanimo discutiatur conventu, ut quidquid bene actum sit, corroboretur; si qua vero sunt male gesta, in melius corrigantur. Ubi et ipsi praepositi oportet ut investigentur qualiter suis ministeriis fungantur, vel quomodo plebem sibi commissam tam coelesti informent doctrina, quam sanctae conversationis imbuant exemplo. Quae omnia si cum pacis unanimitate et canonica justitia subtiliter pertractentur, fructuosa utilitas sanctae Ecclesiae gignitur, ac reverendi rectoris, cujus benevola deliberatione scilicet et auctoritate haec aguntur, magni seminarium propagatur meriti. Nam pretiosa religiosi principis est corona sanctum episcoporum concilium, in quo famosissimus magnus videlicet Constantinus imperator exsultans in Domino gloriabatur, qui collectos ex omnibus fere gentibus quae sub coelo sunt, quibus Christi praedicatum erat Evangelium, viros sacratissimos plus quam trecentos episcopos tam doctrina quam miraculis coruscantes, propter catholicae discussionem fidei in unum, hoc est Nicaenum, congregavit concilium. Unde et hic huc usque mos Christianus inolevit, ut apud omnes orthodoxos Ecclesiarum principes synodales fieri conventus decernatur, propter necessarias sanctae Ecclesiae utilitates, quae non nisi synodalibus investigari conciliis atque canonicis definiri sanctionibus debent. Unde cautum et humilem [0309D] et valde circumspectum oportet esse regem; nec quidquam de negotiis ecclesiasticis judicare praesumat, antequam synodalia statuta cognoscat. Siquidem ecclesiastica judicia valde sunt coram Deo periculosa, nisi cum maxima proferantur justitia; praecipue si per calumniosos accusatores et mendosos testes, qui innocentes sunt examinentur absentes, quod est Christianitatis alienum. Unde et illud in Evangelio legitur: Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? (Joan. VII, 51.) Pius itaque rector tanquam luminosa pupilla primo quod justum et legitimum est secundum canonicas sanctorum episcoporum sanctiones perspicaciter attendat; dehinc [0310A] consensum atque auctoritatis adminiculum his quae sunt vera et justa adhibeat. Per se vero nullatenus de talibus praejudicium faciat, ne forte errando ante conspectum Domini culpam aliquam detestabilem incurrat. Unde venerabilis memoriae Valentinianus imperator cum a sanctis episcopis rogaretur quatenus dignaretur ad emendationem sacri dogmatis interesse, Mihi, inquit, cum minimus de populo sim, fas non est talia perscrutari; verum sacerdotes, quibus haec cura est, apud semetipsos congregentur ubi voluerint. Et haec quidem dicebat imperator tam virtute humilitatis praeditus quam Dei timore munitus, ne forte offenderet Altissimum si suam propriam praetulisset potioribus sententiam. Hoc ipsum feeit, [0310B] ut praedixi, magnificus et sapientissimus imperator Constantinus, non in sua, sed in sanctorum prudentia sapientiaque episcoporum confidens. Hoc beatus Jovinianus Deo amabilis princeps fide inconcussa servavit; qui dum hostis esset Arianae perfidiae atque sectator Nicaeni decretorum concilii, ex momentaneo terrestris imperii fastigio aeterni sibi gloriam regni comparavit. Quid referam de duobus sacratissimis divina praestante gratia imperatoribus Theodosiis? qui in tantum Omnipotenti placuerunt, ut regias purpuras, sceptra quoque et apicem imperatoriae dignitatis divinis praeceptis et canonicis institutis Domino inspirante subderent, ac pium zelum erga Dei ecclesias indefessa charitate semper haberent. Unde illos universorum Dominus sublimavit [0310C] in terris, et post praesentis gloriam felicitatis tanquam dilectos sibi ministros in aeternum beatificat in coelis. Sed si quis est tantorum aemulus gloriae principum, si quis Christianus rector feliciter et gloriose in hoc saeculo regnare desiderat, et ad palmam sempiternae beatitudinis pervenire contendit, illorum fidelissimam erga cultum Omnipotentis imitetur devotionem, seque benevolum, clementem, in judiciis districtum, in cordis humilitate mansuetum, in visceribus misericordiae compatientem, in largitate munificum, in zelo qui secundum Deum est fulmineum circa Dei Ecclesiam solerter exhibeat, si consortio supernorum civium cum sanctis et justis rectoribus regnare perenniter procurat. [0310D] Princeps magnificus quem Deus extulit Ut praesit populo sceptriger inclytus, Debet Celsithrono se bene subdere, Cedros qui Libani conditor edidit, Montes qui superos vertice sublevat, Qui gemmare facit ruraque floribus, Pinxit quique polos sideribus pater, Qui coeli cherubim rex supereminet. Reges terrigenas malignos is ordinat. Ob hoc provideat rector honoribus Excellens superis quos Deus attulit, Olli quo placeat qui regit omnia, Regnum qui tribuit maximus arbiter. Illum magnificat quisquis eum colit, [0311A] Verbo, corde pio, regimine, moribus. Christi quique volens Ecclcsiae favet, Servator canonum, ductor et optimus Claret justitiae stemmate fulgidus Rex est jure sacer qui sacra dogmata Ac decreta Patrum servat in omnibus. Illum clarificat pontificum chorus, Ceu gemmae radiant in diademate, Ut campum decorant violae ac lilia, Illustrantque polum fulgida sidera. CAP. XII. Oportet autem modestum dominatorem pondere humilitatis et obedientiae virtute fieri praeditum, ut virtutes humilitatem videlicet atque obedientiam, quam ipse in subjectis diligit, in se ipso recognoscat. [0311B] Itaque si contigerit ut a prudentibus reprehendatur, se quidem reprehensibilem esse acriter doleat, ac protinus ad poenitentiae medicamenta currere festinet; et qui libenter peccaverat, virgam correctionis libenter atque gratanter accipiat; et priusquam Creator manum suam ad feriendum excutiat, de correctione commissi sceleris summopere studeat, ne tam postmodum acrius destrictus judex feriat, quantum diutius et clementer exspectat. Praeoccupet faciem Domini in confessione, si quis regni gubernator in abscondito peccavit vel publico. Quomodo de sancto rege et propheta David legitur, qui cum post stuprum Bersabee et homicidium commissum in Uriam Hethaeum per Nathan reprehenderetur prophetam, non erat reprehensori indignatus, [0311C] sed sibimet, recognoscens suum peceatum, jam fuerat iratus; et qui post culpam hilarescebat perpetratam, se ipsum per amaram deflevit poenitentiam. Hinc lacrymis veniam promeruit qui coram Domino gravia scelera commisit, et ex fonte lacrymarum venit ad manipulum gaudiorum, sicut ipse alibi dicit: Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent, et reliqua. (Psal. CXXV, 5.) Sed et illud quod de gloriosi principis Theodosii admiranda humilitate atque poenitentia traditur, nec praetereundum esse videtur, qui cum post injustam multorum millium necem Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, ei sanctus Ambrosius hujusmodi cladem, plenam valde gemitibus, audiens occurrit foris ad januas, et ingredientem [0311D] his sermonibus a sacri liminis ingressu prohibuit: Nescis, imperator, perpetratae a te necis quanta sit magnitudo? Neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit? Sed forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? Quibus calcabis pedibus sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes de quibus adhuc sanguis stillat injustus? Quomodo hujusmodi manibus suscipies sanctum Dei corpus? Qua praesumptione ore tuo poculum pretiosi sanguinis percipies, dum furore sermonum tantus injuste sit sanguis effusus? Recede igitur, recede, nec secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Suscipe [0312A] vinculum quo te omnium Dominus nunc ligavit. Est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus obediens (erat enim divinis eruditionibus enutritus, et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum), gemens et deflens ad regalia remeavit. Cumque octo mensium continuo transissent tempora, propinquavit nativitatis Salvatoris nostri festivitas. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Ingressus autem Rufinus tunc magister, et singularem apud principem fiduciam habens, et videns principem in lamentatione prostratum, accessit ut lacrymarum causas inquireret. At ille amarissime ingemiscens et vehementius lacrymas fundens, Tu, inquit, Rufine, ludis et mala [0312B] mea non sentis; ego autem lamentor et gemo calamitatem meam, quia quidem servis et mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum libenter exorant, mihi vero ingressus non est ad eum. Insuper etiam clausi sunt coeli. Haec dicens, verba singula singultibus irrumpebat. Quem cum idem Rufinus beato reconciliare Ambrosio persuaderet, neque tamen potuisset, haec imperator in media jam platea cognoscens, Pergo, inquit, et justas in facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam quidem basilicam non praesumpsit intrare, sed veniens ad antistitem, et inveniens eum in salutatorio residentem, supplicabat ut ejus vincula resolveret. At ille tyrannicam dicebat ejus praesentiam, et contra [0312C] Deum vesanire Theodosium, ejusque calcare leges. Verum imperator, Non, inquit, insurgo adversus ecclesiasticas sanctiones, nec inique ingredi limina sacra contendo, sed te solvere vincula mea deposco, et communis Domini pro me exorare clementiam, nec mihi januam claudi, quam cunctis poenitentiam agentibus Dominus noster aperuit. Tunc antistes, Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates? Quibus medicaminibus incurabilia vulnera plagasque curasti? At imperator, Tuum, inquit, opus est et docere et medicamina temperare, meum vero oblata suscipere. Quibus verbis imperatoris auditis, quae illius humilitatem atque ipsum spontaneam poenitentiae suscipere afflictionem monstrabant, sanctus Ambrosius salutarem ei medicinam tantorum [0312D] vulnerum apposuit, qua percepta imperator magnas gratias referebat. Tali ergo tantaque et praesu. et imperator virtute clarescebant, quorum opus valde fuit admirabile, illius fiducia, hujus obedientia, illius zeli fervor, hujus autem fidei puritas. Porro regulas pietatis quas a magno sacerdote percepit, etiam reversus in Constantinopolitanam urbem servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis in altari muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius praesul ecclesiae mandasset cur intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit, potui discere quae differentia sit imperatoris et sacerdotis; vix enim veritatis inveni magistrum; Ambrosium namque solum novi vocari digne pontificem. [0313A] Tantum itaque prodest increpatio a viro virtutis prolata! Unde perspicuum est quod decet bonos et pios rectores salubres antistitum, quasi spiritualium medicorum, humiliter et libenter auscultare correctiones, testante Salomone, qui ait: Inauris aurea et margarita fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem (Prov. XXV, 12) . Melius est enim a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi. Nam si nostrorum vulnera corporum a medicis sanari vehementer desideramus, et in praesentia medicorum eadem ostendere non erubescimus, et in dolore medicinae spe salutis oblectamur, quanto magis de vulneribus et plagis animarum nostrarum nos majorem habere curam oportet, quousque spiritualis [0313B] medicus, quamvis acerrimam medelam adhibeat, per quam spes certa nostrae sanationis fiat? Sicut enim scalpellus medici non ob hoc malus est quod resecet vulnera et putridas amputet carnes, sic et correctio salubris. Quam lux rutilo nova coelo Fit grata habitantibus orbem Post nubila noctis opacae Phoebi radiante corona; Quam ros sitientibus arvis Post torrida caumata Cancri, Boreae post frigora saeva Ver florigerumque serenum; Sic praeveniente piaclo Animae fit chara medela. [0313C] Morbis medicantur anhelis Jam quisque salubribus herbis Tulerint quo corporis aegra. Cura vigilante sagaci Famulae si tanta rependunt Fragili medicamina carni: Cur non potior medicina Dominam medicatur honoram, Simulando jura creantis Animam deitate beandam? Quis vulnera tollere culpae Medico potest sine docto? Caveant igitur dominantes; Vitiis si mente labascunt; Adeant medicosque peritos, [0313D] Christi pietate ministros Quis discant subdere colla, Qui possunt pellere morbos Oleo vinoque salubri. Nec non coelestibus herbis Paradisi flore creatis Exstinguunt dira venena. Revocant animas et ab imis Verbo virgaque potenti, Quas sancta coelitus arte Revehunt ad pascua vitae. [0314A] CAP. XIII. Non est facile hominibus universas vitare hostis insidias. Nam dum quispiam libidinis effugerit passionem, incurrit in avaritiam; qua declinata, invidiae fovea praeparatur; hanc si transcenderit, vitium furoris incurrit, et alios plurimos laqueos ponit inimicus, quo capere possit incautos. Et corpus quidem passiones habet facile ministrantes, ut animam possit occidere; sed mens divino solatio vigilans machinationum ejus destruit argumenta. Humanam naturam participatus Theodosius praefatus imperator habuit passionum quoque communionem, justoque furori immensam permiscens crudelitatem, injustam operatus est passionem. Quam rem narrare necessarium : Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua dum fuisset orta seditio, quidam judicum lapidati sunt atque tracti. Hinc indignatus Theodosius non refrenavit infirmitatem iracundiae, sed jussit injustos gladios super omnes evaginari, et una cum nocentibus innocentes interimi. Septem millia etenim hominum, sicut fertur, occisi sunt, non praecedente judicio, sed tanquam in messibus omnes simulincisi sunt. Quam ob rem, ut diximus, beatus Ambrosius praefatum imperatorem sancto zelo succensus graviter redarguit, ac furorem principis irrationabilem et scelus nefandum severa invectione detestatus fuit. Unde bonus et prudens rei publicae gubernator aptum est ut illud praecaveat, ne dum suam suorumve [0314C] injuriam ulcisci supra modum disponit, irrationabilis reatum furoris incidat; sed propriam iram refrenare non negligat, et justi furoris stimulos affectu pietatis removeat, ne forte si plus justo desaeviat in subjectos, incurrat rabiem leoninae ferocitatis. Unde scriptum est: Noli esse sicut leo in domo tua, subvertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi (Eccli. IV, 35) . Nam sicut debellare superbos, ita et parcere subjectis, justum et misericordem dominum oportet. Unde et Antoninus imperator dicebat malle se unum civem servare, quam mille hostes occidere. In corrigendis itaque criminibus miscenda est lenitas cum severitate; faciendum ex utraque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. Nec ulla [0314D] correctionis seu vindictae habeat modum, nisi recte praecedat judicium. Nec decet serenum rectorem furore iracundiae, tanquam felle amaritudinis, esse perturbatum, si justum vult proferre judicium, cum nimis irascentium caeca sint judicia. Non enim potest serenum lumen justitiae ac veritatis cernere, qui caligine obnubilatur iracundiae. Opponatur itaque fortis patientiae clypeus, contra irrationabilis impetum furoris. Nam, sicut scriptum est, Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32) . Fortior enim est qui [0315A] violentiam et in se ipso inclusam feram superat iracundiam, quam qui leonem perimit. Quanta vero mala per subitaneum furorem et impatientiae vitium eveniant, quis explicare potest? Rex Saul, furoris impetum non refrenans, immani saevitia sacerdotes Domini trucidavit. Salomon quoque quamvis splendore sapientiae fuerat illuminatus, tamen furoris passione repletus, suum fratrem interfici praecepit, pietatem tyrannidi postponens. Quid referam de reprobis Judaeis? qui dum zelum, sed non secundum scientiam habuerunt, in Filium Dei et sanctos ejus discipulos homicidae exstiterunt. At patientis virtute mansuetudinis sanctus David praeditus, etiam inimicis suis saepe pietatis affectu pepercit; nonnunquam vero Dei zelo stimulatus inimicos [0315B] Domini usque ad mortis exitium protrivit. Decet enim dilectum Deo principem contra hostes et blasphemos Christiani nominis fulmineum frequenter habere zelum. Nam si Nabuchodonosor rex alienigena, ne blasphemaretur Deus Israel in tantum saeviit, ut tale decretum firmaret dicens: Quicunque dixerit blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et Abdenago, ipsi in interitum erunt, et domus eorum in perditionem (Dan. III, 96) ; quanto magis orthodoxos rectores contra inimicos Christianae fidei et doctrinae atque religionis zelare oportet? quatenus Omnipotenti, cujus ministri gratia sunt ordinati, tanto magis placeant, quanto ferventius ea quae Christi sunt, laudabili zelo satagere anhelant. Post inclytos labores [0315C] Ac laurea tropaea, Toga candente pacis, Et regia corona Lectis micante gemmis Auroque compta flavo; Cum purpura coruscat, Aulae decorus ordo, Feliciter regentem Cum sors beata comat, Quam saepe mentis aulam Perturbat ira praeceps, Ac zelus ardet intus Caeco furore cretus! Aenea fervet olla Nec sic furens in astra, [0315D] Ceu principis severa Cor saevit ut leaena. Nolens modum tenere [0316A] Infecta mens veneno. Misceatur ergo menti, Flagransque odore pacis Dux fiat, ac serenus Grato nitente vultu. Nec judicans sit ante Quam veritas patescat. Nam notione nocte Cor splendet ut lucerna. CAP. XIV. Sed dum boni rectores fastum superbiae tyrannidis in adversariis debellare student, non in se nec in suorum fortitudine, sed in Altissimi virtute et gratia totam confidentiam stabilire debent, quia ipse est solus et potens protector omnium in ipso [0316B] fiducialiter sperantium. Unde per Psalmistam dicitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus (Psal. CXVII, 9) ; bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Ibid. V. 8) . Et alibi: Nolite confidere in principibus neque in filiis hominum, in quibus non est salus. Exiet spiritus ejus et revertetur in terram suam. Et reliqua (Psal. CXLV, 3, 4) . Cui etiam Jeremias concinit dicens: Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te, in terra scribentur; quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Jerem. XVII, 13) . Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Et reliqua (Ibid., V. 5) . Nullus ergo debet confidere in homine, aut praesumere quod nullus ei possit resistere. [0316C] Praesumebat et silurus piscis quod hamum sibi nemo jaceret, nemo tenderet retia; et si incidisset, omnia disrumperet, et tamen fuscinam non evasit. Quod si quis singulari fortitudine excellens ob hoc singulos non timeat, idem multos necesse est ut caveat. Nam qui ab uno vinci non potest, interdum a multis vincitur. Elephas grandis est, et occiditur; leo fortis est, tigris fortis est, et occiditur. Prudentis autem rectoris est etiam metuere vel praecavere inferiores, cum saepe ab inferioribus superiores superentur. Quam immanis est crocodilus et dentibus atque unguibus intolerabilis! qui tamen ab enideo bestiola ventre perimitur. Monoceron elephantem cornu perforat. Formidabilis elephantus murem timet. Leo rex ferarum exiguo scorpionis aculeo [0316D] occiditur. Nemo itaque in suis viribus temere praesumat. Sed ne quis in suorum fortitudine ac numerositate [0317A] confidat, Xerxes rex Persarum bellum adversus Graeciam a patre susceptum per quinquennium instruxit; qui videlicet Xerxes DCC millia armatorum de regno, et CCC millia de auxiliis, rostratas etiam mille ducentas, onerarias tria millia numero habuisse narratur; ut merito inopinato exercitui, immensaeque classi vix ad potum flumina, vix terras ad ingressum, vix maria ad cursum suffecisse memoratum sit. Sed Leonidas rex Spartanorum cum quatuor millibus hominum contra mille millia armatorum ejusdem Xerxis in bellum processit, ac, deletis Persarum copiis, victor et bello clarissimus cum suis paucis pro amore liberandae patriae occubuit. Xerxes vero, bello in Graecia infeliciter gesto, contemptibilis suis factus, in regia circumventus occiditur. [0317B] Nam saecularis gloriae et incurvabilis superbiae pedisequa est ignominia. Hinc per Salomonem dicitur: Dominus exercituum hoc cogitavit ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret omnes inclytos terrae (Isa. XXIII, 9) . Non ergo glorietur fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis. Nam si eruca parvusque vermiculus fortior homine est, utquid se jactat terra et cinis, et elata per superbiam, cum ex humo sit, humana contemnit? Itaque qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31) , qui arcum potentium infirmat, et infirmos robore accingit; cujus adinventiones sunt ut superbi cadant et humiles surgant; cui omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, et omnia subjecta sunt sub pedibus ejus. In quo si [0317C] quis fiducialiter anchoram spei fixerit, misericordia circumdabitur, sicut scriptum est, Qui sperat in Domino, sublevabitur (Prov. XXIX, 25) . Exspectatio justorum laetitia, Psalmista attestante, qui ait: Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit (Psal. XXXI, 10) . Et iterum: Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus (Psal. XXXIX, 5) . Quis enim speravit in Domino, et confusus est? Quis permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Quis invocavit Dominum, et despectus est? Quoniam pius et misericors Dominus (Eccli. II, 13) . Quisquis bellipotens saevis confidit in armis, In se sive suis spem male fidus habens, Instabili tremulans folio simulabitur ille, Grando quod excussit, quod notus atque movet. [0317D] Cujus loricae textura rigente metallo Ut fragilis telae nutat araneolae. Plumbeus ut pugio gladius lentescit acutus, Nec fidus dominum protegit et clypeus. Quem galeae tutela premit ceu lanea cassis, Lancea vulnipotens sicut arundo valet. Talibus horrendus jactabat saepe Golias, Quem funda missus stravit ab hoste lapis. Illum non vicit clypeus, non arma tremenda, Nonque minax sermo profuit Allophylo. Si leo, si tigris, perimitur, si crocodilus, Ingens si murem trux elephasque timet; Ergo nec in proprii fidendum viribus ulli Belligero, quamvis aenea membra gerat. [0318A] In Domino potius vivo spes tota locetur, Qui regit altithronus numine regna Deus. Qui dat et omnipotens ducibus sperare superna, Virtutem valida vincere posse manu. CAP. XV. Unde si quando bellici rumores crebrescant, non tam in armis corporalibus et fortitudine confidendum, quam assiduis ad Dominum orationibus est insistendum, Deique sunt imploranda auxilia, cujus in manibus consistit salus, pax atque victoria; qui si pia devotione invocatus fuerit, nunquam se invocantes deserit, sed eisdem misericorditer adjutor in importunitatibus assistit. Nam cum suorum electorum manus et voces ad Patrem misericordiarum elevantur, [0318B] hostium ferocitas annihilatur, ac nonnunquam hostibus subitanea ignominia mortisque fovea, piis vero inopina victoria disponitur; dum pii viam desperatae salutis, impii autem decipulam insperatae mortis intrant. Sed quod dicimus, evidentibus exemplis nos approbemus. Moyses legislator cum manus suas in oratione elevabat ad Dominum, vincebat Israel; cum paululum remittebat, vincebat Amalec. Sic et rege Ezechia non corporalibus armis pugnante, sed cum lacrymis exorante, angelus Domini centum octoginta quinque millia Assyriorum una nocte interfecit. Josaphat rex laudes Domino personabat, et Dominus pro laudante hostes superabat, ita ut converteret hostium insidias in semetipsos, vel mutuis caderent [0318C] vulneribus. Israelitae vero ingentem praedam de spoliis occisorum tollentes, ita onusti sunt ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine. Quid referram de Machabaeis, qui divino freti adjutorio saepe victores fuerunt? Unde et famosissimus ille Judas atque in bellis Domini invictissimus, ad plebem formidantem ac dicentem, Quomodo poterimus pauci pugnare adversus multitudinem tantam et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie? respondit: Facile est concludi multos in manus paucorum; et non est differentia in conspectu Dei coeli liberare in multis vel in paucis, quia non in multitudine exercitus victoria belli, sed de coelo fortitudo est. Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba, ut disperdant nos [0318D] et uxores nostras et filios nostros, et ut spolient nos; nos vero pugnemus pro animabus nostris et legibus nostris, et ipse Dominus conteret eos ante faciem vestram. Vos autem ne timueritis eos (I Mach. III, 17-22) . Sicque irrumpens in hostes, contrivit eos, et victoriam accepit de inimicis suis. Nec solum in Veteri Testamento haec facta sunt, sed etiam in Novo his similia contigerunt. Unde historiae tradunt quod Constantinus imperator cruce Christi pro vexillo utens, universos hostes suos superavit. Similiter et Theodosius Augustus magis orando quam bellando quosdam tyrannos eorumque exercitus prostravit; cui Dominus tempestates, fulgura et tonitrua in auxilium contra adversarios [0319A] misit, et eos vindicta coelesti protrivit, de quo quidam eleganter poeta sic ait: O nimis dilecte Deo, tibi militat aether, Et conjurati veniunt ad classica venti. Quid autem mirum si per magna elementa magnus Dominus magnalia operetur, cum etiam in minutis volatilibus stupenda miracula ipse facere praedicetur? Ecclesiastica namque refert historia quod tempore Constantii imperatoris rex Persarum Sapores nomine, Nisibin civitatem, quam quidam Antiochiam Mygdoniam vocant, multis cum millibus obsidebat, cujus urbis episcopus atque rector et dux erat sanctus Jacobus apostolicae gratiae radiis illustratus. Per idem ergo tempus Ephraim vir mirabilis et conscriptor egregius apud Syros sacratissimo Jacobo [0319B] supplicabat ut veniret ad muros, et videns barbaros, maledictionis jacula contra eos emitteret. Flexus ergo venerabilis homo ascendit in murum, et cum millia millium videret exercitus, aliam maledictionem eis non petiit, nisi sciniphes et culices, ut per parva animalia supernam virtutem potuissent agnoscere. Orationem vero secutae sunt nebulae sciniphum et culicum. Et elephantorum quidem proboscidas, cum sint cavae, equorum vero aliorumque jumentorum aures simul et nares implerunt. At illi ferre vim parvorum animalium non valentes, sessores suos ductoresque excussos dorsis projecerunt, et disruptas acies confuderunt, exercitumque relinquentes, summo impetu fugiebant. Hoc modo territus imperator parvam clementemque correptionem [0319C] in se cognscens factam a Deo habente providentiam animarum eum pie colentium, suum exinde reduxit exercitum, confusionem non victoriam ex illa obsidione percipiens. Legimus et alios sanctos viros, quos contigit aliquando cum Christiano populo in expeditionem exercitus esse, magis oratione contra hostes quam armis saecularibus pugnasse; quomodo sanctus Germanus Antissiodorensis episcopus fecisse legitur, qui cum beato Lupo, episcopo Tricassinae civitatis, in Britanniam ad exstirpandam Pelagianam haeresim missus fuerat, quo tempore necessitas belli Britonibus contra Pictos et Saxones imminebat, quia Picti et Saxones, confidentes in multitudine exercitus sui, Britones opprimere disponebant, quos eadem necessitas [0319D] in castra contraxerat Et cum trepidi partes suas impares judicarent, sanctorum antistitum auxilium petierunt. Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam Quadragesimae venerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum in tantum ut, quotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis convolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lavacri salutaris expetiit. Ecclesia ad diem resurrectionis Dominicae frondibus contexta componitur, atque in expeditione campestri instar civitatis aptatur. Madidus baptismate procedit exercitus, [0320A] fides fervet in populo, et contempto armorum praesidio, divinitatis exspectatur auxilium. Tunc Germanus ducem se praelii profitetur, eligit expeditos, et e regione qua hostium sperabatur adventus, vallem circumdatam editis montibus intuetur, quo in loco novum componit exercitum ipse dux agminis. Et jam aderat ferox multitudo hostium, quam cum appropinquare intuerentur in insidiis constituti, tunc subito Germanus signifer universos admonet, et praedicat ut voci suae uno clamore respondeant; securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluia jam tertio repetitam sacerdotes exclamabant. Sequitur una vox omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant. Hostile agmen terrore prosternitur, et super [0320B] se non solum rupes circumstantes, sed etiam ipsam coeli machinam contremiscunt, trepidationique injectae vix sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt, arma projiciunt, gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimini. Plures etiam timore praecipites flumen quod transierant devoravit. Ultionem suam innocens exercitus intuetur, et victoriae concessae otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita, et coelestis palmae gaudia miles religiosus amplectitur. Triumphant pontifices, hostibus fusis sine sanguine; triumphat victoria, fide obtenta, non viribus. His itaque et talibus exemplis evidenter ostenditur quod magis homines sanctis orationibus ac divino auxilio, quam armis saecularibus a periculo mortis protegantur. [0320C] Unde autem solatia praesentis vitae, et defensio contra universa pericula, et victoria de hostibus maxime quaerenda sit, ipse Dominus in veteri lege priorem populum instruens ita ostendit dicens: Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluviam in temporibus suis, et terra gignet fructum suum, et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem, et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris; dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. Persequentur quinque de vestris centum alienos, [0320D] et centum ex vobis decem millia. Cadent inimici vestri in conspectu vestro. Gaudio respiciam vos, et crescere faciam, multiplicabimini. Et firmabo pactum meum vobiscum. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos, et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. Ego Dominus Deus vester. Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in egestate et ardore, qui conficiat oculos vestros et consumat [0321A] animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur. Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemimini his qui oderunt vos. Fugietis, nemine persequente. Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi, ego quoque contra vos adversus incedam; et percutiam vos septies propter peccata vestra, inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medium vestri, et trademini in hostium manus. Et reliqua. Haec ergo licet priori populo, qui terrena bona ambiebat, per legislatorem dicta sint, tamen Christiano nunc populo convenienter aptari possunt, cui a Domino suo in praesenti tribulatione consulitur, et [0321B] insuper bona futura in coelis praemittuntur. Huic ergo optime convenit, ut mandata Domini sui servet, et totam spem suam in eo constituat, qui potens est ab omnibus adversis in se sperantes eripere, atque ad prosperitatis eventum et hic et in futuro suos electos transferre. Ventosa cum desaeviat Euri procella perstrepens, Altitonans de montibus Cum nubilosa grandine, Sylvae ruantque protinus, Turbetur et actus maris, Minas et astris inferat Ventus crepanti fulmine; Ferit pavor mortalium [0321C] Tunc corda contrementium, Ne sternat ira coelitus Propaginem terrestrium. Quisquis sapit pericula Vitare corde provido, Fugit timens haec omnia, Tutum capessat ut locum. Sic ingruente maximo Adversitatum turbine Totis petenda viribus Coelitonantis dextera. Beatus ille praeminet Qui tunc volante praepete Oratione machinam Poli penetrat arduam! [0321D] Alas habet haec aureas Volucris ore lucida. Laevam regit jejunium, Dextram tenetque largitas. Hanc noscit ordo coelitum, Gaudens salutat advenam, Offert eamque gloriae Tribunal ante principis. Votiva mentis xenia Tunc prendit, ipsa lactea Poli revisit climata, Donisque omnia gratiae. CAP. XVI. At vero si bene regentibus et praecepta Dei custodientibus [0322A] aliqua in hoc mundo adversa contigerint, nec mox debent contristati ab eo refugere atque de ejus auxilio desperare, sed fiducialiter agere, ac de Dei bonitate pleniter confidere. Siquidem haec transitoria vita est justo tentatio tota, in qua plus interdum nocent prospera quam adversa; quia Dei electos prospera dejiciunt, adversa vero erudiunt. Ut enim sapientes perhibent, quinque temporum varietatibus regnum terrenum consistit. Nam primum tempus laboris est, quando per fragores hostium et bella contenditur. Secundum vero quando ipsum regnum suis incrementis ut luna usque ad plenitudinem tendit. Tertium tempus est ipsius plenitudinis, quando undique ab omnibus non offenditur, sed in plenitudine gloriae suae tanquam plenilunii [0322B] claritas nobilitatur. Quartum tempus est in quo ipsius regni sublimitas instar lunae decrescere incipit. Porro quintum, quod est novissimum, tempus est colluctationis et contradictionis, quando rei publicae quasi turris Siloa summa corruit, ac nullus ad ipsam rem publicam stabiliendam quidquam boni facere vult. Unde colligendum est quam mobilis et quam variabilis sit terreni regni gloria, quae nunquam in eodem statu perseverat, sed sicut luna ut per momenta crescit in prosperis, ita et decrescit in adversis. At vero gloria sine mobilitate nequaquam in terrestri, sed in coelesti regno invenitur. In momentanea enim hujus saeculi potestate, et confusa rerum transibilium inconstantia, quomodo saepe ex procellis adversitatum serenitas redditur, ita in procellas [0322C] serena mutantur. Itaque si aliqua contigerint adversa, qui providus est rei publicae gubernator, non statim talibus tempestatum turbinibus infringatur, sed e contra valida mentis fortitudine in Domino confortetur, atque Omnipotenti gratias in adversis referat, qui in prosperis successibus de Domini sui clementia grates agebat. Parum est enim quando in Dei beneficiis, quae nobis accidunt, gratulamur. Nam et hoc gentilis facit et Judaeus et publicanus et ethnicus. Christianorum propria virtus est, etiam in iis quae adversa putantur, referre gratias Creatori, ut in Dei praeconium mens laeta prorumpat, dicamusque: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam. Sicut placuit Domino, ita factum est; sit nomen Domini [0322D] benedictum (Job. I, 21) . Quoties enim aliqua tribulatio in mundo evenerit, qui boni sunt, velut vasa sancta, gratias agunt Deo qui eos castigare dignatur; illi vero qui sunt superbi, vel luxuriosi, vel cupidi, blasphemant contra Deum et murmurant dicentes: O Deus, quod tantum mali fecimus ut talia patiamur? At vero de bonis tribulatis ita in Job legitur: Beatus homo qui corripitur a Domino! Increpationem ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanabunt (Job. V, 17, 18) . Nam fomentis lenibus, quibus nos Deus consolatur saepe, saepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adjungit, et quasi clementissimus medicus incidere cupiens putridas carnes et [0323A] cariosa vulnera adurere, cauterio non parcit; non miseretur, ut magis misereatur. Interdum vero plus nobis utilia sunt bella et quaelibet adversa quam pax et otium, quia pax delicatos et remissos facit ac timidos; porro bellum et mentem acuit, et praesentia quasi transeuntia contemnere persuadet. Ac saepe superna disponente gratia dulcissimos fructus majoris pacis et concordiae progenerat. Unde et Constantinus imperator, Suaviores, inquit, sunt amicitiae post inimicitiarum causas ad concordiam restitutae. Quisquis vero bonus et justus rector spirituales et carnales hostes nec non quaelibet adversa vel evadere vel triumphaliter vincere desiderat, armamentis spiritualibus munitus atque ordinatus fiat, juxta Apostolum indutus lorica [0323B] justitiae, galea spei, nec non clypeo fidei protectus, ac divini sermonis gladio coruscus emineat. His enim et talibus armis sanctos atque clarissimos terrarum reges fuisse munitos, et superasse adversarios, et ampla tropaea de hostibus retulisse, atque inclyta regna diu et feliciter gubernasse, multis Scripturarum locis saepissime legimus. Quomodo sanctus David, ut alios causa brevitatis omittam, armis spiritualibus praeditus, quia Deum verum toto corde timebat et amabat, multa evaserat pericula, atque hostes Domini digna saepe perculit ultione. Ut globus lunae modo luce crescit Ductus in sphaeram radiis coruscam, Nuncque decrescit variante motu Corniger orbis: [0323C] Regna sic terrae bifido tenore Gloria creseunt modo prosperante, Nunc et adversis minuuntur ortis Aulica sceptra. Res quid humanas querimur fugaces Esse ceu fumus fluviusque praeceps? Nonne sic mundi variant recursum Haec elementa? Post diem claram tenebrae sequuntur, Post serenatas placidas et auras, Illico surgit nebulis opacis Saeva procella. Taliter dulcem sequiturque pacem Litium gurges subitae ruinae. Unde marcescit hominum propago [0323D] Flos velut agri. At pius princeps Domino potenti Corde contrito hilarique vultu Gratias, postquam nova damna sentit, Taliter offert. Patris excelsi benedicta proles, Qui creas totum renovasque mundum, Nunc tuae grates ferimus salubri Nos medicinae. Tune castigas medicante virga Nos volens salvos nitidos ut agnos In tui sacra gregis esse caula, Optime pastor. Unde myrrhati calicem liquoris [0324A] Quem pie nobis tua dextra porgit, Simus ut salvi, bibimus libenter Dona salutis. Nosque lorica renitente justi, Ac spei tuta galea, flagrante Ense sermonis, fideique scuto Quaesumus arma. Et crucis signo radiante cornu Exhibe votis populi precantis Hostium cunctos superare fastus Te dominante. CAP. XVII. Qui bonus est princeps, multis virtutum praeconiis adornatur, maxime vero clementia, mansuetudine, animae tranquillitate, nunquam recipiens tempestatem, [0324B] sed pacis concordiam quam fieri potest semper amplexans, non solum erga suos, sed etiam circa inimicos; quos exemplo patientiae atque clementiae pium et magnanimum rectorem vincere oportet, testante Psalmista, qui ait: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus (Psal. CXIX, 7) . Prudens igitur dominator per pacis connexionem studet semper amplificare, ordinare atque gubernare imperium; cum pax sit omnium rerum tranquillitas ordinis et connexio et incrementum regiae potestatis. Ut enim discordia maximae res labuntur, ita concordia pacis etiam minima crescunt. Unde Publio Scipione interrogante, qua ope res publica Numantiae prius invicta durasset, aut post fuisset eversa, Tyrseus quidam Numantinus respondit: Concordia, invicta; [0324C] discordia, exitio fuit. Siquidem Numantia civitas per annos XIV, solis IV millibus suorum, XL millia Romanorum non solum sustinuit, sed etiam vicit. Concordia dissensiones reprimit, aspera ad lenitatem, adversa in prosperitatem, inimicitias ad amicitiarum tranquillitatem reducit; amabilis inter amicos, inexpugnabilis ab adversariis, desiderabilis etiam ab inimicis. Haec serena est domi, victrix in praelio; licet neque bellis velit esse implicata, nisi cum pernecessaria et justissima exegerit causa. Sed sunt nonnulli qui successu terrenae felicitatis et tumore superbiae in tantum existunt elati, ut pacem ab hostibus oblatam spernere, et injusta bella suscipere non pertimescant; et, quod est gravius, duobus forte bellis impliciti, tanquam Spartanorum [0324D] furore, tertium non recusent. Sed saepe tales virga divinae ultionis juste intereunt, quoniam pacis donum sibi oblatum suscipere nolunt. Quomodo Amasiae regi Judae contigisse legimus, qui misit nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israel dicens: Veni et videamus nos (IV Reg. XIV, 8) . Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Judae dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens, Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus qui sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum. Contentus esto gloria, et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? Et non acquievit Amasias. Ascenditque [0325A] Joas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Judae in Bethsames oppido Judae; percussusque est coram Israel (IV Reg. XIV, 9-12) . Libet etiam commemorare quod de ipso Juliano principe in historia refertur ecclesiastica, qui multos vicos castraque detinens, jam etiam civitates Persarum capiebat. Cumque venisset Ctesiphontem civitatem, in tantum obsedit regem, ut crebris legationibus uteretur, offerens dare suae patriae partem, si soluto bello discederet; quod Julianus noluit, neque supplicantibus est misertus, neque mente percepit, quia vincere quidem bonum est; supervincere, nimis invidiosum. Credens utique magicis artibus, et falsa spe victoriae praesumens; qui dum fuerat in equo et exercitum confortabat certum sperans triumphum, [0325B] contra illum jaculum repente delatum, discurrens per brachium in ejus latus immersum est. Ex hoc vulnere suscepit terminum vitae. Qui vero justissimum intulit vulnus, hactenus ignoratur, sed alii quemdam invisibilium hoc intulisse ferunt, alii vero unum pastorem Ismaelitarum, alii militem fame et itinere fatigatum. Sed sive homo, sive angelus fuerit, palam est quia divinis jussionibus ministravit. Aiunt enim quia dum fuisset vulneratus, mox manum sanguine suo compleverit, et in aerem projecerit dicens: Galilaee, vicisti! Et in eo ipso confessus cum blasphemia victoriam. Nullus ergo pacis gratiam fastu temerario debet spernere, aut post hostes prostratos elato corde superbire, quomodo praefatus Amasias et Julianus fecerunt. [0325C] Unde scriptum est: Non laeteris super inimici tui interitum, ne forte superveniant in te similia (Eccli. VIII, 8) . Et iterum: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum (Prov. XXIV, 17) . Nam Deo displicet quisquis exaltat se in malis alterius. Unde beatus David de suorum interitu inimicorum non solum non erat laetatus, sed vehementer fuerat contristatus, affectu charitatis plangens fortes Israel a Philisthaeis fuisse prostratos, et dicens: Inclyti Israel super montes suos interfecti sunt. Quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filii Philisthiim, ne exsultent filiae incircumcisorum. Et caetera (II Reg. I, 19) . Quibus evidenter ostenditur quantum pietatis [0325D] affectum sanctus David etiam erga inimicos habebat. O quam pacificos Cunctipotens amat! Quis regnum Solymae perpetis annuit Illos angelici gratia schematis Ornans clarificat pectore vultibus, Quorum simplicitas cordibus insita, Sicut mos avibus felle carentibus. Hac gaudet sobole celsithronus Pater, Haeredesque suos hos Deus eligit. Pacem qui sequitur, splendidus enitet, Et verbis redolet mel velut Atticum. Qui pacem renuit, in tenebris manet, Et caecus gradiens in foveam cadit. Nam discors animi turbida motio [0326A] Expers consilii naufraga parturit Incautis ducibus saepe pericula, Quam mortis sequitur mox violentia. Pax vero medicans dissona glutinat, Pax lites reprimens gaudia seminat, Pax jungit populos perpete foedere, Regnum pace regit rector et optimus. Quis charisma placet pacis aromate Virtutum redolent sicut olivifer Mons pinguis Domini, quo fluit affatim Lac mel Christicolis nectaris ubere. CAP. XVIII. Gloriosi principes et reges atque duces timorem Altissimi ante oculos habentes, neque de pacis tranquillitate, neque de triumphis victoriae sibimet [0326B] arrogabant, sed totum Omnipotentis gratiae deputantes, dignas gratulationes sacraque vota, seu pro statu pacis, seu pro transacta victoria, Domino persolvebant, qui dat salutem et gloriam regibus in ipso fiduciam spei habentibus, qui voluntatem diligentium se faciet, et orationes eorum exaudiet, salvosque faciet eos; quia custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet: Sapientia quoque hoc ipsum attestante atque dicente: Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia (Eccli. II, 9) . Unde per Joel prophetam dicitur: Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel (Joel. III, 16) . Quem pro multitudine misericordiarum suarum, et abundantia consolationum, et largitate beneficiorum, quibus humano [0326C] generi ineffabili bonitate consulit, admirari et praeconiorum laudibus ac benignis devotionibus exaltari et honorari oportet; Psalmista nos exhortante atque dicente: Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum (Psal. CVI, 21) . Cui et illud concinit quod in Deuteronomio legitur: Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui (Deut. X, 21) . Unde et Israel populus duce Moyse pertransito mari Rubro, submersisque pelago Aegyptiis, canticum exsultationis Domino personuit, quia ejus magnifica in se beneficia persensit. Quid autem referam de famosis et sanctis ducibus ac regibus ejusdem populi, qui quoties de manibus inimicorum liberati, vel de hostibus fuerunt victoriosi, liberatori [0326D] et protectori suo tam hymnicas laudes quam pacificas hostias caeteraque vota Domino acceptabilia retribuebant? Inter quos ille devotus hymnidicus David pro collatis sibi a Domino beneficiis spiritualiter exsultans aiebat: Cantabo Domino qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi (Psal. XII, 6) . Hinc ille populus per Nahum prophetam admonetur dicentem: Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua (Nah. I, 15) . Quanta vero bona ipsa plebs Domini consequebatur, per Joel prophetam breviter ita describitur: Et comedetis vescentes et saturabimini, et laudabitis nomen Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia, et non confundetur populus meus in aeternum (Joel. II, 25) . [0327A] Sed et in Novi Testamenti tempore multi sanctissimi rectores, beneficiorum Altissimi non fuerunt immemores; sed quanto caeteris divina largiente gratia fortiores eminebant et gloriosiores, tanto magis Omnipotenti dignos recompensabant honores; qualis erat magnus et optimus imperator Constantinus, qui insigni pietate decoratus, superna disponente providentia, potitus est Europa universa atque Libya; super has etiam maximam Asiae partem tenens, subjectos habuit ubique devotos. Sed etiam barbarorum alii quidem sponte serviebant, alii devicti. Ubique triumphi videbantur, et victor cernebatur in omnibus imperator, qui divinae celsitudinis potentiam cognoscens atque admirans, et tanta sibi et humano generi collata per Omnipotentis [0327B] gratiam beneficia enumerans, divitias divina laude atque honoris gloria refertas in hunc modum descripsit dicens: Sacratissimam custodiens fidem, veritatis luce participatus sum; luminis veritate gubernatus, sacram agnosco fidem. Denique per hoc, sicuti res ipsa confirmat, venerabilem religionem esse conspicio, et doctrinam agnitionis sanctissimi Dei omnibus offerentem. Hujus cultum me habere profiteor, quia hujus Dei virtutem in auxilio habens, inchoans a finibus Oceani, omnem terrarum orbem firma spe salutis obtinui. Hunc Deum colo, cujus signum Deo dicatus meus exercitus portat in humeris, et a quo dum justo sermone aliquid poscitur impetratur. Ex ipsis autem tropaeis insignibus beneficia repente suscipio. Hunc itaque Deum immortali [0327C] memoria me honorare profiteor, eumque summa puraque mente super omnia esse credo. Hunc inclinatis genibus invocabo, qui puram tantummodo mentem et immaculatam animam ab omnibus exigit; virtutis et pietatis actus exquirit, mansuetudinis et clementiae delectatur operibus, mites amat, habet odio turbulentos, diligit fidem, punit perfidiam, omnemque potentiam cum fastu despicit, superborum punit asperitatem, ad fastum elevatos perimit, humilibus autem ac patientibus digna retribuit. Quibus omnibus consideratis, multas Deo refero gratias, quoniam integra providentia omne genus humanum colens legem divinam, reddita sibi pace decenter exsultet. Et haec quidem piissimus atque Christianissimus [0327D] imperator dans gloriam Deo pro immensis ipsius beneficiis dicebat. Quis enim rector sub Christiani nominis titulo insignitus, atque ab infantia tutela matris Ecclesiae ubere lacte sinu educatus, et in principali dignitatis apice divina disponente gratia sublimatus, non jugiter Omnipotenti victimas gratiarum offeret, non illius voluntati humiliter atque ardenter obedire, et sanctis ejus servis placare non magnopere contendet? si rex impius Nabuchodonosor Deum Israel honorat, si Alexander Magnus cum esset paganissimus illius templum adiit, illius majestati cervicem subdidit, se genibus provolutus curvat, ab illo auxilium efflagitat, illi victimas immolat, atque insuper sancti pontificem templi Jaddum plurimis [0328A] honoribus sublimat. Theodosius quoque lux imperatoriae dignitatis sacratissima, pro beneficiis a Deo sibi collatis creberrimas gratias referebat, multis honoribus Christo suo vota compensans, quibus Christi amore refertis, tam Hierosolymis ecclesias constitutas quam per singulas civitates positas multum honoravit, et cum Hierosolymam pergeret, et cum denuo remearet. Si pax proveniat, seu plaudant ampla tropaea, Arroget incautus talia nemo sibi. Nam Deus omnicreans, ingratos atque superbos Mente sui cordis spernit ubique duces. Diligit et mites, grates Dominoque ferentes, Cujus multiplices gratificantur opes. Nam neque divitiae faciunt neque regna beatos, [0328B] Si non celsithrono laus sit honorque Patri. Ob hoc eximius divino munere princeps Hymnidicas laudes vota Deoque ferat. Dum pax arridet, tumidus dum sternitur hostis, Dum pollet terris copia plena bonis, Dum Deus ex alto regem populumque triumphet Magnifice plebem glorificando suam. Absit murmurium populo, cum manna redundet Tranquillae pacis multiplicisque boni. Cantica laetitiae potius tollantur in astra, Tantis pro donis organizare decet. Spiritus omnipotens orbis dum climata refert, Dum quoque terrigenis regna superna patent. CAP. XIX. Nam quisquis est prudens et sanctus Christiani [0328C] populi dominator, beneficiorum Domini semper fit memor; ideoque beneficii largitorem honoribus magnificat, atque honoratum se esse cognoscit, piaque affectione de privilegiis et causis sanctae matris Ecclesiae, quae est sponsa Dei vivi, conservandis et augendis, nec non de honore ac reverentia sacerdotali laudabilem sollicitudinem habet. Tunc enim se fidelem Dei esse cultorem ostendit, dum Christiana devotione quidquid ad honorem et gloriam Christi sanctaeque ejus Ecclesiae pertinet, ordinabiliter disponere fideli sermone studet, seque omnibus adversitatibus, si necesse fuerit, ob defensionem populi Dei, tanquam scutum objicit, qui se suumque regnum divina protectione defendi exoptat. Nec cessat augere honoribus Dei Ecclesiam, qui vult suum augeri [0328D] et amplificari imperium; ac de pace et securitate pia solertia pertractat ecclesiastica, qui transitoriam et aeternam pacem ac securitatem desiderat obtinere. Sit ergo fortis imitator ipsorum principum, qui ante ipsum juste et pie in voluntate Dei regnaverunt, et Christianum populum bene rexerunt, Christique Ecclesiam opportuno solatio foverunt, Dei timorem et coelestis remunerationis spem semper, ante oculos habentes, et omnia quae agebant sive disponebant, secundum voluntatem ejus perficere festinantes, non pravorum iniquitatibus consentientes, sed prava in directa summo studio secundum trutinam justitiae transferentes. Sciebant enim quia qui emendare potest et negligit, participem se procul dubio delicti [0329A] constituit, quomodo in libris Regum narratur de Heli sacerdote, qui filiis suis in cultu divino delinquentibus, et populo oblationes suas Deo offerenti vim facientibus, insuper et cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi dormientibus pepercit, et non eos auctoritate paterna acriter corripuit. Quanta vindicta super eos venit, et super omnem populum! Quoniam traditi sunt ipsi filii simul cum arca Domini et universus populus in manus Philisthiim, et caesus est Israel plaga magna nimis, ita ut triginta millia peditum ibi cecidissent, quoad arca Domini capta est. Duo quoque filii Heli, Ophni et Phinees, mortui sunt, ipseque Heli cum audiret arcam Dei captam et filios suos mortuos, cecidit de sella retrorsum, et fractis cervicibus mortuus est; [0329B] sicque sacerdotium ab ejus domo ablatum ad aliam domum translatum est; nec quisquam de stirpe Heli ultra in templo Domini ministravit. Hoc itaque exemplo et aliis similibus, quae in Scripturis sacris referuntur consideratis, sacratissimi principes atque rectores non recipiebant personas adulatorum, mel dulcedinis verborum pravae persuasionis veneno intermiscentium, nec consentiebant fraudibus iniquorum nequiter blandientium; quoniam si illis consentiatur in talibus nequitiis, non solum ipsi peccantes, sed et eis consentientes pariter interibunt. Ac boni et prudentes reges, quoniam ipsi recte vivunt, pio zelo praevaricantes disciplinabiliter redarguunt et corrigunt; unde sibi duplicem remunerationis a Domino palmam acquirunt, dum male [0329C] in subjectis redarguere, et eosdem ad bona verbo et exemplis provocare student. Oportet enim Deo amabilem regnatorem, quem divina ordinatio tanquam vicarium suum in regimine Ecclesiae suae esse voluit, et potestatem ei super utrumque ordinem praelatorum et subditorum tribuit, ut singulis personis et quae justa sunt decernat, et sub sua dispensatione prior ordo devote obediendo fideliter subditus fiat. Et ideo in bono rectore debet laudabilis intentio esse, et bono studio illud providere, quatenus praepositi ecclesiarum Dei suum locum legitime teneant, eisque ad hoc adminiculum regia clementia tribuat, ut officium suum secundum mandata Dei et sacrorum canonum instituta pleniter agere valeant; nec eis saeculares potestates impedimento fiant, sed potius ad [0329D] fidem Dei servandam et cultum justitiae perficiendum faveant. Ideoque, ut in superioribus praediximus, per singulos annos synodales fieri conventus necesse est, ubi ecclesiastica jura et negotia juste et legitime discutiantur. Idcirco diligentissime bono et pio rectori providendum est, ut sanctificatio nominis Domini, quae in locis Deo consecratis manet sine ulla reprehensione, in quantum possibile fuerit, servetur. Et tales rectores atque dispensatores in eis constituantur, qui sine inexplebili avaritia atque luxuria res bene tractent divinas, et Dei servis atque famulabus sufficientem victum atque vestitum tribuant, viduisque et orphanis atque pauperibus juxta canones provisionem condignam primum impendant, et [0330A] servitutem congruam regi orthodoxo de rebus quae supersunt exhibeant; ut primo ordine fiat quod ad divinum, et in sequenti quod ad humanum pertinet obsequium. Nam si provida solertia erga carnales milites cura sit exhibenda, quatenus eis cuncta necessaria erogentur impendia; et qui plus in bellicis tumultibus laborant, et ad profectum rei publicae devotiores et fortiores, atque utiliores fiunt, plus mercedis et honoris accipiunt; quanto magis providendum de spiritualibus Christi militibus, quorum sanctis laboribus et orationibus ipsa res publica servatur incolumis et illaesa? Hostes quoque visibiles et invisibiles superantur, copia rerum temporalium cum prosperitatis eventu cumulatur. Sancti angeli in adjutorium populo invitantur, serenitas pacis [0330B] redditur, imperium amplificatur. Postremo regia dignitas et honorificentia diu atque feliciter potestate extenditur, ac filii filiorum in apice regni nobilitantur. Orthodoxus ac beatus ille rector eminet Qui Dei timore mactus atque amore fervidus Anteponit illa semper aulicis negotiis Christiana quis ubique crescit alma gloria. Qui pio tenore servat omne privilegium, Unde regis candidata sponsa Christi gaudeat. Qui lupos rapaces arcet aequitate regia, Christiana ne premantur improbis ovilia. Ipse zelotes et instat ardens more fulminis, Emicans et ultor ensis insequendo reprobos. Auribus modestis ille verba temnit aurea, [0330C] Ne mel ore suggerentis det venena toxica. Nam colax in ore gestat arte verba mellea, Cordis ac sinu retentat intus felle machinas. His homunculis resistat Christianus arbiter. Scita legum mos et ordo patriaeque regulae, Ac Dei colat ministros sanctitate fulgidos, Qui Deo placere norunt ore, corde, moribus. His precantibus beatis res beata publica Omnibus bonis abundat, sicut arva fructibus. Principis honor thronizat, ac tropaea buccinant Laeta pax ubique regnat quieta gaudia. CAPUT XX. Has autem paucas de multis, divinas et humanas historias percurrens, vestrae, domine rex, excellentiae commonitorias obtuli litteras, vestro amore ad hoc [0330D] opusculum instigatus, sciens me debitorem esse vestrae celsitudinis obsequio; utile fore perpendens, si quae sparsim in divinis et humanis eloquiis de quibusdam malis regibus sive principibus leguntur, in unum breviter deflorarem opusculum; unde possit vestrum delectari ingenium, et nostrae devotionis erga vestrae claritudinem intelligentiae manifestari benivolum queat obsequium. Sic et apes ex diversis floribus mella in utilitatem dominorum transitura colligunt, quibus gratissimos favos artificiosa dispositione componunt. Hos itaque apices velut enchiridion vestri sagacitas ingenii saepius transcurrendo perlegat, quatenus facilius animadvertere possit quanta mala malis, et [0331A] quanta bona bonis rectoribus superna et divina justitia rependat. Ut enim reprobis praesentes offensiones, calamitates, captivitates, filiorum orbitates, amicorum strages, frugum sterilitates, pestilentias intolerabiles, breves et infelices dies, diuturnas aegrotationes, mortes pessimas, et insuper aeterna supplicia retribuit; ita e contra justis et sanctis rectoribus multa in praesenti solatia, divitiarum abundantiam, triumphorum gloriam, pacis tranquillitatem, praeclaram sobolis indolem, multos et felices annos ac perpetuum regnum in futuro donat. Nam sicut impiis sive prospera sive adversa cuncta in exitiosos fines accidunt, sic electis Dei omnes adversitates seu felicitatis eventus in bonum concurrunt, testante Apostolo qui ait: Omnia autem concurrunt [0331B] in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28) . In adversis quidem pro tempore exercitati, sed in prosperis abundanter a Domino consolati; fastu superborum despecti, sed coelesti juvamine victoriosi. Quorum meritis et sanctarum precum intercessionibus hostes superati, principes capti, urbes munitissimae fractae sunt tanquam tela araneae, maria fuerunt pervia, fortia quaeque facta sunt infirma, et quae infirma existimabantur mox exstiterunt fortia. Aer quoque saepe ventis, nubibus et grandine contra rebelles decertavit, ultoribus aether ignibus atque tonitruis super hostes intonuit, aequora violentissimas exercuerunt tempestates, angelica deservierunt ministeria, sol luna caeteraque sidera cursum stabiliri statuerunt, terra vivos [0331C] deglutivit ac mortuos, ab inferis eadem evomuit. Omnes enim creaturae eis erant subjectae, quoniam ipsi Creatori corde, verbo et opere subditi permanserunt. Quippe quorum erat sanctum studium Deum timere simul et amare, sacra perscrutari eloquia, [0332A] noscentes gloriam regum esse investigare sermonem et Dei sapientiam, sicut scriptum est: Posside sapientiam, posside prudentiam principium sapientiae; arripe illam et exaltabit te, glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus; dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te (Prov. IV, 5-9) . Has igitur artes Omnipotenti beneplacitas studiose didicerunt, juste judicare, humiles ac benevolos esse erga bonos, superbos vero et invectos in malos; pauperes alere, ecclesias Dei adjuvare, nec spem in transitorio et caduco regno ponere, sed in coelesti et permanentis semper regni beatitudine votum ac desiderium collocare. Quorum exempla et insignia gesta, atque felicem transitoriae vitae cursum, insuper aeternae retributionis gloriam vos semper [0332B] amare, cogitare, atque imitari, domine rex, summopere decet. Sic enim Dominus omnipotens erit custos et defensor vester contra omnes adversarios vestros, quos magnifica potentia sua conteret pedibus vestris, vel bellico seu pacis jure subjiciet, et corona gratiae suae vos in omnibus adornabit, dies vestros cum felicitate et gloria in hoc saeculo extendens, atque justorum consortio regum qui Deo placuerunt in perpetua felicitate constituens. Et erunt filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3) . Sedebunt post vos in solio regni vestri. Dabit eis longaevam in hoc mundo aetatem scilicet ac felicitatem, si in viis Domini ambulaverint atque mandata ipsius custodierint; insuper vero regnum coelorum, potestate et gratia Salvatoris et [0332C] Domini nostri Jesu Christi, cui est perpes gloria et potestas cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. Explicit Sedulius de Rectoribus Christianis.