[7,0] LIBER SEPTIMUS. [7,1] CAPUT PRIMUM. Superna pietas humano destitutis auxilio nisi praeuidisset, ex Francigenis, iam ciuibus Antiochenis, nullus superesset. Sed cum iam uita diffiderent omniaque mortem intentarent, placuit Deo Saluatori Regi regum Iesu Christo, ut cuidam sacerdoti suo appareret , dum quadam nocte in ecclesia suae sanctae castae Genitricis dormiret. Erant autem cum eo, ipsa Mater et Virgo Maria, et beatus Petrus apostolus, cui pastoratum ouium suarum dedit ipse Dominus. Cui et ait: « Agnoscis me? » Cui sacerdos: « Non. Tu qui es, Domine? » Tunc in capite Saluatoris crux coepit apparere. Cui iterum Dominus: « Iam ne agnoscis me? » Iterum sacerdos respondit: « Non aliter agnosco te, nisi quia crucem in capite tuo uideo, sicut in imaginibus, quae sunt in honore Domini nostri Iesu Christi, uidere soleo. » Et Dominus ad eum: « Ecce, ego ipse sum. » Sacerdos uero ut audiuit quod Dominus est, statim prosternebat se ad pedes eius, suppliciter obsecrans ut suis Christianis subueniret, fame et hostium oppressione laborantibus. Cui ait: « Non tibi uidetur quod bene eos adiuuerim huc usque, quia illis et Nicaeam tradidi ciuitatem, et omnia quae eis superuenere bella, uincere feci? In obsidione Antiochiae eorum miseriae condolui; nunc uero ad extremum, ciuitatis ingressum tribui; omnes tribulationes et impedimenta, quae passi sunt, ideo euenire permisi, quoniam multa nefanda sunt operati, cum Christianis mulieribus et paganis, quae ualde displicent in oculis meis. » Ad haec mater misericordiae piissima Virgo et beatus Petrus ceciderunt ad pedes eius rogantes ut populi sui misereretur. Adiecit autem beatus apostolus precationi suae, et ait: « Domine, gratia tibi ago, quoniam Ecclesiam meam in potestate seruorum tuorum dedisti, quam propter malitiam inhabitantium in ea tot annorum curriculis paganorum foeditatibus sordidari permiseris: Unde in coelis laetantur sancti angeli tui, et consortes mei apostoli. » Tunc Dominus ait sacerdoti suo: « Vade, dic populo meo ut reuertatur ad me, et ego reuertar ad eum, et infra quinque dies mittam eis sufficiens auxilium, interim quotidie cantet hoc responsorium: Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in uirtute sua: totum cum uersu. » Hac ita uisione completa, uenerabilis presbyter somno excitatus surrexit, expansisque manibus orauit, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illi. Inde eadem die hora tertia immediate ad principes exercitus perrexit, inuenitque eos sursum ante castellum praeliantes contra inimicos, et mouentes inuicem bellum. Quibus conuocatis, laeto et hilari uultu dixit: « O belligeratores Regis aeterni, annuntio uobis ex parte Saluatoris nostri gaudium et exsultationem; suamque quam transmittit uobis benedictionem, et si ei obedieritis, consequimini et gratiam. » Tunc omnibus attente audientibus et undique confluentibus, omnem seriatim exposuit uisionem. Qua exposita, subiecit et ait: « Si huic decreditis uisioni, falsamque eam suspicamini, quia uera est faciam uobis quod libuerit experimentum, et si mendax inueniar, omni iniuria afficite corpus meum. » Tunc Podiensis episcopus iussit afferri crucem, et sanctum Euangelium, ut coram cunctis iuraret hoc uerum esse: quod ita factum est. Et ut diuina bonitas bona bonis accumularet, suosque lugubres seruos magis magisque laetificaret; affuit ibi quidam peregrinus, nomine Petrus, qui hanc uisionem retulit coram omnibus: « Audite, populus Domini et serui Dei excelsi, uocem meam, et sermonibus meis inclinate aurem uestram. Dum in obsidione huius ciuitatis eramus, quadam nocte astitit mihi in uisione sanctus Andreas apostolus, dicens: Bone uir, audi et intellige me. « Et aio ad eum: » Tu quis es, domine? » Et ille: « Ego sum Andreas apostolus. « Adiecitque: » Fili, cum urbem hanc intraueritis, et eam in potestate habueritis, ad ecclesiam Beati Petri celeriter uade, et in loco quem monstrauero tibi, inuenies lanceam, qua perforatum est latus Saluatoris nostri. « Hoc tunc solummodo Apostolus dixit mihi. Ego uero tunc ausus non fui hoc alicui indicare, existimans me uanam uisionem uidisse. Nunc uero ista nocte iterum apparuit mihi dicens: » Veni et ostendam tibi locum ubi lancea abscondita est, sicut promisi tibi. Festina igitur ut extrahas eam, quoniam portantibus eam sequetur uictoria. « Et ostendit mihi sanctus apostolus locum, quem uenite et uidete, et inde eam mecum extrahite. » Cumque omnes ad ecclesiam Beati Petri currere uellent, adiecit adhuc, et ait: Mandat uobis sanctus Andreas apostolus: Ne timeatis sed confitemini et poenitentiam agite a malis operibus uestris, quoniam infra quinque dies super inimicos uestros iterum triumphabitis. » Tunc omnes unanimiter glorificauerunt Deum, qui dignabatur consolari dolores ipsorum. Statim uero cucurrerunt ad ecclesiam Beati Petri cupientes locum uidere, ubi debebat lancea inueniri, foderunt autem ibi tredecim homines, a mane usque ad uesperam, sicque eam, Domino disponente repererunt; fuitque magna laetitia in omni populo, magnisque uocibus personabant: Te Deum laudamus. Gloria in excelsis Deo. Tunc omnes in simul iurauerunt, ut nullus eorum propter ullam tribulationem seu mortem fugeret, nec ab incepto itinere sancti sepulcri discederet. Omnis itaque plebeia multitudo gauisa est, cum sacramentum hoc iurarent maiores; et alter alterum ad uirile robur hortabatur, et de diuino adiutorio, quod fiducialiter unusquisque praestolabatur, applaudebat. Nocte igitur insecuta ignis de coelo ueniens ab occidente apparuit, et inter Turcorum exercitum corruit, quod signum corda omnium uehementer obstupefecit, et maxime Turcorum in quorum tentoria cecidit. Inter se enim uaticinari coeperunt, quod postea contigit, quia « ignis de coelo descendens, ira Dei erat, » quia uero ab occidente uenerat, Francorum agmina designabat, per quos irae suae animaduersionem exercebat. Iam uero qui seniores erant, coeperunt a ferocitate sua quantulumcunque mansuescere, et ab ea quam prius habuerant animositate torpescere. Sed quia stultorum infinitus erat numerus, nostrosque ad praelium concitabant, nec die nec nocte requiescebant, placuit senioribus murum inter se et illos construere, ut uel sic liceret ad modicum respirare. Una die enim tam acriter in nostros irruerunt ut tres in una turre quae erat ante castellum incluserint; ex quibus duo uulnerati de turre exire compulsi, et capite plexi sunt; unus uero, usque ad uesperam fortiter resistens permansit, duosque ex illis occidit, et sic deinceps gladio uitam finiuit. Quibus, dum uiuerent, cum Boamundus uellet succurrere, uix aliquem potuit extrahere, quia illos non tantum hostis urgebat, quantum ualida fames opprimebat: Unde iratus ignem poni praecepit in domibus quae erant ab illa parte, ubi et palatium Cassiani erat ut qui exire sponte nolebant, saltem exire compellerentur inuiti. Tunc cum igne tanta uenti tempestas exorta est, quod tantum flamma inualuit, quod usque ad duo millia domorum et ecclesiarum combusserit. Boamundus ut uidit flammam ignis ita insurgere, poenitentia ductus uehementer doluit, quoniam de ecclesia Beatri Petri sanctaeque Dei genitricis Mariae, multisque aliis pertimuit. Durauitque incendium ab hora diei tertia usque in noctem mediam, et sic flante uento a parte dextera, in seipsam reuersa est flamma. [7,2] CAPUT II. Lancea, ut supra diximus, nutu Dei inuenta, seniores et magistratus militiae consilium acceperunt, ut ad Corbanan legationem suam mitterent, eique mandata suumque consilium per interpretem sui sermonis deferrent. Cumque de multis fieret inquisitio, nec aliquis praesumeret haec ferre mandata, tandem duo inuenti sunt, Heluinus, et Petrus eremita. Hi cum interprete iter suum ad Turcorum castra direxerunt, dein ad Corbanan tentoria peruenerunt. Conuenerunt undique Turci, audire gestientes, quid dicerent Christianorum nuntii. Erat autem Corbanan residens in solio, indutus cultu regio, habituque pomposo, ante cuius faciem uenientes minime se inclinauerunt, sed erecta ceruice astiterunt. Quod cum Turci uiderent, aegre tulerunt; et nisi nuntii essent, superbae continentiae ignominiam uindicassent. Tunc nuntii nil cunctantes, licet omnes ira commoti, circumfremerent, superbo principi dixerunt : « Corbanan, Francorum proceres tibi mandant: Unde tibi contigit tam temulenta audacia, quod armata manu contra eos uenisti, cum tu et rex tuus gensque tua in eorum conspectu culpabiles sitis, qui terras Christianorum immoderata cupiditate inuasistis, eosque omnes iniuria affectos occidistis. Infernales dii tui te turpius non potuerunt dehonestare, quam quod te miserunt contra eos pugnare. Si ratio iuris tecum esset, et censura aequitatis nobiscum agere uelles, nos tecum iuris honore seruato ratiocinaremur, et quod Christianorum esse debet, incontradicibili sermone ostenderemus. Quod si apud te aequi ponderis sunt ius et ratio, ut uoluptuosa uoluntas, fiat inter tuos nostros determinata pugna, et uictoribus absque aliorum sanguinis dispendio tota haec concedatur patria. Quod si nec ita, nec sic, complacet, aut fugam protinus inite, aut colla uestra nostrorum ensibus praeparat. » His dictis sermonis mediator conticuit. Corbanan uero ira magna inflammatus, uix loqui potuit: et tandem in haec uerba prorupit, dicens : « Vere gens Francorum, gens superba; sed nostro gladio refrenabitur eorum superbia. Ideo autem requirunt denominatum praelium, ut quibus cedet uictoria, cedat et imperium, quoniam sine aliorum sanguinis dispendio, aut patriae uolunt ditari, aut a manibus nostris liberari. Sed tunc salubre consilium non inuenerunt, cum pro effeminata gente arma sumpserunt. Tamen adhuc ite, illisque renuntiate quoniam, si uolunt Deum suum abnegare suaeque Christianitati renuntiare, in gratiam omnes recipiemus, et terram hanc eis donabimus, et multo meliorem: et de omnibus equites faciemus. Quod si facere neglexerint, omnes in proximo morientur, aut uinculati in terram nostram captiuabuntur. » Post haec Heluinus, qui illorum nouerat linguam, subiecit et ait: « O princeps nullius militiae, sed totius malitiae, si scires quam dementissimum est apud Christianos dicere: Nega Dominum, nunquam de tuo ore polluto egrederetur tale uerbum. Scimus pro certo ipso Deo quem negare suades reuelante, quia in proximo est nostra salus, et uester interitus; nostrum gaudium et uestrum detrimentum. Quis uero sero uobis transmisit ignem, qui uos ita perterruit, et de loco in quo tentoria fixeratis ita perturbauit? Signum hoc, in portentum ueniet uobis; nobis, in salutem: quoniam ipsius Dei nostri certam inde habemus legationem. » Corbanam diu ferre non potuit conuitia Heluini, et praecepit a conspectu suo illum amoueri. Dixeruntque ei qui illic astabant, ut cito recederet, alias nunquam ei legatio proficeret quin statim interiret. Ille cum sociis ita discessit, et ad urbem remeauit. Nec praetereundum quid istis recedentibus, Corbanan suis dixerit: « Audistis nunc quid pannosi illi, uultuque despicabiles, et nullius personae nomunculi, et quam constanter locuti sint; nec iram nostram et tela micantia expauerunt. Unum de illis est, quia desperati sunt, et uolunt mori, et malunt mori quam captiuari. Propterea o fortissimi milites, cum ad praelium uenerint, undique eos circumuallate, ne alicui sit locus diuertendi, nec spatium diu uiuendi: quoniam si eis aliquandiu licet uiuere, antequam omnes interficiantur, magnas strages de nostris facient. » In hoc apparet quod Corbanan stultus erat, quia sic loquendo suorum mentibus terrorem incutiebat. Nec mirandum si insipiens loquitur amentiam, quia spiritus sapientiae non intrat in maleuolam animam. [7,3] CAPUT III. Petrus Eremita et Heluinus ad principes exercitus reuersi sunt, et quae Corbanan responderat narrauerunt. Tunc Podiensis episcopus nutu et assensu omnium, triduanum omnibus indixit ieiunium. Unusquisque puro corde confessus fuit, et qui aliquid ad edendum habuit, non habenti distribuit. Illos tres dies deduxerunt cum omni humilitate et puritate cordis, ecclesias processionando circuientes, et Domini misericordiam implorantes. Tertia die illucescente, missae per ecclesias celebratae sunt, omnesque sancta Dominici corporis communione communicati sunt. Communi deinde consilio intra urbem sex acies constituuntur, et quae prius, et quae posterius irent ordinantur. Prima acies fuit Hugonis Magni, et Flandrensis comitis; secunda uero ducis Godefridi; in tertia uero fuit comes Robertus Northmannus cum suis; quarta fuit Podiensis episcopi, qui secum portauit lanceam nostri Saluatoris, et cum illo fuit magna pars exercitus comitis Sancti Aegidii, qui ad custodiam ciuitatis remansit; quinta Tancredi fuit; et Boamundi sexta, cum quo expeditiores ad bellum pedites fuerunt, et milites qui equos suos necessitate uicti uendiderant. Episcopi, presbyteri, clerici, et monachi, sacris uestibus induti cum militibus extra portam ciuitatis exierunt, portantes in manibus suis cruces, quibus Dei populum signabant, et magnis uocibus ad coelum manibus extensis clamabant: Saluum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae, et rege eos, et extolle eos nunc et usque in aeternum. Esto eis, Domine, turris fortitudinis a facie inimicorum suorum. Hos et alios psalmos concinebant, illos praecipue qui tribulationi conueniebant. Similiter illi qui in turribus erant et super murum idem faciebant et cantabant. Egressi sunt itaque milites Christi contra satellites Antichristi, per portam quae est ante Machumariam. Corbanan uero in quodam monticulo stans, exeuntes aspiciebat, et dum exirent dicebat: « State quieti, milites mei, et omnibus exire permittite, ut eos melius ualeamus comprehendere. » Habebat autem iuxta se positum Aquitanicum quemdam, quem nos prouincialem dicimus, qui fidei nostrae abrenuntiauerat, et edacitatis gula coactus de ciuitate exierat, et in aduersariorum se castra contulerat. Hic de nostris multa nefanda dixerat, quod fame moriebantur et omnes fugae praesidia moliebantur, quod equos suos comederant, et uictus inopia tabescebant, nihilque restare, nisi quod aut fugerent, aut ditioni Corbanan se subderent. Dumque diuisae acies suis ordinibus de ciuitate exirent, Corbanan cuius esset unaquaeque requirebat, quae Aquitanicus ei ordine referebat. Sol uero super auratas loricas et lanceas radios inferens, oculos intuentium reuerberabat, et aduersariis terrorem immittebat, ut diuina Scriptura testatur, quia terribilis est castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3). Ut autem insimul omnes conspexit, intra semetipsum infremuit, circumstantibus dicens: « Magna est gens illa, honesteque armata; non mihi uidetur quod uelint fugere, sed instare; quodue uelint obsequi, sed persequi. » Conuersus itaque ad apostatam suum, inquit: « Furcifer omniumque scelestissime, quae friuola dixisti nobis super hominibus istis, quod equos suos comederint, et fame cruciati fugam pararint? Per Machomum in caput tuum retorquebitur istud mendacium, capitisque lues supplicium. » Tunc accersitus gladiator, tyranni paruit imperio, et euaginato gladio caput illis praecidit; dignamque suae garrulitatis et apostasiae mortem subiit. Tunc quippe mandauit admiraldo suo qui custodiebat suum thesaurum, ut si ignem accensum in capite sui exercitus uideret, fugam protinus arriperet, et omnia quae sua erant, secum portaret, aliosque fugere compelleret; sciret enim quia Francorum gentis erat bellum; sibi uero uictoria cesserat in contrarium. Nostri uero milites ut primum in quamdam planitiem uenerunt, Podiense episcopo innuente steterunt, et cum summo silentio sermonem illius audierunt. Erat autem uestitus lorica, et in dextera manu illius in altum erecta Saluatoris lancea qui os suum in haec uerba aperiens, dixit: « Omnes qui in Christo baptizati sumus, filii Dei et fratres inuicem sumus; quos ergo coniunxit una spiritalis copula, iungat et dilectio una. Pugnemus igitur unanimes, ut fratres, pro animabus et corporibus nostris, sicut positi in rebus extremis. Mementote quantas tribulationes passi estis pro peccatis uestris, sicut nunc uobis innotescere dignatus est in uisionibus Dominus Deus noster. Nunc uero purgati estis, Deoque per omnia reconciliati. Et quid timeretis? nullum uobis contingere potest omnino infortunium. Qui hic morietur, uiuente felicior erit, quia pro temporali uita, gaudia adipiscetur aeterna: Qui uero remanserit superstes, super inimicorum suorum triumphabit uictoria, diuitiisque illorum ditabitur, et nulla angustabitur inopia. Vos scitis quid perpessi sitis, et quid in praesentiarum ante uos uideatis. Orientales diuitias adduxit uobis Dominus uester in faciem uestram, imo in manibus uestris. Confortamini, et estote uiri cordati, quoniam iam mittet Dominus legiones sanctorum suorum, qui ulciscentur uos de inimicis uestris. Hodie uidebitis illos oculis uestris; et cum uenerint, de eorum terribili fragore ne timeatis. Non enim debet inassueta uobis esse uisio eorum, quoniam uice altera uenerunt uobis in auxilium. Sed humanus aspectus pauescit in aduentu supernorum ciuium. Considerate quomodo aduersarii uestri extento collo, sicut cerui et damulae pauescentes, aduentum uestrum aspiciunt, paratiores ad fugam quam ad praelium. Et uos bene nostis eorum praelia, quoniam tracta sagitta, plus in fuga quam in pugna confidunt. Ite igitur contra eos in nomine Domini nostri Iesu Christi ad bellum, et Dominus Deus noster omnipotens sit uobiscum . » Cumque omnes respondissent Amen, extensis in longum legionibus, prior erecto uexillo antecedit Hugo Magnus, qui iure uocatus est Magnus, quoniam hoc priuilegium commendauit actu et moribus. Hunc subsecuti sunt alii, sicut superius sunt nominati; fuitque eorum prolixa extensio, a flumine usque ad montana scilicet, cui spatio intersunt duo milliaria. Tunc uero Corbanum coepit retroire et montanis appropinquare. Nostri autem paulatim illum insequebantur, quoniam moderato gressu omnes gradiebantur. Tunc Turci in duo sunt diuisi, quia pars una a regione maris processit; pars altera maior in campo remansit. Statuerunt igitur nostros sic inter se includere, et a dorso sagittare. Sed ordinata est septima acies, quae contra partem diuisam confligeret; ordinata est autem ex militibus ducis Godefridi et Northmanni comitis: cui praefuit quidam dux, nomine Rainaldus. Hunc contra illos miserunt, et praeliati sunt, multique hinc et inde ceciderunt. Et ut aliae sex acics ad iactum sagittae peruenerunt, Turci uicinius ire recusantes, tensis arcubus trahunt, sed frustra, quia uentus ex obliquo flans eorum iactus redegit in uanum. Quod Turci ut uiderunt, uersis frenis retro fugiunt, sicque prima acies quaesiuit in bello bellum, nec inuenit; quaesiuit quem percuteret, aut a quo percuteretur, nec reperit. Interea missus est nuntius a Boamundo Hugoni Magno, ut ei ferret auxilium, quia nimium urgebatur oppressione Turcorum. Mox Hugo conuersus, ait suis: « O uiri bellatores, nos pugna fugit, quaeramus pugnam, eamusque ad Boamundum egregium ducem; illic est pugna, quam quaeritis, illic ferreus instat hostis, quem desideratis. » Tunc citius dicto uolat illuc quisque satelles, iungunturque simul egregii comites . Quod ut uidit dux ducum Godefridus, quod magnus amicus suus ita celeri cursu cum omnibus suis discurrebat, insecutus est eum, quoniam et ipse a bello uacabat. Illic quippe incumbebat robur militiae Persarum, et maior fortitudo; et bene decebat, ut illic currerent Godefridus et Hugo. Erat enim unus ab altero, quasi alter idem, unam habentes in se amicitiam. Hugo Magnus cum ad pugnae conflictum prior uenisset, intuitus est unum de aduersariis, qui erat audacior caeteris, aliosque ad pugnam clamando hortabatur; qui spumantem equum dirigit contra eum, et lancea ei guttur perforauit, et sic os illius oppilauit. Quid miser faceret? solo statim corruit, et diis infernalibus animam commendauit. Post haec contigit nostris grande incommodum: quia Odo Belgentiacus, qui uexillum ferebat, sagitta toxicata uulneratus fuit; et dolore uulneris ingrauescente, cum uexillo terrae corruit: sed Blemensis Guilelmus ense nudato, uiam per medios hostes aperuit, et signum tellure leuauit. Quid dux ducum Godefridus, quid Boamundus, quid clara iuuentus ibi egerint, nec lingua dicere, nec manus scribere, nec pagina ualet capere. Nullus nostrorum ibi iners fuit, nullus timidus, quia nec locum habebat, et hostis supereminens unumquemque urgebat. Quanto magis enim occidebantur, tanto magis crescere uidebantur. Sicut enim putredini muscae confluere solent, sic et ipsi undique conueniebant. Dum sic certatur, et tam longi certaminis prolixitas poterat taediare, nec numerus nostium uidebatur decrescere, albatorum militum numerabilis exercitus uisus est de montibus descendere, quorum signiferi et duces esse dicuntur Georgius, Mauricius, Demetrius quos ut primum uidit Podiensis episcopus, exclamauit uoce magna dicens: O milites, ecce uenit auxilium, quod uobis promisit Deus! Et certe nostri ualde expauissent, nisi fuisset spes quam in Domino habebant. Tunc tremor maximus irruit in hostes, et uersis uultibus scutis terga cooperiunt, et fugam quo unicuique locus dabat arripiunt. Pars illa quae a parte pugnabat maris, ut uidit fugam suorum, ignem sparsit super gramen campi, quod celeriter arsit, quia illud siccauerat ardor aestatis. Haec ideo fecerunt, ut hoc signo illi qui in tentoriis erant, statim fugerent, et secum ditiora spolia tollerent. Illi uero cognita signo, qui in montanis erant, protinus fugerunt, cum omnibus spoliis quae portare ualuerunt. Sed quid eis profuit, cum diu eis ferre non licuerit? Armenii et Surani siquidem ubi uiderunt, quia uicti erant, et nostri eos insequerentur, obuiam illis ueniebant et occidebant. Hugo uero Magnus et dux Godefridus et Flandrensis comes, simul cum suis agminibus equitabant iuxta aquam, ubi robustior et densior eorum erat exercitus: tantoque impetu urgere coeperunt, ut ad sua tentoria quo tendebant, remeare non potuerint. Et ut citius persequi ualerent, illorum equos qui moriebantur, ascendebant, suosque qui erant macilentiores et afflicti fame, frenis a capite detractis relinquebant in campo. O miranda uirtus Dei omnipotentis, et immensa potestas! Miles tuus longo afflictus ieiunio, persequitur tumentes adipe et pinguedine, ita ut etiam nec ad sua bona, quae reliquerant, auderent respicere. Spiritus tuus bonus erat in mentibus eorum, qui et uires suggerebat corporum, et audaciam praestabat animorum. Non illum retardat ulla cupiditas spoliorum, nulla ullius rei auaritia, quoniam illius mentem magis titillabat uictoria. Sicut in macello bestiarum corpora solitum est dilaniare; sic et nostris licitum erat Turcarum corpora laniare. Euolat sanguis de corporibus uulneratorum, euolat puluis agitatus equorum pedibus discurrentium; aether obnubilatur, et quasi crepusculum fieret obtenebratur. Contigit autem quod fugientes in quemdam collem deuenerunt, et ibi se contra nostros recolligere sperauerunt. Tunc Gerardus senex de Meleone, qui longo tempore aegrotus iacuerat in obsidione, equo celeri transuectus, improuide incidit in illos, eorumque iaculis est confossus, et sic digna morte peremptus. Quod ut uiderunt qui eum uicinius subsequebantur; Euurardus scilicet de Puteolo, Paganus Beluacensis, Drogo, et Thomas, et Clarenbaldus, caeteraque iuuentus Hugonis Magni, nil haesitantes in illos irruunt: et quidem forte bellum inuenerunt, sed tamen, Deo iuuante, crescente caterua suorum, uiriliter dissipauerunt. Ibi multum cruoris effusum est, multorum truncata capita, qui si, ut coeperant, fugissent, euadere potuissent. Persecuti sunt autem illos usque ad Pontem Ferreum, et ad castellum Tancredi; et ultra non potuerunt persequi, quia nox obscura finem rei imposuit. Mortui sunt autem illo die centum millia equitum, sed propter fastidium nullus numeratus est de tota multitudine peditum. Miles fatigatus, quia longe ab urbe erat, ad tentoria quae suorum erant inimicorum rediit; multumque quod ad edendum sibi sufficiebat, inuenit. Ante enim quam timor Dei uenisset in corda illorum, in sartaginibus et cacabis et lebetibus et in ollis parauerant carnes ad obsonium; sed miseris quae parauerant, non licuit coquere nec tollere. Ibi potuit uideri uenerandus sacerdos Podiensis episcopus, lorica uestitus et casside, et lancea sancta in manibus, qui prae nimio gaudio rorabat uberrimis ora fletibus. Hic illos hortabatur, ut Deo gratias agerent per quem uictores exstiterant, dicebatque eis: « Ex quo milites esse coeperunt, nulli uobis compares fuerunt, quia nulli in tam breui tempore tot tantaque bella bellati sunt, quanta et uos peregistis, ex quo mare Constantinopolitanum transiistis. Multum quippe est a fide Christiana alienus, qui uidet quae uos hodie uidistis, et in Dei dilectione non est continuus. » Haec et his similia uenerandus pontifex dicebat, et uerbis talibus populum sibi commissum instruebat, et iocos, et risus eorum temperabat. Contemplatio enim uultus illius praesentiae ita omnes reuerberabat, quod nemo eo praesente uerba uana proferre praesumebat. [7,4] CAPUT IV. Peracta nocte illa, in crastinum quindecim millia camelorum sunt inuenta; equos uero et mulos, et asinos, oues, et boues, et omnis generis pecora quis dinumeraret? Inuenta sunt uasa aurea, et argentea multa, plurima pallia, et spolia magna, magni pretii diuersaeque uarietatis. Cum his omnibus ad ciuitatem triumphantes uenerunt: et ab his qui remanserant clericis et presbyteris et monachis, cum solemni processione suscepti sunt. Admiraldus uero qui in castello erat, ut uidit principem suum, et eos qui cum illo erant a campo fuga diuerti, uiditque innumera albatorum equitum millia, cum candidis uexillis per plana discurrentia, admodum expauit, unumque de uexillis nostris ob tutelam dari sibi poposcit. Comes Sancti Aegidii qui illic ad custodiam ciuitatis remanserat, suum illi uexillum porrexit, et gratanter accepit, acceptumque muro castelli affixit. Sed ut cognouit a quibusdam Langobardis, qui astabant ibi, quod Boamundi non esset, cui tota ciuitas concessa erat, signum suum reddidit comiti, et signum quaesiuit Boamundi; et Boamundus misit ei. Quod, cum reciperet, Boamundo mandauit ut ad se ueniret. Ille uicino pede legationi ambulauit, et quid dicere uellet auscultauit. Gentilis fidei pactum requirit, ut qui cum eo erant, et discedere uellent, nullius iniuriae laesionem paterentur, et usque in terram Sarracenorum conducerentur; qui uero secum Christianus fieri uellet, faciendi licentiam haberet. Boamundus immenso gaudio repletus dixit: « Amice, quod exposcis libenter concedimus tibi; sed praestolare modicum, quia istud principibus nostris renuntiabo, et celeriter reuertar ad te. » Et mox festinanter cucurrit, et aggregatis in unum principibus uerba gentilis enarrauit. Placuit omnibus, omnipotenti Deo gratias agentibus. Boamundus ad iam domesticum regreditur gentilem, et requisitae ab eo conuentionis confirmat sponsionem. Ille uero reddidit se episcopo Podiensi, et sanctae Christianitati, cum trecentis suis militibus ualde speciosis et iuuenibus; fuitque inter Christianos tunc maius gaudium de eorum Christianitate quam de castelli traditione. Boamundus castellum recepit, et eos qui Christiani fieri noluerunt, in terram Sarracenorum conduxit. Triduano peracto ieiunio, baptizati sunt gentiles cum laetitia magna, et creuit ibi laus Dei, et gloria Christiana. Ipsi referre postea soliti erant quod, cum de castelli arce bellum aspicerent, innumera subito candidatorum militum millia se uidisse, quorum intuitus ipsos uehementer terruit. Nec mirum fuit, quia omne castellum funditus intremuit. Cumque uiderent eos agminibus Christianorum consociari, suosque in excidium fugamque uerti, protinus intellexerunt coelestia numina esse, Christianorumque Deum superari non posse. Inde compuncta fuerunt corda illorum, seque Christianos fieri spoponderunt. Actum est siquidem bellum hoc, quarto Kalendas Iulii, uigilia scilicet apostolorum Petri et Pauli. Sicque, diuina respiciente misericordia, procella Antiochenae tribulationis, quae fere per decem menses intumuerat, sedata fuit, et regia ciuitas quae longo tractu temporum iugo diabolicae captiuitatis subiecta fuerat, amissam pristinae libertatis gratiam recuperauit. Hostes qui eam incaptiuauerant, fiunt et ipsi captiui; et in latebris siluarum, cauernisque petrarum, et fossis montium sunt dispersi. Armenii quoque et Surani habitatores terrae illius, per dies plurimos scrutati sunt illos, et inueniebant alios semineces, alios uulneratos, alios parte capitis carentes, alios uentri suo, ne omnino uitalia exirent, manus suas apponentes, et detractis eorum spoliis interficiebant. Itaque inimici Dei depopulati sunt, et Christiani, serui Dei excelsi in gloriosa urbe cum gaudio et laetitia aggregati sunt. Cumque quadam die conuenirent, consiliauerunt ut ad Constantinopolitanum imperatorem legatos mitterent; suamque ciuitatem ut recipere ueniret, denuntiauerunt. Et, proh dolor! iudicauerunt omnes, ut quia regi mittebant, regalis nuntius debebat ire; et electus est Hugo Magnus, uere regalis et genere et moribus. Quem nullatenus elegissent, si non reuersurum sciissent. Hic cum regi legationem suam complesset, morte interceptus occubuit, et quo regredi disposuerat, ad extremum non potuit. Constantinopolitanus autem imperator uulpinus pro receptu tantae urbis non praesumpsit uenire, quoniam recognoscebat se fidem, et sacramenti iura, et data pignora Francis uiolasse, et nequaquam custodisse. Sicque omnes conuentiones deletae fuerunt, quae inter eos factae sunt. Interea in urbe residentes, tractare coeperunt de uia Dominici sepulcri: quid agerent, an mox inciperent, aut quando tempus terminarent. Ad hoc siquidem communis assensus adducitur, ut usque ad Kalendas Octobris reinceptum uiae protelatur. Aestatis siquidem ardor nimis incanduerat; et terra Sarracenorum quam ingressuri erant, inaquosa et nimis erat arida. Propterea tempus exspectauerunt quod tunc humidum fit, et quo tellus absconditos latices erumpit. Definiendum simili modo erat, quid tantus populus interim ageret; et ubi, et quomodo uiueret. Accepto inde consilio, praeco quaeritur inde, qui dicat, quid inde definitur. Praeco quaesitus et inuentus, ascendit et praeconatus est, ut qui omnino egens erat, in urbe remaneret, cumque illis qui ditiores erant conuentionem faceret ac seruiret. Principes autem diuisi sunt per castella sua et ciuitates. [7,5] CAPUT V. Erat autem quidam miles de exercitu comitis Santi Aegidii, nomine Raimundus, cognomine Piletus, animo uirilis, et corpore spectabilis. Hic perfecto odio Turcis inimicabatur, nec diutius tolerare potuit ut longo tempore feriarentur. Hic plurimam alligauit sibi militum peditumque multitudinem, et in terram Sarracenorum transduxit eam; transiitque duarum ciuitatum terminos, et peruenerunt ad quoddam castrum, quod Talamania uocabatur, cui gens Suriana principabatur. Suriani nostros receperunt, seque eorum libentissime dominio tradiderunt. Octo ibi diebus transactis, perrexerunt ad aliud castrum in quo latitabat multitudo magna Sarracenorum. Ad quod peruenientes, militari impetu inuaserunt, et in remissa manu tota die pugnantes, uesperascente die expugnauerunt. Quo ita capto omnes occiderunt, praeter eos qui Christianitatem receperunt. Hac itaque depopulatione facta, reuersi sunt ad castrum, quod Talamania diximus nuncupatum. In quo duobus perendinatis diebus, die tertia omnes exierunt, et ad urbem quae Marra dicitur perrexerunt. Erat autem ibi aggregata non minima multitudo Turcorum et Sarracenorum, ab Aleph aliisque ciuitatibus et castellis, quae in circuitu eius sunt, illorum praestolantes occursum. Ad quam cum appropriare coeperunt, illi barbari contra eos exierunt; sed conflictum diu cum nostris tenere noluerunt, quia in fugam uersi intra urbem se receperunt. Nostri uero diu ibi residere non potuerunt, quia aestiuum cauma eos uehementer urgebat, nihilque inueniri poterat ad bibendum. Iamque diei inclinante umbra, reuersi sunt ad castrum suum Talamania. Plurimi quidem Christiani patriae illius incolae cum nostris ierant, sed cum nostris redire contempserunt. Quos Turci in insidiis occultati ceperunt et occiderunt: stultitia siquidem sua perierunt, quia si cum nostris reuerterentur, nemo tunc moreretur, sed sicut in communi uerbo dicitur: « Nihil timet gens stolida, donec eam opprimit infelix fortuna. » Raimundus uero ad illam ultra non rediit ciuitatem, quia non habebat exercitum quo obsideret eam, sed in castro suo usque ad praefinitum tempus Kalendarum Octobrium remansit, semperque interim terram Sarracenorum captiuauit. Illi autem qui in Antiochia remanserunt, cum magna tranquillitate et gaudio fuerunt, quousque dominum suum Podiensem episcopum amiserunt. Hic cum summa pax esset exercitui Dei, mense Iulio coepit infirmari, sed non diu aegrotauit, quia Dominus non est passus illum longa aegritudine cruciari. Kalendis Augusti sancta eius anima, uinculis carnis soluta, translata est in paradisum Dei, in gloriosa festiuitate scilicet sancti Petri, quae dicitur Ad uincula. Et ut censura diuini iudicii id actum esse claresceret, in die quo principis apostolorum uincula a Hierosolymis Romam sunt allata, soluta est a corporeis nexibus pontificis anima. Nec unquam pro ulla tribulatione tantus fuit in illa Dei militia moeror, tantaque tristitia, quanta in morte illius. Hunc omnes debito iure lacrymabantur, quia consilium erat diuitum, consolator moerentium, sustentator debilium, thesaurus indigentium, reconciliator discordantium. Hic militibus dicere solitus erat: « Si uultis esse triumphatores et amici Dei, munditiam corporum custodite, et pauperum miseremini. Nulla enim res ita a morte uos liberabit, sicut eleemosyna, quia et melius protegit quam parma, et acutior est in hostem quam lancea. Qui non est idoneus pro se orare, det eleemosynam, et orabit pro se. » Pro his operibus et huiusmodi sermonibus charus erat Deo et omni populo. Si quis autem uellet omnium uirtutum eius charismata enumerare, uideretur iam ab historia elongare. Hoc itaque decenter in ecclesia Beati Petri tumulato, comes Sancti Aegidii in terram Sarracenorum transiit, urbemque, quam Albariam uocant, adiit. Quam undique forti milite circumcingens inuadit, diuque missilibus et sagittis cum his qui erant in moenibus decertauit. Sed ut uidit ita se proficere parum, erectis ad murum scalis, loricati milites ascenderunt, et in fugam hostes ire compulerunt. Miles ut ascendit murum, fit celsior illis, Hostis et ille fuit uiribus inferior, Muro descendunt super abdita tecta domorum, De domibus uero saliunt per plana uiarum. Huc illucque senes fugiunt, pueri iuuenesque Sed prorsus nulli profuit ulla fuga. Praecepit enim comes, ut omnes caperentur, et qui in Christum credere nollent, decollarentur. Illic uisi sunt plurimi capite plecti, plurimisque pueris cum puellis subtracta est uita longi temporis. Iudicium enim Domini fuit hoc, quia Christianorum fuerat ciuitas illa, eisque simili mortis ludibrio ablata erat. Nullus ex tanta multitudine reseruatus est, nisi qui sponte Christo confidens baptizatus est. Sicque mundata est ciuitas illa, et ad cultum nostrae fidei reuocata. Tunc comes cum suis optimatibus habuit consilium, ut in ea ordinaretur episcopus, cuius consilio et auxilio ciuitas regeretur, et fides Iesu Christi in cordibus nouiter baptizatorum solidaretur. Electus est igitur uir sapiens et personatus, litterarumque eruditione pollens, et utraque scientia praeditus, et ad ordinandum Antiochiam est missus.