[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] CAPUT PRIMUM. Cumque haec crebro uicissitudinum actitarentur impulsu, praeambulus quidam aduenit, qui nuntios principis Babyloniae in crastinum praeconabatur aduenire, et a principibus castrorum fiduciam quaerit ueniendi secure. Qui libenter annuunt, seque eorum susceptioni solemniter praemuniunt. Tentoria uariis ornamentorum generibus uenustantur; terrae infixis sudibus scuta apponuntur, quibus in crastinum Quintanae ludus, scilicet equestris, exerceretur. Aleae, scaci, ueloces cursus equorum flexis in gyrum frenis non defuerunt, et militares impetus, hastarumque uibrationes in alterutrum ibi celebratae sunt. In quibus actibus monstrabatur, quod nullo pauore trepidabant, qui talia operabantur. Talia quippe iuuentus excolebat, sed aetate sensuque seniores in unum consederant, causasque consilii et prudentiae conferebant. Interim Babylonienses nuntii cum approximarent, tantosque tanto gaudio tripudiantes conspicarentur, mirati sunt, quoniam relatio usque Babyloniam cucurrerat, quia et fame cruciabantur et pauore concutiebantur. Adducti igitur ante principes sunt; et in haec uerba retulerunt, quae eis commissa sunt: « Dominus noster Admirauissus Babyloniae, mandat uobis Francorum principibus salutem et amicitiam, si eius uoluntati uultis obedire. In aula regis Persarum dominique nostri, magnus uestri causa congregatus est conuentus, septemque diebus protelatum est eonsilium, quidnam eis super hoc sit agendum. Mirantur enim ut quid sic armati quaeritis Domini uestri sepulcrum, gentem suam a finibus diu possessis exterminantes, imo, quod nefarium est peregrinis, in ore gladii trucidantes. Quod si posthac in pera et baculo uultis ire, cum honore maximo rerumque opulentia uos illuc facient pertransire; de peditibus equites facient; qui pauperes sunt, in toto itinere nec in reditu amplius esurient. Et si per mensem ad sepulcrum uobis diurnare placuerit, bonorum copia uobis non deerit; facultas eundi per uniuersam Ierusalem uobis concedetur, ut quo honore placuerit, et templum et sepulcrum quilibet ueneretur. Quod si haec uobis indulta contemnitis et in animorum uestrorum magnitudine confiditis et armis, uidendum uobis est etiam atque etiam, quanto periculo uos exponatis; apud nos certe ducimus esse temerarium, quod ulla, quantumuis magna, humana potestas congrassetur contra Babylonios, regemque Persarum. Iam uero quae uobis applaudunt super his, nobis aperite; quae uero displicent, in communi edicite. » Ad haec communis sententia principum respondit, dicens: « Nulla sapienti mirandum est, si ad Domini nostri sepulcrum cum armis uenimus, gentemque uestram ab istis finibus eliminamus, quoniam quicunque de nostris huc usque in baculo et pera uenire soliti erant, turpi ludibrio affecti sunt; et ignominiam contumeliarum tolerantes, ad extremum perimebantur. Terra autem gentis illorum non est, licet diu possederint, quia nostrorum a priscis temporibus fuit, eisque propter malitiam iniustitiamque suam uestra gens aduersa abstulit; quae tamen ideo uestra non debet esse, quia diu eam tenuistis. Coelesti enim censura nunc decretum est ut misericorditer reddatur filiis quod iniuste patribus ablatum est. Ne glorietur gens uestra, quia superauerit effeminatam gentem Graecorum, quoniam, diuina suffragante potentia, in ceruicibus uestris meritum recompensabitur gladio Francorum. Et notum esse poterit, his qui ignorant, quod non est hominum euertere regna, sed eius per quem reges regnant. Ipsi dicunt se uelle nobis indulgere, si in pera et baculo amodo uelimus transire, in seipsam redeat eorum misericordia, quoniam, uelint nolint, thesauris eorum nostra ditabitur seu uacuabitur inopia. Ierusalem cum nobis a Deo concessa sit, quis praeualet auferre eam? Nulla uirtus est humana quae nobis ullo modo terrorem incutiat, quia cum morimur, nascimur; cum uitam amittimus temporalem, recuperamus sempiternam. Idcirco renuntiate his qui miserunt uos quod arma quae in patria nostra sumpsimus, etiam cum capta erit Ierusalem, non dimittemus . Confidimus enim in eo qui docet manus nostras ad praelium, et brachia nostra ponit ut arcum aereum, quoniam et uia nostris gladiis aperietur, et omnia scandala eradicabuntur, et Ierusalem capietur. Tunc nostra erit non per hominis indulgentiam, sed per coelestis censurae aequitatem. De uultu enim Domini hoc iudicium prodiit, quia Ierusalem nostra erit. » Legati uero quid ultra praetenderent non inuenerunt, sed audito hoc uerbo scandalizati sunt, Antiochiamque nostris consentientibus introierunt. [5,2] CAPUT II. His ita transactis, tertia die post peractum praelium, castellum coeperunt aedificare, de quo superius mentionem fecimus, constructum in introitu pontis, ad Machumariam scilicet, in loco coemeterii ante ianuam ciuitatis. Destruxerunt autem omnes tumulos lapideos mortuorum, et ex illis castrum munierunt. Quod cum peractum fuit, commendatum est Raimundo egregio comiti Sancti Aegidii. Hoc factum ualde constrinxit eos qui in ciuitate erant, quoniam ulterius ab illa parte non ualuerunt exire. Nostri uero iam secure ibant quocunque ire disponebant. Tunc proceres elegerunt uiros optimos, equosque uelociores, et non longe ab urbe transierunt fluuium, et praedam maximam inuenerunt, equos et equas, mulos et mulas, asinos et camelos, et animalium quinque millia. Omnia haec egregia cohors adduxit ad castra, et celebrata est apud Christicolas laetitia magna. Quod infortunium ciues uehementer attriuit, quoniam abundantia rerum, quae nostros roborauit, perdita, illos debilitauit. Illic uero ubi praeda capta fuit, erat antiquum castrum, sed incuria et uetustate dirutum, et adhuc uigebat ibi quoddam monasterium. Quod ut magis constringerent inimicos suos, proceribus placuit reaedificare, et forti munitione circumdare. Quod cum in breui peractum fuit, inquisitio facta est quis illud custodiret. Et dum tractaretur de custodia, et plurima in uentum procederent uerba, Tancredus illustris princeps et egregius iuuenis, sicut erat alacer in sermonibus et factis, in medium prosiluit, dicens: « Ego custodiam castellum, si custodiae meae dignum recompensabitur meritum. » Pretium ergo omnes in commune taxauerunt, et quadringentas argenti marcas ei contulerunt. Tancredus castellum intrauit, idque peditum turmis fortique milite plusquam munitionem aliam firmauit. Quod feliciter, Deo opitulante, suscepit, quoniam ipsa die magnus Armeniorum populus, et Suranorum ad ciuitatem ueniebat, et urbanis opima uictualia afferebat. Quos omnes in insidiis positus Tancredus apprehendit, nec tamen eos, quia Christiani erant, occidere uoluit, sed cum ipsis sarcinis ad castrum suum conduxit. Quos tandem tali conditione illaesos abire permisit, quia promiserunt ei, in fide Christiana, se allaturos Christianis pro competenti pretio necessaria, quoadusque caperetur Antiochia. Quod illi strenue impleuerunt, sicut et spoponderunt. Tancredus uero uias ac semitas obstruxerat his qui erant in ciuitate, quod nullus audebat exire. Propterea pacis inducias quaesierunt, dicentes quod illo temporis interuallo apud se tractarent qua lege, qua conditione, se et ciuitatem Christianis deliberarent. Crediderunt principes, et dispositis pactionibus, et tempore constituto, tenendae pacis sacramenta dederunt et acceperunt. Portae ciuitatis aperiuntur, et eundi inuicem alteri ad alterum facultas conceditur. Tunc libere Franci per circuitum murorum ibant, et ad propugnacula cum ipsis ciuibus stabant, et ciues cum gaudio ad castra ueniebant. [5,3] CAPUT III. Processu denique temporis, cum iam suprema dies induciarum aduenisset, Walo quidam miles Christianus, et in armis egregius, et inter praecipuos nominatissimus, hic perfidae genti nimium credulus, quadam die per uirgulta eorum spatiabatur, et locorum amoenitate oculos pascebat. Hunc, ut inermem uirum, armati canes aggressi sunt, et membratim diuisum, miserabili cruciatu discerpserunt. Heu, heu! morte Walonis pax infringitur , data fidei sacramenta uiolantur, portae iterum urbis obstruuntur, et perfidi gentiles intra moenium turriumque suarum cauernas recluduntur. Luctus in castris permaximus habetur, quoniam ab omnibus uiris ac mulieribus mors Walonis crebris singultibus lamentatur . Coniux uero illius uniuersos ad lacrymas concitabat, quae se ultra morem aliarum miserabiliter laniabat, et quae alios ad luctum commouebat, propter crebra suspiria singultusque, nec loqui nec clamare poterat. Erat autem illa alto procerum sanguine procreata, et secundum carnis huius infirmitatem, forma prae caeteris egregia. Erat autem plerumque immobilis uelut columna marmorea, ita ut saepius mortua putaretur, nisi uitalis calor palpitans in supremo pectore sentiretur. Sed et adhuc pulsitabat uena latens sub cute minime pilosa, pubem quae ciliorum discriminabat. Cum uero respirabat, oblita feminei pudoris se in terram uolutabat, et genas unguibus secans, aureos crines disrumpebat. Occurrunt aliae matronae, quae de se illi facere talia prohibent, et pia custodia obseruant. Quae cum loqui potuit, in haec uerba prorupit dicens: Rex in personis trinus, miserere Walonis, Et uitae munus sibi confer, ut es Deus unus. Quid meruit Walo, quod mortuus est sine bello? Virgine matre satus, Walonis terge reatus, Quem de bellorum tot cassibus eripuisti, Et permisisti nunc tandem martyrizari. « Heu! quantum uidere desiderabat tuum sepulcrum, pro quo contempsit omnia sua quae habuit, et seipsum. Quo infelici infortunio fuit elongatus ensis suus, qui sic conueniebat lateri eius. O me saltem felicem, si licuisset mihi in supremo spiritu oculos claudere, uulnera lacrymis abluere, et manibus uesteque detergere, et dulcia sepulcro membra committere! » His questibus Euurardus frater suus interuenit, et in quantum admisit uis doloris, compescuit. [5,4] CAPUT IV. Illud sane praetereundum non est, quod ante mortem uiri istius contigit, dum tempus induciarum integrum et fidele mansit. Erat quidem Admiraldus de genere Turcorum in illa ciuitate regia, cum quo Boamundus plurima et priuata pacis tempore habuit colloquia. Hic inter caetera quodam die requisiuit ab eo, ubinam castra posuerit ille candidatorum exercitus innumerabilis, quorum in omnibus bellis fulciebantur auxilio. Dicebat enim quia aduentum illorum nunquam poterant sustinere, sed statim ut uidebant illos, incipiebant pauere illi ipsos ut uentus turbinis opprimerent, et isti uulnerabant; illi obruebant, et isti occidebant. Cui Boamundus ait: « Putasne alium exercitum esse quam hunc quem uides nostrum? « Cui ille: « Per Machomum meum praeceptorem iuro, quoniam si hic adessent, tota haec planities illos non caperet. Omnes habent equos albos, mirae celeritatis, et uestimenta, et scuta, et uexilla eiusdem coloris. Sed forsitan ideo absconduntur, ne uirtus uestra nobis manifestetur. Sed per fidem, quam habes in Iesum, ubi castra eorum locata sunt? » Boamundus itaque spiritu Dei illustratus, illico sensit hanc quam uiderat, uisionem Dei esse, nec quod quaerebat ex tentatione, sed ex bona uoluntate procedere: et respondens inquit: « Licet sis extraneus a lege nostra, quia uideo te bona erga nos uoluntate, bonoque spiritu animatum, aperiam tibi aliquod fidei nostrae sacramentum. Si tantum profundi intellectus haberes, gratias Creatori omnium referre deberes, qui tibi ostendit exercitum candidatum, et scias quia in terra non conuersantur, sed in supernis mansionibus regni coelorum. Hi sunt qui pro fide Christi martyrium sustinuerunt, et in omni terra contra incredulos dimicauerunt. Horum praecipui sunt signiferi, Georgius, Demetrius, Mauricius, qui in hac temporali uita militaria arma gestauerunt, et pro Christiana fide capite plexi sunt. Hi quoties nobis expedit, iubente Domino Iesu Christo, nobis suffragantur, et per hos inimici nostri praecipitantur. Et ut me uerum cognoscas profiteri, inquire et hodie et cras, et in die altera, an in tota regione hac eorum castra poterunt inueniri. Quod si inueniuntur, redarguti in conspectu tuo a mendacio, erubescemus. Et cum in tota regione nequiueris illos inuenire, si nobis necesse erit, in crastinum uidebis adesse. Unde igitur tam cito ueniunt, nisi a supernis sedibus in quibus morantur? « Cui respondit Pyrrhus; sic enim erat nomen eius: Et si de coelo ueniunt, ubi tot albos equos, tot scuta, tot uexilla inueniuntur? » Cui Boamundus: « Tu magna, et super sensum meum requiris. Propterea, si uis, accedat capellanus meus, qui tibi super his respondebit. » Ad haec capellanus: « Cum Omnipotens creator angelos suos, siue iustorum spiritus mittere disponit in terram, tunc assumunt sibi aeria corpora, ut per ea nobis innotescant, qui uideri non possunt in spiritali essentia sua. Ideo armati nunc apparent, ut quod in bello laboraturis auxilio ueniunt indicent. Si enim ut peregrini, uel ut sacerdotes stolis dealbati apparerent, non bellum, sed pacem nuntiarent. Expleto siquidem negotio pro quo ueniunt, ad coelestia remeant, unde uenerunt, et corpora, quae, ut uisibiles apparerent, acceperunt, in eamdem reponunt materiam quam sumpserunt. Ne mireris, si omnipotens Factor omnium transmutat materiam a se factam, in quamlibet speciem, qui uniuersa de nihilo adduxit in essentiam. » Et Pyrrhus ad haec ait: « Per ipsum quem asseris Creatorem, mira dicis, et rationabilia, nobisque hactenus inaudita. » His Boamundus adiecit et ait: « O Pyrrhe, nonne tibi uidetur magnum esse miraculum, quod per nos operatur Dominus Iesus Christus, in quem credimus? quia quanto nos pauciores sumus, tanto et fortiores; uos uero quanto numerosiores, tanto imbecilliores. Cui hanc uirtutem attribuis, humanitati an diuinitati? Homo non est a seipso, sed a Creatore suo; a quo habet esse, habet et posse. Ex hoc igitur coniicere potes, quia licet unus Creator creauerit nos et uos, uberiorem tamen suae uirtutis praestat abundantiam nobis quam uobis. Certi quippe in illius uirtute sumus, quia non solum Antiochiam, uerumetiam Romaniam totam, et Syriam, ipsam et Ierusalem obtinebimus, quia hoc promisit Dei Filius omnipotens Iesus. » Pyrrhus quidem haec et consimilia dicta Boamundi prudenter intellexit, eumque uehementer Boamundus suo amori attraxit. Cumque contigisset, inimico humani generis suadente, quod superius dictum est de Walone, Pyrrhus cum suo Boamundo loqui amplius non ualuit, sed tamen occulte per internuntium haec ei significauit: « Noui te nobilem uirum, atque fidelem Christianum; commendo me tuae fidei et meam domum; faciam tibi quae me hortatus est tres turres quas in Antiochia custodio, tibi tradam, et unam de portis, tibi tuaeque genti Christianae, et ne friuolum illud esse credas, et ne de mea fide diffidas, mitto filium meum tibi, quem unice unicum diligo, cumque sicut et me ipsum, tuae fidei committo. » Quibus uisis et auditis, Boamundus magno succensus est gaudio, magnaque in eo apud Deum excreuit deuotio, lacrymae ab oculis uberes erumpunt, et Deo gratias agens, manus in coelum tetendit. Nec mora, principes in unum conuocauit, eisque talia retulit, dicens: « Egregii principes et uiri bellatores, compertum est uobis quantum iniuriarum passi sumus in hac obsidione, quantaque patimur, et quam diu uoluerit Deus patiemur. Si Deus alicui hanc ciuitatem per aliquod ingenium dare uellet, dicite, an uestra autoritas ei eam concederet. » Ad haec multi exclamauerunt in unum, dicentes: « Nos simul eam habebimus, quoniam simul angustias necessitatum tolerauimus. » Tunc Boamundus modicum subridens, ait: « Vae ciuitati quae tot dominis subiecta erit! nolite, fratres, ea dicere: sed eius imperio subiiciatur, qui eam poterit acquirere. Qui ut uidit quia nil proficiebat, ad castra sua rediit, et tamen nuntios Pyrrhi, qui ad se uenerant, detinuit. » Principes uero, amoto Boamundo, consilium inierunt dicentes: « Nos bonum consilium non habemus, qui uerbis Boamundi uiri sapientissimi contraimus. Si a primo die quo huc uenimus, hoc fieri potuisset, magnum nobis commodum inde peruenisset. Nullus nostrorum propter ambitionem urbis Antiochiae de terra sua exiuit; eam habeat cui Deus dare uoluerit, nostra omnium una sit intentio, sancti scilicet sepulcri deliberatio. Placuit omnibus; Boamundus uocatur, eique Antiochia, si eam acquirere potest, beneuole ab omnibus conceditur. Boamundus itaque haud segnis uiros sibi fideles, noctis crepusculo, remittit ad amicum, ut ei renuntiet et modum et terminum. Pyrrhus remandat ut in crastinum commoueatur exercitus Francorum, quasi ire uelit ad praedandum in terram Sarracenorum. Et cum nox obscurare coeperit, reuertantur ad castra ex parte ciuitatis, « in qua ipse erectis (inquit) excubabo auribus in turribus meis. Prope murum parati ueniant, et nihil prorsus timeant. » Credidit hoc consilium Boamundus quibusdam suis familiaribus Hugoni Magno, et duci Godefrido, Podiensi episcopo, et comiti Raimundo. Dixit itaque eis: « Nocte uentura, diuina opitulante gratia, tradetur nobis Antiochia, » exposuitque eis nuntium. Qui auditis omnibus, gratulati sunt, et benedixerunt Dominum. In crastinum congregauerunt duces bellorum, ingentes militum cuneos, peditumque quam plures turmas, et egressi montana transierunt, quasi praedaturi, in terram Sarracenorum. Nocte adueniente cum summo silentio redierunt, seque bonae spei praeparauerunt. Boamundus uero ad locum sibi ab amico destinatum perrexit cum suis tantum militibus, et cum paucis longe remansit a moenibus, caeterosque cum una scala direxit ad ipsa moenia, quae erecta pertingere potuit ad propugnacula. Quae cum erecta fuit, ex tanta multitudine nullus prior ascendere praesumpsit. Cumque omnes sic haesitarent, tunc unus miles, nomine Fulcherius, Carnetensis natione, audacior caeteris, ait: « Ego in nomine Iesu Christi primus ascendam ad quodcunque me Deus uocauerit suscipiendum; siue ad martyrium, seu ad obtinendum uictoriae brauium. » Quo ascendente, caeteri subsequuntur, et in breui ad ipsa murorum fastigia peruenitur. Pyrrhus autem stabat illic, praestolans eorum aduentum, et aegre ferens nimiam tarditatem. Qui cum Boamundum minime uideret, inquisiuit ubi esset. Qui proxime adesse dicitur, sed Pyrrhus de absentia uehementer contristatus est, dicens: Quid facit ille piger? quid tardat, quidue moratur? Mittite qui dicat, quod citius ueniat. Mittite qui dicat, quia lux hodierna propinquat, Et creber cantus praesignat adesse serenum. Nuntius eligitur qui nuntiet haec Boamundo. Quod ut audiuit, festinus accurrit; sed cum ad scalam peruenit, fractam inuenit. Interea Fulcherius qui cum sexaginta iuuenibus armatis ascenderat, exceptis turribus Pyrrhi, tres alias bellica uirtute occupauerat, et in eis duos fratres Pyrrhi interemerat. Quod licet Pyrrhus non ignoraret, tamen a promisso fidei pacto non retardauit, sed ut audiuit quia scala fracta esset, uenienti Boamundo et omni Francorum multitudini portas aperuit. Et cum graues gemitus ab imo pectore traheret, longaque suspiria, nulla tamen eum a promissa fide illata reuocauit iniuria. Quem Boamundus in ipso portae introitu submisso capite salutauit, eique de collato beneficio gratias egit. Sed cum causam lamentationis eius didicisset, admodum indoluit, et de militibus suis qui eum custodirent, resque eius tuerentur fidelem custodiam dereliquit. Nec reticendum, quoniam sub illa nocte, cometa quae regni mutationem praesignat, inter alia coeli sidera rutilabat, et suae lucis radios producebat, et inter septentrionem et orientem, igneus rubor in coelo coruscabat. His euidentibus signis in coelo radiantibus, et aurora terris lucem referente, exercitus Dei portas Antiochiae intrauit, in uirtute illius qui inferni portas aereas contriuit, et ferreos uectes confregit, cuius potestas permanet in saecula saeculorum. Amen.