[2,0] De Ratione Dicendi ad C- Herennium liber II. [2,1] I. (1) In primo libro, Herenni, breuiter exposuimus, quas causas recipere oratorem oporteret, et in quibus officiis artis elaborare conueniret, et ea officia qua ratione facillime consequi posset. Verum, quod neque de omnibus rebus simul dici poterat et de maximis rebus primum scribendum fuit, quo cetera tibi faciliora cognitu uiderentur, ita nobis placitum est, ut ea, quae difficillima essent, potissimum conscriberemus. Causarum tria genera sunt: demonstratiuum, deliberatiuum, iudiciale. Multo difficillimum iudiciale est; ergo id primum absoluimus hoc et priore libro. De oratoris officiis quinque inuentio et prima et difficillima est. Ea quoque nobis erit hoc libro propemodum absoluta: paruae partes eius in tertium uolumen transferentur. (2) De sex partibus orationis primum scribere incepimus: in primo libro locuti sumus de exordio, narratione, diuisione, nec pluribus uerbis, quam necesse fuit, nec minus dilucide, quam te uelle existimabamus; deinde coniuncte de confirmatione et confutatione dicendum fuit. Quare genera constitutionum et earum partes aperuimus; ex quo simul ostendebatur, quomodo constitutionem et partem constitutionis causa posita reperiri oporteret. Deinde docuimus, iudicationem quemadmodum quaeri conueniret: qua inuenta curandum, ut omnis ratio totius orationis ad eam conferatur. Postea admonuimus esse causas conplures, in quas plures constitutiones aut partes constitutionum adcommodarentur. [2,2] II. Relicum uidebatur esse, ut ostenderemus, quae ratio posset inuentiones ad unam quamque constitutionem aut partem constitutionis adcommodare; et item quales argumentationes, quas Graeci epicheremata appellant, sequi, quales ueitari oporteret; quorum utrumque pertinet ad confirmationem et ad confutationem. Deinde ad extremum docuimus, cuiusmodi conclusionibus orationum uti oporteat; qui locus erat extremus de sex partibus orationis. Primum ergo quaeremus, quemadmodum quamque causam tractare conueniat et nimirum (coniecturalem) eam quae prima quaeque difficillima est, potissimum consideremus. (3) In causa coniecturali narratio accusatoris suspiciones interiectas et dispersas habere debet, ut nihil actum, nihil dictum, nusquam uentum aut abitum, nihil denique factum sine causa putetur. Defensoris narratio simplicem et dilucidam expositionem debet habere cum adtenuatione suspicionis. Huius constitutionis ratio in sex partes est distributa: probabile, conlationem, signum, argumentum, consecutionem, adprobationem. Horum unum quidquid quid ualeat, aperiemus. Probabile est per quod probatur expedisse peccare et ab simili turpitudine hominem numquam afuisse. Id diuiditur in causam et in uitam. Causa est ea, quae induxit ad maleficium commodorum uitatione, cum quaeritur, num quod commodum maleficio appetierit, num honorem, num pecuniam, num dominationem; num aliquam cupiditatem amoris aut eiusmodi libidinis uoluerit explere, aut num quod incommodum uitarit: inimicitias, infamiam, dolorem, supplicium. [2,3] III. (4) Hic accusator in spe commodi cupiditatem ostendet aduersarii, in uitatione incommodi formidinem augebit. Defensor autem negabit fuisse causam, si poterit, aut eam uehementer extenuabit; deinde inicum esse dicet omnes, ad quos aliquid emolumenti ex aliqua re peruenerit, in suspicionem maleficii deuocari. (5) Deinde uita hominis ex ante factis spectabitur. Primum considerabit accusator, num quando simile quid fecerit. Si id non reperiet, quaeret, num quando uenerit in similem suspicionem; et in eo debebit esse occupatus, ut ad eam causam peccati, quam paulo ante exposuerit, uita hominis possit adcommodari, hoc modo: Si dicet pecuniae causa fecisse, ostendat eum semper auarum fuisse, si honoris, ambitiosum; ita poterit animi uitium cum causa reperire, reperiat dispar. Si non poterit auarum demonstrare, demonstret conruptorem, perfidiosum, si quo modo poterit denique aliquo aut quam plurimis uitiis contaminare (personam); deinde qui illud fecerit tam nequiter, eundem hunc tam perperam fecisse non esse mirandum. Si uehementer castus et integer existimabitur aduersarius, dicet facta, non famam spectarei oportere; illum ante occultasse sua flagitia; se planum facturum ab eo maleficium non abesse. Defensor primum demonstrabit uitam integram, si poterit: id si non poterit, confugiet ad inprudentiam, stultitiam, adulescentiam, uim, persuasionem; quibus de rebus uituperatio eorum, quae extra id crimen erunt, non debeat atsignari. Sin uehementer hominis turpitudine inpedietur et infamia, prius dabit operam, ut falsos rumores dissipatos esse dicat de innocente; et utetur loco communi, rumoribus credi non oportere. Sin nihil eorum fieri potest, utatur extrema defensione: dicat non se de moribus eius apud censores, sed de criminibus aduersariorum apud iudices dicere. [2,4] IV. (6) Conlatio est, cum accusator id, quod aduersarium fecisse criminatur, alii nemini nisi reo bono fuisse demonstrat; aut alium neminem potuisse perficere nisi aduersarium; aut eum ipsum aliis rationibus aut non potuisse aut non aeque commode potuisse aut eum fugisse alias rationes commodiores propter cupiditatem. Hoc loco defensor demonstret oportet aut aliis quoque bono fuisse, aut alios quoque id, quod ipse insimuletur, facere potuisse. Signum est, per quod ostenditur idonea perficiendi facultas esse quaesita. Id diuiditur in partes sex: locum, tempus, spatium, occasionem, perficiendi, spem celandi. (7) Locus quaeritur, celebris an desertus, semper desertus an tum, cum id factum sit, in eo loco solitudo, sacer an profanus, publicus an priuatus fuerit; cuiusmodi loci adtingant, num, qui est passus, perspectus, exauditus esse possit. Horum quid reo, quid accusatori conueniat, perscribere non grauaremur, nisi facile quiuis causa posita posset iudicare. Initia enim inuentionis ab arte debent proficisci, cetera facile conparabit exercitatio. Tempus ita quaeritur: quid anni, qua hora noctu an interdiu, et qua die, qua noctis hora factum esse dicatur et cur eiusmodi temporibus. Spatium ita considerabitur: satisne longum fuerit ad eam rem , scieritne satis ad id perficiendum spatii futurum: nam parui refert satis spatii fuisse ad id perficiendum, si id ante sciri et ratione prouideri non potuit. Occasio quaeritur, idoneane fuerit ad rem adoriendam an alia melior, quae aut praeterita sit aut non expectata. Spes perficiendi ecqua fuerit, spectabitur hoc modo: si, quae supra dicta sunt signa, concurrent, si praeterea altera parte uires, pecunia, consilium, scientia, apparatio uidebitur esse, ex altera parte inbecillitas, inopia, stultitia, inprudentia, inapparatio demonstrabitur fuisse; qua re scire potuerit, utrum diffidendum an confidendum fuerit. Spes celandi quae fuerit quaeritur ex consciis, arbitris, adiutoribus, liberis aut seruis aut utrisque. [2,5] V. (8) Argumentum est, per quod res coarguitur certioribus argumentis et magis firma suspicione. Id diuiditur in tempora tria: praeteritum, instans, consequens. In praeterito tempore oportet considerare, ubi fuerit, ubi uisus sit, quicum uisus sit, num quid appararit, num quem conuenerit, num quid dixerit, num quid habuerit de consciis, de adiutoribus, de adiumentis; num quo in loco praeter consuetudinem fuerit aut alieno tempore. instanti tempore quaeretur, num uisus sit, cum faciebat, num qui strepitus, clamor, crepitus exauditus aut denique num quid aliquo sensu perceptum sit, aspectu, auditu, tactu, odoratu, gustatu; nam quiuis horum sensus potest conflare suspicionem. In consequenti tempore spectabitur, num quid re transacta relictum sit, quod indicet aut factum esse maleficium aut ab quo factum sit. Factum esse, hoc modo: si tumore et liuore decoloratum corpus est mortui, significat eum ueneno necatum. A quo factum sit, hoc modo: si telum, si uestimentum, si quid eiusmodi relictum aut si uestigium repertum fuerit; si cruor in uestimentis: si in eo loco conprehensus aut uisus transacto negotio, quo in loco res gesta dicitur. Consecutio est, cum quaeritur, quae signa nocentis et innocentis consequi soleant. Accusator dicet, si poterit, aduersarium, cum ad eum uentum sit, erubuisse, expalluisse, titubasse, inconstanter locutum esse, concidisse, pollicitum esse aliquid; quae signa conscientiae sint. Si reus horum nihil fecerit, accusator dicet eum usque adeo praemeditatum fuisse, quid sibi esset usu uenturum, ut confidentissime resisteret et responderet; quae signa confidentiae, non innocentiae sint. Defensor, si pertimuerit, magnitudine periculi, non conscientia peccati se commotum esse dicet; si non pertimuerit, fretum innocentia negabit esse commotum. [2,6] VI. (9) Adprobatio est, qua utimur ad extremum confirmata suspicione. Ea habet locos proprios atque communes. Proprii sunt ii, quibus nisi accusator nemo potest uti, et ii, quibus nisi defensor. Communes sunt, qui alia in causa ab reo, alia ab accusatore tractantur. In causa coniecturali proprius locus accusatoris est, cum dicit malorum misereri non oportere et cum auget peccati atrocitatem. Defensoris proprius locus est, cum misericordiam captat et cum accusatorem calumniari criminatur. Communes loci sunt cum accusatoris tum defensoris, abs testibus contra testes, abs quaestionibus contra quaestiones, ab argumentis contra argumenta, ab rumoribus contra rumores. A testibus dicemus secundum auctoritatem et uitam testium et constantiam testimoniorum; contra testes: uitae turpitudinem, testimoniorum inconstantiam; si aut fieri non potuisse dicemus aut non factum esse quod dicant aut scire illos non potuisse aut cupide dicere et argumentari. Haec et ad inprobationem et ad interrogationem testium pertinebunt. [2,7] VII. (10) A quaestionibus dicemus: cum demonstrabimus maiores ueri inueniendi causa tormentis et cruciatu uoluisse quaeri et summo dolore homines cogi, ut quicquid sciant dicant; et praeterea confirmatior haec erit disputatio, si, quae dicta erint, argumentando isdem uiis, quibus omnis coniectura tractatur, trahemus ad ueri similem suspicionem; idemque hoc in testimoniis facere oportebit. Contra quaestiones hoc modo dicemus: primum maiores uoluisse certis in rebus interponi quaestiones, cum, quae uere dicerentur, sceirei, quae falso in quaestione pronuntiarentur, refelli possent, hoc modo: Quo in loco quid positum sit, et si quid esset simile, quod uideri aut aliquo simili signo percipi posset; deinde dolori credi non oportere, quod alius alio recentior sit in dolore, quod ingeniosior ad eminiscendum, quod denique saepe scire aut suspicari possit, quid quaesitor uelit audire; quod cum dixerit, intellegat sibi finem doloris futurum. Haec disputatio conprobabitur, si refellemus, quae in quaestionibus erunt dicta, probabili argumentatione; idque partibus coniecturae, quas ante exposuimus, facere oportebit. (11) Ab argumentis et signis et ceteris locis, quibus augetur suspicio, dicere hoc modo conuenit: Cum multa concurrant argumenta et signa, quae inter se consentiant, rem perspicuam, non suspiciosam uideri oportere. Item plus oportere signis et argumentis credi quam testibus: haec enim eo modo exponi, quo modo re uera sint gesta; testes corrumpi posse uel pretio uel gratia uel metu uel simultate. Contra argumenta et signa et ceteras suspiciones dicemus hoc modo: si demonstrabimus nullam rem esse, quam non suspicionibus quiuis possit criminari; deinde unam quamque suspicionem extenuabimus et dabimus operam, ut ostendamus nihilo magis in nos eam quam in alium quempiam conuenire; indignum facinus esse sine testibus coniecturam et suspicionem firmamenti satis habere. [2,8] VIII. (12) A rumoribus dicemus: si negabimus temere famam nasci solere, quin supsit aliquid; et si dicemus causam non fuisse, quare quispiam confingeret et eminisceretur; et praeterea, si ceteri falsi soleant esse, argumentabimur hunc esse uerum. Contra rumores dicemus: primum, si docebimus multos esse falsos rumores, et exemplis utemur, de quibus falsa fama fuerit; et aut iniquos nostros aut homines natura maliuolos et maledicos confincxisse dicemus; et aliquam aut fictam fabulam in aduersarios adferemus, quam dicamus omnibus in ore esse, aut uerum rumorem proferemus, qui illis aliquid turpitudinis adferat, neque tamen ei rumori nos fidem habere dicemus, ideo quod quiuis unus homo possit quamuis turpem de quolibet rumorem proferre et confictam fabulam dissipare. Verumtamen si rumor uehementer probabilis esse uidebitur, argumentando famae fidem poterimus abrogare. Quod et difficillima tractatu est constitutio coniecturalis et in ueris causis saepissime tractanda est, eo diligentius omnis eius partis perscrutati sumus, ut ne paruula quidem titubatione aut offensatione impediremur, si ad hanc rationem praeceptionis adsiduitatem exercitationis adcommodassemus. [2,9] IX. Nunc ad legitimae constitutionis partes transeamus. (13) Cum uoluntas scriptoris cum scripto dissidere uidebitur, si a scripto dicemus, his locis utemur: secundum narrationem primum scriptoris conlaudatione, deinde scripti recitatione; deinde percontatione, scirentne idonee aduersarii id scriptum fuisse in lege aut testamento aut stipulatione aut quolibet scripto, quod ad eam rem pertinebit; deinde conlatione, quid scriptum sit, quid aduersarii se fecisse dicant, quid iudicem sequi conueniat: utrum id, quod diligenter perscriptum sit, an id, quod acute sit excogitatum; deinde ea sententia, quae ab aduersariis sit excogitata et scripto adtributa, contemnetur et infirmabitur. Deinde quaeretur, quid periculi fuerit, si id uoluisset adscribere; aut num non potuerit perscribi. Deinde a nobis sententia reperietur et causa proferetur, quare id scriptor senserit, quod scripserit; et demonstrabitur scriptum illud esse dilucide, breuiter, commode, perfecte, cum ratione certa. Deinde exempla proferentur, quae res, cum ab aduersariis sententia et uoluntas adferretur, ab scripto potius iudicatae sint. Deinde ostendetur, quam periculosum sit ab scripto recedere. Locus communis est contra eum, qui, cum fateatur se contra quod legibus sanctum aut testamento perscriptum sit, fecisse, tamen facti quaerat defensionem. [2,10] X. (14) A sententia sic dicemus: primum laudabimus scriptoris commoditatem atque breuitatem, quod tantum scripserit, quod necesse fuerit; illud quod sine scripto intellegi potuerit, non necessario scribendum putarit. Deinde dicemus calumniatoris esse officium uerba et litteras sequi, neclegere uoluntatem. Deinde id, quod scriptum sit, aut non posse fieri, aut non lege non more non natura non aequo et bono posse fieri; quae omnia noluisse scriptorem quam rectissime fieri nemo dicet; at ea, quae a nobis facta sint, iustissime facta. Deinde contrariam sententiam aut nullam esse, aut stultam, aut iniustam, aut non posse fieri, aut constare cum superioribus et inferioribus sententiis; aut cum iure communi aut cum aliis legibus communibus aut cum rebus iudicatis dissentire. Deinde exemplorum a uoluntate et contra scriptum iudicatorum enumeratione, deinde legum aut stipulationum breuiter exscriptarum, in quibus intellegatur scriptorum uoluntas, et expositione. Locus communis contra eum, qui scriptum recitet et scriptoris uoluntatem non interpretetur. (15) Cum duae leges inter se discrepent, uidendum est primum, num quae obrogatio aut derogatio sit; deinde utrum leges ita dissentiant, ut altera iubeat, altera uetet, an ita, ut altera cogat, altera permittat. Infirma enim erit eius defensio, qui negabit se fecisse, quod cogeretur, cum altera lex permitteret: plus enim ualet sanctio permissione. Item illa defensio tenuis est, cum ostenditur id factum esse, quod ea lex sanciat, cui legi obrogatum aut derogatum sit; id, quod posteriore lege sanctum sit, esse neclectum. Cum haec erunt considerata, statim nostrae legis expositione, recitatione, conlaudatione utemur. Deinde contrariae legis enodabimus uoluntatem et eam trahemus ad nostrae causae commodum. Dein de iuridiciali absoluta sumemus rationem iuris et quaeremus partes iuris, utrocum faciant; de qua parte iuridicialis posterius disseremus. [2,11] XI. (16) Si ambiguum esse scriptum putabitur, quod in duas aut plures sententias trahi possit, hoc modo tractandum est: primum, sitne ambiguum, quaerendumst; deinde, quomodo scriptum esset, si id, quod aduersarii interpretantur, scriptor fieri uoluisset, ostendendum est; deinde id, quod nos interpretemur, et fieri posse, et honeste recte lege more natura bono et aequo fieri posse; quod aduersarii interpretentur, ex contrario; nec esse ambigue scriptum, cum intellegatur, utra sententia uera sit. Sunt, qui arbitrentur ad hanc causam tractandam uehementer pertinere cognitionem amphiboliarum eam, quae ab dialecticis proferatur. Nos uero arbitramur non modo nullo adiumento esse, sed potius maximo inpedimento. Omnes enim illi amphibolias aucupantur, eas etiam, quae ex altera parte sententiam nullam possunt interpretari. Itaque et alieni sermonis molesti interpellatores et scripti cum odiosi tum obscuri interpretes sunt; et dum caute et expedite loqui uolunt, infantissimi reperiuntur. Ita dum metuunt in dicendo, ne quid ambiguum dicant, nomen suum pronuntiare non possunt. Verum horum pueriles opiniones rectissimis rationibus, cum uoles, refellemus. In praesentiarum hoc intercedere non alienum fuit, ut huius infantiae garrulam disciplinam contemneremus. [2,12] XII. (17) Cum definitione utemur, primum adferemus breuem uocabuli definitionem, hoc modo: "Maiestatem is minuit, qui ea tollit, ex quibus rebus ciuitatis amplitudo constat. Quae sunt ea, Q- Caepio? Suffragia, magistratus. Nempe igitur tu et populum suffragio et magistratum consilio priuasti, cum pontes disturbasti." Item ex contrario: "Maiestatem is minuit, qui amplitudinem ciuitatis detrimento aerarium enim conseruaui, libidini malorum restiti, maiestatem omnem interire non passus sum." Primum igitur uocabuli sententia breuiter et ad utilitatem adcommodate causae describitur; deinde factum nostrum cum uerbi descriptione coniungetur; deinde contrariae descriptionis ratio refelletur, si aut falsa erit aut inutilis aut turpis aut iniuriosa: id quod ex iuris partibus sumetur de iuridiciali absoluta, de qua iam loquemur. (18) Quaeritur in translationibus primum, num aliquis eius rei actionem, petitionem aut persecutionem habeat, num alio tempore, num alia lege, num alio quaerente. Haec legibus et moribus, aequo et bono reperientur; de quibus dicetur in iuridiciali absoluta. In causa ratiocinali primum quaeretur, ecquid in rebus maioribus aut minoribus aut dissimilibus similiter scriptum aut iudicatum sit; deinde, utrum ea res similis sit ei rei, qua de agitur, an dissimilis; deinde, utrum consulto de ea re scriptum non sit, quod noluerit cauere, an quod satis cautum putarit propter ceterorum scriptorum similitudinem. De partibus legitimae constitutionis satis dictum est: nunc ad iuridicialem reuertemur. [2,13] XIII. (19) Absoluta iuridiciali constitutione utemur, cum ipsam rem, quam nos fecisse confitemur, iure factum dicemus, sine ulla adsumptione extrariae defensionis. In ea conuenit quaeri, iurene sit factum. De eo causa posita dicere poterimus, si, ex quibus partibus ius constet, cognouerimus. Constat igitur ex his partibus: natura, lege, consuetudine, iudicato, aequo et bono, pacto. Natura ius est, quod cognationis aut pietatis causa obseruatur, quo iure parentes a liberis, et a parentibus liberi coluntur. Lege ius est id, quod populi iussu sanctum est quod genus: ut in ius eas, cum uoceris. Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque, ac si legitimum sit, usitatum est quod genus id quod argentario tuleris expensum, ab socio eius recte petere possis. Iudicatum est id, de quo sententia lata est aut decretum interpositum. Ea saepe diuersa sunt, ut aliud alio iudici aut praetori aut consuli aut tribuno plebis placitum sit et fit, ut de eadem re saepe alius aliud decreuerit aut iudicarit, quod genus: M- Drusus praetor urbanus, quod cum herede mandati ageretur, iudicium reddidit, Sex- Iulius non reddidit. Item: Caelius iudex absoluit iniuriarum eum, qui Lucilium poetam in scaena nominatim laeserat, P- Mucius eum, qui L- Accium poetam nominauerat, condemnauit. (20) Ergo, quia possunt res simili de causa dissimiliter iudicatae proferri, cum id usu uenerit, iudicem cum iudice tempus cum tempore, numerum cum numero iudiciorum conferemus. Ex aequo et bono ius constat, quod ad ueritatem communem uidetur pertinere, quod genus ut maior annis LX et cui morbus causa est, cognitorem det. Ex eo uel nouum ius constitui conuenit ex tempore et ex hominis dignitate. Ex pacto ius est, si quid inter se pepigerunt, si quid inter quos conuenit. Pacta sunt, quae legibus obseruanda sunt, hoc modo: Rem ubi pagunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam coicito. Sunt item pacta, quae sine legibus obseruantur ex conuento quae iure praestare dicuntur. His igitur partibus iniuriam demonstrari, ius confirmari conuenit, id quod in absoluta iuridiciali faciundum uidetur. [2,14] XIV. (21) Cum ex conparatione quaeretur, utrum satius fuerit facere, id, quod reus dicat se fecisse, an id, quod accusator dicat oportuisse fieri, primum quaeri conueniet, utrum fuerit utilius ex contentione, hoc est, utrum honestius, facilius, conducibilius. Deinde oportebit quaeri, ipsumne oportuerit iudicare, utrum fuerit utilius an aliorum fuerit utilius statuendi potestas. Deinde interponetur ab accusatore coniecturali, qua re putetur non ratione factum esse, quo melius deteriori anteponetur, sed in eo dolo malo negotium gestum de aliqua probabili causa. Ab defensore refellatur argumentatio coniecturalis, de qua ante dictum est. Deinde quaeretur, potueritne uitari, ne in eum locum ueniretur. His sic tractatis accusator utetur loco communi in eum, qui inutile utili praeposuerit, (22) cum statuendi non habuerit potestatem. Defensor contra eos, qui aecum censeant rem perniciosam utili praeponi, utetur loco communi per conquestionem: simul quaerat ab accusatoribus, ab iudicibus ipsis, quid facturi essent, si in eo loco fuissent; et tempus, locum, rem, deliberationem suam ponet ante oculos. [2,15] XV. Translatio criminis est, cum ab reo facti causa in aliorum peccatum transfertur. Primum quaerendum est, iurene in alium crimen transferatur; deinde spectandum est, aeque magnum sit illud peccatum, quod in alium transferatur, atque illud, quod reus suscepisse dicatur; deinde, oportueritne in ea re peccare, in qua alius ante peccarit; deinde, oportueritne iudicium ante fieri; deinde, cum factum iudicium non sit de illo crimine, quod in alium transferatur, oporteatne de ea re iudicium fieri, quae res in iudicium non deuenerit. Locus communis accusatoris contra eum, qui plus censeat uim quam iudicia ualere oportere. Et ab aduersariis percontabitur accusator, quid futurum sit, si idem ceteri faciant, ut de indemnatis supplicia sumant, quod eos idem fecisse dicant. Quid, si ipse accusator idem facere uoluisset? Defensor eorum peccati atrocitatem proferet, in quos crimen transferet; rem, locum, tempus ante oculos ponet, ut ii, qui audient, existiment, aut non potuisse aut (non) inutile fuisse rem in iudicium uenire. [2,16] XVI. (23) Concessio est, per quam nobis ignosci postulamus. Ea diuiditur purgationem et deprecationem. Purgatio est, cum consulto a nobis factum negamus. Ea diuiditur in necessitudinem, fortunam, inprudentiam. De his partibus primum ostendendum est; deinde ad deprecationem reuertendum uidetur. Primum considerandum est, num culpa uentum sit in necessitudinem (num culpa ueniendi necessitudinem fecerit). Deinde quaerendum est quo modo uis illa uitari potuerit ac leuari. Deinde in necessitudinem causam conferet, expertusne sit, quid contra facere aut excogitare posset. Deinde, num quae suspiciones ex coniecturali constitutione trahi possint, quae significent id consulto factum esse, quod necessario cecidisse dicitur. Deinde, si maxime necessitudo quaepiam fuerit, conueniatne eam satis idoneam putari. (24) primum quaeretur, utrum potuerit nescire an non potuerit; deinde utrum data sit opera, ut sciretur, an non; deinde, utrum casu nescierit an culpa. Nam qui se propter uinum aut amorem aut iracundiam fugisse rationem dicet, is animi uitio uidebitur nescisse, non inprudentia; quare non inprudentia se defendet, sed culpa contaminabit. Deinde coniecturali constitutione quaeretur, utrum scierit an ignorauerit; et considerabitur satisne inprudentia praesidii debeat esse, cum factum esse constet. Cum in fortunam causa confertur et ea re defensor ignosci reo dicet oportere, eadem omnia uidentur consideranda, quae de necessitudine praescripta sunt. Etenim omnes haec tres partes purgationis inter se finitimae sunt, ut in omnes eadem fere possint adcommodari. Loci communis in his causis: accusatoris contra eum, qui cum peccasse confiteatur, tamen oratione iudices demoretur; defensoris, de humanitate, misericordia: uoluntatem in omnibus rebus spectari conuenire; quae consulto facta non sint, an ea fraudei esse non oportere. [2,17] XVII. (25) Deprecatione utemur, cum fatebimur nos peccasse neque id inprudentes, aut fortuito aut necessario fecisse dicemus: et tamen ignosci nobis postulabimus. Hic ignoscendi ratio quaeritur ex his locis: si plura aut maiora officia quam maleficia uidebuntur constare; si qua uirtus aut nobilitas erit in eo, qui supplicabit; si qua spes erit usui futurum, sine supplicio discesserit; si ipse ille supplex mansuetus et misericors in potestatibus ostendetur fuisse; si ea, quae peccauit, non odio neque crudelitate, sed officio et recto studio commotus fecit; si tali de causa aliis quoque ignotum est; si nihil ab eo periculi nobis futurum uidebitur, si eum missum fecerimus; si nulla a nostris ciuibus aut ab aliqua ciuitate uituperatio ex ea re suscipietur. (26) Loci communis: de humanitate, fortuna, misericordia, rerum commutatione. His locis omnibus ex contrario utetur is, qui contra dicet, cum amplificatione et enumeratione peccatorum. Haec causa iudicialis fieri non potest, ut in libro primo ostendimus, sed, quod potest uel ad senatum uel ad consilium uenire, non uisa est supersedenda. Cum ab nobis crimen remouere uolemus, aut in rem aut in hominem nostri peccati causam conferemus. Si causa in hominem conferetur, quaerendum erit primum, potueritme tantum, quantum reus demonstrabit, is, in quem causa conferetur: et, quone modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsisti; si maxime ita sit, num ea re concedi reo conueniat, quod alieno inductu fecerit. Deinde in coniecturalem trahetur controuersiam et edisseretur, num consulto factum sit. Si causa in rem quandam conferetur, et haec eadem fere et omnia, quae de necessitudine praecepimus, consideranda erunt. [2,18] XVIII. (27) Quoniam satis ostendisse uideamur, quibus argumentationibus in uno quoque genere causae iudicialis uti conueniret, consequi uidetur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile inuenire, quid sit causae adiumento; difficillimum est inuentum expolire et expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, nec eodem identidem reuoluamur, neque incoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsei meminisse poterimus, quid quoque loco dixerimus, et auditor cum totius causae tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere et meminisse poterit. (28) Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partes est distributa: propositionem, rationem, rationis confirmationem, exornationem, conplexionem. Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit quod probari uolumus. Ratio est quae causam demonstrat, uerum esse id, quod intendimus, breui subiectione. Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis conroborat breuiter expositam rationem. Exornatio est, qua utimur rei honestandae et conlocupletandae causa, confirmata argumentatione. Conplexio est, quae concludit breuiter, conligens partes argumentationis. [2,19] XIX. Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem: "Causam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit Aiacen. Inimicum enim acerrimum de medio tollere uolebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat. Videbat illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi conparare; consueuerat, se iure non potuerat, iniuria quauis inimico exitium machinari: cui rei mors indigna Palamedi testimonium dat. Ergo et metus periculi hortabatur eum interimere, a quo supplicium uerebatur; consuetudo peccandi maleficii suscipiendi remouebat dubitationem. (29) Omnes enim cum minima peccata cum causa suscipiunt, tum uero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, si conplures scelere se contaminarunt imperii cupiditate, si multi leue conpendium fraude maxima commutarunt, cui mirum uidebitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem non temperasse? Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus inimicum incolumem esse noluit: qui tandem hoc mirum uidebitur? Nam cum feras bestias uideamus alacres et erectas uadere, ut alteri bestiae noceant, non est incredibile putandum istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam neque bonam neque malam rationem uideamus, in isto plurimas et pessumas rationes semper fuisse intellegamus. (30) Si ergo pollicitus sum me daturum causam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstraui, non est dubium quin confiteatur causam maleficii fuisse." Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti. Est cum conplexione supersedendum est, si res breuis est, ut facile memoria conprehendatur; est cum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res uidetur esse. Sin et breuis erit argumentatio et res tenuis aut humilis, tum et exornatione et conplexione supersedendum est. In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepertita; breuissima est tripertita; mediocris sublata aut exornatione aut conplexione quadripertita. [2,20] XX. (31) Duo genera sunt uitiosarum argumentationum: unum, quod ab aduersario reprehendi potest, id quod pertinet ad causam: alterum, quod tametsi nugatorium est, tamen non indiget reprehensionis. i exempla subiecero, intellegere dilucide non poteris. Haec cognitio uitiosarum argumentationum duplicem utilitatem adferet. Nam et uitare in argumentatione uitium admonebit et ab aliis non uitatum commode reprehendere docebit. Quoniam igitur ostendimus perfectam et plenam argumentationem ex quinque partibus constare, in una quaque parte argumentationis quae uitia uitanda sunt consideremus, ut et ipsi ab his uitiis recedere, et aduersariorum argumentationes hac praeceptione in omnibus partibus temptare et ab aliqua parte labefactare possimus. (32) Expositio uitiosa est, cum ab aliqua aut a maiore parte ad omnes confertur id, quod non necessario est omnibus adtributum; ut si quis hoc modo exponat: "Omnes, qui in paupertate sunt, malunt maleficio parare diuitias, quam officio paupertatem tueri." Si qui hoc modo exposuerit argumentationem, ut non curet quaerere, qualis ratio aut rationis confirmatio sit, ipsam facile reprehendemus expositionem, cum ostendemus, id, quod in aliquo paupere inprobo sit, in omnes pauperes falso et iniuria conferri. (33) Item uitiosa expositio est, cum id, quod raro fit, fieri omnino negatur, hoc modo: "Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere." Nam cum nonnemo deuenerit in amorem uno aspectu, et cum ille neminem dixerit, omnino nihil differt raro id fieri, dummodo aliquando fieri aut posse modo fieri intellegatur. [2,21] XXI. Item uitiosa expositio est, cum omnes res ostendemus nos collegisse et aliquam rem idoneam praeterimus, hoc modo: "Quoniam igitur hominem occisum constat esse, necesse est aut a praedonibus aut ab inimicis occisum esse aut abs te, quem ille heredem testamento ex parte faciebat. Praedones in illo loco uisi numquam sunt, inimicum nullum habebat: relinquitur, si neque a praedonibus neque ab inimicis occisus est, quod alteri non erant, alteros non habebat, ut abs te sit interemptus." Nam in huiuscemodi expositione reprehensione utemur, si quos praeterquam quos ille conlegerit, potuisse suscipere maleficium ostenderimus: uelut in hoc exemplo, cum dixerit necesse esse aut a praedonibus aut ab inimicis aut a nobis occisum esse, dicemus: potuisse uel a familia uel a coheredibus nostris. Cum hoc modo illorum conlectionem disturbauerimus, nobis latiorem locum defendendi reliquerimus. Ergo hoc quoque uitandum est in expositione, ne quando, cum omnia collegisse uideamur, aliquam idoneam partem reliquerimus. (34) Item uitiosa expositio est, quae constat ex falsa enumeratione, si aut, cum plura sunt, pauciora dicamus, hoc modo: "Duae res sunt, iudices, quae omnes ad maleficium inpellant, luxuries et auaritia." "Quid amor?" inquiet quispiam, "Quid ambitio? Quid religio? Quid metus mortis? Quid imperii cupiditas? Quid denique alia permulta?" Item falsa enumeratio est, cum pauciora sunt et plura dicimus, hoc modo: "Tres res sunt, quae omnes homines sollicitent, metus, cupiditas, aegritudo." Satis enim fuerat dixisse metum, cupiditatem, quoniam aegritudinem cum utraque re coniunctam esse necesse est. [2,22] XXII. Item uitiosa expositio est, quae nimium longe repetitur, hoc modo: "Omnium malorum stultitia est mater atque materies. Ea parit inmensas cupiditates. Inmensae porro cupiditates infinitae, inmoderatae sunt. Haec pariunt Auaritia porro hominem ad quod uis maleficium impellit. Ergo auaritia inducti aduersarii nostri hoc in se facinus admiserunt." Hic id, quod extremum dictum est, satis fuit exponere, ne Ennium et ceteros poetas imitemur, quibus hoc modo loqui concessum est: Utinam ne in nemore Pelio securibus Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes, Neue inde nauis inchoandi exordium Cepisset, quae nunc nominatur nomine Argo, quia Argiui in ea delecti uiri Vecti petebant pellem inauratam arietis Colchis, imperio regis Peliae, per dolum: Nam numquam errans mea efferret pedem. Nam hic satis erat dicere, si id modo, quod satis esset, curarent poetae: Utinam ne era errans mea domo efferret pedem. (Medea animo aegro, amore saeuo saucia) Ergo hac quoque ab ultimo repetitione in expositionibus magnopere supersedendum est. Non enim + reprehensione, sed sicut aliae conplures, sua sponte uitiosa est. [2,23] XXIII. (35) Vitiosa ratio est, quae ad expositionem non est adcommodata uel propter infirmitatem uel propter uanitatem. Infirma ratio est, quae non necessario ostendit ita esse, quemadmodum expositum est, uelut apud Plautum: Amicum castigare ob meritam noxiam Inmune est facinus, uerum in aetate utile Et conducibile. Haec expositio est. Videamus, quae ratio adferatur: nam ego amicum hodie meum Concastigabo pro commerita noxia. Ex eo, quod ipse facturus est, non ex eo, quod fieri conuenit, utile quid sit, ratiocinatur. Vana ratio est, quae ex falsa causa constat, hoc modo: "Amor fugiendus non est: nam ex eo uerissima nascitur amicitia." Aut hoc modo: "Philosophia uitanda est: adfert enim socordiam atque desidiam." Nam hae rationes nisi falsae essent, expositiones quoque earum ueras esse confiteremur. (36) Itemque infirma ratio est, quae non necessariam causam adfert expositionis: uelut Pacuuius: Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi Saxoque instare in globoso praedicant uolubili: Id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam autumant. Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat, quo sese adplicet; Insanam autem aiunt, quia atrox, incerta instabilisque sit; Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere. Sunt autem alii philosophi, qui contra Fortunam negant Ullam misera in aetate esse: Temeritatem esse autumant. Id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet: Velut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo. Naufragio nempe rem ergo id factum, hau Forte aut Fortuna optigit. Nam hic Pacuuius infirma ratione utitur, cum ait uerius esse temeritate quam fortuna res geri. Nam utraque opinione philosophorum fieri potuit, ut is, qui rex fuisset, mendicus factus esset. [2,24] XXIV. (37) Item infirma ratio est, cum uidetur pro ratione adferri, sed idem dicit, quod in expositione dictum est, hoc modo: "Magno malo est hominibus auaritia, idcirco quod homines magnis et multis incommodis conflictantur propter inmensam pecuniae cupiditatem." Nam hic aliis uerbis idem per rationem dicitur, quod dictum est per expositionem. Item infirma ratio est, quae minus idoneam, quam res postulat, causam subicit expositionis, hoc modo: "Utilis est sapientia, propterea quod qui sapientes sunt, pietatem colere consuerunt." Item: "Utile est amicos ueros habere: habeas enim quibuscum iocari possis." Nam in huiusmodi rationibus non uniuersa neque absoluta, sed extenuata ratio est, quae uel alii expositioni potest adcommodari, ut facit Pacuuius, qui eandem adfert rationem, quare caeca, eandem, quare bruta fortuna dicitur. (38) In confirmatione rationis multa et uitanda in nostra et obseruanda in aduersariorum oratione sunt uitia proptereaque diligentius consideranda, quod adcurata confirmatio rationis totam uehementissime conprobat argumentationem. Utuntur igitur studiosei in confirmanda ratione duplici conclusione hoc modo: Iniuria abs te adficior indigna, pater; Nam si inprobum esse Chrespontem existimas, Cur me huic locabas nuptiis? Sin est probus, Cur talem inuitam inuitum cogis linquere? Quae hoc modo concludentur, aut ex contrario conuertentur aut ex simplici parte reprehendentur. Ex contrario hoc modo: Nulla te indigna, nata, adficio iniuria. Si probus est, te locaui; sin est inprobus, Diuortio te liberabo incommodis. Ex simplici parte reprehendetur, sei ex duplici conclusione alterutra pars diluitur, hoc modo: Nam si inprobum esse Chrespontem existimas, Cur me huic locabas nuptiis? # Duxi probum, Erraui. Post cognoui, et fugio cognitum." (39) Ergo reprehensio huiusmodi conclusionis duplex est; auctior illa superior, facilior haec posterior ad excogitandum. [2,25] XXV. Item uitiosa confirmatio est rationis, cum ea re, quae plures res significat, abutimur pro certo unius rei signo, hoc modo: "Necesse est, quoniam pallet, aegrotasse"; aut "Necesse est peperisse, quoniam sustinet puerum infantem." Nam haec sua sponte certa signa non habent: sin cetera quoque similia concurrunt, nonnihil illiusmodi signa adaugent suspicionem. Item uitiosum est, quod uel in alium uel eum ipsum, qui dicit - quod in aduersarium dicit - potest conuenire, hoc modo: Miseri sunt, si uxores ducunt. # At tu duxisti alteram." Item uitiosum est id, quod uulgarem habet defensionem, hoc modo: "Iracundia deductus peccauit aut adulescentia aut amore." Huiuscemodi enim deprecationes si probabuntur, inpune maxima peccata dilabentur. Item uitiosum est, quom id pro certo sumitur quod inter omnes constat, quod etiam nunc in controuersia, hoc modo: Eho tu, dii, quibus est potestas motus superum atque inferum, Pacem enim inter sese conciliant, conferunt concordiam. Nam ita pro suo iure hoc exemplo utentem Chrespontem Ennius induxit, quasi iam satis certis rationibus ita esse demonstrasset. (40) Item uitiosum est, quod iam quasi sero atque acto negotio dici uidetur, hoc modo: "In mentem mihi si uenisset, Quiritis, non commisissem, ut in hunc locum res ueniret, nam hoc aut hoc fecissem; sed me tum haec ratio fugit." Item uitiosum est, quom id, quod in aperto delicto positum est, tamen aliqua tegitur defensione, hoc modo: Cum te expetebant omnes, florentissimo Regno reliqui: nunc desertum ab omnibus Summo periclo sola restituam paro. [2,20] XXVI. Item uitiosum est, quod in aliam partem ac dictum sit potest accipi. Id est huiusmodi, ut si quis dixerit: "Satius est uti regibus, quam uti malis legibus." Nam et hoc, tametsi rei augendae causa potest sine malitia dici, tamen propter potentiam eius, qui dicit, non dicitur sine atroci suspicione. (41) Item uitiosum est falsis aut uulgaribus definitionibus uti. Falsae sunt huiusmodi, si quis dicat iniuriam esse nullam, nisi quae ex pulsatione aut conuicio constet. Vulgares sunt, quae nihilominus in aliam rem transferri possunt, ut si quis dicat: "Quadruplator, ut breuiter scribam, capitalis: est enim inprobus et pestifer ciuis." Nam nihilo magis quadruplatoris quam furis, quam sicarii aut proditoris attulit definitionem. Item uitiosum est pro argumento sumere, quod in disquisitione positum est; ut si quis quem furti arguat et ita dicat, eum esse hominem inprobum, auarum, fraudulentum: ei rei testimonium esse, quod sibi furtum fecerit. Item uitiosum est controuersiam controuersia dissoluere, hoc modo: "Non conuenit, censores, istum uobis satis facere, quod ait se non potuisse adesse ita, ut iuratus fuerat. Quid? Si ad exercitum non uenisset, idemne tribuno militum diceret?" Hoc ideo uitiosum est, quia non expedita aut iudicata res, sed inpedita et in simili controuersia posita exempli loco profertur. (42) Item uitiosum est, cum id, de quo summa controuersia est, parum expeditur et, quasi transactum sit, relinquitur, hoc modo: Aperte fatur dictio, sei intellegas: Tali fuit, Iubet, potiri si studeamus Pergamum. Quem ego me profiteor esse: me est aecum frui Fraternis mihique adiudicarier, Vel quod propinquus uel quod uirtute aemulus. Item uitiosum est ipsum sibi in sua oratione dissentire et contra atque ante dixerit dicere, hoc modo: Qua causa accusem hunc? tum id exputando euoluere: Nam si ueretur, quid eum accuses, qui est probus? Sin inuerecundum animi ingenium possidet, Quid autem eum accuses, qui id parui auditum aestimet? Non incommoda ratione uidetur sibi ostendisse, quare non accusaret. Quid postea? Quid ait? Nunc ego te ab summo iam detexam exordio. [2,27] XXVII. (43) Item uitiosum est, quod dicitur contra iudicis uoluntatem aut eorum, qui audiunt, si aut partes, quibus illi student, aut homines, quos illi caros habent, laedantur aut aliquo eiusmodi uitio laeditur auditoris uoluntas. Item uitiosum est non omnis res confirmare, quas pollicitus sis in expositione. Item uerendum est, ne de alia re dicatur, cum alia de re controuersia sit; inque eiusmodi uitio considerandum est, ne aut ad rem addatur quid aut quippiam de re detrahatur, aut tota causa mutata in aliam causam deriuetur; uti apud Pacuuium faciunt Zethus cum Amphione, quorum controuersia de musica inducta disputatione in sapientiae rationem et uirtutis utilitatem consumitur. Item considerandum est, ne aliud accusatoris criminatio contineat, aliud defensoris purgatio purget, quod saepe consulto multi ab reo faciunt angustiis causae coacti; ut si quis, cum accusetur ambitu magistratum petisse, ab imperatoribus saepe numero apud exercitum donatum esse. Hoc si diligenter in oratione aduersariorum obseruauerimus, saepe deprehendemus eos de ea re quod dicant non habere. (44) Item uitiosum est artem aut scientiam aut studium quodpiam uituperare propter eorum uitia, in eo studio sunt: ueluti qui rhetoricam uituperant propter alicuius oratoris uituperandam uitam. Item uitiosum est ex eo, quia perperam factum constet esse, putari ostendi a certo homine factum esse, hoc modo: "Mortuum deformatum, tumore praeditum, corpore decoloratum constat fuisse: ergo ueneno necatus est." Deinde, si sit usque in eo occupatus, ut multi faciunt, uenenum datum, uitio non mediocri conflictetur. Non enim factumne sit quaeritur, sed a quo factum sit. [2,28] XXVIII. (45) Item uitiosum est in conparandis rebus alteram rem efferre, de re altera mentionem non facere aut neglegentius disputare: ut si cum conparetur, utrum satius sit populum frumentum accipere an non accipere, quae commoda sint in altera re uera, curet, enumeret; quae in altera incommoda sint et quae uelit depressa, praetereat aut ea, quae minima sint, dicat. Item uitiosum est in rebus conparandis necesse putari alteram rem uituperari, cum alteram laudes: quod genus, si quaeratur, utris maior honor habendus sit, Albensibus an Vestinis Pennensibus, quo rei publicae populi Romani profuerint, et is, qui dicat, alteros laedat. Non enim necesse est, si alteros praeponas, alteros uituperare: fieri enim potest, ut, quom alteros magis laudaris, aliquam alteris partem laudis adtribuas, ne cupide depugnasse contra ueritatem puteris. Item uitiosum est de nomine et uocabulo controuersiam struere, quam rem consuetudo optime potest iudicare; uelut Sulpicius, qui intercesserat, ne exulis, quibus causam dicere non licuisset, reducerentur, idem posterius inmutata uoluntate, cum eandem legem ferret, alio se ferre dicebat propter nominum commutationem: nam non exules, sed ui eiectos se reducere aiebat. Proinde quasi id fuisset in controuersia, quo illi nomine appellarentur, aut proinde quasi non omnes, quibus aqua et igni interdictum est, exules appellentur. Verum illi fortasse ignoscimus, si cum causa fecit; nos tamen intellegamus uitiosum esse intendere controuersiam propter nominum mutationem. [2,29] XXIX. (46) Quoniam exornatio constat ex similibus et exemplis et amplificationibus et ceteris rebus, quae pertinent ad exaugendam et conlocupletandam argumentationem, quae sint his rebus uitia consideremus. Simile uitiosum est, quod de aliqua parte dissimile est, nec habet parem rationem conparationis, aut sibi ipsi obest qui adfert. Exemplum uitiosum est, si aut falsum est, ut reprehendatur, aut inprobum, ut non sit imitandum, aut maius aut minus, quam res postulat. Res iudicata uitiose proferetur, si aut dissimili de re proferetur, de ea re, qua de controuersia non est, aut inproba, aut eiusmodi, ut aut plures aut magis idoneae res iudicatae ab aduersariis proferri possint. Item uitiosum est id, quod aduersarii factum esse confiteantur, de eo argumentari et planum facere factum esse; nam id augeri oportet. Item uitiosum est id augere, quod conuenit docere, hoc modo: ut si quis quem arguat hominem occidisse et, antequam satis idoneas argumentationes attulerit, augeat peccatum et dicat nihil indignius esse quam hominem occidere. Non enim, utrum indignum sit an non, sed, factumne sit, quaeritur. Conplexio uitiosa est, quae non, quod quique primum dictum est, conplectitur; et quae non breuiter concluditur; et quae non ex enumeratione certum et constans aliquid relinquit, ut intellegatur, quid propositum in argumentatione sit, quid deinde ratione, rationis confirmatione, quid tota argumentatione demonstratum. [2,30] XXX. (47) Conclusiones, quae apud Graecos epilogi nominantur, tripertitae sunt. Nam constant ex enumeratione, amplificatione, et conmiseratione. Quattuor locis uti possumus principio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in conclusione. Enumeratio est, per quam colligimus et commonemus, quibus de rebus uerba fecerimus, breuiter, ut renouetur, non redintegretur oratio: et ordine, ut quicquid erit dictum, referemus, ut auditor, si memoriae mandauerit, ad idem, quod ipse meminerit, reducatur. Item curandum est, ne aut ab exordio aut narratione repetatur orationis enumeratio. Ficta enim et dedita opera conparata oratio uidebitur esse artificii significandi, ingenii uenditandi, memoriae ostendendae causa. Quapropter initium enumerationis sumendum est a diuisione. Deinde ordine breuiter exponendae res sunt, quae tractatae erunt in confirmatione et confutatione. Amplificatio est res, quae per locum communem instigationis auditorum causa sumitur. Loci communis ex decem praeceptis commodissume sumentur adaugendi criminis causa. (48) Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis inmortalibus aut maioribus nostris, regibus, ciuitatibus, nationibus, hominibus sapientissimis, senatui; item maxime, quo modo de his rebus legibus sanctum sit. Secundus locus est, consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant: utrum ad omnes, quod atrocissimum est; an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an ad pares, hoc est, in isdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui his omnibus rebus antecelluntur. Tertius locus est, quo percontamur, quid sit euenturum, si omnibus idem concedatur; et ea re neglecta ostendemus quid periculorum atque incommodorum consequatur. Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit permissum, multos alacriores ad maleficium futuros, quod adhoc expectatio iudicii remoratur. Quintus locus est, quom ostendimus, si semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo mederi aut erratum iudicum corrigere possit. Quo in loco non incommodum erit uti ceterarum rerum conparatione, ut ostendamus alias res posse aut uetustate sedari aut consilio corrigi, huius rei aut leniendae aut corrigendae nullam rem adiumento futuram. (49) Sextus est locus, quom ostendimus et consulto factum, et dicimus uoluntario facinori nullam excusationem, inprudentiae (et) iustam deprecationem paratam. Septimus locus est, quo ostendimus taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuria mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de uita dimicatur. Octauus locus est, quo ostendimus non uulgare sed singulare esse maleficium, spurcum, nefarium, inusitatum: quo maturius et atrocius uindicandum est. Nonus locus constat ex peccatorum conparatione, quasi cum dicemus maius esse maleficium stuprare ingenuum quam sacrum legere quod alterum propter egestatem, alterum propter intemperantem superbiam fiat. Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt quaeque rem consequi solent, exputamus acriter et criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium uideatur rerum consequentium enumeratione. [2,31] XXXI. (50) Misericordia commouebitur auditoribus, si uariam fortunarum commutationem dicemus: si ostendemus, quibusque incommodis simus, conparatione: si, quae nobis futura sint, nisi causam optinuerimus, enumerabimus et ostendemus: si supplicabimus et nos sub eorum, quorum misericordiam captabimus, potestatem subiciemus: si, quid nostris parentibus, liberis, ceteris necessariis casurum sit propter nostras calamitates, aperiemus, et simul ostendemus illorum nos sollicitudine et miseria, non nostris incommodis dolere: si de clementia, humanitate, misericordia nostra, qua in alios usi sumus, aperiemus: si nos semper aut diu in malis fuisse ostendemus: si nostrum fatum aut fortunam conqueremur: si animum nostrum fortem, patientem incommodorum ostendemus futurum. Conmiserationem breuem esse oportet. Nihil enim lacrima citius arescit. Fere locos obscurissimos totius artificii tractauimus in hoc libro; quapropter huic uolumini modus hic sit: reliquas praeceptiones, quoad uidebitur, in tertium librum transferemus. Haec si, ut conquisite conscripsimus, ita tu diligenter et nobiscum et sine nobis considerabis, et nos industriae fructus ex tua conscientia capiemus, et tute nostram diligentiam laudabis, tua perceptione laetabere: tu scientior eris praeceptorum artificii, nos alacriores ad relicum persoluendum. Verum haec futura satis scio; te enim non ignoro. Nos deinceps ad cetera praecepta transeamus, ut, quod libentissime faciamus, tuae rectissime uoluntati morem geramus.