[11] XI. Nam si secundum quosdam figurate nihil hic accipiatur, sed totum in ueritate conspiciatur, nihil hic fides operatur, quoniam nihil spiritale geritur; sed quidquid illud est, totum secundum corpus accipitur. Et cum "fides", secundum Apostolum, "sit rerum argumentum non apparentium", id est non earum quae uidentur, sed quae non uidentur substantiarum, nihil hic secundum fidem accipiemus, quoniam quidquid existit, secundum sensus corporis diiudicamus. Et nihil absurdius quam panem carnem accipere, et uinum sanguinem dicere: nec iam mysterium erit, in quo nihil secreti, nihil abditi continebitur. [12] XII. Et quomodo iam corpus Christi dicitur, in quo nulla permutatio facta esse cognoscitur? Omnis enim permutatio aut ex eo quod est in id quod est efficitur, aut ex eo quod est in id quod non est, aut ex eo quod est in id quod est. In isto autem sacramento, si tantum in ueritatis simplicitate consideretur, et non aliud credatur quam quod aspicitur, nulla permutatio facta cognoscitur. Nam nec ex eo quod non erat, transiuit in aliquid quod sit, quomodo fit transitus in rebus nascentibus, siquidem non erant prius, sed ut sint, ex non esse ad id quod est esse transitum fecerunt. Hic uero panis et uinum prius fuere quam transitum in sacramentum corporis et sanguinis Christi fecerunt. Sed nec ille transitus qui fit ex eo quod est esse ad id quod est non esse, qui transitus in rebus per defectum occasum patientibus existit: quidquid enim interit, prius subsistendo fuit, nec interitum pati potest quod non fuit; hic quoque non iste transitus factus esse cognoscitur, quoniam secundum ueritatem species creaturae, quae fuerat ante, permansisse cognoscitur. [13] XIII. Item illa permutatio quae fit ex eo quod est in eo quod est, quae perspicitur in rebus qualitatis uarietatem patientibus; uerbi gratia, quando quod ante nigrum fuerat in album demutatur; nec hic facta esse cognoscitur: nihil enim hic uel tactu, uel colore, uel sapore permutatum esse deprehenditur. Si ergo nihil est hic permutatum, non est aliud quam ante fuit. Est autem aliud, quoniam panis corpus, et uinum sanguis Christi facta sunt. Sic enim ipse dicit: "Accipite et comedite: hoc est corpus meum". Similiter et de calice loquens dicit: "Accipite et bibite: hic est sanguis Noui Testamenti, qui pro uobis fundetur". [14] XIV. Quaerendum ergo est ab eis qui nihil hic figurate uolunt accipere, sed totum in ueritatis simplicitate consistere, secundum quod demutatio facta sit: ut iam non sint quod ante fuerunt, uidelicet panis atque uinum; sed sint corpus atque sanguis Christi. Secundum speciem namque creaturae formamque rerum uisibilium, utrumque hoc, id est panis et uinum, nihil habent in se permutatum. Et si nihil permutationis pertulerint, nihil aliud existunt quam quod prius fuere. [15] XV. Cernit sublimitas uestra, Princeps gloriose, quo taliter sentientium intellectus euadat: negant quod affirmare creduntur, et quod credunt destruere comprobantur. Corpus etenim sanguinemque Christi fideliter confitentur: et cum hoc faciunt, non hoc iam esse quod prius fuere procul dubio protestantur: et si aliud sint quam fuere, mutationem accepere. Cum hoc negari non possit, dicant secundum quod permutata sunt: corporaliter namque nihil in eis cernitur esse permutatum. Fatebuntur igitur necesse est aut mutata esse secundum aliud quam secundum corpus; ac per hoc non esse hoc quod in ueritate uidentur, sed aliud quod non esse secundum propriam essentiam cernuntur. Aut si hoc profiteri noluerint, compelluntur negare corpus esse sanguinemque Christi, quod nefas est non solum dicere, uerum etiam cogitare. [16] XVI. At quia confitentur et corpus et sanguinem Dei esse, nec hoc esse potuisse nisi facta in melius commutatione, neque ista commutatio corporaliter, sed spiritualiter facta sit, necesse est iam ut figurate facta esse dicatur; quoniam sub uelamento corporei panis corporeique uini spirituale corpus spiritualisque sanguis existit: non quod duarum sint existentiae rerum inter se diuersarum, corporis uidelicet et spiritus, uerum una eademque res, secundum aliud species panis et uini consistit, secundum aliud autem corpus est et sanguis Christi. Secundum namque quod utrumque corporaliter contingitur, species sunt creaturae corporeae; secundum potentiam uero quod spiritaliter factae sunt, mysteria sunt corporis et sanguinis Christi. [17] XVII. Consideremus sacri fontem baptismatis, qui fons uitae non immerito nuncupatur, quia descendentes in se melioris uitae nouitate reformat, et de peccato mortuis uiuentes iustitiae donat: num secundum quod aquae conspicitur elementum esse, istam potentiam obtinet. Attamen nisi sanctificationis uirtutem obtineret, labem uitiorum nequaquam diluere posset; et nisi uigorem uitae contineret, nullo modo mortuis praestare uitam ualeret, mortuis autem non carne, sed anima. In eo tamen fonte si consideretur solummodo quod corporeus aspicit sensus, elementum fluidum conspicitur, corruptioni subiectum, nec nisi corpora lauandi potentiam obtinere. Sed accessit sancti Spiritus per sacerdotis consecrationem uirtus, et efficax facta est non solum corpora, uerum etiam animas diluere, et spirituales sordes spirituali potentia dimouere. [18] XVIII. Ecce in uno eodemque elemento duo uidemus inesse sibi resistentia, id est corruptioni subacens incorruptionem praestare, et uitam non habens uitam contribuere. Cognoscitur ergo in isto fonte et inesse quod sensus corporis attingat, et idcirco mutabile atque corruptibile; et rursus inesse quod fides sola conspiciat, et ideo nec corrumpi posse, nec uitae discrimen accipere. Si requiras quod superficietenus lauat, elementum est; si uero perpendas quod interius purgat, uirtus uitalis est, uirtus sanctificationis, uirtus immortalitatis. Igitur in proprietate humor corruptibilis, in mysterio uero uirtus sanabilis. [19] XIX. Sic itaque Christi corpus et sanguis superficietenus considerata, creatura est mutabilitati corruptelaeque subiecta. Si mysterii uero perpendas uirtutem, uita est participantibus se tribuens immortalitatem. Non ergo sunt idem quod cernuntur, et quod creduntur. (0136B) Secundum enim quod cernuntur corpus pascunt corruptibile, ipsa corruptibilia: secundum uero quod creduntur animas pascunt in aeternum uicturas, ipsa immortalia. [20] XX. Apostolus quoque scribens Corinthiis ait "Nescitis quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt: et omnes mare transierunt: et omnes in Mose baptizati sunt, in nube, et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducauerunt; et omnes eumdem potum spiritualem biberunt? Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus". Animaduertimus et mare baptismi speciem praetulisse, et nubem; patresque prioris Testamenti in eis, id est in nube siue mari, baptizatos fuisse. Num uel mare, secundum quod elementum uidebatur, baptismi potuit habere uirtutem? uel nubes, iuxta quod densioris crassitudinem aeris ostendebat, [add. populum] sanctificare quiuerit? Nec tamen Apostolum in Christo locutum audemus dicere quod non uere dixerit patres nostros in nube et mari fuisse baptizatos.