[46,0] EPISTOLA XLVI. Robertus Gaguinus Herasmo Ordinis diui Augustini canonico. S. Bellum, Herasme, non tam difficile quam odiosum aduersus despicabile hominum genus qui studiis humanitatis detrahere non desinunt suscepisti ; nullis enim machinis uincas, quos licet uiceris eos ignorantia pertinacior facit. Nullo in illos grauiore tormento quippiam preliabitur quam quod iudices sibi sunt ; eos solos in ore et fama hominum litteratorum uersari, qui cum sapientia eloquentiam iunxerunt : et (quod ignorantissimus quisque illorum negare omnino non potest), ipsos quoque fabularum et rerum fere inutilium scriptores cum tempore preterire non potuisse, sed consenescere hactenus, et cum admiratione et uoluptate legi ; eorum uero quibus est anilis quedam et herens balbuties paucorum dierum esse memoriam. Quod cum ipsi aliquando sentiunt, si ex autoribus quos exsibilant splendidum assumunt, iIlud suo operi tanquam aureum pannum committentes, eloquentie opinionem aucupantur. Illudque maxime mirum est : inter sacros autores cum eos potissimum Iaudent qui urbana et expedita elocutione suas cogitationes tradere potuerunt, cur in altero damnent quod in aliis admirantur et predicant ? Cur reprehensibile censent in ea re eminere, unde reliquos eiusdem generis anteire gloriosum estimatur ? Si ratione ab inanimis distamus, cur non elaboremus in eo prestare, quo homo homini sine iniuria superior esse potest ? Quantum enim muto balbus antecellit, tanto est quippiam disertus balbo et diserto eloquens prestantior. Et horum proculdubio impudentiam tametsi contemptui habeo, non improbo tamen propositam tibi in eos miliciam. Feriendi sunt omni genere telorum que scite admodum congesta iacularis probe et acerrime torques. In qua re superuacuum quidem consilium tibi meum accederet, qui absoluto iam operi nec detrahere nec adiicere quicquam recte possum ; rem enim conceptam multa breuitate proponis, partiris luculenter, et summo pertractas ingenio ; apte componis, ornas uenuste; nec deest tibi Carneadis uehemens disputatio. Unum, Herasme, ab amico non moleste feras: protendis longiuscule prohemium, et Battum primas partes agentem (quod, absque interlocutore, longiusculus sit) quippiam forte reprehendet. Saciat enim diu continuata locutio, que, dum disputatoris uicissitudine uariatur, recreat quoque atque oblectat auditorem. Nec uelim ad eam rem me censore utaris. Consule eos qui dyalogis agunt, punctis quibusdam atque articulis frequenter, perpetuis autem orationibus per semet disputant raro. PIato ille inter Grecos, inter Latinos Cicero et alii nonnulli iuniores tibi autores erunt. Sed ridiculus tibi aliptes fuero, si in formose Veneris cute neruos curem. Satis tibi est expungere quod redundat-, et, si quid desit, apponere. De iis autem que a Francis per superiores proximos dies gloriose gesta sunt, longa conficienda esset epistola, immo uero ingens tractatus. Constat enim, iam supra annum, Carolum regem, superatis Alpibus, mox Liguribus Insubribusque Etruscis quoque et Latinis transmissis, expeditionem in Campaniam et Neapolim duxisse, exturbatoque Alphonso, regionem omnem recepisse, et de hostibus cum triumphasset, atque inde, compositis ex sua sententia rebus, in Franciam iter faceret, Venetos cum Ludouico Mediolanensi et multis Italicis regulis exercitum uictori Carolo obiecisse, ratos intercipere posse eum a quo nulla fuissent iniuria lacessiti. Sed aliter ac sperabant accidit. Apud Fornouam triginta millibus stip(p)atus in Francos irrumpens hostis repulsus fususque est, quattuor millibus amissis, cum ex Caroli copiis longe pauciores sint desiderati. Ad hunc modum, saluo exercitu, ad Astensem urbem non sine hostium ignominia se recepit. Nunc autem, auctis copiis, Taurini aduersus hostem animosus perstat. Si hec prolixius scripta esse cupis, epistotam tibi mitto de hac uictoria ab eo qui pugne affuit scriptam. Vale.