[51] LI. Percontemur quid ex hoc sanctus Ambrosius sentiat: ait namque in primo Sacramentorum libro : « Reuera mirabile est quod manna Deus plueret patribus, et quotidiano coeli pascebantur alimento; unde dictum est: Panem angelorum manducauit homo. Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca quam accipis, iste panis uiuus qui descendit de coelo, uitae aeternae substantiam subministrat; et quicunque hunc manducauerit, non morietur in aeternum; et corpus Christi est. » [52] LII. Vide secundum quod doctor iste corpus Christi dicat esse escam quam fideles accipiunt in Ecclesia. Ait namque: « Iste panis uiuus qui de coelo descendit, uitae aeternae substantiam subministrat. » Num secundum hoc quod uidetur, quod corporaliter sumitur, quod dente premitur, quod fauce glutitur, quod receptaculo uentris suscipitur, aeternae uitae substantiam subministrat? Isto namque modo carnem pascit morituram, nec aliquam subministrat incorruptionem; neque dici uere potest ut quicunque hunc manducauerit, non morietur in aeternum. Et hoc enim quod sumit corpus, corruptibile est; nec ipsi corpori potest praestare ne moriatur in aeternum: quoniam quod corruptioni subiacet, aeternitatem praestare non ualet. Est ergo in illo pane uita, quae non oculis apparet corporeis, sed fidei contuetur aspectu: qui etiam panis uiuus qui descendit de coelo existit, et de quo uere dicitur: Quicunque hunc manducauerit, non morietur in aeternum; et qui est corpus Christi. » [53] LIII. Item in consequentibus, cum de omnipotente uirtute Christi loqueretur, sic ait: « Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant? Nonne maius est nouas res dare quam mutare naturas? » [54] LIV. Dicit sanctus Ambrosius in illo mysterio sanguinis et corporis Christi commutationem esse factam, et mirabiliter, quia diuine, et ineffabiliter, quia incomprehensibile. Dicant qui nihil hic uolunt secundum interius latentem uirtutem accipere, sed totum quod apparet uisibiliter aestimare, secundum quid hic sit commutatio facta. Nam secundum creaturarum substantiam, quod fuerunt ante consecrationem, hoc et postea consistunt. Panis et uinum prius exstitere; in qua etiam specie iam consecrata permanere uidentur. Est ergo interius commutatum Spiritus sancti potenti uirtute, quod fides aspicit, animam pascit, aeternae uitae substantiam subministrat. [55] LV. Item in consequentibus : « Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Iesus partus ex Virgine? » [56] LVI. Hic iam surgit auditor, et dicit corpus esse Christi quod cernitur, et sanguinem qui bibitur; nec quaerendum quomodo factum, sed tenendum quod sic factum sit. Bene quidem sentire uideris. Sed si uim uerborum diligenter inspexeris, corpus quidem Christi sanguinemque fideliter credis. Sed si perspiceres quia quod credis nondum uides; nam si uideres, diceres: Video; non diceres: Credo corpus sanguinemque esse Christi: nunc autem quia fides totum quidquid illud totum est, aspicit, et oculus carnis nihil apprehendit, intellige quod non in specie, sed in uirtute corpus et sanguis Christi existant quae cernuntur. Unde dicit : « Ordinem naturae non hic intuendum, sed Christi potentiam uenerandam, quae quidquid uult, quomodo uult, quodcunque uult et creat quod non erat, et creatum permutat in id quod antea non fuerat. » Subiungit idem auctor : « Vera utique caro, quae crucifixa est, quae sepulta est; uere ergo carnis illius sacramentum est; ipse clamat Dominus Iesus: Hoc est corpus meum. » [57] LVII. Quam diligenter, quam prudenter facta distinctio! De carne Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est, id est, secundum quam Christus et crucifixus est et sepultus, ait: Vera itaque caro Christi. At de illa quae sumitur in Sacramento, dicit: Vere ergo carnis illius sacramentum est, distinguens sacramentum carnis a ueritate carnis: quatenus in ueritate carnis quam sumpserat de Virgine, diceret eum et crucifixum, et sepultum; quod uero nunc agitur in Ecclesia mysterium, uerae illius carnis, in qua crucifixus est, diceret esse sacramentum: patenter fideles instituens, quod illa caro, secundum quam et crucifixus est Christus et sepultus, non sit mysterium, sed ueritas naturae; haec uero caro, quae nunc similitudinem illius in mysterio continet, non sit specie caro, sed sacramento: si quidem in specie panis est, in sacramento uerum Christi corpus, sicut ipse clamat Dominus Iesus: Hoc est corpus meum. [58] LVIII. Item in consequentibus : « Quid comedamus, quid bibamus, alibi tibi per Prophetam Spiritus sanctus expressit, dicens: Gustate, et uidete quoniam suauis est Dominus: beatus uir qui sperat in eo. » Num corporaliter gustatus ille panis, aut illud uinum bibitum, ostendit quam sit suauis Dominus? Quidquid enim sapit, corporale est et fauces delectat. Nunquid Dominum gustare, corporeum est aliquid sentire? Inuitat ergo spiritualis gusti saporem experiri, et in illo uel potu, uel pane, nihil corporaliter opinari, sed totum spiritualiter sentire, quoniam Dominus spiritus est, et beatus uir qui sperat in eo. [59] LIX. Item consequenter : « In illo sacramento Christus est, quia corpus Christi est: non ergo corporalis esca, sed spiritualis est. » Quid apertius? quid manifestius? quid diuinius? Ait enim: « In illo sacramento Christus est. » Non enim ait: Ille panis, et illud uinum, Christus est. Quod si diceret, Christum corruptibilem (quod absit) et mortalitati subiectum praedicaret: quidquid enim in illa esca uel cernitur uel gustatur corporaliter, corruptibilitati constat obnoxium esse. [60] LX. Addit: « Quia corpus Christi est. » Insurgis et dicis: Ecce manifeste illum panem et illum potum corpus esse Christi confitetur. Sed attende quemadmodum subiungit: « Non ergo corporalis esca, sed spiritualis est. » Non igitur sensum carnis adhibeas, nihil enim secundum eum hic decernitur. Est quidem corpus Christi; sed non corporale, sed spirituale: est sanguis Christi; sed non corporalis, sed spiritualis. Nihil igitur hic corporaliter, sed spiritualiter sentiendum: corpus Christi est, sed non corporaliter; et sanguis Christi est, sed non corporaliter.