[0] Ratramne de Corbie, De corpore et sanguine domini liber. INCIPIT Liber Ratramni de corpore et sanguine domini. [9] CAPUT IX. Nunc redeamus ad illa, quorum causa dicta sunt ista ; uidelicet corpus et sanguinem Christi. Si enim nulla sub figura mysterium illud peragitur, iam mysterium non recte uocitatur. Quoniam mysterium dici non potest, in quo nihil esse abditum, nihil a corporalibus sensibus remotum, nihil aliquo uelamine contectum. At ille panis qui per sacerdotis ministerium Christi corpus conficitur, aliud exterius humanis sensibus ostendit et aliud interius fidelium mentibus clamat. Exterius quidem panis, quod ante fuerat, forma praetenditur, color ostenditur, sapor accipitur : ast interius longe aliud multo pretiosius multoque excellentius intimatur, quia coeleste, quia diuinum, id est Christi corpus, ostenditur, quod non sensibus carnis sed animi fidelis contuitu uel aspicitur, uel accipitur, uel comeditur. [10] CAPUT X. Vinum quoque, quod sacerdotali consecratione Christi sanguinis efficitur sacramentum aliud superficietenus ostendit, aliud interius continet. Quid enim aliud in superficie quam substantia uini conspicitur ? Gusta, uinum sapit; odora, uinum redolet; inspice, uini color intuetur. At interius si consideres, iam non liquor uini sed liquor sanguinis Christi credentium mentibus et sapit dum gustatur et agnoscitur dum conspicitur et probatur dum odoratur. Haec ita esse dum nemo potest annegare, claret quis panis ille uinumque figurate Christi corpus et sanguis existit. Non enim secundum quod uidetur uel carnis species in illo pane cognoscitur, uel in illo uino cruoris unda monstratur; cum tamen post mysticam consecrationem nec panis iam dicitur nec uinum sed Christi corpus et sanguinis.