[4,0] LIBER QUARTUS. PRAEFATIO. Post multiplicia prodigiorum signa, quae tam ante quam post, circa tamen annum Christi Domini millesimum in orbe terrarum contigere, plures fuisse constat sagaci mente uiros industrios, qui non his minora propinquante eiusdem Dominicae passionis anno millesimo fore praedixere; quod utique euidentissime contigit. Mortuo quoque, ut iam diximus, Henrico piissimo imperatore, cui scilicet nulla proles exstitit, qui in regnum post illum succederet, nonnulli sese inferre tentantes de primatibus, qui tamen potius ut regni corona fulgerent, quam profectum reipublicae moderamenque iustitiae exercerent: prae cunctis ergo quidam Chuonradus, quem superius taxauimus, audax animo et uiribus ingens, sed fide non multum firmus. Cum enim diu multumque de constituendo regni principe, ac praecipue inter praesules, tractatum fuisset, uisum est eis ipsum Chuonradum debere eligere, nisi quod unum intererat, propter quod Henricus etiam illum ualde exosum habuerat. Habebat enim coniugem, quae illi erat affinis, quam etiam primitus quidam cognatus ipsius duxerat. Praeterea innotuerunt ei pontifices, quid potissimum uellet, aut tale coniugium, quod manifestissime sacrae auctoritati nimium repugnabat, tenere; seu, eo dimisso, coronam imperii sumere. Qui protinus dimittendum promisit talis incesti coniugium, seque parere diligentissime illorum dictis, et obedire consiliis. Deinde uero mittunt ad papam Romanum, ut eis in hoc quod decreuerant consentiret. Qui statim libentissime annuit, mandans insuper ut quantocius, suscepto Germaniae sceptro, Romam pergeret suscepturus totius Italiae coronam. Interea indeptus regni infula Chuonradus Italiam perrexit, secumque ducens uxorem, quam, ut diximus, illicito ceperat matrimonio. Cui protinus in descensu Alpium, quem Curiam Gallorum licet corrupte uocant, in oppido Cumis occurrit cum summo apparatu papa Romanus, ut ante spoponderat. Fuere tunc quidam de marchionibus Italiae, qui minus ei assensum praebuerunt. Sic enim illis facere mos est, ut iam supra taxauimus, in mortibus imperatorum. Nam et Papienses, caeterorum superbissimi, palatium regis in sua ciuitate operoso sumptu constructum destruxerant usque ad solum. Ille uero ut comperit, ferociter irruit, Iporeiam primitus ciuitatem capiens, deinde caeteras cum castris uniuersis propriae subiiciens ditioni. Sicque Romam deueniens, coronam ex more sumpsit imperii. Cui dum episcopi suggererent, ut auctoritate Romani pontificis, qualiter illis promiserat, repudium illiciti faceret coniugii, grauiter accipiens, dixit: Se imperatorem creatum nullo modo debere uxore uiduari, ac, sicut inepte ceperat, tenuit. [4,1] CAPUT PRIMUM : De uniuersalitate Ecclesiae a Constantinopolitanis iniuste requisita. Circa annum igitur Domini millesimum uicesimum quartum, Constantinopolitanus praesul cum suo principe Basilio, aliique nonnulli Graecorum consilium iniere, quatenus cum consensu Romani pontificis liceret Ecclesiam Constantinopolitanam in suo orbe, sicuti Romana in uniuerso, uniuersalem dici et haberi. Qui statim miserunt qui deferrent multa ac diuersa donorum xenia Romam tam pontifici quam caeteris quos suae parti fauere conspicerent. Ubi conuenientes, exposuerunt apud pontificem suae profectionis querelam. Sed quid non pertentat caecus amor habendi? estque prouerbium, aureo pugillo murum frangere ferreum. Ac licet pro tempore philargyria mundi regina queat appellari, in Romanis tamen inexplebile cubile locauit. Mox namque ut uidere Graecorum sibi deferre fulgidas opes, uersum est cor illorum ad fraudulentiae diuerticula, pertentantes an forte clanculo concedere quiuerant quod petebatur. Sed nequaquam. Non enim potest falli summa Veritas, quae spopondit: Portae inferi non praeualebunt aduersus eam. Dum ergo adhuc leni sub murmure huiusce machinatores in conclaui sese putarent talia tractauisse, uelox fama de ipsis per uniuersam Italiam decurrit. Sed qualis tunc tumultus, quam uehemens commotio per cunctos exstitit, qui audierunt, dici non ualet. Praecipue tamen uir prudentissimus, Pater uidelicet Willelmus, de quo iam diximus, ad Romanum pontificem de hac re misit epistolam corpore breuem, sed materia ingentem, ac sermone pungentem, talia continentem: « Gratia Dei et reuerentia beati apostolorum principis Petri sedium in orbe terrarum excellentissimo, indepto papae Ioanni , Willelmus crucis Christi seruus, sedem iudicii cum apostolis, et regni coronam. Magistri gentium dictis instruimur, seniorem non increpandum. Idem tamen alias dicit: Factus sum insipiens, uos me coegistis. Idcirco igitur filiationis diligentia hortamur communem uestram paternitatem, qualiter in uno imitemini cogitationes hominum, prouidentem Dominum Saluatorem, ut dicatis ad aliquem uobis unanimem, quemadmodum ipse Petro: Quid dicunt homines de me? Si uero responsum illius ex fide fuerit, animaduertite qualiter sonuerit. Si autem clare, custodite ne obfuscetur. Si uero obscure, lux mundi oranda est, qualiter ita fulgeatis, ut uniuersis in gremio Ecclesiae constitutis ad uiam mandatorum Dei gradiendam lumen praebeatis. Sed est fama rei, quae nuper erga nos accidit, de qua quis audiens non scandalizatur, nouerit se longe ab amore superno disparari. Quoniam licet potestas Romani imperii, quae olim in orbe terrarum monarches uiguit, nunc per diuersa terrarum innumeris regatur sceptris, ligandi soluendique in terra et in coelo potestas, dono inuiolabili incumbit magisterio Petri. Atque ista idcirco diximus, ut animaduertatis non aliter Graecis quam cenodoxia huiusce quam audiuimus, apud uos requirere impetrauisse. De coetero quoque optamus, uti uniuersalem decet antistitem, uos acrius in correctione ac disciplina sanctae et apostolicae Ecclesiae uigere, aeterneque ac feliciter ualere. Erat quippe Ioannes iste, cognomento Romanus, frater illius Benedicti , cui in episcopatum successerat largitione pecuniae, repente ex laicali ordine neophytus constitutus praesul. Sed insolentia Romanorum huiusmodi adinuenit palliatae sub dolositatis ridiculum, scilicet ut quemcunque pro suo libitu in praesentiarum ad pontificatus officium delegerint, mutato nomine, quod illi prius fuerat, aliquo magnorum pontificum nomine illum appellari decernunt. Re uera quem si non meritum rei, saltem nomen extollat. Praeterea Constantinopolitani ad propria remeantes, confutata illorum undique tumida praesumptio conquieuit. [4,2] CAPUT II. De haeresi in Italia inuenta. Castrum igitur erat per idem tempus in gente Longobardorum, quod ut erat uocabatur, Mons uidelicet fortis, plenum etiam ex nobilioribus eiusdem gentis. Hos nempe cunctos ita maculauerat haeretica prauitas, ut ante erat illis crudeli morte finiri, quam ab illa quoquomodo possent ad saluberrimam Christi Domini fidem reuocari. Colebant enim idola more paganorum, ac cum Iudaeis inepta sacrificia litare nitebantur. Saepissime denique tam Mainfredus marchionum prudentissimus, quam frater eius Alricus Astensis urbis praesul, in cuius scilicet dioecesi locatum habebatur praedictum castrum, caeterique marchiones ac praesules circumcirca creberrimos illis assultus intulerunt, capientes ex eis nonnullos, quos dum non quiuissent reuocare ab insania, igne cremauere. Contigit ergo in uicino haberi aliud castrum nostrae religionis et fidei, in quo quidam miles aliquando aegrotans ad extremum pene deuenerat. Ad quem utique uisitandum ex haereticorum castello illorum praecipua, iuxta morem, ueniens mulier, re uera potius ut euidentior fieret secta eiusdem nequitiae, protinus ut egrediens domum in qua aeger decubabat, intraret, repente prospiciens is qui languebat, uidit intrare cum eadem muliere ad se innumerabilem exercitum in nigerrimis uestibus faciebusque teterrimis. Qua uero ingressa, postquam languentis frontem, ac pulsum pectoris, et caetera, ut usus habet, manu perlustrauisset, pronuntiaretque illum conualiturum in proximum, domo egressa est, totaque simul familia cum illa solum reliquere infirmum. Statim quoque adfuit illi nigrorum, quem uiderat, globus, cui ita, qui uidebatur illorum princeps, infit: « Agnoscis me, inquiens, Hugo? Hoc enim erat illius aegri uocabulum. Cumque ille respondens diceret: Tu quis es? dixit ei: Potentissimus potentum, ac ditissimus diuitum ego qui occurro tibi. Si me tantum credideris facere posse, ut te a morte, quae praesens imminet, eripiam, longoque uiues tempore. Et ut certissime credas quod spondeo, noueris meo auxilio meaque industria Chuonradum hoc tempore imperatorem esse creatum. Tu quippe bene nosti quod nullus imperatorum ita uelociter omnem Germaniam atque Italiam, sicut iste, suae subiugauit ditioni. Noui, inquiens aeger, et mirum diu mihi cum caeteris fuit. Deinde uero primae fraudis auctor adiecit: « Nonne etiam in transmarinis partibus regnum Graecorum post Basilium Michaeli mihi obedienti tradidi? Idcirco crede mihi, et faciam tibi multo maiora quam sperare queas, leque ipsum sanitati restituam. » Erat quippe fama tunc temporis quod idem Michael cubicularius fuisset Basilii, clamque illi uenenum in potu ad necem dedisset. Cuius procul dubio imperii post mortem eius sumpsit coronam. Cuius etiam, ut par erat, regimen imperii non satis utile fuit. Interea memoratus Hugo in sese reuersus, dextra signum uenerabilis crucis exprimere tentans, dixit: « Ego uero Iesum Dei Filium testor, quem adoro, credo et confiteor, non alium te omnino credidero, nisi ut fuisti et es, fallacem diabolum. » Tunc daemon continuo hanc uocem edidit: « Quaeso ne brachium contra me erigas. » Sicque continuo omnis ille globus ut fumus euanuit. At ille exclamans uoce qua potuit, occurrunt quippe domestici, narrat illis ex ordine quae uidit, quae audiuit. Quibus dictis, ipso die ante solis occasum obiit. Nulli denique dubium quoniam ista et sibi et nobis uidit. [4,3] CAPUT III. Quod peccatis hominum exigentibus, Domino permittente, a nequam spiritibus aliquando fiant miracula. Diuina igitur auctoritas per Moysen Iudaeis prolata taliter illos monuit, dicens: Si fuerit, inquit, propheta inter uos, loquens in nomine alicuius deorum gentium, qui praedixerit quidpiam futurum, et fortuitu euenerit, non credatis ei, quoniam tentat uos Dominus Deus uester, ut sciat si diligatis eum, an non. Habemus ergo in praesentiarum in re dissimili non dispar exemplum. Fuit enim in praescripto tempore homo plebeius mangonum callidissimus, ignoti tamen nominis et patriae, quoniam pro diuersitatibus locorum quaerens latebram ne agnosceretur, fraudulenter imponebat sibi uocabula, uel de qua foret prouincia. Effodiebat quoque e tumulis clancule ossa eueliens a cineribus nuperrime defunctorum hominum, sicque imposita in diuersis apophoretis uenditabat apud plurimos pro sanctorum martyrum seu confessorum reliquiis. Hic uero, post innumeras huiusce illusiones in Galliis patratas, perfuga uenit ad loca Alpium, ubi persaepe brutae gentes inhabitant habentes in arduis plurima domicilia. Ibi nempe se Stephanum nuncupauit, qui alias Petrus, alias Ioannes dictus fuerat. Illic ergo more solito noctu colligens a loco abiectissimo ignoti ossa hominis, quae posuit in cassella et feretro, dicebat sibi angelica ostensione reuelatum fuisse quem fingebat esse sanctum martyrem nomine Iustum. Mox quoque uulgus, ut se in talibus habere solet, ignauum quidquid rusticanae plebis fuit totum ad hanc famam confluit: poenitet insuper si non est sibi morbus, quo curari deposcat. Tunc ducit debiles, confert munuscula, peruigil tenet excubias, praestolans repentina fore miracula, quae, ut diximus, aliquoties permittuntur fieri a malignis spiritibus tentatorie, peccatis hominum praecedentibus, quod tunc procul dubio euidentissime claruit. Multimode quippe membrorum reformationes ibidem uisae sunt exstitisse, ac insignia pendere oscillorum multiformia, nec tamen Moriannae, uel Utzeticae, seu Gratinonae urbium praesules, in querum dioecesibus talia profanabantur, diligentiam huius inquirendae rei adhibuere. Quin potius conciliabula statuentes, in aliquibus nihil aliud nisi inepti lucri quaesitum a plebe, simul et fauorem fallaciae exigebant. Interea Mainfredus, marchionum ditissimus, huiusmodi famam comperiens, misit e suis, qui ui rapientes illud quod colebatur simulacrum sibi deferrent, quem aestimabant martyrem uenerandum. Imperat idem marchio constituere monasterium in Seutiae castro, quod est antiquissimum inter Alpes, in honore Dei omnipotentis, eiusdemque genitricis Mariae semper Virginis. In quo etiam post expletionem operis illum cum aliis quamplurimis sanctorum pignoribus locare decreuerat. Post paululum quoque completo ecclesiae opere, statutoque dedicationis die, accersitis episcopis in giro degentibus, cum quibus etiam saepe nominatus abbas Willelmus, nonnullique abbates adfuerunt. Erat autem tunc praedictus ibi mango iam dicto marchioni percharissimus effectus, quippe quoniam spondebat se multo pretiosiora sanctorum pignora in proximo reuelaturum, quorum scilicet gesta et nomina, atque passionum certamina, ut caetera, fallaciter confingebat. Qui cum a doctioribus quibusque interrogaretur, qualiter talia pernosceret, minus uerisimilia blaterans personabat. Nam et egomet cum saepius nominato abbate illuc deueniens intereram. Aiebat namque: « Apparet, inquiens, mihi noctu angelus, narratque ac docet quaecunque me uelle scire nouerit, et tandiu apud me manet, usque dum ego recedere compello. » Cum uero ad haec respondentes sciscitaremus, an uigil seu insomnis hoc cerneret, subiunxit: « Per singulas pene noctes eripit me angelus e lectulo, uxore mea ignorante, qui post multa colloquia salutans me atque deosculans recedit. » Nos quoque exspoliatum calliditatibus intelligentes mendacium, cognouimus uirum non angelicum, quin potius fraudis ac malignitatis ministrum. Praeterea pontifices rite peragentes, ob quam uenerant, Ecclesiae consecrationem, intromiserunt cum caeteris reliquiarum pignoribus ossa illius profani astu adinuenta; non tamen sine magna utriusque plebis exsultatione, quae innumerabilis illico conuenerat. Contigit ergo ista fieri die XVI Kalendarum Nouembrium. Idcirco nempe, quoniam fautores huius erroris asserebant esse eadem Iusti martyris ossa, qui eo die Bellouaco Galliarum passus urbe; cuius etiam caput Autissiodoro, ubi natus et nutritus fuerat, relatum est et habetur. Sed ego, qui rei nouitatem noueram, friuolum quod dicebatur asserebam. Elegantiores tamen uirorum personae cognoscentes figmenta fallaciae, fidem dabant assertioni quam protuleram. Nocte denique insecuta, uisa sunt a quibusdam monachorum seu aliorum religiosorum monstruosa in eadem ecclesia phantasmata, atque a locello, quo inclusa habebantur ossa, formas nigrorum Aethiopum exisse, nec non ab ecclesia recessisse. Et licet plures sanae mentis detestabile figmentum abominandum clamarent, uulgus tantum rusticanae plebis mangonem corruptum iniusti nomen pro Iusto uenerans, olim in suo permansit errore. Nos autem idcirco ista retulimus, ut a multiformis daemonum seu humanorum errorum, qui in orbe passim abundant, praecipue in fontibus seu arboribus ab aegris incaute ueneratis, caueatur. [4,4] CAPUT IV. De fame ualidissima quae contigit in orbe terrarum. Imminente igitur anno incarnati Christi millesimo tricesimo tertio, qui est a passione eiusdem Saluatoris millesimus, obiere uiri in orbe Romano famosissimi, sacraeque religionis signiferi, Benedictus uidelicet papa uniuersalis, ac rex Francorum, ut iam diximus, Robertus. Fulbertus quoque Carnoti praesulum incomparabilis, uir sapientissimus, nec non praenominatus pater monachorum, fundatorque coenobiorum eximius Willelmus, de quo etiam perplura forent dicenda utilia, nisi quod in libello, quem de uita et uirtutibus illius edidimus, prolata dudum fuisse noscuntur. Unum restat tamen, quod noui ibidem minime contineri. Migrauit enim praedictus Pater a saeculo ad beatorum requiem in Neustriae partibus, in Fiscamnense uidelicet monasterio supra mare Oceanum constituto, quod a Rothomagense urbe quadraginta fere milliaribus distat, sepultusque est, uti tantum condecebat uirum, in loco optimo eiusdem ecclesiae. Post aliquot uero dies contigit ut puerulus ferme decennis ualida confectus aegritudine ad sepulcrum illius gratia recuperandae sanitatis duceretur, ibique a parentibus dimissus decubabat solus. Qui subito respiciens, uidit super idem sepulcrum insidentem auiculam formam columbae praeferentem, quam diu intuens obdormiuit. Dehinc leni expletus somno, euigilans ita se reperit incolumem, ac si nihil aegritudinis persensisset. Suscipiunt itaque laeti parentes suum, fit omnibus commune gaudium. Sequenti itaque tempore coepit in uniuerso orbe terrarum fames conualescere, ac interitus pene uniuersi humani generis imminere. Nam temperies aeris sic intempestiua est effecta, ut nullius sationis proueniret tempus congruum, nec messioni praecipue ob inundantiam aquarum foret opportunum. Videbantur enim inter seipsa elementa pugnam discordiae agere, cum procul dubio uindictam exercerent humanae insolentiae. Assiduis enim imbribus ita compluta erat uniuersa tellus, ut in spatio trium annorum nulli reperirentur sulci utiles seminibus. Tempore quoque messis herbae agrestes, atque infelix lolium, totam operuerant superficiem agrorum. Modius quoque sementis ubi magis proficiebat, reddebat in messe sextarium, ipseque sextarius uix referebat pugillum. Coeperat enim primitus haec sterilitas ultionis in partibus Orientis; depopulando Graeciam, deuenit in Italiam. Dehinc infusa per Gallias, transiit ad uniuersos Anglorum populos. Tunc uero constricta tota gens indigentia uictus, maiores ac mediocres fame pallebant cum pauperibus. Cessit enim raptus potentum uniuersali inopiae. Si quid ergo uictus uenundatus reperiebatur, arbitrio uendentis pro libitu erat excedere, seu accipere pretium. Nam in plerisque locis fuit modii pretium sexaginta solidorum, alias quoque sextarius solidorum quindecim. Interea post esum bestiarum et uolucrum, urgente fame acerrima, coepere homines praeripere in cibum morticina quaeque ac dictu horrenda. Quidam uero fecere confugium euadendae mortis ad radices siluarum herbasque fluuiorum, sed nequidquam: non ergo aufugium irae ultionis Dei, nisi ad semetipsum. Horret denique referre quae tunc generi humano corruptiones acciderunt. Heu! proh dolor! quod olim raro audiri contigerit, tunc rabida inedies compulit uorari ab hominibus humanas carnes. Arripiebantur autem uiantes a se praeualentibus, membratimque diuidebantur igneque decocti uorabantur. Multi quoque de loco ad locum famem fugiendo pergentes hospitiis recepti, noctuque iugulati, quibus suscepti sunt, in cibum fuerunt. Plerique uero pomo ostenso uel ouo pueris, ad remota circumuentos trucidatosque deuorauerunt. Corpora defunctorum in locis plurimis ab humo euulsa, nihilominus fami subuenerunt. Quae denique rabiei insanies in tantum excreuit, ut tutius moraretur solidarium absque raptore genus pecudum quam hominum. Nam ueluti iam in usum deuenire deberet carnes humanas comedi, quidam decoctas detulit uenundandas in forum Trenorchii, ac si fuissent alicuius pecudis. Qui deprehensus, crimen flagitii non negauit; deinde arctatus loris, igne crematus est. Carnem autem illam humo absconsam alter effodiens, noctu comedit. Pari modo et ille igne combustus est. Est nempe ecclesia a ciuitate Matisconense tribus fere millibus distans, in silua Castanedi sita, sine plebe solitaria, sancto Ioanni dicata. Iuxta quam locauerat quidam feralis homo tugurium, qui ibidem multitudinem transeuntium uel ad se diuertentium trucidans, in nefandissimum sumpsit edulium. Contigit siquidem una dierum, ut uir quidam cum muliere illuc diuertens ad hospitium, paululum conquieuit. Dehinc cum duceret oculos per angulos tugurii, prospexit detruncata capita uirorum, atque mulierum, et infantium. Qui protinus palluit, egredi cupiens, sed pestifer ille possessor tugurii renitens, ui manere compellebat. Sed ille pertimescens mortis decipulam, praeualuit, concitusque ad ciuitatem cum uxore perrexit. Ad quam ueniens, quod compererat Ottoni comiti, caeterisque ciuibus indicauit. Qui protinus mittentes uiros quamplurimos, qui rei ueritatem inquirerent, pergentesque uelocius repererunt illum crudelissimum in suo tugurio cum quadraginta octo capitibus trucidatorum, quorum carnes ore belluino uorauerat. Quem deducentes ad ciuitatem, in quodam horreo religatum ad stipitem, ut ipsi postmodum conspeximus, igne combusserunt. Tunc etiam pertentatum est in eisdem partibus, quod nusquam comperimus quempiam fecisse. Effodiebant enim plerique albam humum argillae similem, permiscentes quantum erat farinae, uel cantabro; exinde panes conficiebant, ut uel sic inediae mortis succurrerent. In hoc conficiendo spes tantum erat euadendi, sed profectus inanis. Tenebat ergo pallor et macilentia ora cunctorum, cutisque distensa inflatione in plurioribus apparebat, ipsaeque uoces humanae perexiles effectae, garritus morientium auium imitabantur. Tunc nihilominus e cadaueribus mortuorum passim prae multitudine sepultura carentibus lupi adescati post longum tempus praedam cepere ex hominibus. Et quoniam, ut diximus, sepeliri singulatim ob multitudinem non quibant, constructa in quibusdam locis a Deum timentibus, quae uulgo dicuntur carnaria, in quibus quingenti, et eo amplius, seu quantum capere poterant, permistim absque ordine proiecta sunt seminuda, uel absque tegminibus, defunctorum corpora. Triuia quoque et agrorum succisiua pro coemeteriis habebantur. Si qui uero auditu compererant quod melius haberent, si ad alia transirent arua, perplures in itinere deficientes moriebantur. Desaeuit enim in orbe terrarum, peccatis hominum exigentibus, praedictae pestilentiae clades in spatium trium annorum. Tunc in expensis egenorum distracta sunt ecclesiarum ornamenta, dispertitique thesauri, qui ob hoc in decretis Patrum inueniuntur ibidem primitus fuisse repositi. Sed quantum supererat uindictae iustae ultionis, excessit nimietas egenorum in plerisque locis thesauros ecclesiarum. Nam et ipsi famelici nimia affecti inedia, si contigisset eos repleri cibo, distenti inflatione protinus moriebantur. Alii autem cibos manibus contrectantes, ori tentantes imponere, sed conquiniscendo deficiebant, non ualentes explere quod cupiebant. Quantus enim dolor tunc, quanta moestitia, qui singultus, qui planctus, quae lacrymae a talia cernentibus datae sunt; praecipue a uiris ecclesiasticae religionis, episcopis uidelicet atque abbatibus, monachis et sanctimonialibus, simulque omnibus in commune utriusque sexus et ordinis Deum metuentibus, non ualet stylus quispiam explicare characteribus. Aestimabatur enim ordo temporum et clementorum praeterita ab initio moderans saecula in chaos decidisse perpetuum, atque humani generis interitum. Illud praeterea stupore nimio permirabillimum, quoniam in tam clandestina diuinae ultionis calamitate rarissime reperiebantur, qui pro talibus contrito corde et humiliato corpore, ut expediebat, leuarent corda cum manibus ad Dominum, sibique subueniendum interpellarent. Tunc nempe Isaianum illud elogium nostro impletum est tempore quod dixit: Populus non est conuersus ad percutientem se. Erat enim in hominibus quaedam duritia cordis cum hebetudine mentis, et quoniam ille summus Iudex et auctor totius bonitatis dat uelle rogare se, qui nouit quando debeat misereri. [4,5] CAPUT V. De pace et abundantia anni millesimi a passione Domini. Anno a passione Domini millesimo memoratae cladis penurias subsequente, sedatis nimborum imbribus respectu diuinae bonitatis et misericordiae, coepit laeta facies coeli clarescere, congruisque aethereis flare placidaque serenitate magnanimitatem Conditoris ostendere; telluris quoque tota superficies amicabiliter uirens frugum abundantiam funditus inopiam expellendo portendere. Tunc ergo primitus coepere in Aquitaniae partibus ab episcopis et abbatibus, caeterisque uiris sacrae religionis deuotis ex uniuersa plebe, coadunari conciliorum conuentus. Ad quos etiam multa delata sunt corpora sanctorum atque innumerabiles sanctarum apophoretae reliquiarum. Dehinc per Arelatensem prouinciam, atque Lugdunensem, sicque per uniuersam Burgundiam, usque in ultimas Franciae partes, per uniuersos episcopatus indictum est, qualiter certis in locis a praesulibus magnatibusque totius patriae de reformanda pace et sacrae fidei institutione celebrarentur concilia. Quod etiam tota multitudo uniuersae plebis audiens, laetanter adiere maximi, mediocres ac minimi: parati cuncti obedire quidquid praeceptum fuisset a pastoribus Ecclesiae, non minus uidelicet, quam si uox emissa de coelo hominibus in terra loqueretur. Terrebat enim uniuersos clades praeteriti temporis, instabatque metus ne adipiscerentur opulentiam futurae ubertatis. Erat quippe descriptio capitatim digesta, qua continebantur tam illa quae fieri prohibebantur, quam ea quae deuota sponsione omnipotenti Domino offerre decreuerant. In quibus potissimum erat de inuiolabili pace conseruanda, ut scilicet uiri utriusque conditionis, cuiuscunque antea fuissent rei obnoxii, absque formidine procederent armis uacui. Praedo namque aut inuasor alterius facultatis legum districtione arctatus, uel donis facultatum, seu poenis corporis acerrime multaretur. Locis nihilominus sacris omnium ecclesiarum honor et reuerentia talis exhiberetur, ut si quis ad ea cuiuscunque culpae obnoxius confugium faceret, illaesus euaderet, nisi solummodo ille qui pactum praedictae pacis uiolasset; hic tamen captus ab altare praestatutam uindictam lueret. Clericis similiter omnibus, monachis et sanctimonialibus, ut si quis cum eis per regionem pergeret, nullam uim ab aliquo pateretur. Plurima autem in eisdem conciliis constituta sunt, quae perlongum duximus referre. Illud sane memorandum, quod omnibus in commune placuit, qualiter omnibus hebdomadibus sanctione perpetua, sexta die abstineretur a uino, et carnibus septima: nisi forte grauis infirmitas compelleret, aut celeberrima solemnitas interueniret. Si uero effectio aliqua intercederet, ut hic tenor paululum laxaretur; tres proinde pauperes uictu sustentarentur. Tunc innumerae sanitates patratae sunt infirmantium in eisdem conuentibus sanctorum. Sed et ne cui friuolum uideretur in multis disrupta cutis, discissaque caro crurium et brachiorum nuper curuorum, erigendo in statum pristinum plurimus sanguis effundebatur. Quod utique in caeteris, quae dubitare poterant, fidem praestabat. Quibus uniuersi tanto ardore accensi, ut per manus episcoporum baculum ad coelum eleuarent, ipsique palmis extensis ad Deum, Pax, pax, pax, unanimiter clamarent, ut esset uidelicet signum perpetui pacti de hoc quod spoponderant inter se et Deum: in hac tamen ratione, ut euoluto quinquennio confirmandae pacis gratia idipsum ab uniuersis in orbe fieret mirum in modum. Eodem denique anno tanta copia abundantiae frumenti et uini, caeterarumque frugum exstitit, quanta in subsequente quinquennio contigisse sperari non potuit. Aliquis enim uictus humanus, praeter carnes seu deliciosa pulmentaria, nullius erat pretii. Erat autem instar illius antiqui Mosaici magni Iubilaei. Sequenti uero anno tertio et quarto non minus prouenit. Sed heu! proh dolor! humana denique stirps immemor beneficiorum Dei, ab initio prona ad malum, ueluti canis ad uomitum, uel sus lota in coeni uolutabrum, irritum in multis fecere propriae sponsionis pactum. Et sicut scriptum est: Impinguatus et dilatatus recalcitrauit. Nam ipsi primates utriusque ordinis in auaritiam uersi coeperunt exercere plurimas, ut olim fecerant, uel etiam eo amplius, rapinas cupiditatis. Deinde mediocres ac minores exemplo maiorum ad immania sunt flagitia deuoluti. Quis enim unquam antea tantos incestus, tanta a ulteria, tantas consanguinitatis illicitas permistiones, tot concubinarum ludibria, tot malorum aemulationes audiuerat? Insuper ad cumulum tanti mali, cum non essent in populo, uel rari, qui caeteros corrigentes talia redarguerent, impletum est prophetae uaticinium, quod ait: Et erit sicut populus, sic sacerdos. Praesertim cum tunc in saeculari potestate, tum etiam in ecclesiastica religione, totius regiminis personae constiterant in puerili aetate. Propter peccata enim populi contigit tunc illud Salomonicum, quod ait: Vae tibi, terra! Nam et ipse uniuersalis papa Romanus, nepos scilicet duorum Benedicti atque Ioannis, qui ei praecesserant, puer ferme decennis intercedente thesaurorum pecunia electus exstitit a Romanis. A quibus exinde frequenter eiectus ac inhoneste receptus nulla potestate uiguit. Et, ut iam superius taxauimus, caeteros tunc temporis Ecclesiarum praelatos aurum potius uel argentum exaltabat quam meritum. Proh pudor! de his euidentissime Scriptura ait, imo os ipsius Dei: Principes exstiterunt, et non cognoui. [4,6] CAPUT VI. De confluentia populi totius orbis, quae ad sepulcrum Domini Hierosolymis facta est. Per idem tempus ex uniuerso orbe tam innumerabilis multitudo coepit confluere ad sepulcrum Saluatoris Hierosolymis, quantam nullus hominum prius sperare poterat: primitus enim ordo inferioris plebis; deinde uero mediocres; posthaec permaximi quique reges, et comites ac praesules. Ad ultimum uero, quod nunquam contigerat, mulieres multae nobiles cum pauperioribus illuc perrexere. Pluribus enim erat mentis desiderium mori, priusquam ad propria reuerterentur. Contigit enim ut quidam a Burgundiae partibus ex Augustidunense territorio Lethbaldus nomine cum caeteris illuc pergens deueniret. Qui prospectis locis omnium sacerrimis, cum ad illum locum montis Oliueti deuenisse contigit, ex quo Saluator ad coelos ascendens tot cernentibus idoneis testibus, uenturus inde iudicare uiuos et mortuos, est repromissus, proiiciens se in crucis modum, toto prostratus corpore cum lacrymis inenarrabile mentis iubilo exsultauit in Domino. Reerigens se identidem, palmis ad coelum extensis, nisu quo poterat corpus librabat in altum, ac in uoce huiusmodi aperiebat mentis desiderium. Aiebat namque: « Domine Iesu, qui propter nos de sede maiestatis tuae ad terras descendere dignatus es, ut genus humanum saluares; quique ex hoc loco, quem oculis intueor, carne uestitus remeasti ad coelos unde ueneras: obsecro tuam omnipotenti simam bonitatem, ut si hoc anno est mea anima ex hoc corpore migratura, non hinc recedam, sed in conspectu loci tuae ascensionis fieri contingat. Credo enim quoniam sicut te secutus sum corpore, qualiter ad hunc deuenirem locum; sic anima mea illaesa et gaudens post te sit ingressura ad paradisum. « His peroratis, reuersus est cum sociis ad hospitium. Erat autem iam hora prandii. Caeteris uero discumbentibus, conuersus ipse ad lectulum uultu alacris, ac ueluti graui sopore paululum requieturus, illico namque obdormiscens, ignoratur quid uiderit, protinus dormiens exclamauit: Gloria tibi, Deus; gloria tibi, Deus! Socii quoque haec audientes, monebant illum ut surgens comederet. Qui noluit, sed uertens se in latus aliud, dixit se pati aliquid incommodi. Recubansque usque ad uesperum, conuocatis sui itineris sociis uiuificae eucharistiae requirens accepit uiaticum, illisque dulciter salutatis emisit spiritum. Iste procul dubio liber a uanitate, ob quam multi proficiscuntur, ut solummodo mirabiles habeantur, de Hierosolymitano itinere in nomine Domini Iesu fideliter petiuit patrem, quod et accepit. Cuius socii reuertentes, nobis ea quae diximus retulerunt positis tunc apud Besue monasterium. Eodem quippe tempore Odolricus Aurelianorum praesul illuc pergens, quid uident nobisque narrauerit, non praetermittendum uidetur miraculum. Die igitur magni illius Sabbati, quo ignis mirabili Dei potentia ueniens ab uniuerso populo praestolatur, ibi cum caeteris idem praesul astabat. Iamque dies ipsa in uesperum transiens, repente, penes horam qua sperabatur ignis affuturus, unus Sarracenorum, scurra impudentissimus, ex plurima illorum multitudine quae annuatim semper una cum Christianis adesse solet, exclamauit, ut Christianis mos est, cum primum uidetur: Agios, Kyrie eleison, cauillanter cachinnum emisit, extensaque manu arripuit cereum de manu cuiusdam Christiani, aufugere tentans. Qui, illico arreptus a daemonio, turpiter nimium uexari coepit. Quem prosequens Christianus, cereum abstulit. Ille uero tortus acerrime, protinus inter Sarracenorum manus exspirauit. Quod factum omnibus in commune terrorem immisit, Christicolis tamen gaudium et exsultationem praebuit. Statim uero, ut assolet, Dei uirtute erumpens ignis ex una lampadarum, quae septem ibidem pendere cernuntur, cursim eructuando caeteras inflammauit. Quam etiam cum suo oleo praefatus episcopus emens auri libra a Iordano, qui tunc praeerat patriarcha, secum detulit, atque in sede propria reponens, plurima infirmis contulit beneficia. Detulit etiam Roberto regi partem praegrandem uenerabilis crucis Domini Saluatoris, missam a Constantino imperatore Graecorum cum multitudine palliorum olosericorum, cui isdem rex miserat per eumdem episcopum spatham capulum habentem aureum, thecamque auream cum gemmis pretiosissimis. Tunc etiam inter caeteros Robertus Normannorum dux cum ingenti multitudine suae gentis Hierosolymam proficiscens, detulit secum plurima auri et argenti donaria, erogandi gratia. Qui dum rediret, apud Nicaeam obiit urbem, ibidemque sepultus quieuit. De quo maximum apud suos idcirco exstitit iustitium, quoniam non fuerat ei proles matrimonio aliqua ad regimen suscipiendum prouinciae, quamlibet sororem Anglorum regis Canuc manifestum est duxisse uxorem, quam odiendo diuortium fecerat. Ex concubina tamen filium genuerat, Willelmi nomen ataui ei imponens. Cui, antequam proficisceretur, uniuersos sui ducaminis principes militaribus astrinxit sacramentis, qualiter illum in principem pro se, si non rediret, eligerent. Quod etiam statim ex consensu regis Francorum Henrici unanimiter postmodum firmauerunt. Fuit enim usui, a primo aduentu ipsius gentis in Gallias, ut superius pernotauimus, ex huiusmodi concubinarum commixtione illorum principes exstitisse. Sed et hoc ne supra modum putetur abominabile, libet comparationem de filiis concubinarum Iacob inducere, qui ob hoc non caruere paterna dignitate, inter caeteros fratres constituti patriarchae. Et longo post inferiore tempore singularis monarchiae, magnus imperii proto-Christicola Constantinus ex concubina Helena legitur genitus fuisse. Praeterea dum quidam de sollicitioribus qui eo tempore habebantur, consulti a pluribus fuissent quid tantus populorum concursus ad Hierosolymam designaret, olim saeculi inauditus praeteriti, responsum est a quibusdam, satis caute, non aliud portendere quam aduentum illius perditi Antichristi, qui circa finem saeculi istius, diuina testante auctoritate, praestolatur adfuturus. Tunc et gentibus uniuersis uia Orientis plagae, unde uenturus est, patefacta, obuiam illi cunctae nationes incunctanter sint processurae. Reuera ut illud Dominicum adimpleatur praesagium: Quoniam tunc in tentationem incident, si fieri potest, etiam electi. Huius hic meta uerbi. Caeterum non negamus deuotum laborem fidelium exinde praemium seu mercedem percipere a iusto Iudice. [4,7] CAPUT VII. De praeliis Sarracenorum aduersus Christianos in Africae partibus. Sub iisdem uero temporibus consurgens rediuiua Sarracenorum in Africae partibus aduersus Christianorum populum perfidia, persequendo eos terra marique quosquos reperire poterant, quosdam excoriabant uiuos, alios trucidabant. Et cum iam diu multumque inter utrosque debacchatum plurima caede fuisset, pluresque strages ab utrisque partibus datae, contigit ut ex deliberatione partis utriusque in cominus illorum acies pugnaturae deuenirent. Illi praesumentes confidebant in rabida feritate immensae suae multitudinis, uictores sese fore existimabant. Nostri uero, licet admodum pauci numero, Dei omnipotentis auxilium inuocantes per interuentum genitricis ipsius Mariae sanctique apostolorum principis Petri omniumque sanctorum, sperabant de illis fiducialiter obtinere triumphum. Praecipue quoque in uoto, quod in ipsius procinctu belli uouentes, sese obstrinxerant ut, si uidelicet manus Domini ualida gentem illam perfidissimam in manus illorum concluderet, potito de illis triumpho, quidquid auri argentique seu caeterae supellectilis ex eisdem capere contigisset, totum omnino ad locum Cluniaci, apostolorum principi Petro destinarent. Iam olim namque, ut superius pernotauimus, plures ipsius gentis uiri religiosi in eodem coenobio sacri instituti habitum suscipientes, totam gentem ad amorem eiusdem loci conciuerant. Sed quid plura? inito pugnae certamine, diu multumque congressum est. Christiani tamen omnino illaesi uictores apparebant. Ad ultimum quoque tantus horroris tremor inuasit Sarracenorum exercitum, ut, ueluti pugnae obliti, fugam arripere tentantes, quamuis nequidquam, propriis irretiti iaculis, imo uirtute Dei stupentes haeserunt; Christianorum uero quantus erat cuneus diuino fortificatus auxilio, tanta eosdem caede prostrauit, ut ex innumerabili multitudine illorum uix pauci euaderent. Motget nempe princeps illorum, qui quasi Moyses ita confuse nominatur, illo praelio dicitur defuisse. Collectisque spoliis confecerunt ex eisdem plurima argenti talentorum pondera, memores uoti quod Deo spoponderant. Est namque mos Sarracenorum ad praelia euntium, ut sese phaleris argenti uel auri plurimum perornent. Quod tunc etiam deuotioni nostrorum praestitit augmentum, qui protinus miserunt quidquid exinde prouenit, ut uouerant, ad Cluniense monasterium. Ex quibus uenerabilis eiusdem loci abbas Odilo ciborium super altare sancti Petri perhonestissimum fieri praecepit. Caetera uero liberali dispensatione famosissime, ut decebat, erogari indigentibus usque ad assem mandauit. Sarracenorum nihilominus tumultuatio ad praesens conquassata quieuit. [4,8] CAPUT VIII. De Leuticorum praelio aduersus Christianos in partibus Aquilonis. Germania igitur, quae a Rheno flumine, sursum uersus ad aquilonarem orbis plagam tendens, sumit exordium, gentibus incolitur quamplurimis, ferocissimis tamen atque promiscuis. Inter quas una caeteris crudelior, commanens in ultima parte secundae Rhaetiae. Nam prima Rhaetia, licet a Rheno utraeque dicantur, in parte eiusdem Rheni coniacet occidentali. Quae scilicet corrupte regnum Lotharii uulgo nuncupatur. In altera, ut diximus, gens Leuticorum barbara omni crudelitate ferocior, cuius uocabulum a luto deriuatur. Est enim omnis illorum habitatio circa mare aquilonare, in paludibus sordentibus, et idcirco Leutici, quasi Lutei, uocantur. Hi quoque anno a passione Domini millesimo de suis egressi latibulis, uicinas sibi prouincias Saxonum ac barbarorum nimium crudeliter deuastantes, res Christianorum ad solum usque deleuerunt, uiros ac mulieres trucidantes exterminabant. Aduersus quos imperator Chuonradus cum exercitu permaximo egrediens, multoties plures ex illis caede prostrauit, non tamen sine damno suorum. Ob quam rem totius Ecclesiae clerus ac plebs regni sui semet affligentes, Dominum rogauerunt ut ultionis uindictam de tanta barbarorum uesania illi concederet, ut ad sui nominis honorem Christianis foret ex illis uictoria. Dehinc uero, irruens super eos, maximam illorum partem contriuit. Caeteri, fugae praesidium arripientes, ad loca suarum paludum inaccessibilia nimium perterriti euaserunt. De qua uictoria idem imperator accepta confidentia, rursum collecto exercitu Italiam pergens, ad ipsam urbem Romam progrediens, uniuersos rebelles qui contra eum insurgere tentauerant, anno integro ibidem degens, proterendo compescuit. Pactum etiam securitatis et amicitiae, ueluti Henricus cum patre illius egerat, cum rege Francorum Henrico filio Roberti statuit. Cui etiam leonem pergrandem amicitiae gratia misit. Qui postmodum uxorem, nomine Mathildem, moribus egregiam, de regno eius ex Germaniae nobilioribus accepit. [4,9] CAPUT IX. De signo quod in sole apparuit. Anno igitur eodem Dominicae passionis millesimo, die tertio Kalendarum Iuliarum, sexta feria, luna uicesima octaua, facta est eclipsis seu deliquium solis ab hora eiusdem diei sexta usque in octauam, nimium terribilis. Nam sol ipse factus est sapphirini coloris, gerens in superiori parte speciem lunae a sua reilluminatione quartae. Intuitus hominum in alterutrum uelut mortuorum pallor conspiciebatur. Res uero quaecunque sub acre crocei coloris esse cernebantur. Tunc corda humani generis stupor ac pauor tenuit immensus, quoniam illud intuentes intelligebant portendere quiddam fore superuenturae cladis humano generi triste. Nam eadem die, natali uidelicet apostolorum, in ecclesia beati Petri quidam de principibus Romanorum, conspirantes in papam Romanum, cupientes illum interimere, sed minime ualentes, a sede tamen propria expulerunt. Sed , ut praemisimus, tam pro hac re quam pro aliis insolenter patratis, imperator illuc proficiscens propriae sedi restituit. Necnon et alia passim in orbe, cum in ecclesiasticis tum etiam in rebus saecularibus, multa contra ius fasque patrata contigerunt. Instinctu nempe rapidae cupiditatis, pene nullius tuta fides in altero, quae est fundamentum et columen totius boni, reperiebatur, et, ut euidentius foret quod peccata terrae coelos pulsarent, sicut propheta clamat, propter creberrimas populi iniquitates, « Sanguis, inquit, sanguinem tetigit. » Nam postmodum, pene in uniuersis mortalium ordinibus insolentia pullulante ac uigore iustae seueritatis tenorisque tepescente, ut illud apostolicum nostrae genti rectissime potuisset improbari elogium, quod ait: « Auditur inter uos nefas, quod nec inter gentes. » Nam, impudentissima auaritia humana pectora inuadente, periclitabatur fides in cunctis. Exinde procedebant rapinae et incestus, litigia caecarum cupiditatum, furta et adulteria immanissima. Proh pudor! horrori erat cuique referre de se quod sentiebat. Nemo tamen propter hoc a nefario malitiae usu sese corrigebat. Iterum quoque post annos quatuor facta est eclipsis solis, undecimo die Kalendarum Septembrium, feria quarta, hora sexta, atque, ut semper fit, luna uicesima octaua. Eodem nihilominus anno, Chuonradus, cuius superius mentionem fecimus, apud Saxoniam Romanorum obiit imperator. Cuius filius, Henricus nomine, quem ipse uiuens pro se regem constituerat, imperauit. Willelmus etiam, Pictauorum comes, multis pecuniis liber a captione qua filius Fulconis Gozfredus, cognomento Martellus, illum in praelio capiens spatio trium annorum tenuerat, ad propria remeans ipso in anno finem uitae habuit. Hugo quoque Antissiodorensis episcopus, uir nominatissimus, uiuendi finem fecit. Similiter Rainaldus, comes eiusdem ciuitatis, Landrici comitis filius, qui filiam Roberti regis duxerat uxorem, ipse quidem audax, a quodam milite generis infimi audacter interemptus est. Is quoque pertimescens ob audaciam, sicuti contigit, praepropere sibi funus imminere, dum adhuc uiueret, abbatiam in honore Domini Saluatoris constructam, monasterio beati Germani ex integro perpetualiter possidendam restituit, quo etiam sepultus quiescit. Praeterea Fulco, Andegauorum comes, de quo superius quaedam retulimus, ter Hierosolymam iam perrexerat, ueniensque Metensem urbem ibidem obiit. Cuius corpus Lucacense ad monasterium, quod ipse construxerat, delatum est atque in eodem sepultum honorifice.