[1,0] RODULFI GLABRI CLUNIACENSIS MONACHI HISTORIARUM SUI TEMPORIS LIBRI QUINQUE AB ELECTIONE POTISSIMUM HUGONIS CAPETI IN REGEM AD ANNUM USQUE 1046. RODULFI GLABRI PRAEFATIO. Clarorum uirorum illustrissimo ODILONI Cluniacensis coenobii Patri, RODULFUS GLABER. Iustissima studiosorum fratrum querimonia, interdumque propria saepius permotus, cur diebus nostri temporis non quispiam existeret, qui futuris post nos multiplicia haec quae uidentur fieri tam in Ecclesiis Dei, quam in plebibus, minime abdenda qualicunque styli pernotatione mandaret: praesertim cum, Saluatore teste, usque in ultimam extremi diei horam, sancto Spiritu cooperante, ipse facturus sit in mundo noua cum Patre. Et quoniam in spatio fere ducentorum annorum nemo ista appetens exstitit, id est, post Bedam Britanniae presbyterum, seu Italiae Paulum, qui historialiter quidpiam posteris misisset scriptum: quorum uterque historiam propriae gentis, uel patriae condidit. Dum uidelicet constet tam in orbe Romano, quam in transmarinis seu barbaris prouinciis perplura deuenisse, quae si memoriae commendarentur proficua nimium hominibus forent, atque ad commodandum quibusque cautelae studium potissimum iuuarent. Non secius ergo quae dicuntur, quin solito multiplicius circa millesimum humanati Christi Saluatoris contigerunt annum. Et idcirco prout ualeo uestrae praeceptioni ac fraternae uoluntati obedio, primitus duntaxat ostensurus, quanquam salus annorum a mundi origine pernotata secundum Hebraeorum historias a Septuaginta interpretum translatione discrepet. Illud tamen certissime commendamus, quod annus incarnati Verbi millesimus secundus ipse sit regni Henrici Saxonum regis primus. Isdem quoque annus Domini millesimus fuit regni Rotberti Francorum regis tertius decimus. Isti igitur duo in nostro citra-marino orbe tunc Christianissimi atque praemaximi habebantur. Quorum primus, uidelicet Henricus, Romanum postmodum sumpsit imperium. Idcirco uero illorum memoriale seriei temporum stabiliuimus. Praeterea quoniam de quatuor mundani orbis partium euentibus relaturi sumus, dignum uidetur ut cordi est, qui utique religiosis loquimur, ut uim diuinae et abstractae quaternitatis, eiusque conformem conuenientiam, Domino praeeunte, suscepto operi inseramus. [1,1] LIBER PRIMUS. INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. CAPUT PRIMUM. De diuina quaternitate. Multiplicibus figuris formisque Deus conditor uniuersorum distinguens ea quae fecit, ut per ea quae uident oculi, uel intelligit animus, subleuaret hominem eruditum ad simplicem Deitatis intuitum. In his ergo perscrutandis pernoscendisque primitus claruere Patres Graecorum catholici mediocriter philosophi. Cum enim in plurimis exercitatos haberent sensus perinde in quarumdam quaternitatum speculatione, per quam praesens mundus infimus mundusque futurus datur intelligi supernus. Quaternitates uero earum, quae in sese reflexus, dum a nobis despertiri immobiliter coeperint, mentes simul atque intellectus se speculantium alacriores reddent. Quatuor igitur sunt Euangelia, quae constituunt in nostris mentibus supernum mundum. Tot enim constant elementa, quae perficiunt istum infimum. Quatuor quoque uirtutes, quae caeterarum gerunt principatum, nosque per admirationem sui ad caeteras informant. Pari etiam ratione quatuor sensus existunt corporis praeter tactum, qui subtilioribus famulatur caeteris. Quod est ergo aether igneum elementum in mundo sensibili, idem est prudentia in intellectuali. Sursum namque sese erigens, anhelansque desideranter esse circa Deum. Illud quoque quod aer in mundo corporali, idipsum fortitudo in intellectuali, qui cuncta uiuentia uegetans, et in quemcunque actum promouentia roborat. Simili quippe modo quod gerit aqua in mundo corporali, idem temperantia in intellectuali. Nutrix quippe est bonorum, efferensque copiam uirtutum, ac seruans fidem per diuini amoris desiderium. Conformem quoque terra gerit speciem mundi infimi, iustitiae speciei in intellectuali. Scilicet subsistens atque immobilis collocatio rectae distributionis. Dignoscitur namque per omnia similis Euangeliorum complexio spiritalis. Euangelium itaque Matthaei terrae mysticam continet figuram, quoniam Christi hominis caeteris apertius demonstrat carnis substantiam. Illud autem secundum Marcum temperantiae, quae aquae speciem gerit, cum ex Ioannis baptismate poenitentiam temperanter indicit. Illud quoque iuxta Lucam aerisque et fortitudinis praefert similitudinem, quoniam spatiatim diffusum, plurimisque est historiis roboratum. Illud uero secundum Ioannem ignifici aetheris prudentiae, quodque caeteris constat sublimius, formam signanter exprimit, dum simplicem Dei notitiam et fidem insinuans introducit. Quibus etiam speculatiuis connexionibus, elementorum scilicet ac uirtutum, Euangeliorumque, ille conuenienter sociatur, uidelicet homo, cuius haec inuisa concessa sunt obsequio. Namque illius uitae substantiam Graeci philosophi g-mikrokosmon, id est paruum, mundum dixerunt. Visus quippe et auditus, qui intellectum et rationem ministrant, superiori conueniunt aetheri, quod constat subtilius in elementis, quodque quantum caeteris sublimius, eo honestius ac lucidius. Subsequitur uero olfactus, qui aeris et fortitudinis significantiam sorte exprimit. Gustus namque satis conuenienter aquae et temperantiae parem portendit significantiam. Tactus ergo, qui omnium constat infimus, caeterisque solidius ac stabilius, terrae ac iustitiae congruentissime praefert indicium. Ab his igitur euidentissimis complexibus rerum patenter et pulcherrime silenterque praedicatur Deus, quoniam dum stabili motu in sese uicissim una portendit alteram, suum principale primordium praedicando, a quo processerunt, expetunt, ut in illo iterum quiescant. Constat etiam iuxta praedictae stipulationis condictum mente cauta intueri fluuium, qui manat ex Eden Orientis, partiturque in nominatissimos quatuor amnes. Horum igitur primus, id est Phison, qui oris aperitio dicitur, prudentiam signat, quae semper est in optimis diffusa et utilis. Per inertiam quippe paradisus sublatus est homini; necesse habet, ut praeeunte prudentia repetatur. Secundus Geon, qui terrae hiatus intelligitur, temperantiam signat, nutricem utique castitatis, quae scilicet frondes salubriter exstirpat uitiorum. Tertius quoque Tigris, quem incolunt Assyrii, qui interpretantur dirigentes. Per hunc nihilominus signatur fortitudo, quae scilicet, reiectis praeuaricatoriis uitiis, dirigens homines per Dei auxilium ad aeterni regni gaudia. Quartus uero Euphrates, cuius etiam nomen abundantiam sonat, patenter iustitiam designat, quae pascit ac reficit omnem animam illam desideranter amantem. Cum igitur significantia horum fluminum gerat in se species praedictarum uirtutum, pariterque figuram quatuor Euangeliorum, non minus easdem uirtutes figuraliter gerunt tempora mundani huius saeculi diuisa per quadrum. A mundi namque initio usque ad ultionem diluuii, in his duntaxat, qui ex simplicis naturae amando suum cognouerunt Creatorem, bonitate prudentia uiguit, ut in Abel, Enoch, Noe, uel in caeteris, qui mentis ratione pollentes, utilia quae agerent intellexerunt. Ab Abraham uero, et in reliquis patriarchis, qui signis et uisionibus fruiti sunt, ut in Isaac, Iacob, Ioseph, et in caeteris, temperantia conformata probatur, qui scilicet inter aduersa et prospera proprium super omnia dilexerunt auctorem. A Moyse quoque et in reliquis Prophetis, uiris uidelicet robustissimis, legalium praeceptorum institutionibus fultis, fortitudo sancitur, dum laboriosa siquidem legis praecepta sollicite ab eis exercitata monstrantur. Ab aduentu denique incarnati Verbi ac deinceps omne saeculum iustitia implet regitque, circumdat ueluti caeterarum finis ac fundamentum, sicut dixit suo Baptistae Veritas: Decet, inquiens, nos implere omnem iustitiam. Dicturi igitur ab anno 900 incarnati creantis ac uiuificantis omnia Verbi ad nos usque, qui claruere uiri in Romano uidelicet orbe insignes catholicae fidei, cultoresque iustitiae, prout certa relatione comperimus, uel uisuri superfulmus; seu etiam qui rerum euentusque uel plura contigerunt memoranda tam in sacris Ecclesiis, quam in utroque populo primitus ad illud totius quondam orbis imperium principale, scilicet Romanum, conuertimus stylum. Cum ergo omnipotentis Christi uirtus utique terrarum principes ad suum incuruasset imperium, tanto minus uiguit terror Caesarum, quanto iura illorum ueracius comprobantur, plus exstitisse ex timore ferocitatis, quam ex amore piae humanitatis. Sic denique tota paulatim illorum stirps a praefato imperio dispertita atque euacuata, ut maius indigeret sui dominio urbs Romana, eiusque populus, quam ut olim consueuerat promere leges et iura externis patriis ac ciuibus. Coeperuntque plures ex gentibus, quas prius subdiderat, crebris illam infestationibus uexare, illius nomen etiam imperii praeripiendo usurpare nonnulli ex circumiectarum prouinciarum regibus. Tunc perinde ualentiores et praemaximi reges gentis Francorum Christianitatis iustitia pollebant, armorumque industria ac militari robore caeteris excellebant. Quorum uidelicet ditioni triumphaliter per plures annos applicatum est totum imperii culmen Inter quos etiam excellentissime micuerunt, Carolus scilicet, qui dictus est Magnus, nec non et Ludouicus cognomento Pius. Hi denique prudenti consilio et uirtute quosque in gyro belliones ita proprio subiugauere dominio, ut quasi una domus famularetur suis imperatoribus orbis Romanus; potiusque respublica de paterno gratularetur prouectu, quam tuta pompatice extolleretur imperatorum metu. Sed quia horum gesta non disposuimus, seu genealogiam historiali more narrare, ad quem tamen finem regnandi uel imperandi illorum genus deuenerit, breuiter curauimus intimare. Perdurauere igitur reges ex eorum prosapia imperatores tam in Italia quam in Galliis, usque ad ultimum regem Carolum Hebetem cognominatum. Is denique habebat unum inter regni sui primates quemdam Heribertum, cuius ex sacro fonte filium susceperat, qui tamen ei calliditate sua certissime suspectus esse potuisset, si non excogitatae fraudis simultas interuenisset. Cum enim decreuisset idem Heribertus praedictum regem decipere, fingens cuiusdam deliberandi occasionem negotii, qualiter illum, ut postmodum fecit, demulcendo in unum castrorum suorum introduceret, ac uinculatum carceri manciparet; tandem uero a quibusdam suggestum est regi, ut cautissime se ageret, ne Heriberti inuolueretur fraudibus. Dumque ille ex hoc, quod audierat, credulus, cautelam sibi de Heriberto adhibere decreuisset, contigit una die nimis expedite eumdem Heribertum cum suo filio in regis palatium deuenire. Surgens itaque rex ei osculum porrexit. Ille uero toto se humilians corpore, osculum regis suscepit. Deinde cum eius filium osculatus fuisset, stansque iuuenis quamuis conscius fraudis, nouus tamen calliditatis, regi minime semel supplicaret: pater cernens, qui propter astabat, ualenter alapam collo iuuenis intulit. « Seniorem, inquiens, et regem erecto corpore osculaturum non debere suscipere quandoque scito. » Quod intuens rex cunctique qui aderant, abhinc deceptionis fraudisque aduersus regem Heribertum expertem crediderunt. Videns quoque regem contra se placatum, nihilominus rogabat attentius ut, ad se ueniens, negotium deliberaturus, quod dudum poposcerat. Statim uero rex promisit se, quo uellet, iturum. Designato igitur die, uenit rex ubi Heribertus rogauerat, tenuem etiam ducens exercitum, amicitiae gratia. Qui nimium pompose die primo ab eo susceptus. In secundo autem, quasi ex iussu regis, praecepit idem Heribertus ut uniuersi qui cum rege uenerant, ad propria redirent, ueluti ipse cum suis obsequio regis sufficeret. Illi quoque audito Heriberto recesserunt, ignorantes quod regem in uinculis reliquissent. Tenuit enim Heribertus uinctum praedictum regem usque in diem mortis suae. Genuerat praeterea idem rex filium nomine Ludouicum, adhuc tamen puerum, qui, ut cognouit quod de patrefactum fuerat, arripiens fugam, Oceanum transiit, ibique usque ad annos uiriles degit. [1,2] CAPUT II. De Rodulpho rege. Erat igitur tunc temporis Rodulphus Richardi ducis Burgundiae filius, aptus uidelicet corpore, et intellectu idoneus. Qui etiam uxorem duxerat, Emmam nomine, sensu scilicet atque aspectu insignem, sororem uidelicet Magni Hugonis, cuius si quidem militari industria regnum Francorum dirigebatur. Is quoque Hugo cernens regnum rege destitutum, ac sciens regis instaurationem suo pendere arbitrio, misit ad sororem, consulens illam quem potissimum ad regale eligeret culmen, se uidelicet suum fratrem, an potius maritum praedictum, scilicet Rodulphum. Illa igitur prudenter, ut fuerat consulta, respondit magis se uelle regis mariti genu osculari quam fratris. Audiens autem Hugo gratanter annuit, regnique solium Rodulpho habere concessit. Qui Rodulphus, carens omni prole, solus sui generis regni culmine potitus obiit. Fuit enim hic Hugo filius Roberti Parisiorum comitis, qui uidelicet Robertus breui in tempore rex constitutus, et ab exercitu Saxonum est interfectus. Cuius genus idcirco adnotare distulimus, quia ualde in ante reperitur obscurum. [1,3] CAPUT III. De Lothario rege. Interea totius regni primates elegerun Ludouicum, filium uidelicet praedicti regis Caroli, unguentes eum super se regem haereditario iure regnaturum. Iam enim praedictus Heribertus morte crudeli obierat. Nam cum, diuino excruciatus languore, ad uitae exilum propinquaret, atque a suis tam de salute animae quam de suae domus dispositione interrogaretur, omnino nihil aliud respondebat nisi hoc solummodo uerbum: « Duodecim fuimus, qui traditionem Caroli iurando consensimus. Hocque plurimum repetens exspirauit. Praeterea Ludouicus ex Gerberga, uxore quondam Gisleberti ducis, genuit filium, nomine Lotharium. Qui, confirmatus in regno, ut erat agilis corpore et ualidus, sensuque integer, tentauit redintegrare regnum ut olim fuerat. Nam partem ipsius regni superiorem, quae etiam Lotharii regnum cognominatur, Otto rex Saxonum, imo imperator Romanorum, ad suum, id est Saxonum, inclinauerat regnum. Ipsum denique Ottonem, scilicet secundum, filium primi ac maximi uidelicet Ottonis, conatus est quondam capere positum in palatio Aquisgranis. Sed quoniam eidem Ottoni clam praenuntiatum a quibusdam est, noctuque cum uxore uix fugae praesidium petens obtinuit. Tunc denique Otto, congregato exercitu sexaginta millia et eo amplius militum, Franciam ingressus, uenit usque Parisios, ibique triduo commoratus; coepit redire in Saxoniam, rursusque quoque Lotharius, ex omni Francia atque Burgundia militari manu in unum coacta, persecutus est Ottonis exercitum usque in fluuium Mosam, multosque ex ipsis fugientibus in eodem flumine contigit interire. Dehinc uero uterque cessauit, Lothario minus explente quod cupiit. Hic denique genuit filium nomine Ludouicum. Quem, iam adultum iuuenem, ut post se regnaret, regem constituit. Cui etiam adduxit ab Aquitanis partibus uxorem, quae, cernens uidelicet iuuenem patre minus fore industrium, ut erat ingenio callida, elegit agere diuortium, monuitque illum ficte ut simul, de qua aduenerat, redirent Prouinciam, scilicet iure haereditario sibi subdituram. Ille quoque, non intelligens mulieris astutiam, ut monitus fuerat, ire parauit. Ad quam dum uenissent, relinquens eum mulier, suis adhaesit. Cumque patri nuntiatum fuisset, prosequens filium ad se reduxit. Qui simul deinceps degentes, post aliquot annos absque ulla liberorum ope uterque obiit. In his igitur duobus regale seu imperiale illorum genus regnandi finem accepit. [1,4] CAPUT IV. Qui postmodum Romae imperatores exstiterint. Praescriptorum igitur regum genere exinanit sumpserunt imperium Romanorum reges Saxonum. Quorum scilicet primus Otto Henrici Saxonum regis filius, cuius etiam sororem, nomine Haduidem, duxit uxorem Hugo dux Francorum, cognomento Magnus. Is denique Otto in gloria et uigore imperii non dispar illorum qui ante se imperium rexerant, necnon et in Ecclesiarum atque eleemosynae expensis ualde liberalis exstitit. Huius quoque imperii tempore, egressi audacter Sarraceni ab Africanis partibus occupauere tutiora Alpium montium loca, ibique aliquandiu morantes uastando regionem in gyro, diuerso raptu tempus expleuerunt. Contigit ergo eodem tempore ut beatus pater Maiolus, ab Italia rediens, in arctissimis Alpium eosdem Sarracenos obuiaret. Qui arripientes abduxerunt illum cum suis omnibus ad remotiora montis, ipso tamen patre grauiter in manu uulnerato, dum in ea excepisset ultro ictum iaculi super unum de suis uenientis. Dispertitis quoque inter se omnibus quae illius fuerant, interrogauerunt eum si tantae ei essent in patria facultates rerum, quibus uidelicet se suosque ualeret redimere de manibus illorum. Tunc uir Dei, ut erat totius affabilitatis dignitate praecipuus, respondit se in hoc mundo nihil proprium possidere, nec peculiaris rei se fieri possessorem uelle; sua tamen ditione non negans plures teneri, qui amplorum fundorum et pecuniarum domini haberentur. Quibus auditis, ipsimet hortabantur illum ut unum e suis mitteret qui suae suorumque redemptionis pretium illis deferret. Insuper pecuniae pondus atque numerum ei determinantes indixerunt. Fuit enim mille librarum argenti, ut uidelicet singulis libra una in partem proueniret. Misit quoque uir sanctus per unum de suis ad monasterium scilicet, cui praeerat, Cluniacense, perparuam epistolam ita se habentem: « Dominis et fratribus Cluniacensibus, frater Maiolus miser et captus. Torrentes Belial circumdederunt me, praeoccupauerunt me laquei mortis. Nunc uero, si placet, pro me et his qui mecum sunt capti redemptionem mittite. » Quae ut delata est uidelicet praedicti monasterii fratribus, exstitit illis pro uita incomparabilis moeror ac luctus, necnon et totius patriae pertristis nuntius. Distractis quoque ab eisdem fratribus, quaeque in omni eiusdem monasterii ornamentorum erant supellectili, praestitutum pii patris quantocius coadunauere pretium. Sed uir sanctus saecularis, dum interim a Sarracenis captus teneretur, cuius meriti esset latere non potuit. Nam cum ei hora prandii obtulissent cibos quibus uescebantur, carnes uidelicet panemque admodum asperum, et dicerent: « Comede, respondit: Ego uero si esuriero, Domini est me pascere; ex his tamen non comedam, quia non mihi in usu fuerunt. » Cernens enim unus illorum uiri Dei reuerentiam, pietate ductus, exuens brachia simulque abluens, et clypeum, super quem etiam in conspectu uenerabilis Maioli satis mundissime panem confecit. Quem etiam citissime decoquens, ei reuerentissime detulit. Ipse quoque suscipiens illum, atque ex more oratione praemissa ex eodem reficiens, Domino gratias egit. Alius quoque Sarracenorum eorumdem, cultro deplanans ligni hastulam, posuit incunctanter pedem super uiri Dei codicem, Bibliam uidelicet, quam ex more secum semper ferre consueuerat. Dumque uir sanctus intuens ingemuisset, aliqui minus feroces ex ipsis, perspicientes, suum increpuerunt comparem, dicentes non debere magnos prophetas sic pro nihilo duci ut illorum dicta pedi substerneret, si quidem Sarraceni Hebraeorum, quin potius Christianorum, prophetas legunt, dicentes etiam completum iam esse in quodam suorum, quem illi Mahomed nuncupant, quidquid de uniuersorum Domino Christo sacri uates praedixere. Sed, ad errorem illorum comprobandum, etiam ipsorum genealogiam penes se habent, ad similitudinem uidelicet euangelii Matthaei, qui scilicet ab Abraham narrat genealogiae catalogum usque ad Christum, per Isaac successionem descendens. In cuius uidelicet semine uniuersorum promissa atque praedicta est benedictio illorum, inquiens: Ismael genuit Nabaioth, atque deinceps usque in erroneum illorum descendens figmentum, quod scilicet tantum est a ueritate alienum quantum a sacra et catholica auctoritate extraneum. Praeterea, ut beati Maioli sanctitas claresceret, is qui eius uolumen pede calcauerat, eodem die pro quauis occasione, reuera iudicio Dei, caeteri furiose irruentes in eum, eumdem ei truncauerunt pedem. Plures uero iam ex ipsis erga eum coeperunnt mitiores ac reuerentiores existere. Tandem uero quidam de fratribus illuc expeditius remeantes, data eisdem Sarracenis praesignata pecunia, patrem cum uiris tantum qui cum eo capti fuerant, in patriam reduxerunt. Ipsi denique Sarraceni paulo post, in loco qui Fraxinetus dicitur, circumacti ab exercitu Willermi Arelatensis ducis, omnesque in breui perierunt, ut ne unus quidem rediret in patriam. Ipso igitur in tempore mortuus est praedictus Otto imperator, suscepitque filius eius, secundus uidelicet Otto, idem imperium, quod satis strenue dum aduiueret rexit. Eodem ergo imperante, uenerabilis pontifex Adalbertus, ex prouincia quae lingua Sclauorum uocatur Bethem, in ciuitate Braga regens ecclesiam sancti martyris Vitisclodi, egressus ad gentem Bruscorum, ut eis uerbum salutis praedicaret, dumque apud eosdem plurimam egisset praedicationem, multique ex eis conuerterentur ad fidem Christi, praedixit suis quoniam in eadem regione martyrii coronam esset accepturus; ac ne pauerent, eis pariter indicauit, quia praeter eum ibidem nemo ex eis erat perimendus. Contigit enim ut die quadam, praecipiente eodem episcopo, quaedam profana arbor sita iuxta fluuium, cui etiam superstitiose immolabat uniuersum uulgus, uidelicet excisa conuelleretur, constructoque ac sacrato in eodem loco altari, missarum solemnia per se episcopus ex plebe parauit. Qui, dum in ipsis sacramentis peragendis esset constitutus, ictibus iaculorum ab impiis perfossus, tandemque sacrum solemne peractum, simulque praesentis uitae imposuit terminum. Denique discipuli eius, accepto corpore sui domini, illud secum ferentes, in propriam sunt reuersi patriam. Cuius etiam meritis usque in praesens largiuntur hominibus plurima beneficia. Sequenti quoque, post multa nobiliter gesta remque publicam decenter dispositam, tempore obiit Otto, relinquens filium Ottonem uidelicet tertium, adolescentem tamen fere duodecim annorum. Qui, ut erat iuuenculus, acer tamen uiribus et ingenio, suscepit iure paterno regimen imperii. Contigit igitur imperii illius initio ut sedes apostolica urbis Romae proposito uiduaretur pontifice. Ipse uero illico, imperiali usus praecepto, quemdam sui consanguineum, cuiusdam ducis filium illo delegit, atque ex more in sede apostolica sublimari mandauit. Quod utique dum sine mora peractum fuisset, pergrandis calamitatis occasio exstitit. Erat enim quidam Crescentius, Romanorum ciuis praepotens, qui, ut illorum mos est, quantum onerosior pecuniae, tantum pronior seruiens auaritiae. Hic autem non plane, ut rei probauit euentus, parti fauebat Ottonis. Nam ipsum pontificem, quem, ut diximus, ordinari, Otto iusserat, idem Crescentius omni destitutum honore a sede expulit, alterumque procaciter in eius loco subrogauit. Sed mox ut Otto hocf actum comperit, ira accensus, cum permaximo exercitu Romam properauit. Quod cum cognouisset Crescentius, illum scilicet urbi propinquare, conscendens cum suis turrim quae sita est extra ciuitatem trans Tiberim, ob altitudinem sui Intercoelos uocatam, uallauit eam, defensurus pro uita. Tandem cum peruenisset imperator ad urbem, primitus iussit comprehendere illum male securum pontificem, uidelicet Crescentii arrogantia constitutum. Comprehensumque, praecepit eius manus quasi sacrilegas amputari, deinde uero aures abscindi atque oculos expelli . Post haec denique comperiens Crescentium, ut diximus, turre uallatum, quae scilicet paulo post illum crudeli erat redditura neci, praecepit eamdem circumdari densa obsidione sui exercitus, ne uidelicet Crescentio quoquo modo locus daretur confugii. Interea, iubente imperatore, construuntur in gyro machinae ex lignis celsarum abietum nimium artificiose compositae. Cernens quoque Crescentius nullam posse euadendi uiam reperire, licet tardius poenitudinis adinuenit consilium; non tamen ei praestitit miserendi aditum. Quadam igitur die, quibusdam de imperatoris exercitu consentientibus, egrediens latenter Crescentius, de turre scilicet, birro indutus, et operto capite, ueniensque improuisus corruit ad imperatoris pedes, oransque se ab imperatoris pietate uitae seruari. Quem cum respexisset imperator, conuersus ad suos, ut erat amaro animo, dixit: « Cur, inquiens, Romanorum principem, imperatorum decretorem, datoremque legum, atque ordinatorem pontificum, intrare sinistis magalia Saxonum? Nunc quoque reducite eum ad thronum suae sublimitatis, donec eius honori condignam uidelicet praeparemus susceptionem. » Qui suscipientes illum, scilicet ut iussum fuerat, illaesum reduxerunt ad turris introitum. Ingressusque nuntiauit secum pariter reclusis quoniam solummodo tantum contingeret illis uiuere quandiu ipsa turris tueri ualeret ab hostium captione, nec ullam prorsus salutem debere ultra sperare. At imperatoris exercitus a foris urgendo impellens machinas; paulatimque euntes applicatae sunt turri. Sicque pugnae inito certamine, dumque alii desuper contendentes intrare, alii prorupere ad ostium turris illudque considentes euellunt, sursumque certatim gradientes, ad turris superiora peruenerunt. Respiciens quoque Crescentius cernit se teneri ab his quos putabat pugnando longius arceri posse. Capto namque ipso ac grauiter uulnerato, caeterisque, qui cum illo inuenti fuerant, trucidatis, miserunt ad imperatorem quid de eo praeciperet. Qui ait: « Per superiora, inquit, propugnacula illum deiicite aperte, ne dicant Romani suum principem nos furatos fuisse. » Quem, ut iussum fuerat, proiicientes, deinde post terga boum religatum per paludes uiarum plurimum deuoluentes, ad ultimum uero in conspectu ciuitatis in trabe excelsa pendere dimiserunt. His denique ita gestis, accersiens imperator Gerbertum uidelicet Rauennae archiepiscopum, constituit illum principalem Romanorum pontificem. Isque Gerbertus e Galliis oriundus exstitit, minorum etiam gerens prosapiam, sed tamen ingenio acerrimus, artiumque liberalium studiis plenissime instructus. Proinde Remorum etiam a rege Francorum Hugone fuerat constitutus pontifex. Sed quoniam, ut diximus, ualde erat acer ac prouidus, intelligens Arnulphum eiusdem urbis archiepiscopum, quo uiuente ordinatus fuerat ex consensu eiusdem regis, niti in pristinam reformari sedem, caute iter arripiens ad praedictum deuenit Ottonem. Qui satis honorifice ab eodem susceptus; quem etiam statim Rauennae, inde uero, ut diximus, Romanae urbis sublimauit pontificem. Contigit igitur ipso in tempore ut idem imperator, suggerente tam ipso pontifice quam aliis quibusque zelum profectus religionis domus Dei gerentibus, quosque in beati Pauli Ecclesia nomine tenus monachos, caeterum praue degentes, inde expellere deberet; ac alterius instituti, quos uidelicet canonicos dicimus, in eodem loco seruituros, ut ei suggestum fuerat, substituturus esset. Cumque hoc appeteret implere decretum, apparuit ei noctu per uisum beatissimus apostolus Paulus, atque eumdem imperatorem huiusmodi monere curauit. « Si uere, inquiens, zelus diuinae seruitutis optimi operis te adurit, uide ne huius propositi institutum praesumas in monachis immutare expellendis. Non enim omnino expedit cuiusque ecclesiastici ordinis quamuis ex parte deprauati, proprium unquam abiici seu immutari propositum. In eo namque unusquisque iudicandus est ordine, in quo se primitus Deo uouit seruire. Reemendari tamen licet corrupto cuique in eadem propriae uocationis sorte. » Taliter quippe monitus, imperator retulit suis quae audierat ab Apostolo, curamque agens qualiter eorumdem institutum, scilicet monachorum, quiuisset ad melius informare, non expellere a loco uel immutare. Interea minus idoneo usus consilio, praedicti Crescentii Ioannis in suam uxorem assumens, quam etiam paulo post, ut inconsulte acceperat, diuortium agens dimisit. Tandem quoque nitens remeare ad Saxoniam, morte superueniente in Italia obiit. Cernens quoque exercitus, quem secum duxerat, se suo domino destitutum, coegerunt se pariter in unum agmen, ne ab iis quos in Italia presserant trucidarentur, imposito ante se in equo defuncti imperatoris corpore. Sicque in patriam tuti peruenientes in monasterio beatae semper uirginis Mariae Aquisgranis decenter sepelierunt. Suscepit igitur, post Ottonem uidelicet tertium, regnum Saxonum illius consanguineus Henricus, qui, etiam non regni sui , imperator factus est Romanorum. Sed interim libet ex parte commemorare quibus uicissim cladibus, praescriptorum regum temporibus, tam externis quam intestinis consequenter sit flagellatus orbis Romanus. Constat igitur ab anterioribus illud principale totius orbis imperium fuisse diuisum, scilicet ut, quemadmodum uniuersae Latinitatis Roma gerere deberet principatum, ita Constantinopolis tam Graecorum speciale caput in transmarinis orientis partibus quam caeterorum. Sed dum semel in sese nouit dispertiri, postmodum paulatim pars utraque usitatius didicit minui, uidelicet donec contingeret illud admodum coarctari praeliis, ut foret breuius, et istud appeteret moderari extraneus. Et quoniam magis contingebat tyrannide imperare, quam uel liberali pietate, uel originali propagine, idcirco par erat talium contumaciam cum sibi subditis crebris infestationum plagis atterere. [1,5] CAPUT V. De paganorum plagis. Denique circa nongentesimum Verbi incarnati annum, egressus ab Hispania rex Sarracenorum Algalif, ueniensque cum exercitu maximo in Italiam, scilicet traditurus humanas res cum suis in praedam, cum gladio atque incendio demoliendas. Qui cum uenisset, depopulans totam regionem usque Beneuentum progressus est. Ex aliquibus tantum ciuitatibus Italiae primates, collecto agmine, nisi sunt aduersus praedictum Algalif inire pugnam. Sed cum se cernerent exercitu nimium impares, ut saepius mos est istis modernis Italicis, fugae potius quam bellum , petiere praesidium. Interea reuersi cum suo principe ad Africam Sarraceni, ab illo tempore non destiterunt impugnare regionem Italiae, quamuis plurimis fuissent praeliis lacessiti tam ab imperatoribus quam a patriae ducibus ac marchionibus, usque ad Altmuzor illorum principem, et praedictum Henricum Romanorum imperatorem. Praescripto igitur tempore, non minor clades in Galliarum populis, Normannorum infestatione, exstitit hostium. Qui uidelicet Normanni nomen inde sumpsere, quoniam raptus amore primitus egressi ex aquilonaribus partibus audacter occidentalem petiere plagam. Siquidem lingua illorum propria Nort aquilo dicitur, Mint quoque populus appellatur. Inde uero Normanni, quasi aquilonaris populus denominantur. Hi denique in primo egressu diutius circa mare Oceanum degentes, breuibus contenti stipendiis, quousque in gentem coaluere non modicam. Postmodum uero telluris ampla et pelagi hostili manu peruagantes, aliquas urbes ac prouincias in propriam redegere sortem. In processu quoque temporis ortus est uir quidam in pago Trecassino ex infimo rusticorum genere, Astingus nomine, in uico uidelicet qui Tranquillus dicitur, tribus a ciuitate distans milliaribus. Qui iuuenis, ualens robore corporis, peruersae tamen indolis, superbiendo abiiciens fortunam pauperum parentum, elegit exsul fore dominandi uictus cupidine. Denique clam egrediens ad praedictam Normannorum gentem, illis tantummodo primitus adhaesit qui, assiduo raptui seruientes, uictum caeteris ministrabant, quos etiam illi communiter Flottam uocant. Illoque aliquandiu huic nequam mori inseruiente, coepit pessimis commilitonibus tanto existere diligentior, quanto efficiebatur flagitiosior. Paulatimque robustior caeteris uiribus ac rebus effectus, omnes pariter illum constituere terra marique principem. Constitutus autem huiusmodi, ampliore crudelitate assumpta, parui pendens praeteritorum saeuitiam, coepit suum in longinquas gladium dilatare prouincias. Postmodum etiam cum uniuersa pene, cui praeerat, gente conscendens ad superiores Galliarum partes, quamuis pestifer parens natiuum male quaerens reuisere solum. Qui cum uenisset, gladio et igne ultra omnem hostium cladem uniuersa demoliens, nemine repugnante, diutius consumpsit. Tunc quoque domus Ecclesiarum per Gallias uniuersae, praeter quas municipia ciuitatum uel castrorum seruarunt, omnimodis dehonestatae atque igne succensae sunt. Uniuersis siquidem peragratis Galliis, opimaque diuersarum rerum potitus spolia, ad propria reduxit exercitum. Sicque deinceps tam ab ipso Astingo quam ab eius successoribus, illius uidelicet gentis principibus, in spatio fere centum annorum huiusmodi clades illata est longe lateque populis Galliarum. Haec quoque, quae retulimus, per interualla defunctorum regum seu imperatorum tam in Italia quam in Galliis, priusquam restaurarentur, saepius contigerunt. Sed cum interea praedictae gentis exercitus more solito ad Gallias procedere decreuisset, occurrit illis iam longius a solo proprio remotis uenerabilis Burgundiae dux Richardus, pater scilicet regis Rodulphi, ut supra commemorauimus. Initoque cum eis praelio, tanta caede eosdem prostrauit, ut perpauci ex eis fuga lapsi ad propria uix remearent. Et licet posthaec plures insulas ac prouincias mari contiguas iidem scilicet Normanni depopulauerint, in partes tamen Francorum regum sorte regendas non deinceps, nisi ab eisdem regibus euocati, conscenderunt. Quin etiam paulo post uicissim scilicet Franci, necnon et Burgundionum plerique, cum praedictis Normannis, catholicae fidei iam effectis cultoribus, pacifice iunxere connubia, atque unius regis regnum pari consensu decreuere dici et esse. Indeque orti duces excellentissimi. Guillermus uidelicet, atque post ipsum quique denominati, paterno seu auito iure Richardi. Illorum quippe ducaminis principatus fuit metropolis ciuitas Rothomagorum. Cum igitur praedicti duces ultra caeteros uiguerint militiae armis, tum perinde prae caeteris gratia communis pacis ac uirtute liberalitatis. Nam omnis prouincia quae illorum ditioni subiici contigerat, ac si unius consanguinitatis domus uel familia, inuiolatae fidei concors degebat. Nempe furi ac praedoni apud illos comparabatur quicunque hominum, in aliquo negotio, plus iusto , uel falsum quidpiam uenundandum mentiens, subtrahebat alteri. Egenorum quoque et pauperum omniumque peregrinorum, tanquam parentes filiorum, curam gerebant assiduam. Dona etiam amplissima sacris Ecclesiis pene in toto orbe mittebant, ita ut etiam ab oriente, scilicet monte denominatissimo Sina, per singulos annos monachi Rothomagum uenientes, qui a praedictis principibus plurima redeuntes auri et argenti suis deferrent xenia. Hierosolymam uero ad sepulcrum Saluatoris centum auri libras secundus misit Richardus, ac quosque cupientes illuc deuote peragrare donis iuuabat immensis. Praeterea in successibus praedictorum temporum, exigentibus culpis peccantium hominum, orta est discordia duorum regum, Francorum uidelicet ac Saxonum. Quae scilicet, diutius exardescens, occulto Dei iudicio rursus terribile flagellum ingruit populis Galliarum. Denique Hungarorum princeps cum omni ipsius gentis militari exercitu, huius discordiae mali occasione, fines Galliarum irrumpens, semel ac bis omnem miserabiliter depopulans regionem, utrumque etiam genus hominum captans, tum rebus humanis abducens, nemine obstante, diripuit. Quae denique clades tandiu desaeuit, quousque Deo propitiante utriusque regni principes, Francorum uidelicet ac Saxonum, unius fidei ac consanguinitatis uinculo necterentur. Euacuato siquidem priorum regum genere, sedatisque iurgiis, coepit orbis nouorum regum pace sub amica reflorescere, Christique regnum per fontem sacri baptismatis circumquaque tyrannos sibi subiugare. Ipsa denique Hungarorum gens, post tot patrata flagitia, post tot flagella gentibus illata, cum suo rege ad catholicam fidem conuersa, quae prius consueuerat crudeliter rapere aliena, libens impertitur pro Christo propria; a quibus etiam iamdudum diripiendo captiuabantur, undecunque in miserrima mancipia distrahendi, qui reperiebantur Christiani; ab eisdem quoque fouentur nunc ceu fratres uel liberi. Illud nihilominus nimium condecens ac perhonestum uidetur, atque ad pacis tutelam optimum decretum, scilicet ut ne quisquam audacter Romani imperii sceptrum praeproperus gestare princeps appetat, seu imperator dici aut esse ualeat, nisi quem papa sedis Romanae morum probitate delegerit aptum reipublicae, eique commiserit insigne imperiale. Cum uidelicet olim ubique terrarum quilibet tyranni, sese procaciter impellentes, saepissime sint imperatores creati, atque eo minus apti Reipublicae, quo constat eos tyrannide quam pietatis auctoritate processisse. Anno igitur Dominicae incarnationis septingentesimo decimo, licet insigne illud imperiale diuersis speciebus prius figuratum fuisset, a uenerabili tamen papa Benedicto sedis apostolicae fieri iussum est admodum intellectuali specie idem insigne. Praecepit fabricari quasi aureum pomum, atque circumdari per quadrum pretiosissimis quibusque gemmis, ac desuper auream crucem inseri. Erat autem instar speciei huius mundanae molis, quae uidelicet in quadam rotunditate circumsistere perhibetur, ut dum siquidem illud respiceret princeps terreni imperii, foret ei documentum, non aliter debere imperare uel militare in mundo quam ut dignus haberetur uiuificae crucis tueri uexillo. In ipso etiam diuersarum gemmarum decoramine, uidelicet imperii culmen plurimarum uirtutum speciebus exornari oportere. Cumque postmodum praedictus papa imperatori, uidelicet Henrico huius rei gratia Romam uenienti, obuiam cum maxima uirorum et sacrorum ordinum multitudine processisset ex more, eique huiusmodi insigne scilicet imperii in conspectu totius Romanae plebis tradidisset: suscipiens illud hilariter, circumspectoque eo, ut erat uir sagacissimus, dixit: « Optime pater, inquiens ad papam, istud facere decreuisti nostrae portendendo innuens monarchiae, qualiter sese moderari debuerat, cautius perdocuisti. » Deinde manu gerens illud auri pomum, subiunxit: « Nullis, inquit, melius hoc praesens donum possidere ac cernere congruit quam illis qui, pompis mundi calcatis, crucem expeditius sequuntur Saluatoris. » Qui protinus misit illud ad Cluniacense monasterium Galliarum, quod etiam tunc temporis habebatur religiosissimum caeterorum, cui et alia dona plurima contulerat ornamentorum. Sed et illud nimirum etiam perpendendum quoniam, cum ista quae retulimus, uidelicet de conuersionibus perfidarum ad fidem Christi gentium, extrinsecus in aquilonaribus atque occidentalibus orbis partibus persaepe fieri contigerit, nusquam talia in orientalibus atque meridianis eiusdem orbis plagis contingit audiri. Cuius denique ueracissimus praesagii index fuit constitutio illa crucis Dominicae, dum in ea Saluator penderet in loco Caluariae. Nam cum retro illius uerticem suspensi tum fuisset, crudus nimium populis oriens, tunc etiam in eius oculorum conspectu lumine fidei repleturus constitit Occidens. Sic quoque omnipotentem ipsius dexteram ad misericordiae opus extensam, sacri uerbi fide mitis suscepit septentrio, eiusque laeuam gentibus barbarorum tumultuosis sortitur meridies. Sed licet huius sacri breuiter meminerimus portenti, nostrae tamen, id est catholicae, manet inuiolabile subsidium fidei, quoniam in omni loco et gente absque exceptione, quicunque sacro regeneratus fonte, credens omnipotentem Patrem eiusque Filium Iesum Christum pariter, et in Spiritum sanctum, unum solumque uerum Deum, si quid boni egerit ex fide, Deo acceptum fore, atque omnem qui sic permanserit, perenni uita beate uiuere. Hoc quippe soli Deo nosse competit, cur humanum genus maius seu minus propriae salutis capax efficitur in diuersis partibus orbis. Sed idcirco ista retulimus quoniam usque in fines praedictarum orbis binarum partium, uidelicet septentrionalis et occidentalis, Christi Domini deueniens Euangelium illarum populis locauit optimum in sacrae fidei fundamentum; cum uidelicet e diuerso minus reliquas duas, scilicet orientalem atque meridianam penetrauerit, ac illarum populos cautius in proprii erroris feritate irretitos sciuerit. Sed ne boni Conditoris proinde dispensationi contumeliosa a quoquam inferatur in hac parte calumnia, cautius nihilominus prospiciendus est sacer Scriptuarum canon. In quo uidelicet canone omnis procul dubio forma inuenitur expressa mundani saeculi: ut scilicet ipsius auctoris bonitas pariterque iustitia probabiliter demonstrentur, uidelicet in his qui salui fiunt, et in his qui pereunt. Nam sicut primus hominum pater propriae salutis arbiter a totius boni auctore primitus fuerat constitutus, ita ab eodem Redemptore uniuersis pro captu spontanea generaliter oblata est salus. Sed tamen occulta illius dispensatio, cui semper et simul totum, quidquid esset habet, praesto fuit, ac cui nihil defuit, ostendit spaciatim per incrementa temporum sese omnipotentem solum bonum atque ueracem, tam per opera pietatis quam per ultionem uindictae iustae retributionis. Non enim principalis bonitas aliquando uacat a pietatis opere, quin imo semper aggregat plerosque ex massa filiorum praeuaricatoris in sinum filii suae Deitatis. Dumque id quotidie in mundo agitur, quid aliud quam Omnipotentis bonitas, etiam immobiliter mobilis et mobiliter immobilis, operari monstratur? Atque idcirco quanto praesentis saeculi terminus imminet propius, tanto ista fieri, quae dicuntur, contigerit frequentius. Suspiciendum etiam quomodo paulatim ab ipso humani generis exordio ipsius auctoris sit manifestata cognitio. Primus igitur hominum Adam etiam cum omni suo genere Deum conditorem suum praedicat, dum per transgressionis praecepti illius culpam priuatus paradisi gaudiis, multatusque exsilio, sese miserum clamat lugendo. Sed accepto diffusius per uniuersum orbem terrae incremento, nisi proprii auctoris bonitatis prouidentia misericordiae reduxisset ad sinum, totum penitus idem genus humanum in sui erroris atque caecitatis praecipitium iam olim irreuocabiliter fuisset demersum. Idcirco ab exordio sui, diuina boni Conditoris dispensatione, prolata sunt ei prodigiosa rerum miracula, ac portentosa elementorum signa, nec non et sagacissimorum uirorum, tam spem quam formidolositatem inculcatura, diuinitus oracula. Ac uelut idem Conditor per sex dierum interualla cuncta mundanae rerum machinae proferendo perficiens opera, hisque editis requieuit, die septima uidelicet; ita per sex millia annorum spatia operatus est, pro eruditione hominum exhibendo illis frequentia signanter ostenta. Scilicet ut non, praeteritis saeculis, quodquam dimissum est uacans ab his signis tempus miraculorum, aeternum Deum praedicantibus, usquequo illud maximum rerum principium apparens homine uestitus in mundo. Sexta duntaxat aetate praesentis saeculi, atque ut putatur, quod sit finis in septima huius mundanae molis diuersorum laborum, ut ab illo procul dubio, unde coepit quidquid esse habuit exordium, in eodem competentissimum propriae quietis inueniat finem.