(33) Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata uelocitas. (34) Nam prospicere in dextrum, quod omnes praecipiunt, et prouidere non rationis modo, sed usus quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, diuidenda intentio animi, ut aliud uoce, aliud oculis agatur. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer, quemadmodum moris est, coeperit, ne hanc operam in uocabulis uulgaribus et forte occurrentibus perdat. (35) Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci g-glwvssa uocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque uersus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas uelim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis.