(30) Syllabis nullum compendium est perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur. (31) Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum: repetere et diu inculcare fuerit utilius et in lectione quoque non properare ad continuandam eam uel adcelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis uerba conplecti et his sermonem conectere incipiat: (32) incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiciatur. Hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.