[31] De Prodigio. Monstra hoc anno plura diuersis in locis natura edidit. In agro Senagaliensi, in Piceno, bos quemdam serpentem peperit mirae magnitudinis. Capite erat grossiori quam sit uituli, collo longo ad mensuram ulnae, corpore cani similis terete et longiore. Hunc editum cum bos conuersa respexisset, magnoque mugitu edito exterrita aufugere uellet, erectus serpens subito posterioribus cruribus cauda circumdatis ad ubera os admouit, tamdiu sugens quoad lac inerat uberibus: deinde boue relicta ad syluas uicinas aufugit. Ubera postmodum et ea crurium pars quam serpens cauda tetigerat, uelut adusta nigraque diutius permanserunt. Hoc pastores (nam in armento bos erat), se uidisse affirmarunt, bouem quoque uitulum postea peperisse; idque ex litteris Ferrariam nuntiatum. [32] Dictum Magistri Hugonis Senensis. Vir insignis Hugo Senensis, Medicorum nostri temporis princeps, mihi quoque retulit, natum Ferrariae cattum bicipitem, seque id conspexisse. [33] Aliud De Monstro. In agro quoque Paduano, mense Iunii, constat natum esse uitulum duobus capitibus, unico corpore, posterioribus anterioribusque cruribus duplicatis, ita tamen ut essent coniuncta. Hoc monstrum quidam ad quaestum circumferebant, multique id uidisse affirmabant. [34] Aliud De Monstro. Aliud insuper constat, allatam esse Ferrariam imaginem marini monstri nuper in littore Dalmatico inuenti. Corpore erat humano umbilico tenus, deinceps piscis, ita ut inferior pars quae in piscem desinebat, esset bifurcata. Barba erat profusa, duobus tanquam cornibus super auriculas eminentibus, grossioribus mammis, ore lato, manibus quattuor tantum digitos habentibus, a manibus usque ad ascellam atque ad imum uentrem alae piscium protendebantur, quibus natabat. Captum hoc pacto ferebant. Erant complures foeminae iuxta littus lauantes lineos pannos. Ad unam earum accedens piscis, ut aiunt, cibi causa, mulierem manibus apprehendens ad se trahere conatus est: illa reluctans (erat enim aqua modica), magno clamore auxilium caeterarum implorauit. Accurrentibus quinque numero, monstrum (neque enim in aquam regredi poterat) fustibus ac lapidibus perimunt: quod in littus abstractum, haud paruum terrorem aspicientibus praebuit. Erat corporis magnitudo paulo longior ampliorque forma hominis. Hanc ligneam ad nos Ferrariam usque delatam conspexi. Cibi gratia mulierem comprehensam argumento fuere pueri nonnulli, qui cum diuersis temporibus ad littus lauandi causa accessissent, nusquam postea comperti sunt, quos postmodum ab eo monstro necatos captosque crediderunt. [41] De Paupere Monoculo Qui Frumentum Empturus Erat. Tempore quo Florentiae summa aliquando erat annonae caritas, accessit pauper luscus ad forum, quaedam sextaria frumenti, ut dicebat, empturus. Rogauit hunc in foro percontantem pretium quidam alter superueniens, quanti sextarium frumenti uenderetur: 'Hominis oculo,' inquit, 'constat,' designans his uerbis annonae caritatem. Hoc audiens scitulus qui aderat puer: 'Cur tu ergo,' ait, 'tam grandem sacculum portasti, cum non amplius quam unum sextarium possis emere?' [42] Vir Qui Mulieri Dum Aegrota Esset Veniam Postulauit. Consolabatur uxorem uir, quae aduersa ualetudine diem suum obibat, memorans omnia bona mariti officia sibi in uita praestitisse, ueniam postulans, si quid unquam aduersus eam inique egisset; neque, inter caetera, se ait omisisse unquam, quin debitum thoro praeberet, eo excepto tempore, quo illa non recte ualeret, ne coitu fatigaretur. Tum mulier, licet morbo grauis: 'Hoc,' inquit, 'per fidem nunquam parcam neque remittam tibi: nullo enim tempore adeo inualida atque infirma exstiti, quin commode possem resupina iacere.' Danda est igitur uiris opera, ne hoc ueniae genus ab uxoribus implorent, cum rite negari possit. [43] De Adolescentula Quae Virum De Paruo Priapo Accusauit. Adolescens nobilis et forma insignis duxit uxorem filiam Nerii de Paciis, Equitis Florentini, inter caeteros suae aetatis egregii ac praestantis uiri. Post aliquot dies, ut moris est, adolescentula ad patrem reuertitur, non alacris, aut iocunda, ut caeterae assolent, sed moesta, ac uultu languido, intuens terram. Aduocatam in cubiculo clanculum rogat mater: 'Nunquid res sint satis saluae?' - 'Ut uultis,' flens iuuencula respondit. 'Non enim me uiro desponsastis,' ait, 'sed ei cui uirilia desunt: nihil enim aut parum habet eius partis, propter quam fiunt matrimonia.' Dolens admodum fortunam filiae, mater rem cum uiro communicat. Deinde re, ut fit, inter consanguineos mulieresque quae ad conuiuium aderant uulgata, moestitia doloreque omnis impletur domus, cum non nuptam, sed suffocatam adolescentulam egregiam forma dicerent. Superuenit postmodum uir, cuius gratia conuiuium parabatur, et cum omnes uultu moerenti atque afflicto conspiceret, miratus rei nouitatem, quidnam noui accidisset rogabat. Nullus erat qui causam doloris auderet fateri: unus tandem liberior ait dixisse puellam, mancum esse illum in uirili sexu. Tum iuuenis alacer: 'Nequaquam,' inquit, 'erit haec causa quae aut uos conturbet, aut conuiuium disperdat. Cito hoc purgabitur crimen.' Cum in mensa omnes sederent uiri pariter ac mulieres, sumptis iam fere cibis, surgens adolescens: 'Patres,' inquit, 'sentio me culpari in ea re, cuius uos testes esse an uera sit uolo.' Deinde educto formae egregiae Priapo (uestibus enim curtis tunc utebatur), ac supra mensam posito, omnes ad rei nouitatem magnitudinemque conuertit, et, an culpandus aut reiiciendus esset, quaesiuit. Maior mulierum pars, ut uiris suis talis copia inesset, optabant. Viri permulti se ab illo tali supellectili superari sentiebant, qui omnes in adolescentulam conuersi, grauiter illius stultitiam increpabant. Tum illa: 'Quid obiurgatis? aut quid me reprehenditis?' inquit. 'Asellus noster, quem ruri nuper conspexi, bestia est, et adeo' (extenso brachio) 'oblongum membrum habet: hic uir meus, qui homo est, non habet eius medietatem.' Credidit simplex puella, hominibus longius quam bestiis eiusmodi membrum inesse debere. [44] De Praedicatore Qui Potius Decem Virgines Quam Nuptam Unam Eligebat. Praedicabat Tibure Frater parum consideratus ad populum, aggrauans multis uerbis ac detestans adulterium, dixitque inter caetera, adeo esse graue peccatum, ut mallet decem uirgines cognoscere quam unicam mulierem nuptam. Hoc et multi, qui aderant, elegissent. [45] De Paulo Qui Ignorantibus Nonnullis Luxuriam Commouit. Alter, Paulus nomine (quem ipse noui), cum Seciae urbe Campaniae in quadam concione luxuriam detestaretur, nonnullos adeo lasciuos atque intemperantes dicebat, ut ad eliciendam maiorem ex coitu uoluptatem, natibus uxoris puluinum subiicerent. Hoc dicto adeo nonnullos (qui id ignorabant) commouit, ut paulo post id uerum esse experirentur. [46] De Confessore. Mulier adolescens, quae id mihi postmodum retulit, profecta est aliquando ad confitendum peccata sua, prout fit tempore Quadragesimae. Cum inter loquendum se uiro non seruasse fidem diceret, statim Confessor, qui frater erat, libidine incensus, protento pallio, Priapum erectum in manu adolescentulae posuit, suadens ut sui misereretur. Illa rubore perfusa abiens, matri, quae haud procul erat, roganti, quidnam sibi tantus rubor sibi uellet, narrauit Confessoris suasionem. [47] Responsio Mulieris Faceta. Interrogata semel a uiro mulier, quaenam causa esset, cur, cum in coitu uoluptatis ita particeps esset foemina sicut et uir, tamen homines citius peterent sequerenturque mulieres quam illae uiros? Tum illa: 'Summa cum ratione hoc institutum est,' inquit, 'ut potius nos requiramur a uiris. Constat enim paratas ac promptas nos ad concubitum semper esse, uos autem non: frustra igitur uiri peterentur a nobis, cum essent imparati.' Scita facetaque responsio. [48] De Mendico Fratre, Qui Tempore Belli Bernardo Pacem Nominauit. Bello, quod primum Florentini cum Duce Mediolani posteriore habuerunt, sancitum est, capitale esse, si quis de agenda pace uerba fecisset. Bernardus Manecti, ciuis facetissimus, erat in foro ueteri, nescio quid empturus. Accessit ad eum frater quidam ex his mendicis circumforaneis, qui in triuiis astantes aliquid sibi a transeuntibus dari in necessarios usus petunt, ac quippiam petiturus primis uerbis: 'Pax tibi,' inquit. Tum Bernardus: 'Quid tu pacem nominasti? An nescis capitale esse, si quis de pace loquatur? Abeo,' inquit, 'ne quis me culpae affinem putet.' Hoc dicto recedens, a nebulonis illius molestia se exemit. [49] Fabula Francisci Philelphi. Erat sermo inter socios, quae poena esset statuenda in uxores impudicas. Bonifacius Salutatus eam, qua Bononiensis amicus suus minatus est se uxorem suam affecturum, existimabat. Sciscitantibus nobis poenam: 'Bononiensis,' inquit, 'uir haud magno existimandus, habuit uxorem satis liberalem, et mihi quandoque obsequentem. Cum accessissem domum aliquando noctu, foris stans, audiui eos acriter collitigantes: increpabat enim uir uxorem, accusans impudicitiam eius. Illa, ut moris est talium, negando se tuebatur. Tum uir inter clamandum: 'Ioanna, Ioanna,' ait, 'ego te neque uerberabo, neque percutiam, sed in tantum refutuam, quoad plenam domum filiis reddam, atque ita solam te cum natis relinquam postmodum, et abibo.' Risimus omnes genus supplicii adeo exquisitum, quo stultus ille ulturum se uxoris flagitia putauit. [50] Cardinalis Burdigalensis De Histrione. Gregorius XII, antequam Pontifex crearetur, in Conclaui, et postea quoque, plurima se facturum pollicitus est pro schismate, quod tunc in Ecclesia uigebat, atque adeo aliquibus diebus in eo quod promiserat permansit, ut etiam Pontificatui se cessurum, si opus esset, sponderet. Postmodum uero dulcedine ductus dignitatis, iuramenta et promissiones omnes irritas fecit, nihil seruans eorum quae antea pollicebatur. Hoc aegre ferens Cardinalis Burdigalensis, uir grauis et consilii singularis, mecum de hisce rebus aliquando loquens: 'Hic,' inquit, 'nobis effecit, quod histrio quidam Bononiensibus se asserens uolaturum.' Cum reserari mihi fabulam rogarem: 'Histrio fuit nuper Bononiae,' ait, 'qui, proposito palam edicto se uolaturum ex turri quadam, quae est uersus pontem S. Raphaelis, milliari amplius extra urbem, praedixit. Congregato ad diem constitutum omni ferme Bononiensi populo, sole et fame, usque ad occasum solis, homines ludendo macerauit. Pendebant omnes animi suspensi ad aspectum turris, uolatum hominis exspectantes. Cum ille interim in turris cacumine ostenderetur, alasque quateret uolaturo similis, seque deorsum proiecturum fingeret, erat magna ad haec signa populi acclamatio, patulo ore turrim aspicientis. Tum histrio, post solis tandem occasum, ne nihil actum uideretur, uersis ad eos renibus, culum populo ostentauit. Ita illusi omnes, inedia, et taedio confecti, in urbem noctu redierunt. Eodem modo Noster,' inquit, 'qui post tot ostentationes, tandem nobis posteriora ostendendo satisfecit.' [51] Responsio Redolphi Ad Bernabouem. Redolphi Camerinensis dictum prudens refertur. Obsidebatur ciuitas Bononiensis a Bernaboue, ex familia Vicecomitum Domini Mediolani. Erat autem ad custodiam ciuitatis dux positus a Pontifice Redolphus, uir bello et pace egregius, qui se intra moenia continebat ob ciuitatis tutelam. Leui semel per excursores commisso praelio a quo Redolphus aberat, captus eques ad Bernabouem ductus est. Interrogabat ille inter caetera, cur non egrederetur ad bellum Redolphus? Eques, cum unam ac alteram causam attulisset, tandem dimissus rediit in ciuitatem. Tum Redolphus sciscitans quid in castris hostium ageretur, et quae uerba Bernabouis ad eum fuissent, cum intellexisset responsionem equitis, egressum suum uarie excusantem: 'Non bene,' inquit, 'neque prudenter respondisti. Vade, dic Bernaboui: Redolphus ait se ideo urbem non egredi, ne tu ingredi queas.' [52] Alia Responsio Faceta Redolphi. Idem bello, quod Florentini cum Gregorio decimo Pontifice gesserunt, diuersas partes secutus, nunc uni, nunc alteri haerebat. Interrogatus a quodam cur adeo nutans ita saepe se commutaret: 'Quoniam,' inquit, 'in eodem latere diutius iacere non possum.' [53] De Eodem Quomodo A Florentinis Pro Proditore Depictus Est. Florentinis postmodum proditionis habitus reus, publicis in locis urbis, ut proditor, depictus fuit. Cum uero haud multo post sentiret mitti Oratores ad se Florentinos de pace acturos, qua die ad se uenturi erant, thalamum ingressus, clausis fenestris, igne accenso (erat autem mensis Augusti), sese pelliceis uestibus cooperiri in lecto iussit. Vocatis deinde Oratoribus, quaerentibus quonam morbo laboraret: Frigore, respondit, quod tamdiu in eorum muris etiam nocte ad aerem discoopertus stetisset. Hoc dicto illorum lusit picturam, quae postea ex pacto deleta est. [54] De Quodam Qui Redolphum Sagittando Vulnerauit. Viri nonnulli Camerinenses extra urbem exercitii causa sagittando tempus terebant. Cum quispiam sagittam incautius emisisset, astantem procul Redolphum leuiter uulnerauit. Capto illo, cum uariae de poena inferenda sententiae dicerentur, et, ut quisque acerrime sentiret, ita se maxime Principi gratificaturum putaret, unus censuit manum illi esse amputandum, ne amplius arcu uteretur. Redolphus liberum hominem dimitti iussit, dicens, illam futuram fuisse utilem sententiam, si id ante acceptum uulnus consilium dedisset. Plena prudentiae et humanitatis responsio. [55] Fabula Mancini. Mancinus, uir rusticus, oppidanus meus, frumento ad Figignum Castrum asellis uehendo exercebatur, quos ille compluries ad uecturam sumebat. Cum ille semel a mercato rediens, fessus e uia ascendisset asinum quemdam praestantiorem, computatis in uia asinis qui praeibant, domo appropinquans, eoque quo uehebatur minime annumerato, uisum est ei unum deesse. Turbatus igitur ac reliquis asinis uxori quos restitueret commendatis, confestim eodem asino quo ferebatur ad mercatum septem millibus passuum retrocedit, quaerensque a singulis obuiis an asinum quempiam amissum reperissent. Cum omnes negarent, domum noctu moerens et dolens iacturam asini rediit. Tandem etiam ab uxore admonitus cum descendisset, illum, quem tanto studio et dolore asinum quaesierat, esse cognouit. [56] De Illo Qui Aratrum Super Humerum Portauit. Alter, Pierus nomine, admodum incultus, cum usque ad meridiem arasset, fessis bobus, et ipse labore fatigatus, rediturus in oppidum, aratrum super asellum alligat, deinde asellum, praemissis bobus, ascendit. Qui cum nimio onere grauatus sub pondere deficeret, sentit tandem Pierus asellum ire non posse. Tum descendens atque aratrum super humerum ponens, rursus asellum ascendit, inquiens: 'Nunc recte ambulare potes, non enim tu, sed ego aratrum fero.' [57] Responsio Elegans Dantis, Poetae Florentini. Dantes Alligerius, poeta noster Florentinus, aliquamdiu sustentatus est Veronae opibus Canis ueteris Principis de la Scala, admodum liberalis. Erat autem et alter penes Canem Florentinus, ignobilis, indoctus, imprudens, nulli rei praeterquam ad iocum risumque aptus, cuius ineptiae, ne dicam facetiae, Canem perpulerant ad se ditandum. Cum illum ueluti belluam insulsam, Dantes, uir doctissimus, sapiens ac modestus, ut aequum erat, contemneret: 'Quid est' inquit ille, 'quod tu, cum habearis sapiens ac doctissimus, tamen pauper es et egenus, ego autem stultus et ignarus diuitiis praesto?' Tum Dantes: 'Quando ego reperiam dominum,' inquit, 'mei similem et meis moribus conformem, sicuti tu tuis, et ipse similiter me ditabat.' Grauis sapiensque responsio! Semper enim domini eorum consuetudine qui sibi sunt similes delectantur. [58] Eiusdem Poetae Faceta Responsio. Huic ipsi inter seniorem aliquando iunioremque Canes prandenti, cum ministri utriusque, dedita opera, ante pedes Dantis, ad eum lacessendum, ossa occulte subiecissent, remota mensa, uersi omnes in solum Dantem, mirabantur, cur ante ipsum solummodo ossa conspicerentur. Tum ille, ut erat ad respondendum promptus: 'Minime,' inquit, 'mirum, si Canes ossa sua comederunt: ego autem non sum Canis.' [59] De Muliere Obstinata Quae Virum Pediculosum Vocauit. Colloquebantur aliquando de pertinacia mulierum, quae ita quandoque perstant animo indurato, ut se mori malint quam cedere ex sententia. Tum unus: 'Mulier quaedam e nostris,' inquit, 'admodum uiro contraria, semper uerbis eius obiurgando refragabatur, perstans in eo quod coeperat, ita ut superior esse uellet. Habita semel cum uiro graui altercatione, maritum pediculosum uocauit. Ille, ut uerbum id retractaret, uxorem uerberibus contendebat, pugnis caedens ac calcibus. Quo magis caedebatur, eo plus illa pediculosum appellabat. Vir tandem uerberando lassus, ut uxoris pertinaciam superaret, per funem in aquae puteum demisit, suffocaturum se dicens, nisi uerbis eiusmodi abstineret. Instantius perseuerabat, etiam in aqua mentum usque constituta, uerbum illud continuans. Tum uir, ne amplius loqui posset, in puteum demersit, tentans si eam mortis periculo a uerborum pertinacia posset auertere. At illa, loquendi facultate adempta, etiam dum suffocaretur, quod loqui nequibat, digitis exprimebat; nam manibus super caput erectis, atque ungulis utriusque pollicis coniunctis, saltem quod potuit gestu, uiro pediculos obiiciebat. Unguibus enim eorum digitorum pediculi a foeminis occidi consueuerunt.' [60] De Eo Qui Uxorem In Flumine Peremptam Quaerebat. Alter, uxorem quae in flumine perierat quaerens, aduersus aquam proficiscebatur. Tum quidam admiratus, cum deorsum secundum aquae cursum illam quaeri admoneret: 'Nequaquam hoc modo reperietur,' inquit. 'Ita enim, dum uixit, difficilis ac morosa fuit, reliquorumque moribus contraria, ut nunquam nisi contrario et aduerso flumine etiam post mortem ambulasset.'