[CCXLI] Facetum Dictum Francisci Genuensium Filiis. Franciscus Quartensis, mercator Florentinus, morabatur Genuae cum uxore et familia. Filii sui macilenti erant et graciles corpore, Genuensium autem filii habitiores sunt et robustiores. Petiuit quidam ex eis ab Francisco, cur filii eius ita tenues essent, et natura imbecilles, Genuensium uero non ita. Tum ille: - 'Causa est,' inquit, 'in promptu. Ego enim solus filios meos creo: uobis uero ad filios procreandos multorum subsidia opitulantur.' Genuenses quippe, sumpta uxore, paulo post nauigant, uxores desolatas uiris aliorum praesidio, ut aiunt, annis pluribus relinquentes. [CCXLII] De Facto Cuiusdam Florentini Iusto, Sed Bruto. Retulit in coetu hominum mihi familiaris, Florentinum quemdam, quem nosset, uxorem formosam habuisse, quam multi proci sequerentur. Ex eis quidam serenatas (ut aiunt) cum saepius noctu, accensis cereis, ut moris est, in uia prope domum facerent, uir admodum facetus, semel tubarum cantu excitatus, cum surrexisset de lecto, ad fenestram cum uxore accessit, conspectaque tumultuantium et lasciuientium turba, magna uoce astantes rogauit, ut ad se paulum respicerent. Cum oculos omnes ad eam uocem sustulissent, ille, exerto, et extra fenestram porrecto, cuius erat copiosus, Priapo, inanem laborem et inutilem sumere illos ait, cum uiderent se habere unde, etiam uberius quam ipsi possent, uxori satisfaceret; itaque consulere ut huic eorum molestiae parcerent non profuturae. Quo perfacete dicto, ab superflua cura destiterunt. [CCXLIII] Faceta Petitio Senis Laborem Copulae Non Potentis. Adiecit et alter similem fabellam Florentini quoque uicini sui, qui, cum esset aetate matura, uxorem duxerat iuuenem. Hanc amare coepit Ricardus de Albertis, adolescens nobilis ac pulcher, qui similiter sono et cantu perstrepentibus in uia plurimis, noctu hominem a somno saepius excitabat. At is demum ad Benedictum adolescentis patrem profectus, narrata priori eorum consuetudine, et mutuis officiis, post longam querelam, grauiter questus est se nihil commeruisse, cur eius filius se uellet occidere. Ad haec pater stupens, idque aegro animo ferens, respondit se id facinus prohibiturum, et simul rem sibi narrari postulat, quo filium posset acrius compescere. Tum alter: - 'Uxorem meam,' inquit, 'deperit filius tuus, saepiusque suis tibiis et sonitu, me et uxorem noctu dormientes suscitat, quo fit ut uigilans, ultra quam uires ferant, uxorem, ne alium appetat, coner subagitare. Quod cum saepius accidat, iam deficiunt ad id opus uires. Ita ni tuus filius ab incepto desistat, iamiam tali uigilia peream necesse est.' Quo ioci genere Ricardus, patris monitu, haud amplius illi molestus fuit. [CCXLIV] Facetum Dictum Meretricis Adiocans Venetis. Cum essem in balneis Petriolanis, audiui a quodam erudito uiro dictum meretricis facetum sane et haud indignum reliquarum confabulationum nostrarum societate. Scortum erat, ait, Venetiis uulgare, ad quod cum diuersarum gentium uiri accederent, quaesiuit ab eo aliquando quispiam, quae sibi hominum natio maiori membro uirili esse uideretur. Mulier e uestigio Venetos respondit. Cum causa postularetur: - 'Quoniam,' inquit, 'tam longo sunt Priapo, ut cum saepius in remotissimis et ultra mare sitis prouinciis uersentur, tamen cum uxoribus coeant et procreent filios.' Iocata est in illorum uxores, quas uiri prouecti peregre relinquunt aliorum curae. [CCXLV] Facetum Dictum Indocti Doctiores Confundens. Cum plures Religiosi de aetate et operibus Saluatoris Nostri, et quomodo post trigesimum annum praedicare coepisset, colloquerentur, quidam rudis litterarum astans, quaesiuit ab eis, quid primum Iesus fecisset, postquam trigesimum annum excessit. Cum alii haesitarent, alii uaria sentirent: - 'Nescitis,' inquit ille, 'cum uestra doctrina, rem cognitu facilem.' Petentibus illis quid primum egisset: - 'Trigesimum primum annum ingressus est,' ait. Omnes, oborto risu, facetum hominis dictum commendarunt. [CCXLVI] Salsum Hominis Dictum Contra Mercatorem Alios Accusantem. Carolus Gerii, mercator Florentinus, ex his mensariis qui Romanam Curiam sequuntur, accessit Auinionem, prout moris est mercatorum, qui in diuersis prouinciis negotiantur. Romam deinde reuersus, in conuiuio domesticorum, cum quaereretur ab eo inter loquendum de uita et moribus Florentinorum qui Auinione commorabantur, respondit, gaudere omnes et alacres esse. Nam quicumque ibi per annum fuissent, dementes efficerentur. Tum Aldigherius quidam ex conuiuis, homo perfacetus, rogat Carolum, quanto tempore ibidem commoratus esset. Cum sex menses tantum Carolus respondisset, tum alter: - 'Peroptimo,' inquit, 'ingenio, Carole, extitisti, qui quod alii anno solent, tu sex mensibus perfecisti.' Risimus omnes salsum hominis dictum. [CCXLVII] Bellum Mulieris Responsum, Ad Iuuenem Suo Amore Flagrantem. Iuuenis quidam Florentiae amore calebat mulieris nobilis atque honestae, quam ad templa et quocumque diuerteret frequentius sequebatur. Hic cum sociis tempus sibi et facultatem dari optabat, quo mulierem paucis uerbis a se ad id praemeditatis et compositis posset alloqui. Cum semel ad templum Sanctae Luciae festo die mulier accessisset, tempus loquendi adesse ex sociis unus ait, cum uidisset eam solam ad fontem adire aquae benedictae. Ille, uelut amisso spiritu stupidus, hortante atque impellente socio, prope mulierem adiit; oblitusque eorum quae cogitauerat, cum neque auderet loqui, socius autem instaret ut saltem uerba funderet, tandem ille: 'Domina,' inquit, 'ego sum uester seruitialis.' Ad quae uerba subridens foemina: - 'Satis superque satis famulorum habeo,' inquit, 'domi, qui et eam uerrant, et scutellas ac incisoria lauent, ut pluribus mihi seruitialibus non sit opus.' Riserunt socii et hominis stupiditatem, et bellum mulieris responsum. [CCXLVIII] De Nobili Quodam Tempore Friderici Imperatoris In Armis Praesumenti, Sed Nihil Facienti. Tempore quo Fridericus Imperator (qui in Bonconuento, oppido Senensium, defunctus est) prope Florentiam ad secundum lapidem, ut hostis, castra posuit, multi Nobiles ad tuendam patriam arma sumpserant, castris hostium insultantes. Tum quidam ex nobili familia iactabundus, ascenso equo armatus, extra portam extenso cursu ferebatur, increpans tarditatem caeterorum, qui ueluti timidi tardius incederent, seque, uel solum, clamitans cum hostibus congressurum. Cum milliaris spatium currendo et uires iactando transegisset, uidens quosdam uulneribus confectos ab hostibus reuerti, coepit paulatim incedere tardius, lentoque passu proficisci. Audito uero hostium cum ciuibus pugnantium clamore, conspectaque a longe praeliantium pugna, gradum fixit immobilis. Cum quidam, qui eius iactoris uerba audierant, cur non ulterius progrederetur ad pugnam, rogarent, tum ille, cum aliquamdiu siluisset, tandem: - 'Non sentio me ita fortem et strenuum armis esse,' ait, 'ut persuaseram mihi.' Pensitandae sunt animi et corporis uires, neque plus promittendum quam queas praestare. [CCXLIX] De Homine Qui Per Biennium Cibum Non Sumpsit, Neque Potum. Vereor, ne id quod his nostris confabulationibus inseram, caeteris fabulosius uideatur, cum et natura repugnet, et praeter modum uideatur mirandum: ita tamen uerum esse compertum est, ut impudens uideatur id negare. Quidam, Iacobus nomine, qui tempore Eugenii erat in Romana Curia, ex his qui uocantur copistae, cum ad patriam Nouiomum in Galliam redisset, incidit in morbum grauem et diuturnum. Longior esset futura narratio, si omnia recensere uelim, quae sibi in morbo asserit contigisse. Tandem post annos multos, anno sexto Nicolai Quinti Pontificis, reuersus ad Curiam, ut iret ad sepulcrum Saluatoris nostri, nudus et inops (nam in itinere inciderat in latrones) diuertit apud Curiales, uicinos meos, honestissimos uiros, quibus antea fuit notus. Is biennio iam post morbum dicit se neque comedisse, neque potasse, cuius rei periculum factum est saepius. Homo macerrimus est, sacerdos, et sanae mentis, ut qui Officium continue dicat, et Missam, me uidente, audierit. Plures et Theologi et Physici cum eo serio locuti sunt; rem contra naturam aiunt, sed ita certa est, ut peruicacis sit id non credere. Concursus fit ad eum quotidie hominum percontantium. Multi uaria de hoc sentiunt. Sunt qui existiment corpus illud a Daemone habitari. Sed nulla signa in eo apparent nisi prudentis uiri, probi et religiosi, qui hodie quoque scribendi exercitio uacat. Alii humorem melancholicum asserunt praebere nutrimentum. Cum ipso egomet saepius sum collocutus, falsa existimans quae dicebantur. Is quoque non minus quam reliquos se ex hoc admirari dicit. Non tamen subito, sed paulatim in hanc consuetudinem descendit. Ego rem hanc magis admirarer, nisi reuoluens nuper quosdam annales, quos in Gallia olim transcripsi, legissem idem tempore Lotharii Imperatoris, et Paschalis Papae, anno Domini octingentesimo uicesimo secundo, contigisse. Puellam scilicet duodecim annorum in territorio Tullensi, uilla Commertiaci, post assumptam in Paschale sacram communionem, primo per decem menses pane, deinde triennio potu et cibo abstinuisse, postea redisse ad priorem uitam. Quod et iste de se sperat futurum. [CCL] Facetum Hominis Dictum Asinum Erudire Promittentis. Tyrannus ad exhauriendum bona subditi, qui se multa facturum iactabat, sub graui poena praecepit ut asinum litteras doceret. Ille impossibile ait fore, nisi multum temporis sibi in erudiendo asino concederetur; petere quantum uellet iussus, decennium impetrauit. Deridebatur ab omnibus, quoniam rem impossibilem suscepisset. Ille amicos solatus: - 'Nil timeo,' inquit; 'nam interim, aut ego moriar, aut asinus, aut Dominus.' Quibus uerbis ostendit salutare esse rem difficilem in longum protrahi ac differri. [CCLI] De Sacerdote Epiphania An Vir Esset Vel Foemina Ignorante. Socius quidam, in festo Epiphaniae, narrauit mihi stultitiam ridiculam Sacerdotis contribulis sui. "Sacerdos fuit," inquit, "qui populo nuntians Epiphaniae celebritatem futuram: 'Cras,' ait, 'summa deuotione ueneremini Epiphaniam; maximum est enim et praecipuum festum: nescio autem uir fuerit an foemina, sed quisquis extiterit, a nobis est summo timore hic dies custodiendus.' " [CCLII] Foenerator Ficte Poenitens In Peius Recidiuat. Ad senem quemdam foeneratorem qui artem se desiisse simulabat, accessit homo pecuniam sub foenore sumpturus, tulitque in pignus crucem argenteam, in qua erat portiuncula ligni crucis Saluatoris Nostri. Cum peteretur a sene, ut pecuniam mutuaret: - 'Ego,' inquit, 'ab hoc foenerandi peccato iam destiti: sed uade ad filium meum,' ait (et nomen dixit), 'qui animam profligauit ac perdidit, ut mutuet tibi'; misitque domesticum cum illo domum filii monstraturum. Cum iam abissent longius: - 'Heus tu,' inquit domestico, 'dic filio, ut meminerit deducere de pretio ligni pondus.' Noluit qui ad conscientiam se redisse finxerat, ut filius lignum crucis aestimaret pro argento, id uilius argento putans. Facillime res in suam naturam redit. [CCLIII] De Auiculis Fabulose Et False Loquentibus. Quidam auiculas capiens in cauea reclusas, stricto manibus capite, interficiebat. Interim casu lacrymas coepit emittere. Tum una ex reclusis ait reliquis: 'Bono sitis animo, nam, ut uideo lacrymantem, nostri miseretur.' Hic senior ex eis: - 'O fili,' inquit, 'non ad oculos respice, sed ad manus'; non ad uerba, sed opera, monstrans esse a nobis respiciendum. [CCLIV] Catenis Variis Collum Cingens Stultior Aestimatur. Ordinis Equestris quidam Mediolanensis miles gloriosus, qui Orator Florentinam uenerat, quotidie in ostentationem diuersas uarii generis ad collum catenulas deferebat. Huius inanem iactantiam uidens Nicolaus Nicolus, uir doctissimus et ad iocos promptus: 'Caeteri stulti,' inquit, 'unica catena se uinciri patiuntur; huius autem insania tanta est, ut non sit una catena contentus.' [CCLV] Facetum Redolphi Domini Camerini In Oratorem Contra Omnes Dominos Inuectum. Bello quod inter Pontificem Gregorium XI et Florentinos est gestum, Piceni, et omnes ferme Ecclesiae Romanae prouinciae a Pontifice desciuerunt. Orator Racanatensium, Florentiam missus, gratulatus est apud Priores ob restitutam eis Florentinorum ope libertatem, multisque uerbis in Pontificem suosque ministros, et praecipue contra dominos omnes et tyrannos inuectus est, malum eorum regimen et facinora detestatus, nulloque adhibito respectu Redolphi Domini Camerini, qui tum Dux Florentinorum aderat, cum eiusmodi legati audirentur, diutius uersatus est in eorum detractione. Tum Redolphus petens ab Oratore illo, cuius facultatis aut artis esset, cum ille Doctorem iuris ciuilis se diceret, quaesiuit quantum tempus legibus operam dedisset. Cum ille amplius decennio respondisset: - 'Quam uellem,' inquit, 'ut saltem annum discretionis studio uacasses!' Stultum illum iudicans qui tam multa, se praesente, contra Dominos effudisset. [CCLVI] De Arbitro in Cuius Domo Porcus Oleum Effudit. Quidam arbiter inter duos litigantes datus accepit ab uno urceum olei, ea spe et pollicitatione ut pro se iudex sententiam ferret. Hoc sentiens alter porcum pinguem misit iudici, rogans ut sibi faueret. Tulit ille sententiam pro porco, quod sentiens alter cum et fidem datam, et oleum missum apud iudicem quereretur: - 'Porcus,' inquit, 'quidam domum uenit, et inuento oleo uas effregit, atque oleum dissipauit, adeo ut tui fuerim oblitus.' Optima uenalis responsio. [CCLVII] Iuuencularum A Caluo Quodam Faceta Delusio. Iuuenculae duae cum essent ad fenestram domus supra hortum sitae, exibat hortulanus senex et caluus ad sumendum cibum; quem cum illae uidissent caluitie deformem, petiuerunt, numquid cuperet scire quo pacto pili nascerentur. Assentiente illo, ioci causa dixerunt, ut caput aliquando urina lauaret uxoris. Tum ille ad eas uersus: - 'Hanc uestram medelam,' ridens inquit, 'nequaquam ueram esse, uxoris meae factum comprobauit, quae, licet hunc socium meum' (Priapum manu ostendens) 'iam triginta lauerit annis, tamen nulli in eo pili exorti sunt.' [CCLVIII] De 'Messer Perde Il Piato'. Henricus de Monteleone causarum procurator erat in Romana Curia, senex admodum, et parum in ea facultate scitus; unde Messer Perde il Piato uulgari uerbo appellabatur, id est, Dominus perdens lites. Cum semel ab eo postularetur, cur in singulis semper causis succumberet: - 'Quoniam nullus,' inquit, 'nisi iniustitiam petens, litigaturus patrocinium meum petit, ut necesse sit me semper esse in causa iniqua inferiorem.' Faceta ignorantis hominis responsio. [CCLIX] De Cantilena Tabernariis Placita. Viator quidam esuriens, cum diuertisset ad cauponulam, uentrem cibo potuque farciuit. Petente pecuniam caupone, ait nullos sibi esse nummos, sed cantilenis se satis esse facturum. Tabernarius non cantu, sed pretio sibi opus esse respondit. Tum alter: - 'Si eam cantionem dicam, quae placeat tibi, num ea pro pecunia contentus eris?' Annuente caupone, coepit uiator canere; et, an ea placeret, interrogauit. Cum abnuisset caupo, unam et deinde alteram cecinit. Nullius cantu sibi satisfieri ille testatus est. Hic uiator: - 'Dicam ergo nunc,' inquit, 'eam quae tibi sit placitura.' Et, arrepto marsupio, dissoluenti similis, coepit cantionem, qua uiatores uti consueuerunt: "Metti mano alla borsa e paga l'oste", hoc est: Mitte manum ad bursam, et satisfac hospiti. Hac dicta, numquid illa sibi placeret, rogat: - 'Placet haec,' inquit hospes. Tum uiator: - 'Satisfactum est tibi ex pacto,' ait, 'postquam haec cantio placuit tibi.' Ita absque solutione discessit. [CCLX] De Gracili Quodam Faceta Responsio. Ciuis noster, mihi amantissimus, est admodum gracili corpore ac macilentus. Admirante quodam huius rei causam, facetus quidam: - 'Quid miraris,' inquit, 'quod est in promptu? Semihoram quippe hic in cibo capiendo sedet: in secessu ad emittendum duas.' Mos enim illi est, ut plurimum temporis in purgando uentrem impertiatur.