[121] Iocatio Dantis Clarissimi. Dantes, Poeta noster, cum exul Senis esset, et aliquando in ecclesia Minorum, cubito super altare posito, cogitabundus aliquid secretius scrutaretur animo, accessit ad eum quidam, nescio quid molestius petens. Tum Dantes: 'Dic mihi,' inquit, 'quae est maxima omnium belluarum?' At ille: - 'Elephas,' respondit. Cui Dantes: - 'O elephas! sine me,' inquit, 'maiora uerbis tuis cogitantem, noli esse molestus.' [122] Iucunda Responsio Unius Mulieris, Facta Ad Quemdam Quaerentem An Uxor Sua Per XII Menses Posset Parere. Florentinus ciuis, peregre profectus, cum post annum, qua die domum rediit, uxorem parturientem deprehendisset, aegre hoc ferebat, suspicans uxoris peccatum. Consilii tamen causa, cum penderet animo, quaesiuit a uicina Matrona nobili et peracuta, an filius sibi duodecim mensium nasci posset. At illa, stultitia hominis conspecta, uirum consolata: - 'Certe,' inquit; 'nam, si tua uxor, qua die concepit, asinum forte uidisset, more asinae annum integrum partum gestabit.' Acquiescens uir Matronae uerbis, et Deo gratias agens, quod se suspicione haud parua, uxorem magno scandalo liberasset, natum puerum suum dixit. [123] Interrogatio Obscena Cuiusdam Sacerdotis. Extra portam Perusinam est ecclesia Sancti Marci. In ea Cicero Sacerdos, die solemni in quo plebs omnis conuenerat, cum sermonem de more haberet, postremo inter caetera: 'Fratres,' inquit, 'magno quidem errore liberari a uobis cupio. Hac Quadregesima, cum audirem confessiones uxorum uestrarum, nullam reperi quae non profiteretur se fidem uiro inuiolatam seruasse: uos autem ferme omnes fassi estis aliorum uxores cognouisse. Ne ergo hac in dubitatione diutius uerser, scire a uobis cupio, quae aut ubinam sint istae mulieres fututae.' [124] Ridenda Cuiusdam Hominis Aduersus Oratores Perusinorum. Quo tempore Florentini cum Pontifice Gregorio bellum gerebant, Oratores Perusinorum, qui a Pontifice desciuerant, Florentiam pro subsidio uenerunt. Horum unus Doctor, cum longam orationem exorsus, primis uerbis, tanquam prooemii loco: 'Date nobis de oleo uestro,' dixisset, alter, festiuus homo, cui ambages uerborum odio erant: - 'Quid hoc est oleum?' inquit. 'Oleum tu postulas, cum milite egeamus? An oblitus es nos arma, non oleum postulaturos uenisse?' Cum ille uerba haec Sacrae Scripturae esse responderet: - 'Bella res est,' inquit alter; 'nos quidem hostes sumus Ecclesiae, et tu Sacram Scripturam in nostrum auxilium profers?' Riserunt omnes hominis festiuitatem, qui Doctoris superfluam uerborum superstitionem, cum ad calcem ueniendum esset, eiusmodi dictis lusit. [125] De Oratoribus Perusinis Ad Pontificem Urbanum. Ad Urbanum quoque quintum Pontificem Auinionem Perusini Oratores numero tres cum accessissent, Pontifex autem graui morbo teneretur: tamen homines ne diutius suspensos teneret, ad se uocari iussit, admonitos antea, ut paucis loquerentur. Unus Doctor, qui orationem longam in uia, quam habiturus esset ad Pontificem, menti commendarat, nulla ratione habita morbi, aut quod in lecto iaceret, multis uerbis usus est, ita ut Pontifex saepe molestiam audiendi prae se ferret. Cum tandem indoctus ille perorasset, quaesiuit pro sua humanitate Pontifex, numquid aliud uellent. Tum alter ex Oratoribus, qui et dicentis stultitiam et Pontificis molestiam percepisset: - 'Pater,' inquit, 'Sanctissime, habemus hoc in mandatis nostris, ut nisi nobis e uestigio, pro his quae petimus, feceritis satis, socius hic meus, antequam hinc recedamus, Vobis iterum referat sermonem suum.' Quo facete dicto cum arrisisset Pontifex, Oratores e uestigio expediri iussit. [126] Insulsum Dictum Oratorum Florentinorum. Nostri Florentini Oratores in Galliam missi, cum Mediolanum peruenissent, Bernabouem Principem honoris gratia uisitarunt. Rogati ab eo primo congressu, quinam essent: - 'Florentinorum et ciues et Legati, si uobis placet,' qui mos est loquendi, responderunt. Comiter ab eo accepti dimissique, cum iam Vercellas deuenissent, recensentes quae hactenus egissent, uenit in mentem uerborum, quibus ad Bernabouem usi erant: et cum unus male ab eis dictum diceret, si uobis placet, nam etiamsi displiceret, tamen Florentini, et ciues, et Oratores essent, omnes sententiam eius approbarunt, id perperam prolatum, neque ex sua dignitate asseuerantes. Communi igitur consilio ad retractanda ea uerba Mediolanum reuersi, Principem adierunt. Tum senior qui et doctior uidebatur: 'Princeps,' inquit, 'cum Vercellis essemus, uenit in mentem dixisse nos tibi, nos Florentinos Oratores et ciues esse, si tibi placeret: insulse ac inscite dictum. Nam, placeat, an displiceat, sumus Florentini, et ciues, et Oratores.' Risit Princeps, ad caetera seuerus, hominum stultam curam, sibi placere asserens, quod hi essent quos credebat. [127] Facete Dictum Cuiusdam Ioannis Petri Senensis. Ioannes Petrus, ciuis Senensis, ad facetias et iocos promptus, semel Romae inuitatus ad potum (mane enim et aestas erat) a Bartholomaeo de Bardis; cum plures una conuenissemus, tum potandi, tum uexandi hominis causa, atque esset unicuique, ut moris est, ante potum particula panis oblata, sumptum panem cum alii comederent, solus partem suam seruabat in manu. Rogatus cur et ipse non ederet, ridens: - 'Bartholomaee,' inquit, 'hic tuus panis, ultra omnes quos uiderim, reuerens est ac modestus: nam, cum saepius hunc ad os admouerim, nullo tamen pacto potis sum ut uelit uinum praeire.' Risimus omnes facete dictum eius, qui existimabat cibum non semper in magna praesertim siti praeire oportere. [128] De Viro Qui Uxori Vestem Magni Pretii Fecerat. Querebatur uir quidam, cum uxori uestem magni pretii fecisset, nunquam se matrimonio usum, quin amplius aureo nummo computari posset. Cui uxor: - 'Hoc quidem,' inquit, 'tua accidit culpa; cur enim non toties concubitu uteris, ut nummulo aereo constet?' [129] Recitatio Iocosa De Medico. Retulit mihi Cardinalis Burdegalensis quemdam contribulem suum, cum sero domum redisset, clamare coepisse se crus uehementer dolere. Uxor, cum oleo rosaceo crus perunxisset, stuppa et lana additis, fascia insuper linea circumuoluit. Homo cum dolore premi se diceret, ac gemens Medicum postularet, aduenit ille, et paulatim leniterque (magnum enim dolorem prae se ferebat) detecto crure, cum palpitans nihil in illo morbi esse diceret, tum rusticus: - 'Ergo hoc' (aliud crus porrigens) 'quod doleo est,' inquit. Stultitia hominis periocunda, qui, quod doleret, a Medico admoneri uoluit! [130] De Homine Qui In Somnis Aurum Reperiebat. Amicus quidam noster aurum a se repertum noctu per somnium referebat in coetu. Tum quidam: "Vide ne tibi accidat," ait, "quod meo uicino, cui aurum in stercus cecidit." Cum somnium narrari posceremus: "Vicinus," inquit, "noster somniauit, ductum se a Daemone in agrum ad aurum effodiendum, et cum multum reperisset: 'Non licet,' inquit Daemon, 'nunc auferre, sed signa locum, ut cognosci a te solo queat.' Cum alter, quo signaculo uteretur, peteret: - 'Caca hic,' Daemon inquit, 'nam hoc maximo modo nullus hic esse aurum suspicabitur, et tibi soli res nota erit.' Annuit uir; et statim expergefactus, sensit se in lecto uentrem admodum laxasse. Inter foetorem et stercus cum surrexisset, domum exiturus, capiti caputium ultimo imposuit, in quo cattus ea nocte stercus fecerat. Iniquo foetore permotus, inquinatum caput et caesariem lauit. Ita aureum somnium in merdam rediit." [131] De Quodam Secretario Friderici Imperatoris. Petrus de Vineis, uir doctus et prudens, Friderici Imperatoris Secretarius fuit, qui, cum esset hostis Alexandri tertii Pontificis, ac bellum terris Ecclesiae inferret, Petrum (is Italicus erat), ex inuidia aduersus eum a Barbaris orta, lumine priuauit. Deinde poenitentia ductus (inique enim egerat), adsciuit eum in secretius consilium suum. Cum Imperator angustia rei pecuniariae premeretur, consuluit Petrus uires Ecclesiae suismet opibus conterendas, capienda et conflanda esse ad usum belli (is tum Pisis erat) ecclesiarum omnia ornamenta, aurea atque argentea, inter quae zona illa quae cingebat templum memorabilis erat. Placuit consilium Friderico, et spoliis ecclesiarum exercitum parauit. Tum Petrus: 'Imperator,' inquit, 'iniuriam abs te iniuste mihi illatam ultus sum. Tu tibi hominum odia comparasti: ego tibi Deum ex sacrilegio reddidi inimicum. Omnia tibi deinceps in deterius cadent.' Ita postea fuit uictor. Tandem Alexander superbiam fregit Imperatoris. Hoc dicto monuit res sacras ad profanum usum transferri non oportere; qui secus facerent, a Deo puniri. [132] De Iudaeo Mortuo Assumpto Ignoranter in Cibum Per Florentinum. Cum duo Iudaei ex Venetiis, ubi habitabant, se Bononiam contulissent, accidit ut alter morbo correptus interiret. Cupiens superstes defuncti cadauer Venetias deferri, cum palam id fieri prohibitum esset, minutatim concisum in paruo dolio posuit, admixtis diuersis aromatibus et melle, ita ut mirum in modum suauis ex dolio prodiret odor. Hoc Venetias ituro Iudaeo alteri commendauit. Qui, cum nauicula secum per canale Ferrariam dolium deferret, accidit (plures enim unam nauiculam conscenderant) ut Florentinus quidam prope dolium consideret, et cum nox superuenisset, motus odore dolii, ac suspicatus aliquid ad usum edendi reconditum esse, clanculum ore dolii retecto, coepit quod intus erat degustare. Et, cum sibi cibus sapidissimus uideretur, totum fere dolium edendo ea nocte paulatim consumpsit, existimans rem optimam comedisse. Egressurus Ferrariae nauem Iudaeus, cum dolium auferret, sensit ex eius leuitate uacuum esse. Tum Iudaei cadauere cum se fraudatum uociferaretur, tandem cognouit Florentinus se Iudaei sepulchrum esse. [133] Visio Francisci Philelphi. Franciscus Philelphus, zelotypus uxoris, summa cura torquebatur, ne cum altero rem haberet, semper dies ac noctes ad eius custodiam intentus. Huic dormienti, per somnium (fit enim, ut quae uigilantes uersamus animo, in somniis saepius occurrant), uisus est Daemon quidam uxoris securitatem polliceri, si, quae admoneret, uellet facere. Et cum per somnium annuisset, idque sibi pergratum fore diceret, simul praemium pollicitus: - 'Cape hunc,' ille inquit, 'annulum et diligenter in digito serua. Nam dum in eo gestaueris hunc, nunquam uxor, te inscio, cum alio concumbet.' Prae gaudio excitatus a somno, sensit se digitum habere in uxoris cunno. Optimum quidem eius annuli zelotypis remedium, ne uxores, ignorantibus uiris, possint esse incontinentes. [134] De Potatore. Quidam uini potator egregius incidit in febrem, ex qua multo maiorem solito sitim contraxit. Accersiti Medici cum de remouenda febri et siti quoque maiuscula agitarent: - 'Febris tantum,' inquit aegrotus, 'remouendae officium et onus sumatis uolo, sitim autem mihi curandam relinquite.' [135] Facetum Eberhardi, Scriptoris Apostolici, Qui Ad Cardinalis Conspectum Ventris Crepitum Dedit. Cardinalis de Comitibus, uir crassus et corpulentus, cum aliquando uenatum isset, esuriens circa meridiem ad prandium descendit; sudans ad mensam (aestas enim erat) ac poscens ut uentus flabello sibi fieret, cum ministri abessent diuersis rebus occupati, iussit quemdam Eberhardum Lupi, Scriptorem Apostolicum, sibi uentum facere. At ille, 'Nescio id uestro more,' cum respondisset, - 'Ut scis,' ait Cardinalis, 'et tuo modo facito.' Tum ille, - 'Libens me Hercule!' et, suspenso dextro crure, pergrandem uentris crepitum edidit, eo pacto se uentulum facere solitum dicens. Quo excitati omnes (multi enim iam aderant) ad risum sunt maximum compulsi. [136] Facetia Alterius Cardinalis Iucundissima. Eodem instrumento Cardinalis Tricaricensis, Alto de Comitibus se monenti respondit. Nam cum Cardinalis esset uitae dissolutioris, Altus uero illum in uenatione admoneret multis uerbis ad melioris uitae mores, auditis Alti uerbis, in eum paululum respexit; et e uestigio se in equi caput reflectens, uentris crepitum edidit ingentem, inquiens: 'Ad barbam tuam!' Quo solo responso abiit, ostendens quanti faceret suas monitiones. [137] De Muliere Quae, Cum Caput Cooperire Vellet, Culum Detexit. Mulier, capite ob defectum cutis abraso, euocata foras a uicina ob rem necessariam, immemor prae festinatione caput tegere, domo egressa est. Eam conspicata altera foemina increpat, quod nudo capite atque inuenusto in publicum prodisset. Tum illa, ut caput tegeret, ueste retrorsus a natibus sublata, cum caput cooperire uellet, culum detexit. Ridere qui aderant coepere mulieris factum, quae, ut leuis pudoris culpam uitaret, maiorem contraxit. Hoc eos respicit qui paruum delictum grauiori scelere occultare quaerunt. [138] Facetissima Cuiusdam Qui Litteras Uxori Mercatorique Miserat. Francisco de Ortano, Equiti Neapolitano, quem Ladislaus Rex praefecerat ciuitati Perusinae, litterae et ab uxore, et ab Genuensi mercatore, cui mutuo creditas pecunias debebat, simul redditae fuerunt. Alterae ab uxore eum rogabant, ut domum rediret, coniugalis officii et fidei datae ac citi reditus admonentes: alterae ut creditam redderet pecuniam poscebant. Mercatori, ut aequum erat, se quam primum ei satis esse facturum respondit, paruulam nescio quam dilationem petens: uxoris uero desiderium multis blanditiis et pollicitationibus leniebat, se illuc e uestigio accessurum scribens, et omnia facturum, per quae resarciret amissas coniugii uoluptates, utens (prout ad uxorem par erat) uerbis paulo lasciuioribus, in quibus et illud erat adiectum, se eam multimode cogniturum, seu (ut uerbis suis utar) fututurum. In obsignandis epistolis, ad mercatorem uxoris, ad uxorem uero mercatoris litteras inscripsit. Accepta uxor epistola, mirata est admodum nihil sibi responderi ad ea quae scripserat. Genuensis uero, perlectis ad se litteris, cum res iocosas atque uxorias continerent, in quibus illud erat praecipuum, se reuersurum, et cum ea saepius coiturum, atque alia paulo obscoeniora, existimans se uerbis deludi, ad Regem profectus est, ostentans litteras, ac conquerens sibi pro nummis debitis coitum promitti, seseque satis fututum fuisse eo die clamitans, quo illi pecunias credidisset. Omnibus ad risum conuersis, magis postmodum, epistolarum errore cognito, risere. [139] Fabula Dantis Qui Saepius Uxorem Increpabat. Contribulis meus, Dantes nomine, cuius uxor ferebatur parum pudica, cum saepissime admonitus esset a sociis, ut prohiberet turpitudinem domus, uxorem acrius increpabat. Illa multis lacrymis iuramentisque honestatem suam tuebatur, asserens ea a maleuolis confingi, qui eorum quieti inuiderent. Persuasus uir huiusmodi uerbis, cum adhuc amici in increpanda uxore perstarent: 'Ohe! ne me his uerbis obtundatis amplius. Dicite,' inquit, 'ne illa an uos sua errata melius nostis?' Cum illi uxorem affirmarent: - 'Illa uos omnes mentiri affirmat, cui soli magis quam uobis omnibus praesto fidem.' [140] Testatio Cuiusdam Senis Facta Uxori. Petrus Masini, ciuis noster, admodum mordax in loquendo fuit. Is cum senex diem suum obiret, condito testamento, nihil, praeter dotem, reliquit uxori. Hoc illa cum grauissime ferens apud uirum se postpositam, neque sibi ab eo quicquam relictum quereretur, contenderetque multis cum lacrymis ut aliquod suae senectuti subsidium legaretur: 'Vocate Notarium ac testes,' uir moribundus inquit, 'ut aliquid relinquatur uxori.' Quibus subito accersitis, adstante uxore, ad testes conuersus Petrus: 'Haec me obtundit,' ait, 'ut aliquid sibi relinquam. Ei ergo ut morem geram, uos testes aduoco qui adestis, me sibi relinquere foetidiorem et ampliorem uuluam aliqua alia huiusce ciuitatis muliere.' Hoc dicto, ridentes omnes abiere, elusa foemina ac moesta responsione uiri.