[1] Fabula Prima Cuiusdam Caietani Pauperis Naucleri. Caietani, qui plebei sunt, ut plurimum nauigio uictum quaerunt. Nauclerus ex eis admodum pauper, cum ad uaria loca lucri causa, relicta domi uxore iuuencula, et tenui supellectile, nauigasset, post quintum ferme annum rediit. E naui e uestigio ad uisendam uxorem (quae interim uiri reditum desperans cum alio conuenerat), domum proficiscitur. Ingressus, cum eam maiori ex parte instauratam in meliusque auctam uidisset, admiratus, uxorem quaesiuit quo modo domuncula, antea informis, esset perpolita. Respondit statim mulier, sibi in ea re eius, qui omnibus fert opem, Dei gratiam affuisse: - 'Benedicatur,' inquit uir, 'Deus, pro tanto hoc beneficio erga nos suo!' Videns insuper cubile, lectumque ornatiorem, reliquamque supellectilem mundam ultra quam ferret uxoris condicio, cum percontatus esset, unde illa quoque prouenissent, et Dei indulgentiam illa sibi subministrasse asseuerauit: gratias iterum uir Deo egit, qui tam liberalis in se fuisset. Eodem modo, et aliis quibusdam, quae noua domi et insueta uidebantur, conspectis, cum largioris Dei munificentiam affuisse diceret, uirque ipse tam profusam erga se Dei gratiam admiraretur, superuenit scitulus puer triennio maior, blandiens (ut mos est puerorum) matri. Conspicanti hunc marito sciscitantique quisnam puer esset, suum etiam uxor respondit. Stupenti, quaerentique uiro, unde se absente puer prouenisset, Dei quoque in eo acquirendo sibi astitisse gratiam mulier affirmauit. Tunc uir indignatus diuinam gratiam etiam in procreandis filiis sibi adeo exuberasse: 'Multas iam,' inquit, 'gratias Deo habeo agoque, qui tot cogitationes suscepit de rebus meis.' Visum est homini, Deum nimium curiosum fuisse, qui etiam de comparandis, se absente, liberis cogitarit. [2] De Medico Qui Dementes Et Insanos Curabat. Plures colloquebantur de superuacua cura, ne dicam stultitia, eorum qui canes aut accipitres ad aucupium alunt. Tum Paulus Florentinus: "Recte hos," inquit, "risit stultus Mediolanensis." Cum narrari fabulam posceremus: "Fuit," inquit, "olim ciuis Mediolani dementium et insanorum Medicus, qui ad se delatos intra certum tempus sanandos suscipiebat. Erat autem curatio huiusmodi: habebat domi aream, et in ea lacunam aquae foetidae atque obscenae, in quam nudos ad palum ligabat eos qui insani adducebantur: aliquos usque ad genua, quosdam inguine tenus, nonnullos profundius pro insaniae modo, ac eos tamdiu aqua atque inedia macerabat, quoad uiderentur sani. Allatus est inter caeteros quidam, quem usque ad femur in aquam posuit, qui post quindecim dies coepit resipiscere, ac curatorem rogare ut ex aqua reduceretur. Ille hominem exemit a cruciatu, ea tamen condicione, ne aream egrederetur. Cui cum diebus aliquot paruisset, ut uniuersam domum perambularet, item ut exteriorem ianuam non egrederetur permisit; reliquis sociis, qui plures erant, in aqua relictis. Paruit diligenter Medici mandatis. "Stans uero aliquando super ostium, neque enim egredi audebat timore lacunae, aduenientem Equestrem iuuenem cum accipitre et duobus canibus, ex his qui sagaces dicuntur, ad se uocauit, rei motus nouitate, neque enim, quae ante in insania uiderat, tenebat memoria. Cum accessisset iuuenis: 'Heus tu,' inquit ille, 'ausculta, oro, me paucis, ac, si libet, responde: hoc quo ueheris, quid est, et quamobrem illud tenes?' - 'Equus est,' inquit, 'et aucupii gratia.' Tum deinceps: 'Vero hoc quod manu gestas, quid uocatur et in qua re illo uteris?' - 'Accipiter,' respondit, 'et aucupio aptus querquedularum et perdicum.' Tum alter: 'Hi qui te comitantur, qui sunt, age, et quid prosunt tibi?' - 'Canes,' ait, 'et aucupio accommodati ad inuestigandas aues.' - 'Hae autem aues, quarum capiendarum causa tot res paras, cuius pretii sunt, si in unum conferas totius anni capturam?' Parum quid nescio cum respondisset, et quod sex aureos non excederet, subdit homo: 'Quaenam est equi, canumque et accipitris impensa?' - 'Quinquaginta aureorum,' affirmauit. Tum admiratus stultitiam Equestris iuuenis: 'Ho ho,' inquit, 'abi hinc ocius, oro, atque adeo auola, antequam Medicus domum redeat. Nam si hic te compererit, ueluti insanissimum omnium qui uiuant, in lacunam suam coniiciet curandum cum caeteris mente captis, atque ultra omnes usque ad mentum in aquam summam collocabit.' Ostendit aucupii porro studium summam esse amentiam, nisi aliquando et ab opulentis, et exercitii gratia fiat." [3] Bonacii Guasci Qui Tam Tarde E Lecto Surgebat. Bonacius, adolescens facetus ex familia Guascorum, dum essemus Constantiae, admodum tarde surgebat e lecto. Cum socii eam tarditatem culparent, quidne tamdiu in lecto ageret, percunctarentur, subridens respondit: 'Litigantes disceptantesque ausculto. Adsunt enim mane mihi e uestigio cum expergiscor duae habitu muliebri, Sollicitudo uidelicet et Pigritia; quarum altera surgere hortatur et aliquod operis agere, neque diem in lecto terere; altera priorem increpans, quiescendum asserit, et propter frigoris uim in calore lecti permanendum, indulgendumque corporis quieti, neque semper laboribus uacandum. Prior insuper rationes suas tuetur. Ita ut, cum diutius disputent atque altercentur, ego, tanquam aequus iudex, nullam in partem declinans, audio disputantes, exspectans quoad sint sententia concordes. Hoc fit ut surgam tardius, exspectans litis finem.' [4] De Iudaeo Nonnullorum Suasu Christiano Facto. Iudaeum cum multi hortarentur ad Christi fidem, aegre ille bona sua dimittebat. Suadebant complures, ut ea daret pauperibus, quoniam, secundum Euangelicam sententiam, quae esset uerissima, centuplum esset accepturus. Persuasus tandem ad fidem conuersus est, distributis inter pauperes, egenos et mendicos bonis. Inde per mensem fere hospitio exceptus est honorifice a diuersis Christianis; cum ei omnes blandirentur, et laudarent factum. Ille tamen, qui precario uiueret, exspectabat in dies centupli promissionem: et cum multos satietas cibandi hominis cepisset, iamque rarus inuitator reperiretur, coepit homo admodum egere, ita ut ei necesse esset diuertere ad hospitale quoddam, in quo morbo correptus ad extremum uitae deuenit, cum sanguis per posteriora efflueret. Desperans itaque salutem, et simul pollicitationis diffisus centupli, ex anxietate quadam aerem quaerens, egressus est lectum ad secessum uentris in pratulum propinquum: ubi cum constitisset, quaesitis post egestionem ad tergendum anum herbis, inuenit inuolutum linteum refertum pretiosis lapidibus. Quare ditior factus, adhibitis Medicis conualuit, atque domo empta et possessionibus, uixit postmodum in summa rerum opulentia. Cum ergo diceretur ab omnibus, 'Ecce, nonne uerum praediximus, tibi Deum centuplum redditurum?' - 'Reddidit,' inquit ille, 'sed tamen prius ut usque ad interitum cacarem sanguinem permisit.' Dictum contra eos qui tardi in beneficio dando et reddendo existunt. [5] De Homine Insulso Qui Existimauit Duos Cunnos In Uxore. Homo e nostris rusticanus, et haud multum prudens, certe in coitu mulierum rudis, sumpta uxore, cum illa aliquando in lecto renes uersus uirum uoluens, nates in eius gremio posuisset, erecto telo uxorem casu cognouit. Admiratusque postmodum et rogans mulierem, an duos cunnos haberet, cum illa annuisset: 'Ho, ho,' inquit, 'mihi unus satis est, alter uero superfluus.' Tum callida uxor, quae a Sacerdote parochiano diligebatur: 'Possumus,' inquit, 'ex hoc eleemosynam facere; demus eum Ecclesiae et Sacerdoti nostro, cui haec res erit gratissima, et tibi nihil oberit, cum unus sufficiat tibi.' Assentit uir uxori, et in gratiam sacerdotis, et ut se onere superfluo leuaret. Igitur, eo uocato ad coenam, causaque exposita, cum sumpto cibo lectum unum tres ingrederentur, ita ut mulier media esset, uir anteriori parte, posteriori alter ex dono uteretur, Sacerdos famelicus concupitique cibi auidus, prior aggreditur aciem sibi commissam: qua in re uxor quoque submurmurans strepitum quemdam edebat. Tunc uir timens ne partes suas aggrederetur: 'Serua,' inquit, 'amice, inter nos conuenta, et tua portione utere, meam intactam relinquens.' Huic Sacerdos: 'Det mihi gratiam Deus,' inquit, 'nam tua parui facio, ut bonis tantum Ecclesiae uti possim.' His uerbis acquiescens stultus ille, quod Ecclesiae concesserat, libere uti iussit. [6] De Vidua Accensa Libidine Cum Paupere. Hypocritarum genus pessimum est omnium qui uiuant. Cum de his semel in coetu me praesente sermo exortus esset, dicereturque omnia hypocritis abundare, qui cum dignitatum atque bonorum ambitione ardeant, tamen simulando ac dissimulando agunt, ut non sponte, sed inuiti ac superiorum praecepto honores assequi uideantur: tum quidam ex astantibus dixit eos similes Paulo cuidam Beato qui habitabat Pisis, unus ex eis qui uulgo Apostoli uocantur, quorum est consuetudo sedere ad ostium nihil petentes. Cum ut nobis exponeret quis is fuisset rogaremus: "Paulus," inquit, "qui, propter uitae sanctimoniam, Beatus uulgo cognominabatur, sedit aliquando cuiusdam uiduae ad ostium, quae sibi cibum praebebat in eleemosynam. Illa, conspicata saepius uirum (erat enim formosus) exarsit in Paulum, ciboque dato rogauit, ut postridie rediret, se curaturam ut bene pranderet. Cum frequens domum mulieris accessisset, illa tandem rogauit hominem ut intus accederet ad sumendum cibum; annuit hic, et cum opipare uentrem cibo potuque farsisset, mulier, libidinis impatiens, uirum amplectitur, osculaturque, asserens non inde abiturum, priusquam se cognoscat. Ille reluctanti similis, ac detestans mulieris feruentem cupiditatem, cum illa obscenius instaret, tandem cedens uiduae importunitati: 'Posteaquam,' inquit, 'tantum malum patrare cupis, testor Deum, opus tuum erit: ego procul absum a culpa. Tu ipsa,' inquit, 'cape hanc maledictam carnem' (iam enim uirga erecta erat), 'et ipsamet utere, ut lubet: ego enim eam minime tangam.' Ita inuitus mulierem subegit, licet propter abstinentiam non tangeret carnem suam, totum peccatum tribuens mulieri." [7] De Equestri Palliato. Ibam semel ad Pontificis Palatium. Transibat quidam e nostris palliatus equester, et forsan implicitus curis. Hunc quispiam cum detecto capite reuereretur, non animaduertit Episcopus. At ille superbia aut arrogantia factum existimans: 'Hic,' inquit, 'asini sui medietatem nequaquam reliquit domi, sed totum secum defert.' Significans eum asinum, qui se reuerentibus non responderet. [8] Dictum Zuchari. Perambulantes aliquam urbem uir facetissimus omnium qui uiuerent Zucharus egoque, peruenimus ad locum ubi celebrabantur nuptiae. Postridie quam sponsa domum uenerat, stetimus paululum animi relaxandi gratia, respicientes una psallentes uiros ac mulieres. Tum subridens Zucharus: 'Isti,' inquit, 'matrimonium consummarunt, ego iam patrimonium consumpsi.' Facete in se ipsum dixit, qui, uenditis paternis bonis, patrimonium omne comedendo ludendoque consumpserat. [9] De Praetore. Quidam iturus Florentiam Praetor, qua die urbem introiuit, habuit de more in maiori templo coram prioribus ciuitatis sermonem longum sane et molestum; nam ordiri in suam commendationem coepit se fuisse Romae senatorem, ubi quicquid ab se, itemque a reliquis in suam laudem honoremque dictum factumue exstiterat, prolixo sermone explicauit. Exitum deinceps ex Urbe comitatumque recensuit: primo die Sutrium contulisse se dixit, et quae ibi a se acta erant singulatim. Tum dietim quo in loco hospitioue fuisset, ac quicquid ab eo gestum, quaque de re esset narrauit. Plures horae iam hac in narratione transierant, et nondum peruenerat Senas. Cum omnibus sermonis odiosi longitudo infensa esset, neque finis fieret dicendi, uidebatur autem ille uniuersum diem in his fabulis consumpturus, et cum nox iam appropinquaret, tunc unus ex astantibus iocabundus ad aurem Praetoris accedens: 'Domine,' inquit, 'hora iam tarda est, festinetis iter oportet. Nam nisi hodie Florentiam intraueritis, cum hodiernus dies sit uobis constitutus ad ueniendum, officium hoc amittetis.' Hoc intellecto, stultus homo ac loquax tandem retulit se Florentiam uenisse. [10] De Muliere Quae Virum Defraudauit. Petrus contribulis meus olim mihi narrauit fabulam ridiculosam et uersutia dignam muliebri. Is rem habebat cum foemina nupta agricolae haud multum prudenti, et is foris in agro saepius ob pecuniam debitam pernoctabat. Cum aliquando amicus intrasset ad mulierem, uir insperatus rediit in crepusculo: tum illa, subito collocato subtus lectum adultero, in maritum uersa, grauiter illum increpauit, quod redisset, asserens uelle eum degere in carceribus: 'Modo,' inquit, 'Praetoris satellites ad te capiendum uniuersam domum perscrutati sunt, ut te abriperent ad carcerem: cum dicerem te foris dormire solitum, abierunt, comminantes se paulo post reuersuros.' Quaerebat homo perterritus abeundi modum: sed iam portae oppidi clausae erant. Tum mulier: 'Quid agis, infelix? Si caperis, actum est.' Cum ille uxoris consilium tremens quaereret, illa ad dolum prompta: 'Ascende,' inquit, 'ad hoc columbarium: eris ibi hac nocte, ego ostium extra occludam, et remouebo scalas, ne quis te ibi esse suspicari queat.' Ille uxoris paruit consilio. Ea, obserato ostio, ut uiro facultas egrediendi non esset, amotis scalis, hominem ex ergastulo eduxit, qui simulans lictores Praetoris iterum aduenisse, magna excitata turba, muliere quoque pro uiro loquente, ingentem latenti timorem incussit. Sedato tandem tumultu, ambo in lectum profecti ea nocte Veneri operam dederunt; uir delituit inter stercora et columbos. [11] De Sacerdote Qui Ignorabat Solemnitatem Palmarum. Aellum oppidum est in nostris Apennini montibus admodum rusticanum. In eo habitabat Sacerdos rudior atque indoctior incolis. Huic cum ignota essent tempora, annique uarietates, nequaquam indixit Quadragesimam populo. Venit hic ad Terram Nouam, ad mercatum sabbato ante solemnitatem Palmarum. Conspectis sacerdotibus oliuarum ramos ac palmulas in diem sequentem parantibus, admiratus quidnam id sibi uellet, cognouit tunc erratum suum, et Quadragesimam nulla obseruatione suorum transisse. Reuersus in oppidum et ipse ramos palmasque in posterum diem parauit, qui, aduocata plebecula: 'Hodie,' inquit, 'est dies, quo rami oliuarum palmarumque dari ex consuetudine debent: octaua die Pascha erit; hac tantum hebdomada agenda est poenitentia, neque longius habemus hoc anno ieiunium, cuius rei causam hanc cognoscite: Carnispriuium hoc anno fuit lentum ac tardum, quod propter frigora et difficultatem itinerum hos montes nequiuit superare; ideoque Quadragesima adeo tardo ac fesso gradu accessit, ut iam nil amplius quam hebdomadam unam secum ferat, reliquis in uia relictis. Hoc ergo modico tempore, quo uobiscum mansura est, confitemini, et poenitentiam agite omnes.' [12] De Rusticis Nuntiis Interrogatis An Vellent Crucifixum Viuum An Mortuum Ab Opifice Emere. Ex hoc quidem oppido missi sunt quidam Aretium ad emendum ligneum Crucifixum, qui in ecclesia eorum poneretur. Deducti ad huiusmodi opificem quemdam, cum rudes et ueluti stipites essent, opifex risus materiam auditis hominibus quaerens, uiuumne an mortuum Crucifixum uellent, postulauit. Illi, sumpto paulo temporis ad consultandum, secreto collocuti, demum responderunt, se uiuum malle: nam si eo modo suo populo non placeret, se illum e uestigio occisuros. [13] Dictum Coci Illustrissimo Duci Mediolanensi Habitum. Dux Mediolani senior, Princeps in omnibus rebus elegantiae singularis, habebat cocum egregium quem usque ad Gallos ad perdiscenda obsonia miserat. Bello, quod ingens cum Florentinis Dux habuit, cum ei aliquando non satis prosper nuntius aduenisset, admodum turbauit Ducis mentem. Oblatis postmodum ad mensam epulis, sapores nescio quos cum Dux improbasset, epulas insuper, ut non rite conditas, esset aspernatus, accitum cocum ueluti ignarum artis aspere increpauit. Tum ille, ut erat liberior in eloquendo: 'Si Florentini,' inquit, 'tibi gustum atque appetitum auferunt, quae mea est culpa? Cibi enim mei sapidi sunt, et summa arte compositi: sed te nimium concalefaciunt, et appetitum auferunt Florentini.' Risit ille, ut erat humanissimus, coci facetam in respondendo libertatem. [14] Eiusdem Coci Dictum Ad Praedictum Illustrem Principem. Idem cocus, bello insuper uigente, iocatus ad mensam Ducis, cum uideret eum anxium atque afflictum curis: 'Non mirum esse,' inquit, 'illum torqueri: nam duo impossibilia Dux conatur: unum, ne habeat confinia: alterum, ut pinguem reddat Franciscum Barbauaram, hominem opulentum, summaque cupiditate flagrantem.' Hoc dicto perstringens et dominandi appetitum Ducis immoderatum, et Francisci immensam opum atque ambitionis cupiditatem. [15] Petitio Eiusdem Coci Ad Praelibatum Principem. Is ipse cum multi peterent uaria beneficii loco, summopere in coena Ducem rogauit, ut se asinum faceret. Miratus Dux quid sibi ea postulatio uellet, cur se asinum quam hominem mallet: 'Atqui omnes uideo,' inquit ille, 'quos in sublime extulisti, quibus honores et magistratus dedisti, superbia et fastu elatos atque insolentes euasisse asinos. Itaque ego quoque asinus a te fieri cupio.' [16] De Iannoto Vicecomite. Antonius Luscus, uir facetissimus ac doctissimus, cum ei notus quidam litteras apud Pontificem expediendas obtulisset, atque ipse in certo loco corrigere atque emendare iussisset; ille autem postridie litteras easdem retulisset, ueluti emendatas, inspectis litteris: "Tu me," inquit, "Iannotum Vicecomitem forsitan putasti." Cum quaereremus quidnam hoc dictum sibi uellet: "Iannotus," ait, "olim Praetor fuit noster Vincentinus, homo bonus, sed corpore et ingenio crasso. Is saepius aduocato secretario mandauit scribi epistolam ad Ducem Mediolani seniorem, cuius particulam quamdam ipse dictitabat, quae spectabat ad caerimonias uerborum; reliqua committebat secretario, qui afferebat epistolam postmodum scriptam. Eam Iannotus legendam sumens, statimque epistolam ueluti inconditam atque ineptam increpans: 'Non bene est,' aiebat; 'perge atque emenda.' Secretarius, qui patroni sui stultitiam nouit et mores, paulo post reuertens, et eamdem epistolam nihilo immutatam ferens, et correxisse se et rescripsisse dicebat. Quam cum ille tanquam lecturus in manus sumeret, inspecta paululum epistola: 'Nunc bene se habet,' inquit, 'uade et obsigna, atque ad Ducem destina.' Hoc in omnibus suis facere consueuit." [17] De Sutore Quodam Vicecomitis Per Viam Comparationis. Commiserat olim Martinus Pontifex Antonio Lusco litteras quasdam conficiendas, quas cum postmodum legisset, iussit Pontifex illas legendas quoque deferri ad quemdam amicum nostrum, in quo plurimum confidebat. Ille autem cum paulo esset in coena concalefactus a uino, litteras penitus improbauit, et alium in modum componi iussit. Tunc Antonius Bartholomeo de Bardis, qui aderat: 'Faciam,' inquit, 'in litteris meis, quod olim sutor in farsitio, quod appellant, Ioannis Galeatii Vicecomitis egit: cras antequam edat, uel bibat, redibo, et litterae bene erunt.' Deinde percontanti quidnam hoc esset Bartholomeo: 'Ioannes Galeatius Vicecomes,' inquit Antonius, 'pater senioris Ducis Mediolani, erat uir magnus, pinguis et corpulentus. Is cum saepius multo cibo et potu uentrem farsisset, post coenam cum iret cubitum, uocari ad se sutorem suum iubebat, quem acriter redarguens aiebat fecisse illum sibi farsitium nimis arctum, mandabatque ampliari, ne sibi esset molestum: 'Factum erit,' aiebat sutor, 'ut iubes: cras optime erit.' Deinde acceptam uestem proiiciebat ad perticam, nihil immutans. Cum dicerent caeteri: 'Cur non amplias uestem hanc quae nimium uentrem Domini urget?' hic: 'Cras,' inquit, 'cum Dominus post digestionem surrexerit, ac ierit cacatum, uestis erit amplissima.' Mane portabat farsitium, quo ille induto: 'Nunc bene est,' dicebat, 'nullo in loco me offendit.' Eodem modo Antonius epistolam suam digesto uino placituram dixit. [18] Querimonia Spolii Causa Ad Facinum Canem Facta. Apud Facinum Canem, qui fuit uir crudelis, ac dux praecipuus in hac nostri temporis militia, querebatur quidam se spoliatum chlamyde in uia a quodam suo milite. Hunc intuens Facinus uestitum tunica bona, quaesiuit an illam, cum spoliaretur, gestasset. Cum ille annueret: 'Abi,' inquit; 'hic quem dicis te spoliasse nequaquam est ex meis militibus. Nam nullus meus unquam tibi tam bonam tunicam reliquisset.' [19] Exhortatio Cardinalis Ad Armigeros Pontificis. Cardinalis Hispaniensis, bello, quod eo auctore gestum est in Piceno aduersus Pontificis hostes, cum aliquando ad aciem uentum esset, in qua uincere uel uinci eos qui Pontificem sequebantur necesse erat, hortabatur milites ad pugnam pluribus uerbis, asserens qui in illo praelio cecidissent, cum Deo et Angelis pransuros; peccatorum enim omnium ueniam propositam occumbentibus affirmabat, quo morti se alacrius offerrent. His exhortationibus usus, excedebat pugna. Tum unus ex astantibus militibus: 'Cur tu,' inquit, 'non et ad hoc prandium una nobiscum accedis?' At ille: 'Tempus prandii nondum est mihi, quoniam nondum esurio.' [20] Patriarchae Responsio. Patriarcha Hierosolymitanus, qui totam Cancellariam Apostolicam regebat, conuocatis aliquando certam ob causam discutiendam aduocatis, nonnullos nescio quidem uerbis acriter castigauit. Huic cum unus prae caeteris Thomas Biracus liberius respondisset, uersus in eum Patriarcha inquit: 'Malum caput habes.' At ille, ut erat homo promptus ad lacessendum ac perfacetus: 'Recte,' inquit, 'ac uere loqueris: nihil enim uerius potest dici. Nam, si bonum caput haberem, satis meliori loco res nostrae essent, neque hac opus esset controuersia.' - 'Te igitur culpas?' ait Patriarcha. Tum ille: 'Non me,' inquit, 'sed caput reprehendo.' Facete in ipsum, qui aduocatis omnibus praeerat, Patriarcham lusit, qui duro paulum capite existimabatur.