[1] C. PLINII NATVRALIS HISTORIAE PRAEFATIO. Libros Naturalis Historiae, nouicium Camenis Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime Imperator; sit enim haec tui praefatio, uerissima, dum maximi consenescit in patre. namque tu solebas nugas esse aliquid meas putare, ut obiter emolliam Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense uerbum): ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit quam uolebat existimari a Veraniolis suis et Fabullis. <2> Simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime non fieri questus es in alia procaci epistula nostra, ut in quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo tecum uiuat imperium. <3> Triumphalis et censorius tu sexiesque consul ac tribuniciae potestatis particeps et, quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei publicae es: nobis quidem qualis in castrensi contubernio, nec quicquam in te mutauit fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posses et uelles. <4> Itaque cum ceteris in ueneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia uia occurris ingens et longius etiam summoues ingenii fascibus. <5> Fulgurare in nullo umquam uerius dicta uis eloquentiae, tribunicia potestas facundiae. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto fratris amas! quantus in poetica es! o magna fecunditas animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris excogitasti. <6> Sed haec quis possit intrepidus aestimare subiturus ingenii tui iudicium, praesertim lacessitum? neque enim similis est condicio publicantium et nominatim tibi dicantium. tum possem dicere: 'Quid ista legis, Imperator? humili uulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbae, denique studiorum otiosis. quid te iudicem facis? cum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo. maiorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem.' <7> Praeterea est quaedam public etiam eruditorum reiectio. utitur illa et M. Tullius extra omnem ingenii aleam positus et, quod miremur, per aduocatum defenditur: nec doctissimis. Manium Persium haec legere nolo, Iunium Congium uolo. quod si hoc Lucilius, qui primus condidit stili nasum, dicendum sibi putauit, Cicero mutuandum, praesertim cum de re publica scriberet, quanto nos causatius ab aliquo iudice defendimur? <8> Sed haec ego mihi nunc patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert, sortiatur aliquis iudicem an eligat, multumque apparatus interest apud inuitatum hospitem et oblatum. <9> Cum apud Catonem, illum ambitus hostem et repulsis tamquam honoribus inemptis gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias deponerent candidati, hoc se facere, quod tum pro innocentia ex rebus humanis summum esset, profitebantur. inde illa nobilis M. Ciceronis suspiratio: O te felicem, M. Porci, a quo rem inprobam petere nemo audet! <10> Cum tribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat Gracchus, hoc adtestabatur uel inimico iudici se probari posse. adeo summum quisque causae suae iudicem facit quemcumque, cum eligit. unde prouocatio appellatur. <11> Te quidem in excelsissimo generis humani fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione praeditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio, et ideo curant, quae tibi dicantur ut digna sint. uerum dis lacte rustici multaeque gentes et mola litant salsa qui non habent tura, nec ulli fuit uitio deos colere quoquo modo posset. <12> Meae quidem temeritati accessit hoc quoque, quod leuioris operae hos tibi dedicaui libellos. nam nec ingenii sunt capaces, quod alioqui in nobis perquam mediocre erat, neque admittunt excessus aut orationes sermonesue aut casus mirabiles uel euentus uarios, iucunda dictu aut legentibus blanda sterili materia: <13> Rerum natura, hoc est uita, narratur, et haec sordidissima sui parte ac plurimarum rerum aut rusticis uocabulis aut externis, immo barbaris etiam, cum honoris praefatione ponendis. <14> Praeterea iter est non trita auctoribus uia nec qua peregrinari animus expetat. nemo apud nos qui idem temptauerit, nemo apud Graecos, qui unus omnia ea tractauerit. magna pars studiorum amoenitates quaerimus; quae uero tractata ab aliis dicuntur inmensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris premuntur. ante omnia attingenda quae Graeci g-tehs g-egkukliou g-paideian uocant, et tamen ignota aut incerta ingeniis facta; alia uero ita multis prodita, ut in fastidium sint adducta. <15> Res ardua uetustis nouitatem dare, nouis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus uero naturam et naturae suae omnia. itaque etiam non assecutis uoluisse abunde pulchrum atque magnificum est. <16> Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam eorum esse, qui difficultatibus uictis utilitatem iuuandi praetulerint gratiae placendi, idque iam et in aliis operibus ipse feci et profiteor mirari me T. Liuium, auctorem celeberrimum, in historiarum suarum, quas repetit ab origine urbis, quodam uolumine sic orsum: iam sibi satis gloriae quaesitum, et potuisse se desidere, ni animus inquies pasceretur opere. profecto enim populi gentium uictoris et Romani nominis gloriae, non suae, composuisse illa decuit. maius meritum esset operis amore, non animi causa, perseuerasse et hoc populo Romano praestitisse, non sibi. <17> XX Rerum dignarum cura—quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse, non libros—lectione uoluminum circiter VV, quorum pauca admodum studiosi attingunt propter secretum materiae, ex exquisitis auctoribus centum inclusimus XXXVI uoluminibus, adiectis rebus plurimis, quas aut ignorauerant priores aut postea inuenerat uita. <18> Nec dubitamus multa esse quae et nos praeterierint. homines enim sumus et occupati officiis subsiciuisque temporibus ista curamus, id est nocturnis, ne quis uestrum putet his cessatum horis. dies uobis inpendimus, cum somno ualetudinem computamus, uel hoc solo praemio contenti, quod, dum ista, ut ait M. Varro, musinamur, pluribus horis uiuimus. profecto enim uita uigilia est. <19> Quibus de causis atque difficultatibus nihil auso promittere hoc ipsum tu praestas, quod ad te scribimus. haec fiducia operis, haec est indicatura. multa ualde pretiosa ideo uidentur, quia sunt templis dicata. <20> Vos quidem omnes, patrem, te fratremque, diximus opere iusto, temporum nostrorum historiam orsi a fine Aufidii. ubi sit ea, quaeres. iam pridem peracta sancitur et alioqui statutum erat heredi mandare, ne quid ambitioni dedisse uita iudicaretur. proinde occupantibus locum faueo, ego uero et posteris, quos scio nobiscum decertaturos, sicut ipsi fecimus cum prioribus. <21> Argumentum huius stomachi mei habebis quod in his uoluminibus auctorum nomina praetexui. est enim benignum, ut arbitror, et plenum ingenui pudoris fateri per quos profeceris, non ut plerique ex iis, quos attigi, fecerunt. <22> Scito enim conferentem auctores me deprehendisse a iuratissimis ex proximis ueteres transcriptos ad uerbum neque nominatos, non illa Vergiliana uirtute, ut certarent, non Tulliana simplicitate, qui de re publica Platonis se comitem profitetur, in consolatione filiae Crantorem, inquit, sequor, item Panaetium de officiis, quae uolumina ediscenda, non modo in manibus cotidie habenda, nosti. <23> Obnoxii profecto animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, cum praesertim sors fiat ex usura. <24> Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: g-kehrion inscripsere, quod uolebant intellegi fauum, alii g-keras g-Amaltheias, quod copiae cornu, ut uel lactis gallinacei sperare possis in uolumine haustum; iam ia, g-Mousai, g-pandektai, g-egkeiridia, g-leimohn, g-pinax, g-skediohn: inscriptiones, propter quas uadimonium deseri possit; at cum intraueris, di deaeque, quam nihil in medio inuenies! nostri grauiores Antiquitatium, Exemplorum Artiumque, facetissimi Lucubrationum, puto quia Bibaculus erat et uocabatur. paulo minus asserit Varro in satiris suis Sesculixe et Flextabula. <25> Apud Graecos desiit nugari Diodorus et g-bibliothehkehn historiam suam inscripsit. Apion quidem grammaticus—hic quem Tiberius Caesar cymbalum mundi uocabat, cum propriae famae tympanum potius uideri posset—immortalitate donari a se scripsit ad quos aliqua componebat. <26> Me non paenitet nullum festiuiorem excogitasse titulum et, ne in totum uidear Graecos insectari, ex illis mox uelim intellegi pingendi fingendique conditoribus, quos in libellis his inuenies, absoluta opera et illa quoque, quae mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse, ut APELLES FACIEBAT aut POLYCLITUS, tamquam inchoata semper arte et inperfecta, ut contra iudiciorum uarietates superesset artifici regressus ad ueniam uelut emendaturo quicquid desideraretur, si non esset interceptus. <27> Quare plenum uerecundiae illud, quod omnia opera tamquam nouissima inscripsere et tamquam singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta ILLE FECIT, quae suis locis reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna inuidia fuere omnia ea. <28> Ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his solis, sed et omnibus quos edidi, ut obiter caueam istos Homeromastigas (ita enim uerius dixerim), quoniam audio et Stoicos et dialecticos Epicureosque—nam de grammaticis semper expectaui—parturire aduersus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus facere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant. <29> Ceu uero nesciam aduersus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, ut nomen diuinum inde inuenerit, scripsisse etiam feminam, et prouerbium inde natum suspendio arborem eligendi. <30> Non queo mihi temperare quo minus ad hoc pertinentia ipsa censorii Catonis uerba ponam, ut appareat etiam Catoni de militari disciplina commentanti, qui sub Africano, immo uero et sub Hannibale didicisset militare et ne Africanum quidem ferre potuisset, qui imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur: Quid enim? ait in eo uolumine, scio ego, quae scripta sunt si palam proferantur, multos fore qui uitiligent, sed ii potissimum, qui uerae laudis expertes sunt. eorum ego orationes siui praeterfluere. <31> Nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi laruas luctari. quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. <32> Ergo securi etiam contra uitilitigatores, quos Cato eleganter ex uitiis et litigatoribus composuit—quid enim illi aliud quam litigant aut litem quaerunt? —, exequemur reliqua propositi. <33> Quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, quid singulis contineretur libris, huic epistulae subiunxi summaque cura, ne legendos eos haberes, operam dedi. tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant, sed, ut quisque desiderabit aliquid, id tantum quaerat et sciat quo loco inueniat. hoc ante me fecit in litteris nostris Valerius Soranus in libris, quos g-epoptidohn inscripsit.