[36,0] Liber XXXVI. [36,1] 1 Lapidum natura restat, hoc est praecipua morum insania, etiam ut gemmae cum sucinis atque crystallinis murrinisque sileantur. omnia namque, quae usque ad hoc uolumen tractauimus, hominum genita causa uideri possunt: montes natura sibi fecerat ut quasdam compages telluris uisceribus densandis, simul ad fluminum impetus domandos fluctusque frangendos ac minime quietas partes coercendas durissima sui materia, caedimus hos trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos transcendisse quoque mirum fuit. 2 in portento prope maiores habuere Alpis ab Hannibale exsuperatas et postea a Cimbris: nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum. promunturia aperiuntur mari, et rerum natura agitur in planum; euehimus ea, quae separandis gentibus pro terminis constituta erant, nauesque marmorum causa fiunt, ac per fluctus, saeuissimam rerum naturae partem, huc illuc portantur iuga, maiore etiamnum uenia quam cum ad frigidos potus uas petitur in nubila caeloque proximae rupes cauantur, ut bibatur glacie. 3 secum quisque cogitet, et quae pretia horum audiat, quas uehi trahique moles uideat, et quam sine iis multorum sit beatior uita. ista facere, immo uerius pati mortales quos ob usus quasue ad uoluptates alias nisi ut inter maculas lapidum iaceant, ceu uero non tenebris noctium, dimidia parte uitae cuiusque, gaudia haec auferentibus! [36,2] 4 Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor. exstant censoriae leges Claudianae in cenis glires et alia dictu minora adponi uetantes: marmora inuehi, maria huis rei causa transiri quae uetaret, lex nulla lata est. 5 dicat fortassis aliquis: non enim inuehebantur. id quidem falso. CCCLX columnas M. Scauri aedilitate ad scaenam theatri temporari et uix mense uno futuri in usu uiderunt portari silentio legum. sed publicis nimirum indulgentes uoluptatibus. id ipsum cur? aut qua magis uia inrepunt uitia quam publica? quo enim alio modo in priuatos usus uenere ebora, aurum, gemmae? aut quid omnino diis reliquimus? 6 uerum esto, indulserint publicis uoluptatibus. etiamne tacuerunt, maximas earum atque adeo duodequadragenum pedum Lucullei marmoris in atrio Scauri conlocari? nec clam id occulteque factum est. satisdare sibi damni infecti coegit redemptor cloacarum, cum in Palatium eae traherentur. non ergo in tam malo exemplo moribus caueri utilius fuerat? tacuere tantas moles in priuatam domum trahi praeter fictilia deorum fastigia! [36,3] 7 nec potest uideri Scaurus rudi et huius mali inprouidae ciuitati obrepsisse quodam uitii rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem Palatio, Hymettias tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis ob id Venerem Palatinam appellauerat. 8 nimirum ista omisere moribus uictis, frustraque interdicta, quae uetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec atque quae secuntur meliores esse nos probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet? sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum in iis praeferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices percensebimus. [36,4] 9 Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt Dipoenus et Scyllis, geniti in Creta insula etiamnum Medis imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare inciperet. hoc est Olympiade circiter quinquagensima. hi Sicyonem se contulere, quae diu fuit officinarum omnium talium patria. deorum simulacra publice locauerant iis Sicyonii, quae priusquam absoluerentur, artifices iniuriam questi abiere in Aetolos. 10 protinus Sicyonem fames inuasit ac sterilitas maerorque dirus. remedium petentibus Apollo Pythius respondit: si Dipoenus et Scyllis deorum simulacra perfecissent. quod magnis mercedibus obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea Apollinis, Dianae, Herculis, Mineruae, quod de caelo postea tactum est. — 11 Cum hi essent, iam fuerat in Chio insula Melas sculptor, dein filius eius Micciades ac deinde nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis uel clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proauum usque retro agat, inueniat artis eius originem cum olympiadum initio coepisse. 12 Hipponacti notabilis foeditas uoltus erat; quam ob rem imaginem eius lasciuia iocosam hi proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen non uitibus tantum censeri Chion, sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii Dianam manibus eorum factam. 13 in ipsa Chio narrata est operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius uoltum intrantes tristum, abeuntes exhilaratum putant. Romae eorum signa sunt in Palatina aede Apollinis in fastigio et omnibus fere, quae fecit diuus Augustus. patris quoque eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula. 14 Dipoeni quidem Ambracia, Argos, Cleonae operibus refertae fuere. Omnes autem candido tantum marmore usi sunt e Paro insula, quem lapidem coepere lychniten appeallare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper uero etiam in Lunensium lapicidinis. sed in Pariorum mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis diuidentium soluta, imaginem Sileni intus extitisse. 15 Non omittendum hanc artem tanto uetustiorem fuisse quam picturam aut statuariam, quarum utraque cum Phidia coepit octogensima tertia olympiade, post annos circiter CCCXXXII. et ipsum Phidian tradunt scalpsisse marmora, Veneremque eius esse Romae in Octauiae operibus eximiae pulchritudinis. 16 Alcamenen Atheniensem, quod certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt opera Athenis complura in aedibus sacris praeclarumque Veneris extra muros, quae appellatur ?f??d?t? ?? ??????. huic summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur. 17 eiusdem discipulus fuit Agoracritus Parius, et aetate gratus, itaque e suis operibus pleraque nomini ei donasse fertur. certauere autem inter se ambo discipuli Venere facienda, uicitque Alcamenes non opere, sed ciuitatis suffragiis contra peregrinum suo fauentis. quare Agoracritus ea lege signum suum uendidisse traditur, ne Athenis esset, et appellasse Nemesin. id positum est Rhamnunte pago Atticae, quod M. Varro omnibus signis praetulit. est et in Matris Magnae delubro eadem ciuitate Agoracriti opus. 18 Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quae Iouis Olympii famam intellegunt, nemo dubitat, sed ut laudari merito sciant etiam qui opera eius non uidere, proferemus argumenta parua et ingenii tantum. neque ad hoc Iouis Olympii pulchritudine utemur, non Mineruae Athenis factae amplitudine, cum sit ea cubitorum XXVI — ebore haec et auro constat —, sed in scuto eius Amazonum proelium caelauit intumescente ambitu, in parmae eiusdem concaua parte deorum et Gigantum dimicationes, in soleis uero Lapitharum et Centaurorum. adeo momenta omnia capacia artis illi fuere. 19 in basi autem quod caelatum est, ?a?d??a? ?e?es?? appellant: dii sunt nascenti . . . .s XX numero. Victoria praecipue mirabili, periti mirantur et serpentem ac sub ipsa cuspide aeream sphingem. haec sint obiter dicta de artifice numquam satis laudato, simul ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in paruis. 20 Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoria gloria superauit etiam semet. opera eius sunt Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum Praxitelis, uerum in toto orbe terrarum Venus, quam ut uiderent, multi nauigauerunt Cnidum. duas fecerat simulque uendebat, alteram uelata specie, quam ob id praetulerunt quorum condicio erat, Coi, cum eodem pretio detulisset, seuerum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii emerunt, inmensa differentia famae. 21 uoluit eam a Cnidiis postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod erat ingens, ciuitatis dissoluturum se promittens. omnia perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles nobilitauit Cnidum. aedicula eius tot aperitur, ut conspici possit undique effigies deae, fauente ipsa, ut creditur, facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro cohaesisse, eiusque cupiditatis esse indicem maculam. 22 sunt in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum, Liber pater Bryaxidis et alter Scopae et Minerua, nec maius aliud Veneris Praxiteliae specimen quam quod inter haec sola memoratur. eiusdem est et Cupido, obiectus a Cicerone Verri ille, propter quem Thespiae uisebantur, nunc in Octauiae scholis positus; eiusdem et alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cnidiae nobilitate et iniuria; adamauit enim Alcetas Rhodius atque in eo quoque simile amoris uestigium reliquit. 23 Romae Praxitelis opera sunt Flora, Triptolemus, Ceres in hortis Seruilianis, Boni Euentus et Bonae Fortunae simulacra in Capitolio, item Maenades et quas Thyiadas uocant et Caryatidas, et Sileni in Pollionis Asini monimentis et Apollo et Neptunus. — 24 Praxitelis filius Cephisodotus et artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami symplegma nobile digitis corpori uerius quam marmori inpressis. Romae eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus in Pollionis Asini monumentis et intra Octauiae porticus in Iunonis aede Aesculapius ac Diana. 25 Scopae laus cum his certat. is fecit Venerem et Pothon, qui Samothrace sanctissimis caerimoniis coluntur, item Apollinem Palatinum, Vestam sedentem laudatam in Seruilianis hortis duosque campteras circa eam, quorum pares in Asini monimentis sunt, ubi et canophoros eiusdem. 26 sed in maxima dignatione delubro Cn. Domitii in circo Flaminio Neptunus ipse et Thetis atque Achilles, Nereides supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes, item Tritones chorusque Phorci et pistrices ac multa alia marina, omnia eiusdem manu, praeclarum opus, etiam si totius uitae fuisset. nunc uero praeter supra dicta quaeque nescimus Mars etiamnum est sedens colossiaeus eiusdem manu in templo Bruti Callaeci apud circum eundem, praeterea Venus in eodem loco nuda, Praxiteliam illam antecedens et quemcumque alium locum nobilitatura. 27 Romae quidem multitudo operum et iam obliteratio ac magis officiorum negotiorumque acerui omnes a contemplatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et in magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa ignoratur artifex eius quoque Veneris, quam Vespasianus imperator in operibus Pacis suae dicauit antiquorum dignam fama. 28 par haesitatio est in templo Apollinis Sosiani, Niobae liberos morientes Scopas an Praxiteles fecerit; item Ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto ex Aegypto aduectus, utrius manu sit, iam quidem et auro occultatus. similiter in curia Octauiae quaeritur de Cupidine fulmen tenente; id demum adfirmatur, Alcibiaden esse, principem forma in ea aetate. 29 multa in eadem schola sine auctoribus placent: Satyri quattuor, ex quibus unus Liberum patrem palla uelatum umeris praefert, alter Liberam similiter, tertius ploratum infantis cohibet, quartus cratere alterius sitim sedat, duaeque Aurae uelificantes sua ueste. nec minor quaestio est in Saeptis, Olympum et Pana, Chironem cum Achille qui fecerint, praesertim cum capitali satisdatione fama iudicet dignos. 30 Scopas habuit eadem aetate Bryaxim et Timotheum et Leocharen, de quibus simul dicendum est, quoniam pariter caelauere Mausoleum. sepulchrum hoc est ab uxore Artemisia factum Mausolo, Cariae regulo, qui obiit olympiadis CVII anno secundo. opus id ut esset inter septem miracula, hi maxime fecere artifices. patet ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes, breuius a frontibus, toto circumitu pedes CCCCXXXX, attollitur in altitudinem XXV cubitis, cingitur columnis XXXVI. pteron uocauere circumitum. 31 ab oriente caelauit Scopas, a septentrione Bryaxis, a meridie Timotheus, ab occasu Leochares, priusque quam peragerent, regina obiit. non tamen recesserunt nisi absoluto, iam id gloriae ipsorum artisque monimentum iudicantes; hodieque certant manus. accessit et quintus artifex. namque supra pteron pyramis altitudinem inferiorem aequat, uiginti quattuor gradibus in metae cacumen se contrahens; in summo est quadriga marmorea, quam fecit Pythis. haec adiecta CXXXX pedum altitudine totum opus includit. — 32 Timothei manu Diana Romae est in Palatio Apollinis delubro, cui signo caput reposuit Auianius Euander. In magna admiratione est Hercules Menestrati et Hecate Ephesi in templo Dianae post aedem, in cuius contemplatione admonent aeditui parcere oculis; tanta marmoris radiatio est. — (Non postferuntur et Charites in propylo Atheniensium, quas Socrates fecit, alius ille quam pictor, idem ut aliqui putant). — nam Myronis illius, qui in aere laudatur, anus ebria est Zmyrnae in primis incluta. 33 Pollio Asinius, ut fuit acris uehementiae, sic quoque spectari monumenta sua uoluit. in iis sunt Centauri Nymphas gerentes Arcesilae, Thespiades Cleomenis, Oceanus et Iuppiter Heniochi, Appiades Stephani, Hermerotes Taurisci, non caelatoris illius, sed Tralliani, Iuppiter hospitalis Papyli, Praxitelis discipuli, 34 Zethus et Amphion ac Dirce et taurus uinculumque ex eodem lapide, a Rhodo aduecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen de se fecere, Menecraten uideri professi, sed esse naturalem Artemidorum. eodem loco Liber pater Eutychidis laudatur, ad Octauiae uero porticum Apollo Philisci Rhodii in delubro suo, item Latona et Diana et Musae nouem et alter Apollo nudus. 35 eum, qui citharam in eodem templo tenet, Timarchides fecit, intra Octauiae uero porticus aedem Iunonis ipsam deam Dionysius et Polycles aliam, Venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles. iidem Polycles et Dionysius, Timarchidis filii, Iouem, qui est in proxima aede, fecerunt, Pana et Olympum luctantes eodem loco Heliodorus, quod est alterum in terris symplegma nobile, Venerem lauantem sese Daedalsas, stantem Polycharmus. 36 ex honore apparet, in magna auctoritate habitum Lysiae opus, quod in Palatio super arcum diuus Augustus honori Octaui patris sui dicauit in aedicula columnis adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac Diana ex uno lapide. in hortis Seruilianis reperio laudatos Calamidis Apollinem illius caelatoris, Dercylidis pyctas, Amphistrati Callisthenen historiarum scriptorem. — 37 Nec deinde multo plurimum fama est, quorundam claritati in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis praeferendum. ex uno lapide eum ac liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi artifices Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii 38 similiter Palatinas domos Caesarum repleuere probatissimis signis Craterus cum Pythodoro, Polydeuces cum Hermolao, Pythorodus alias cum Artemone, at singularis Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum decorauit Diogenes Atheniensis; in columnis templi eius Caryatides probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. 39 inhonorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni omnibus annis humana sacrificauerant uictima, humi stans ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et Thespiades ad aedem Felicitatis, quarum unum amauit eques Romanus Iunius Pisciculus, ut tradit Varro, admirator et Pasitelis, qui et quinque uolumina scripsit nobilium operum in toto orbe. 40 natus hic in Graeca Italiae ora et ciuitate Romana donatus cum iis oppidis, Iouem fecit eboreum in Metelli aede, qua campus petitur. accidit ei cum in naualibus, ubi ferae Africanae erant, per caueam intuens leonem caelaret, ut ex alia cauea panthera erumperet, non leui periculo diligentissimi artificis. fecisse opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non refertur. 41 Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno lapide. idem et a Coponio quattuordecim nationes, quae sunt circa Pompeium, factas auctor est. — 42 Inuenio et Canachum laudatissimum inter statuarios fecisse marmorea. nec Sauram atque Batrachum obliterari conuenit, qui fecere templa Octauiae porticibus inclusa, natione ipsi Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum argumento lacerta atque rana. 43 in Iouis aede ex iis pictura cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat; erat enim facta Iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse geruli traduntur, et id religioone custoditum, uelut ipsis diis sedem ita partitis. ergo et in Iunonis aede cultus est qui Iouis esse debuit. Sunt et in paruolis marmoreis famam consecuti Myrmecides, cuius quadrigam cum agitatore operuit alis musca, et Callicrates, cuius formicarum pedes atque alia membra peruidere non est. [36,5] 44 Haec sint dicta de marmoris scalptoribus summaque claritate artificum, quo in tractatu subit mentem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere et e Thasio, Cycladum insularum aequo, et e Lesbio; liuidius hoc paulo. uersicolores quidem maculas et in totum marmorum apparatum etiam Menander, diligentissimus luxuriae interpres, primus et raro attigit. 45 columnis demum utebantur in templis, nec lautitiae causa — nondum enim ista intellegebantur —, sed quia firmiores aliter statu non poterant. sic est inchoatum Athenis templum Iouis Olympii, ex quo Sulla Capitolinis aedibus aduexerat columnas. fuit tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et apud Homerum; 46 dicit enim marmoreo saxo percussum, sed hactenus, regias quoque domus, cum lautissime, praeter aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans. primum, ut arbitror, uersicolores istas maculas Chionum lapidicinae ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in id M. Ciceronis sale — omnibus enim ostentabant ut magnificum —: multo, inquit, magis mirarer, si Tiburtino lapide fecissetis. et, Hercules, non fuisset picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum auctoritate. [36,6] 47 Secandi in crustas nescio an Cariae fuerit inuentum. antiquissima, quod equidem inueniam, Halicarnasi domus Mausoli Proconnesio marmore exculta est latericiis parietibus. is obiit olympiadis CVII anno secundo, urbis Romae CDIII. [36,7] 48 Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradit Mamurram, Formiis natum equitem Romanum, praefectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignati desit, tali auctore inuenta re. hic namque est Mamurra Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. namque adicit idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut Luniensi. [36,8] 49 M. Lepidus Q. Catuli in consulatu conlega primus omnium limina ex Numidico marmore in domo posuit magna reprensione. is fuit consul anno urbis DCLXXVI. hoc primum inuecti Numidici marmoris uestigium inuenio, non in columnis tamen crustisue, ut supra Carystii, sed in massa ac uilissimo liminum usu. post hunc Lepidum quadriennio L. Lucullus consul fuit, qui nomen, ut ex re apparet, Luculleo marmori dedit, admodum delectatus illo, primusque Romam inuexit, atrum alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur. 50 nascitur autem in Melo insula, solumque paene hoc marmor ab amatore nomen accepit. inter hos primum, ut arbitror, marmoreos parietes habuit scaena M. Scauri, non facile dixerim secto an solidis glaebis polito, sicuti est hodie Iouis Tonantis aedis in Capitolio. nondum enim secti marmoris uestigia inuenio in Italia. [36,9] 51 Sed quisquis primus inuenit secare luxuriaque diuidere, importuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro uidetur fieri, serra in praetenui linea premente harenas uersando tractu ipso secante. Aethiopica haec maxime probatur, nam id quoque accessit, ut ab Aethiopia usque peteretur quod secaret marmora, immo uero etiam in Indos, quo margaritas quoque peti seueris moribus indignum erat. 52 haec proxime laudatur; mollior tamen quae Aethiopica. illa nulla scabritie secat, Indica non aeque leuat, sed combusta ea polientes marmora fricare iubentur. simile et Naxiae uitium est et Coptitidi, quae uocatur Aegyptia. haec fuere antiqua genera marmoribus secandis. postea reperta est non minus probanda ex quodam Hadriatici maris uado, aestu nudante, obseruatione non facili. 53 iam quidem quacumque harena secare e fluuiis omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium admodum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus scabritia politurae relinquit; ita sectae attenuantur crustae. rursus Thebaica polituris accommodatur et quae fit e poro lapide aut e pumice. [36,10] 54 Signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis Naxium diu placuit ante alis. ita uocantur cotes in Cypro insula genitae. uicere postea ex Armenia inuectae. [36,11] Marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia nec facile est enumerare in tanta multitudine. quoto cuique enim loco non suum marmor inuenitur? et tamen celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis. 55 non insula autem in lapidicinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa, pretiosissimi quidem generis, sicut Lacedaemonium uiride cunctisque hilarius, sicut et Augusteum ac deinde Tibereum, in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta. differentia eorum est ab ophite, cum sit illud serpentium maculis simile, unde et nomen accepit, quod haec maculas diuerso modo colligunt, Augusteum undatim crispum in uertices, Tibereum sparsa, non conuoluta, canitie. 56 neque ex ophite columnae nisi paruae admodum inueniuntur. duo eius genera: molle candidi, nigricantis durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati et serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a quibusdam praecipue laudatur ex iis quem tephrian appellant a colore cineris. uocatur et Memphites a loco, gemmantis naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda sint aut secanda, ex aceto inlini; obstupescit ita corpus nec sentit cruciatum. 57 rubet prophyrites in eadem Aegypto; ex eodem candidis in uenientibus punctis leptosephos uocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapidicinae. statuas ex eo Claudio Caesari procurator eius in urbem ex Aegypto aduexit Vitrasius Pollio, non admodum probata nouitate; nemo certe postea imitatus est. 58 inuenit eadem Aegyptus in Aethiopia quem uocant basaniten, ferrei coloris atque duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam hic maior repertus est quam in templo Pacis ab imperatore Vespasiano Augusto dicatus argumento Nili, sedecim liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi incrementi augentis se amnis eius intelleguntur. non absimilis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant, Memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu contactum radiis crepare tradunt. [36,12] 59 Onychem in Arabiae tantum montibus nec usque aliubi nasci putauere nostri ueteres, Sudines in Carmania. potoriis primum uasis inde factis, dein pedibus lectorum sellisque, Nepos Cornelius tradit magno fuisse miraculo, cum P. Lentulus Spinther amphoras ex eo Chiorum magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde XXXII pedum longitudinis columnas uidisse se. 60 uariatum in hoc lapide et postea est, namque pro miraculo insigni quattuor modicas in theatro suo Cornelius Balbus posuit; nos ampliores XXX uidimus in cenatione, quam Callistus Caesaris Claudi libertorum, potentia notus, sibi exaedificauerat. hunc aliqui lapidem alabastriten uocant, quem cauant et ad uasa unguentaria, quoniam optume seruare incorrupta dicatur. 61 idem et ustus emplastris conuenit. nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae. hic ceteris candidior, probatissimus uero in Carmania, mox in India, iam quidem et in Syria Asiaque, uilissimus autem et sine ullo nitore in Cappadocia. probantur quam maxime mellei coloris, in uertices maculosi atque non tralucidi. uitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid simile uitro est. [36,13] 62 Paulum distare ab eo in unguentorum fide multi existimant lygdinos, in Paro repertos amplitudine qua lances craterasque non excedant, antea ex Arabia tantum aduehi solitos, candoris eximii. magnus et duobus contrariae inter se naturae honos, corallitico in Asia reperto mensurae non ultra bina cubita, candore proximo ebori et quadam similitudine. e diuerso niger est Alabandicus terrae suae nomine, quamquam et Mileti nascens, ad purpuram tamen magis aspectu declinante. idem liquatur igni funditurque ad usum uitri. 63 Thebaicus lapis interstinctus aureis guttis inuenitur in Africae parte Aegypto adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitate mali conueniens, circa Syenen uero Thebaidis syenites, quem antea pyrrhopoecilon uocabant. [36,14] 64 Trabes ex eo fecere reges quodam certaimine, obeliscos uocantes Solis numini sacratos. radiorum eius argumentum in effigie est, et ita sigificatur nomine Aegypto. primus omnium id instituit Mespheres, qui regnabat in Solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum inscriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque quas uidemus Aegyptiae sunt litterae. 65 postea et alii excidere reges. statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, Rhamsesis autem, quo regante Ilium captum est, CXXXX cubitorum. idem . . . . . digressis inde, ubi fuit Mneuidis regia, posuit alium, longitudine quidem CXX cubitorum, sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis. 66 opus id fecisse dicuntur CXX hominum. ipse rex, cum surrecturus esset uerereturque, ne machinae ponderi non sufficerent, quo maius periculum curae artificum denuntiaret, filium suum adalligauit cacumini, ut salus eius apud molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis effectum est, ut, cum oppidum id expugnaret Cambyses rex uentumque esset incendiis ad crepidines obelisci, extingui iuberet molis reuerentia qui nullam habuerat urbis. 67 sunt et alii duo, unus a Zmarre positus, alter a Phio sine notis, quadragenum octonum cubitorum. Alexandriae statuit unum Ptolemaeus Philadelphus octoginta cubitorum. exciderat eum Necthebis rex purum, maiusque opus in deuehendo statuendoue inuentum est quam in excidendo. a Satyro architecto aliqui deuectum tradunt rate, Callixenus a Phoenice, fossa perducto usque ad iacentem obeliscum Nilo, 68 nauesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex eodem lapide ad rationem geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea egestis laterculis adleuatas naues excepisse onus; statutum autem in sex talis e monte eodem, et artificem donatum talentis L. hic fuit in Arsioneo positus a rege supra dicto munus amoris, coniuge eademque sorore Arsinoe. 69 inde cum naualibus incommodum Maximus quidam praefectus Aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum uult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii duo sunt Alexandreae ad portum in Caesaris templo, quos excidit Mesphres rex, quadragenum binum cubitorum. Super omnia accessit difficultas mari Romam deuehendi, spectatis admodum nauibus. 70 diuus Augustus eam, quae priorem aduexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis naualibus dicauerat; incendio consumpta ea est. diuus Claudius aliquot per annos adseruatam, qua C. Caesar inportauerat, omnibus quae umquam in mari uisa sunt mirabiliorem, in ipsa turribus Puteolis e puluere exaedificatis, perductam Ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura nauium, quae Tiberi subuehant, quo experimento patuit non minus aquarum huic amni esse quam Nilo. 71 is autem obeliscus, quem diuus Augustus in circo magno statuit, excisus est a rege Psemetnepserphreo, quo regnante Pythagoras in Aegypto fuit, LXXXV pedum et dodrantis praeter basim eiusdem lapidis; is uero, quem in campo Martio, nouem pedibus minor, a Sesothide. inscripti ambo rerum naturae interpretationem Aegyptiorum philosophia continent. [36,15] 72 Ei, qui est in campo, diuus Augustus addidit mirabilem usum ad deprendendas solis umbras dierumque ac noctium ita magnitudines, strato lapide ad longitudinem obelisci, cui par fieret umbra brumae confectae die sexta hora paulatimque per regulas, quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret ac rursus augeresceret, digna cognitu res, ingenio Facundi Noui mathematici. is apici auratam pilam addidit, cuius uertice umbra colligeretur in se ipsam, alias enormiter iaculante apice, ratione, ut ferunt, a capite hominis intellecta. 73 haec obseruatio XXX iam fere annis non congruit, siue solis ipsius dissono cursu et caeli aliqua ratione mutato siue uniuersa tellure a centro suo aliquid emota (ut deprehendi et aliis in locis accipio) siue urbis tremoribus ibi tantum gnomone intorto siue inundationibus Tiberis sedimento molis facto, quamquam ad altitudinem inpositi oneris in terram quoque dicuntur acta fundamenta. — 74 Tertius est Romae in Vaticano Gai et Neronis principum circo — ex omnibus unus omnino fractus est in molitione —, quem fecerat Sesosidis filius Nencoreus. eiusdem remanet et alius centum cubitorum, quem post caecitatem uisu reddito ex oraculo Soli sacrauit. [36,16] 75 Dicantur obiter et pyramides in eadem Aegypto, regum pecuniae otiosa ac stulta ostentatio, quippe cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent aut ne plebs esset otiosa. multa circa hoc uanitas hominum illorum fuit. 76 uestigia complurium incohatarum extant. una est in Arsinoite nomo, duae in Memphite, non procul labyrintho, de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit Moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed Aegyptiis inter mira ac memoranda narrata. harum cacumina CC cubitu extra aquam eminere dicuntur. reliquae tres, quae orbem terrarum inpleuere fama, sane conspicuae undique adnauigantibus, sitae sunt in parte Africae monte saxeo sterilique inter Memphim oppidum et quod appellari diximus Delta, a Nilo minus IIII milia passuum, a Memphi VII D, uico adposito quem uocant Busirin; in eo sunt adsueti scandere illas. [36,17] 77 Ante est sphinx uel magis narranda, de qua siluere, numen accolentium. Harmain regem putant in ea conditum et uolunt inuectam uideri; est autem saxo naturali elaborata. rubrica facies monstri colitur. capitis per frontem ambitus centum duos pedes colligit, longitudo pedum CXLIII est, altitudo a uentre ad summam aspidem in capite, LXIS. 78 Pyramis amplissima ex Arabicis lapidicinis constat. CCCLX milia hominum annis XX eam construxisse produntur. tres uero factae annis LXXXVIII, mensibus IIII. qui de iis scripserint — 79 sunt Herodotus, Euhemereus, Duris Samius, Aristagoras, Dionysius, Artemidorus, Alexander polyhistor, Butoridas, Antisthenes, Demeterius, Demoteles, Apion —, inter omnes eos non constat, a quibus factae sint, iustissimo casu obliteratis tantae uanitatis auctoribus. aliqui ex iis prodiderunt in raphanos et alium ac cepas MDC talenta erogata. 80 amplissima septem iugera optinet soli. quattuor angulorum paribus interuallis DCCLXXXIII pedes singulorum laterum, altitudo a cacumine ad solum pedes DCCXXV colligit, ambitus cacuminis pedes XVIS. alterius interualla singula per quattuor angulos pedes DCCLVIIS comprehendunt. tertia minor quidem praedictis, sed multo spectatior, Aethiopicis lapidibus adsurgit CCCLXIII pedibus inter angulos. 81 uestigia aedificationum nulla exstant, harena late pura circa, lentis similitudine, qualis in maiore parte Africae. quaestionum summa est, quanam ratione in tantam altitudinem subiecta sint caementa. ali nitro ac sale adaggeratis cum crescente opere et peracto fluminis inrigatione dilutis; alii lateribus e luto factis exstructos pontes, peracto opere lateribus in priuatas domos distributis, Nilum enim non putant rigare potuisse multo humiliorem. in pyramide maxima est intus puteus LXXXVI cubitorum; flumen illo admissum arbitrantur. 82 mensuram altitudinis earum omnemque similem deprehendere inuenit Thales Milesius umbram metiendo, qua hora par esse corpori solet. haec sunt pyramidum miracula, supremumque illud, ne quis regum opes miretur, minimam ex iis, sed laudatissimam, a Rhodopide meretricula factam. Aesopi fabellarum philosophi conserua quondam et contubernalis haec fuit, maiore miraculo, tantas opes meretricio esse conquisitas. [36,18] 83 Magnificatur et alia turris a rege facta in insula Pharo portum optinente Alexandriae, quam constitisse DCCC talentis tradunt, magno animo, ne quid omittamus, Ptolemaei regis, quo in ea permiserit Sostrati Cnidi architecti structura ipsa nomen inscribi. usus eius nocturno nauium cursu ignes ostendere ad praenuntianda uada portusque introitum, quales iam compluribus locis flagrant, sicut Ostiae ac Rauennae. periculum in continuatione ignium, ne sidus existimeretur, quoniam e longinquo similis flammarum aspectus est. hic idem architectus primus omnium pensilem ambulationem Cnidi fecisse traduntur. [36,19] 84 Dicamus et labyrinthos, uel portentosissimum humani inpendii opus, sed non, ut existimari potest, falsum. durat etiam nunc in Aegypto in Heracleopolite nomo qui primus factus est ante annos, ut tradunt, III DC a Petesuchi rege siue Tithoe, quamquam Herodotus totum opus XII regum esse dicit nouissimeque Psammetichi. causas faciendi uarie interpretantur, Demoteles regiam Moteridis fuisse, Lyceas sepulchrum Moeridis, plures Soli sacrum id exstructum, quod maxime creditur. 85 hinc utique sumpsisse Daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in Creta, non est dubium, sed centesimam tantum portionem eius imitatum, quae itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, non — ut in puaimentis puerorumue ludicris campestribus uidemus — breui lacinia milia passuum plura ambulationis continentem, sed crebris foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque in errores eosdem. 86 secundus hic fuit ab Aegypto labyrinthus, tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes lapide polito fornicibus tecti, Aegyptius, quod miror equidem, introitu lapidis e Paro columnisque, reliqua e syenite molibus compositis, quas dissoluere ne saecula quidem possint, adiuuantibus Heracleopolitis, quod opus inuisum mire spectauere. 87 Positionem operis eius singulasque partes enarrare non est, cum sit in regiones diuisum atque praefecturas, quas uocant nomos, XXI nominibus eorum totidem uastis domibus adtributis, praeterea templa omnium Aegypti deorum contineat superque Nemesis XL aediculis incluserit pyramides complures quadragenarum ulnarum senas radice ?????a? optinentes. fessi iam eundo perueniunt ad uiarum illum inexplicabilem errorem, 88 quin et cenacula cliuis excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus; intus columnae porphyrite lapide, deorum simulacra, regum statuae, monstrificae effigies. quarundam domuum talis est situs, ut adaperientibus fores tonitrum intus terribile existat, maiore autem in parte transitus est per tenebras. aliae rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles; pteron appellant. inde aliae perfossis cuniculis subterranea domus. 89 refecit unus omnino pauca ibi Chaeremon, spado Necthebis regis, D ante Alexandrum Magnum annis. id quoque traditur, fulsisse trabibus spinae oleo incoctae, dum in fornices quadrati lapides adsurgerent. 90 Et de Cretico labyrintho satis dictum est. Lemnius similis illi columnis tantum CL memorabilior fuit, quarum in officina turbines ita librati pependerunt, ut puero circumagente tornarentur. architecti fecere Zmilis et Rhoecus et Theodorus indigenae. exstantque adhuc reliquiae eius, cum Cretici Italicique nulla uestigia exstent. 91 namque et Italicum dici conuenit, quem fecit sibi Porsina, rex Etruriae, sepulchri causa, simul ut externorum regum uanitas quoque Italis superetur. sed cum excedat omnia fabulositas, utemur ipsius M. Varronis in expositione ea uerbis: Sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monimentum reliquit lapide quadrato quadratum, singula latera pedum tricenum, alta quinquagenum. in qua basi quadrata intus labyrinthum inextricabile, quo si quis introierit sine glomere lini, exitum inuenire nequeat. 92 supra id quadratum pyramides stant quinque, quattuor in angulis et in medio una, imae latae pedum quinum septuagenum, altae centenum quinquagenum, ita fastigatae, ut in summo orbis aeneus et petasus unus omnibus sit inpositus, ex quo pendeant exapta catenis tintinabula, quae uento agitata longe sonitus referant, ut Dodonae olim factum. 93 supra quem orbem quattuor pyramides insuper singulae stant altae pedum centenum. supra quas uno solo quinque pyramides. quarum altitudinem Varronem puduit adicere; fabulae Etruscae tradunt eandem fuisse quam totius operis ad eas, uesana dementia, quaesisse gloriam inpendio nulli profuturo, praeterea fatigasse regni uires, ut tamen laus maior artificis esset. [36,20] 94 Legitur et pensilis hortus, immo uero totum oppidum Aegyptiae Thebae, exercitus armatos subter educere solitis regibus nullo oppidanorum sentiente; etiamnum hoc minus mirum quam quod flumine medium oppidum interfluente. quae si fuissent, non dubium est Homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi praedicaret. [36,21] 95 Graece magnificentiae uera admiratio exstat templum Ephesiae Dianae CXX annis factum a tota Asia. in solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret aut hiatus timeret rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis locarentur, calcatis ea substrauere carbonibus, dein uelleribus lanae. uniuerso templo longitudo est CCCCXXV pedum, latitudo CCXXV, columnae CXXVII a singulis regibus factae LX pedum altitudine, ex iis XXXVI caelatae, una a Scopa. operi praefuit Chersiphron architectus. 96 summa miraculi epistylia tantae molis attolli potuisse; id consecutus ille est aeronibus harenae plenis, molli cliuo super capita columnarum exaggerato, paulatim exinaniens imos, ut sensim opus in loco sederet. difficillime hoc contigit in limine ipso, quod foribus inponebat; etenim ea maxima moles fuit nec sedit in cubili, anxio artifice mortis destinatione suprema. 97 tradunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete uidisse praesentem deam, cui templum fieret, hortantem, ut uiueret: se composuisse lapidem. atque ita postera luce apparuit; pondere ipso correctus uidebatur. cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent, nihil ad specimen naturae pertinentia. [36,22] 98 Durat et Cyzici delubrum, in quo millium aureum commissuris omnibus politi lapidis subiecit artifex, eboreum Iouem dicaturus intus coronante eum marmoreo Apolline. translucent ergo iuncturae tenuissima capillamentis lenique adflatu simulacra refouent, et praeter ingenium artificis ipsa materia ingenii quamuis occulta in pretio operis intellegitur. [36,23] 99 Eodem in oppido est lapis fugitiuus appellatus; Argonautae eum pro ancora usi reliquerant ibi. hunc e prytaneo — ita uocatur locus — saepe profugum uinxere plumbo. — Eadem in urbe iuxta portam, quae Thracia uocatur, turres septem acceptas uoces numeroso repercussu multiplicant. nomen huic miraculo Echo est a Graecis datum. 100 et hoc quidem locorum natura euenit ac plerumque conuallium; ibi casu accidit, Olympiae autem arte, mirabili modo, in porticu, quam ob id heptaphonon appellant, quoniam septiens eadem uox redditur. Cyzici et buleuterium uocant aedificium amplum, sine ferreo caluo ita disposita contignatione, ut eximantur traues sine fulturis ac reponantur. quod item Romae in ponte sublicio religiosum est, posteaquam Coclite Horatio defendente aegre reuolsus est. [36,24] 101 Verum et ad urbis nostrae miracula transire conueniat DCCCque annorum dociles scrutari uires et sic quoque terrarum orbem uictum ostendere. quod accidisse totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; uniuersitate uero aceruata et in quendam unum cumulum coiecta non alia magnitudo exurget quam si mundus alius quidam in uno loco narretur. 102 nec ut circum maximum a Caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium, latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum, ad sedem CCL, inter magna opera dicamus: non inter magnifica basilicam Pauli columnis e Phrygibus mirabilem forumque diui Augusti et templum Pacis Vespasiani Imp. Aug., pulcherrima operum, quae umquam uidit orbis? non et tectum diribitori ab Agrippa facti, cum theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis Libonis? 103 pyramidas regum miramur, cum solum tantum foro exstruendo HS |M| Caesar dictator emerit et, si quem inpensa moueat captis auaritia animis, HS |CXLVIII| domo empta Clodius, quem Milo occidit, habitauerit. 104 quod equidem non secus ac regum insaniam miror; itaque et ipsum Milonem HS |DCC| aeris alieni debuisse inter prodigia animi humani duco. sed tum senes aggeris uastum spatium, substructiones Capitolii mirabantur, praeterea cloacas, opus omnium dictu maximum, subfossis montibus atque, ut paullo ante retulimus, urbe pensili subterque nauigata M. Agrippae in aedilitate post consulatum. 105 permeant conriuati septem amnes cursuque praecipiti torrentium modo rapere atque auferre omnia coacti, insuper imbrium mole concitati uada ac latera quatiunt, aliquando Tiberis retro infusus recipitur, pugnantque diuersi aquarum impetus intus, et tamen obnixa firmitas resistit. 106 trahuntur moles superne tantae non succumbentibus cauis operis, pulsant ruinae sponte praecipites aut inpactae incendiis, quatitur solum terrae motibus, durant tamen a Tarquinio Prisco annis DCC prope inexpugnabiles, non omittendo memorabili exemplo uel magis, quoniam celeberrimis rerum conditoribus omissum est. 107 cum id opus Tarquinius Priscus plebis manibus faceret, essetque labor incertum maior an longior, passim conscita nece Quiritibus taedium fugientibus, nouum, inexcogitatum ante posteaque remedium inuenit ille rex, ut omnium ita defunctorum corpora figeret cruci spectanda ciuibus simul et feris uolucribusque laceranda. 108 quam ob rem pudor Romani nominis proprius, qui saepe res perditas seruauit in proeliis, tunc quoque subuenit, sed illo tempore ui post uitam erubescens, cum puderet uiuos, tamquam puditurum esset extinctos. amplitudinem cauis eam fecisse proditur, ut uehem faeni large onustam transmitteret. 109 Parua sunt cuncta, quae diximus, et omnia uni comparanda miraculo, antequam noua attingam. M. Lepido Q. Catulo cos., ut constat inter diligentissimos auctores, domus pulchrior non fuit Romae quam Lepidi ipsius, at, Hercules, intra annos XXXV eadem centesimum locum non optinuit. 110 computet in hac aestimatione qui uolet marmorum molem, opera pictorum, inpendia regalia et cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domus posteaque ab innumerabilibus aliis in hunc diem uictas. profecto incendia puniunt luxum, nec tamen effici potest, ut mores aliquid ipso homine mortalius esse intellegant. 111 Sed omnes eas duae domus uicerunt. bis uidimus urbem totam cingi domibus principum Gai et Neronis, huius quidem, ne quid deesset, aurea. nimirum sic habitauerant illi, qui hoc imperium fecere tantum, ad deuincendas gentes triumphosque referendos ab aratro aut foco exeuntes, quorum agri quoque minorem modum optinuere quam sellaria isotrum! 112 ubit uero cogitatio, quota portio harum fuerint areae illae, quas inuictis imperatoribus decernebant publice ad exaedificandas domos; summusque illarum honos erat, sicut in P. Valerio Publicola, primo consule cum L. Bruto, post tanta merita et fratre eius, qui bis in eodem magistratu Sabinos deuicerat, adici decreto, ut domus eorum fores extra aperirentur et ianua in publicum reiceretur. hoc erat clarissimum insigne inter triumphales quoque domos. 113 Non patiar istos duos ne hac quidem gloria famae frui, docebimusque etiam insaniam eorum uictam priuatis opibus M. Scauri, cuius nescio an aedilitas maxime prostrauerit mores maiusque sit Sullae malum tanta priuigni potentia quam proscriptio tot milium. 114 in aedilitate hic sua fecit opus maximum omnium, non temporaria mora, uerum etiam aeternitatis destinatione. theatrum hoc fuit; scaena ei triplex in altitudinem CCCLX columnarum in ea ciuitate, quae sex Hymettias non tulerat sine probro ciuis amplissimi. ima pars scaenae e marmore fuit, media e uitro, inaudito etiam postea genere luxuriae, summa e tabulis inauratis; columnae, ut diximus, imae duodequadragenum pedum. 115 signa aerea inter columnas, ut indicauimus, fuerunt III numero; cauea ipse cepit hominum LXXX, cum Pompeiani theatri totiens multiplicata urbe tantoque maiore populo sufficiat large XXXX sedere. relicus apparatus tantus Attalica ueste, tabulis pictis, cetero choragio fuit, ut, in Tusculanam uillam reportatis quae superfluebant cotidiani usus deliciis, incensa uilla ab iratis seruis concremarentur HS |CCC|. 116 Aufert animum et a destinato itinere degredi cogit contemplatio tam prodigae mentis aliamque conectit maiorem insaniam e ligno. C. Curio, qui bello ciuili in Caesarianis partibus obiit, funebri patris mundere cum opibus apparatuque non posset superare Scaurum — unde enim illi uitricus Sulla et Metella mater proscriptionum sectrix? unde M. Scaurus pater, totiens princeps ciuitatis et Mariani sodalicii rapinarum prouincialium sinus? cum iam ne ipse quidem Scaurus sibi par esse posset, quando hoc certe incendi illius praemium habuit conuectis ex orbe terrarum rebus, ut nemo postea par esset insaniae illi — 117 ingenio ergo utendum suo Curioni et aliquid excogitandum fuit. operae pretium est scire, quid inuenerit, et gaudere moribus nostris ac uerso modo nos uocare maiores. theatra iuxta duo fecit amplissima ligno, cardinum singulorum uersatili suspensa libramento, in quibus utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito inter sese auersis, ne inuicem obstreperent scaenae, repente circumactis — ut constat, post primos dies etiam sedentibus aliquis —, cornibus in se coeuntibus faciebat ampitheatrum gladiatorumque proelia edebat, ipsum magis auctoritatum populum Romanum circumferens. 118 quid enim miretur quisque in hoc primum, inuentorem an inuentum, artificem an auctorem, ausum aliquem hoc excogitare an suscipere an iubere? super omnia erit populi sedere ausi furor tam infida instabilique sede. en hic est ille terrarum uictor et totius domitor orbis, qui gentes, regna diribet, iura exteris mittit, deorum quaedam immortalium generi humano portio, in machina pendens et ad periculum suum plaudens! 119 quae uilitas animarum ista aut quae querella de Cannis! quantum mali potuit accidere! hauriri urbes terrae hiatibus publicus mortalium dolor est: ecce populus Romanus uniuersus, ueluti duobus nauigiis inpositus, binis cardinibus sustinetur et se ipsum depugnantem spectat, periturus momento aliquo luxatis machinis! 120 et per hoc quaeritur tribuniciis contionibus gratia, ut pensiles tribus quatiat, in rostris quid non ausurus apud eos, quibus hoc persuaserit! uere namque confitentibus populus Romanus funebri munere ad tumulum patris eius depugnauit uniuersus. uariauit hanc suam magnificentiam fessis turbatisque cardinibus et amphitheatri forma custodita nouissimo die diuersis duabus per medium scaenis athletas edidit raptisque e contrario repente pulpitis eodem die uictores e gladiatoribus suis produxit. nec fuit rex Curio aut gentium imperator, non opibus insignis, ut qui nihil in censu habuerit praeter discordiam principum. 121 Sed dicantur uera aestimatione inuicta miracula. Q. Marcius Rex, iussus a senatu aquarum Appiae, Anienis, Tepulae ductus reficere, nouam a nomine suo appellatam cuniculis per montes actis intra praeturae suae tempus adduxit; Agrippa uero in aedilitate adiecta Virgine aqua ceterisque conriuatis atque emendatis lacus DCC fecit, praeterea salientes D, castella CXXX, complura et cultu magnifica, operibus iis signa CCC aerea aut marmorea inposuit, columnas e marmore CCCC, eaque omnia annuo spatio. adicit ipse aedilitatis suae conmemoratione et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita balinea CLXX, quae nunc Romae ad infinitum auxere numerum. — 122 Vicit antecedentes aquarum ductus nouissimum inpendium operis incohati a C. Caesare et peracti a Claudio, quippe a XXXX lapide ad eam excelsitatem, ut omnes urbis montes lauarentur, influxere Curtius atque Caeruleus fontes et Anien nouus, erogatis in id opus HS |MMM| D. 123 quod si quis diligentius aestumauerit abundantiam aquarum in publico, balineis, piscinis, euripis, domibus, hortis, suburbanis uillis, spatia aquae uenientis, exstructos arcus, montes perfossos, conualles aequatas, fatebitur nil magis mirandum fuisse in toto orbe terrarum. — 124 Eiusdem Claudi inter maxime memoranda equidem duxerim, quamuis destitutum successoris odio, montem perfossum ad lacum Fucinum emittendum inenarrabili profecto inpendio et operarum multitudine per tot annos, cum aut conriuatio aquarum, qua terrenus mons erat, egereretur in uerticem machinis aut silex caederetur quantaque intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo nisi ab iis, qui uidere, neque enarrari humano sermone possunt! 125 nam portus Ostiensis opus praetereo, item uias per montes excisas, mare Tyrrhenum a Lucrino molibus seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter plurima alia Italiae ipsius miracula marmora in lapidicinis crescere auctor est Papirius Fabianus, naturae rerum peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte illa montium ulcera. quae si uera sunt, spest est numquam defutura luxuriae. [36,25] 126 A marmoribus degredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas quis dubitet in primis magnetem occurrere? quid enim mirabilius aut qua in parte naturae maior inprobitas? dederat uocem saxis, ut diximus, respondentem homini, immo uero et obloquentem. quid lapidis rigore pigrius? ecce sensus manusque tribuit illi. 127 quid ferri duritia pugnacius? pedes ei inpertiuit et mores trahitur namque magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid currit atque, ut propius uenit, adsilit, tenetur amplexuque haeret. sideritim ob id alio nomine uocant, quidam Heraclion, magnes appellatus est ab inuentore, ut auctor est Nicander — in Ida, ut reperio, namque et passim inueniuntur, in Hispania quoque — inuenisse autem fertur clauis crepidarum, baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret. 128 quinque genera magnetis Sotacus demonstrat: Aethiopicum et a Magnesia Macedoniae contermina ab Euboea Iolcum petentibus dextra, tertium in Hyetto Boeotiae, quartum circa Alexandriam Troadem, quintum in Magnesia Asiae. differentia est prima, mas sit an femina, proxima in colore. nam qui in Magnesia Macedonica reperiuntur rufi nigrique sunt, Boeoti uero rufi coloris plus habent quam nigri. is, qui in Troade inuenitur, niger est et feminei sexus ideoque sine uiribus, deterrimus autem in Magnesia Asiae, candidus neque attrahens ferrum similisque pumici. conpertum tanto meliores esse, quanto sint magis caerulei. 129 Aethiopico palma datur pondusque argento rependitur. inuenitur hic in Aethiopiae Zmiri; ita uocatur regio harenosa. ibi et haematites magnes sanguinei coloris sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. in adtrahendo ferro non eadem haematiti natura quae magneti. Aethiopici argumentum est, quod magneta quoque alium ad se trahit. 130 omnes autem hi oculorum medicamentis prosunt ad suam quisque portionem, maximeque epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique. alius rursus in eadem Aethiopia non procul magnes ferrum omne abigit respuitque. de utraque natura saepius diximus. [36,26] Lapidem e Syro insula fluctuari tradunt, eundem comminutum mergi. [36,27] 131 In Asso Troiadis sarcophagus lapis fissili uena scinditur. corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra XL diem exceptis dentibus. Mucianus specula quoque et strigiles et uestes et calciamenta inlata mortuis lapidea fieri auctor est. eiusdem generis et in Lycia saxa sunt et in oriente, quae uiuentibus quoque adalligata erodunt corpora. [36,28] 132 Mitiores autem seruandis corporibus nec absumendis chernites ebori simillimus, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus, qui porus uocatur. Theophrastus auctor est et tralucidi lapidis in Aegypto, quem Chio similem ait. fortassis tunc fuerit, quoniam et desinunt et noui reperiuntur. Assius gustatu salsus podagras lenit, pedibus in uas ex eo cauatum inditis. praeterea omnia crurum uitia in iis lapidicinis sanatur, cum in metallis omnibus crur uitientur. 133 eiusdem lapidis flos appellatur, in farinam mollis ad quaedam perinde efficax. est autem similis pumici rufo. admixtus cerae Cypriae mammarum uitia sanat, pici autem resinaeue strumas et panos discutit. prodest et phthisicis linctu. cum melle uetera ulcera ad cicatrices perducit, excrescentia erodit et a bestiarum morsu repugnantia curationi suppurata siccat. fit cataplasma ex eo podagricis mixto fabae lomento. [36,29] 134 Idem Theophrastus et Mucianus esse aliquos lapides, qui pariant, credunt; Theophrastus et ebur fossile e candido et nigro inueniri et ossa e terra nasci inuenirique lapides osseos. Palmati circa Mundam in Hispania, ubi Caesar dictator Pompeium uicit, reperiuntur idque quotiens fregeris. 135 sunt et nigri, quorum auctoritas uenit in marmora, sicut Taenarius. Varro nigros ex Africa firmiores esse tradit quam in Italia, e diuerso albos Coranos duriores quam Parios, idem Luniensem silicem serra secari, Tusculanum dissilire igni, Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem molas uersatiles Volsinis inuentas; aliquas et sponte motas inuenimus in prodigiis. [36,30] 136 nusquam his utilior quam in Italia gignitur lapisque, non saxum, est. in quibusdam uero prouinciis omnino non inuenitur. sunt quidam in eo genere molliores, qui et cote leuantur, ut procul intuentibus ophites uideri possit, neque est alius firmior, quando et lapidis natura ligno similiter imbres solesque aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis. sunt et qui lunam non tolerent et qui uetustate robiginem trahant coloremue candidum oleo mutent. 137 Molarem quidam pyriten uocant, quoniam plurimus sit ignis illi, sed est alius spongiosior tantum et alius etiamnum pyrites similitudine aeris. in Cypro eum reperiri uolunt metallis, quae sint circa Acamanta, unum argenteo colore, alterum aureo. cocuntur uarie, ab aliis iterum tertiumque in melle, donec consumatur liquor, ab aliis pruna prius, dein in melle, ac postea lauantur ut aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare, discutere, extenuare et duritias in pus uertere. utuntur et crudis tusisque ad strumas atque furunculos. 138 pyritarum etiamnum unum genus aliqui faciunt plurimum ignis habentis. quos uiuos appellamus, ponderosissimi sunt, hi exploratoribus castrorum maxime necessarii. qui clauo uel altero lapide percussi scintillam edunt, quae excepta sulpure aut fungis aridis uel foliis dicto celerius praebet ignem. [36,31] 139 Ostracitae similitudinem testae habent. usus eorum pro pumice ad leuandam cutem. poti sanguinem sistunt et inlit cum melle ulcera doloresque mammarum sanant. — Amiantus alumini similis nihil igni deperdit. hic ueneficiis resistit omnibus, priuatim Magorum. — [36,32] 140 Geoden ex argumento appellant, quoniam conplexus est terram, oculorum medicamentis utilissimum, item mammarum ac testium uitiis. — [36,33] Melitinus lapis sucum remittit culcem melleumque. tunsus et cerae mixtus eruptionibus pituitae maculisque corporis medetur et facuium exulcerationi, epinyctidas tollit, uoluarum dolores inpositus uellere. — [36,34] 141 Gagates lapis nomen habet loci et amnis Gagis Lyciae. aiunt et in Leucolla expelli mari atque intra XII stadia colligi. niger est, planus, pumicosus, leuis, non multum a ligno differens, fragilis, odore, si teratur, grauis. fictilia ex eo inscripta non delentur; cum uritur, odorem sulpureum reddit; mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. 142 fugat serpentes ita recreatque uoluae strangulationes. deprendit sonticum morbum et uirginitatem suffitus. idem ex uino decoctus dentibus medetur strumisque cerae permixtus. hoc dicuntur uti Magi in ea, quam uocant axinomantiam, et peruri negant, si euenturum sit quod aliquis optet. — [36,35] 143 Spongitae lapides inueniuntur in spongeis et sunt marini. quidam eos tecolithos uocant, quoniam uesicis medentur, calculos rumpunt in uino poti. — [36,36] Phrygius lapis gentis habet nomen; est autem glaeba pumicosa. uritur ante uino perfusus, flatis follibus, donec rufescat, ac rursus dulci uino extinguitur ternis uicibus, tinguendis uestibus tantum utilis. [36,37] 144 Schistos et haematites cognationem habent. haematites inuenitur in metallis, ustus minii colorem imitatur, uritur ut Phrygius, sed non restinguitur uino. adulteratum haematiten discernunt uenae rubentes et friabilis natura. 145 oculis cruore suffusis mire conuenit. sistit mulierum profluuia potus. bibunt et qui sanguinem reiecerunt cum suco Punico mali. et in uesicae uitiis efficax bibitur et in uino contra serpentium ictus. infirmiora omnia eadem in eo, quem schiston appellant. oculorum uitiis commodior croco similis, peculiaris explendis ulcerum lacunis in lacte muliebri, procidentesque oculos praeclare cohibet. haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere; [36,38] 146 Sotacus e uetustissimis auctoribus quinque genera haematitarum tradit praeter magnetem. principatum dat ex iis Aethiopico, oculorum medicamentis utilissimo et iis, quae panchresta appellat, item ambustis. alterum androdamanta dicit uocari, colore nigrum, pondere ac duritia insignem, et inde nomen traxisse praecipueque in Africa repertum; trahere autem in se argentum, aes, ferrum. 147 experimentum eius esse in cote ex lapide basanite — reddere enim sucum sanguineum —, et esse ad iocineris uitia praecipui remedii. tertium genus Arabici facit, simili duritia, uis reddentis sucum ad cotem aquarium, aliquando croco similem. quarti generis hepatiten uocari, quamdiu crudus sit, coctum uero miltiten, utilem ambustis, ad omnia utiliorem rubrica; quinti generis schiston, haemorroidas reprimentem in potu. 148 omnes autem haematitas tritos in oleo III drachmarum pondere a ieiunis generis quam haematiten tradit, quem uocat anthraciten; nasci in Africa nigrum, attritum aquariis cotibus reddere ab ea parte, quae fuerit ab radice, nigrum colorem, ab altera parte croci. ipsum utilem esse oculorum medicamentis. [36,39] 149 Aλtitae lapides ex argumento nominis magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum, sicut in decumo uolumine diximus. aiunt binos inueniri, marem ac feminam, nec sine iis parere quas simu aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor: in Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se uelut in aluo habentem argillam suauem, candidam. ipsum friabilem feminei sexus putant, marem autem, qui in Arabia nascatur, durum, gallae similem aut subrutilum, in aluo habentem durum lapidem. 150 tertius in Cypro inuenitur colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in aluo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur. quarti generis Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra nauigantibus ex Ithaca Leucadem. inuenitur in fluminibus candidus ac rotundus. huic est in aluo lapis, qui uocatur callimus, nec quicquam terreni. 151 aλtitae grauidis adalligati mulieribus uel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium continent partus, non nisi parturiant remouendi; alioqui uoluae excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariant. [36,40] 152 Est et lapis Samius in eadem insula, ubi terram laudauimus, poliendo auro utilis, in medicina oculorum ulceribus cum lacte quo supra dictum est modo et contra ueteres lacrimationes. prodest et contra uitia stomachi potus, uertigines sedat mentesque commotas restituit. quidam et morbis comitialibus utiliter dari putant et ad urinae difficultates. et acopis miscetur. probatur grauitate, candore. uolunt et partus contineri adalligato eo. — [36,41] 153 Arabus lapis, ebori similis, dentifriciis adcommodatur crematus. priuatim haemorroidas sanat cum lanugine linteorum aut super linteolis inpositis. [36,42] 154 Non praetermittenda est et pumicum natura. appellantur quidem ita erosa saxa in aedificiis, quae musaea uocant, dependentia ad imaginem specus arte reddendam, sed ii pumices, qui sunt in usu corporum leuandorum feminis, iam quidem et uiris, atque, ut ait Catullus, libris, laudatissimi sunt in Melo, Nisyro et Aeoliis insulis. 155 probatio in candore minimoque pondere et ut quam maxime spongiosi aridique sint, teri faciles nec harenosi in fricando. uis eorum in medicina extenuare, siccare, trina ustione ita, uti torreantur carbone puro, totiens uino restinguantur albo. lauantur deinde ut cadmia et siccati conduntur quam minime uliginoso loco. 156 usus farinae ex iis oculorum maxime medicamentis: ulcera purgant eorum leniter explentque, cicatrices emendant. — (Quidam a tertia ustione refrigeratos potius quam restinctos terer malunt ex uino). — adduntur et in malagmata capitum uerendorumque ulceribus utilissimi. fiunt ex iis et dentifricia. Theophrastus auctor est potores in certamine bibendi praesumere farinam eam, sed, nisi uniuerso potu inpleantur, periclitari, tantamque refrigerandi naturam esse, ut musta feruere desinant pumice addito. [36,43] 157 Auctoribus curae fuere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta pertinentium. Etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox Thebaicum, quem pyrropoecilon appellauimus — aliqui psaranum uocant —, tertium ex chalazo chrysiten, medicis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese remittit. ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles existimantur; ideo Aethiopici ad ea maxime probantur. 158 Taenarium lapidem et Phoeniceum et haematiten iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco componantur; ex alio Taenario, qui niger est, et ex Pario lapide non aeque medicis utilem, potioremque ex alabastrite Aegyptio uel ex ophite albo. est enim hoc genus ophitis, ex quo uasa et cados etiam faciunt. [36,44] 159 In Siphnos lapis est, qui cauatur tornaturque in uasa uel coquendis cibis utilia uel ad esculentorum usus, quod et in Comensi Italiae lapide uiridi accidere scimus, sed in Siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit durescitque natura mollissimus. tanta qualitatum differentia est, nam mollitiae trans Alpis praecipua sunt exempla. in Belgica prouincia candidum lapidem serra, qua lignum, faciliusque etiam secant tantum ad tegularum et imbricum uicem uel, si libeat, quae uocant pauonacea tegendi genera. [36,45] 160 Et hi quidem sectiles sunt, specularis uero, quoniam et hic lapidis nomen optinet, faciliore multo natura finditur in quamlibeat tenues crustas. Hispania hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra C passuum circa Segobrigam urbem, iam et Cypros et Capadocia et Sicilia et nuper inuentum Africa, postferendos tamen omnes Hispaniae, Cappadocia amplissimos magnitudine, sed obscuros. 161 sunt et in Boniensi Italiae parte breues, macula complexu silicis alligata, quorum tamen appareat natura similis. puteis in Hispania effoditur e profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub terra inuenitur extrahiturque aut exciditur, sed maiore ex parte fossili natura, absolutus in se caementi modo, numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. umorem hunc terrae quadam anima crystalli modo glaciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam figurantur. 162 inuenitur et niger aliquando, sed candido natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi soles rigoresque, nec senescit, si modo iniuria absit, cum hod etiam in caementis multorum generum accidat. inuenere et alium usum in ramentis squamaque, Circum maximum ludis Circensibus sternendi ut sit in commendatione candor. [36,46] 163 Nerone principe in Cappadocia repertus est lapis duritia marmoris, candidus atque tralucens etiam qua parte fuluae inciderant uenae, ex argumento phengites appellatus. hoc construxerat aedem Fortunae, quam Seiani appellant, a Seruio rege sacratam, amplexus aurea domo; quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna erat alio quam specularium modo tamquam inclusa luce, non transmissa. — In Arabia quoque esse lapidem uitri modo tralucidum, quo utantur pro specularibus, Iuba auctor est. [36,47] 164 Nunc ad operarios lapides transisse conueniat primumque cotes ferro acuendo. multa erau genera: Creticae diu maximam laudem habuere, secundam Laconicae e Taygeto monte, oleo utraeque indigentes. inter aquarias Naxiae laus maxima fuit, mox Armeniacae, de quibus diximus. ex oleo et aqua Cilicia pollent, ex aqua Arsinoiticae. 165 repertae sunt et in Italia aqua trahentes aciem acerrimae effectu, nec non et trans Alpis, quas passernices uocant. quarta ratio est saliua hominis proficientium in tonstrinarum officinis. Laminitanae ex Hispania citeriore in eo genere praecipuae. [36,48] 166 E reliqua multitudine lapidum tofus aedificiis inutilis est mortalitate, mollitia. quaedam tamen loca non alium habent, sicuti Carthago in Africa. exestur halitu maris, friatur uento, euerberatur imbri. sed cura tuentur picando parietes, quoniam et tectorii calce eroditur, sciteque dictum est ad tecta eos pice, ad uina calce uti, quoniam sic musta condiunt. 167 lia mollitia circa Romam Fidenati et Albano. in Umbria quoque et Venetia albus lapis dentata serra secatur. hi tractabiles in opere laborem quoque tolerant, sub tecto dumtaxat; aspergine et gelu pruinisque rumpuntur in testas, nec contra auram maris robusti. Tiburtini, ad reliqua fortes, uapore dissiliunt. [36,49] 168 Nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. nonnusquam uero et albi, sicut in Tarquiniensi Anicianis lapicidinis circa lacum Volsiniensem et in Statoniensi, quibus ne ignis quidem noceat. iidem et in monimentis scalpti contra uetustatem quoque incorrupti permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur. 169 est et uiridis lapis uehementer igni resistens, sed nusquam copiosus et, ubi inuenitur, lapis, non saxum, est. e reliquis pallidus in caemento raro utilis, globosus contra iniurias fortis, sed structurae infidelis, nisi multa suffrenatione deuinctus. nec certior fluuiatilis, semper ueluti madens. [36,50] 170 remedium est in lapide dubio aestate cum eximere nec ante biennium inserere tecto, domitum tempestatibus. quae ex eo laesa fuerint, subterraneae structurae aptentur utilius; quae restiterint, tutum est uel caelo committere. [36,51] 171 Graeci e lapide duro aut silice aequato struunt ueluti latericios parietes. cum ita fecerunt, isodomon uocant genus structurae; at cum inaequali crassitudine structa sunt coria, pseudisodomon. tertium est emplecton; tantummodo frontibus politis reliqua fortuita conlocant. 172 alternas coagmentationes fieri, ut commissuras antecedentium medii lapides optineant, necessarium est, in medio quoque pariete, si res patiatur; si minus, utque a lateribus. medios parietes farcire fractis caementis diatonicon uocant. reticulata structura, qua frequentissime Romae struunt, rimis opportuna est. structuram ad normam et libellam fieri, ad perpendiculum respondere oportet. [36,52] 173 cisternas harenae purae asperae V partibus, calcis quam uehementissime II construi, fragmentis silicis non excedentibus libras; ita ferratis uectibus calcari solum parietesque similiter. utilius geminas esse, ut in priore uitia considant atque per colum in proximam transeat pura aqua. [36,53] 174 Calcem e uario lapide Cato censorius inprobat; ex albo melior. quae ex duro, structurae utilior; quae ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice. utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura eius. mirum aliquid, postquam arserit, accendi aquis. — [36,54] 175 Harenae tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis addi debet, fluuiatili aut marinae tertia. si et testae tusae tertia pars addatur, melior materia erit. ab Appennino ad Padum non inuenitur fossicia, nec trans maria. — [36,55] 176 Ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis sine ferumine suo caementa componuntur. intrita quoque ea quo uetustior, eo melior. in antiquorum aedium legibus inuenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor; ideo nullae tectoria eorum rimae foedauere. tectorium, nisi quod ter harenato et bis marmorato inductum est, numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo uitiet testaceo sublini utilius. 177 in Graecia tectoriis etiam harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario ligneis uectibus subigunt. experimentum marmorati est in subigendo, donec rutro non cohaereat; contra in albario opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat; macerari non nisi ex glaeba oportet. Elide aedis est Mineruae, in qua frater Phidiae Panaenus tectorium induxit lacte et croco subactum, ut ferunt; ideo, si teratur hodie in eo saliua pollice, odorem croci saporemque reddit. [36,56] 178 Columnae eaedem densius positae crassiores uidentur. genera earum quattuor: quae sextam partem altitudinis in crassitudine ima habent, Doricae uocantur; quae nonam, Ionicae; quae septimam, Tuscanicae; Corinthiis eadem ratio quae Ionicis, set differentia, quoniam capitulis Corinthiarum eadem est altitudo, quae colligitur crassitudine ima, ideoque graciliores uidentur; Ionicis enim capituli altitudo tertia pars est crassitudinis. 179 antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum delubri. in Ephesiae Dianae aede, quae prius fuit, primum columnis spirae subdiate et capitula addita, placuitque altitudinis octaua pars in crassitudine et ut spirae haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes detraherentur summarum crassitudine. praeter haec sunt quae uocantur Atticae columnae quaternis angulis, pari laterum interuallo. [36,57] 180 Calcis et in medicina magnus usus. eligitur recens nec aspersa aquis. urit, discutit, extrahit incipientesque serpentium ulcerum impetus coercet; aceto et rosaceo mixto atque inlita, mox cera ac rosaceo temperata perducit ad cicatricem. luxatis quoque cum liquida resina aut adipe suillo ex melle medetur, eadem compositione et strumis. [36,58] 181 Maltha e calce fit recenti. glaeba uino restinguitur, mox tunditur cum adipe suillo et fico, duplici lenimento. quae res omnium tenacissima et duritiam lapidis antecedens. quod malthatur, oleo perfricatur ante. [36,59] 182 Cognata calci res gypsum est. plura eius genera. nam et e lapide coquitur, ut in Syria ac Thuriis, et e terra foditur, ut in Cypro ac Perrhaebia; e summa tellure et Tymphaicum est. qui coquitur lapis non dissimilis alabastritae esse debet aut marmoroso. in Syria durissimos ad id eligunt cocuntque cum fimo bubulo, ut celerius urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari squamamue talem habente. 183 gypso madido statim utendum est, quoniam celerrime coit; tamen rursus tundi se et in farinam resolui patitur. usus gypsi in albariis, sigillis aedificiorum et coronis gratissimus. exemplum inlustre est, C. Proculeium, Augusti Caesaris familiaritate subnixum, in stomachi dolore gypso poto consciuisse sibi mortem. [36,60] 184 Pauimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae ratione, donec lithostrota expulere eam. celeberrimus fuit in hoc genere Sosus, qui Pergami strauit quem uocant asaroton oecon, quoniam purgamenta cenae in pauimentis quaeque euerri solent uelut relicta fecerat paruis e tessellis tinctisque in uarios colores. mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis infuscans; apricantur aliae scabentes sese in canthari labro. — [36,61] 185 Pauimenta credo primum facta quae nunc uocamus barbarica atque subtegulanea, in Italia festucis pauita. hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romae scutulatum in Iouis Capitolini aede primum factum est post tertium bellum Punicum initum, frequentata uero pauimenta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio est Lucilianus ille uersus: Arte pauimenti atque emblemate uermiculato. [36,62] 186 Subdialia Graeci inuenere talibus domos cogentes, genus facile tractu tepente, sed fallax ubicumque imbres gelant. necessarium binas per diuersum coaxationes substerni et capita earum praefigi, ne torqueantur, et ruderi nouo tertiam partem testae tusae addi, dein rudus, in quo II quintae calcis misceantur, pedali crassitudine festucari, 187 tunc nucleo crasso VI digitos induci, tessella grandi non minus alta II digitos strui, fastigium uero seruari in pedes denos sescunciae ac diligenter cote despumari. quernis axibus contabulari, quia torquentur, inutile putant, immo et felice aut palea substerni melius esse, quo minor uis calcis perueniat. necessarium et globosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea. — [36,63] 188 Non neglegendum est etiamnum unum genus Graecanici: solo festucato inicitur rudus aut testaceum pauimentum, dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex sabulo et calce ac fauilla mixtis materia crassitudine semipedali, ad regulam et libellam exigitur, et est forma terrena; si uero cote depolitum est, nigri pauimenti usum optinet. [36,64] 189 Lithostrota coeptauere iam sub Sulla; paruolis certe crustis exstat hodieque quod in Fortunae delubro Praeneste fecit. pulsa deinde ex humo pauimenta in camaras transiere uitro. nouicium et hoc inuentum; Agrippa certe in thermis, quas Romae fecit, figlinum opus encausto pinxit in calidis, reliqua albario adornauit, non dubie uitreas facturus camaras, si prius inuentum id fuisset aut a parietibus scaenae, ut diximus, Scauri peruenisset in camaras. quam ob rem et uitri natura indicanda est. [36,65] 190 Pars Syriae, quae Phoenice uocatur, finitima Iudaeae intra montis Carmeli radices paludem habet, quae uocatur Candebia. ex ea creditur nasci Belus amnis quinque milium passuum spatio in mare perfluens iuxta Ptolemaidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed caerimoniis sacer, limosus, uado profundus, non nisi refuso mari harenas fatetur; fluctibus enim uolutatae nitescunt detritis sordibus. 191 tunc et marino creduntur adstringi morsu, non prius utiles. quingentorum est passuum non amplius litoris spatium, idque tantum multa per saecula gignendo fuit uitro. fama est adpulsa naue mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e naue subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, tralucentes noui liquores fluxisse riuos, et hanc fuisse originem uitri. [36,66] 192 mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem uitri quoque ut ferrum trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. auctores sunt in India et crystallo fracta fieri et ob id nullum conparari Indico. 193 leuibus autem aridisque lignis coquitur addito cypro ac nitro, maxime Aegyptio. continuis fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum ullum ad ossa consecet quidquid adflauerit corporis. ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur, Sidone quondam his officinis nobili, siquidem etiam specula excogitauerat. 194 Haec fuit antiqua ratio uitri. iam uero et in Volturno amne Italiae harena alba nascens sex milium passuum inter Cumas atque Liternum, qua mollissima est, pila molaue teritur. dein miscetur III partibus nitri pondere uel mensura ac liquata in alias fornaces transfunditur. ibi fit massa, quae uocatur hammonitrum, atque haec recoquitur et fit uitrum purum ac massa uitri candidi. iam uero et per Gallias Hispaniasque simili modo harena temperatur. 195 ferunt Tiberio principe excogitato uitri temperamento, ut flexile esset, totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia detraherentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed quid refert, Neronis principatu reperta uitri arte, quae modicos calices duos, quos appellabant petrotos, HS VI uenderet? [36,67] 196 In genere uitri et obsiana numerantur ad similitudinem lapidis, quem in Aethiopia inuenit Obsius, nigerrimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore uisu atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente. gemmas multi ex eo faciunt; uidimus et solidas imagines diui Augusti capaci materia huius crassitudinis, dicauitque ipse pro miraculo in templo Concordiae obsidianos IIII elephantos. 197 remisit et Tiberius Caesar Heliopolitatum caerimoniis repertam in hereditate Sei eius, qui praefuerat Aegypto, obsianam imaginem Menelai, ex qua apparet antiquior materiae origo, nunc uitri similitudine interpolata. Xenocrates obsianum lapidem in India et in Samnio Italiae et ad oceanum in Hispania tradit nasci. 198 fit et tincturae genere obsianum ad escaria uasa et totum rubens uitrum atque non tralucens, haematinum appellatum. fit et album et murrina aut hyacinthos sappirosque imitatum et omnibus aliis coloribus, neque est alia nunc sequacior materia aut etiam picturae accommodatior.Ί maximus tamen honos in candido tralucentibus, quam proxima crystalli similitudine. 199 usus eorum ad potandum argenti metalla et auri pepulit. est autem caloris inpatiens, ni praecedat frigidus liquor, cum addita aqua uitreae pilae sole aduerso in tantum candescant, ut uestes exurant. fragmenta teporata adglutinantur tantum, rursus tota fundi non queunt praeterquam abruptas sibimet in guttas, ueluti cum calculi fiunt, quos quidam ab oculis appellant, aliquos et pluribus modis uersicolores. — Vitrum sulpuri concoctum feruminatur in lapidem. [36,68] 200 Et peractis omnibus, quae constant ingenio arte naturam faciente, succurrit mirari nihil paene non igni perfici. accipit harenas, ex quibus aliubi uitrum, aliubi argentum, aliubi minium, aliubi plumbi genera, aliubi pigmenta, aliubi medicamenta fundit. igni lapides in aes soluuntur, igni ferrum gignitur ac domatur, igni aurum perficitur, igni cremato lapide caementa in tectis ligantur. 201 alia saepius uri prodest, eademque materia aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis, quando ipse carbo uires habere incipit restinctus atque interisse creditus maioris fit uirtutis. inmensa, inproba rerum naturae portio et in qua dubium sit, plura absumat an pariat. [36,69] 202 Est et ipsis ignibus medica uis. pestilentiae, quae obscuratione solis contrahitur, ignes si fiant, multifariam auxiliari certum est. Empedocles et Hippocrates id demonstrauere diuersis locis. Ad conuolsa interiora uiscera aut contusa, M. Varro — ipsis enim uerbis eius utar — 203 pyxis sit, inquit, focus. inde enim cinis lixiuus potus medetur. licet uidere gladiatores, cum deluserunt, hac iuuari potione. quin et carbunculum, genus morbi, quo duos consulares nuper absumptos indicauimus, querneus carbo tritus cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac iam nullis sunt aliqua commoda, ut carbone ecce atque cinere. [36,70] 204 Non praeteribo et unum foci exemplum Romanis litteris clarum: Tarquinio Prisco regnante tradunt repente in foco eius comparuisse genitale e cinere masculi sexus eamque, quae insederat ibi, Tanaquilis reginae ancillam Ocresiam captiuam consurrexisse grauidam. ita Seruium Tullium natum, qui regno successit. inde et in tegis cubanti ei puero caput arsisse, creditumque Laris familiaris filium. ob id Compitalia ludos Laribus primum instituisse.