[35,0] Liber XXXV. [35,1] 1 Metallorum, quibus opes constant, adgnascentiumque iis natura indicata propemodum est, ita conexis rebus, ut inmensa medicinae silua officinarumque tenebrae et morosa caelandi fingendique ac tinguendi subtilitas simul dicerentur. restant terrae ipsius genera lapidumque uel numerosiore serie, plurimis singula a Graecis praecipue uoluminibus tractata. nos in iis breuitatem sequemur utilem instituto, modo nihil necessarium aut naturale omittentes, 2 primumque dicemus quae restant de pictura, arte quondam nobili — tunc cum expeteretur regibus populisque — et alios nobilitante, quos esset dignata posteris tradere, nunc uero in totum marmoribus pulsa, iam quidem et auro, nec tantum ut parietes toti operiantur, uerum et interraso marmore uermiculatisque ad effigies rerum et animalium crustis. 3 non placent iam abaci, nec spatia montes in cubiculo dilatantia: coepimus et lapide pingere. hoc Claudii principatu inuentum, Neronis uero maculas, quae non essent in crustis, inserendo unitatem uariare, ut ouatus esset Numidicus, ut purpura distingueretur Synnadicus, qualiter illos nasci optassent deliciae. montium haec subsidia deficientium, nec cessat luxuria id agere, ut quam plurimum incendiis perdat. [35,2] 4 Imaginum quidem pictura, qua maxime similes in aeuum propagabantur figurae, in totum exoleuit. aerei ponuntur clipei argentea facie, surdo figurarum discrimine; statuarum capita permutantur, uolgatis iam pridem salibus etiam carminum. adeo materiam conspici malunt omnes quam se nosci. et inter haec pinacothecas ueteribus tabulis consuunt alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres furisque detrahat laqueo. 5 itaque nullius effigie uiuente imagines pecuniae, non suas, relincunt. iidem palaestras athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, Epicuri uoltus per cubicula gestant ac circumferunt secum. natali eius* sacrificant, feriasque omni mense *uicesima luna* custodiunt, quas icadas uocant, ii maxime, qui se ne uiuentes quidem nosci uolunt. ita est profecto: artes desidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt, negleguntur etiam corporum. 6 aliter apud maiores in atriis haec erant, quae spectarentur; non signa externorum artificum nec aera aut marmora: expressi cera uultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius qui umquam fuerat populus. stemmata uero lineis discurrebant ad imagines pictas. 7 tabulina codicibus implebantur et monimentis rerum in magistratu gestarum. aliae foris et circa limina animorum ingentium imagines erant adfixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere liceret, triumphabantque etiam dominis mutatis aeternae domus. erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis cotidie inbellem dominum intrare in alienum triumphum. 8 exstat Messalae oratoris indignatio, quae prohibuit inseri genti suae Lauiniorum alienam imaginem. similis causa Messalae seni expressit uolumina illa quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium uidissetque adoptione testamentaria Saluittones — hoc enim fuerat cognomen — Africanorum dedecori inrepentes Scipionum nomini. sed — pace Messalarum dixisse liceat — etiam mentiri clarorum imagines erat aliquis uirtutum amor multoque honestius quam mereri, ne quis suas expeteret. 9 Non est praetereundum et nouicium inuentum, siquidem non ex auro argentoue, at certe ex aere in bibliothecis dicantur illis, quorum inmortales animae in locis iisdem locuntur, quin immo etiam quae non sunt finguntur, pariuntque desideria non traditos uultus, sicut in Homero euenit. 10 quo maius, ut equidem arbitror, nullum est felicitatis specimen quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asini Pollionis hoc Romae inuentum, qui primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publicam fecit. an priores coeperint Alexandreae et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. 11 imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille Ciceronis edito de iis uolumine, M. Varro benignissimo inuento insertis uoluminum suorum fecunditati etiam septingentorum inlustrium aliquo modo imaginibus, non passus intercidere figuras aut uetustatem aeui contra homines ualere, inuentor muneris etiam dis inuidiosi, quando inmortalitatem non solum dedit, uerum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di possent et hoc quidem alienis ille praestitit. [35,3] 12 Verum clupeos in sacro uel publico dicare priuatim primus instituit, ut reperio, Appius Claudius {qui consul cum P. Seruilio fuit anno urbis CCLVIII}. posuit enim in Bellonae aede maiores suos, placuitque in excelso spectari in titulos honorum legi, decora res, utique si liberum turba paruulis imaginibus ceu nidum aliquem subolis pariter ostendat, quales clupeos nemo non gaudens fauensque aspicit. [35,4] 13 post eum M. Aemilius collega in consulatu Quinti Lutatii non in basilica modo Aemilia, uerum et domi suae posuit, id quoque Martio exemplo. scutis enim, qualibus apud Troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clupeorum, non, ut peruersa grammaticorum suptilitas uoluit, a cluendo. origo plena uirtutis, faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo. 14 Poeni ex auro factitauere et clupeos et imagines secumque uexere. in castris certe captis talem Hasdrubalis inuenit Marcius, Scipionum in Hispania ultor, isque clupeus supra fores Capitolinae aedis usque ad incendium primum fuit. maiorum quidem nostrorum tanta securitas in ea re adnotatur, ut L. Manlio, Q. Fuluio cos. anno urbis DLXXV M. Aufidius tutelae Capitolio redemptor docuerit patres argenteos esse clupeos, qui pro aereis per aliquot iam lustra adsignabantur. [35,5] 15 De pictura initiis incerta nec instituti operis quaestio est. Aegyptii sex milibus annorum aput ipsos inuentam, priusquam in Graeciam transiret, adfirmant, uana praedicatione, ut palam est; Graeci autem alii Sicyone, alii aput Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta, itaque primam talem, secundam singulis coloribus et monochromaton dictam, postquam operosior inuenta erat, duratque talis etiam nunc. 16 inuentam liniarem a Philocle Aegyptio uel Cleanthe Corinthio primi exercuere Aridices Corinthius et Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum hi colore, iam tamen spargentes linias intus. ideo et quos pinxere adscribere institutum. primus inleuit eas colore testae, ut ferunt, tritae Ecphantus Corinthius. hunc eodem nomine alium fuisse quam tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Damaratum, Tarquinii Prisci regis Romani patrem, fugientem a Corintho tyranni iniurias Cypseli, mox docebimus. [35,6] 17 Insula enim absoluta erat pictura etiam in Italia. exstant certe hodieque antiquiores urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque miror, tam longo aeuo durantes in orbitate tecti ueluti recentes. similiter Laniui, ubi Atalante et Helena comminus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut uirgo, ne ruinis quidem templi concussae. 18 Gaius princeps tollere eas conatus est libidine accensus, si tectorii natura permisisset. durant et Caere antiquiores et ipsae, fatebiturque quisquis eas diligenter aestimauerit nullam artium celerius consummatam, cum Iliacis temporibus non fuisse eam appareat. [35,7] 19 Apud Romanos quoque honos mature huic arti contigit, siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabii clarissimae gentes, princepsque eius cognominis ipse aedem Salutis pinxit anno urbis conditae CCCCL, quae pictura durauit ad nostram memoriam aede ea Claudi principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario aede Herculis Pacui poetae pictura. Enni sorore genitus hic fuit clarioremque artem eam Romae fecit gloria scaenae. 20 postea non est spectata honestis manibus, nisi forte quis Turpilium equitem Romanum e Venetia nostrae aetatis uelit referre, pulchris eius operibus hodieque Veronae exstantibus. laeua is manu pinxit, quod de nullo ante memoriatur. paruis gloriabatur tabellis extinctus nuper in longa senecta Titedius Labeo praetorius, etiam proconsulatu prouinciae Narbonensis functus, sed ea re inrisa etiam contumeliae erat. 21 fuit et principum uirorum non omittendum de pictura celebre consilium, cum Q. Pedius, nepos Q. Pedii consularis triumphalisque et a Caesare dictatore coheredis Augusto dati, natura mutus esset. in eo Messala orator, ex cuius familia pueri auia fuerat, picturam docendum censuit, idque etiam diuus Augustus comprobauit; puer magni profectus in ea arte obiit. 22 dignatio autem praecipua Romae increuit, ut existimo, a M'. Valerio Maximo Messala, qui princeps tabulam {picturam} proelii, quo Carthaginienses et Hieronem in Sicilia uicerat, proposuit in latere curiae Hostiliae anno ab urbe condita CCCCXC. fecit hoc idem et L. Scipio tabulamque uictoriae suae Asiaticae in Capitolio posuit, idque aegre tulisse fratrem Africanum tradunt, haut inmerito, quando filius eius illo proelio captus fuerat. 23 non dissimilem offensionem et Aemiliani subiit L. Hostilius Mancinus, qui primus Carthaginem inruperat, situm eius oppugnationesque depictas proponendo in foro et ipse adsistens populo spectanti singula enarrando, qua comitate proximis comitiis consulatum adeptus est. habuit et scaena ludis Claudii Pulchri magnam admirationem picturae, cum ad tegularum similitudinem corui decepti imagine aduolarent. [35,8] 24 Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice fecit primus omnium L. Mummius, cui cognomen Achaici uictoria dedit. namque cum in praeda uendenda rex Attalus |VI| emisset tabulam Aristidis, Liberum patrem, pretium miratus suspicatusque aliquid in ea uirtutis, quod ipse nesciret, reuocauit tabulam, Attalo multum querente, et in Cereris delubro posuit. quam primam arbitror picturam externam Romae publicatam, deinde uideo et in foro positas uolgo. hinc enim ille Crassi oratoris lepos agentis sub Veteribus; 25 cum testis compellatus instaret: dic ergo, Crasse, qualem me noris? talem, inquit, ostendens in tabula inficetissime Gallum exerentem linguam. in foro fuit et illa pastoris senis cum baculo, de qua Teutonorum legatus respondit interrogatus, quantine eum aestimaret, donari sibi nolle talem uiuum uerumque. [35,9] 26 sed praecipuam auctoritatem publice tabulis fecit Caesar dictator Aiace et Media ante Veneris Genetricis aedem dicatis, post eum M. Agrippa, uir rusticitati propior quam deliciis. exstat certe eius oratio magnifica et maximo ciuium digna de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius fuisset quam in uillarum exilia pelli. uerum eadem illa toruitas tabulas duas Aiacis et Veneris mercata est a Cyzicenis HS |XII|. in thermarum quoque calidissima parte marmoribus incluserat paruas tabellas, paulo ante, cum reficerentur, sublatas. [35,10] 27 super omnes diuus Augustus in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas, quae Belli faciem pictam habent et Triumphum, item Castores ac Victoriam. posuit et quas dicemus sub artificum mentione in templo Caesaris patris. idem in curia quoque, quam in comitio consecrabat, duas tabulas inpressit parieti. Nemean sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, adstante cum baculo sene, cuius supra caput tabella bigae dependet, Nicias scripsit se inussisse; tali enim usus est uerbo. 28 alterius tabulae admiratio est puberem filium seni patri similem esse aetatis salua differentia, superuolante aquila draconem complexa; Philochares hoc suum opus esse testatus est, inmensa, uel unam si tantum hanc tabulam aliquis aestimet, potentia artis, cum propter Philocharen ignobilissimos alioqui Glaucionem filiumque eius Aristippum senatus populi Romani tot saeculis spectet! posuit et Tiberius Caesar, minime comis imperator, in templo ipsius Augusti quas mox indicabimus. hactenus dictum sit de dignitate artis morientis. [35,11] 29 Quibus coloribus singulis primi pinxissent diximus, cum de iis pigmentis traderemus in metallis, quae monochromata a genere picturae uocantur. qui deinde et quae inuenerint et quibus temporibus, dicemus in mentione artificum, quoniam indicare naturas colorum prior causa operis instituti est. tandem se ars ipsa distinxit et inuenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna uice sese excitante. postea deinde adiectus est splendor, alius hic quam lumen. quod inter haec et umbras esset, appellarunt tonon, commissuras uero colorem et transitus harmogen. [35,12] 30 Sunt autem colores austeri aut floridi. utrumque natura aut mixtura euenit. floridi sunt — quos dominus pingenti praestat — minium, Armenium, cinnabaris, chrysocolla, Indicum, purpurissum; ceteri austeri. ex omnibus alii nascuntur, alii fiunt. nascuntur Sinopis, rubrica, Paraetonium, Melinum, Eretria, auripigmentum; ceteri finguntur, primumque quos in metallis diximus, praeterea e uilioribus ochra, cerussa usta, sandaraca, sandyx, Syricum, atramentum. [35,13] 31 Sinopis inuenta primum in Ponto est; inde nomen a Sinope urbe. nascitur et in Aegypto, Baliaribus, Africa, sed optima in Lemno et in Cappadocia, effossa e speluncis. pars, quae saxis adhaesit, excellit. glaebis suus colos, extra maculosus. hac usi sunt ueteres ad splendorem. species Sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter has media. pretium optimae II, usus ad penicillum aut si lignum colorare libeat; 32 eius, quae ex Africa uenit, octoni asses — cicerculum appellant —; magis ceteris rubet, utilior abacis. idem pretium et eius, quae pressior uocatur, et est maxime fusca. usus ad bases abacorum, in medicina uero blandus . . . . emplastrisque et malagmatis, siue sicca compositione siue liquida facilis, contra ulcera in umore sita, uelut oris, sedis. aluum sistit infusa, feminarum profluuia pota denarii pondere. eadem adusta siccat scabritias oculorum, e uino maxime. [35,14] 33 Rubricae genus in ea uoluere intellegi quidam secundae auctoritatis, palmam enim Lemniae dabant. minio proxima haec est, multum antiquis celebrata cum insula, in qua nascitur. nec nisi signata uenumdabatur, unde et sphragidem appellauere. 34 hac minium sublinunt adulterantque. in medicina praeclara res habetur. epiphoras enim oculorum mitigat ac dolores circumlita et aegilopia manare prohibet, sanguinem reicientibus ex aceto datur bibenda. bibitur et contra lienum reniumque uitia et purgationes feminarum, item et contra uenena et serpentium ictus terrestrium marinorumque, omnibus ideo antidotis familiaris. — [35,15] 35 E reliquis rubricae generibus fabris utilissima Aegyptia et Africana, quoniam maxime sorbentur tectoriis. *rubrica* autem nascitur et in ferrariis metallis. [35,16] ea et fit ochra exusta * in ollis nouis luto circumlitis. quo magis arsit in caminis, hoc melior. omnis autem rubrica siccat ideoque ex emplastris conueniet igni etiam sacro. [35,17] 36 Sinopidis Ponticae selibrae silis lucidi libris X et Melini Graecensis II mixtis tritisque una per dies duodenos leucophorum fit. hoc est glutinum auri, cum inducitur ligno. [35,18] Paraetonium loci nomen habet ex Aegypto. spumam maris esse dicunt solidatam cum limo, et ideo conchae minutae inueniuntur in eo. fit et in Creta insula atque Cyrenis. adulteratur Romae creta Cimolia decocta conspissataque. pretium optimo in pondo VI L. e candidis coloribus pinguissimum et tectorii tenacissimum propter leuorem. [35,19] 37 Melinum candidum et ipsum est, optimum in Melo insula. in Samo quod nascitur, eo non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effodiunt ibi inter saxa uenam scrutantes. in medicina eundem usum habet quem Eretria creta; praeterea linguam tactu siccat, pilos detrahit smectica ui. pretium in libras sestertii singuli. Tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in Theodoti fundo inuenta Zmyrnae, qua ueteres ad nauium picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, ut diximus. [35,20] 38 usta casu reperta est in incendio Piraeei cerussa in urceis cremata. hac primum usus est Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae et purpurea appellatur. pretium eius in libras VI. fit et Romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine usta non fiunt umbrae. [35,21] Eretria terrae suae habet nomen. hac Nicomachus et Parrhasius usi. refrigerat, emollit, explet uolnera; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis et capitis doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea intellegunt, si ex aqua inlita continuo arescat. [35,22] 39 Sandaracam et ochram Iubra tradidit in insula Rubri maris Topazo nasci, sed inde non peruehuntur ad nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulterina ex cerussa in fornace cocta. color esse debet flammeus. pretium in libras asses quini. [35,23] 40 haec si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quamquam animaduerto Vergilium existimasse herbam id esse illo uersu: Sponte sua sandyx pascentis uestiat agnos. pretium in libras dimidum eius quod sandaracae. nec sunt alii colores maioris ponderis. [35,24] Inter facticios est et Syricum, quo minium sublini diximus. fit autem Sinopide et sandyce mixtis. [35,25] 41 Atramentum quoque inter facticios erit, quamquam est et terrae, geminae originis. aut enim salsuginis modo emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad hoc probatur. inuenti sunt pictores, qui carbones infestatis sepulchris effoderent. inportuna haec omnia ac nouicia. fit enim e fuligine pluribus modis, resina uel pice exustis, propter quod etiam officinas aedificauere fumum eum non emittentes. laudatissimum eodem modo fit e taedis. adulteratur fornacium balinearumque fuligine quo ad uolumina scribenda utuntur. 42 sunt qui et uini faecem siccatam excoquant adfirmentque, si ex bono uino faex ea fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Polygnotus et Micon, celeberrimi pictores, Athenis e uinaceis fecere, tryginon appellantes. Apelles commentus est ex ebore combusto facere, quod elephantinum uocatur. 43 adportatur et Indicum ex India inexploratae adhuc inuentionis mihi. fit etiam aput infectores ex flore nigro, qui adhaerescit aereis cortinis. fit et ligno e taedis combusto tritisque in mortario carbonibus. mira in hoc saepiarum natura, sed ex iis non fit. omne autem atramentum sole perficitur, librarium cumme, tectorium glutino admixto. quod aceto liquefactum est, aegre eluitur. [35,26] 44 E reliquis coloribus, quos a dominis dari diximus propter magnitudinem pretii, ante omnes est purpurissum. creta argentaria cum purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. praecipuum est primum, feruente aheno rudibus medicamentis inebriatum, proximum egesto eo addita creta in ius idem et, quotiens id factum est, eleuatur bonitas pro numero dilutiore sanie. 45 quare Puteolanum potius laudetur quam Tyrium aut Gaetulicum uel Laconicum, unde pretiosissimae purpurae; causa est quod hysgino maxime inficitur rubiaque, quae cogitur sorbere. uilissimum a Canusio. pretium a singulis denariis in libras ad XXX. pingentes sandyce sublita, mox ex ouo inducentes purpurissum, fulgorem minii faciunt. si purpurae facere malunt, caeruleum sublinunt, mox purpurissum ex ouo indicunt. [35,27] 46 Ab hoc maxime auctoritas Indico. ex India uenit harundinum spumae adhaerescente limo. cum cernatur, nigrum, at in diluendo mixturam purpurae caeruleique mirabilem reddit. alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans cortinis, et est purpurae spuma. qui adulterant, uero Indico tingunt stercora columbina aut cretam Selinusiam uel anulariam uitro inficiunt. probatur carbone; reddit enim quod sincerum est flammam excellentis purpurae et, dum fumat, odorem maris. ob id quidam e scopulis id colligi putant. pretium Indico XX in libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat siccatque ulcera. [35,28] 47 Armenia mittit quod eius nomine appellatur. lapis est, hic quoque chrysocollae modo infectus, optimumque est quod maxime uicinum et communicato colore cum caeruleo. solebant librae eius trecenis nummis taxari. inuenta per Hispanias harena est similem curam recipiens; itaque ad denarios senos uilitas rediit. distat a caeruleo candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. usus in medicina ad pilos tantum alendos habet maximeque in palpebris. [35,29] 48 Sunt etiamnum nouicii duo colores e uilissimis: uiride est quod Appianum uocatur et chrysocollam mentitur, ceu parum multa dicta sint mendacia eius; fit e creta uiridi, aestimatum sestertiis in libras. [35,30] anulare quod uocant, candidum est, quo muliebres picturae inluminantur; fit et ipsum e creta admixtis uitreis gemmis e uolgi anulis, inde et anulare dictum. [35,31] 49 Ex omnibus coloribus cretulam amant udoque inlini recusant purpurissum, Indicum, caeruleum, Melinum, auripigmentum, Appianum, cerussa. cerae tinguntur isdem his coloribus ad eas picturas, quae inuruntur, alieno parietibus genere, sed classibus familiari, iam uero et onerariis nauibus, quoniam et pericula expingimus, ne quis miretur et rogos pingi, iuuatque pugnaturos ad mortem aut certe caedem speciose uehi. Qua contemplatione tot colorum tanta uarietate subit antiquitatem mirari. [35,32] 50 quattuor coloribus solis inmortalia illa opera fecere — ex albis Melino, e silaciis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento — Apelles, Aetion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae oppidorum uenirent opibus. nunc et purpuris in parietes migrantibus et India conferente fluminum suorum limum, draconum elephantorumque saniem nulla nobilis pictura est. omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. ita est, quoniam, ut supra diximus, rerum, non animi pretiis excubatur. [35,33] 51 Et nostrae aetatis insaniam in pictura non omittam. Nero princeps iusserat colosseum se pingi CXX pedum linteo, incognitum ad hoc tempus. ea pictura, cum peracta esset in Maianis hortis, accensa fulmine cum optima hortorum parte conflagrauit. 52 libertus eius, cum daret Anti munus gladiatorium, publicas porticus occupauit pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium ueris imaginibus redditis. hic multis iam saeculis summus animus in pictura, pingi autem gladiatoria munera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano. is auo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore Dianae posuit. [35,34] 53 Nunc celebres in ea arte quam maxima breuitate percurram, neque enim instituti operis est talis executio; itaque quosdam uel in transcursu et in aliorum mentione obiter nominasse satis erit, exceptis operum claritatibus quae et ipsa conueniet attingi, siue exstant siue intercidere. 54 Non constat sibi in hac parte Graecorum diligentia multas post olympiadas celebrando pictores quam statuarios ac toreutas, primumque olympiade LXXXX, cum et Phidian ipsum initio pictorem fuisse tradatur clipeumque Athenis ab eo pictum, praeterea in confesso sit LXXX tertia fuisse fratrem eius Panaenum, qui clipeum intus pinxit Elide Mineruae, quam fecerat Colotes, discipulus Phidiae et ei in faciendo Ioue Olympio adiutor. 55 quid? quod in confesso perinde est Bularchi pictoris tabulam, in qua erat Magnetum proelium, a Candaule, rege Lydiae Heraclidarum nouissimo, qui et Myrsilus uocitatus est, repensam auro? tanta iam dignatio picturae erat. circa Romuli id aetatem acciderit necesse est, etenim duodeuicenisma olympiade interiit Candaules aut, ut quidam tradunt, eodem anno quo Romulus, nisi fallor, manifesta iam tunc claritate artis, adeo absolutione. 56 quod si recipi necesse est, simul apparet multo uetustiora principia eosque, qui monochromatis pinxerint, quorum aetas non traditur, aliquanto ante fuisse, Hygiaenontem, Dinian, Charmadan et, qui primus in pictura marem a femina discreuerit, Eumarum Atheniensem, figuras omnes imitari ausum, quique inuenta eius excoluerit, Cimonem Cleonaeum. hic catagrapha inuenit, hoc est obliquas imagines, et uarie formare uoltus, respicientes suspicientesue uel despicientes; articulis membra distinxit, uenas protulit, praeterque in uestibus rugas et sinus inuenit. 57 Panaenus quidem frater Phidiae etiam proelium Atheniensium aduersus Persas apud Marathona factum pinxit. adeo iam colorum usus increbuerat adeoque ars perfecta erat, ut in eo proelio iconicos duces pinxisse tradatur, Atheniensium Miltiadem, Callimachum, Cynaegirum, barbarorum Datim, Artaphernen. [35,35] 58 quin immo certamen etiam picturae florente eo institutum est Corinthi ac Delphis, primusque omnium certauit cum Timagora Chalcidense, superatus ab eo Pythiis, quod et ipsius Timagorae carmine uetusto apparet, chronicorum errore non dubio. Alii quoque post hos clari fuere ante LXXXX olympiadem, sicut Polygnotus Thasius, qui primus mulieres tralucida ueste pinxit, capita earum mitris• uersicoloribus operuit plurimumque picturae primus contulit, siquidem instituit os adaperire, dentes ostendere, uolutem ab antiquo rigore uariare. 59 huius est tabula in porticu Pompei, quae ante curiam eius fuerat, in qua dubitatur ascendentem cum clupeo pinxerit an descendentem. hic Delphis aedem pinxit, hic et Athenis porticum, quae Poecile uocatur, gratuito, cum partem eius Micon mercede pingeret. uel maior huic auctoritas, siquidem Amphictyones, quod est publicum Graeciae consilium, hospitia ei gratuita decreuere. — Fuit et alius Micon, qui minoris cognomine distinguitur, cuius filia Timarete et ipsa pinxit. — [35,36] 60 LXXXX autem olympiade fuere Aglaophon, Cephisodorus, Erillus, Euenor, pater Parrhasii et praeceptor maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam inlustres, non tamen in quibus haerere expositio debeat festinans ad lumina artis, in quibus primus refulsit Apollodorus Atheniensis LXXXXIII olympiade. hic primus species exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure contulit. eius est sacerdos adorans et Aiax fulmine incensus, quae Pergami spectatur hodie. neque ante eum tabula ullius ostenditur, quae teneat oculos. 61 Ab hoc artis fores apertas Zeuxis Heracleotes intrauit olympiadis LXXXXV anno quarto, audentemque iam aliquid penicillum — de hoc enim adhuc loquamur — ad magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in LXXXVIIII olympiade positus, cum fuisse necesse est Demophilum Himeraeum et Nesea Thasium, quoniam utrius eorum discipulus fuerit ambigitur. 62 in eum Apollodorus supra scriptus uersum fecit, artem ipsis ablatam Zeuxim ferre secum. opes quoque tantas adquisiuit, ut in ostentatione earum Olympiae aureis litteris in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentaret. postea donare opera sua instituit, quod nullo pretio satis digno permutari posse diceret, sicuti Alcmenam Agragantinis, Pana Archelao. 63 fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores uidetur, et athletam adeoque in illo sibi placuit, ut uersum subscriberet celebrem ex eo, inuisurum aliquem facilius quam imitaturum. magnificus est et Iuppiter eius in throno adstantibus diis et Hercules infans dracones II strangulans Alcmena matre coram pauente et Amphitryone. 64 reprehenditur tamen ceu grandior in capitibus articulisque, alioqui tantus diligentia, ut Agragantinis facturus tabulam, quam in templo Iunonis Laciniae publice dicarent, inspexerit uirgines eorum nudas et quinque elegerit, ut quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet. pinxit et monochromata ex albo. aequales eius et aemuli fuere Timanthes, Androcydes, Eupompus, Parrhasius. 65 descendisse hic in certamen cum Zeuxide traditur et, cum ille detulisset uuas pictas tanto successu, ut in scaenam aues aduolarent, ipse detulisse linteum pictum ita ueritate repraesentata, ut Zeuxis alitum iudicio tumens flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse uolucres fefellisset, Parrhasius autem se artificem. 66 fertur et postea Zeuxis pinxisse puerum uuas ferentem, ad quas cum aduolassent aues, eadem ingenuitate processit iratus operi et dixit: uuas melius pinxi quam puerum, nam si et hoc consumassem, aues timere debuerant. fecit et figlina opera, quae sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fuluius Nobilior Romam transferret. Zeuxidis manu Romae Helena est in Philippi porticibus, et in Concordiae delubro Marsyas religatus. 67 Parrhasius Ephesi natus et ipse multa contulit. primus symmetrian picturae dedit, primus argutias uoltus, elegantiam capilli, uenustatem oris, confessione artificum in liniis extremis palmam adeptus. haec est picturae summa suptilitas. corpora enim pingere et media rerum est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint; extrema corporum facere et desinentis picturae modum includere rarum in successu artis inuenitur. 68 ambire enim se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat alia et post se ostendatque etiam quae occultat. hanc ei gloriam concessere Antigonus et Xenocrates, qui de pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum confitentes; et alias multa graphidis uestigia exstant in tabulis ac membranis eius, ex quibus proficere dicuntur artifices. minor tamen uidetur sibi comparatus in mediis corporibus exprimendis. 69 pinxit demon Atheniensium argumento quoque ingenioso. ostendebat namque uarium: iracundum iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem misericordem; gloriosum . . . ., excelsum humilem, ferocem fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et Thesea, quae Romae in Capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in una tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Herculem, Persea; haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso miraculum auget. 70 pinxit et archigallum, quam picturam amauit Tiberius princeps atque, ut auctor est Deculo, HS |LX| aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et Thressam nutricem infantemque in manibus eius et Philiscum et Liberum patrem adstante Virtute, et pueros duos, in quibus spectatur securitas aetatis et simplicitas, item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona. 71 sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites in certamine ita decurrens, ut sudare uideatur, alter arma deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et Aeneas Castorque ac Pollux in eadem tabula, item Telephus, Achilles, Agamemnon, Ulixes. fecundus artifex, sed quo nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et cognomina usurpauit habrodiaetum se appellando aliisque uersibus principem artis et eam ab se consummatam, super omnia Apollinis se radice ortum et Herculem, qui est Lindi, talem a se pictum, qualem sese in quiete uidisset, 72 et, cum magnis suffragiis superatus a Timanthe esset Sami in Aiace armorumque iudicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno uictus esset. — (Pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere petulantis ioci se reficiens). — 73 Nam Timanthi uel plurimum adfuit ingenii. eius enim est Iphigenia oratorum laudibus celebrata, qua stante ad aras peritura cum maestos pinxisset omnes praecipueque patruum et tristitiae omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius uoltum uelauit, quem digne non poterat ostendere. 74 sunt et alia ingenii eius exempla, ueluti Cyclops dormiens in paruola tabella, cuius et sic magnitudinem exprimere cupiens pinxit iuxta Satyros thyrso pollicem eius metientes. atque in unius huius operibus intellegitur plus semper quam pingitur et, cum sit ars summa, ingenium tamen ultra artem est. pinxit et heroa absolutissimi operis, artem ipsam complexus uiros pingendi, quod opus nunc Romae in templo Pacis est. 75 Euxinidas hac aetate docuit Aristiden, praeclarum artificem, Eupompus Pamphilum, Apellis praeceptorem. est Eupompi uictor certamine gymnico palmam tenens. ipsius auctoritas tanta fuit, ut diuiserit picturam: genera, quae ante eum duo fuere — Helladicum et Asiaticum appellabant —, propter hunc, qui erat Sicyonius, diuiso Helladico tria facta sunt, Ionicum, Sicyonium, Atticum. 76 Pamphili cognatio et proelium ad Phliuntem ac uictoria Atheniensium, item Ulixes in rate. ipse Macedo natione, sed . . . . primus in pictura omnibus litteris eruditus, praecipue arithmetica et geometria, sine quibus negabat artem perfici posse, docuit neminem talento minoris — annuis D —, quam mercedem et Apelles et Melanthius dedere ei. 77 huius auctoritate effectum est Sicyone primum, deinde in tota Graecia, ut pueri ingenui omnia ante graphicen, hoc est picturam in buxo, docerentur recipereturque ars ea in primum gradum liberalium. semper quidem honos ei fuit, ut ingenui eam exercerent, mox ut honesti, perpetuo interdicto ne seruitia docerentur. ideo neque in hac neque in toreutice ullius, qui seruierit, opera celebrantur. 78 Clari et centesima septima olympiade exstitere Aetion ac Therimachus. Aetionis sunt nobiles picturae Liber pater, item Tragoedia et Comoedia, Semiramis ex ancilla regnum apiscens, anus lampadas praeferens et noua nupta uerecundia notabilis. 79 Verum omnes prius genitos futurosque postea superauit Apelles Cous olympiade centesima duodecima. picturae plura solus prope quam ceteri omnes contulit, uoluminibus etiam editis, quae doctrinam eam continent. praecipua eius in arte uenustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent; quorum opera cum admiraretur, omnibus conlaudatis deesse illam suam uenerem dicebat, quam Graeci ?a??ta uocant; cetera omnia contigisse, sed hac sola sibi neminem parem. 80 et aliam gloriam usurpauit, cum Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora, sed uno se praestare, quod manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto nocere saepe nimiam diligentiam. fuit autem non minoris simplicitatis quam artis. Melanthio dispositione cedebat, Asclepiodoro de mensuris, hoc est quanto quid a quoque distare deberet. 81 Scitum inter Protogenen et eum quod accidit. ille Rhodi uiuebat, quo cum Apelles adnauigasset, auidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam una custodiebat anus. haec foris esse Protogenen respondit interrogauitque, a quo quaesitum diceret. ab hoc, inquit Apelles adreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. 82 et reuerso Protogeni quae gesta erant anus indicauit. ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse Apellen uenisse, non cadere in alium tam absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse abeuntemque praecepisse, si redisset ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret. atque ita euenit. reuertit enim Apelles et uinci erubescens tertio colore lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum. 83 at Protogenes uictum se confessus in portum deuolauit hospitem quaerens, placuitque sic eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. consumptam eam priore incendio Caesaris domus in Palatio audio, spectatam Rhodi ante, spatiose nihil aliud continentem quam lineas uisum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem et eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem. 84 Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in prouerbium uenit. idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post tabulam latens, uitia quae notarentur auscultabat, uulgum diligentiorem iudicem quam se praeferens; 85 feruntque reprehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus fecisset ansas, eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cauillante circa crus, indignatum prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudicaret, quod et ipsum in prouerbium abiit. fuit enim et comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno frequenter in officinam uentitanti — nam, ut diximus, ab alio se ingi uetuerat edicto —, sed in officina imperite multa disserenti silentium comiter suadebat, rideri eum dicens a pueris, qui colores tererent. 86 tantum erat auctoritati iuris in regem alioqui iracundum. quamquam Alexander honorem ei clarissimo perhibuit exemplo. namque cum dilectam sibi e pallacis suis praecipue, nomine Pancaspen, nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle iussisset eumque, dum paret, captum amore sensisset, dono dedit ei, magnus animo, maior imperio sui nec minor hoc facto quam uictoria alia, quia ipse se uicit, 87 nec torum tantum suum, sed etiam adfectum donauit artifici, ne dilectae quidem respectu motus, cum modo regis ea fuisset, modo pictoris esset. sunt qui Venerem anadyomenen ab illo pictam expari putent. Apelles et in aemulis benignus Protogeni dignationem primus Rhodi constituit. 88 sordebat suis, ut plerumque domestica, percontantique, quanti liceret opera effecta, paruum nescio quid dixerat, at ille quinquagenis talentis poposcit famamque dispersit, se emere, ut pro suis uenderet. ea res concitauit Rhodios ad intellegendum artificem, nec nisi augentibus pretium cessit. Imagines adeo similitudinis indiscretae pinxit, ut — incredibile dictu — Apio grammaticus scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum diuinantem, quos metoposcopos uocant, ex iis dixisse aut futurae mortis annos aut praeteritae uitae. 89 non fuerat ei gratia in comitatu Alexandri cum Ptolemaeo, quo regnante Alexandriam ui tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum plano regio inuitatus, ad cenam uenit indignantique Ptolemaeo et uocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum inuitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineauit, adgnoscente uoltum plani rege inchoatum protinus. 90 pinxit et Antigoni regis imaginem altero lumine orbati primus excogitata ratione uitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori, picturae deesse potius uideretur, tantumque eam partem a facie ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera eius et exspirantium imagines. quae autem nobilissima sint, non est facile dictu. 91 Venerem exeuntem e mari diuus Augustus dicauit in delubro patris Caesaris, quae anadyomene uocatur, uersibus Graecis tantopere dum laudatur, aeuis uicta, sed inlustrata. cuius inferiorem partem corruptam qui reficeret non potuit reperiri, uerum ipsa iniuria cessit in gloriam artificis. consenuit haec tabula carie, aliamque pro ea substituit Nero in principatu suo Dorothei manu. 92 Apelles inchoauerat et aliam Venerem Coi, superaturus etiam illam suam priorem. inuidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta liniamenta inuentus est. pinxit et Alexandrum Magnum fulmen tenentem in templo Ephesiae Dianae uiginti talentis auri. digiti eminere uidentur et fulmen extra tabulam esse — legentes meminerint omnia ea quattuor coloribus facta —; manipretium eius tabulae in nummo aureo mensura accepit, non numero. 93 pinxit et megabyzi, sacerdotis Dianae Ephesiae, pompam, Clitum cum equo ad bellum festinantem, galeam poscenti armigerum porrigentem. Alexandrum et Philippum quotiens pinxerit, enumerare superuacuum est. mirantur eius Habronem Sami; Menandrum, regem Cariae, Rhodi, item Antaeum; Alexandreae Gorgosthenen tragoedum; Romae Castorem et Pollucem cum Victoria et Alexandro Magno, item Belli imaginem restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru triumphante. 94 quas utrasque tabulas diuus Augustus in celeberrimis partibus dicauerat simplicitate moderata; diuus Claudius pluris existimauit utrisque excisa Alexandri facie diui Augusti imagines addere. eiusdem arbitrantur manu esse et in Dianae templo Herculem auersum, ut, quod est difficillissimum, faciem eius ostendat uerius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum eaque pictura naturam ipsam prouocauit. 95 est et equus eius, siue fuit, pictus in certamine, quo iudicium ad mutas quadripedes prouocauit ab hominibus. namque ambitu praeualere aemulos sentiens singulorum picturas inductis equis ostendit: Apellis tantum equo adhinniuere, idque et postea semper euenit, ut experimentum artis illud ostentaretur. 96 fecit et Neoptolemum ex equo aduersus Persas, Archelaum cum uxore et filia, Antigonum thoracatum cum equo incedentem. peritiores artis praeferunt omnibus eius operibus eundem regem sedentem in equo et Dianam sacrificantium uirginum choro mixtam, quibus uicisse Homeri uersus uidetur id ipsum describentis. pinxit et quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra fulguraque; Bronten, Astrapen et Ceraunobolian appellant. — 97 Inuenta eius et ceteris profuere in arte; unum imitari nemo potuit, quod absoluta opera atramento inlinebat ita tenui, ut id ipsum, cum repercussum claritatis colorum omnium excitaret custodiretque a puluere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret, sed et luminum ratione magna, ne claritas colorum aciem offenderet ueluti per lapidem specularem intuentibus et e longinquo eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret. 98 Aequalis eius fuit Aristides Thebanus. is omnium primus animum pinxit et sensus hominis expressit, quae uocant Graeci g-ehtheh, item perturbationes, durior paulo in coloribus. huius opera --- oppido capto ad matris morientis ex uolnere mammam adrepens infans, intellegiturque sentire mater et timere, ne emortuo e lacte sanguinem lambat. quam tabulam Alexander Magnus transtulerat Pellam in patriam suam. 99 idem pinxit proelium cum Persis, centum homines tabula ea conplexus pactusque in singulos mnas denas a tyranno Elatensium Mnasone. pinxit et currentes quadrigas et supplicantem paene cum uoce et uenatores cum captura et Leontion Epicuri et Anapauomenen propter fratris amorem, item Liberum et Ariadnen spectatos Romae in aede Cereris, tragoedum et puerum in Apollinis, 100 cuius tabulae gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandauerat M. Iunius praetor sub die ludorum Apollinarium. spectata est et in aede Fidei in Capitolio senis cum lyra puerum docentis. pinxit et aegrum sine fine laudatum tantumque arte ualuit, ut Attalus rex unam tabulam eius centum talentis emisse tradatur. 101 Simul, ut dictum est, et Protogenes floruit. patris ei Caunus, gentis Thodis subiectae. summa paupertas initio artisque summa intentio et ideo minor fertilitas. quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naues pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Mineruae delubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et Hammoniada, quam quidam Nausicaan uocant, adiecerit paruolas naues longas in iis, quae pictores paregia appellant, ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostentationis opera sua peruenissent. 102 palmam habet tabularum eius Ialysus, qui est Romae dicatus in templo Pacis. cum pingeret eum, traditur madidis lupinis uixisse, quoniam sic simul et famem sustineret et sitim nec sensus nimia dulcedine obstrueret. huic picturae quater colorem induxit ceu tria subsidia iniuriae et uetustatis, ut decedente superiore inferior succederet. est in ea canis mire factus, ut quem pariter et casus pinxerit. non iudicabat se in eo exprimere spumam anhelantis, cum in reliqua parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset. 103 displicebat autem ars ipsa: nec minuit poterat et uidebatur nimia ac longius a ueritate discedere, spumaque pingi, non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in pictura uerum esse, non uerisimile uellet, absterserat saepius mutaueratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. postremo iratus arati, quod intellegeretur, spongeam inpegit inuiso loco tabulae. et illa reposuit ablatos colores qualiter cura optauerat, fecitque in pictura fortuna naturam. 104 hoc exemplo eius similis et Nealcen successus spumae equi similiter spongea inpacta secutus dicitur, cum pingeret poppyzonta retinentem eum. ita Protogenes monstrauit et fortunam. propter hunc Ialysum, ne cremaret tabulam, Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset Rhodum capere, non incendit, parcentemque picturae fugit occasio uictoriae. 105 erat tunc Protogenes in suburbano suo hortulo, hoc est Demetrii castris, neque interpellatus proeliis incohata opera intermisit omnino nisi accitus a rege, interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, respondit scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes, gaudens quod manus seruaret, quibus perpercerat, et, ne saepius auocaret, ultro ad eum uenit hostis relictisque uictoriae suae uotis inter arma et murorum ictus spectauit artificem; sequiturque tabulam illius temporis haec fama, quod eam Protogenes sub gladio pinxerit: 106 Satyrus hic est, quem anapauomenon uocant, ne quid desit temporis eius securitati, tenentem tibias. fecit et Cydippen et Tlepolemum, Philiscum, tragoediarum scriptorem, meditantem et athletam et Antigonum regem, matrem Aristotelis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera pingeret propter aeternitatem rerum — impetus animi et quaedam artis libido in haec potius eum tulere —; nouissime pinxit Alexandrum ac Pana. fecit et signa ex aere, ut diximus. 107 Eadem aetate fuit Asclepiodorus, quem in symmetria mirabatur Apelles. huic Mnaso tyrannus pro duodecim diis dedit in singulos mnas tricenas, idemque Theomnesto in singulos heroas uicenas. 108 His adnumerari debet et Nicomachus, Aristidis filius ac discipulus. pinxit raptum Proserpinae, quae tabula fuit in Capitolio in Mineruae delubro supra aediculam Iuuentatis, et in eodem Capitolio, quam Plancus imperator posuerat, Victoria quadrigam in sublime rapiens. Ulixi primus addidit pilleum. pinxit et Apollinem ac Dianam, deumque matrem in leone sedentem, 109 item nobiles Bacchas obreptantibus Styris, Scyllamque, quae nunc est Romae in templo Pacis. nec fuit alius in ea arte uelocior. tradunt namque conduxisse pingendum ab Aristrato, Sicyoniorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetae monimentum praefinito die, intra quem perageretur, nec multo ante uenisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus absoluisse et celeritate et arte mira. — 110 Discipulos habuit Aristonem fratrem et Aristiden filium et Philoxenum Eretrium, cuius tabula nullis postferenda, Cassandro regi picta, continuit Alexandri proelium cum Dario. idem pinxit et lasciuiam, in qua tres Sileni comissantur. hic celeritatem praeceptoris secutus breuiores etiamnum quasdam picturae conpendiarias inuenit. — 111 Adnumeratur his et Nicophanes, elegans ac concinnus ita, ut uenustate ei pauci conparentur; cothurnus et grauitas artis multum a Zeuxide et Apelle abest. — (Apellis discipulus Perseus, ad quem de hac arte scripsit, huius fuerat aetatis). — Aristidis Thebani discipuli fuerunt et filii Niceros et Ariston, cuius est Satyrus cum scypho coronatus, discipuli Antorides et Euphranor, de quo mox dicemus. [35,37] 112 Namque subtexi par est minoris picturae celebres in penicillo, e quibus fuit Piraeicus arte paucis postferendus: proposito nescio an distinxerit se, quoniam humilia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. tonstrinas sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob haec cognominatus rhyparographos, in iis consummatae uoluptatis, quippe eae pluris ueniere quam maximae multorum. 113 e diuerso Maeniana, inquit Varro, omnia operiebat Serapionis tabula sub Veteribus. his scaenas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. contra Dionysius nihil aliud quam homines pinxit, ob id anthropographos cognominatus. 114 parua et Callicles fecit, item Calates comicis tabellis, utraque Antiphilus. namque et Hesionam nobilem pinxit et Alexandrum ac Philippum cum Minerua, qui sunt in schola in Octauiae porticibus, et in Philippi Liberum patrem, Alexandrum puerum, Hippolytum tauro emisso expauescentem, in Pompeia uero Cadmum et Europen. idem iocosis nomine Gryllum deridiculi habitus pinxit, unde id genus pictura grylli uocantur. ipse in Aegypto natus didicit a Ctesidemo. 115 Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, praesertim ciuitate donatum ibi et carmine, quod est in ipsa pictura his uersibus: Dignis digna. Loco picturis condecorauit reginae Iunonis supremi coniugis templum Plautius Marcus, cluet Asia lata esse oriundus, quem nunc et post semper ob artem hanc Ardea laudat, 116 eaque sunt scripta antiquis litteris Latinis, non fraudanda et Studio diui Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, uillas et porticus ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, litora, qualia quis optaret, uarias ibi obambulantium species aut nauigantium terraque uillas adeuntium asellis aut uehiculis, iam piscantes, aucupantes aut uenantes aut etiam uindemiantes. 117 sunt in eius exemplaribus nobiles palustri accessu uillae, succollatis sponsione mulieribus labantes, trepidis quae feruntur, plurimae praeterea tales argutiae facetissimi salis. idem subdialibus maritimas urbes ingere instituit, blandissimo aspectu minimoque inpendio. 118 sed nulla gloria artificum est nisi qui tabulas pinxere. eo uenerabilior antiquitatis prudentia apparet. non enim parietes excolebant dominis tantum nec domos uno in loco mansuras, quae existimat incendiis rapi non possent. casa Protogenes contentus erat in hortulo suo; nulla in Apellis tectoriis pictura erat. nondum libebat parietes totos tinguere; omnium eorum ars urbibus excubabat, pictorque res communis terrarum erat. — 119 Fuit et Arellius Romae celeber paulo ante diuum augustum, ni flagitio insigni corrupisset artem, semper et lenocinans feminae, cuius amore flagraret, et ob id deas pingens, sed dilectarum imagine. itaque in pictura eius scorta numerabantur. 120 fuit et nuper grauis ac seuerus idemque floridis tumidus pictor Famulus. huius erat Minerua spectantem spectans, quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id quoque cum grauitate, quod semper togatus, quamquam in machinis. carcer eius artis domus aurea fuit, et ideo non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in auctoritate Cornelius Pinus et Attius Priscus, qui Honoris et Virtutis aedes Imperatori Vespasiani Augusto restituenti pinxerunt, Priscus antiquis similior. — [35,38] 121 Non est omittenda in pictura mentione celebris circa Lepidum fabula, siquidem in triumuiratu quodam loco deductus a magistratibus in nemorosum hospitium minaciter cum iis postero die expostulauit somnum ademptum sibi uolucrum concentu; at illi craconem in longissima membrana depictum circumdedere luco, eoque terrore aues tunc siluisse narratur et postea posse compesci. [35,39] 122 Ceris pingere ac picturam inurere quis primus excogitauerit, non constat. quidam Aristidis inuentum putant, postea consummatum a Praxitele; sed aliquanto uetustiores encaustae picturae exstitere, ut Polygnoti et Nicanoris, Mnesilai Pariorum. Elasippus quoque Aeginae picturae suae inscripsit g-enekaen, quod profecto non fecisset nisi encaustica inuenta. [35,40] 123 Pamphilus quoque, Apellis praeceptor, non pinxisse solu encausta, sed etiam docuisse traditur Pausian Socyonium, primum in hoc genere nobilem. Bryetis filius hic fuit eiusdemque primo discipulus. pinxit et ipse penicillo parietes Thespiis, cum reficerentur quondam a Polygnoto picti, multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset. 124 idem et lacunaria primus pingere instituit, nec camaras ante eum taliter adornari mos fuit; paruas pingebat tabellas maximeque pueros. hoc aemuli interpretabantur facere eum, quoniam tarda picturae ratio esset illa. quam ob rem daturus ei celeritatis famam absoluit uno die tabellam, quae uocata est hemeresios, puero picto. 125 amauit in iuuenta Glyceram unicipem suam, inuentricem coronarum, certandoque imitatione eius ad numerosissimam florum uarietatem perduxit artem illam. postremo pinxit et ipsam sedentem cum corona, quae e nobilissimis tabula est, appellata stephanoplocos, ab aliis stephanopolis, quoniam Glycera uenditando coronas sustentauerat paupertatem. huius tabulae exemplar, quod apographon uocant, L. Luculus duobus talentis emit . . . . Dionysius Athenis. 126 Pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in Pompei porticu boum immolationem. eam primus inuenit picturam, quam postea imitati sunt multi, aequauit nemo. ante omnia, cum longitudinem bouis ostendi uellet, aduersum eum pinxit, non trauersum, et abunde intellegitur amplitudo. 127 dein, cum omnes, quae uolunt eminentia uideri, candicanti faciant colore, quae condunt, nigro, hic totum bouem atri coloris fecit umbraeque corpus ex ipsa dedit, magna prorsus arte in aequo extantia ostendente et in confracto solida omnia. Sicyone et hic uitam egit, diuque illa fuit patria picturae. tabulas inde e publico omnes propter aes alienum ciuitatis addictas Scauri aedilitas Romam transtulit. 128 Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius olympiade CIIII, idem qui inter fictores dictus est nobis. fecit et colossos et marmorea et typos scalpsit, docilis ac laboriosus ante omnes et in quocumque genere excellens ac sibi aequalis. hic primus uidetur expressisse dignitates heroum et usurpasse symmetrian, sed fuit in uniuersitate corporum exilior et capitibus articulisque grandior. 129 uolumina quoque composuit de symmetria et coloribus. opera eius sunt equestre proelium, XII dei, Theseus, in quod dixit eundem apud Parrhasium rosa pastum esse, suum uero carne. nobilis eius tabula Ephesi est, Ulixes simulata insania bouem cum equo iungens et palliati cogitantes, dux gladium condens. 130 Eodem tempore fuere Cydias, cuius tabulam Argonautas HS CXXXXIIII Hortensius orator mercatus est eique aedem fecit in Tusculano suo, Euphranoris autem discipulus Antidotus. huius est clipeo dimicans Athenis et luctator tubicenque inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numerosior et in coloribus seuerus maxime inclaruit discipulo Nicia Atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit. 131 lumen et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae maxime curauit. operum eius Nemea aduecta ex Asia Romam a Silano, quam in curia diximus positam, item Liber pater in Aede Concordiae, Hyacinthus, quem Caesar Augustus delectatus eo secum deportauit Alexandrea capta, et ob id Tiberius Caesar in templo eius dicauit hanc tabulam et Danaen, 132 Ephesi uero est megabyzi, sacerdotis Ephesiae Dianae, sepulchrum, Athenis necyomantea Homeri. hanc uendere Attalo regi noluit talentis LX potiusque patriae suae donauit abundans opibus. fecit et grandes picturas, in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda; Alexander quoque in Pompei porticibus praecellens et Calypso sedens huic eidem adscribuntur. 133 quadripedum prosperrime canes expressit. hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus: quibus Nicias manum admouisset; tantum circumlitioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII. 134 Niciae conparatur et aliquando praefertur Athenion Maronites, Glaucionis Corinthii discipulus, austerior colore et in austeritate iucundior, ut in ipsa pictura eruditio eluceat. pinxit in templo Eleusine phylarchum et Athenis frequentiam, quam uocauere syngenicon, item Achillem uirginis habitu occultatum Ulixe deprendente et in una tabula VI signa, quaque maxime inclaruit, agasonem cum equo. quod nisi in iuuenta obiisset, nemo compararetur. 135 Sunt nomen et Heraclidi Macedoni. initio naues pinxit captoque Perseo rege Athenas commigrauit. ubi eodem tempore erat Metrodorus, pictor idemque philosophus, in utraque scientia magnae auctoritatis. itaque cum L. Paulus deuicto Perseo petiisset ab Atheniensibus, ut ii sibi quam probatissimum philosophum mitterent ad erudiendos liberos, item pictorem ad triumphum excolendum, Athenienses Metrodorum elegerunt, professi eundem in utroque desiderio praestantissimum, quod ita Paulus quoque iudicauit. 136 Timomachus Byzantius Caesaris dictatoris aetate Aiacem et Mediam pinxit, ab eo in Veneris Genetricis aede positas, LXXX talentis uenundatas. talentum Atticum VI taxat M. Varro. Timomachi aeque laudantur Orestes, Iphigenia in Tauris et Lecythion, agilitatis exercitator, cognatio mobilium, palliati, quos dicturos pinxit, alterum stantem, alterum sedentem. praecipue tamen ars ei fauisse in Gorgone uisa est. 137 Pausiae filius et discipulus Aristolaus e seuerissimis pictoribus fuit, cuius sunt Epaminondas, Pericles, Media, Virtus, Theseus, imago Atticae plebis, boum immolatio. — Sunt quibus et Nicophanes, eiusdem Pausiae discipulus, placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus in coloribus et sile multus. nam Socrates iure omnibus placet; tales sunt eius cum Aesculapio filiae Hygia, Aegle, Panacea, Iaso et piger, qui appellatur Ocnos, spartum torquens, quod asellus adrodit. 138 Hactenus indicatis proceribus in utroque genere non silebuntur et primis proximi: Aristoclides, qui pinxit aedem Apollinis Delphis. Antiphilus puero ignem conflante laudatur ac pulchra alias domo splendescente ipsiusque pueri ore, item lanificio, in quo properant omnium mulierum pensa, Ptolemaeo uenante, sed nobilissimo Satyro cum pelle pantherina, quem aposcopeuonta appellant, Aristophon Ancaeo uulnerato ab apro cum socia doloris Astypalaea numerosaque tabula, in qua sunt Priamus, Helena, Credulitas, Ulixes, Ceiphobus, Dolus. 139 Androbius pinxit Scyllum ancoras praecidentem Persicae classis, Artemon Danaen mirantibus eam praedonibus, reginam Stratonicen, Herculem et Deianiram, nobilissimas autem, quae sunt in Octauiae operibus, Herculem ab Oeta monte Doridos exusta mortalitate consensu deorum in caelum euntem, Laomedontis circa Herculem et Neptunum historiam; Alcimachus Dioxippum, qui pancratio Olympiae citra pulueris iactum, quod uocant ?????t?, uicit; Coenus stemmata. 140 Ctesilochus, Apellis discipulus, petulanti pictura innotuit, Ioue Liberum parturiente depicto mitrato et muliebriter ingemescente inter obstetricia dearum, Cleon Cadmo, Ctesidemus Oechaliae expugnatione, Laodamia, Ctesicles reginae Stratonices iniuria. nullo enim honore exceptus ab ea pinxit uolutantem cum piscatore, quem reginam amare sermo erat, eamque tabulam in portu Ephesi proposuit, ipse uelis raptus. regina tolli uetuit, utriusque similitudine mire expressa. Cratinus comoedos Athenis in pompeo pinxit; Eutychides bigam: regit Victoria. 141 Eudorus scaena spectatur — idem et ex aere signa fecit —, Hippys Neptuno et Victoria. Habron amicam et Concordiam pinxit et deorum simulacra, Leontiscus Aratum uictorem cum tropaeo, psaltriam, Leon Sappho, Nearchus Venerem inter Gratias et Cupidines, Herculem tristem insaniae paenitentia, Nelaces Venerem, ingeniosus et sollers, 142 . . . .ime siquidem, cum proelium nauale Persarum et Aegyptiorum pinxisset, quod in Nilo {cuius est aqua maris similis} factum uolebat intellegi, argumento declarauit quod arte non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et crocodilum insidiantem ei; 143 Oenias syngenicon, Philiscus officinam pictoris ignem conflante puero, Phalerion Scyllam, Simonides Agatharchum et Mnemosynen, Simus iuuenem requiescentem, officinam fullonis quinquatrus celebrantem, idemque Nemesin egregiam, 144 Theorus se inungentem, idem ab Oreste matrem et Aegisthum interfici, bellumque Iliacum pluribus tabulis, quod est Romae in Philippi poriticibus, et Cassandram, quae est in Concordiae delubro, Leontium Epicuri cogitantem, Demetrium regem, Theon Orestis insaniam, Thamyram citharoedum, Tauriscus discobolum, Clytaemestram, Paniscon, Polynicen regnum repetentem et Capanea. 145 Non omittetur inter hos insigne exemplum. namque Erigonus, tritor colorum Nealcae pictoris, in tantum ipse profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam, fratrem Aeginetae fictoris. illud uero perquam rarum ac memoria dignum est, suprema opera artificum inperfectasque tabulas, sicut Irim Aristidis, Tyndaridas Nicomachi, Mediam Timomachi et quam diximus Venerem Apellis, in maiore admiratione esse quam perfecta, quippe in iis liniamenta reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectantur, atque in lenocinio commendationis dolor est manus, cum id ageret, exstinctae. 146 Sunt etiamnum non ignobiles quidem, in transcursu tamen dicendi Aristocydes, Anaxander, Aristobulus Syrus, Arcesilas, Tisicratis filius, Coroebus, Nicomachi discipulus, Charmantides Euphranoris, Dionysodorus Colophonius, Dicaeogenes, qui cum Demeterio rege uixit, Euthymides, Heraclides Macedo, Milon Soleus, Pyromachi statuarii discipuli, Mnasitheus Sicyonius, Mnasitimus, Aristonidae filius et discipulus, Nessus, Habronis filius, Polemon Alexandrinus, Theodorus Samius et Stadios, Nicosthenis discipuli, Xenon, Neoclis discipulus, Sicyonius. 147 Pinxere et mulieres: Timarete, Miconis filia, Dianam, quae in tabula Ephesi est antiquissimae picturae; Irene, Cratini pictoris filia et discipula, puellam, quae est Eleusine, Calypso, senem et praestigiatorem Theodorum, Alcisthenen saltatorem; Aristarete, Nearchi filia et discipula, Aesculapium. Iaia Cyzicena, perpetua uirgo, M. Varronis iuuenta Romae et penicillo pinxit et cestro in ebore imagines mulierum maxime et Neapoli anum in grandi tabula, suam quoque imaginem ad speculum. 148 nec ullius uelocior in pictura manus fuit, artis uero tantum, ut multum manipretiis anctecederet celeberrimos eadem aetate imaginum pictores Sopolim et Dionysium, quorum tabulae pinacothecas inplent. pinxit et quaedam Olympias, de qua hoc solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum. [35,41] 149 Encausto pingendi duo fuere antiquitus genera, cera et in ebore cestro, id est uericulo, donec classes pingi coepere. hoc tertium accessit resolutis igni ceris penicillo utendi, quae pictura nauibus nec sole nec sale uentisue corrumpitur. [35,42] 150 Pingunt et uestes in Aegypto, inter pauca mirabili genere, candida uela, postquam attriuere, inlinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. hoc cum fecere, non apparet in uelis, sed in cortinam pigmenti feruentis mersa post momentum extrahuntur picta. mirumque, cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque alius fit in ueste accipientis medicamenti qualitate mutatus, nec postea ablui potest. ita cortina, non dubie confusura colores, si pictos acciperet, digerit ex uno pingitque, dum coquit, et adustae eae uestes firmiores usibus fiunt quam si non urerentur. — [35,43] 151 De pictura satis superque. contexuisse his et plasticen conueniat eiusdem operae terrae. Fingere ex argilla similitudines Butades Sicyonius figulus primus inuenit Corinthi filiae opera, quae capta amore iuuentis, abeunte illo peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater eius inpressa argilla typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit, eumque seruatum in Nymphaeo, donec Mummius Corinthum euerterit, tradunt. 152 sunt qui in Samo primos omnium plasticen inuenisse Rhoecum et Theodorum tradant multo ante Bacchiadas Corintho pulsos, Damaratum uero ex eadem urbe profugum, qui in Etruria Tarquinium regem populi Romani genuit, comitatos fictores Euchira, Diopum, Eugrammum ab iis Italiae traditam plasticen. Butadis inuentum est rubricam addere aut ex rubra creta fingere, primusque personas tegularum extremis imbricibus inposuit, quae inter initia prostypa uocauit; postea idem ectypa fecit. hinc et fastigia templorum orta. propter hunc plastae appellati. [35,44] 153 Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi, de quo diximus. hic et similitudines reddere instituit; ante eum quam pulcherrimas facere studebant. idem et de signis effigies exprimere inuenit, creuitque res in tantum, ut nulla signa statuaeue sine argilla fierent. quo apparet antiquiorem hanc fuisse scientiam quam fundendi aeris. [35,45] 154 Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, uersibus inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeua Gorgasi. ante hanc aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est Varro, et ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse, item signa ex fastigiis dispersa. 155 fecit et Chalcosthenes cruda opera Athenis, qui locus ab officina eius Ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum Romae Possim nomine, a quo facta poma et uuas nemo posset aspectu discernere a ueris. idem magnificat Arcesilaum, L. Luculli familiarem, cuius proplasmata pluris uenire solita artificibus ipsis quam aliorum opera; 156 ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Caesaris et, priusquam absolueretur, festinatione dedicandi positam; eidem a Lucullo HS |X| signum Felicitatis locatum, cui mors utriusque inuiderit; Octauio equiti Romano cratera facere uolenti exemplar e gypso factum talento. laudat et Pasitelen, qui plasticen matrem caelaturae et statuariae scalpturaeque dixit et, cum esset in omnibus iis summus, nihil umquam fecit ante quam finxit. 157 praeterea elaboratam hanc artem Italiae et maxime Etruriae; Vulcam Veis accitum, cui locaret Tarquinius Priscus Iouis effigiem in Capitolio dicandam;a fictilem eum fuisse et ideo miniari solitum; fictiles in fastigio templi eius quadrigas, de quibus saepe diximus; ab hoc eodem factum Herculem, qui hodieque materiae nomen in urbe retinet. hae enim tum effigies deorum erant lautissimae, nec paenitet nos illorum, qui tales eos coluere; aurum enim et argentum ne diis quidem conficiebant. [35,46] 158 durant etiam nunc plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem templorum etiam in urbe crebra et municipiis, mira caelatura et arte suique firmitate, sanctiora auro, certe innocentiora. In sacris quidem etiam inter has opes hodie non murrinis cystallinisue, sed fictilibus prolibatur simpulis, inenarrabili Terrae benignitate, si quis singula aestimet, 159 etiam ut omittantur in frugum, uini, pomorum, herbarum et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus beneficia eius, quae adhuc diximus. neque adsiduitate satiant figlinarum oprea, * doliis ad uina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta *imbricibus*, coctilibus laterculis fundamentisque aut quae rota fiunt, propter quae Numa rex septimum collegium figulorum instituit. 160 quin et defunctos sese multi fictilibus soliis condi maluere, sicut M. Varro, Pythagorio modo in myrti et oleae atque populi nigrae foliis. maior pars hominum terrenis utitur uasis. Samia etiam nunc in esculentis laudantur. retinent hanc nobilitatem et Arretium in Italia et calicum tantum Surrentum, Hasta, Pollentia, in Hispania Saguntum, in Asia Pergamum. 161 habent et Trallis ibi opera sua et in Italia Mutina, quoniam et sic gentes nobilitantur et haec quoque per maria, terras ultro citro portantur, insignibus rotae officinis. Erythris in templo hodieque ostenduntur amphorae duae propter tenuitatem consecratae discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem humum duceret. Cois ea laus maxima, Hadrianis firmitas, nonnullis circa hoc seueritatis quoque exemplis. 162 Q. Coponium inuenimus ambitus damnatum, quia uini amphoram dedisset dono ei, cui suffragii latio erat. atque ut e luxu quoque aliqua contingat auctoritas figlinis: tripatinium, inquit Fenestella, appellabatur summa cenarum lautitia; una erat murenarum, altera luporum, tertia mixti piscis, inclinatis iam scilicet moribus, ut tamen eos praeferre Graeciae etiam philosophis possimus, siquidem in Aristotelis heredum auctione septuaginta patinas uenisse traditur. 163 nos cum unam Aesopi tragoediarum histrionis in natura auium diceremus HX C stetisse, non dubito indignatos legentes. at, Hercules, Vitellius in principatu suo |X| HS condidit patinam, cui faciendae fornax in campis exaedificata erat, quoniam eo peruenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam murrina. 164 propter hanc Mucianus altero consulatu suo in conquestione exprobrauit patinarum paludes Vitelli memoriae, non illa foediore, cuius ueneno Asprenati reo Cassius Seuerus accusator obiciebat interisse conuiuas CXXX. 165 nobilitantur his quoque oppida, ut Regium et Cumae. Samia testa Matris deum sacerdotes, qui Galli uocantur, uirilitatem amputare nec aliter citra perniciem, M. Caelio credamus, qui linguam sic amputandam obiecit graui probro, tamquam et ipse iam tunc ediem Vitellio malediceret. quid non excogitat uita fractis etiam testis utendo, sic ut firmius durent, tunsis calce addita, quae uocant Signina! quo genere etiam pauimenta excogitauit. [35,47] 166 Verum et ipsius terrae sunt alia commenta. quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque puluerem appellatam in Puteolanis collibus opponi maris fluctibus, mersumque protinus fieri lapidem unum inexpugnabilem ndis et fortiorem cotidie, utique si Cumano misceatur caemento? 167 eadem est terrae natura et in Cyzicena regione, sed ibi non puluis, uerum ipsa terra qua libeat magnitudine excisa et demersa in mare lapidea extrahitur. hoc idem circa Cassandream produnt fieri, et in fonte Cnidio dulci intra octo menses terram lapidescere. ab Oropo quidem Aulida usque quidquid attingitur mari terrae mutatur in saxa. non multum a puluere Puteolano distat e Nilo harena tenuissima sui parte, non ad sustinenda maria fluctusque frangendos, sed ad debellanda corpora palaestrae studiis. 168 inde certe Patrobio, Neronis principis liberto, aduehebatur. quin et Cratero '; Leonnato ac Meleagro, Alexandri Magni ducibus, solitum hoc portari cum reliquis militaribus commerciis reperio, plura de hac parte non dicturus, non, Hercules, magis quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuuentus nostra corporis uires perdit animorum. [35,48] 169 quid? non in Africa Hispaniaque e terra parietes, quos appellant formaceos, quoniam in forma circumdatis II utrimque tabulis inferciuntur uerius quam struuntur, aeuis durant, incorrupti imbribus, uentis, ignibus omnique caemento firmiores? spectat etiam nunc speculas Hannibalis Hispania terrenasque turres iugis montium inpositas. hinc et caespitum natura castrorum uallis accommodata contraque fluminum impetus aggeribus. inlini quidem crates parietum luto et lateribus crudis exstrui quis ignorat? [35,49] 170 Lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso multoque minus calculoso ducendi solo, sed e cretoso et albicante aut ex rubrica uel etiam e sabulo, masculo certe. finguntur optime uere, nam solstitio rimosi fiunt. aedificiis non nisi bimos probant, quia et intritam ipsam eorum, priusquam fingantur, macerari oportet. 171 genera eorum fiunt tria: Lydio, quo nos utimur, longum sesquipedem, latum pedem, alterum teradoron, tertium pentadoron. Graeci enim antiqui g-dohron palmum uocabant et ideo g-dohra munera, quia manu darentur; ergo a quattuor et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est et latitudo. minore priuatis operibus, maiore in publicis utuntur in Graecia. Pitanae in Asia et in ulteriore Hispania ciuitatibus Maxilua et Callet fiunt lateres, qui siccati non erguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa, cum subigi potest, utilissima. 172 Graeci, praeterquam ubi e silice fieri poterat structura, latericios parietes praetulere. sunt enim aeterni, si ad perpendiculum fiant. ideo et publica opera et regias domos sic struxere: murum Athenis, qui ad montem Hymettum spectat, Patris aedes Iouis et Herculis, quamuis lapideas columnas et epistylia circumdarent, domum Trallibus regiam Attali, item Sardibus Croesi, quam gerusian fecere, Halicarnasi Mausoli, quae etiam nunc durant. 173 Lacedaemone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excellentiam picturae ligneis formis inclusum Romam deportauere in aedilitate ad comitium exornandum Murena et Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen magis mirabantur. in Italia quoque latericius murus Arreti et Meuaniae est. Romae non fiunt talia aedificia, quia sesquipedalis paries non plus quam unam contignationem tolerat, cautumque est, ne communis crassior fiat, nec intergeriuorum ratio patitur. [35,50] 174 Haec sint dicta de lateribus. in terrae autem reliquis generibus uel maxime mira natura est sulpuris, quo plurima domantur. nascitur in insulis inter Siciliam et Italiam, quas ardere diximus, sed nobilissimum in Melo insula. in Italia quoque inuenitur in Neapolitano Campanoque agro collibus, qui uocantur Leucogaei. ibi e cuniculis effossum perficitur igni. 175 genera IIII: uiuum, quod Graeci apyron uocant, nascitur solidum solum — cetera enim liquore constant et conficiuntur oleo incocta —; uiuum effoditur tralucetque et uiret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum genus appellant glaebam, fullonum tantum officinis familiare. tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiamque confert. Tegula uocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime conficienda; cetero tantum uis est ut morbos comitiales deprehendat nidore inpositum igni. lusit et Anaxilaus eo, addens in calicem uini prunaque subdita circumferens, exardescentis repercussu pallorem dirum uelut defunctorum effundente in conuiuiis. 176 natura eius excalfacit, concoquit, sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus emplastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis in dolore cum adipe mire prodest inpositum. aufert et lichenas faciei cum terebinthi resina et lepras; harpax ita uocatur a celeritate praebendi, auelli enim subinde debet. 177 prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque extussientibus et contra scorpionum ictus. uitiligines uiuum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato admixtum. habet et in religionibus locum ad expiandas suffitu domos. sentitur uis eius et in aquis feruentibus, neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium uim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est. [35,51] 178 Et bituminis uicina natura est. aliubi limus, aliubi ita est, limus e Iudaeae lacu, ut diximus, emergens, terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum. spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est uero liquidum bitumen, sicut Zacynthium et quod a Babylone inuehitur; ibi quidem et candidum gignitur. liquidum est et Apolloniaticum, quae omnia Graeci pissasphalton appellant ex argumento picis ac bituminis. 179 gignitur et pingue oleique liquoris in Sicilia Agragantino fonte, inficiens riuum. incolae id harundinum paniculis colligunt, citissime sic adhaerescens, utunturque eo ad lucernarum lumina olei uice, item ad scabiem iumentorum. sunt qui et naphtham, de qua in secundo diximus uolumine, bituminis generibus adscribant, uerum eius ardens natura et ignium cognata procul ab omni usu abest. 180 bituminis probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum, graueolens, atrum modice, quoniam adulteratur pice. uis quae sulpuri: sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes accensum nidore fuat. ad suffusiones oculorum et albugines Babylonium efficax traditur, item ad lepras, lichenas pruritusque corporum. inlinitur et podagris. omnia autem eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium doloribus medentur simul nitro intrito. 181 lenit tussim ueterem et anhelitus cum uino potum; dysintericis etiam datur eodem modo sistique aluum. cum aceto uero potum discutit concretum sanguinem ac detrahit. mitigat lumborum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia inpositum emplastrum peculiare facit suo nomine. sanguinem sistit, uolnera colligit, glutinat neruos. utuntur etiam ad quartanas bituminis drachma et hedyosmi pari pondere cum murrae obolo subacti. 182 comitiales morbos ustum deprendit. uoluarum strangulationes olfactu discutit cum uino et castoreo, procidentes suffitu reprimiit, purgationes feminarum in uino potum elicit. in reliquo usu aeramentis inlinitur firmatque ea contra ignes. diximus et tingui solitum aes eo statuasque inlini. calcis quoque usum praebuit ita feruminatis Babylonis muris. placet in ferrariis fabrorum officinis tinguendo ferro clauorum capitibus et multis aliis usibus. [35,52] 183 Nec minor est aut adeo dissimilis aluminis opera, quod intellegitur salsugo terrae. plura et eius genera. in Cypro candidum et nigrius, exigua coloris differentia, cum sit usus magna, quoniam inficiendis claro colore lanis candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis aut obscuris nigrum. 184 fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis natura. conriuatum hieme aestiuis solibus maturatur. quod fuit ex eo praecox, candidius fit. gignitur autem in Hispania, Aegypto, Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis Sardinia, Melo, Lipara, Strongyle. laudatissimum in Aegypto, proximum in Melo. huius quoque duae species, liquidum spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque, sine offensis fricandi, cum quodam igniculo caloris. hoc phorimon uocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco Punici mali; sincerum enim mixtura . . . . alterum genus est pallidi et scabri et quod inficatur et galla, ideoque hoc uocant paraphoron. 185 liquidi aluminis uis adstringere, indurare, rodere. melle admixto sanat oris ulcera, papulas pruritusque. haec curatio fit in balneis II mellis partibus, tertia aluminis. uirus alarum sudorisque sedat. sumitur pilulis contra lienis uitia pellendumque per urinam sanguinem. emendat et scabiem nitro ac melanthio admixtis. 186 Concreti aluminis unum genus g-schistos appellant Graeci, in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde quidam trichitim potius appellauere. hoc fit e lapide, ex quo et aes — chalcitim uocant —, ut sudor quidam eius lapidis in spumam coagulatus. hoc genus aluminis minus siccat minusque sistit umorem inutilem corporum, et auribus magnopere prodest infusum; uel inlitum et oris ulceribus dentibusque et si saliua cum eo contineatur. et oculorum medicamentis inseritur apte uerendisque utriusque sexus. coquitur in catinis, donec liquari desinat. 187 inertioris est alterum generis, quod strongylen uocant. duae et eius species, fungosum atque omni umore dilui facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et foraminum fistulis spongeae simile rotundumque natura, candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis, friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur per se carbonibus puris, donec cinis fiat. 188 Optimum ex omnibus quod Melinum uocant ab insula, ut diximus. nulli uis maior neque adstringendi neque denigrandi neque indurandi, nullum spissius. oculorum scabritias extenuat, combustum utilius epiphoris inhibendis, sic et ad pruritus corporis. sanguinem quoque sistit intus potum, foris inlitum. euulsis pilis ex aceto inlinitur renascentesque mollit in languinem. 189 summa omnium generum uis in adstringendo, unde nomen Graecis. ob id oculorum uitiis aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe. putrescentia ulcerum compescit cum adipe — sic et infantium ulcera et hydropicorum eruptiones siccat — et aurium uitia cum suco Punici mali et unguium scabritias cicatricumque duritias et pterygia ac perniones, phagedaenas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere cremata, lepras cum suco olerum, cum salis uero II partibus uitia, quae serpunt, lendes et alia capillorum animalia aquae permixtum. 190 sic et ambustis prodest et furfuribus corporum cum sero picis. infunditur et dysintericis uuamque in ore comprimit ac tonsillas. ad omnia, quae in ceteris generibus diximus, efficacius intellegatur ex Melo aduectum, nam ad reliquos usus uitae in coriis lanisque perficiendis quanti sit momenti, significatum est. [35,53] 191 Ab his per se ad medicinam pertinentia terrae genera tractabimus. Samiae II sunt, quae collyrium et quae aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac leuissima linguaeque glutinosa, altera glaebosior; candida utraque. uritur, lauatur. sunt qui praeferant priorem. prosunt sanguinem expuentibus; emplastrisque, quae siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis miscentur. [35,54] 192 Eretria totidem differentias habet, namque est alba et cinerea, quae praefertur in medicina. probatur mollitia et quod, si aere perducatur, uiolacium reddit colorem. uis et ratio eius in medendo dicta est inter pigmenta. — [35,55] 193 Lauatur omnis terra — in hoc enim loco dicemus — perfusa aqua siccatque solibus, iterum ex aqua trita ac reposita, donec considat et dieri possit in pastillos. coquitur in calicibus crebro concussis. [35,56] 194 Est in medicaminibus et Chia ita candicans. effectus eius idem qui Samiae; usus ad mulierum maxime cutem. idem et Selinusiae. lactei coloris haec et aqua dilui celerrima; eadem lacte diluta tectoriorum albaria interpolantur. pnigitis Eretriae simillima est, grandioribus tantum glaebis glutinosaque. effectus eius idem qui Cimoliae, infirmior tantum. bitumini simillima est ampelitis. experimentum eius, si cerae modo accepto oleo liquescat et si nigricans colos maneat tostae. usus ad mollinedum discutiendumque, et ad haec medicamentis additur, praecipue in calliblepharis et inficiendis capillis. [35,57] 195 Cretae plura genera. ex iis Cimoliae duo ad medicos pertinentia, candidum et ad purpurissum inclinans. uis utrique ad discutiendos tumores, sistendas fluctiones aceto adsumpto. panos quoque et parotidas cohibet et lienem inlita pusulasque, si uero aphronitrum et cyprum adiciatur et acetum, pedum tumores ita, ut in sole curatio haec fiat et post VI horas aqua salsa abluatur. testium tumoribus cypro et cera addita prodest. 196 et refrigerandi quoque natura cretae est, sudoresque inmodicos sistit inlita atque ita papulas cohibet ex uino adsumpta in balineis. laudatur maxime Thessalica. nascitur et in Lycia circa Bubonem. Est et alius Cimoliae usus in uestibus. nam Sarda, quae adfertur e Sardinia, candidis tantum adsumitur, inutilis uersicoloribus, et est uilissima omnium Cimoliae generum, pretiosior Umbrica et quam uocant saxum. 197 proprietas saxi quod crescit in macerando; itaque pondere emitur, illa mensura. Umbrica non nisi poliendis uestibus adsumitur. neque enim pigebit hanc quoque partem adtingere, cum lex Metilia extet fullonibus dicta, quam C. Flaminius L. Aemilius censores dedere ad populum ferendam. 198 adeo omnia maioribus curae furere. ergo ordo hic est: primum abluitur uestis Sarda, dein sulpure suffitur, mox desquamatur Cimolia quae est coloris ueri. fucatus enim deprehenditur nigrescitque et funditur sulpure, ueros autem et pretiosos colores emollit Cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos sulpure. candidis uestibus saxum utilius a sulpure, inimicum coloribus. Graecia pro Cimolia Tymphaico utitur gypso. [35,58] 199 Alia creta argentaria appellatur nitorem argento reddens, set uilissima qua circum praeducere ad uictoriae notam pedesque uenalium trans maria aduectorum denotare instituerunt maiores; talemque Publilium Antiochium, mimicae scenae conditorem, et astrologiae consobrinum eius Manilium Antiochum, item grammaticae Staberium Erotem eadem naue aduectos uidere proaui. 200 sed quid hos referat aliquis, litterarum honore commendatos? talem in catasta uidere Chrysogonum Sullae, Amphionem Q. Catuli, Hectorem L. Luculli, Demetrium Pompei, Augenque Demetri, quamquam et ipsa Pompei credita est, Hipparchum M. Antoni, Menam et Menecraten Sexti Pompei aliosque deinceps, quos enumerare iam non est, sanguine Quiritium et proscriptionum licentia ditatos. 201 hoc est insigne uenaliciis gregibus obprobriumque insolentis fortunae. quos et nos adeo potiri rerum uidimus, ut praetoria quoque ornamenta decerni a senatu iubente Agrippina Claudi Caesaris uideremus tantumque non cum laureatis fascibus remitti illo, unde cretatis pedibus aduenissent. [35,59] 202 Praeterea sunt genera terrae proprietatis suae, de quibus iam diximus, sed et hoc loco reddenda natura: ex Galata insula et circa Clupeam Africae scorpiones necat, Baliaris et Ebusitana serpentes.