΅34 [34,0,0] Liber XXXIV [34,1,1] Proxime dicuntur aeris metalla, cui et in usu proximum est pretium, immo uero ante argentum ac paene etiam ante aurum Corinthio, stipis quoque auctoritas, ut diximus. hinc aera militum, tribuni aerarii et aerarium, obaerati, aere diruti. docuimus quamdiu populus Romanus aere tantum signato usus esset: et alia re uetustas aequalem urbi auctoritatem eius declarat, a rege Numa collegio tertio aerarium fabrum instituto. [34,2,2] Vena quo dictum est modo foditur ignique perficitur. fit et e lapide aeroso, quem uocant cadmean, celebri trans maria et quondam in Campania, nunc et in Bergomatium agro extrema parte Italiae; ferunt nuper etiam in Germania prouincia repertum. fit et ex alio lapide, quem chalcitim appellant in Cypro, ubi prima aeris inuentio, mox uilitas praecipua reperto in aliis terris praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo iam tempore effeta tellure. 3 proximum bonitate fuit Sallustianum in Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum aeui, successitque ei Liuianum in Gallia. utrumque a metallorum dominis appellatum, illud ab amico diui Augusti, hoc a coniuge. 4 uelocis defectus Liuianum quoque; certe admodum exiguum inuenitur. summa gloriae nunc in Marianum conuersa, quod et Cordubense dicitur. hoc a Liuiano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet. [34,3,5] Reliqua genera cura constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quondam aes confusum aruo argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia creuerint, auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa, ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat — ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac uia quaererent —, adeoque exoleuit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re ius artis habeat. 6 Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime laudatur. hoc casus miscuit Corintho, cum caperetur, incensa, mireque circa id multorum adfectatio furit, quippe cum tradatur non alia de causa Verrem, quem M. Cicero damnauerat, proscriptum cum eo ab Antonio, quoniam Corinthiis cessurum se ei negauisset. ac mihi maior pars eorum simulare eam scientiam uidetur ad segregandos sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius; et hoc paucis docebo. 7 Corinthus capta est olympiadis CLVIII anno tertio, nostris urbis DCVIII, cum ante haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti omnia signa hodie Corinthia appellant. quapropter ad coarguendos eos ponemus artificum aetates; nam urbis nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. sunt ergo uasa tantum Corinthia, quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos mulo munditiarum dispectu. 8 eius tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praeualuit; alterum, in quo auri fulua natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est; at fortuna temperatur in simulacris signisque illud suo colore tiosum ad iocineris imaginem uergens, quod ideo hepatizon appellant, procul a Corinthio, longe tamen ante Aegineticum atque Deliacum, quae diu optinuere principatum. [34,4,9] Antiquissima aeris gloria Deliaco fuit, mercatus in Delo celebrante toto orbe, et ideo cura officinis. tricliniorum pedibus fulcrisque ibi prima aeris nobilitas, peruenti deinde et ad deum simulacra effigiemque hominum et aliorum animalium. [34,5,10] Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa eo, nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est Romae. hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in Iouis Tonantis aede. illo aere Myron usus est, hoc Polycletus, aequales atque condiscipuli; sic aemulatio et in materia fuit. [34,6,11] Priuatim Aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaborauit, sicut Tarentum scapos. in iis ergo iuxta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri talis fuit Theonis iussu praeconis Clesippus fullo gibber et praeterea et alio foedus aspectu, emente id Gagania HS. 12 eadem ostentante in conuiuio empta ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praediues numinum uice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, uindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam Mummi uictoria Corinthum quidem diruit, sed e compluribus Achaiae oppidis simul aera dispersit. [34,7,13] Prisci limina etiam ac ualuas in templis ex aere factitauere. inuenio et a Cn. Octauio, qui de Perseo rege naualem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum Flaminium, quae Corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syracusana superficie tegi placuisse. Syracusana sunt in Pantheo capita columnarum a M. Agrippa posita. quin etiam priuata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter crimina obiecit Spurius Caruilius quaestor, ostia quod aerata haberet in domo. [34,8,14] nam triclinia aerata abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia deuicta primum inuexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII, L. Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi oratoris multa etiam triclinia aerata uendidisse. ex aere factitauere et cortinas tripodum, nomine et Delphicas, quoniam donis maxime Apollini Delphico dicabantur. placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale est in templo Apollinis Palatini quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in Cyme dicauerat eidem deo. [34,9,15] Transiit deinde ars uulgo ubique ad effigies deorum. Romae simulacrum ex aere factum Cereri primum reperio ex peculio Sp. Cassi, quem regnum adfectantem pater ipsius interemerit. transiit et a diis ad hominum statuas atque imagines multis modis. bitumine antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse auro integere. hoc nescio an Romanum fuerit inuentum; certe etiam nomen non habet uetustum. 16 effigies hominum non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum uictoria maximeque Olympiae, ubi omnium, qui uicissent, statuas dicari mos erat, eorum uero, qui ter ibi superauissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas uocant. 17 Athenienses nescio an primis omnium Harmodio et Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. hoc actum est eodem anno, quo et Romae reges pulsi. excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aeuo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. mox forum et in domibus priuatis factum atque in atriis: honos clientum instituit sic colere patronos. [34,10,18] Togatae effigies antiquitus ita dicabantur. placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gymnasiis exemplaribus; quas Achilleas uocant. Graeca res nihil uelare, at contra Romana ac militaris thoraces addere. Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. nam Lupercorum habitu tam nouiciae sunt quam quae nuper prodiere paenulis induate. Mancinus eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. 19 notatum ab auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum breuis admodum fuisset. equestres utique statuae Romanam celebrationem habent, orto sine dubio a Graecis exemplo. sed illi celetas tantum dicabant in sacris uictores, postea uero et qui bigis uel quadrigis uicissent; unde et nostri currus nati in iis, qui triumphauissent. serum hoc, et in iis non nisi a diuo Augusto seiuges, sicut elephanti. [34,11,20] Non uetus et bigarum celebratio in iis, qui praetura functi curru uecti essent per circum; antiquior columnarum, sicuti C. Maenio, qui deuicerat priscos Latinos, quibus ex foedere tertias praedae populus Romanus praestabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra deuictis Antiatibus fixerat anno urbis CCCCXVI, item C. Duillio, qui primus naualem triumphum egit de Poenis, quae est etiam nunc in foro, 21 item L. Minucio praefecto annonae extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata — nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat —, praeclara res, ni friuolis coepisset initiis. namque et Atti Naui statua fuit ante curiam — basis eius conflagrauit curia incensa P. Clodii funere —; fuit et Hermodori Ephesii in comitio, legum, quas decemuiri scribebant, interpretis, publice dicata. 22 alia causa, alia auctoritas M. Horati Coclitis statuae — quae durat hodieque —, cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et Sibyllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam Sextus Pacuius Taurus aed. pl. restituit; duae quas M. Messalla. primas putarem has et Atti Naui, positas aetate Tarquinii Prisci, ni regum antecedentium essent in Capitolio, 23 ex his Romuli et Tatii sine tunica, sicut et Camilli in rostris. et ante aedem Castorum fuit Q. Marci Tremuli equestris togata, qui Samnites bis deuicerat captaque Anagnia populum stipendio liberauerat. inter antiquissimas sunt et Tulli Cloeli, L. Rosci, Sp. Nauti, C. Fulcini in rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum. 24 hoc a re p. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et P. Iunio, Ti. Coruncanio, qui ab Teuta Illyriorum regina interfecti erant. non omittendum uidetur, quod annales adnotauere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec uidelicet mensura honorata tunc erat. non praeteribo et Cn. Octauium ob unum SC. uerbum. hic regem Antiochum daturum se responsum dicentem uirga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit quam oculatissimo loco, eaque est in rostris. 25 inuenitur statua decreta et Taraciae Gaiae siue Fufetiae uirgini Vestali, ut poneretur ubi uellet, quod adiectum non minus honoris habet quam feminae esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium uerbis: quod campum Tiberinum gratificata esset ea populo. — English-language assistance in translating this paragraph [34,12,26] Inuenio et Pythagorae et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bello Samniti Apollo Pythius iussisset fortissimo Graiae gentis et alteri sapientissimo simulacra celebri loco dicari. eae stetere, donec Sulla dictator ibi curiam faceret. mirumque est, illos patres Socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato Pythagoran praetulisse aut tot aliis uirtute Alcibiaden et quemquam utroque Themistocli. 27 Columnarum ratio erat attolli super ceteros mortales, quod et arcus significant nouicio inuento. primus tamen honos coepit a Graecis, nullique arbitror plures statuas dicatas quam Phalereo Demetrio Athenis, siquidem CCCLX statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente, quas mox lacerauere. statuerunt et Romae omnibus uicis tribus Mario Gratidiano, ut diximus, easdemque subuertere Sullae introitu. [34,13,28] Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam uetus est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. 29 hanc primam cum Coclitis publice dicatam crediderim — Atto enim ac Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse uerisimile est —, nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a Porsina in honorem eius. e diuerso Annius Fetialis equestrem, quae fuerit contra Iouis Statoris aedem in uestibulo Superbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse Tiberimque transnatauisse ceteris opsidibus, qui Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii insidiis. [34,14,30] L. Piso prodidit M. Aemilio C. Popilio iterum cos. a censoribus P. Cornelio Scipione M. Popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas omnes praeter eas, quae populi aut senatus sententia statutae essent, eam uero, quam apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectauerat, etiam conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambitionem prouidebant illi uiri. 31 exstant Catonis in censura uociferationes mulieribus statuas Romanis in prouinciis poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus Romae quoque ponerentur, sicuti Corneliae Gracchorum matri, quae fuit Africani prioris filia. sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in Metelli publica porticu, quae statua nunc est in Octauia operibus. [34,15,32] Publice autem ab exteris posita est Romae C. Aelio tr. pl. lege perlata in Sthennium Stallium Lucanum, qui Thurinos bis infestauerat. ob id Aelium Thurini statua et corona aurea donarunt. iidem postea Fabricium donauere statua liberati obsidione, passimque gentes in clientelas ita receptae, et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis uisantur in ea urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam. [34,16,33] Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae quoque et uetustam, indicant Hercules ab Euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis uocatur atque per triumphos uestitur habitu triumphali, praeterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur digitis ita figuratis, ut CCCLXV dierum nota {aut per significationem anni temporis} et aeui esse deum indicent. 34 signa quoque Tuscanica per terras dispersa quin in Etruria factitata sint, non est dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter MM staturarum Volsinios expugnatos obiceret. mirumque mihi uidetur, cum statuarum origo tam uetus Italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad deuicatm Asiam, unde luxuria. 35 Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea, quam plasticen Graeci uocant, dici conuenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad infinitum effloruit, multorum uoluminum opere, si quis plura persequi uelit; omnia enim quis possit? [34,17,36] M. Scauri aedilitate signorum MMM in scaena tantum fuere temporario theatro. Mummius Achaia deuicta repleuit urbem, non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusatione ponatur? multa et Luculli inuexere. Rhodi etiamnum signorum esse Mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora Athenis, Olympiae, Delphis superesse creduntur. 37 quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur? insignia maxime et aliqua de causa notata uoluptarium sit attigisse artificesque celebratos nominauisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum Lysippus MD opera fecisse prodatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent dare uel singula: numerum apparuit defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios seponere sureos singulos. 38 Euecta supra humanam fidem ars est successu, mox et audacia. in argumentum successus unum exemplum adferam, nec deorum hominumue similitudinis expressae. aetas nostra uidit in Capitolio, priusquam id nouissime conflagraret a Vitellanis incensum, in cella Iunonis canem ex aere uolnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta ueri similitudo non eo solum intellegitur, quod ibi dicata fuerat, uerum et satisdatione; nam quoniam summa nulla par uidebatur, capite tutelarios cauere pro ea institutum publice fuit. [34,18,39] audaciae innumera sunt exempla. moles quippe excogitatas uidemus statuarum, quas colossaes uocant, turribus pares. talis est in Capitolio Apollo, tralatus a M. Lucullo ex Apollonia Ponti urbe, XXX cubitorum, D talentis factus; 40 talis in campo Martio Iuppiter, a Claudio Caesare dicatus, qui deuoratur Pompeiani theatri uicinitate; talis et Tarenti factus a Lysippo, XL cubitorum. mirum in eo quod manu, ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis conuellatur procellis. id quidem prouidisse et artifex dicitur modico interuallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi non attigit eum Fabius Verrucosus, cum Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret. 41 ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum, post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque statuae. uasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliuerat eum constituens. duodecim annis tradunt effectum CCC talentis, quae contigerant ex apparatu regis Demetrii relicto morae taedio obsessa Rhodo. 42 sunt alii centum numero in eadem urbe colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, nobilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis. 43 Factitauit colossos et Italia. uidemus certe Tuscanicum Apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta pedum apollice, dubium aere mirabiliorem an pulchritudine. fecit et Sp. Caruilius Iouem, qui est in Capitolio, uictis Samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiari Ioue. e reliquis limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius. 44 habent in eodem Capitolio admirationem et capita duo, quae P. Lentulus cos. dicauit, alterum a Charete supra dicto factum, alterum fecit ...dicus comparatione in tantum uictus, ut artificum minime probabilis uideatur. 45 uerum omnem amplitudinem statuarum eius generis uicit aetate nostra Zenodorus Mercurio facto in ciuitate Galliae Aruernis per annos decem, HS || manipretii, postquam satis artem ibi adprobauerat, Romam accitus a Nerone, ubi destinatum illius principis simulacro colossum fecit CXIXS pedum in longitudinem, qui dicatus Soli uenerationi est damnatis sceleribus illius principis. 46 mirabamur in officina non modo ex argilla similitudinem insignem, uelut et de paruis admodum surculis quod primum operis instaurati fuit. ea statua indicauit interiesse fundendi aeris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque paratus esset et Zenodorus scientia fingendi caelandique nulli ueterum postponeretur. 47 statuam Aruernorum cum faceret prouinciae Dubio Auito praesidente, duo pocula Calamidis manu caelata, quae Cassio Salano auunculo eius, praeceptori suo, Germanicus Caesar adamata donauerat, aemulatus est, ut uix ulla differentia esset artis. quanto maior Zenodoro praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris obliteratio. 48 Signis, quae uocant Corinthia, plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius orator sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo iudicio in altercatione neganti et, aenigmata se intellegere, respondit debere, quoniam sphingem domi haberet. circumtulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et paulo ante C. Cestius consularis signum, quod secum etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante Martis Ultoris aedem dicatae sunt, totidem ante regiam. [34,19,49] Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est, ante omnes tamen Phidias Atheniensis Ioue Olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade LXXXIII, circiter CCC urbis nostrae annum, quo eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes, Hegias, et deinde olympiade LXXXVI Hagelades, Callon, Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron, Pythagoras, Acopas, Perellus. 50 ex iis Polyclitus discipulus habuit Argium, Asopodorum, Alexim, Aristidem, Phyrnonem, [Dinonem], Athenodorum, Demean Clitorium, Myron Lycium. LXXXXV olympiade floruere Naucydes, Dinomenes, Canacus, Patroclus; CII Polycles, Cephisodotus, Leuchares, Hypatodorus; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion, Therimachus. 51 CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, item Lysistratus frater eius, Sthennis, Euphron, Eucles, Sostratus, Ion, Silanion — in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit Zeuxiaden —; CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus, Cephisodotus, Timarchus, Pyromachus. 52 cessauit deinde ars ac rursus olympiade CLVI reuisit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, Antaeus, Callistratus, Polycles, Athenaeus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles. 53 Ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. uenere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diuersis aetatibus geniti, quoniam fecerant Amazonas, quae cum in templo Dianae Ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. haec est Polycliti, proxima ab ea Phidiae, tertia Cresilae, quarta Cydonis, quinta Phradmonis. 54 Phidias praeter Iouem Olympium, quem nemo aemulatur, fecit ex ebore aeque Mineruam Athenis, quae est in Parthenone stans, ex aere uero praeter Amazonem supra dictam Mineruam tam eximiae pulchritudinis, ut formae cognomen acceperit. fecit et cliduchum et aliam Mineruam, quam Romae Paulus Aemilius ad aedem fortunae Huiusce Diei dicauit, item duo signa, quae Catulus in eadem aede, palliata et alterum colossicon nudum, primusque artem toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur. 55 Polyclitus Sicyonius, Hageladae discipulus, diadumenum fecit molliter iuuenem, centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum uiriliter puerum. fecit et quem canona artifices uocant liniamenta artis ex eo petentes ueluti a lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum telo incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui uocantur astragalizontes et sunt in Titi imperatoris atrio — hoc opere nullum absolutius plerique iudicant —; 56 item Mercurium, qui fuit Lysimacheae, Herculem, qui Romae, hagetera arma sumentem, Artemona, qui periphoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene ad exemplum. 57 Myronem Eleutheris natum, Hageladae et ipsum discipulum, bucula maxime nobilitauit celebritatis uersibus laudata, quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. fecit et canem et discobolon et Perseum et pristas et Satyrum admirantem tibias et Mineruam, Delphicos pentathlos, pancratiasta, Herculem, qui est apud circum maximum in aede Pompei Magni. fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus suis Erinna significat. 58 fecit et Apollinem, quem ab triumuiro Antonio sublatum restituit Ephesiis diuus Augustus admonitus in quiete. primus hic multiplicasse ueritatem uidetur, numerosior in arte quam Polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse, capillum quoque et pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset. 59 Vicit eum Pythagoras Reginus ex Italia pancratiaste Delphis posito; eodem uicit et Leontiscum. fecit et stadiodromon Astylon, qui Olympiae ostenditur, et Libyn, puerum tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum, Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sentire etiam spectantes uidentur, item Apollinem serpentemque eius sagittis configi, citharoedum, qui Dicaeus appellatus est, quod, cum Thebae ab Alexandro caperentur, aurum a fugiente conditu sinu eius celatum esset. hic primus neruos et uenas expressit capillumque diligentius. — 60 Fuit et alius Pythagoras Samius, initio pictor, cuius signa ad aedem Fortunae Huiusce Diei septem nuda et senis unum laudata sunt. hic supra dicto facie quoque indiscreta similis fuisse traditur, Regini autem discipulus et filius sororis fuisse Sostratus. 61 Lysippum Sicyonium Duris negat ullius fuisse discipulum, sed primo aerarium fabrum audiendi rationem cepisse pictoris Eupompi responso. eum enim interrogatum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata hominum multitudine, naturam ipsam imitandam esse, non artificem. 62 plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae artis, inter quae destringentem se, quem M. Agrippa ante Thermas suas dicauit, mire gratum Tiberio principi. non quiuit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta pop. R. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi apoxyomenon flagitauerit princepsque, quamquam adamatum, reposuerit. 63 nobilitatur Lysippus et temulenta tibicina et canibus ac uenatione, in primis uero quadriga cum Sole Rhodiorum. fecit et Alexandrum Magnum multis operibus, a pueritias eius orsus, quam statuam inaurari iussit Nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum pretio perisset gratia artis, detractum est aurum, pretiosiorque talis existimabatur etiam cicatricibus operis atque concisuris, in quibus aurum haeserat, remanentibus. 64 idem fecit Hephaestionem, Alexandri Magni amicum, quem quidam Polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit; item Alexandri uenationem, quae Delphis sacrata est, Athenis Satyrum, turmam Alexandri, in qua amicorum eius imagines summa omnium similitudine expressit; hanc Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. fecit et quadrigas multorum generum. 65 statuariae arti plurimum traditor contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per quae proceritas signorum maior uideretur. non habet Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit noua intactaque ratione quadratas ueterum statuas permutando, uulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales uiderentur esse. propriae huius uidentur esse argutiae operum custoditae in minimis quoque rebus. 66 Filios et discipulos reliquit laudatos artifices Laippum, Boλdan, sed ante omnes Euthycraten. quamquam is constantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero maluit genere quam iucundo placere. itaque optume expressit Herculem Delphis et Alexandrum Thespiis uenatorem et proelium equestre, simulacrum ipsum Trophoni ad oraculum, quadrigas complures, equum cum fiscinis, canes uenantium. — 67 Huius porro discipulus fuit Tisicrates, et ipse Sicyonius, sed Lysippi sectae propior, ut uix discernantur complura signa, ceu senex Thebanus et Demetrius rex, Alexandri Magni seruator, dignus tanta gloria. 68 Artifices, qui compositis uoluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant Telephanen Phocaeum, ignotum alias, quoniam .... Thessaliae habitauerit et ibi opera eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur Polyclito, Myroni, Pythagorae. laudant eius Larisam et Spintharum pentathlum et Apollinem. alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque Darei officinis dediderit, existimant. 69 Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior fuit, fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: Proserpinae raptum, item catagusam et Liberum patrem, Ebrietatem nobilemque una Satyrum, quem Graeci periboλton cognominant, et signa, quae ante Felicitatis aedem fuere, Veneremque, quae ipsa aedis incendio cremata est Claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, 70 item stephanusam, pseliumenen, Oporan, Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas, quos a Xerxe Persarum rege captos uicta Perside Atheniensibus remisit Magnus Alexander. fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon uocant. spectantur et duo signa eius diuersos adfectus exprimentia, flentis matronae et meretricis gaudentis. hanc putant Phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in uultu meretricis. 71 habet simulacrum et benignitas eius; Calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. ipse Calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne uideatur in hominum effigie inferior, Alcumena nullius est nobilior. 72 Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed aereum pentathlum, qui uocatur encrinomenos; at Polycliti discipulus Aristides quadrigas bigasque. Amphicrates Leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris Harmodio et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei uolentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice uetuerunt. — 73 Bryaxis Aesculapium et Seleucum fecit, Boλdas adorantem, Baton Apollinem et Iunonem, qui sunt Romae in Concordiae templo, 74 Cresilas uolneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animae, et Olympium Periclen dignum cognomine, mirumque in hac arte est quod nobiles uiros nobiliores fecit. Cephisodorus Mineruam mirabilem in portu Atheniensium et aram ad templum Iouis Seruatoris in eodem portu, cui pauca comparantur, 75 Canachus Apollinem nudum, qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris temperatura, ceruumque una ita uestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita uertebrato dente utrisque in partibus, ut a repulsu per uices resiliat. idem et celetizontas pueros, Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum patrem eius fecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem uolneratam, 76 Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Mineruae fuit LXIIII annis, idem et Mineruam, quae myctica appellatur — dracones in Gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonant —; idem equitem Simonem, qui primus de equitatu scripsit. Daedalus, et ipse inter fictores laudatus, pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes Protesilaum et Pythodemum luctatorem. — 77 Euphranoris Alexander Paris est, in quo laudatur quo omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector. huius est Minerua, Romae quae dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et simulacrum Boni Euentus, dextra pateram, sinistra spicam ac papauera tenens, item Latona puerpera Apollinem et Dianam infantes sustinens in aede Concordiae. 78 fecit et quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et Virtutem et Graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis; Eutychides Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem plurimi dixere. — Hegiae Minerua Pyrrhusque rex laudatur et celetizontes pueri et Castor ac Pollux ante aede Iouis Tonantis, Hagesiae in Pario colonia Hercules, Isidoti buthytes. — 79 Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et Argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in Ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per uestem puero, Autolycum pancratii uictorem, propter quem Xenophon symposium scripsit, Iouemque illum Tonantem in Capitolio ante cuncta laudabilem, item Apollinem diadematum, Lyciscum mangonem, pureum subdolae ac fucatae uernilitatis, Lycius et ipse puerum suffitorem. — 80 Menaechmi uitulus genu premitur replicata ceruice. ipse Menaechmus scripsit de sua arte. — Naucydes Mercurio et discobolo et immolante arietem censetur, Naucerus luctatore anhelante, Niceratus Aesculapio et Hygia, qui sunt in Conrdiae templo Romae. — Pyromachi quadriga ab Alcibiade regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus Hygiam et Mineruam, Phanis, Lysippi discipulus, epithyusan. — 81 Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; Periclis Olympii uernula hic fuit exta torrens ignemque oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum fudit, fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis et iniquum suum iudicem, crebro perfecta signa frangentem, dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum cognominatum — 82 hocin eo expressit, nec hominem ex aere fecit, sed iracundiam — et Achillem nobilem, item epistaten exercentem athletas; Strongylion Amazonem, quam ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comitatu Neronis principis circumlatam. idem fecit puerum, quem amando Brutus Philippiensis cognomine suo inlustrauit. — 83 Theodorus, qui labyrinthum fecit Sami, ipse se ex aere fudit. praeter similitudinis mirabilem famam magna suptilitate celebratur: dextra limam tenet, laeua tribus digits quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste paruitatis ut miraculum: pictam eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca. — Xenocrates, Tisicratis discipulus, ut alii, Euthycratis, uicit utrosque copia signorum. et de sua arte conposuit uolumina. 84 Plures artifices fecere Attali et Eumenis aduersus Gallos proelia, Isigonus, Pyromachus, Stratonicus, Antigonus, qui uolumina condidit de sua arte. Boλthi, quamquam argento melioris, infans eximium anserem strangulat. atque ex omnibus, quae rettuli, clarissima quaeque in urbe iam sunt dicata a Vespasiano principe in templo Pacis aliisque eius operibus, uiolentia Neronis in urbem conuecta et in sellariis domus aureae disposita. 85 Praeterea sunt aequalitate celebrati artifices, sed nullo operum suorum praecipui: Ariston, qui et argentum caelare solitus est, Callides, Ctesias, Cantharus Sicyonius, Diodorus, Critiae discipulus, Deliades, Euphorion, Eunicus et Hecataeus, argenti caelatores, Lesbocles, Prodorus, Pythodicus, Polygnotus, idem pictor e nobilissimis, item e caelatoribus Stratonicus, Scymnus Critiae discipulus. 86 Nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fecerunt, ut Apollodorus, Androbulus, Asclepiodorus, Aleuas philosophos, Apellas et adornantes se feminas, Antignotus et perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, Antimachus, Athenodorus feminas nobiles, Aristodemus et luctatores bigasque cum auriga, philosophos, anus, Seleucum regem. habet gratiam suam huius quoque doryphorus. — 87 Cephisodoti duo fuere: prioris est Mercurius Liberum patrem in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata — persona in incerto est —; sequens philosophus fecit. Colotes, qui cum Phidia Iouem Olympium fecerat, philosophos, item Cleon et Cenchramis et Callicles et Cepis, Chacosthenes et comoedos et athletas, Daippus perixyomenon, Daiphron et Damocritus et Daemon philosophos. — 88 Epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blandiente. Eubuli mulier admirans laudatur, Eubulidis digitis computans. — Micon athletis spectatur, Menogenes quadrigis. Nec minus Niceratus omnia, quae ceteri, adgressus repraesentauit Alcibiaden lampadumque accensum matrem eius Demaraten sacrificantem. — 89 Tisicratis bigae Piston mulierem inposuit, idem fecit Martem et Mercurium, qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum nemo laudet saeuiorem Phalaride tyranno, cui taurum fecit mugitus inclusi hominis pollicitus igni subdito et primus expertus cruciatum eum iustiore saeuitia. huc a simulacris deorum hominumque deuocauerat humanissimam artem. ideo tot conditores eius laborauerant, ut ex ea tormenta fierent! itaque una de causa seruantur opera eius, ut quisquis illa uideat, oderit manus. — 90 Sthennis Cererem, Iouem, Mineruam fecit, qui sunt Romae in Concordiae templo, idem flentes matronas et adorantes sacrificantesque. Simon canem et sagittarium fecit, Stratonicus caelator ille philosophos, copas uterque; 91 athletas autem et armatos et uenatores sacrificantesque Baton, Euchir, Glaucides, Heliodorus, Hicanus, Iophon, Lyson, Leon, Menodorus, Myagrus, Polycrates, Polyidus, Pythocritus, Protogenes, idem pictor e clarissimis, ut dicemus, Patrocles, Pollis, Posidonius, qui et argentum caelauit nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus, Philon, Symenus, Timotheus, Theomnestus, Timarchides, Timon, Tisias, Thrason. 92 Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est Callimachus, semper calumniator sui nec finem habentis diligentiae, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili exemplo adhibendi et curae modum. huius sunt saltantes Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tradunt. non aere captus nec arte, unam tantum Zenonis statuam Cypria expeditione non uendidit Cato, sed quia philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam insigne exemplum. 93 In mentione statuarum est et una non praetereunda, quamquam auctoris incerti, iuxta rostra, Hercules tunicati, sola eo habitu Romae, torua facie sentiensque suprema tunicae. in hac tres sunt tituli: L. Luculli imperatoris de manubiis, alter: pupillum Luculli filium ex S. C. dedicasse, tertius: T. Septimium Sabinum aed. cur. ex priuato in publicem restituisse. tot certaminum tantaeque dignationis simulacrum id fuit. [34,20,94] Nunc praeuertemur ad differentias aeris et mixturas. in Cyprio {coronarium et regulare est utrumque ductile} coronarium tenuatur in lamnas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet, idemque in uncias additis auri scripulis senis praetenui pyropi brattea ignescit. regulare et in aliis fit metallis, itemque caldarium. differentia quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur ab aliis ductile appellatum, quale omne Cyprium est. sed et in ceteris metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius purgatis igni uitiis excoctisque regulare est. — 95 In reliquis generibus palma Campano perhibetur, utensilibus uasis probatissimo. pluribus fit modis. namque Capuae liquatur non carbonis ignibus, sed ligni, purgaturque robore cribro perfusum aqua frigida ac saepius simili modo coquitur, nouissime additis plumbi argentarii Hispaniensis denis libris in centenas aeris. ita lentescit coloremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus aeris adfectant oleo et sale. 96 fit Campano simile in multis partibus Italiae prouinciisque, sed octonas plumbi libras addunt et carbone recocunt propter inopiam ligni. quantum ea res differentiae adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. praeterea semel recoquunt, quod saepius fecisse bonitati plurimum confert. id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius fundi. — 97 Sequens temperatura statuaria est eademque tabularis hoc modo: massa proflatur in primis, mox in proflatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc est ex usu coempti. peculiare in eo condimentum attritu domiti et consuetudine nitoris ueluti mansuefacti. miscentur et plumbi argentarii pondo duodena ac selibrae centenis proflati. — 98 Appellatur etiamnum et formalis temperatura aeris tenerrimi, quoniam nigri plumbi decima portio additur et argentarii uicesima, maximeque ita colorem bibit, quem Graecanicum uocant. — Nouissima est quae uocatur ollaria, uase nomen hoc dante, ternis aut quaternis libris plumbi argentarii in centenas aeris additis. — Cyprio si addatur plumbum, colos purpurae fit in statuarum praetextis. [34,21,99] Aera extersa robiginem celerius trahunt quam neglecta, nisi oleo perunguantur. seruari ea optime in liquida pice tradunt. usus aeris ad perpetuitatem monimentorum iam pridem tralatus est tabulis aereis, in quibus publicae constitutiones inciduntur. [34,22,100] Metalla aeris multis modis instruunt medicinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur, maxime tamen prosunt cadmea. fit sine dubio haec et in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt. namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmea uocatur, fusuris necessarius, medicinae inutilis, sic rursus in fornacibus existit alia, quae originis suae nomen recipit. 101 fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte materiae et camaris lateribusque fornacium pro quantitate leuitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore quam flammae eructarunt, appellata capnitis, exusta et nimia leuitate similis fauillae. interior optuma, camaris dependens et ab eo argumento botryitis nominata, ponderosior haec priore, leuior secuturis — 102 duo eius colores, deterior cinereus, pumicis melior —, friabilis oculorumque medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium, quae propter grauitatem ad camars peruenire non potuit. haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento, planitie crusta uerius quam pumex, intus uaria, ad psoras utilior et cicatrices trahendos. 103 fiunt ex ea duo alia genera: onychitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis, ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, uolneribus maxime utilis. omnis autem cadmea, in Cypri fornacibus optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, ubi in cinerem rediit, extinguitur uino Ammineo quae ad emplastra praeparatur, quae uero ad psoras, aceto. 104 quidam in ollis fictilibus tusam urunt et lauant in mortariis, postea siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam grauissimum spississimumque urit pruna et exustum Chio uino restinguit tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox aqua pluuia macerat iterumque terit quod subsedit, donec cerussae simile fiat, nulla dentium offensa. eadem Iollae ratae, sed quam purissimum eligit lapidem. [34,23,105] cadmeae effectus siccare, persanare, sistere fluctiones, pterygia et sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quidquid in plumbi effectu dicemus. Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque Aegyptii collyrii id modo terunt in coticulis. 106 facit et uomitiones e melle sumptum. uritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere, uasorum circumlito spiramento, in caminis, donec uasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. ustum teritur in mortario Thebaico, aqua pluuia lauatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relinquitur, hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. tunc siccatum in sole in aerea pyxide seruatur. [34,24,107] Et scoria aeris simili modo lauatur, minore effectu quam ipsum aes. sed et aeris flos medicinae utilis est. fit aere fuso et in alias fornaces tralato; ibi flatu crebriore excutiuntur ueluti milii squamae, quas uocant florem; cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur, rubentque similiter squamae aeris, quam uocant lepida, et sic adulteratur flos, ut squama ueneat pro eo. esset autem squama aeris decussa ui clauis, in quos panies aerei feruminantur, in Cypri maxime officinis. omnis differentia haec est, quod squama excutitur ictu isdem panibus, flos cadit sponte. 108 squamae est alterum genus suptilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod uocant stomoma. [34,25,108] Atque haec omnia medici — quod pace eorum dixisse liceat — ignorant. parent nominibus: in tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium medicinae solebat. nunc quotiens incidere in libellos, componere ex iis componere ex iis uolentes aliqua, hoc est inpendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic excitetur! 109 Et squama autem et flos uruntur in patinis fictilibus aut aereis, dein lauantur ut supra ad eosdem usus; squama et amplius narium carnosa uitia, item sedis, et grauitates aurium per fistulam in eas flatu inpulsa et uuas oris farina admota tollit et tonsillas cum melle. fit ex candido aere squama longe Cypria inefficacior. nec non urina pueri prius macerant clauos panesque quidam excussuri squamam, teruntque et aqua pluuia lauant. dant et hydropicis eam drachmis II in mulsi hemina et inlinunt cum polline. [34,26,110] Aeruginis quoque magnus usus est. pluribus fir ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur aes, deraditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso super acetum acre opturatumque operculo. multo prabitor est, si hoc idem squamis fiat. quidam uasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque decumo die. 111 lii uinaceis contegunt totidemque post dies radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt uersantque spathis saepius die, donec absumatur. eandem scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. ocissime uero contingit coronariorum recisamentis in acetum id additis. 112 adulterant marmore trito maxime Rhodiam aeruginem, alii pumice aut cummi. praecipue autem fallit atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia in frendendo. experimentum in uatillo ferreo, nam quae sincera est, suum colorem retinet, quae mixta atramento, rubescit. deprehenditur et papyro galla prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. deprehenditur et uisu maligne uirens. 113 sed siue sinceram siue adulteram aptissimum est elui siccatumque in patina a uri ac uersari, donec fauilla fiat; postea teritur ac reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. lauatur autem aerugo sicut cadmea. uis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo proficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat. — [34,27,114] Hieracium uocatur collyrium, quod ea maxime constat. temperatur autem id hammoniaci unciis IIII, aeruginis Cypriae II, atramenti sutorii, quod chalcanthum uocant, totidem, misyos una, croci VI. haec omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabiritias et albugines et genarum uitia. 115 cruda autem aerugo uolnerariis emplastris miscetur. oris etiam gingiuarumque exulcerationes mirifices emendat et labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, purgat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistularum erodit uitiorumque circa sedem siue per se siue cum hammoniaco inlita uel collyrii modo in fistulas adacta. eadem cum resinae terebenthinae tertia parte subacta lepras tollit. [34,28,116] Est et alterum genus aeruginis, quam uocant scoleca, in Cyprio aere trito alumine et sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo. non fit hoc nisi aestuosissimis diebus circa canis ortum. teritur autem, donec uiride fiat contrahatque se uermiculorum specie, unde et nomen. quod uitiatum ut emendetur, II partes quam fuere aceti miscentur urinae pueri inpubis. idem autem in medicamentis et santerna efficit, qua diximus aurum feruminari. usus utriusque qui aeruginis. scolex fit et per se derasus aerario lapidi, de quo nunc dicemus. [34,29,117] Chalcitim uocant, ex quo et ipso aes coquitur. distat a cadmea, quod illa super terram ex subdialibus petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat se statim, mollis natura, ut uideatur lanugo concreta. est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris et misyeos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. habet autem aeris uenas oblongas. 118 probatur mellei coloris, gracili uenarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et recentem utiliorem esse, quoniam inueterata sori fiat. usus eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingiuas, uuam, tonsillas farina compescere, uoluae uitiis in uellere inponi. cum suco uero porri uerendorum additur emplastirs. 119 maceratur autem in fictili ex aceto, circumlito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum admixto cadmeae pari pondere medicamentum efficit psoricon dictum. quod si II partes chalciditis tertia cadmeae temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum uenhementius, si aceto quam uino temperetur; tosta uero efficacior fit ad eadem omnia. [34,30,120] Sori Aegyptium maxime laudatur, multum superato Cyprio Hispaniensique et Africo, quamquam oculorum curationi quidam utilius putent Cyprium; sed in quacumque natione optimum cui maximum uirus olfactu, tritumque pinguiter nigrescens et spongiosum. stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactum modo uomitiones moueat. et Aegyptium quidem tale, alterius nationis contritum splendescit ut misy et est lapidosius. prodest autem et dentium dolori, si contineatur atque colluat, et ulceribus oris grauibus quaeque serpant. uritur carbonibus ut chalcitis. [34,31,121] Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus, flore eius luteo miscente se ligni pineae fauillae. re uera autem e supra dicto fit lapide, concretum natura discretumque ui, optimum in Cypriorum officinis, cuius notae sunt friati aureae scintillae et, cum teratur, harenosa natura sine terra, chalcitidi similis. hoc admiscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosaceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus. extenuat et scabritias oculorum inueteratas, praecipue utile tonsillis contraque anginas et suppurata. 122 ratio ut XVI drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donec lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit molliri uim eius, mel adspergitur. erodit et callum fistularum ex aceto fouentium et collyriis additur, sistit et sanguinem ulceraque quae serpant quaeue putrescant, absumit et excrescentes carnes. peculiariter uirilitatis uitiis utile et feminarum profluuium sistit. [34,32,123] Graeci cognationem aeris nomine fecerunt et atramento sutorio; appellant enim chalcanthon. nec ullius e mira natura est. fit in Hispaniae puteis stagnisue id genus aquae habentibus. decoquitur ea admixta dulci pari mensura et in piscinas ligneas funditur. immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentae, quibus adhaerescens limus uitreis acinis imaginem quandam uuae reddit. exemptum ita siccatur diebus XXX. color est caeruleus perquam spectabili nitore, uitrumque esse creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis. 124 fit et pluribus modis: genere terrae eo in scrobes cauato, quorum e lateribus destillantes hiberno gelu stirias stagmian uocant, neque est purius aliud. sed ex eo, candidum colorem sentientem uiola, lonchoton appellant. 125 fit et in saxorum catinis pluuia aqua conriuato limo gelante; fit et salis modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. ideo quidam duplici differentia fossile aut facticium appellant, hoc pallidius et quantum colore, tantum bonitate deterius. 126 probant maxime Cyprium in medicinae usu. sumitur ad pellenda uentris animalia drachmae pondere cum melle. purgat et caput dilutum ac naribus instillatum, item stomachum cum melle aut aqua mulsa sumptum. medetur et oculorum scabritiae dolorique et caligini et oris ulceribus. sistit et sanguinem narium, item haemorroidum. extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami, suspendit epiphoras penicillo fronti inpositum, efficas et in emplastris ad purganda uolnera et excrescentia ulcerum. 127 tollit et uuas, uel si decocto tangantur, cum lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos. quod ex eo candicat, in uno usu praefertur uiolaceis, ut grauitati aurium per fistulas inspiretur. uolnera per se inlitum sanat, sed tinguit cicatrices. nuper inuentum ursorum in harena et leonum ora spargere illo, tantaque est uis in adstringendo, ut non queant mordere. [34,33,128] Etiamnum in aerariis reperiuntur quae uocant pompholygem et spodon. differentia, quod pompholyx lotura separatur, spodos inlota est. aliqui quod sit candidum leuissimumque pompholygem dixere et esse aeris ac cadmeae fauillam, spodon nigriorem esse ponderosioremque, derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, aliquando et carbonibus. 129 haec aceto accepto odorem aeris praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. conuenit oculorum medicamentis, quibuscumque uitiis occurrens, et ad omnia quae spodos. hoc solum distat, quod huius elutior uis est. additur et in emplastra, quibus lenis refrigeratio quaeritur et siccatio. utilior ad omnia quae uino lota est. [34,34,130] Spodos Cypria optima. fit autem liquescentibus cadmea et aerario lapide. leuissimum hoc est flaturae totius euolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. quod minus candidum ex ea, inmaturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompholygem uocant. quod uero rubicundius ex iis inuenitur, acriorem uim habet et exulcerat adeo, ut, cum lauatur, si attigit oculos, excaecet. 131 est et mellei coloris spodos, in qua plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque genus lauando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore lotura digitis scabritiae excernuntur. eximia uis est eius, quae uino lauatur. est aliqua et in genere uini differentia. leni enim lota collyriis oculorum minus utilis putatur, eademque efficacior ulceribus, quae manent, uel oris, quae madeant, et omnibus medicamentis, quae parentur contra gangraenas. 132 fit et in argenti fornacibus spdos, quam uocant Lauriotim. utilissima autem oculis adfirmatur quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est uitae ingenia mirari. quippe ne quaerenda essent metalla, uilissimis rebus utilitates easdem excogitauit. [34,35,133] Antispodon uocant cinerem fici arboris uel caprific uel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus uel oleastri uel oleae uel cotonei mali uel lentisci, item ex moris inmaturis, id est candidis, in sole arefactis uel e buxi coma aut pseudocypiri aut rubi aut terebinthi uel oenanthes. taurini quoque glutinis aut linteorum cinerem similiter pollere inuentum est. uruntur omnia ea crudo fictili in fornacibus, donec figlina percoquantur. [34,36,134] In aerariis officinis et smegma fit iam liquato aere ac percocto additis etiamnum carbonibus paulatimque accensis, ac repente uehementiore flatu exspuitur aeris palea quaedam. solum, quo excipiatur, stratum esse debet marilla. [34,37,135] Ab ea discernitur quam in isdem officinis diphrygem uocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. fit et in Cypro ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris faece susidente. differentia est, quod aes ipsum in catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, diphryges remanent. 136 quidam tradunt in fornacibus globos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc aes feruere, ipsum uero non percoqui nisi tralatum in alias fornaces, et esse nondum quendam materiae; id, quod ex cocto supersit, diphryga uocari. ratio eius in medicina similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim saporemque aeris reddat. [34,38,137] Unum etiamnum aeris miraculum non omittemus. Seruilia familia inlustris in fastis trientem aereum pascit auro, argento, consumentem utrumque. origo atque natura eius incomperta mihi est. uerba ipsa de ea re Messallae senis ponam: Seruiliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt. quem ferunt alias creuisse, alias decreuisse uideri et ex eo aut honorem aut deminutionem familiae significare. [34,39,138] Proxime indicari debent metalla ferri. optumo pessimoque uitae instrumento est, siquidem hoc tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus, uites squalore deciso annis omnibus cogimus iuuenescere, hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes, altrocinia, non comminus solum, sed etiam missili uolucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc uero pinnato, quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, ut ocius mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus pinnasque ferro dedimus. 139 quam ob rem culpa eius non naturae fiat accepta. aliquot experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod expulsis regibus populo Romano dedit Porsina nominatim comprehensum inuenimus, ne ferro nisi in agri cultu uteretur. et tum stilo osseo scribere institutum uetustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in tertio consulatu extat edictum in tumultu necis Clodianae prohibentis ullum telum esse in urbe. [34,40,140] et ars antiqua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quoque. Aristonidas artifex, cum exprimere uellet Athamantis furorem Learcho filio praecipitato residentem paenitentia, aes ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem aeris relucente exprimeretur uerecundiae rubor. hoc signum exstat hodie Rhodi. 141 est in eadem urbe et ferreus Hercules, quem fecit Alcon laborum dei patientia inductus. uidemus et Romae scyphos e ferro dicatos in templo Martis Ultoris. obstitit eadem naturae benignitas exigentis ab ferro ipso poenas robigine eademque prouidentia nihil in rebus mortalibus facientis quam quod esset infestissimum mortalitati. [34,41,142] Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, quippe etiam insula Italiae Ilua gignente, minimaque difficultate adgnoscuntur colore ipso terrae manifesto. ratio eadem excoquendis uenis; in Cappadocia tantum quaestio est, aquae an terrae fiat acceptum, quoniam perfusa Ceraso fluuio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit. 143 differentia ferri numerosa. prima in genere terrae caeliue: aliae molle tantum plumboque uicinum subministrant, aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clauis maxime fugiendum, cui prior ratio conuenit; aliud breuitate sola placet clauisque caligariis, aliud robiginem celerius sentit. stricturae uocant hae omnes, quod non in aliis metallis, a stringenda acie uocabulo inposito. 144 et fornacium magna differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes malleorumue rostra. summa autem differentia in aqua, cui subinde candens inmergitur. haec alibi atque alibi utilior nobilitauit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim in Hispania et Turiassonem, Comum in Italia, cum ferraria metalla in iis locis non sint. 145 ex omnibus autem generibus palma Serico ferro est; Seres hoc cum uestibus suis pellibusque mittunt; secunda Parthico. neque alia genera ferri ex mera acie temperantur, ceteris enim admiscetur mollior complexus. in nostro orbe aliubi uena bonitatem hanc praestat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone, aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariae cotes aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies. 146 mirumque, cum excoquatur uena, aquae modo liquari ferrum, postea in spongeas frangi. tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. a ferro sanguis humanus se ulciscitur, contactum namque eo celerius robiginem trahit. [34,42,147] De magnete lapide suo loco dicemus concordiaque, quam cum ferro habet. sola haec materia uirus ab eo lapide accipit retinetque longo tempore, aliud adprehendas ferrum, ut anulorum catena spectetur interdum. quod uolgus imperitum appellat ferrum uiuum, uulneraque talia asperiora fiunt. 148 hic lapis et in Cantabria nascitur, non ut ille magnes uerus caute continua, sed sparsa bulbatione — ita appellant —, nescio an uitro fundendo perinde utilis, nondum enim expertus est quisquam; ferrum utique inficit eadem ui. — Magnete lapide architectus Timochares Alexandriae Arsinoes templum concamarare incohauerat, ut in eo simulacrum e ferro pendere in aλre uideretur. intercessit ipsius mors et Ptolemaei regis, qui id sorori suae iusserat fieri. — [34,43,149] Metallorum omnium uena ferri largissima est Cantabriae. incredibile dictu — totus ex ea materia est, ut in ambitu oceani diximus. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, corrumpitur. rubens non est habile tundendo neque antequam albescere incipiat. aceto aut alumine inlitum fit aeri simile. 150 a robigine uindicatur cerussa et gypso et liquida pice. haec est ferro a Graecis anitpathia dicta. ferunt quidem et religione quadam id fieri et exstare ferream catenam apud Euphraten amnem in urbe, quae Zeugma appellatur, qua Alexander Magnus ibi iunxerit pontem, cuius anulos, qui refecti sint, robigine infestari, carentibus ea prioribus. [34,44,151] Medicina e ferro est et alia quam secandi. namque et circumscribi circulo terue circumlato mucrone et adultis et infantibus prodest contra noxia medicina, et praefixisse in limine euulsos sepulchris clauos aduersus nocturnas lymphationes, pungique leuiter mucrone, quo percussus homo sit, contra dolores laterum pectorumque subitos, qui punctionem adferant. quaedam ustione sanantur, priuatim uero canis rabidi morsus, quippe etiam praeualente morbo expauentesque potum usta plaga ilico liberantur. calfit etiam ferro candente potus in multis uitiis, priuatim uero dysintericis. [34,45,152] Est et robigo ipsa in remediis, et sic proditur sanasse Achilles, siue id aerea siue ferrea cuspide fecit; ita certe pingitur ex ea decutiens gladio. sed robigo ferri deraditur umido ferro clauis ueteribus. 153 potentia eius ligare, siccare, sistere. emendat alopecias inlita. utuntur et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum cera et myrteo oleo, ad ignes uero sacros ex aceto, item ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. sistit et feminarum profluuia inposita uelleribus, plagis quoque recentibus uino diluta et cum murra subacta, condylomatis ex aceto. podagras quoque inlita lenit. [34,46,154] Squama quoque ferri in usu est ex acie aut mucronibus, maxime simili, sed acriore ui quam robigo, quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur. sanguinem sistit, cum uolnera ferro maxime fiant. sistit et feminarum profluuia. inponitur et contra lienum uitia, et haemorroidas compescit ulcerumque serpentia. et genis prodest farinae modo adspersa paullisper. 155 praecipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda uulnera fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus carnes recreandas. componitur hoc modo: propolis oboli VI, Cimoliae cretae drachmae VI, aeris tusi drachmae II, squamae ferri totidem, cerae X, olei sextarius. his adicitur, cum sunt repurganda uolnera aut replenda, ceratum. [34,47,156] Sequitur natura plumbi, cuius duo genera, nigrum atque candidum. pretiosissimum in hoc candidum, Graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in insulas Atlantici maris peti uitilibusque nauigiis et circumsutis corio aduehi. nunc certum est in Lusitania gigni et in Gallaecia summa tellure, harenosa et coloris nigri. 157 pondera tantum ea deprehenditur; interueniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. lauant eas harenas metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. inuenitur et in aurariis metallis, quae alutias uocant, aqua inmissa eluente calculos nigros paullum candore uariatos, quibus eadem grauitas quae auro, et ideo in calathis, quibus aurum colligitur, cum eo remanent; postea caminis separantur conflatique in plumbum album resoluuntur. 158 non it in Gallaecia nigrum, cum uicina Cantabria nigro tantum abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc ei sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album habuit auctoritatem et Iliacis temporibus teste Homero, cassiterum ab eo dictum. 159 plumbi nigri origo duplex est; aut enim sua prouenit uena nec quicquam aliud ex sese parit aut cum argento nascitur mixtisque uenis conflatur. huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae uenae; haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis partibus nonis II. [34,48,160] Stagnum inlitum aereis uasis saporem fecit gratiorem ac compescit uirus aeruginis, mirumque, pondus non auget. specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus, Brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium appellant. iidem et tertiarium uocant, in quo duae sunt nigri portiones et tertia albi. pretium eius in libras XX. hoc fistulae solidantur. 161 inprouiores ad tertiarum additis partibus aequis albi argentarium uocant et eo quae uolunt incoquunt. pretium huius faciunt in p. LXX. albo per se sincero pretium sunt LXXX, nigro VII. Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota umida est. ideo album nulli rei sine mixtura utile est. neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescat argentum, 162 confirmantque, si minus albo nigri, quam satis sit, misceatur, erodi ab eo argentum. album incoquitur aereis operibus Galliarum inuento ita, ut uix discerni possit ab argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis iumentorumque ac iugorum in Alesia oppido; reliqua gloria Biturigum fuit. 163 coepere deinde et esseda sua colisataque ac petorita exornare simili modo, quae iam luxuria ad aurea quoque, non modo argentea, staticula peruenit, quaeque in scyphis cerni prodigum erat, haec in uehiculis adteri cultus uocatur. plumbi albi experimentum in charta est, ut liquefactum pondere uideatur, non calore, rupisse. India neque aes neque plumbum habet gemmisque ac margaritis suis haec permutat. [34,49,164] Nigro plumbo ad fistulas lamnasque utimur, laboriosius in Hispania eruto totasque per Gallias, sed in Brittannia summo terrae corio adeo large, ut lex ultro dicatur, ne plus certo modo fiat. nigri generibus haec sunt nomina: Iouetanum, Caprariense, Oleastrense, nec differentia ulla scoria modo excocta diligenter. mirum in his solis metallis, quod derelicta fertilius reuiuescunt. 165 hoc uidetur facere laxatis spiramentis ad satietatem infussu aλr, aeque ut feminas quasdam fecundiores facere abortus. nuper id conpertum in Baetica Samariensi metallo, quod locari solitum annuis, postquam obliteratum erat, locatum est. simili modo Antonianum in eadem prouincia pari locatione peruenit ad HS uectigalis. mirum et addita aqua non liquescere uasa e plumbo, eadem, si in aquam addantur calculus uel aereus quadrans, peruri. [34,50,166] In medicina per se plumbi usus cicatrices reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis frigidiore natura inhibere inpetus ueneris uisaque in quiete ueneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi. his lamnis Caluus orator cohibuisse se traditur uiresque corporis studiorum labori custodisse. Nero, quoniam ita placuit diis, princeps, lamna pectori inposita sub ea cantica exclamans alendis uocibus demonstrauit rationem. 167 coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sulpure et ferro mixtis. cum coquatur, munienda in eo opere foramina spiritus conuenit; alioqui plumbi fornacium halitus noxius sentitur. et pestilens est, canibus ocissime, omnium uero metallorum muscis et culicibus, quam ob rem non sunt ea taedia in metallis. 168 quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plumbeis addita aqua caelesti, donec crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum diuiditur in pastillos. quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii uero acetum, alii uinum, alii adipem, alii rosam. 169 quidam in lapideo mortario et maxime Thebaico plumbeum pistillum terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id autem quod ustum est plumbum lauatur ut stibis et cadmea. potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices; usu est eodem et in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum excrescentiaue rimasque sedis aut haemorroidas et condylomata. 170 ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque quae chartis ratio profectus. uritur autem in patinis per lamnas minutas cum sulpure, uersatum rudibus ferreis aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein refrigeratum teritur in farinam. alii alimatam scobem in fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figlinum. aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hordeum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt sic plumbum spodio Cyprio. [34,51,171] Scoria quoque plumbi in usu est. optima quae maxime ad luteum colorem accedit, sine plumbi reliquiis aut sulpuris specie et terra carens. lauatur haec in mortariis minutim fracta, donec aqua luteum colorem trahat, et transfunditur in uas purum, idque saepius, usque dum subsidat quod utilissimum est. effectus habet eosdem quos plumbum, sed acriores. mirarique succurrit experientiam uitae, ne faece quidem rerum excrementorumque foeditate intemptata tot modis. [34,52,172] Fit et spodium ex plumbo eodem modo quo ex Cyprio aere; lauatur in linteis raris aqua caelesti separaturque terrenum transfusione; cribratum teritur. quidam puluerem eum pinnis digerere malunt ac terere in uino odorato. [34,53,173] Est et molybdaena, quam alio loco galenam appellauimus, uena argenti plumbique communis. melior haec, quanto magis aurei coloris quantoque minus plumbosa, friabilis et modice grauis. cocta cum oleo iocineris colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam uocant. laudatissima quae in Zephyrio fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae. coquuntur lauanturque scoriae modo. 174 ususu in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e libris III et cerae libra, olei III heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fouenda calida. [34,54,175] Psimithium quoque, hoc est cerussam, plumbariae dant officinae, laudatissimam in Thodo. fit autem ramentis plumbi tenuissimis super uas aceti asperrimi inpositis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque aceto admixto in pastillos diuiditur et in sole siccatur aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo opturatos per dies X derasoque ceu situ ac rursus reiecto, donec deficiat materia. 176 quod derasum est, teritur et cribratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec rufescat et simile sandaracae fiat. dein lauatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur. siccatur postea similiter et in pastillos diuiditur. uis eius eadem quae supra dictis, lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem feminarum. est autem letalis potu sicut spuma argenti. postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit. [34,55,177] Sandaracae quoque propemodum dicta natura est. inuenitur autem et in aurariis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis uirus sulpuris redolens ac pura friabilisque. ualet purgare, sistere, excalfacere, erodere, summa eius dote septica. explet alopecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; fauces purgat cum melle sumpta uocemque limpidam et canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque cum cedro ipso nidore isdem medetur. [34,56,178] Et arrhenicum ex eadem est materia. quod optimum, coloris etiam in auro excellentis; quod uero pallidius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. utraque haec squamosa, illud uero siccum purumque, gracili uenarum discursu fissile. uis eadem quae supra, sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata et quidquid excrescit. torretur, ut ualdius prosit, in noua testa, donec mutet colorem.