Plaute : Casina : texte latin uniquementRETOUR À L’ENTRÉE DU SITEALLER A LA TABLE DES MATIERES DE PLAUTE PLAUTE CASINA texte bilingue texte français seul PERSONAE CHALINUS SERVUS OLYMPIO VILICUS CLEOSTRATA MULIER PARDALISCA ANCILLA MYRRHINA MULIER LYSIDAMUS SENEX ALCESIMUS SENEX CITRIO COQUUS ANCILAE ARGUMENTUM Conservam uxorem duo conservi expetunt. Alium senex adlegat, alium filius. Sors adiuvat senem; verum decipitur dolis. Ita ei subiicitur pro puella servolus Nequam, qui dominum mulcat atque vilicum. Adulescens ducit civem Casinam cognitam. PROLOGUS Salvere iubeo spectatores optumos, Fidem qui facitis maxumi; et uos Fides. si verum dixi, signum clarum date mihi, ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam. Qui utuntur vino vetere, sapienteis puto, 5 et qui lubenter veteres spectant fabulas. Antiqua opera et verba quom vobis placent, aequom placere 'st ante veteres fabulas. Nam, nunc novae quae prodeunt, comoediae, 10 multo sunt nequiores, quam numi novi. Nos postquam populi rumore intelleximus; studiose expetere vos Plautinas fabulas, antiquam eius edimus comoediam, quam uos probastis, qui estis in senioribus: nam iuniorum qui sunt, non gnorunt, scio, 15 verum ut cognoscant, dabimus operam sedulo. Haec quom primum acta 'st, vicit omneis fabulas. Ea tempestate flos poetarum fuit, qui nunc abierunt hinc in communem locum. Sed absenteis tamen prosunt pro praesentibus. 20 Vos omneis opere magno esse oratum volo, benigne ut operam detis ad nostrum gregem. Eiicite ex animo curam atque alienum aes; ne quis formidet flagitatorem suum. Ludi sunt : ludus datus est argentariis, 25 Tranquillum 'st; alcedonia sunt circum Forum, ratione utuntur: ludis poscunt neminem; secundum ludos reddunt autem nemini. Aures vocivae si sunt, animum advortite: comoediai nomen dare vobis volo. 30 Clerumenoe vocatur hac comoedia graece, latine Sortienteis. Diphilus hanc graece scribsit, post id rursum denuo latine Plautus cum latranti nomine. Senex maritus heic habitat: eii est filius; 35 is una cum patre in illisce habitat aedibus. Est eii quidam servos, qui in morbo cubat : imo, hercle, vro in lecto, nequid mentiar. Is seruos... sed abhinc annos factum'st sedecim, quom conspicatus est primo crepusculo 40 puellam exponi; adit extemplo ad mulierem, quae illam exponebat; orat, ut eam det sibi; exorat, abfert, detulit recta domum; dat herae suae, orat, ut eam curet, educet. Hera fecit; educavit magna industria, 45 quasi si esset ex se gnata, non multo secus. Postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris placere posset, at eam puellam hic senex amat ecflictim et item contra filius. Sibi nunc uterque contra legiones parat, 50 paterque filiusque, clam alter alterum. Pater adlegavit vilicum, qui posceret sibi istam uxorem: is sperat, si eii sit data, sibi fore paratas, clam uxorem, excubias foris. Filius is autem armigerum adlegauit suum, 55 qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id inpetret, futurum, quod amat, intra praesepis suas. Uxor senis sensit virum amori operam dare: propterea ea una consentit cum folio. Ille autem postquam filium sensit suum 60 eandem illam amare, et esse inpedimento sibi; hinc adulescentem peregre ablegavit pater. Sciens eius mater ei dat operam, absenti tamen. Is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia in urbem non redibit; Plautus noluit, 65 pontem interrupit, qui erat eii in itinere. Sunt heic, quos credo nunc inter se dicere: "Quaeso, hercle, quid istuc est? Seruileis nubtiae? Seruine uxorem ducent, aut poscent sibi? Novom adtulerunt, quod fit nusquam gentium." 70 At ego aio id fieri in Graecia et Carthagini, et heic in nostra terra, in Apulia. Maioreque opera ibi seruileis nubtiae, quam liberaleis etiam curari solent. Id ni fit, mecum pignus, si quis volt, dato 75 in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet, vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus. Quid nunc? nihil agitis; sentio, nemo sitit. Revortar ad illam puellam exposititiam quam servi summa ui sibi uxorem expetunt. 80 Ea invenietur et pudica et libera, ingenua Atheniensis: neque quidquam stupri faciet profecto in hac quidem comoedia. Mox, hercle, vero post, transacta fabula, argentum si quis dederit, ut ego subspicor, 85 ultro ibit nubtum, non manebit auspices. Tantum 'st : valete, bene rem gerite, et nincite virtute vera, quod fecistis antidhac. ACTUS I OLYMPIO VILICUS, CHALINUS SERVUS OLYMPIO Non mihi licere meam rem me solum, ut volo, loqui atque cogitare, sine ted arbitro? Quid tu, malum, me sequere? CHALINUS Quia certum 'st mihi, quasi umbra, quoquo ibis tu, te persequi. Quin, edepol, etiam, si in crucem uis pergere, 5 sequi decretum 'st: dehinc coniicito caeterum, possisne, necne, clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas. OLYMPIO Quid tibi negoti mecum 'st? CHALINUS Quid ais, inpudens? Quid in urbe reptas, villice haud magni preti? 10 OLYMPIO Lubet. CHALINUS Quin ruri es in praefectura tua? Quin potius, quod legatum 'st tibi negotium, id curas, atque urbanis rebus te abstines? Huc mihi venisti sponsam praereptum meam ? Abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. 15 OLYMPIO Chaline, non sum ego oblitus opficium meum. Praefeci, ruri recte qui curet tamen. Ego, huc quod veni in urbem ubi inpetravero, Uxorem ut istanc ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, 20 quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, rure incubabo usque in praefectura mea. CHALINUS Tun' illam ducas? Hercle, me suspendio, quam tu eius potior fias, satiu 'st mortuum. OLYMPIO Mea praeda est illa: proin' tu te in laqueum induas. 25 CHALINUS Ex sterquilino ecfosse, tua illaec praeda sit? OLYMPIO Scies hoc ita esse. Vae tibi, quot te modis, si vivo, habebo in nubtiis miserum meis. CHALINUS Quid tu mihi facies? OLYMPIO Egone quid faciam tibi? Primum omnium huic lucebis novae nubtae facem, 30 postilla ut semper inprobus nihilque sis. Post id locorum, quando ad villam veneris, dabitur tibi amphora una, et una semita, fons unus, unum ahenum et octo dolia: quae nisi erunt semper plena, ego te inplebo flagris. 35 Ita te adgerunda curvom aqua faciam probe, ut postilena possit ex te fieri. Post autem, ruri nisi tu acervom ederis aut, quasi lumbricus terram; quod te postules gustare quicquam, nunquam, edepol, ieiunium 40 ieiunum 'st aeque, atque ego ruri reddibo te. Pos tid, quom lassus fueris et famelicus, noctu ut condigne te cubes, curabitur. CHALINUS Quid facies? OLYMPIO Concludere in fenestram firmiter, unde auscultare possis, quom ego illam ausculer; 45 quom mihi illa dicet: "Mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festiuitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine, amabo, te amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus." 50 Quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, Quasi mus, in medio pariete vorsabere. Nunc ne tu te mihi respondere postules, abeo intro; taedet sermonis tui. CHALINUS Te sequor. Heic quidem, pol, certo nihil ages sine me arbitro. 55 ACTUS II CLEOSTRATA, PARDALISCA CLEOSTRATA Obsignate cellas, referte anulum ad me: ego huc transeo in proxumum ad meam uicinam. Vir siquid uolet me, facite hinc arcessatis. PARDALISCA Prandium iusserat senex sibi parari. CLEOSTRATA St, 60 tace atque abi; neque paro, neque hodie coquetur, quando is mi et filio advorsatur suo Animique amorisque causa sui, flagitium illud hominis ! ego illum fame, ego illum siti, maledictis, malefactis, amatorem ulciscar. 65 Ego, pol, illum probe inconmodis dictis angam; faciam uti, proinde ut est dignus uitam colat, Acheruntis pabulum, flagiti persequentem, stabulum nequitiae. 70 Nunc hinc meas fortunas eo questum ad uicinas. Sed foris concrepuit; atque ea ipsa, eccam egreditur foras. Non, pol, per tempus iter mi incepi. II, ii MURRHINA. CLEOSTRATA MYRRHINA Sequimini, comites, in proxumum me huc. Heus vos; ecquis haec, quae loquar, audit? 75 Ego eheic ero, vir si aut quispiam quaeret. Nam ubi domi sola sum, sopor manus caluitur. Iussin' colum ferri mihi? CLEOSTRATA Murrhina, salve. MURRHINA Salve, mecastor: sed quid tu es tristis, amabo? CLEOSTRATA Ita solent omneis, quae sunt male nubtae; 80 domi et foris aegre quod sit satis semper 'st. Nam ego ibam ad te. MURRHINA Et, pol, ego istuc ad te : sed quid est, quod tuo nunc animo aegre est? Nam quod tibi est aegre idem mihi est dividiae. CLEOSTRATA Credo, ecastor; nam vicinam neminem amo merito magis quam te, 85 nec qua in plura sint mihi quae ego uelim. MURRHINA Amo te, atque istuc expeto scire, quid sit. CLEOSTRATA Vir pessumis me modis despicatur domi. MURRHINA Hem. Quid est? dic idem hoc; nam, pol, haud satis meo 90 corde adcepi querelas tuas, obsecro. CLEOSTRATA Vir me habet pessumis despicatam modis Nec mihi ius meum obtinendi optio 'st. MURRHINA Mira sunt, vera si praedicas; nam viri ius suom ad mulieres obtinere haud queunt. CLEOSTRATA Quin, mihi ancillulam ingratis postulat, 95 quae mea 'st, quae meo educta sumtu siet, vilico suo se dare: sed ipsus eam amat. MURRHINA Obsecro, tace. CLEOSTRATA Nam heic nunc licet dicere; nos sumus. MURRHINA Ita 'st : ude ea tibi 'st? Nam peculi probam nil habere addecet 100 clam virum : et quae habet partum, ei haud commodi 'st, quin viro aut subtrahat, aut stupro invenerit. Hoc uiri censeo esse omne, quicquid tuum 'st. CLEOSTRATA Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris. MURRHINA Tace, sis, stulta, et mihi ausculta : 105 noli, sis, tu illi advorsari: sine amet, sine quod lubet, id faciat : quando tibi nil domi deliquom 'st. CLEOSTRATA Satin' sana es? nam tu quidem advorsus tuam istaec rem loquere. 110 MURRHINA Insipiens ! Semper tu huic uerbo uitato abs tuo uiro. CLEOSTRATA Quoi verbo? MURRHINA I foras, mulier. CLEOSTRATA St ! Tace. MYRRHINA Quid est? CLEOSTRATA Hem. MURRHINA Quis est, quem uides? CLEOSTRATA Vir eccum it. Intro abi, adpropera,age, amabo. MYRRHINA Inpetras: abeo. CLEOSTRATA Mox magis quom otium mihi et tibi erit, igitur tecum loquar; nunc uale. 115 MURRHINA Valeas. II, iii LYSIDAMUS, CLEOSTRATA LYSIDAMUS Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire. Nec potis quidquam conmemorari, quod plus salis, plusque leporis hodie habeat. Cocos equidem nimis demiror, qui tot utuntur condimentis. Eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat. Nam ubi amor condimentum inerit, quoivis placiturum credo, 120 neque salsum, neque suaue esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur. Fel quod amarum 'st, id mel faciet, hominem ex tristi lepidum et lenem. Hanc ego de me coniecturam domi facio, magis quam ex auditis, qui, quam amo Casinam magis, initio munditiis munditiam antideo. Myropolas omneis solicito; ubicumque est lepidum unguentum, unguor, 125 ut illi placeam; et placeo, ut uideor. Sed uxor me excruciat, quia vivit. Tristem asdtare adspicio: blande haec mihi mala res adpellanda 'st. Uxor mea, meaque amoenitas, quid tu agis? CLEOSTRATA Abi, atque abstine manum. LYSIDAMUS Eia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo Ioui. Quo nunc abis? 130 CLEOSTRATA Mitte me. LYSIDAMUS Mane. CLEOSTRATA Non maneo. LYSIDAMUS At, pol, ego te sequar. CLEOSTRATA Obsecro, sanun' es? LYSIDAMUS Sanus, quom te amo. CLEOSTRATA Nolo ames. LYSIDAMUS Non potes inpetrare. CLEOSTRATA Enecas. LYSIDAMUS Vera dicas velim. CLEOSTRATA Credo ego istuc tibi. LYSIDAMUS Respice, oh, mi lepos ! CLEOSTRATA Nempe ita, uti tu mihi es. Unde heic, amabo, unguenta olent? 135 LYSIDAMUS Oh, perii ! Manufesto miser teneor : cesso caput pallio detergere? Ut te bonus Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti. CLEOSTRATA Eho tu, nihili, cana culex: vix teneor, quin quae decent te dicam; senecta aetate unguentatus per vias, ingnaue, incedis? LYSIDAMUS Pol, ego,amico dedi quoidam operam, dum emit unguenta. 140 CLEOSTRATA Ut cito conmentus est ! Ecquid te pudet? LYSIDAMUS Omnia quae tu vis. CLEOSTRATA Ubi in lustra iacuisti? LYSIDAMUS Egon in lustra? CLEOSTRATA Scio plus, quam tu me arbitrare. LYSIDAMUS Quid id est? quid tu scis? CLEOSTRATA Te sene omnium senem neminem esse ingnaviorem. Unde is, nihili? ubi fuisti? ubi lustratus? ubi bibisti? 145 Adest, mecastor: vide palliolum ut rugat. LYSIDAMUS Di me et te infelicent si ego in os meum hodie vini guttam indidi. CLEOSTRATA Imo age, ut lubet. Bibe, es, disperde rem. LYSIDAMUS Ohe, iam satis, uxor; comprime te? nimium tinnis, relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges. 150 Sed quid ais? iam domuisti animum, potius ut, quod uir uelit fieri, id facias, quam advorsere contra? CLEOSTRATA Qua de re? LYSIDAMUS Rogas? Super ancilla Casina, ut detur nubtum nostro villico, seruo frugi, atque ubi illi bene sit, ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros, quos pariat sibi, 155 potius quam illi seruo nequam des armigero, nihili atque inprobo, quoi homini hodie peculi numus non est plumbeus. CLEOSTRATA Mirum, ecastor te senecta aetate opficium tuum non meminisse ? LYSIDAMUS Quid iam ! CLEOSTRATA Quia, si facias recte aut conmode, me sinas curare ancillas, quae mea 'st curatio. 160 LYSIDAMUS Qui, malum, homini scutigerulo dare lubet? CLEOSTRATA Quia enim filio nos oportet opitulari unico. LYSIDAMUS At quamquam unicu'st, nihilo magis ille unicu'st mihi filius, quam ego illi pater: illum mihi aequiu'st, quam me illi, quae volo, concedere. CLEOSTRATA Tute, ecastor, tibi, homo, malam rem quaeris. 165 LYSIDAMUS Ssubolet, sentio. Egone? CLEOSTRATA Tu. Nam quid frigutis? quid istuc tam cupide cupis? LYSIDAMUS Ut enim frugi seruo detur potius, quam servo inprobo. CLEOSTRATA Quid si ego inpetro atque exoro a villico, causa mea ut eam illi permittat? LYSIDAMUS Quid si ego autem ab armigero inpetro, eam illi permittat? atque hoc credo inpetrassere. 170 CLEOSTRATA Conuenit : vis tuis Chalinum huc evocem verbis foras? Tu eum orato, ego autem orabo villicum. LYSIDAMUS Sane volo. CLEOSTRATA Iam heic erit: nunc experiemur, nostrum uter sit blandior. LYSIDAMUS Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. Ego discrucior miser amore : illa autem quasi ob industriam 175 mi advorsatur. Subolet hoc iam uxori, quod ego machinor; propter eam rem magis armigero dat operam de industria. II, iv LYSIDAMUS, CHALINUS LYSIDAMUS Qui illum di omneis deaeque perdant. CHALINUS Te uxor aiebat tua me vocare. LYSIDAMUS Ego enim vocari iussi. CHALINUS Eloquere quid uelis? LYSIDAMUS Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui. 180 CHALINUS Stultitia est ei te esse tristem quoius potestas plus potest. LYSIDAMUS Pro ! bonae frugi hominem te iam pridem esse arbitror. CHALINUS Intellego. Quin, si ita arbitrare, emittis me manu? LYSIDAMUS Quin, id volo. Sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas. CHALINUS Quid velis, modo id velim me scire. 185 LYSIDAMUS Ausculta ergo, loquar. Casinam ego uxorem promisi villico nostro dare. CHALINUS At tua uxor filiusque promiserunt mi. LYSIDAMUS Scio. Sed utrum nunc tu caelibem esse te mavis liberum, an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos? Optio haec tua' st: utram harum vis, conditionem adcipe. 190 CHALINUS Liber si sim, meo periclo vivam, nunc vivo tuo. De Casina certum 'st concedere homini gnato nemini. LYSIDAMUS Intro, abi, atque actutum uxorem huc evoca ante aedeis cito. Et sitellam huc tecum adferto cum aqua et sorteis. CHALINUS Satis placet. LYSIDAMUS Ego, pol, istam iam aliquovorsum tragulam decidero. 195 Nam si sic nihil inpetrare potero, saltem sortiar. Ibi ego te et subfragatores tuos ulciscar. CHALINUS Attamen mi obtinget sors. LYSIDAMUS Ut quidem, pol, pereas cruciatu malo. CHALINUS Illa mihi nubet; machinare quodlubet quovis modo. LYSIDAMUS Abin' hinc ab oculis? 200 CHALINUS Invitus me vides; vivam tamen. LYSIDAMUS Sumne ego miser homo? satin' omneis res sunt advorsae mihi? Iam metuo, ne Olympionem mea uxor exorauerit, ne Casinam ducat; si id factum'st, ecce me nullum senem : si non impetravit, etiam specula in sortitu 'st mihi. Si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam 205 eumque incumbam. Sed progreditur optume, eccum Olympio. II, v OLYMPIO. LYSIDAMUS OLYMPIO Una, edepol, opera in furnum calidum condito, atque ibi torreto me pro pane rubido, hera, quam istam operam a me inpetres, quod postulas. LYSIDAMUS Salvos sum, salva spes est, ut verba audio. 210 OLYMPIO Quid tu me uera libertate territas? Quin ? si tu nolis filiusque etiam tuus, vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri. LYSIDAMUS Quid istuc est? quicum litigas, Olympio? 215 OLYMPIO Cum eadem, qua tu semper. LYSIDAMUS Cum uxore mea? OLYMPIO Quam tu mi uxorem? quasi uenator tu quidem es, dies atque nocteis cum cane aetatem exigis. LYSIDAMUS Quid agit? quid loquitur tecum? OLYMPIO Orat obsecrat ne Casinam uxorem ducam. 220 LYSIDAMUS Quid tu postea? OLYMPIO Negavi enim ipsi me concessurum Iovi, si is mecum oraret. LYSIDAMUS Di te servassint mihi. OLYMPIO Nunc in fermento tota 'st: ita turget mihi. LYSIDAMUS Edepol, ego illam mediam diruptam velim. OLYMPIO Credo, edepol, esse, siquidem tu frugi bonae es. 225 Verum, edepol, tua mihi odiosa 'st amatio: inimica tua 'st uxor mihi, inimicus filius, inimici familiareis. LYSIDAMUS Quid id refert tua? Unus tibi hic dum propitius sit Iupiter, tu istos minutos cave deos floccifeceris. 230 OLYMPIO Nugae sunt istae magnae: quasi tu nescias repente ut emoriantur humani Ioveis. Sed tandem si tu Iupiter sis emortuus, quom ad deos minores redierit regnum tuum, quis mihi subveniet tergo, aut capiti, aut cruribus? 235 LYSIDAMUS Opinione melius res tibi habet tua, si hoc inpetramus, ut ego cum Casina cubem. OLYMPIO Non, hercle, opinor posse, ita uxor acriter Tua instat, ne mihi detur. LYSIDAMUS At ego sic agam: coniiciam sorteis in sitellam, et sortiar 240 tibi et Chalino. Ita rem gnatam intellego; necessum 'st vorsis gladiis depugnarier. OLYMPIO Quid, si sors aliter, quam voles, evenerit? LYSIDAMUS Benedice. Dis sum fretus, deos sperabimus. OLYMPIO Non istuc ego verbum emissim titicillitio. 245 Nam omneis mortaleis diis sunt freti: sed tamen vidi ego diis fretos saepe multos decipi. LYSIDAMUS Tace parum. OLYMPIO Quid vis? LYSIDAMUS Eccum, exit foras Chalinus intus cum sitella et sortibus. Nunc nos conlatis signis depugnabimus. 250 II, vi CLEOSTRATA, CHALINUS, LYSIDAMUS, OLYMPIO CLEOSTRATA Face, Chaline, me certiorem, quid meus vir me velit. CHALINUS Ille, edepol, videre ardentem te extra portam mortuam. CLEOSTRATA Credo, ecastor, velle. CHALINUS At, pol, ego haud credo, sed certo scio. LYSIDAMUS Plus artificum 'st mi ,quam rebar:;hariolum hunc habeo domi. Quid si propius adtollamus signa, eamusque obviam? 255 Sequere. Quid vos agitis? CHALINUS Adsunt, quae inperavisti omnia, uxor, sorteis, situla, atque egomet. OLYMPIO Te uno adest plus, quam ego volo. CHALINUS Tibi quidem, edepol, ita uidetur: stimulus ego nunc sum tibi. Eo dico, corculum adsudascis iam ex metu, mastigia. CLEOSTRATA Tace, Chaline. Comprime istum. 260 OLYMPIO Imo istunc, qui didicit dare. LYSIDAMUS Adpone heic sitellam, sorteis cedo mihi: animum advortite. Atqui ego censui abs te posse hoc me inpetrare, uxor mea, Casina ut uxor mihi daretur, et nunc etiam censeo. CLEOSTRATA Tibi daretur illa? LYSIDAMUS Mihi enim ? ah, non id volui dicere: dum mihi volui, huic dixi : atque adeo mihi dum cupio perperam 265 iamdudum, hercle, fabulor. CLEOSTRATA Pol, tu quidem, atque etiam facis. LYSIDAMUS Huic, imo, hercle, mlhi : vah, tandem redii vix veram in viam. CLEOSTRATA Per, pol, saepe peccas. LYSIDAMUS Ita fit, ubi quid tanto opere expetas. Sed te, uterque tuo pro iure, ego atque hic oramus. CLEOSTRATA Quid est? LYSIDAMUS Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro villico 270 gratiam facias. CLEOSTRATA At, pol, ego nec facio, neque censeo. LYSIDAMUS Tum igitur ego sorteis utrimque iam. CLEOSTRATA Quis vetat? LYSIDAMUS Optumum atque aequissumum istud esse, iure iudico. Postremo, si illuc, quod volumus, eveniet, gaudebimus: Sin secus, patiemur animis aequis. Tene sortem tibi. 275 Vide quid scribtum 'st. OLYMPIO Unum. CHALINUS Iniquom 'st, quia isti prius, quam mihi est. LYSIDAMUS Adcipe hanc sis. CHALINUS Cedo; mane: unum venit in mentem modo. Vide, ne qua illeic insit alia sortis sub aqua. LYSIDAMUS Verbero, men' te censes esse? Nulla 'st: habe quietum animum modo. CHALINUS Quod bonum atque fortunatum sit mihi, tuum magnum malum. 280 OLYMPIO Tibi quidem, edepol, credo, eveniet: gnovi pietatem tuam. Sed manedum: num ista aut populna sors, aut abiegna est tua? CHALINUS Quid tu id curas? OLYMPIO Quia enim metuo, ne in aqua summa natet. LYSIDAMUS Euge : cave : coniicite sorteis nunc iam ambo huc : eccere. Uxor, aequa. 285 OLYMPIO Noli uxori credere. LYSIDAMUS Habe animum bonum. OLYMPIO Credo, hercle, hodie deuotabit sorteis, si adtigerit. LYSIDAMUS Tace. OLYMPIO Taceo; deos quaeso... CHALINUS Ut quidem tu hodie canem et furcam feras. OLYMPIO Mi ut sortito eveniat. CHALINUS Ut quidem, hercle, pedibus pendeas. OLYMPIO At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos. CHALINUS Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi. 290 Periisti. LYSIDAMUS Animum advortite, amabo. OLYMPIO Taceo. LYSIDAMUS Nunc tu, Cleostrata, ne a me memores malitiose de hac re factum aut subspices, tibi permitto: tute sorti. OLYMPIO Perdis me. CHALINUS Lucrum facit. CLEOSTRATA Benefacis. CHALINUS Deos quaeso, ut tua sors ex sitella ecfugerit. OLYMPIO Ain' tu? quia tu es fugitivos, omneis te imitari cupis? 295 Utinam tua quidem sicut Herculeis praedicant quondam prognatis, ista in sortiendo sors deliquerit. OLYMPIO Tu ut liquescas, ipse, actutum virgis calefactabere. LYSIDAMUS Hoc age, sis, Olympio. OLYMPIO Si hic litteratus me sinat. LYSIDAMUS Quod bonum atque fortunatum mihi sit. 300 OLYMPIO Ita vero, et mihi. CHALINUS Non. OLYMPIO Imo, hercle CHALINUS Imo mihi, hercle LYSIDAMUS Hic vincet, tu vives miser. Praecide os tu illi hodie: age, ecquid fit? CLEOSTRATA Ne obiiexis manum. OLYMPIO Compressan' palma an porrecta ferio? LYSIDAMUS Age ut vis. OLYMPIO Hem tibi. CLEOSTRATA Quid tibi istunc tactio 'st? OLYMPIO Quia Iupiter iussit meus. CLEOSTRATA Feri malam ut ille rursum. 305 OLYMPIO Perii, pugnis caedor, Iupiter. LYSIDAMUS Quid tibi tactio hunc fuit? CHALINUS Quia iussit haec Iuno mea. LYSIDAMUS Patiundum 'st, siquidem me uiuo mea uxor inperium exhibet. CLEOSTRATA Tam huic loqui licere oportet, quam isti. OLYMPIO Cur omen mihi vituperat? LYSIDAMUS Malo, Chaline, tibi cavendum censeo. CHALINUS Temperi, postquam obpugnatum 'st os. 310 LYSIDAMUS Age, uxor mea, nunc iam sorti: vos advortite animum : praebe tu OLYMPIO Ubi sim nescio. Perii ! cor lienosum, opinor, habeo: iamdudum salit; de labore pectus tundit. CLEOSTRATA Teneo sortem. LYSIDAMUS Ecfer foras. CHALINUS Iamne mortuis? OLYMPIO Ostende; mea 'st. CHALINUS Mala crux ea est quidem. CLEOSTRATA Victus es, Chaline. 315 LYSIDAMUS Cum nos diu vivere, Olympio, gaudeo. OLYMPIO Pietate factum 'st mea atque maiorum meum. LYSIDAMUS Intro abi, uxor, atque adorna nubtias. CLEOSTRATA Faciam, ut iubes. LYSIDAMUS Scin' tu rus hinc esse ad uillam longe, quo ducat? CLEOSTRATA Scio. LYSIDAMUS Intro abi: et quamquam hoc tibi 'st aegre, tamen fac adcures. CLEOSTRATA Licet. LYSIDAMUS Eamus nos quoque intro: hortemur, ut properent. OLYMPIO Numquid moror? LYSIDAMUS Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero. II, vii CHALINUS Si nunc me suspendam, meam operam luserim et praeter operam restim sumtifecerim, et meis inimicis uoluptatem creauerim. Quid opu 'st, qui sic mortuos tequidem tamen? 325 Sorti sum victus: Casina nubet villico. Atque id non tam aegre 'st iam vicisse villicum quam id expetiuisse opere tam magno senem, ne ea mihi daretur, atque ut illi nuberet. Ut ille trepidabat ! ut festinabat miser ! 330 ut subsultabat, postquam uicit villicus ! Atat, concedam huc; audio aperiri foreis mihi benevolenteis : atque a me prodeunt. Heic ex insidiis hisce ego insidias dabo. II, vii OLYMPIO, LYSIDAMUS, CALINVS OLYMPIO Sine modo rus veniat, ego remittam ad te virum 335 cum furca in urbem, tamquam carbonarium. LYSIDAMUS Ita fieri oportet. OLYMPIO Factum et curatum dabo. LYSIDAMUS Volui Chalinum, si domi esset, mittere tecum opsonatum, ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem. 340 CHALINUS Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam. Captandu'st horum clanculum sermo mihi. Nam illorum me alter cruciat, alter macerat. At candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi : protollo mortem mihi. 345 Certum 'st, hunc Acheruntem praemittam prius. OLYMPIO Ut tibi ego inuentus sum obsequens ! quod maxume cupiebas, eius copiam feci tibi: Erit hodie tecum, quod amas, clam uxorem. LYSIDAMUS Tace. Ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra, 350 ob istam rem quin te deosculer, voluptas mea. CHALINUS Quid ? deosculere? quae res? quae uoluptas tua? OLYMPIO Ecquid amas nunc me? LYSIDAMUS Imo, edepol, me, quam te, minus. Licetne amplecti te? CHALINUS Quid ? amplecti? OLYMPIO Licet. LYSIDAMUS Ut, quia te tango, mel mi videor lingere. 355 CHALINUS Ecfodere, hercle, hic volt, credo, vesicam villico. OLYMPIO Ultro te, amator, apage te a dorso meo. CHALINUS Hodie, hercle, opinor, hi conturbabunt pedes : solet hic barbatos sane sectari senex. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit villicum : 360 et idem me pridem, quom ei aduvrsum veneram, facere atriensem voluerat sub ianua. OLYMPIO Ut tibi morigerus hodie ? ut voluptati fui ! LYSIDAMUS Ut tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi. Ut ego hodie Casillam deosculabor ! ut mihi 365 bona multa faciam, clam meam uxorem ! CHALINUS Attate ! Nunc, pol, ego demum in rectam redii semitam. Hic ipsus Casinam deperit; habeo viros. LYSIDAMUS Iam, hercle, amplexari, iam osculari gestio. OLYMPIO Sine prius deduci : quid, malum, properas? 370 LYSIDAMUS Amo. OLYMPIO At non, opinor, fieri hoc posse hodie. LYSIDAMUS Potest, siquidem cras censes posse te mitti manu. CHALINUS Enim vero huc aureis magis sunt adhibendae mihi. Iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos. LYSIDAMUS Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi 375 locus est paratus; ei ego amorem omnem meum concredui; is mihi se locum dixit dare. OLYMPIO Quid eius uxor? ubi erit? LYSIDAMUS Lepide reperi: Mea uxor vocabit huc eam ad se in nubtias, ut heic sit secum, se adiuvet, secum cubet. 380 Ego iussi, et dixit se facturam uxor mea. Illa heic cubabit; vir aberit, faxo, domo. Tu rus uxorem duces: id rus hic erit tantisper, dum ego cum Casina faciam nubtias. Hinc tu ante lucem rus cras duces postea. 385 Satin' astu? OLYMPIO Docte. CHALINUS Age modo, fabricamini. Malo, hercle, vostro tam vorsuti vivitis. LYSIDAMUS Scin', quid nunc facias? OLYMPIO Loquere. LYSIDAMUS Tene marsuppium. Abi, atque opsona, propera: sed lepide volo, molliculas escas, ut ipsa mollicula 'st. 390 OLYMPIO Licet. LYSIDAMUS Emito sepiolas, lepadas, loligunculas, hordeias... CHALINUS Imo tritices, si sapis. LYSIDAMUS Soleas. CHALINUS Qui, quaeso, potius quam sculponeas, quibus battuatur tibi os, senex nequissume? OLYMPIO Vin' lingulacas? 395 LYSIDAMUS Quid opu 'st, quando uxor domi 'st? Ea lingulacast nobis; nam nunquam tacet. OLYMPIO In re praesenti, ex copia piscaria consulere quid emam potero. LYSIDAMUS Aequom oras, abi. Argento parci nolo; opsonato ampliter. Nam mihi vicino hoc etiam convento 'st opus, 400 ut quod mandavi curet. OLYMPIO Iamne abeo? LYSIDAMUS Volo. CHALINUS Tribus non conduci possum libertatibus, quin ego illis hodie conparem magnum malum, quinque hanc omnem rem meae herae iam faciam palam : manifesto teneo in noxia inimicos meos. Sed si nunc facere volt hera opficium suum, nostra omnis lis est: polchre praevortar viros; nostro omine it dies; iam victi vicimus. Ibo intro, ut id, quod alius condiuit cocus, ego nunc vicissim ut alio pacto condiam; quod id quod paratum 'st, ut paratum ne siet, sitque ei paratum, quod paratum non erat. ACTUS IV, i LYSIDAMVS. ALCESIMUS LYSIDAMUS Nunc amici, anne inimici sis imago, Alcesime, mihi sciam; nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur. Curam exime castigare, id ponito ad conpendium. 415 "Cano capite ! aetate aliena !" coaddito ad conpendium. "Quoi sit uxor ! " id quoque illuc ponito ad conpendium. ALCESIMUS Miseriorem ego ex amore, quam te, vidi neminem. LYSIDAMUS Fac vacent aedeis. ALCESIMUS Quin, edepol, servos, ancillas domo certum 'st omneis mittere ad te. 420 LYSIDAMUS Eho, nimium scite scitus es. Sed facitodum merula per versus quod cantat colas: cum suo, cuique facito ut veniant, quasi eant Sutrium. ALCESIMUS Meminero. LYSIDAMUS Hem, nunc enim tu demum nullo scitum scitiu 'st. Cura, ego ad Forum modo ibo: iam heic ero. ALCESIMUS Bene ambula. LYSIDAMUS Fac habeant linguam tuae aedeis. 425 ALCESIMUS Quid ita? LYSIDAMUS Quom veniam, vocent. ALCESIMUS Attate, caedundus tu homo es: nimias delicias facis. LYSIDAMUS Quid me amare refert, nisi sim doctus et dicax vivus? Sed tu cave inquisitione mihi sis. ALCESIMUS Usque adero domi. III, ii CLEOSTRATA, ALCESIMUS CLEOSTRATA Ut properarem arcessere hanc ad me uicinam meam, hoc erat ecastor id, quod me uir tanto opere orabat meus : 430 liberae aedeis ut sibi essent, Casinam quo deducerent. Nunc adeo nequaquam arcessam, ne qua ingnavissumis liberi loci potestas sit vetulis verbecibus. Sed eccum egreditur senati columen, praesidium popli, meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum. 435 Non, ecastor, vilis emptu 'st, modius qui venit salis. ALCESIMUS Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam, quae iamdudum, si arcessatur, ornata exspectat domi. Sed eccam, opinor, arcessit. Salve Cleostrata. CLEOSTRATA Et tu, Alcesime. Ubi tua uxor? 440 ALCESIMUS Intus illa te, si se arcessas, manet: nam tuos vir me oravit, ut eam isto ad te adiutum mitterem. Vin' vocem? CLEOSTRATA Sine; nolo, si occupata 'st. ALCESIMUS Otium 'st. CLEOSTRATA Nil moror: molesta ei esse nolo: post convenero. ALCESIMUS Non ornatis isteic apud vos nubtias? CLEOSTRATA Orno et paro. ALCESIMUS Non ergo opus 'st adiutrice? 445 CLEOSTRATA Satis domi 'st. Ubi nubtiae fuerint, tum istam convenibo: nunc vale, atque istanc iube. ALCESIMUS Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser propter operam illius hirci inprobi edentuli, qui hoc mihi contraxit : operam uxoris polliceor foras, quasi catillatum : flagitium hominis, qui dixit mihi 450 suam uxorem hanc arcessituram : ea se eam negat morarier. Atque, edepol, mirum, ni subolet iam hoc huic vicinae meae. Verum autem altrovorsum quom eam mecum rationem puto, Si quid eius esset, esset mecum postulatio. Ibo intro, ut subducam nanim rusum in pulvinaria. 455 CLEOSTRATA Iam hic est lepide ludificatus : miseri ut festinant senes ! Nunc ego illum nihili, decrepitum, meum virum veniat velim, ut eum ludificem uicissim, postquam hunc delusi alterum. Nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos. Sed eccum incedit: at, quom adspicias tristem, frugi censeas. 460 III, iii LYSIDAMUS. CLEOSTRATA LYSIDAMUS Stultitia magna 'st mea quidem sententia, hominem amatorem ullum ad Forum procedere in eum diem, qui quod amet, in mundo siet. Sicut ego feci stultus. : contrivi diem, dum adsto advocatus quoidam congnato meo : 465 quem, hercle, ego litem adeo perdidisse gaudeo, ne me nequidquam sibi hodie advocaverit. Nam meo quidem animo, qui advocatas advocet, rogitare prius oportet et contarier, Adsitne animus ei, nec ne adsit, quem advocet. 470 Si neget adesse, exanimatum amittat domum. Sed uxorem ante aedeis eccam : ei misero mihi ! Metuo, ne non sit surda, atque haec audiverit. CLEOSTRATA Audivi, ecastor, cum malo magno tuo. LYSIDAMUS Adcedam propius. Quid agis, mea festivitas? 475 CLEOSTRATA Te, ecastor, praestolabar. LYSIDAMUS Iamne ornata res est? Iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam quae te adiutaret? CLEOSTRATA Arcessivi, ut iusseras. Verum hic sodalis tuus, amicus optumus, nescio quid se subflavit uxori suae. 480 Negavit posse, quando arcesso, mittere. LYSIDAMUS Vitium tibi istuc maxumum 'st, blanda es parum. CLEOSTRATA Non matronarum partum 'st sed meretricium, viris alienis, mi vir, subblandirier. I tu, atque arcesse illam: ego intus quod facto 'st opus 485 volo adcurare, mi vir. LYSIDAMUS Propera ergo. CLEOSTRATA Licet. Iam, pol, ego huic aliquem in pectus iniiciam metum. Miserrumum hodie ego hunc habebo amasium. III, iv ALCESIMUS. LYSIDAMUS ALCESIMUS Viso huc, amator si a Foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatu 'st larva. 490 Sed eccum ante aedeis. Ad te, hercle, ibam commodum. LYSIDAMUS Atque ego, hercle, ad te. Quid ais, vir minumi preti? Quid tibi mandavi? quid tecum oravi? ALCESIMUS Quid est? LYSIDAMUS Ut bene vacivas aedeis fecisti mihi ! Ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam ! 495 Satin' propter te pereo ego atque obcasio? ALCESIMUS Quin tu suspendis te? nempe tute dixeras, tuam arcessituram esse uxorem meam. LYSIDAMUS Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te, eam non missurum. 500 ALCESIMUS Quin, ea ipsa ultro mihi negavit eius operam se morarier. LYSIDAMUS Quin, ea ipsa me adlegavit, qui istam arcesserem. ALCESIMUS Quin, nihili facio. LYSIDAMUS Quin, me perdis. ALCESIMUS Quin bene 'st. Quin, etiam diu morabor, quin cupio tibi, quin aliquid aegre facere, quin faciam lubens. 505 Nunquam tibi hodie "quin" erit plus, quam mihi. Quin, hercle, di te perdant postremo quidem. LYSIDAMUS Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam? ALCESIMUS Ducas, easque in maxumam malam crucem cumque hac, cum istac, cumque amica etiam tua. 510 Abi, et aliud cura: ego iam per hortum iussero meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam. LYSIDAMUS Nunc tu mi amicus es in germanum modum. Qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum? Aut quod ego unquam erga Venerem inique fecerim, 515 quoi sic amanti mi obviam eveniant morae ? Atat, quid illuc clamoris, obsecro, in nostra domo 'st? III, v PARDALISCA. LYSIDAMVS PARDALISCA Nulla sum, nulla sum ! tota, tota obcidi ! Cor metu mortuom 'st, membra miserae tremunt ! Nescio unde auxili, praesidi, perfugi, 520 mi, aut opum copiam conparemn aut expetam. Tanta factu modo mira miris modis intus vidi, novam atque integram audaciam. Cave tibi, Cleostrata, abscede ab ista, obsecro, ne quid in te mali faxit ira percita. 525 Eripite isti gladium, quae sui est inpos animi. LYSIDAMUS Nam quid est, quod haec huc timida atque exanimata exslluit? Pardalisca ! PARDALISCA Perii ! Unde meae usurpant aureis sonitum? LYSIDAMUS Respice modo ad me. PARDALISCA Here mi. LYSIDAMUS Quid tibi 'st? quid timida es? PARDALISCA Perii ! LYSIDAMUS Quid, periisti? 530 PARDALISCA Perii, et tu peristi. LYSIDAMUS Aperii? quid tibi? PARDALISCA Vae tibi. LYSIDAMUS Imo istuc tibi sit. PARDALISCA Ne cadam, amabo, tene me. LYSIDAMUS Quicquid est, eloquere mihi cito. PARDALISCA Contine pectus: face ventulum, amabo, pallio. LYSIDAMUS Timeo hoc negoti quid siet, nisi haec meraco se uspiam percussit flore Liberi. PARDALISCA Obtine aureis, amabo. 535 LYSIDAMUS I in malam a me crucem; pectus, aureis, caput, teque di perduint. Nam nisi ex te scio, quidquid hoc sit, cito, hoc iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu, ludibrio, pessuma, adhuc quae me habuisti. PARDALISCA Here mi! 540 LYSIDAMUS Quid vis, mea tu ancilla? PARDALISCA Nimium saevis. LYSIDAMUS Numero dicis. Sed hoc quidquid est, loquere, in pauca renfer. Quid intus tumulti fuit? PARDALISCA Scibis : audi. Malum pessumumque heic modo intus apud nos tua ancilla hoc pacto exordiri coepit quod haud atticam condecet disciplinam. 545 LYSIDAMUS Quid est id? PARDALISCA Timor praepedit dicta linguae. LYSIDAMUS Possum scire ego istuc ex te quid negoti 'st? PARDALISCA Dicam : tua ancilla, quam tu tuo villico vis dare uxorem, ea intus... LYSIDAMUS Quid intus? quid est? PARDALISCA Imitatur malarum malam discipinam, 550 viro suo quae interminatur; vitam... LYSIDAMUS Quid ergo? PARDALISCA Ah. LYSIDAMUS Quid est? PARDALISCA Interemere ait velle vitam. Gladium... LYSIDAMUS Hem ! PARDALISCA Gladium.. LYSIDAMUS Quid eum gladium? PARDALISCA Habet. LYSIDAMUS Hei misero mihi ! Cur eum habet? PARDALISCA Insectatur omneis domi per aedeis 555 nec quemquam prope ad sese sinit adire: ita omneis sub arcis, sub lectis latenteis metu mussitant. LYSIDAMUS Obcidi atque interii. Quid illic obiectum 'st mali tam repente? PARDALISCA Insanit. 560 LYSIDAMUS Scelestissumum me esse credo. PARDALISCA Imo, si scias dicta, quae dixit hodie. LYSIDAMUS Istuc expeto scire, quid dixit? PARDALISCA Audi : per omneis deos et deas deieravit obcisurum eam hac nocte, quicum cubaret. LYSIDAMUS Me obcidet? 565 PARDALISCA An quidpiam ad te adtinet? LYSIDAMUS Vah! PARDALISCA Quid cum ea negoti tibi 'st? LYSIDAMUS Peccavi: illuc Dicere villicum volebam. PARDALISCA Sciens de uia in semitam degredere. LYSIDAMUS Numquid mihi minatur? PARDALISCA Tibi infesta solist Plus, quoiquam. 570 LYSIDAMUS Quamobrem? PARDALISCA Quia se des uxorem Olympioni; neque se tuam, nec se suam, neque viri vitam sinet in crastinum protolli: id huc missa sum tibi ut dicerem, ab ea ut caveas tibi. LYSIDAMUS Perii, hercle, ego miser. Neque est, neque fuit me senex quisquam amator adaeque miser. 575 PARDALISCA Ludo ego hinc facete: nam quae facta dixi, omnia huic falsa dixi. Hera atque haec dolum ex proxumo, hunc protulerunt, ego huc missa sum ludere. LYSIDAMUS Heus, Pardalisca. PARDALISCA Quid est? LYSIDAMUS Est... PARDALISCA Quid? LYSIDAMUS Est, quod volo exquaerere ex te. PARDALISCA Moram obfers mihi. LYSIDAMUS At tu mihi offers maerorem. Sed etiamne habet nunc Casina gladium? 580 PARDALISCA Habet, sed duos. LYSIDAMUS Quid, duos? PARDALISCA Altero te obcisurum ait, altero villicum hodie. LYSIDAMUS Obcisissumus sum omnium qui vivont. Loricam induam mihi, optumum esse opinor. Quid uxor mea? non adiit, atque ademit? 585 PARDALISCA Nemo audet prope abcedere. LYSIDAMUS Exoret. PARDALISCA Orat: negat ponere alio modo filio profecto, nisi se sciat villico non datum iri. LYSIDAMUS Atqui ingratiis, quia non volt, nubet hodie. Nam cur non ego id perpetrem quod coepi, 590 ut nubat mihi ? illud quidem dicere volebam, nostro villico. PARDALISCA Saepicule peccas. LYSIDAMUS Timor praepedit verba : verum, obsecro te, dic me uxorem orare, ut exoret illam gladium ut ponat, et redire me intro ut liceat. 595 PARDALISCA Nuntiabo. LYSIDAMUS Et tu orato. PARDALISCA Et ego orabo. LYSIDAMUS At blande orato, ut soles; sed audin', si ecfexis hoc, soleas tibi dabo, et anulum in digito aureum et bona pluruma. PARDALISCA Operam dabo. LYSIDAMUS Face ut inpetres. 600 PARDALISCA Eo nunciam, nisi quidpiam remorare me. LYSIDAMUS Abi et cura. PARDALISCA Redit, eccum, tandem opsonatu meus adiutor; pompam ducit. 605 III, vi OLYMPIO, LYSIDAMUS, COQUUS OLYMPIO Vide, fur, ut senteis sub signis ducas. COQUUS Qui vero hi sunt senteis? OLYMPIO Quia, quod tetigere, inico rapiunt: si eas ereptum, inico scindunt. Ita quoquo adveniunt, ubi ubi sunt, duplici damno dominos multant. COQUUS Eia. OLYMPIO Atat : cesso magnufice, patriceque, amiceque ita hro meo ire advorsum? LYSIDAMUS Bone vir, salve. 610 OLYMPIO Fateor. LYSIDAMUS Quid fit? OLYMPIO Tu amas, ego esurio et sitio. LYSIDAMUS Lepide excuratus cessisti. OLYMPIO Haha, hodie !... LYSIDAMUS Mane uero, quamquam fastidis. OLYMPIO Ei, ei : foetet tuus mihi sermo. LYSIDAMUS Quae res? OLYMPIO Haec res. LYSIDAMUS Etiamne adstas? OLYMPIO Enim vero Πράγματά μοι παρέκεις LYSIDAMUS Dabo tibi μέγα κακόν, 615 ut ego opinor, nisi rebistis. OLYMPIO ὦ Ζεῦ, potin' a med abeas, nisi me vis vomere hodie? 620 LYSIDAMUS Mane. OLYMPIO Quid est? quis hic homo 'st? LYSIDAMUS Herus sum. OLYMPIO Quis herus? LYSIDAMUS Quoius tu seruos es. OLYMPIO Seruos? ego? LYSIDAMUS Atque meus. OLYMPIO Non sum ego liber? Memento, memento. 625 LYSIDAMUS Mane, atque adsta. OLYMPIO Omitte : seruos sum tuos. LYSIDAMUS Optume 'st. Obsecro te, Olympisce mi, mi pater, mi patrone. OLYMPIO Hem, sapis sane. LYSIDAMUS Tuos sum equidem. OLYMPIO Quid mihi servo opu 'st tam nequam? 630 LYSIDAMUS Quid nunc? quam mox recreas me? OLYMPIO Coena modo si sit cocta. LYSIDAMUS Intro ergo abeant. OLYMPIO Propere, cito introite, et cito deproperate. LYSIDAMUS Ego iam intus ero: facite coenam mihi, ut ebria sit. Sed lepide nitideque volo; nihil moror barbarico ritu. Stasne etiam? i sis :ego heic habito. OLYMPIO Numquid est ceterum quod morae sit?... LYSIDAMUS Gladium Casinam intus habere ait, qui me atque te invitat. OLYMPIO Scio : sic sine habere: nugas agunt; gnovi ego illas malas merceis. Quin, tu i modo mecum domum. LYSIDAMUS At, pol, malum metuo. I tu modo: perspicito prior quid intus agatur. OLYMPIO Tam mihi mea vita tua quam tibi cara 'st. LYSIDAMUS Verum i modo. OLYMPIO Si tu iubes, Inibitur tecum. ACTUS IV PARDALISCA Nec, pol, ego Nemeae credo, neque ego Olympiae, neque usquam ludos tam festivos fieri, quam heic intus fiunt ludi ludificabileis 655 seni nostro et nostro Olympioni villico. Omneis festinant intus totis aedibus; senex in culina clamat, hortatar coquos: "Quin agitis hodie? quin datis, si quid datis? Properate; coenam iam esse coctam oportuit." 660 Villicus heic autem cum corona candide vestitus, lauteque exornatus ambulat. Illae autem in cubiculo armigerum exornant duae, quem dent pro Casina nubtum nostro villico. Sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant 665 fore huius, quod futurum 'st : digne autem coci nimis lepide ei rei dant operam, ne coenet senex. Aulas pervortunt, ignem restingunt aqua. Illarum oratu faciunt : illae autem senem extrudere cupiunt incoenem ex aedibus, 670 ut ipsae solae ventreis distendant suos. Gnovi ego illas ambes estriceis: corbitam cibi comesse possunt. Sed aperitur ostium. IV, ii LYSIDAMUS, PARDALISCA LYSIDAMUS Si sapitis, uxor, uos tamen coenabitis, coena ubi erit cocta: ego ruri cenavero. 675 Nam novom maritum et novam nubtam volo rus prosequi, gnovi hominum mores maleficos ne quis eam abripiat : facite vostro animo volup. Sed properate istum atque istam actutum emittere, tandem ut veniamus luci: ego cras hic ero. 680 Cras habuero, uxor, ego tamen convivium. PARDALISCA Fit, quod futurum dixi: incoenatum senem foras extrudunt mulieres. LYSIDAMUS Quid tu heic agis? PARDALISCA Ego eo, quo me ipsa misit. LYSIDAMUS Veron' ? PARDALISCA Serio. LYSIDAMUS Quid heic speculare? 685 PARDALISCA Nihil equidem speculor. LYSIDAMUS Abi. Tu heic cunctas, intus alio festinant. PARDALISCA Eo. LYSIDAMUS Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma. Iamne abiit illaec? dicere heic quiduis licet. Qui amat, tamen, hercle, si esurit, nullum esurit. Sed, eccum, progreditur cum corona et lampade 690 meus socerus, conpar, conmaritus, villicus. IV, iii OLYMPIO. LYSIDAMUS OLYMPIO Age, tibicen, dum illam educunt huc novam nubtam foras, suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo mihi. Hymen hymenaee, o hymen. LYSIDAMUS Quid agis, mea salus? 695 OLYMPIO Esurio, hercle, atque adeo hau salubriter. LYSIDAMUS At ego amo. OLYMPIO At ego, hercle, nihil facio tibi, amor, pericli; mihi ieiunitate iamdudum intestina murmurant. LYSIDAMUS Nam quid illaec nunc tam diu intus remorantur, remeligines? Quasi ob industriam; quanto ego plus propero, procedit minus. OLYMPIO Quid, si etiam obtundam hymenaeum, si qui citius prodeant? 700 LYSIDAMUS Censeo. Et ego te adiuvabo in nubtiis communibus. LYSIDAMUS OLYMPIO Hymen, hymenaee ! O hymen. LYSIDAMUS Perii, hercle, ego miser; dirumpi cantando Hymenaeum licet; illo morbo, quo dirumpi cupio, non est copia. OLYMPIO Edepol, nae tu, si esses equos, esses indomabilis. 705 LYSIDAMUS Quo argumento? OLYMPIO Nimis tenax es. LYSIDAMUS Num me expertu's uspiam? OLYMPIO Di melius faciant. Sed crepuit ostium, exitur foras. LYSIDAMUS Di, hercle, me cupiunt servatum. Casina procul iam oboluit. IV, iv ANCILLA DUAE, OLYMIPIO, LYSIDAMVS, CLEOSTRATA ANCILLA I Sensim super adtolle limen pedes, nova nubta: sospes iter incipe hoc, ut viro tuo 710 semper sis superstes, tuaque ut potior pollentia sit, vincasque virum, victrixque sies. Tua vox superet tuumque imperium; vir te vestiat, tu virum despolies. Noctuque et diu ut viro subdola sis, obsecro, memento. 715 OLYMPIO Malo maxumo suo, hercle, inlico, ubi tantillum peccassit. LYSIDAMUS Tace. OLYMPIO Non taceo. LYSIDAMUS Quae res? OLYMPIO Mala malae male monstrant. LYSIDAMUS Facies tu hanc rem mi ex parata inparatam: id quaerunt; id volunt, haec ut infecta faciant. ANCILLA II Age, Olympio, quando vis, uxorem 720 adcipe hanc a nobis. OLYMPIO Date ergo, daturae si unquam estis hodie uxorem. LYSIDAMUS Abite intro. ANCILLA I Amabo, integrae atque inperitae huic Inpercito. OLYMPIO Futurum 'st. Valete. 725 LYSIDAMUS Ite iam, ite. ANCILLA II Valete. LYSIDAMUS Iamne abscessit uxor? OLYMPIO Domi 'st, ne time. LYSIDAMUS Evax ? Nunc, pol, demum ego sum liber. Meum corculum ! melculum ? Verculum, verculum. OLYMPIO Heus tu : malo, si sapis, cavebis: mea 'st haec. 730 LYSIDAMUS Scio; sed meus fructus est prior. OLYMPIO Tene hanc lampadem. LYSIDAMUS Imo ego hanc tenebo. Venus multipotens, bonam vitam mihi Dedisti, huius quom copiam mihi dedisti. Corpusculum melliculum ! OLYMPIO Mea uxorcula... Quae res? 735 LYSIDAMUS Quid est? OLYMPIO Institit planta quasi luca bos. LYSIDAMUS Tace sis. Nebula haud est mollis aeque atque huius est pectus. OLYMPIO Edepol, papillam bellulam ! hei misero mihi ! LYSIDAMUS Quid est? 740 OLYMPIO Pectus mi icit non cubito, verum ariete. LYSIDAMUS Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? At mihi, qui belle hanc tracto, non vallum facit. Vah. OLYMPIO Quid negotist? LYSIDAMUS Obsecro, ut valentula 'st ? Paene exposiuit cubito. OLYMPIO Cubitum ergo ire volt. LYSIDAMUS Quin imus ergo? 745 OLYMPIO I, belle bellatula. ACTVS V MURRHINA. PARDALISCA PARDALISCA. Adceptae bene et conmode eximus intus ludos uisere huc in via nuptialeis. MURRHINA Nunquam, escastor, ullo die risi adaeque, neque hoc, quod reliquom 'st, plus risuram opinor. Lubet Chalinum, quid agat scire, novom nubtum cum novo marito. 750 Nec fallaciam astutiorem ullus fecit poeta, atque ut haec est fabre facta ab nobis. Obtunso ore nunc pervelim progrediri senem, quo senex: nequior nullus uiuit; ni illum quidem nequiorem arbitror esse, qui locum praebet illi. 755 Nunc praesidem volo heic, Pardalisca, esse, qui hinc exeat, eum ut ludibrio habeas. PARDALISCA Lubens fecero et solens. MURRHINA Spectato hinc omnia intus, quid intus agant : pone, amabo, me . PARDALISCA Licet. 760 MURRHINA Et ibi audacius licet, quae vis, libere proloqui. PARDALISCA Tace; Vostra foris crepuit. V, ii OLYMPIO, CLEOSTRATA, MURRHINA OLYMPIO Neque quo fugiam, neque ubi lateam, neque hoc dedecus quomodo celem, scio; tantum h erus atque ego flagitio superavimus nubtiis nostris. Ita nunc pudeo, atque ita nunc paveo, atque ita in ridiculum sumus ambo. Sed ego insipiens noua nunc facio: pudet, quod prius non puditum 765 umquam 'st. Operam date, dum mea facta itero; est operae auribus percipere. Ita ridicula auditu, iteratu ea sunt, quae ego intus turbavi. Ubi intro hanc novam nubtam deduxi, via recta in conclave abduxi. Sed tamen tenebrae ibi erant tanquam in puteo. Dum senex abest... Decumbe inquam. 770 Conloco, fulcio, molio, blandior ut prior quam senex nub... Tardus esse inlico coepi, quoniam... Respecto identidem, ne senex... Inlecebram stupri principio eam savium posco... 775 Repulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sinit. Enim iam magis iam adpropero; Magis iam lubet in Casinam inruere. 780 Cupio illam operam seni subripere: forem obdo, ne senex me obprimeret. CLEOSTRATA Agedum tu adi hunc. PARDALISCA Obsecro, ubi tua nova nubta 'st ? OLYMPIO Perii, hercle, ego ! manufesta res est. CLEOSTRATA Omnem ordinem rem fateri ergo aequom 'st, quid intus agitur? Quid agit Casina? satin' morigera est? 785 OLYMPIO Pudet dlcere... CLEOSTRATA Memora ordine, ut obceperas. OLYMPIO Pudet, herle. CLEOSTRATA Age, audacter. Postquam decubuisti, inde te volo memorare, quid est factum. 790 OLYMPIO At flagitium 'st. CLEOSTRATA Cavebunt qui audierint, faciant. OLYMPIO ... Hoc magnus est. CLEOSTRATA ... Perdis ; quin tu pergis? OLYMPIO Ubi ... us subtus porro... CLEOSTRATA ... quid? OLYMPIO Babae. CLEOSTRATA Quid? OLYMPIO ... est? Oh, erat maxumum: ... haberet... metui; id quaerere obcoepi, 795 ........................... Dum gladium ne habeat, quaero, adripio capulum. Sed quom cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus. CLEOSTRATA Eloquere. OLYMPIO At pudet. CLEOSTRATA Num radix fuit? OLYMPIO Non fuit. CLEOSTRATA Num cucumis? OLYMPIO Profecto, hercle, non fuit quidquam olerum: 800 nisi, quidquid erat, calamitas profecto adtigerat nunquam; ita, quidquid erat, grande erat. MURRHINA Quid fit denique, edisserta. OLYMPIO Ubi adpello : Casina, inquam, amabo, mea uxorcula, cur virum tuum sic me spernis? Nimis tu quidem, hercle, inmerito 805 meo mihi haec facis, quia mihi te expetivi. Illam haud verbum facit, et seepit veste id, qui estis mulieres. Ubi illum saltum video opseptum, rogo ut altero sinat ire. Volo, ut obvertam, cubitis... Ullum mutit e... 810 Surgo ut in eam... in... Atque illam... MURRHINA Perlepide narrat... OLYMPIO Savium... Ita quasi saetis labra mihi conpungit barba. 815 Continuo in genua adstitui pectus mihi pedibus pereutit. Decido de lecto praeces, subsilit : obtundit os mihi. Inde foras tacitus, profugiens exeo hoc ornatu quo vides, ut senex hoc eodem poculo, quo ego bibi biberet. CLEOSTRATA Optume 'st. Sed ubi est palliolum tuum? 820 OLYMPIO Heic intus reliqui. CLEOSTRATA Quid nunc? satin' lepide adita 'st vobis manus? OLYMPIO Merito. CLEOSTRATA Sed concrepuerunt foreis. OLYMPIO Num illa me nunc sequitur? V, iii LYSIDAMUS, OLYMPIO, CLEOSTRATA. LYSIDAMUS Maxumo ego ardeo flagitio nec quid agam meis rebus scio, nec meam ut uxorem adspiciam 825 contra oculis; ita disperii. Omnia palam sunt probra, omnibus modis obcidi miser. Ita manufesto faucibus teneor; nec quibus modis purgem scio me meae uxori. 830 Qui expalliatus sum miser ... ... clandestinae nubtiae... ... censeo ... mihi optumum 'st. Intro ad uxorem meam : 835 sufferamque ei meum tergum ob iniuriam. Sed ecquis est, qui homo munus velit fungier pro me? Quid nunc agam nescio, nisi ut improbos famulos imiter ac domo fugiam. Nam salus nulla 'st scapulis, si domum redeo. 840 Nugas istuc dicere licet: vapulo, hercle, ego invitus tamen, etsi malum merui. Hac dabo protinam; et fugiam. CLEOSTRATA Heus, sta inlico, amator. LYSIDAMUS Obccidi ! revocor : quasi non audiam, abibo. V, iv CHALINUS, LYSIDAMUS, CLEOSTRATA, MURRHINA, OLYMPIO CHALINUS. Ubi tu es, qui colere mores massilienseis postulas? Nunc tu si vis subigitare me, proba 'st obcasio. Redi sis in cubiculum. Periisti, hercle: age, adcede huc modo. Nunc ego te putam quom arbitrum extra consideam captavero. ................... CLEOSTRATA Iubeo te salvere, amator. LYSIDAMUS Nunc ego inter sacrum saxumque sum, nec quo fugiam scio: Hac lupi, hac canes: lupina scaeua fusti rem gerit. Hercle, opinor, permutaui ego illuc nunc verbum vetus. Hac ibo: caninam scaeuam spero meliorem fore. CLEOSTRATA Quid agis tu, marite, mi vir ? unde hoe ornatu advenis? Quid fecisti scipione, aut quod habuisti pallium? ANCILLA In adulterio, dum moechissat Casinam credo perdidit LYSIDAMUS Obcidi. CHALINUS Etiamne imus cubitum? Casina sum. LYSIDAMUS I in malam crucem. CHALINUS Non amas me? CLEOSTRATA Quin responde: tuo quid factum 'st pallio? LYSIDAMUS Bacchae, hercle, uxor... CLEOSTRATA Bacchae? LYSIDAMUS Bacchae hercle, uxor.... PARDALISCA Nugatur sciens. Nam, ecastor, nunc Bacchae nullae ludunt. 860 LYSIDAMUS Oblitus fui. Sed tamen Bacchae. CLEOSTRATA Quid Bachae? id fieri non potest. PARDALISCA Times, ecastor. LYSIDAMUS Egone? Mentire, hercle. CLEOSTRATA Nam palles male. (Hic in MSS lacuna est versuum novem) LYSIDAMUS Non taces? OLYMPIO Non, hercle, vero taceo: nam tu maxumo me obsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi, tui amoris causa. 865 LYSIDAMUS Ego istuc feci ? CLEOSTRATA Imo Hector filius... LYSIDAMUS Te quidem oppressit. Feci ego istaec dicta quae vos dicitis? CLEOSTRATA Rogitas etiam? LYSIDAMUS Si quidem, hercle, feci, feci nequiter. CLEOSTRATA Redi modo huc intro: monebo, siquidem meministi minus. LYSIDAMUS Hercle, opinor, potius vobis credam, quod vos dlcitis. Sed da viro hanc veniam, uxor. Murrhina, ora Cleostratam : 870 si unquam posthac aut amasso Casinam, aut obcepso modo, ne ut eam amasso, si ego unquam adeo posthac tale admisero, nulla causa 'st, quin pendentem me, uxor, virgis verberes. MURRHINA Censeo, ecastor, hanc dandam veniam. CLEOSTRATA Faciam, ut iubes. Propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero, 875 hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam. LYSIDAMUS Non irata es? CLEOSTRATA Non sum irata. LYSIDAMUS Tuae fidei credo? CLEOSTRATA Meae. LYSIDAMUS Lepidiorem uxorem nemo quisquam, quam ego habeo hanc, habet. CLEOSTRATA Age, tu redde huic scipionem et pallium. CHALINUS Tene, si lubet. Mihi quidem, edepol, insignite facta 'st magna iniuria: duobus nubsi; neuter fecit, quod novae nubtae solet. GREX Spectatores, quod futurum 'st intus, heic memorabimus. Haec Casina huius reperietur filia esse e proxumo, eaque nubet Euthynico nostro h erili filio. Nunc vos aequom 'st manibus meritis meritam mercedem dare. Qui faxit, clam uxorem ducat scortum semper quod volet verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, ei pro scorto subponetur h ircus unctus nautea.