[0] CAPTIVI. PROLOGUS. Hos quos uidetis stare heic captiuos duos, illi qui adstant, hi stant ambo, non sedent. Hoc uos mihi testeis estis, me uerum loqui. Senex qui heic habitat Hegio, est huius pater. Sed is quo pacto seruiat suo sibi patri, 5 id ego heic apud uos proloquar, si operam datis. Seni huic fuerunt filii gnati duo. Alium quadrimum puerum seruos surpuit, eumque hinc profugiens uendidit in Alide huiusce patri : iam hoc tenetis? optumum 'st. 10 Negat, mehercle, ille ultimus, discedito. Si non, ubi sedeas, locus est, est, ubi ambules, quando histrionem cogis mendicarier. Ego me tua causa, ne erres, non rupturu' sum. Vos qui potestis ope uestra censerier, 15 adcipite reliquom; alieno uti nil moror. Fugitiuos ille, ut dixeram ante, huius patri, domo quem profugiens dominum abstulerat uendidit. Hic postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo peculiarem, quia quasi una aetas erat. 20 Hic nunc domi seruit suo patri, nec scit pater. Enim uero di nos quasi pilas homines habent. Rationem habetis, quomodo unum amiserit. Postquam belligerant Aetoli cum Aliis, ut fit in bello, capitur alter filius: 25 medicus Menarchus emit ibidem in Alide. Coepit captiuos commercari hic Alios, si quem reperire posset, quo mutet suum, illum captiuom : hunc suom esse nescit, qui domi'st. Et quoniam heri inde audiuit, de summo loco 30 summoque genere captum esse equitem Alium, nil pretio parsit, filio dum parceret : reconciliare ut facilius posset domum, emit hosce e praeda ambos de quaestoribus. Hice autem inter sese hunc confinxerunt dolum, 35 quo pacto hic seruos suom herum hinc amittat domum. Itaque inter se conmutant uestem et nomina. Illic uocatur Philocrates, hic Tyndarus. Huius illic, hic illius hodie fert imaginem. Et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, 40 et suom herum faciet libertatis conpotem, eodemque pacto fratrem seruabit suum reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, inprudens: itidem ut saepe iam in multis locis, plus insciens quis fecit, quam prudens boni. 45 Sed inscienteis sua sibi fallacia ita conpararunt et confinxerunt dolum : itaque hi conmenti, de sua sententia, ut in seruitute hic ad suom maneat patrem, ita nunc ingnorans suo sibi seruit patri : 50 homunculi quanti sunt, quom recogito! Haec res agetur nobis, uobis fabula. Sed etiam 'st, paucis uos quod monitos uoluerim. Profecto expediet, fabulae huic operam dare. Non pertractate facta 'st, neque item ut ceterae: 55 neque spurcidici insunt uersus inmemorabileis. Heic neque periurus leno 'st, nec meretrix mala; neque miles gloriosus. Ne uereamini, quia bellum Aetolis esse dixi cum Aliis: foris illeic extra scaenam fient proelia. 60 Nam hoc paene iniquom 'st comico choragio conari desubito nos agere tragoediam. Proin si quis pugnam exspectat, liteis contrahat: ualentiorem nactus aduersarium si erit, ego faciam, ut pugnam inspectet non bonam : 65 adeo ut spectare postea omneis oderit. Abeo. Valete, iudices iustissimi domi, duellique duellatores optumi. [a1s1] ACTUS I. Scaena I. ERGASILUS Iuuentus nomen indidit Scorto mihi, eo quia inuocatus soleo esse in conuiuio. 70 Scio absurde dictum hoc derisores dicere. At ego aio recte : nam scortum in conuiuio sibi amator, talos quom iacit, scortum inuocat. Estne inuocatum, annon est? est planissume. Verum, hercle, uero nos parasiti planius; 75 quos nunquam quisquam neque uocat, neque inuocat : quasi mureis semper edimus alienum cibum. Ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, simul prolatae res sunt nostris dentibus. Quasi, quom caletur, cochleae in obculto latent, 80 suo sibi suco uiuont, ros si non cadit : item parasiti rebus prolatis latent in obculto miseri, uictitant suco suo, dum ruri rurant homines, quos ligurriant. Prolatis rebus parasiti uenatici 85 sumus : quando res redierunt, molossici odiosicique et multum inconmodestici. Et heic quidem, hercle, nisi qui colaphos perpeti potis parasitus, frangique aulas in caput, uel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. 90 Quod mihi ne eueniat, nonnullum periculum 'st. Nam postquam meus rex est potitus hostium, (ita nunc belligerant Aetoli cum Aliis; nam Aetolia haec est : illeic est captus in Alide, Philopolemus, huius Hegionis filius 95 senis, qui heic habitat : quae aedeis lamentariae mihi sunt, quas quotienscunque conspicio fleo) nunc hic obcepit quaestum hunc fili gratia inhonestum et maxume alienum ingenio suo. Homines captiuos commercatur, si queat 100 aliquem inuenire, suom qui mutet filium. Quod ego quidem nimis quam cupio ut inpetret : nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam. Nulla iuuentutis spes est : sese omneis amant. Ille demum antiquis est adulescens moribus : 105 quoius nunquam uoltum tranquillaui gratiis. Condigne pater est eius moratus moribus. Nunc ad eum pergam. Sed aperitur ostium, unde saturitate saepe ego exii ebrius. [a1s2] Scaena II. HEGIO, LORARIUS, ERGASILUS HEGIO Aduorte animum, sis, tu : istos captiuos duos, 110 heri quos emi de praeda de quaestoribus, his indito catenas singularias; istas maiores, quibus sunt uincti, demito. Sinito ambulare, si foris, si intus uolent; sed uti adseruentur magna diligentia. 115 Liber captiuos auis ferae consimilis est; semel fugiendi si data 'st occasio, satis est : nunquam postilla possis prendere. LORARIUS Omneis profecto liberi lubentius sumus quam seruimus. HEGIO Non uidere ita tu quidem. 120 LORARIUS Si non est quod dem, mene uis dem ipse in pedes? HEGIO Si dederis : erit extemplo mihi quod dem tibi. LORARIUS Auis me ferae consimilem faciam, ut praedicas. HEGIO Ita ut dicis, nam si faxis, te in caueam dabo. Sed satis uerborum 'st. cura quae iussi, atque abi. 125 Ego ibo ad fratrem ad alios captiuos meos : uisam ne nocte hac quidpiam turbauerint. Inde me continuo recipiam rursum domum. ERGASILUS Aegre 'st mi, hunc facere quaestum carcerarium propter sui gnati miseriam, miserum senem. 130 Sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, uel carnificinam hunc facere possum perpeti. HEGIO Quis heic loquitur? ERGASILUS Ego, qui tuo maerore maceror, macesco, consenesco, et tabesco miser. Ossa atque pellis sum miser a macritudine. 135 Neque unquam quidquam me iuuat, quod edo domi; foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat. HEGIO Ergasile, salue. ERGASILUS Di te bene ament, Hegio. HEGIO Ne fle. ERGASILUS Egon' illum non fleam? egon' non defleam Talem adulescentem? HEGIO Semper sensi filio 140 meo te esse amicum, et illum intellexi tibi. ERGASILUS Tum denique homines nostra intellegimus bona, quom quae in potestate habuimus, ea amisimus. Ego postquam gnatus tuos potitu'st hostium, expertus quanti fuerit, nunc desidero. 145 HEGIO Alienus quom eius incommodum tam aegre feras, quid me patrem par facere 'st, quoi ille 'st unicus? ERGASILUS Alienus ego ! alienus ille ! ha, Hegio ! nunquam istuc dixis, neque animum induxis tuum. Tibi ille unicu'st, mi etiam unico magis unicus. 150 HEGIO Laudo, malum quom amici tuom ducis malum. Nunc habe bonum animum. ERGASILUS Eheu ! Huic illud dolet, quia nunc remissus est edendi exercitus. HEGIO Nullumne interea nanctu's, qui posset tibi remissum, quem dixti, inperare exercitum? 155 ERGASILUS Quid credis? fugitant omneis hanc prouinciam, quoi obtigerat postquam captu'st Philopolemus tuus. HEGIO Non, pol, mirandum 'st fugitare hanc prouinciam. Multis et multigeneribus opus est tibi militibus; primumdum opus est Pistorensibus : 160 eorum sunt aliquot genera Pistorensium. Opus Paniceis est, opus Placentinis quoque, opus Turdetanis, opust Ficedulensibus : iam maritumi omneis milites opus sunt tibi. ERGASILUS Ut saepe summa ingenia in occulto latent ! 165 Hic qualis inperator, nunc priuatus est. HEGIO Habe modo bonum animum. Nam illum confido domum in his diebus me reconciliassere. Nam eccum heic adulescentem captiuom Alium, prognatum genere summo, et summis diuitiis : 170 hoc illum me mutare, confido fore. ERGASILUS Ita di deaeque faxint. Sed num quo foras uocatu's ad coenam? HEGIO Nusquam, quod sciam. Sed quid tu id quaeris? ERGASILUS Quia mi natali 'st dies; propterea te uocari ad te ad coenam uolo. 175 HEGIO Facete dictum. Sed si pauxillum potes contentus esse. ERGASILUS Ne perpauxillum modo; nam istoc me assiduo uictu delecto domi. Age, sis, roga emptum, nisi qui meliorem adferet, quae mi atque amicis placeat conditio magis : 180 quasi fundum uendam, meis me addicam legibus. HEGIO Profundum uendis tu quidem, haud fundum mihi : sed si uenturu's, tempori. ERGASILUS Hem, uel iam otium 'st. HEGIO I modo, uenare leporem, nunc erem tenes. Nam meus scruposam uictus commetat uiam. 185 ERGASILUS Numquam istoc uinces me, Hegio, ne postules cum calceatis dentibus ueniam tamen. HEGIO Asper meus uictus sane 'st. ERGASILUS Sentisne esitas? HEGIO Terrestris coena 'st. ERGASILUS Sus terrestris bestia 'st. HEGIO Multis oleribus. ERGASILUS Curato aegrotos domi. 190 Numquid uis? HEGIO Venias tempori. ERGASILUS Memorem mones. HEGIO Ibo intro, atque intus subducam ratiunculam, quantillum argenti mi apud trapezitam siet. Ad fratrem, quo ire dixeram, mox iero. [a2s1] ACTVS II. Scaena I. LORARIUS, PHILOCRATES, TYNDARUS LORARIUS Si di immortaleis id uoluerunt, uos hanc aerumnam exsequi, 195 decet id pati animo aequo: si id facietis, leuior labos erit. Domi fuistis, credo, liberi : nunc seruitus si euenit, ei uos morigerari mos bonu'st, eamque et herili inperio ingeniis uostris lenem reddere. Indigna digna habenda sunt, erus quae facit. 200 PHILOCRATES Oi, eoi, ei. 200a LORARIUS Eiulatione haud opus est; oculis multam miseriam additis. In re mala animo si bono utare, adiuuat. PHILOCRATES At nos pudet, quia cum catenis sumus. LORARIUS At pigeat postea nostrum herum, uos iam si eximat uinculis, aut solutos sinat, quos argento emerit. 205 TYNDARUS Quid a nobis metuit? scimus nos nostrum opficium quod est, si solutos sinat. LORARIUS At fugam fingitis : sentio quam rem agitis. PHILOCRATES Nos fugiamus? quo fugiamus? LORARIUS In patriam. PHILOCRATES Apage : haud nos id deceat, fugitiuos imitari. LORARIUS Imo edepol, si erit obcasio, haud dehortor. 210 TYNDARUS Unum exorare uos sinite nos. LORARIUS Quidnam id est? TYNDARUS Ut sine hisce arbitris atque uobis nobis deti' locum loquendi. LORARIUS Fiat, abscedite hinc : nos concedamus huc; sed breuem orationem incipisse. 215 TYNDARUS Hem, mi istuc certum erat. Concede huc. 215a LORARIUS Abite ab istis. TYNDARUS Obnoxii ambo uobis sumus propter hanc rem; quom quae uolumus nos, copia est; ea facitis nos compotes. PHILOCRATES Secede huc nuntiam, si uidetur, procul, ne arbitri dicta nostra arbitrari queant, 220 neue permanet haec nostra fallacia. Nam doli non doli sunt, nisi astu colas, sed malum maxumum, si id palam prouenit. Nam si herus tu mihi es tu atque ego me tuom esse seruum assimulo, tamen uiso opu'st, cauto opus'st, ut hoc sobrie, sineque arbitris, 225 adcurate agatur docte et diligenter. Tanta incepta res est : haud somniculose hoc agendum est. TYNDARUS Ero, ut me uoles esse. PHILOCRATES Spero. TYNDARUS Nam tu nunc uides pro tuo caro capite carum obferre me meum caput uilitati. 230 PHILOCRATES Scio. TYNDARUS At scire tum memento quando, id quod uoles habebis. Nam pars maxuma fere homines habent hunc morem : quod sibi uolunt, dum id inpetrant, sunt boni : sed id ubi penes iam sese habent, ex bonis pessumi et fraudulentissimi 235 fiunt; nunc, ut mihi te uolo, esse autumo. Quod tibi suadeam, suadeam meo patri. PHILOCRATES Pol, ego si te, si audeam, meum patrem nominem : nam secundum patrem tu es pater proximus. TYNDARUS Audio. PHILOCRATES Et propterea saepius te ut memineris, moneo. 240 Non ego herus tibi, sed seruos sum; nunc obsecro te hoc unum; quoniam nobis di inmortaleis animum ostenderunt suum, ut qui herum me tibi fuisse, atque esse conseruom uelint; quod antehac pro iure inperitabam meo, nunc te oro per precem, per fortunam incertam, et per mei te erga bonitatem patris, 245 perque conseruitium conmune, quod hostica euenit manu, ne me secus honore honestes, quam ego te, quom seruibas mihi, atque ut qui fueris et, qui nunc sis meminisse ut memineris. TYNDARUS Scio quidem me te esse nunc, et te esse me. PHILOCRATES Hem, istuc si potes memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia. 250 [a2s2] Scaena II. HEGIO, PHILOCRATES, TYNDARUS HEGIO Iam ego reuortar intro, si ex his quae uolo exquaesiuero. Ubi sunt isti, quos ante aedeis iussi huc produci foras? PHILOCRATES Edepol, tibi ne in quaestione essemus, cautum intellego; ita uinclis custodiisque circummoeniti sumus. HEGIO Qui cauet, ne decipiatur, uix cauet, quom etiam cauet. 255 Etiam quom cauisse ratus 'st, saepe is cautor captus est. An uero non iusta causa 'st, ut uos seruem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia? PHILOCRATES Neque, pol, tibi nos, quia nos seruas, aequom 'st uitio uortere : neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat obcasio. 260 HEGIO Ut uos heic, itidem illeic apud uos meus seruatur filius. PHILOCRATES Captus est? HEGIO Ita. PHILOCRATES Non igitur nos soli ingnaui fuimus. HEGIO Secede huc, nam sunt ex te quae solo scitari uolo, quarum rerum te falsiloquom mi esse nolo. PHILOCRATES Non ero quod sciam. Si quid nesciui, id nescium tradam tibi. 265 TYNDARUS Nunc senex est in tostrina; nunc iam cultros adtinet. Ne id quidem, inuolucre iniicere uoluit, uestem ut ne inquinet. Sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse, an per pectinem, nescio : uerum, si frugi'st, usque admutilabit probe. HEGIO Quid tu? seruosne esse an liber mauelis ? memora mihi. 270 PHILOCRATES Proxumum quod sit bono, quodque a malo longissume, id uolo, quamquam non multum fuit molesta seruitus : nec mi secus erat, quam si essem familiaris filius. TYNDARUS Eugepae ! Thalem talento non emam Milesium. Nam ad sapientiam huius ille nimius nugator fuit. 275 Ut facete orationem ad seruitutem contulit ! HEGIO Quo de genere gnatu'st illeic Philocrates? PHILOCRATES Polyplusio: quod genus illeic 'st unum pollens atque honoratissumum. HEGIO Quid ipsus hic? quo honore est illeic? PHILOCRATES Summo atque ab summis uiris. HEGIO Tum igitur ei; quom il Aliis tanta gratia 'st ut praedicas, 280 quid diuitiae, sunt ne opimae? PHILOCRATES Unde excoquat seuum senex. HEGIO Quid ? pater, uiuitne? PHILOCRATES Viuom, quom inde abimus, liquimus. Nunc, uiuat, nec ne, id Orcum scire oportet scilicet. TYNDARUS Salua res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo 'st. HEGIO Quid erat ei nomen? PHILOCRATES Thesaurochrysonicochrysides. 285 HEGIO Videlicet propter diuitias inditum id nomen quasi est. PHILOCRATES Imo, edepol, propter auaritiam ipsius, atque audaciam. [Nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.] HEGIO Quid tu ais? tenaxne pater est eius? PHILOCRATES Imo, edepol, pertinax. Quin etiam ut magi' gnoscas : Genio suo ubi quando sacruficat, 290 ad rem diuinam quibus opus est, samiis uasis utitur, ne ipse Genius subripiat: proinde, aliis ut credat uide. HEGIO Sequere hac me igitur; eadem ego ex hoc, quae uolo, exquaesiuero. Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit; nam ego ex hoc, quo genere gnatus sis, scio : hic fassu 'st mihi. 295 Haec tu eadem si confiteri uis, tua re feceris, quae tamen scio scire me ex hoc. TYNDARUS Fecit opficium hic suum, quom tibi est confessus uerum, quanquam uolui sedulo meam nobilitatem obcultare, et genus, et diuitias meas, Hegio. Nunc quando patriam et libertatem perdidi, 300 non ego istunc me potius, quam te metuere, aequom censeo. Vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabileis. Memini, quom dicto haud audebat : facto nunc laedat licet. Sed uiden' ? Fortuna humana fingit artatque ut lubet : me, qui liber fueram, seruom fecit, e summo infumum. 305 Qui inperare insueram, nunc alterius inperio obsequor. Et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae habeam dominum, non uerear ne iniuste aut grauiter mi imperet. Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non uis, uolueram. HEGIO Loquere audacter. TYNDARUS Tam ego fui ante liber, quam gnatus tuus; 310 tam mihi, quam illi, libertatem hostilis eripuit manus; tam ille apud nos seruit, quam ego nunc heic apud te seruio. Est profecto deus, qui, quae nos gerimus, auditque et uidet; is, uti tu me heic habueris, proinde illum illeic curauerit. Bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. 315 Quam tu filium tuom, tam pater me meus desiderat. HEGIO Memini ego istoc; sed faterin' eadem quae hic fassu'st mihi? TYNDARUS Ego patri meo esse fateor summas diuitias domi, meque summo genere gnatum; sed te obtestor, Hegio, ne tuum animum auariorem faxint diuitiae meae; 320 ne patri, tametsi sum unicus, decere uideatur magis. Me saturum seruire apud te sumtu et uestitu tuo, potius quam illei, ubi minume honestum 'st, mendicantem uiuere. HEGIO Ego uirtute deum et maiorum nostrum diues sum satis. Non ego omnino lucrum omne esse utile homini existumo. 325 Scio ego; multos iam lucrum lutulentos homines reddidit. Est etiam, ubi profecto damnum praestet facere, quam lucrum. Odi ego aurum; multa multis saepe suasit perperam. Nunc hoc animum aduortito, ut ea quae sentio, pariter scias. Filius meus illeic apud uos seruit captus Alide : 330 eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis; et te et hunc amittam hinc; alio pacto abire non potes. TYNDARUS Optumum atque aequissumum oras, optumusque hominum es homo. Sed is priuatam seruitutem seruit illei an publicam? HEGIO Priuatam medici Menarchi. TYNDARUS Pol, is quidem huius est cliens; 335 tam hoc quidem tibi in procliui, quam imber est, quando pluit. HEGIO Fac is homo, ut redimatur. TYNDARUS Faciam, sed te id oro, Hegio. HEGIO Quid uis ? dum ab re ne quid ores, faciam. TYNDARUS Ausculta, tum scies. Ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo. Verum, te quaeso, aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, 340 ut is homo redimatur illei. HEGIO Imo alium potius misero hinc, ubi erunt induciae, illuc, tuom qui conueniat patrem, qui tua, quae tu iusseris mandata, ita, ut uelis perferat. TYNDARUS At nihil est, ignotum ad illum mittere; operam luseris. Hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc uenerit. 345 Nec quemquam fideliorem, neque cui plus credat potes mittere ad eum, nec qui magis sit seruos ex sententia; neque adeo quoi tuom concredat filium hodie audacius. Ne uereare, meo periclo huius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se beneuolum. 350 HEGIO Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si uis. TYNDARUS Volo; quam citissume potest, tam hoc cedere ad factum uolo. HEGIO Num quae causa 'st quin, si ille huc non redeat, uiginti minas mihi des pro illo? TYNDARUS Optuma imo. HEGIO Soluite istum nunciam, atque utrumque. TYNDARUS Di tibi omneis omnia optata adferant, 355 quom me tanto honore honestas quomque ex uinclis eximis. Hoc quidem haud molestum 'st, iam quod collus collari caret. HEGIO Quod bonis benefit beneficium, gratia ea grauida 'st bonis. Nunc tu illum si illo es missurus, dic, demonstra, praecipe, quae ad patrem uis nuntiari; uin' uocem huc ad te? TYNDARUS Voca. 360 [a2s3] Scaena III. HEGIO, PHILOCRATES, TYNDARUS HEGIO Quae res bene uortat mi meoque filio, uobisque; uolt te nouos herus operam dare tuo ueteri domino, quod is uelit, fideliter. Nam ego te dedi aestumatum huic uiginti minis; hic autem te ait mittere hinc uelle ad patrem, 365 meum ut illeic redimat filium; mutatio inter me atque illum ut nostris fiat filiis. PHILOCRATES Utroque uorsum rectum 'st ingenium meum, ad te, atque ad illum; pro rota me uti licet. Vel ego huc uel illuc uortar, quo inperabitis. 370 HEGIO Tute tibi a tuopte ingenio prodes plurimum, quom seruitutem ita fers, ut ferri decet. Sequere hac. Hem tibi hominem. TYNDARUS Gratiam habeo tibi, quom copiam istam mi et potestatem facis, ut ego ad parenteis hunc remittam nuntium, 375 qui me quid rerum heic agitem, et quid fieri uelim, patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat. Nunc ita conuenit inter me atque hunc, Tyndare, ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem; si non rebitas huc, ut uiginti minas 380 dem pro te. PHILOCRATES Recte conuenisse sentio. Nam pater expectat aut me, aut aliquem nuntium, qui hinc ad se ueniat. TYNDARUS Ergo animum aduortas uolo, quae nuntiare hinc te uolo in patriam ad patrem. PHILOCRATES Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, 385 ut potissumum quod in rem recte conducat tuam, id petam, idque persequar corde et animo atque auribus. TYNDARUS Facis ita, ut te facere oportet. Nunc animum aduortas uolo: omnium primum salutem dicito matri et patri, et cognatis, et si quem alium beneuolentem uideris : 390 me heic ualere, et seruitutem seruire huic homini optumo, qui me honore honestiorem semper fecit, et facit. PHILOCRATES Istuc ne praecipias : facile memoria memini tamen. TYNDARUS Nam quidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror. Dicito patri, quo pacto mihi cum hoc conuenerit 395 de huius filio. PHILOCRATES Quae memini, mora mera 'st monerier. TYNDARUS Ut eum redimat, et remittat nostrum huc amborum uicem. PHILOCRATES Meminero. HEGIO At quam primum poteris; istuc in rem utrique 'st maxume. PHILOCRATES Non tuom tu magis uidere, quam ille suom gnatum cupit. HEGIO Meus mihi, suos quoique est carus. PHILOCRATES Numquid aliud uis patri 400 nuntiari? TYNDARUS Me heic ualere; et tute audacter dicito, Tyndare, inter nos fuisse ingenio haud discordabili; neque te conmeruisse culpam, neque me aduorsatum tibi, beneque hero gessisse morem in tantis aerumnis tamen, neque med unquam deseruisse te neque factis, neque fide. 405 Rebus in dubiis, egenis; haec pater quando sciet, Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, nunquam erit tam auarus, quin te gratus emittat manu : et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius. Nam tua opera et comitate et uirtute et sapientia. 410 Fecisti, ut redire liceat ad parenteis denuo, quom apud hunc confessus es et genus et diuitias meas, quo pacto emisisti e uinclis tuom herum tua sapientia. PHILOCRATES Feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum 'st mihi. Merito tibi ea euenerunt a me; nam nunc, Philocrates, 415 si ego item memorem, quae med erga multa fecisti bene, nox diem adimat; nam quasi seruos meus esses, nihilo secius obsequiosus mihi fuisti semper. HEGIO Di uostram fidem, hominum ingenium liberale ! ut lacrumas excutiunt mihi ! Videas corde amare inter se. Quantis laudibus 420 suum herum seruos collaudauit ! TYNDARUS Isdtic, pol, haud me centesimam partem laudat, quam ipse meritu'st ut laudetur laudibus. HEGIO Ergo quom optume fecisti, nunc adest obcasio benefacta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter. PHILOCRATES Magis non factum possum uelle, quam opera experiar persequi : 425 id ut scias, Iouem supremum testem laudo, Hegio, me infidelem non futurum Philocrati. HEGIO Probus es homo. PHILOCRATES Nec me secus unquam ei facturum quidquam, quam memet mihi. TYNDARUS Istaec dicta te experiri et operis et factis uolo. Et quo minus dixi, quam uolui de te, animum aduortas uolo. 430 Atque horum uerborum causa caueto mi iratus fuas. Sed, te quaeso, cogitato, hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et meam esse uitam heic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris, quom me seruom in seruitute pro ted heic reliqueris 435 tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras, neque des operam, pro me ut huius reducem facias filium. Scito te hinc minis uiginti aestumatum mittier. Fac fidele sis fidelis; caue fidem fluxam geras. Nam pater, scio, faciet, quae illum facere oportet, omnia. 440 Serua tibi in perpetuum tibi amicum me, atque hunc inuentum inueni. Haec per dexteram tuam, te dextera retinens manu, obsecro, infidelior mihi ne fuas, quam ego sum tibi. Tu hoc age; tu mihi nunc meus herus es, tu patronus, tu pater, tibi conmendo spes opesque meas. PHILOCRATES Mandauisti satis. 445 Satin habes, mandata quae sunt, facta si refero? TYNDARUS Satis. PHILOCRATES Et tua et tua huc ornatus reueniam ex sententia. Numquid aliud? TYNDARUS Ut, quam primum possis, redeas. PHILOCRATES Res monet. HEGIO Sequere me, uiaticum ut dem a trapezita tibi : eadem opera a praetore sumam syngraphum. TYNDARUS Quem syngraphum? 450 HEGIO Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum. tu intro abi. TYNDARUS Bene ambulato. PHILOCRATES Bene uale. HEGIO Edepol, rem meam constabiliui, quom illos emi de praeda a quaestoribus. Expediui ex seruitute filium, si dis placet. At etiam dubitaui, hos homines emerem, an non emerem, diu. 455 Seruate istum, soltis, intus, serui, ne quoquam pedem ecferat sine custode, ego adparebo domi. Ad fratrem modo captiuos alios inuiso meos, eadem percontabor, ecqui hunc adulescentem gnouerit. Sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praeuorti uolo. 460 [a3s1] ACTUS III. Scaena I. ERGASILUS Miser homo 'st, qui ipse quod edit quaerit, et id aegre inuenit : sed ille est miserior, qui et aegre quaerit, et nihil inuenit : ille miserrimu'st, qui quom cupit esse, quod edit non habet. Nam, hercle, ego huic diei, si liceat, oculos ecfodiam lubens; ita malignitate onerauit omneis mortaleis mihi. 465 Neque ieiuniosiorem, neque magis ecfertum fame uidi, nec quoi minus procedat quidquid facere obceperit. Ita uenter gutturque resident esurialeis ferias. Illicet parasiticae arti maxumam malam crucem ! ita iuuentus iam ridiculos inopes ab se segregat. 470 Nihil morantur iam Lacones unisubselli uiros. Plagipatidas, quibus sunt uerba sine penu et pecunia. Eos requirunt, qui lubenter quom ederint, reddant domi. Ipsi opsonant, quae parasitorum ante erat prouincia, ipsi de Foro tam aperto capite ad lenones eunt 475 quam in tribu aperto capite sonteis condemnant reos. Neque ridiculos iam terunci faciunt : sese omnes amant. Namque ut dudum hinc abii, adcessi ad adulescenteis in Foro. 'Saluete' inquam. 'quo imus una' inquam 'ad prandium?' Atque illi tacent. 'Quis ait : "Hoc" aut quis profitetur?' inquam : quasi muti silent, 480 neque me rident. 'Ubi coenamus?' inquam; atque illi abnuint. Dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus, quibus solebam menstrualeis epulas ante adipiscier. Nemo ridet, sciui extemplo rem de conpacto geri. Ne canem quidem inritatam uoluit quisquam imitarier, 485 saltem, si non adriderent, denteis ut restringerent. Abeo ab illis, postquam uideo me sic ludificarier. Pergo ad alios, uenio ad alios, deinde ad alios : una res. Omneis conpacto rem agunt, quasi in Velabro olearii. Nunc redeo inde, quoniam me ibi uideo ludificarier. 490 Item alii parasiti frustra obambulabant in foro. Nunc barbarica lege certum'st ius meum omne persequi. Qui consilium iniere, quo nos uictu et uita prohibeant, his diem dicam, inrogabo multam : ut mihi coenas decem meo arbitratu dent, quom cara annona sit : sic egero. 495 Nunc ibo ad portum hinc; est illeic mi una spes coenatica : si ea decolabit, redibo huc ad senem ad coenam asperam. [a3s2] Scaena II. HEGIO Quid 'st suauius, quam bene rem regere bono publico, sicut ego heri feci, quom emi hosce homines ? Ubi quisque uident, 500 eunt obuiam, gratulanturque eam rem. Ita me miserum restitando, retinendoque lassum reddiderunt. Vix ex gratulando miser iam eminebam. Tandem abii ad praetorem, ibi uix requieui : 505 rogo syngraphum, mi datur inlico; dedi Tyndaro; ille abiit domum. Inde inlico praeuortor domum, postquam id actum 'st : eo protinus ad fratrem,inde abii, mei ubi sunt alii captiui; rogo, Philocratem ex Alide ecquis omnium nouerit; tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem. 510 Dico eum esse apud me : hic extemplo orat obsecratque, eum sibi ut liceat uidere. Iussi inlico hunc exsolui. Nunc tu sequere me, ut quod me orauisti inpetres, eum hominem ut conuenias. 514-515 [a3s3] Scaena III. TYNDARUS Nunc illud est, quom me fuisse, quam esse nimio mauelim : 516 nunc spes, opes auxiliaque a me segregant, spernuntque se. Hic ille'st dies, quom nulla uitae meae salus sperabili'st : neque exilium exitio 'st neque adeo spes, quae mi hunc abspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam integumentum 'st meis, 520 nec sycophantiis, nec fucis ullum mantellum obuiam 'st, neque deprecatio perfidiis meis, nec malefactis fuga 'st, nec confidentiae usquam hospitium 'st, nec deuerticulum dolis. Operta quae fuere, aperta sunt; patent praestigiae, omnis res palam 'st, neque hac de re negotium 'st, 525 quin male obcidam, obpetamque pestem, heri uicem meamque. Perdidit me Aristophontes hic, qui intro uenit modo. Is me gnouit, is sodalis Philocrati et cognatus est. Neque iam seruare Salus, si uolt, me potest; nec copia 'st : nisi si meo aliquam machinor corde astutiam. 530 Quam, malum? Quid machiner? Quid conminiscar? maxumas nugas ineptiasque incipisso. Haereo. [a3s4] Scaena IV. HEGIO, TYNDARUS, ARISTOPHONTES HEGIO Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus? TYNDARUS Nunc enimuero ego obcidi: eunt ad te hosteis, Tyndare. Quid loquar? quid fabulabor? Quid negabo ? Aut quid fatebor? 535 Res omnis in incerto sita 'st. Quid rebus confidam meis? Utinam te di perderent prius, quam periisti e patria tua, Aristophontes, qui ex parata re inparatam omnem facis. Obcisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam. HEGIO Sequere; hem tibi hominem; adi, atque adloquere. TYNDARUS Quis homo 'st me hominum miserior? 540 ARISTOPHONTES Quid istuc est, quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare ? Proque ingnoto me aspernari, quasi me nunquam noueris? Equidem tam sum seruos, quam tu; etsi ego domi liber fui, tu usque a puero seruitutem seruiuisti in Alide. HEGIO Edepol, minime miror, si te fugitat, aut oculos tuos, 545 aut si te odit, qui istum adpelles Tyndarum pro Philocrate. TYNDARUS Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide. Ne tu, quod istic fabuletur, aureis inmittas tuas. Nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem. Et illic isti, qui insputatur, morbus interdum uenit. 550 Proin tu ab istoc procul abscedas. HEGIO Ultro istum a me. ARISTOPHONTES Ain, uerbero, me rabiosum ? atque insectatum esse hastis meum memoras patrem ? et eum morbum mi esse, qui me opus sit insputarier? HEGIO Ne uerere : multos iste morbus homines macerat, quibus insputari saluti fuit atque illis profuit. 555 ARISTOPHONTES Quid tu autem, etiam huic credis? HEGIO Quid ego credam huic? ARISTOPHONTES Insanum esse me? TYNDARUS Viden' tu hunc, quam inimico uoltu intuetur? concedi optumum'st. Hegio, fit quod tibi ego dixi ! gliscit rabies, caue tibi. HEGIO Credidi esse insanum extemplo, ubi te adpellauit Tyndarum. TYNDARUS Quin suum ipse interdum ingnorat nomen, neque scit qui siet. 560 HEGIO At etiam te suom sodalem esse aibat. TYNDARUS Haud uidi magis. Et quidem Alcumeus, atque Orestes et Lycurgus postea una opera mihi sunt sodaleis qua iste. ARISTOPHONTES At etiam, furcifer, male loqui mi audes? Non ego te gnoui? HEGIO Pol, planum id quidem 'st, non gnouisse, qui istum adpelles Tyndarum pro Philocrate. 565 Quem uides, eum ingnoras: illum nominas, quem non uides. ARISTOPHONTES Imo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui uero est negat. TYNDARUS Tu enim repertus, Philocratem qui superes ueriuerbio ! ARISTOPHONTES Pol, ego ut rem uideo, tu inuentu', uera uanitudine qui conuincas. Sed quaeso, hercle, agedum, adspice ad me. TYNDARUS Hem ! 570 ARISTOPHONTES Dic modo, tun negas te Tyndarum esse? TYNDARUS Nego, inquam. ARISTOPHONTES Tun te Philocratem esse ais? TYNDARUS Ego, inquam. ARISTOPHONTES Tune huic credis? HEGIO Plus quidem, quam tibi aut mihi. nam ille quidem, quem tu esse hunc memoras, hodie hinc abiit Alidem ad patrem huius. ARISTOPHONTES Quem patrem ? qui seruos est? TYNDARUS Et tu quidem seruos, et liber fuisti, et ego me confido fore, 575 si huius huc reconciliasso in libertatem filium. ARISTOPHONTES Quid ais, furcifer? tun' tete gnatum memoras liberum? TYNDARUS Non equidem me liberum, sed Philocratem esse aio. ARISTOPHONTES Quid est? ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit ! Nam is est seruos ipse, neque praeter se unquam ei seruos fuit. 580 TYNDARUS Quia tute ipse eges in patria, nec tibi, qui uiuas domi'st, omneis inueniri simileis tibi uis; non mirum facis. Est miserorum, ut maleuolenteis sint atque inuideant bonis. ARISTOPHONTES Vide sis, Hegio ne quid tu huic temere insistas credere. Atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae edidit. 585 Filium tuom quod redimere se ait, id neutiquam placet. TYNDARUS Scio, te id nolle fieri; ecficiam tamen ego id, si di adiuuant. Illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri. Propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. ARISTOPHONTES Quin tute is es: neque praeter te in Alide ullus seruos istoc nomine'st. 590 TYNDARUS Pergin' seruom me exprobrare esse, id quod ui hostili obtigit? ARISTOPHONTES Enimuero iam nequeo contineri. TYNDARUS Heus ! audin' ? quin fugis? Iam illic heic nos insectabit lapidibus : nisi illum iubes conprehendi. ARISTOPHONTES Crucior. TYNDARUS Ardent oculi; fit opus, Hegio. Viden' tu illi maculari corpus totum maculis luridis? 595 Atra bilis agitat hominem. ARISTOPHONTES At, pol, te, si hic sapiat senex, atra pix apud carnificem agitet, tuoque capiti inluceat. TYNDARUS Iam deliramenta loquitur : laruae stimulant uirum. HEGIO Hercle ! quid si hunc conprehendi iusserim ? TYNDARUS Sapias magis. ARISTOPHONTES Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae 600 cerebrum excutiam, qui me insanum uerbis concinnat suis. TYNDARUS Audin' lapidem quaeritare? ARISTOPHONTES Solus te solum uolo, Hegio. HEGIO Istinc loquere, si quid uis; procul tamen audiam. TYNDARUS Namque, edepol, si adbites propius, os denasabit tibi mordicus. ARISTOPHONTES Neque, pol, me insanum, Hegio, esse creduis, 605 neque fuisse unquam, neque esse morbum quem istic autumat. Verum si quid metuis a me, iube me uinciri, uolo, dum istic itidem uinciatur. TYNDARUS Imo enimuero, Hegio, istic, qui uolt, uinciatur. ARISTOPHONTES Tace modo : ego te, Philocrates false, faciam, ut uerus hodie reperiare Tyndarus. 610 Quid mi abnutas? TYNDARUS Tibi ego abnuto? ARISTOPHONTES Quid agat, si absis longius? HEGIO Quid ais? quid si adeam hunc insanum? TYNDARUS Nugas; ludificabitur, garriet, quod neque pes unquam, neque caput conpareat. Ornamenta absunt: Aiacem, hunc quom uides, ipsum uides. 615 HEGIO Nihili facio, tamen adibo. TYNDARUS Nunc ego omnino obcidi, nunc ego inter sacrum saxumque sto; nec, quid faciam scio. HEGIO Do tibi operam, Aristophontes, si quid est, quod me uelis. ARISTOPHONTES Ex me audibis uera quae nunc falsa opinare, Hegio. Sed istoc primum me expurigare tibi uolo, me insaniam 620 neque tenere, neque mi esse ullum morbum, nisi quod seruio. At ita me rex deorum atque hominum faxit patriae conpotem, ut istic Philocrates non magis est, quam aut ego aut tu. HEGIO Eho ! dic mihi, quis illic igitur est? ARISTOPHONTES Quem dudum dixi a principio tibi. Hoc si secus reperies, nullam causam dico, quin mihi 625 et parentum et libertatis apud te deliquio siet. HEGIO Quid tu ais? TYNDARUS Me tuom esse seruom, et te meum erum. HEGIO Haud istuc rogo. fuistin' liber? TYNDARUS Fui. ARISTOPHONTES Enimuero non fuit : nugas agit. TYNDARUS Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix, qui id tam audacter dicere audes? ARISTOPHONTES Puerum te uidi puer. 630 TYNDARUS At ego te uideo maior maiorem. Hem rursum tibi. Meam rem non cures, si recte facias; num ego curo tuam? HEGIO Fuitne huic pater Thesaurochrysonicochrysides? ARISTOPHONTES Non fuit, neque ego istuc nomen unquam audiui ante hunc diem. Philocrati Theodoromedes fuit pater. TYNDARUS Pereo probe. 635 Quin quiescis dierectum, cor meum, ac suspende te ? Tu subsultas, ego miser uix adsto prae formidine. HEGIO Satin' istuc mihi exquisitum 'st, fuisse hunc seruom in Alide ? Neque esse hunc Philocratem? ARISTOPHONTES Tam satis, quam numquam hoc inuenies secus. sed ubi is nunc est? HEGIO Ubi ego minume atque ipsus se uolt maxume. 640 Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser 641 huius scelesti techinis, qui me ut lubitum 'st ductauit dolis. Sed uide sis. ARISTOPHONTES Quin exploratum dico et prouisum hoc tibi. 643 HEGIO Certon' ? ARISTOPHONTES Quin nihil, inquam, inuenies magis hoc certo certius; Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. HEGIO Sed qua facie est tuos sodalis Philocrates? ARISTOPHONTES Dicam tibi : 646 macilento ore, naso acuto, corpore albo, et oculis nigris, subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. HEGIO Conuenit. TYNDARUS Ut quidem, hercle, in medium ego hodie pessume processerim. Vae illis uirgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. 650 HEGIO Verba mihi data esse uideo. TYNDARUS Quid cessatis, conpedes, currere ad me meaque amplecti crura, ut uos custodiam? HEGIO Satine me illi hodie scelesti capti ceperunt dolo? Illic seruom se adsimulabat, hic sese autem liberum. Nuculeum amisi, reliquit pignori putamina. 655 Ita mi stolido sursum uorsum os subleuere obfuciis. Hic quidem me nunquam inridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, ite istuc, atque ecferte lora. COLAPHUS Num lignatum mittimur? [a3s5] Scaena V. HEGIO, TYNDARUS, ARISTOPHONTES, LORARII. HEGIO Iniicite manicas maxumas huic mastigiae. TYNDARUS Quid hoc 'st negoti? quid ego deliqui? HEGIO Rogas, 660 sator sartorque scelerum, et messor maxume? TYNDARUS Non occatorem dicere audebas prius? Nam semper occant prius, quam sariunt rustici. HEGIO At ut confidenter mihi contra adstitit. TYNDARUS Decet innocentem seruom atque innoxium 665 confidentem esse, suom apud herum potissimum. HEGIO Adstringite isti, soltis, uehementer manus. TYNDARUS Tuos sum, tuas quidem uel praecidi iube. Sed quid negoti 'st ? Quamobrem subcenses mihi? HEGIO Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, 670 tuis scelestis falsidicis fallaciis delacerauisti, deartuastiue opes. Confecisti omneis, res ac rationes meas. Ita mi exemisti Philocratem fallaciis. Illum esse seruom credidi, te liberum. 675 Ita uosmet aiebatis, itaque nomina inter uos permutastis. TYNDARUS Fateor, omnia facta esse ita, ut tu dicis, et fallaciis abiisse eum abs te, mea opera atque astutia : an, obsecro, hercle, te, id nunc subcenses mihi? 680 HEGIO At cum cruciatu maxumo id factum'st tuo. TYNDARUS Dumne ob malefacta, peream, parui aestumo. Si ego heic peribo, et ille, ut dixit, non redit : at erit mi hoc factum mortuo memorabile, meum herum captum ex seruitute atque hostibus 685 reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, meumque potius me caput periculo praeoptauisse, quam is periret, ponere. HEGIO Facito ergo ut Acherunti clueas gloria. TYNDARUS Qui per uirtutem perbitat, is non interit. 690 HEGIO Quando ego te exemplis cruciauero pessumis, atque ob sutelas tuas te morti misero, uel te interisse, uel perisse praedicent; dum pereas, nihil intereduo, dicant uiuere. TYNDARUS Pol, si istuc faxis, haud sine poena feceris, 695 si ille huc redebit, sicut confido adfore. ARISTOPHONTES Pro di inmortaleis ! nunc ego teneo, nunc scio quid hoc sit negoti; meus sodalis Philocrates in libertate est ad patrem in patria; bene est; nec est quisquam mihi, aeque melius quoi uelim. 700 Sed hoc mihi aegre 'st, me huic dedisse operam malam, qui nunc propter me, meaque uerba uinctus est. HEGIO Votuin' te quidquam mi hodie falsum proloqui? TYNDARUS Vetuisti. HEGIO Cur es ausus mentiri mihi? TYNDARUS Quia uera obessent illi, quoi operam dabam; 705 nunc falsa prosunt. HEGIO At tibi oberunt. TYNDARUS Optume 'st. At herum seruaui, quem seruatum gaudeo, quoi me custodem addiderat herus maior meus. Sed malene id arbitrare factum ? HEGIO Pessume. TYNDARUS At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. 710 Nam cogitato, si quis hoc gnato tuo tuos seruos faxit, qualem haberes gratiam? Emitteresne, necne, eum seruom manu? Essetne apud te is seruos acceptissumus? Responde. HEGIO Opinor. TYNDARUS Cur ergo ingratus mihi es? 715 HEGIO Quia illi fuisti, quam mihi, fidelior. TYNDARUS Quid? tu una nocte postulauisti et die, recens captum hominem, nuperum nouicium, te perdocere, ut melius consulerem tibi, quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram? 720 HEGIO Ergo ab eo petito gratiam istam. Ducite, ubi ponderosas, crassas capiat conpedes. Inde ibis porro in latomias lapidarias. Ibi octonos alii quom lapides ecfodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, 725 Sescentoplago nomen indetur tibi. ARISTOPHONTES Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, ne tu istunc hominem perduis. HEGIO Curabitur. Nam noctu neruo uinctus custodibitur. Interdius sub terra lapides eximet. 730 Diu ego hunc cruciabo, non uno absoluam die. ARISTOPHONTES Certumne 'st tibi istuc? HEGIO Non moriri certius. Abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, iubete huic crassas conpedes inpingier; inde extra portam ad meum libertum Cordalum, 735 in lapicidinas facite deductus siet; atque hunc me ita uelle, dicite, curarier, nequi deterius huic sit, quam quoi pessume 'st. TYNDARUS Cur ego te inuito me esse saluom postulem? Periclum uitae meae tuo stat periculo. 740 Post mortem in morte nihil est, quod metuam, mali. Etsi peruiuo usque ad summam aetatem, tamen breue spatium st perferundi, quae minitas mihi. Vale atque salue : etsi, aliter ut dicam, meres. Tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita uale, 745 nam propter te hoc obtigit. HEGIO Adducite. TYNDARUS At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates, ut mi eius facias conueniundi copiam. HEGIO Peristis, nisi hunc iam e conspectu abducitis. TYNDARUS Vis haec quidem, hercle, est, et trahi et trudi simul. 750 HEGIO Illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est. Ego illis captiuis aliis documentum dabo, ne tale quisquam facinus incipere audeat. Quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam, usque obfrenatum suis me ductarent dolis. 755 Nunc certum 'st nulli post haec quidquam credere; satis sum semel deceptus. Speraui miser ex seruitute me exemisse filium : ea spes elapsa st. Perdidi unum filium, puerum quadrimum, quem mihi seruos surpuit : 760 neque eum seruom unquam reperi, neque filium : maior potitus hostium 'st. Quod hoc 'st scelus? Quasi in orbitatem liberos produxerim. Sequere hac; reducam te ubi fuisti; neminis miserere certum 'st, quia mei miseret neminem. 765 ARISTOPHONTES Exauspicaui ex uinclis; nunc intellego redauspicandum esse in catenas denuo. [a4s1] ACTVS IV. Scaena I. ERGASILUS Iuppiter supreme, seruas me, measque auges opes. Maximas opimitates opiparasque obfers mihi, laudem, lucrum, ludum, iocum, festiuitatem, ferias, 770 pompam, penum, potationis, saturitatem, gaudium : nec quoiquam homini subplicare me nunc certum 'st mihi; nam uel prodesse amico possum, inimicum perdere : ita hic me amoenitate amoena amoenus onerauit dies. Sine sacris hereditatem sum aptus ecfertissimam. 775 Nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, quoi boni tantum obfero, quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius. Nunc certa res est, eodem pacto ut comici serui solent coniiciam in collum pallium, ex me primo rem hanc ut audiat. Qperoque me ob hunc nuntium aeuiternum adepturum cibum. 780 [a4s2] Scaena II. HEGIO, ERGASILUS HEGIO Quanto in pectore hanc rem meo magis uoluto, tanto mi aegritudo auctior est in animo. Ad illum modum sublitum os esse mi hodie ? Neque id perspicere quiui ? Quod cum scibitur, per urbem inridebor. 785 Quom extemplo ad Forum aduenero, omneis loquentur : Hic illest senex doctus, quoi uerba data sunt. Sed Ergasilus estne hic, procul quem ire uideo? Conlecto quidem 'st pallio; quidnam acturu'st? ERGASILUS Moue abs te moram omnem, Ergasile, atque age hanc rem. 790 Eminor atque interminor, ne quis mi obstiterit obuiam; nisi quis satis diu uixisse sese homo arbitrabitur. Nam qui obstiterit, ore sistet. HEGIO Hic homo pugilatum incipit. ERGASILUS Facere certum'st; proinde ita omneis itinera insistant sua, ne quis in haec platea negoti conferat quidquam sui. 795 Nam meus est ballista pugnus, cubitus catapulta'st mihi, humerus aries; tum genu, ut quemque icero, ad terram dabo, dentilegos omneis mortaleis faciam, quemque obfendero. HEGIO Quae illaec eminatio'st ? nam nequeo mirari satis. ERGASILUS Faciam ut huius diei locique, meique semper meminerit : 800 qui mi in cursu obstiterit, faxo uitae is extemplo obstiterit suae. HEGIO Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis? ERGASILUS Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam. Continete uos domi, prohibete a uobis uim meam. HEGIO Mira, edepol, sunt, ni hic in uentrem sumsit confidentiam. 805 Vae misero illi cuius cibo iste factu'st imperiosior. ERGASILUS Tum pistores scrophipasci, furfuri qui alunt sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest; eorum si quoiusquam scropham in publico conspexero, ex ipsis dominis, meis pugnis exculcabo furfures. 810 HEGIO Basilicas edictiones, atque inperiosas habet. Satur homo est, habet profecto in uentre confidentiam. ERGASILUS Tum piscatores, qui praebent populo pisceis foetidos, qui aduehuntur quadrupedanti crucianti canterio, quorum odos subbasilicanos omneis abigit in Forum, 815 eis ego ora uerberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam. Tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oueis, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt uerueci sectario; 820 eum ego si in uia petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortaleis miserrumos. HEGIO Euge ! edictiones aedilicias hic quidem habet mirumque adeo'st, in hunc fecere sibi Aetoli agoranomum. ERGASILUS Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, 825 tantus uentri conmeatus meo adest in portu cibus. Sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem ? Quo homine hominum adaeque nemo uiuit fortunatior? HEGIO Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi? ERGASILUS Heus, ubi estis? ecquis hoc aperit ostium? 830 HEGIO Ad coenam hic homo recipit se ad me. ERGASILUS Aperite hasce ambas foreis, priusquam pultando assulatim foribus exitium adfero. HEGIO Perlubet hunc hominem conloqui hunc. Ergasile. ERGASILUS Ergasilum qui uocat? HEGIO Respice. ERGASILUS Fortuna quod tibi nec facit, nec faciet, hoc me iubes. Sed quis est? HEGIO Respice ad me, Hegio sum. ERGASILUS Oh ! mihi, 835 quantum 'st hominum optumorum optume, in tempore aduenis. HEGIO Nescio quem ad portum nactus 's ubi coenes; eo fastidis. ERGASILUS Cedo manum. HEGIO Manum? ERGASILUS Manum, inquam, cedo tuam actutum. HEGIO Tene. ERGASILUS Gaude. HEGIO Quid ego gaudeam? ERGASILUS Quia ego inpero; age gaude modo. HEGIO Pol, maerores mi anteuortunt gaudiis. ERGASILUS Noli irascier. 840 Iam ego ex corpore exigam omneis maculas maerorum tibi. Gaude audacter. HEGIO Gaudeo, et si nil scio, quod gaudeam. ERGASILUS Bene facis. Iube... HEGIO Quid iubeam? ERGASILUS Ignem ingentem fieri. HEGIO Ignem ingentem? ERGASILUS Ita dico, magnus ut sit. HEGIO Quid? me, uolturi, tuan' causa aedis incensurum censes? ERGASILUS Noli irascier. 845 Iuben' an non iubes adstitui aulas ? patinas elui ? laridum atque epulas foueri foculis feruentibus? Alium pisceis praestinatum abire? HEGIO Hic uigilans somniat. ERGASILUS Alium porcinam, atque agninam, et pullos gallinaceos? HEGIO Scis bene esse, si sit unde. ERGASILUS Pernam atque ophthalmiam, 850 horaeum, scombrum, et trygonum, et cetum, et mollem caseum? HEGIO Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia heic apud me, Ergasile. ERGASILUS Mean' me causa hoc censes dicere? HEGIO Nec nihil hodie, nec multo plus tu heic edes, ne frustra sis. Proin tu tui quotidiani uicti uentrem ad me adferas. 855 ERGASILUS Quin ita faciam, ut te tu cupias facere sumtum, etsi ego uetem. HEGIO Egone? ERGASILUS Tu ne. HEGIO Tum tu mi igitur herus es. ERGASILUS Imo bene uolens. uin' te faciam fortunatum? HEGIO Malim, quam miserum quidem. ERGASILUS Cedo manum. HEGIO Hem manum. ERGASILUS Di te omneis adiuuant. HEGIO Nihil sentio. ERGASILUS Non enim es in senticeto, eo non sentis. Sed iube 860 uasa tibi pura adparari ad rem diuinam cito, atque agnum adferri proprium, pinguem. HEGIO Cur? ERGASILUS Ut sacrufices. HEGIO Quoi deorum? ERGASILUS Mi, hercle; nam ego nunc tibi sum summus Iupiter, idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium. Proin tu deum huncce saturitate facias tranquillum tibi. 865 HEGIO Esurire mihi uidere. ERGASILUS Mihi quidem esurio, non tibi. HEGIO Tuo arbitratu, facile patior. ERGASILUS Credo, consuetus puer. HEGIO Iupiter te dique perdant. ERGASILUS Te, hercle, mi aequom 'st gratias agere ob nuntium : tantum ego nunc porto a portu tibi boni. Nunc tu mihi places. HEGIO Abi, stultu's, sero post tempus uenis. 870 ERGASILUS Igitur olim si aduenissem, magis tu tum istuc diceres. Hunc hanc laetitiam adcipe a me, quam fero; nam filium tuom modo in portu Philopolemum uiuom, saluom, sospitem uidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum Alium una, et tuom Stalagmum seruom, qui aufugit domo, 875 qui tibi subripuit quadrimum puerum filiolum tuum. HEGIO Abi in malam rem; ludis me. ERGASILUS Ita me amabit sancta Saturitas, Hegio, itaque suo me semper condecoret congnomine, ut ego uidi. HEGIO Meum gnatum? ERGASILUS Tuum gnatum, et Genium meum. HEGIO Et captiuom illum Alidensem? ERGASILUS Ma ton Apollon. HEGIO Et seruolum 880 meum Stalagmum, meum qui gnatum subripuit? ERGASILUS Nai tan Koran. HEGIO. Iam diu? ERGASILUS Nai tan Prainesten. HEGIO. Venit? ERGASILUS Nai tan Signian. HEGIO. Certon' ? ERGASILUS Nai ton Phrousinona. HEGIO. Vide sis. ERGASILUS Nai ton Alatrion. HEGIO Quid tu per barbaricas urbes iuras? ERGASILUS Quia enim item asperae sunt, ut tuom uictum autumabas esse. HEGIO Vae aetati tuae. 885 ERGASILUS Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo. Sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, quom hinc abit? HEGIO Siculus. ERGASILUS At nunc Siculus non est; Boius est, Boiam terit. Liberorum quaerundorum causa, ei, credo, uxor data'st. HEGIO Dic, bonan' fide tu mi istaec uerba dixisti? ERGASILUS Bona. 890 HEGIO Di inmortales ! iterum gnatus uideor, si uera autumas. ERGASILUS An tu dubium habebis, etiam sancte quom ego iurem tibi? Postremo, Hegio, si parua iuriiurando'st fides, uise ad portum. HEGIO Facere certum'st; tu intus cura quod opus est. Sume, posce, prome quid uis, te facio cellarium. 895 ERGASILUS Nam, hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito. HEGIO Aeternum tibi dapinabo uictum, si uera autumas. ERGASILUS Unde id? HEGIO A me meoque gnato. ERGASILUS Sponden' tu istud? HEGIO Spondeo. ERGASILUS At ego tuom tibi aduenisse filium respondeo. HEGIO Cura quam optume potes. ERGASILUS Bene ambula et redambula. 900 [a4s3] Scaena III. ERGASILUS Illic hinc abiit : mihi rem summam credidit cibariam. Di inmortaleis, ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis ueniet ! quanta labes larido ! quanta sumini absumedo ! quanta callo calamitas ! quanta laniis lassitudo ! quanta porcinariis ! 905 Nam si alia memorem, quae ad uentris uictum conducunt, mora'st. Nunc ibo in meam praefecturam, ut ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram. [a5s1] ACTUS V. Scaena I. PUER HEGIONIS Diespiter te dique, Ergasile, perdant et uentrem tuum, parasitosque omneis, et qui posthac coenam parasitis dabit. 910 Clades calamitasque, intemperies modo in nostram aduenit domum. Quasi lupus esuriens, metui ne in me faceret impetum. Nimisque, hercle, ego illum male formidabam : ita frendebat dentibus. Adueniens deturbauit totum cum carne carnarium. Adripuit gladium, praetruncauit tribu' tegoribus glandia. 915 Aulas, calicesque omneis confregit, nisi quae modialeis erant. Cocum percontabatur, possent seriae feruescere ? Cellas refregit omneis intus, reclusitque armarium. Adseruate istunc, soltis, serui; ego ibo, ut conueniam senem, dicam, ut sibi penum alium ornet, siquidem sese uti uolet. 920 Nam hic quidem, ut adornat, aut iam nihil est, aut iam nihil erit. [a5s2] Scaena II. HEGIO, PHILOPOLEMUS, PHILOCRATES HEGIO Ioui disque ago gratias merito magnas, quom te reducem tuo patri reddiderunt, quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, quae, adhuc te carens dum heic fui sustentabam : 925 quomque huncce conspico in potestate nostra, quomque huius reperta 'st fides firma nobis. PHILOPOLEMUS Satis iam dolui ex animo, et cura me satis et lacrymis maceraui, satis iam audiui tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti. Hoc agamus. PHILOCRATES Quid nunc, quoniam tecum seruaui fidem 930 tibique hunc reducem in libertatem feci? HEGIO Fecisti, ut tibi, Philocrates, nunquam referre gratiam possim satis, proinde ut tu promeritu's de me et filio. PHILOPOLEMUS Imo potes, pater, et poteris, et ego potero; et di eam potestatem dabunt, ut beneficium benemerenti nostro merito muneres, 935 sicut tu huic potes, pater mi, facere merito maxume. HEGIO Quid opu'st uerbis? lingua nulla'st qua negem quidquid roges. PHILOCRATES Postulo abs te, ut mi illum reddas seruom, quem heic reliqueram pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit, pro benefactis eius ut ei pretium possim reddere. 940 HEGIO Quod benefecisti referetur gratia, id quod postulas; et id, et aliud, quod me orabis, inpetrabis; atque te nolim subcensere, quod ego iratus ei feci male. PHILOCRATES Quid fecisti? HEGIO In lapicidinas conpeditum condidi, ubi resciui mihi data esse uerba. PHILOCRATES Vae misero mihi ! 945 propter meum caput labores homini euenisse optumo ! HEGIO At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis. Gratis, a me, ut sit liber, ducito. PHILOCRATES Edepol, Hegio, facis benigne; sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. HEGIO Licet. Ubi uos estis ? ite actutum. Tyndarum huc arcessite. 950 Vos ite intro : interibi ego ex hac statua uerberea uolo erogitare, meo minore quid sit factum filio. Vos lauate interibi. PHILOPOLEMUS Sequere hac, Philocrates, me intro. PHILOCRATES Sequor. [a5s3] Scaena III. HEGIO, STALAGMUS HEGIO Age tu illuc procede, bone uir, lepidum mancupium meum. STALAGMUS Quid me facere oportet, ubi tu talis uir falsum autumas? 955 Fui ego bellus, lepidus, bonus uir nunquam, neque frugi bonae, neque ero unquam, ne spem ponas me bonae frugi fore. HEGIO Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis. Si eris uerax, tua ex re facies ex mala meliusculam. Recte, et uera loquere : sed neque uere, neque recte adhuc 960 fecisti umquam. STALAGMUS Quod ego fatear, credin' pudeat, quom autumes? HEGIO At ego faciam ut pudeat : nam in ruborem te totum dabo. STALAGMUS Eia ! credo ego, inperito plagas minitaris mihi. Tandem ista aufer, dicque quid fers, ut feras hinc quod petis. HEGIO Satis facundu's; sed iam fieri dictis conpendium uolo. 965 STALAGMUS Quoduis fiat. HEGIO Bene morigerus fuit puer : nunc non decet. hoc agamus; iam animum aduorte, ac mihi quae dicam edissere. Si eris uerax, tuis ex rebus feceris meliusculas. STALAGMUS Nugae istaec sunt; non me censes scire quid dignus siem? HEGIO At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. 970 STALAGMUS Pauca ecfugiam, scio; nam multa euenient, et merito meo, quia et fugi, et tibi subripui filium, et eum uendidi. HEGIO Quoi homini? STALAGMUS Theodoromedi in Alide Polyplusio, sex minis. HEGIO Pro di inmortaleis ! is quidem huius est pater Philocrati. STALAGMUS Quin melius noui, quam tu, et uidi saepius. 975 HEGIO Serua, Iupiter supreme, et med et meum gnatum mihi. Philocrates, per tuom te genium obsecro, exi, te uolo. [a5s4] Scaena IV. PHILOCRATES, HEGIO, STALAGMUS PHILOCRATES Hegio, adsum; si quid me uis, inpera. HEGIO Hic gnatum meum tuo patri ait se uendidisse sex minis in Alide. PHILOCRATES Quamdiu id factum 'st? STALAGMUS Hic annus incipit uicesimus. 980 PHILOCRATES Falsa memorat. STALAGMUS Aut ego; aut tu; nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem paruolo puero dedit. PHILOCRATES Quid erat ei nomen? si uera dicis, memoradum mihi. STALAGMUS Paegnium uocitatu'st, post uos indidistis Tyndaro. PHILOCRATES Cur ego te non gnoui? STALAGMUS Quia mos est obliuisci hominibus, 985 neque gnouisse, quoius nihili sit faciunda gratia. PHILOCRATES Dic mihi : isne istic fuit, quem uendidisti meo patri, qui mihi peculiaris datus est? STALAGMUS Istic, huius filius. HEGIO Viuitne is homo? STALAGMUS Argentum adcepi, nil curaui ceterum. HEGIO Quid tu ais? PHILOCRATES Quin istuc ipsu'st Tyndarus tuos filius, 990 ut quidem hic argumenta loquitur. Nam is mecum a puero puer bene pudiceque educatu'st usque ad adulescentiam. HEGIO Et miser sum, et fortunatus, si uos uera dicitis. Eo miser sum, quia male illi feci, si gnatus meu'st. Eheu ! cur ego plus minusque feci illi quam aequom fuit ! 995 Quod male feci, crucior; modo, si infectum fieri possiet ? Sed eccum, incedit huc ornatus haud ex suis uirtutibus. [a5s5] Scaena V. TYNDARUS, HEGIO, PHILOCRATES, STALAGMUS TYNDARUS Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent cruciamenta : uerum enimuero nulla adaeque 'st Acheruns, atque ubi ego fui, in lapicidinis, illic ibi demum 'st locus, 1000 ubi labore lassitudo 'st exigunda ex corpore. Nam ubi illo adueni, quasi patriciis pueris aut monerulae, aut anites, aut coturnices dantur, quicum lusitent : itidem mi haec aduenienti upupa, qui me delectem, data'st. Sed herus eccum ante ostium, et herus alter eccum ex Alide 1005 rediit. HEGIO Salue tu, exoptate gnate mi. TYNDARUS Hem ! quid, gnate mi? Attat, scio cur te patrem adsimules esse, et me filium: quia mi, item ut parenteis, lucis das tuendae copiam. PHILOCRATES Salue, Tyndare. TYNDARUS Et tu quoius causa hanc aerumnam exigo. PHILOCRATES At nunc liber in diuitias, faxo, uenies.;nam tibi 1010 pater hic est; hic seruos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, uendidit patri meo te sex minis, is te mihi paruolum peculiarem paruolo puero dedit illic indicium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus. TYNDARUS Quid huius filium? PHILOCRATES Intus eccum fratrem germanum tuom. 1015 TYNDARUS Quid tu ais? adduxtin' illum huius captiuom filium? PHILOCRATES Quin, inquam, intus heic est. TYNDARUS Fecisti, edepol, et recte et bene. PHILOCRATES Nunc tibi pater hic est : hic fur est tuos, qui paruom hinc te abstulit. TYNDARUS At ego hunc grandis grandem gnatu, ob furtum ad carnificem dabo. PHILOCRATES Meritus est. TYNDARUS Ergo, edepol, merito meritam mercedem dabo. 1020 Sed dic oro: pater meus tun' es? HEGIO Ego sum, gnate mi. TYNDARUS Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito. Nunc, edepol, demum in memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam, Hegionem meum patrem uocarier. HEGIO Is ego sum. PHILOCRATES Conpedibus, te quaeso, ut tibi sit leuior filius, 1025 atque hic grauiter seruos. HEGIO Certum 'st principium id praeuortier. Eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas conpedis tibi adimam, huic dem. STALAGMUS Quoi peculi nihil est, recte feceris. CATERVA Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula 'st, neque in hac subagitationes sunt, neque ulla amatio, 1030 nec pueri subpositio, aut argenti circumductio; neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem. Huiusmodi paucas poetae reperiunt comoedias, ubi boni meliores fiant; nunc uos, si uobis placet et si placuimus, neque odio luimus, signum hoc mittite; 1035