Petrus Venerabilis Epistulae LIBER 1 1. EPISTOLA EIVSDEM PRIMA AD PAPAM INNOCENTIVM Summo aecclesiae dei pastori et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, deuotissimae humilitatis obsequium. Dominus Burdegalensis archiepiscopus inter cetera bona sua quae et ipse non ignoratis, multo erga uos feruens amore, per partes nostras nuper transitum fecit, et de prosperis successibus uestris nos non minimum laetificauit. Et quoniam ob reformandam pacem aecclesiae dei, totam uos operam impendere, omne studium adhibere, nullum laboris periculum renuere retulit, motus sum animo ad uobis scribendum, quia corpore non poteram ad collaborandum. Doleo quidem, et non parum teste illo quem fallere non possum contristor, quod sine me labores tantos hoc maxime tempore toleratis, sed fragilitas cerei uasculi mei tanta est, ut sicut sepe expertus sum, ad Italiae soles prius pene cogatur liquescere, quam incipiat apparere. Vidistis ipse qualiter hac de causa nuper apud Pisas et uobis inutilis et michi ipsi importabilis eram, ut nisi cito recedere festinassem, uitam simul et negotia terminassem. Ea sola et tota causa est, quae me tamdiu uobis absentem facit. Quae si aut remoueri aut temperari utcumque posset, nichil me de reliquo a paternitatis uestrae uestigiis auellere, nulli casus filium a paterno latere abrumpere praeualerent. Interim quod possum facio, et his litteris caritatiua praesumptione, et filiali deuotione admoneo, ut aecclesiae dei onera, quae nostris diebus non humana sed diuina censura humeris uestris imposuit, uiriliter subportetis, neque quantalibet laborum diuturnitate fatigemini. Quoniam qui in uobis solo spiritu suo uniuersam aecclesiam uniuit, et totum pene orbem pedibus uestris subiecit, paucissimos qui supersunt inimicos subiciet, et nomen catholicum super omne nomen heresum, et scismatum ut assolet, attollet. Vnde constanter ut hactenus uos habete, quoniam nunquam effectu frustrari potest ea oratio, qua Christus pro Petro orauit, ut non deficeret fides eius, sed potius ipse lapsos erigeret, trepidos confortaret, dubios confirmaret. Habetis cum tota aecclesia uobis a deo commissa, et me in membris Christi ultimum, uestram que pariter Cluniacum, qui quamdiu fuerit spiritus in naribus nostris, ad obaediendum, ad collaborandum, fortassis etiam ad commoriendum, parati erimus. Nulla certe mutabilium rerum permutatio nos mutare, nulla uarietas uariare, nichil nos a pastore, nichil a Petro, nichil a Christo, quae omnia in te uno habemus, separare poterit. Sit ubicumque occurrerit habitatio uestra, manebit ubique uobis cum obaedientia et deuotio nostra, quoniam et secundum poetam Veios habitante Camillo, illic Roma fuit, et Petrus in carcere, Clemens in exilio, Marcellus in catabulo, non minus quam Laterani aecclesiae praefuerunt, et oues Christi eis ut ueris pastoribus obaedierunt. Recordamini aecclesiam semper laboribus creuisse, passionibus multiplicatam esse, tolerantia cuncta resistentia euicisse. Adaugeat uobis spem perfectae uictoriae ipse iam elapsus numerus annorum, quia qui per septem annos feliciter contra dei aduersarios dimicastis, in octaua resurrectionis uelut post deuictos inferos alleluia cantabitis, et aecclesia quae post Christum suum de torrente in uia bibit, propterea exaltabit caput. 2. AD MATHEVM ALBANENSEM EPISCOPVM Singulariter uenerando, et specialiter amplectendo, domino et patri suo Matheo Albanensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam promisit deus diligentibus se. Audiens nuntios uestros, legens litteras uestras, agnoscens indeficientem erga nos amorem uestrum, erubesco quod nichil dignum tanto affectui compensare ualeo, nichil tantae caritati sufficiens retribuere me posse cognosco. Nichil plane, quia etsi uniuersa nostra uobis impenderem, nec sic digna rependerem. Vt enim Salomon ait in canticis, si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nichil despiciet eam. Nichil est ergo quantum ad istud omne quod habeo, et ideo nichil in istis, meritis uestris condignum inuenio. Est tamen aliquid, quod non nichil esse uideatur, si caritate non ficta diligens diligatur. Hoc certe tam magnum est, quam magna et ipsa caritas est. Hanc reuerentiae uestrae prout ualeo integro corde rependo, unde iam aliquid uobis retribuisse confido. Statum nostrum super quo sollicitam dilectionem uestram agnoui, a benigno saluatore benigne atque pacifice disponi noueritis, preter quod Hispania morte regis Aragonensis nouis motibus turbata, quibusdam monasteriis nostris consimilem perturbationem minatur. Reliqua per fratres nostros, Petrum, et Beroardum, domino papae uobis que nota fecimus. Sed quod eis festinantibus, et nobis occupatis tunc mandare nequiuimus, nunc litteris praesentibus intimamus. Dominus Trecensis episcopus ut nostis karissimus noster, paratus est ut dicit dare nobis in aecclesia sua unam praebendam, sicut Carnoti uel Aurelianis antiquitus datae sunt, ut redditu illius multa quam non ignoratis Cluniacensium fratrum indigentia releuetur. Hoc si secundum deum fieri potest, rogo ut per uos fiat. Sin autem, nec totum mundum lucrari quolibet animae periculo uolo. Constantinus presbiter Cluniacensis hostis et antiqui scismatis auctor, cumulo malorum priorum etiam recens periurium adiecit, et die causandi cum Stephano in praesentia nostra suscaepta, me inscio sicut audiui Pisas profectus est, ut solitis mendaciis curiae nostrae iudicium subterfugiat. Super quo per uos domino papae intimari peto, ne presbitero nostro iudicium aecclesiae nostrae a qua nil lesus est, subterfugere liceat. Nam si aliter fieret, et a tam uili persona tantam aecclesiam deformari permitteret, plus quam ad praesens dicere possim Cluniacenses suos quod tamen salua maiestatis eius reuerentia dictum sit, perturbaret. Abbas Bonae Vallis quae iuxta Carnotum est, cum quampluribus honestis et sapientibus uiris ut asserit, Cluniacum uenire disponit, si per consilium sapientiae uestrae licentiam recedendi a domino papa impetrare potuerit. Nostis enim causas quibus irritatus, diu a suis retineri non possit. Vnde et super hoc litteras sibi mitti precatur. De statu domini papae et uestro, quem prosperari tam pro communi utilitate, quam pro uestra requie auidissime desidero, michi quod est remandate, ut cognitis quae circa uos sunt, aut congaudeam, aut collaborem. 3. AD DOMINVM HAIMERICVM CANCELLARIVM Venerabili et karissimo nostro domino Haimerico sedis apostolicae cardinali, et cancellario, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Doleo et non parum contristor, quod sicut negotiis nostris et quorumdam aliorum expediret, morari uobis cum aliquamdiu in curia, corporis fragilitate, et contrarii aeris qualitate prohibente non possum. Sic natura mea uniuersa Italicae regionis elementa simul et alimenta sibi nociua quam maxime sentit, ut illuc ire, mortem, redire uitam arbitretur. Vnde frequentius in causis emergentibus uices meas litteris meis committo, ut per eas expleam quod per me non ualeo. Rogo igitur sinceram erga me iam ab antiquo amicitiam uestram, ut in negotio praesenti quod meum non nisi ex caritate est, ipsa magis quam ego caritas audiatur, et probatae ueritati magis quam michi scribenti credatur. In partibus nostris quod uos ex parte nosse existimo, sic rerum ordo mutatus, sic pax aecclesiastica inter plurimos perturbata est, ut corporis Christi membra contra se inuicem insurgant, et uelut si digitus oculum eruere minetur, uel manus pedem abscidere temptet, ita se intestina discordia uastant, et non tam gladiis quam odiis, non tam percussoribus quam cupiditatibus insectantur. Et quod amplius peruersum est, minoribus maiores, subditis praelati, monachis episcopi, sic infesti sunt, ut non sicut pastores gregem pascere, sed sicut uere secundum aeuangelium mercennarii ad lanam tondendam, et lac emulgendum toto annisu intendere uideantur. Haec querela cum multorum monachorum aduersus multos episcopos sit. Anianensis tamen monasterii contra Biterrensem episcopum nuper importabilem querelam accaepimus. Quam si per singula explicare temptauero, nimius uel forte tediosus apparebo. Ad quod uitandum, tacendi consilium assumpsi, pro uniuersis quae diffusius enumerare potuissem, breuiter deprecans, ut fratres illos ad uos uenientes benigne audiatis et exaudiatis, et ut specialis monasticae religionis defensor, Anianense monasterium nobile et ut ipse uidi religiosum, tam pro salute animae uestrae quam quia sub tuitione apostolica ab antiquo constitutum est, a tantis oppressionibus eruatis. 4. AD HVGONEM ARCHIEPISCOPVM ROTHOMAGENSEM Totius reuerentiae et dignitatis uiro, uere sacerdoti dei, Hugoni Rothomagensium archiepiscopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, sanctorum sacerdotum honorem et gloriam. Mandauit nobis reuerenda caritas uestra in fine litterarum suarum, quatinus esse karissimi fratris et filii uestri Guillelmi rescriberemus uobis. Nos autem in ultimo quasi de re contemptibili eius mentionem facere refugientes, in primis ut dignum est eum ponimus quem nequaquam in superno ordine nouissimum locum iam tenere speramus. Delatus sancto desiderio suo et laudabili studio uestro ad pauperis Martini diuersorium, dici non potest quo gaudio exultauerit, quantas deo gratias egerit, quod post tam longos terrarum circuitus ad patris sinum filius, ad nutritoris gremium alumpnus redisset, atque in eius manibus extremum se fundere spiritum speraret. Hoc gaudio cum uenimus, exultantem inuenimus. Adaucta est ei tanta de aduentu nostro laetitia, ut iam pene totius incommodi oblitus, se ipsum uix caperet, et nisi lectus quo decumbere cogebatur egrum proderet, uultus et gestuum alacritas sanissimum indicaret. Visitatum se a deo, datum sibi esse supra quam petisset aut intelligeret, ad se uenientibus et singulis et omnibus fatebatur. Nichil sibi iam deesse, securum se misericordiam domini praestolari, uocationem suam non iam timere sed optare, assidue protestabatur. Cotidiana a nobis uisitatione frequentatus, peccata confiteri, deo gratias agere, fratrum se orationibus commendare, non cessabat. In huiusmodi studiis constitutum, cum eum paulatim uiribus extenuari, ac magis magis que debilitari cerneremus, a domino Vizeliacensi abbate eum inungi, ac sacri corporis uiatico refici fecimus. Deinde saluatoris adueniente natiuitate, post auditam missam sancta rursus communione confortatus, ad diem usque sancti Iohannis aeuangelistae sensim corpore deficiendo peruenit. Qua die cum post uesperos more solito ad eum uisitationis gratia cum fratribus uenissem, ualde que aggrauatum uidissem, sumpto ab aecclesia dominico corpore manibus eum propriis caelesti pane cibaui. Post paululum loqui cessauit. In quo silentio a media nocte inchoato, per totam sequentem diem perdurans, uespertina hora nil iam terrenum sentiens loqui omnibus nobis admirantibus cum quanto poterat clamore huiusmodi uerba coepit: Domine miserere, care domine miserere, domine misericordiam; et ut nobis uidebatur aliquando: Martine domine miserere. In hac diutina et non interpolata misericordiae inuocatione, die sanctorum innocentum innocens anima nobis omnibus asstantibus et orantibus miserias mundi excessit, et ut dignum est credere, ad misericordiam quam deuote totiens flagitauerat peruenit. Cuius corpus in claustro infirmariae ante capellam beatae matris misericordiae a nobis honorifice ut decebat sepultum, gloriam resurrectionis inde per dei gratiam suscitandum expectat, et interim pro requie spiritus, sui repraesentatione ad intercedendum quoslibet transeuntes inuitat. Ad ultimum notum uobis facio, clericum quem in obsequium beato huic fratri uestro dedistis, iniunctum officium ita fideliter et deuote implesse, et licet alieno seruitio nostram in tantum gratiam adquisisse, ut et si omnes ei defuerint, nos deinceps nullatenus possimus deesse. Pro quo sanctitatem uestram rogamus, ut eam fidem experiatur a uiuis, quam studuit seruare defunctis. Scripsit super eo paternitati uestrae beatus ille in extremis agens, cuius ultimis precibus et quasi testamentariis litteris aliquid negare, non dico uestrum, sed nec aliquorum bonorum est. 5. AD ATONEM TRECENSEM EPISCOPVM Venerabili et in Christi caritate totis animi uisceribus suscipiendo, domino Atoni Trecensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutis et dilectionis plenitudinem. Vnde incipiam nescio. Vnde exordium faciam, prorsus ignoro. Serenam diem tenebrosa nubila contexerunt, nitentes solis radios caligosi aeris fumositas obduxit, meridianus fulgor teterrimarum repente umbrarum faciem induit. Rerum natura mutata est; oriens in occasum conuersus est; ignis praeualidus subito extinctus est; funis argenteus ruptus est; amicus ab amico disiunctus est. O amicitia, res inter mortales admodum preciosa, sed quanto carior, tanto rarior, quo abisti? Quo terras perosa secessisti? Vt quid miseros homines animorum firma coniunctio reliquisti? Cur absentia tua cuncta deserta fecisti? Fortassis ut de columba illa antiqua legitur, non inueniens ubi pes tuus requiesceret ad archam redisti, et ab architecto Noe suscaepta diluuii pericula effugisti. Vere inquam tu columba aeternae pacis amica, felle carens, nichil que nisi diligere sciens undas tumultuum fluctus que discordiarum uniuersam terram obtinentes horruisti, nullum que in imis requiei locum inueniens, festino reditu ad superos reuolasti. Tu Noe mundi fabricatoris manu recaepta, caelorum intima penetrasti, et extima cuncta discessu tuo in inuicem commouisti. Inde conspirantia in mutuum interitum terrena omnia cerno; inde regna in se consurrexisse conspicio; inde totam mundani corporis molem compagibus dissolutis labefactari passim ac diffluere uideo. Inde est quod nec proximus proximo, nec amicus amico, nec frater fratri, nec patri filius fidem seruat; inde quod omnium necessitudinum iura uiolantur; inde quod sanguis uniuersarum superficiem iam tinxit terrarum. Sed quid ego de his quae extra sunt conqueror? Quid remota defleo? Quid aliena deploro? Vbi domestica turbantur, quid externa curantur? Qui michi ipsi conuenire nequeo, cui pacem seruabo? Si michi nequam, cui bonus ero? Sed quorsum ista? Te, te inquam respiciunt olim unanimis amice, aliquando karissime, et iuxta Flaccum non quidem nunc, sed quondam animae dimidium meae. Queror itaque me a te impie dimidiatum, non integrum remansisse; queror quod indissolubile putabam caritatis te uinculum dirupisse; queror pactum foederis in quod me cum iuraueras temerasse. Forte me te cum austerius iusto agere respondebis. At ego longe remissius quam debeam, quam que tua in me peccata meruerint, me loqui profiteor. Quod si quaeris quae sint illa, et iam dixi et adhuc replico, in uno te omnium malorum reum factum esse, apostolo teste qui ait: Qui totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Hoc unum caritatem esse, nemo qui dubitat. In hoc uno offendisti, quando nil te ledentem, fidem seruantem, sibi que a te seruari credentem amicum deseruisti. Sed dices forsitan: Nichil horum quae obicis agnosco; fidem teneo; caritatem conseruo. Esto, fidem tenes; caritatem conseruas. Probatio dilectionis, exhibitio est operis. Si ignis est, calet. Si calet, non diu flammas continet. Si diu continuerit, mox ignis esse cessabit. Solebant a partibus uestris ad nos frequentes uenire legati, nuntii nuntios praeuenire, sequentibus epistolis primae anticipari, a Trecis usque Cluniacum strata publica euntibus ac redeuntibus continuari. At nunc inuia facta sunt omnia impenetrabiles Riphei montes interpositi, innauigabile Indorum pelagus effusum, et quod astringit Scythicum glaciali frigore Pontum accessum prohibent; nouum linguae silentium, manibus ocium, et dictandi imperitia, et scriptorum inopia indixit, nusquam in harundinetis calami, nusquam in auibus pennae, nusquam in quadrupedibus pelles. Haec quia desunt uniuersa, magnus ille tui erga amicum amoris affectus indicari non potest. Nunc igitur quia expectaui et non sunt locuti, auscultaui et non fuit qui responderet, prior in uerba prorumpo, quoniam etiam infido fidelis esse cupio. Euigila ergo saltem excitatus, reuertere uel reuocatus, loquere uel interrogatus. Rescribe non in corde et corde loquens, sed simplici corde quod est non quod non est confitens, si amor ille a superno amore diriuatus, quo pariter ad beatam uitam aspirare olim coepimus adhuc permanet, ut si eum in suo statu manere cognouero, simul gaudeamus, si imminutum sensero, ad redintegrandum eundem simul etiam laboremus. Quod si me aliquo insusurrante hanc mutuam quae in nobis esse debet lesisse caritatem suspicaris, paratus sum aut neuum diluere, aut quantacumque a te iniecta michi uerbera fuerint, aequo animo tolerare. Si audacius quam debui forte locutus sum, oro des ueniam, quoniam non ex superbiae inflatione, sed ex amoris praesumptione ista protuli, nec ut abbas episcopo, sed ut uerus in deo amicus, uero ut arbitror scripsi amico. 6. AD EVNDEM Venerabili domino, et karissimo patri, Atoni Trecensium pontifici, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, sanctorum pontificum gloria et honore coronari. Spes mutui colloquii, et expectatio diu desideratae uestrae confabulationis quam in proximo me adepturum confido, animum post litterarum uestrarum lectionem in uerba prorumpere uolentem compescuit, aggerem rationum iam comportatum dispersit, fontis uenam iamiamque profluere nitentem uelut obice indito obturauit. Nam uane me laborem impendere, tempus insumere reputaui, si quod pectoris tui sacrario familiari collocutione communicare possem, litterario opere notum facere maluissem. Quod nisi mentis meae conatibus obuiaret, dicerem forsitan myrrae et aloes ut uerbis uestris utar plus quam libras centum non frustra me misisse. Sicut enim talibus remediis amato ne putrescat subuenitur corpori, sic ego languescenti ne paulatim difflueret, paraui subuenire amori. Sed etsi amor incorruptus myrra mea et aloe non eguit, deuoti tamen cordis obsequium contempni non debuit. Licet enim de domini corpore psalmus deo dicat, non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, et hoc diuina uirtute non aromatica factum fuisse nemo sapiens dubitet, tamen Ioseph et Nichodemus qui talibus unguentis dominum inunxerunt, fructum deuotionis suae apud eum minime perdiderunt. Ita et ego unguentis quidem meis etsi nichil inuiolato amori contuli, ea tamen exhibendo affectus mei deuotionem ostendi. Nec incongrue qui mel et fauum dulcium sermonum ut epistola uestra testatur, mittere solebam, nunc austeriorum uerborum myrram et absinthium misi, quia et de sponsa in canticis dictum legi: Fauus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Et de sponso: Labia eius distillantia myrram primam. Labia ergo non semper mel, sed aliquando etiam myrram distillant, quia loquentes pro rerum qualitatibus quandoque dulcia, quandoque mordentia uerba dispensant. Exinde delectabile totius epistolae uestrae iter, iocundo animo ac pede libero incedebam, cum subito in funem argenteum offendi, eo que gressibus implicatis pene corrui, et nisi ab amico non a doloso quolibet extentum intellexissem, exclamare uolui: Et funes extenderunt in laqueum, iuxta iter scandalum posuerunt michi. Putastis enim quando dixi funis argenteus ruptus est, me pecuniam cogitasse, et quia a dando manus uestra cessasset, ruptum funem dixisse. Sed quomodo de uerbis meis talis uobis innasci potuerit intellectus, quomodo tam sinceri animi mei dicta opinio uestra tam praue potuerit interpretari, non satis mirari sufficio. Pene pene ut dignum esset, aduersus amicum stomachando dicerem, nisi excedere formidarem, ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Non ego, non ego talis, etsi multum inutilis non ego inquam talis, qui deseruiam mammonae; non ego amicus pecunia redemptus; non ego de illis qui tamdiu diligunt, quamdiu accipiunt, qui auariciam magis quam iustitiam colunt, qui amicitiam propter pecuniam conseruant. Non sunt, non sunt tales amicorum nomine honorandi, sed cupidorum ignominia detestandi. Absit, absit a me talium consortium, quos non tantum diuina sapientia, sed etiam mundana prudentia execratur. In tales poeta yronice inuehitur dicens: O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est, uirtus post nummos. Et alibi non iam deridens, sed quod uerum est pronuntians, ait: Vilius est argentum auro, uirtutibus aurum. Gratis uenerandam paternitatem uestram et semper dilexi, et in aeternum Christi caritate donante diligam, quia secundum apostolum non quaero quae uestra sunt, sed uos. Vos inquam quaero; de uobis non de pecunia peritura in sempiternum gaudere concupisco, gaudio illo quod iuxta domini sententiam nemo tollat a nobis. Quod dum sumus in corpore, dum uacat nobis, dum est tempus accaeptabile, dum sunt dies salutis prouidere, satagamus, antequam ut Salomon ait rumpatur funis argenteus, et recurrat uita aurea, et conteratur ydria super fontem, et spiritus reuertatur ad deum qui fecit illum. Ecce quid in fune argenteo intellexi, non scilicet ligamen aliquod uel metallum, sed praeclarum caritatis uinculum, quo anima Ionathae alligata est animae Dauid, et de quo apostolus, ante omnia inquit mutuam in uobismetipsis caritatem continuam habentes, quod est uinculum perfectionis. Sed quia iam proposita breuitas et proximum ut iam dixi colloquium finire uerba praecipiunt, reprimendus est stilus, ut quod hic minus scribitur, ibi latius disseratur. 7. AD QVEM SVPRA Venerabili domino, et unanimi nostro, Atoni Trecensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, quod sibi. Gaudeo et immodice gratulor, non ita me a mente uestra excidisse, ut suspicabar. Putabam etenim diutino illo ac monstruoso silentio uestro, me post habitum, et facili mobilitate uestri animi statum a pristinae caritatis stabilitate mutatum. Sed cum nuper missa reuerentiae uestrae amicabilium querelarum epistola rescriptum expectarem, ut secundum eius tenorem de cordis uestri dubio iudicarem, praeuenit illum non omnino sopita dilectio, se que adhuc spirare paucis quidem sermonibus, sed magnis affectibus indicauit. Quod me ut dixi ualde laetificatum et uelut ex quadam desperatione in spem reductum, ad rescribendum super his quae scripsistis breuiter, animauit. Mandastis siquidem ut karissimum filium nostrum Petrum a cura Gaiensis monasterii absoluerem, et eum alio ad deo seruiendum dirigerem. Nos uero quoniam magis ex ipsius uos corde quam ex uestro locutum, ipsis etiam litteris indicantibus cognoscimus, atque ipsius non uestrae uoluntati scribendo satisfecisse, uestrae potius uoluntati quam litteris obtemperare decreuimus. Remittimus ergo eum dilectae paternitati uestrae, quatinus eum non ut annuum, sed ut perpetuum, nec ut tantum uiuum, sed ut etiam scripsistis mortuum, priorem in aeternum possideatis. Sic ergo eum commendatum habete, ut nec eum redisse, nec nos eum remisisse paeniteat. Quando ad partes Aquitanicas iuimus, per uos iter agere proposuimus, sed propositum nostrum itineris acceleratione ac temporis breuitate intermittere coacti sumus. Sed praeeunte misericordia dei quod tunc non potuimus, in proximo implere curabimus, nec prius parietes domesticos reuisemus, quam de mutua in domino praesentia gaudeamus. Expectabitis ergo alium adhuc nuntium, per quem certum ad uos mandemus aduentum nostrum. 8. AD STEPHANVM PRESBITERVM IVRISPERITVM Petrus humilis Cluniacensium abbas, Stephano presbitero iurisperito, salutem. Longam epistolam fecisti, sed non bene in ea cum iurisperitus appelleris, rethoricam conseruasti. Quod si ignoranter, indulgendum. Si scienter, contumaciae imputandum. Placandum non exasperandum iudicem in oratione, artis regulae praecipiunt. At contra litterae quas misisti improperia sonant, contumelias redolent, minas spirant. Tali suadela, nichil unquam nisi ab inuitis impetratum est. Precibus non minis, obsequiis non contumeliis solet quod petitur impetrari. Nichil igitur a nobis tali remedio te consecuturum speres. Insipide enim et indocte perorasti, dum eum quem placare etiam commotum debueras, beniuolum ante et beneficum irritasti. Accede ergo magis ad contra nos insurgentes, et aduersum nos te non minimis sicut scripsisti praemiis inuitantes, nec perdas promissum ab aliis lucrum, a nobis non recaepturus nisi quod litterae promeruerunt, et iustitia dictauerit responsum. 9. AD PETRVM QVEMDAM SCOLASTICVM Dilectissimo filio suo magistro Petro, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, oculum uidentem et aurem obaedientem. Laboranti tibi fili dilectissime in saecularis litteraturae scientia, et graui humanorum studiorum fasce onustato misertus, cum nullam labori mercedem, nullum oneri tuo leuamen uideam, te tempus inaniter consumere ingemisco. Si enim uere phylosophanti hic solus et certus finis est, ubinam uera beatitudo consistat agnoscere, et agnitam adipisci, ut ea adepta de misero possit esse beatus, nec beatitudo ualeat dici cui boni aliquid deest, summum autem bonum beata aeternitas est, quis dicere audeat eum phylosophari, qui uniuersis laboribus suis non ad aeternam beatitudinem, sed ad aeternam miseriam tendit? Sudauerunt in huius beatitudinis inquisitione antiquorum ingenia, et quod altissime reconditum latebat, uelut de occultis terrae uisceribus multo conatu eruere contenderunt. Hinc artium adinuentiones, hinc multiplices argumentationum perplexiones, hinc sectarum in inuicem compugnantium infinitae dissensiones, quorum aliae in corporum uoluptatibus, aliae in animi uirtutibus, beatitudinem constituebant, aliae supra hominem quaerendam esse censebant, aliae aliud asserentes omnibus contraibant. Hos errare, et quod in supernis celabatur in imis quaerere, et mendacii confusione mortales in terris falli ueritas de caelis intuens, eorum que miseriae condolens de terra orta est, et ut a talibus uideri posset, similitudine carnis peccati assumpta, his et similibus malis laborantibus clamauit dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Tollite iugum meum super uos. Et quia eos profunda ueritatis ignorantia teneri uidit, magisterii uoce assumpta subiunxit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Et cum in montem conscendisset, aperte non tantum ubi uera beatitudo esset inuenienda, sed etiam qualiter ad eam perueniendum esset, edocuit, et omnium beatitudinem inuestigantium curiositatem compescuit dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ecce sine Platonicis meditationibus, sine achademicorum disputationibus, sine Aristotelicis laqueis, sine philosophorum doctrinis, inuentus est locus, et uia beatitudinis. Sileat ergo humana praesumptio, audito diuino magisterio. Conticescat falsitas, quia ueritas docet. Deserat docentis cathedram homo, quoniam ad docendum residet deus homo. Beati ait pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Quid igitur karissime scolas oberras, quid et doceris, et docere conaris? Quid per milia uerborum, quid per multos labores inquiris, quod simplici sermone, quod paruo labore si uolueris assequi poteris? Quid inani studio cum comedis recitas, cum tragedis deploras, cum metricis ludis, cum poetis fallis, cum philosophis falleris? Quid iam non philosophiae, sed quod pace tua dictum sit, tantam stultitiae operam impendis? Stultitiae inquam. Nam et hoc ueri philosophi dictum est: Nonne stultam fecit deus sapientiam mundi? Curre ergo fili mi ad propositam tibi a caelesti magistro totius philosophiae unicum fructum regni caelorum beatitudinem, quam adipisci non poteris nisi per ueram spiritus paupertatem. Verus enim ut supra dixi magister totius mundi scolae praesidens, et cathedras falsa docentium euertens, pauperem spiritu dixit esse beatum, quoniam ei esset summa beatitudo reposita, hoc est regnum caelorum. Aggredere uiam paupertatis, qua itur ad beatitudinem regni caelestis. Viam aggredere paupertatis, non tantum corporeae, quantum spiritualis, non tantum rerum, quantum humilitatis, non tantum carnis, quantum mentis. Eris tunc uerus philosophus Christi, cum in te stultam fecerit ipse sapientiam mundi. Nam si secundum eundem apostolum uolueris esse sapiens, stultus esto ut sis sapiens, neque te logicae garrulitatem, phisicae curiositatem, uel aliud quidlibet scire glorieris, nisi Christum Ihesum et hunc crucifixum. Quod si ipso donante esse merueris, erit de te gaudium angelis dei, qui gaudent super uno peccatore paenitentiam agente, erit et sanctis hominibus multa laetitia, quia cum gaudet unum membrum congaudent omnia membra. Erit et michi super omnia iocunditas, qui te quasi unicum filium suscipiam, lacte pietatis alam, gremio amoris confouebo, inter Christi paruulos educabo, inter tyronum multitudinem armis caelestibus armabo, et ad spiritualem militiam quantum licuerit animabo, te cum que pariter contra hostem pugnabo. Aderit supernum auxilium, ut in castris caelestibus pariter militantes hostem uincamus, uincentes coronemur, et ueraciter philosophantes ad philosophiae debitum finem beatam aeternitatem scilicet pertingamus. 10. AD EVNDEM Praecordiali filio magistro Petro, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, amorem uerae sapientiae. Si uerborum multitudine quod de te cupio, assequi me posse sperarem, multis cartulas uerbis implere satagerem. Sed quia regnum dei ad quod te inuito, non est in sermone, sed in uirtute, uirtus tibi diuina est inuocanda, uirtus animi exerenda, ut quaelibet tibi ad salutem obstantia forti annisu animi exsuperes, et non per latam et spaciosam uiam quae ducit ad mortem, sed per angustam quae ducit ad uitam tibi esse gradiendum agnoscas. Quae arta incipienti, paulatim proficienti dilatabitur, ut timori amore succedente, quod modo forte desperas fieri posse, te magis animo, quam uoce cantantem audiam? Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Viriliter ergo age et confortetur cor tuum, nec mollescat oblectatione rerum cito periturarum, cui promittitur omnimoda iocunditas aeternorum. Hoc interim commonitorium fili michi multum in Christo karissime te cum habe, et me non frustra haec monuisse quam cito ueniendo ostende. 11. AD INNOCENTIVM PAPAM Summo pontifici et nostro speciali patri, domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et obaedientiam. Superfluum quidem est patrem pro filiis, pastorem pro ouibus, Petrum pro aecclesia deprecari. Sed quoniam sepe ab aliis libenter animus audit, quae etiam per se facere concupiscit, atque ad ea quae iam facere delectatur, quandoque magis aliorum suggestionibus prouocatur, idcirco ego sublimitatis uestrae, etsi humilis tamen deuotus filius, pro Aurelianensi aecclesia paternam pietatem conuenio. Rogo ut amore crucis Christi, cuius nomine et uexillo eadem aecclesia singulariter gloriatur, eius calamitatibus subuenire dignemini, ut quae passionibus Christi per patientiam secundum apostolum communicans, duris et diutinis tribulationibus fatigatur, uestra pia iam tandem prouisione releuetur. Videtur insuper hoc iam superna dispositio uelle, quae corda cleri et populi exiciabiliter ut nostis hactenus diuisi, ut audiuimus sic insperata commutatione uniuit, ut nec in tanta multitudine reperiatur, qui non integro corde domini Heliae uenerabilis abbatis sancti Sulpicii, uiri equidem religiosi, prudentis et litterati electionem uoluerit, laudauerit, confirmauerit. Quoniam igitur longus esse refugio, consulo pariter et deprecor, ut tantis tantae aecclesiae infortuniis finem celerem imponatis, et quod a deo factum uidetur, uos dei uicarius in isto confirmetis. Sentiant si placet sibi apud uos prodesse preces humilitatis meae, et locum quem apud gratiam uestram me habere suspicantur, utrum sic se habeat laudandi operis effectu monstrate. 12. AD WILLELMVM EBREDVNENSEM EPISCOPVM Venerabili et dilecto nostro, domino Vuillelmo Ebredunensi archiepiscopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Si querela locum inter amicos possidet, non satis conqueri possem de amico, a quo non dico munus aliquod maximum, sed ipsum michi colloquium, ipsa est uisio denegata. Quod si haec merces amicitiae est, ferendum patienter est. Aut si forte monachilis humilitas sublimitati pontificali uiluit, non secundum gradus diuersos mirum est, sed secundum amicitiae priuilegium magnum miraculum est. Neque enim uerus amor honorum sentit uicissitudinem, qui in omni casuum permutatione, integram semper nouit amico seruare fidem. Igitur si huic nostrae querimoniae uobis honestum, nobis utilem, uultis finem imponere, quod prius neglexistis, nunc saltem implere curate. Venite ergo ad nos cum praesenti nuntio, ut per istum expietis, quicquid ante deliquistis, et quem uerbis promisistis, re amicum ostendatis. 13. AD ODONEM QVONDAM BELVACI ABBATEM Karissimo fratri Odoni, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Deo gratias, desiderium pauperum exaudiuit dominus, praeparationem cordis eorum audiuit auris eius. Optaueram diu et multum optaueram, qualibet occasione sumpta caritati tuae mi dilectissime scribere, ut affectus meus qui se tibi locorum remotione prohibente manifestare uiua uoce non poterat, litterarum saltem mortuis figuris insinuaret. Sed duro Aegyptiorum imperio urgente, qui manus meas magis in cophino seruire, quam scribendi studio uacare docuerunt, qui luteis operibus eas inquinari, non dei sacrificiis mundari hucusque coegerunt, non potui quod uolui, ea que de causa hactenus conticui. Vnde ei nichil dicere per multum tempus coactus sum, cui si semper loquerer, mutus tamen michi uiderer. Ea est causa, quod non ut scribit eruditio tua, aliis alia accipientibus, tu solus a me reportasti silentium, quia omnibus uerbis et scedulis cariorem tibi seruaui affectum. Qui quoniam diu tacuit, non incuria ut dictum est, sed uiolentia fuit. Sed sufflauit uis spiritus tui emortuos cineres pectoris mei, et ignes diu consopitos afflatu suo recalescere fecit, dum desideratam dilecti epistolam desideranti, sed non suspicanti transmisit. Accensus est ea perlecta animus meus, et subito in inuisibiles flammas excusso torpore exarsit, quas quidem utcumque concipere, sed quas nullis indiciis ad plenum ualeam explicare. Irruerat forte eo tempore quo litteras illas accaepi grando negotiorum et exactores mei acrius solito debita reposcebant, ita que uariis expostulationibus urgebant, ut totum me sibi suo arbitrio uendicantes, nichil michi de me ipso reliquisse uiderentur. Cum que in his constitutus, dilectionis tuae ut dixi litteras suscaepissem, dubius fateor hesi, et utrum tibi respondere, an exactoribus primo deberem satisfacere, quadam aliquamdiu incertitudine fluctuaui. Vicit ad ultimum ratio, et nulli me magis quam tibi caritatis debito debitorem consulta protinus indicauit. Adiuncta est rationi apostolica uox, et qualiter debitoribus reddere debita debeamus, ostendit. Quae licet, cui tributum tributum, cui uectigal uectigal, cui honorem honorem, reddi praecipiat, cum tamen dicit, nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis, docet omnibus debitis praeponderare debitum caritatis. Quod si praeponderat, primo soluendum esse declarat. Primo igitur tibi respondere, primo maius debitum soluere, primo scribenti caritati morem me gerere oportebat. Sed quid dicam? Quid loquar? Cupio respondere litteris tuis, et ecce miro modo agitur, quia unde me ad loquendum prouocant, inde magis michi silentium important. Nam quotiens frater karissime eas lego, totiens beatae animae tuae faciem uelut in clarissimo speculo intueor, et quid animi in transeuntibus, quid studii in aeternis geras omni clarius luce conspicio. Video te uelut de sublimi specula Syon quid in inferioribus Ihricho geratur despicere, et mundana omnia fastidientem de crasso ac fumoso nostro aere in auras etheris liberas euasisse. Cerno non quidem completum, sed iamiamque complendum esse in te, quod apostolus ait: Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? Et item: Sancti de hoc mundo iudicabunt. Quoniam his tantum merito de mundo iudicare datum est, qui extra mundum sunt, qui pedem de eius muscipula subduxerunt, qui gratulando cantare possunt cum propheta: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. De quibus saluator: De mundo non sunt inquit sicut et ego non sum de mundo. Quid plane aliud de te innuunt litterae illae? Quid illusores, et illudentes? Quid illitterati pessimi, et litterati peiores? Quid bestia de abysso ascendens? Quid tota series litterarum aliud indicat, quam te ea quae sursum sunt, sapere, non quae super terram? At ego super flumina Babylonis adhuc sedens et flens qui in salicibus infructuosis suspendi organa, quomodo cantabo canticum domini in terra aliena? Illud in te karissime, hoc in me dum intueor, perpendo, considero, uerba ut dixi adimit, silentium indicit. Nec de aliis iudicare audeo, quia non cum iudicibus solium sustineo, sed cum reis supplicium formido. Nec illam in alios ferre sententiam uolo, quam ipse euadere quaero, ne sim de illis, de quibus apostolus ait, in quo alium iudicas te ipsum condempnas. Sed tu mi dilectissime, qui non ut illi de quibus scribis praui illusores sibi ipsis, sed mundo et eius principi uelut aui illusisti, qui bestiam de abysso ascendentem euasisti, qui eius dentes orbem conterentes contriuisti, colla conculcasti, cornua confregisti; tu inquam libere loqui de his, tu secure disputare, tu subtiliter inuestigare, inuestigata inuenire, et inuenta poteris diffinire. In te igitur quae in me transfudisti refundo, uice mea me fungi praecipio, stilum quem occupato ingerebas, ocioso remitto, quoniam rectius latices a largissimis fontibus quam ab exustis rupibus expectantur, melius syderum fulgorem incolumes quam lippientes oculi contemplantur, longe similius intuentium species in aqua pacata, quam turbata formantur. Aperi ergo labia, repleatur os tuum laude, et dic quae michi dicenda proponebas, ut quia amore quietis et silentii spiritualis, Liae fructum ex te ad praesens perdimus, Rachelis in te singulari pulchritudine oblectemur. Debet is labor ualde tibi esse iocundus, nec a tam fructuoso opere aliquatenus corpus cessare, ut dum mens diuina meditando, manus scribendo, oculi legendo, lingua loquendo, totus homo interior atque exterior cooperando laborat, holocaustum medullatum deo offeras, ut qui te totum saeculo subduxisti, integrum te sacrificium deo impendas. Memento et amicorum in his beatis laboribus, et maxime in sacris orationibus, quia non debent frustrari oratione pia, qui tibi iunguntur dilectione sancta. 14. AD DOMINVM THEODARDVM Dilecto fratri Theotardo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Quid est? Vt uoce Iudaeorum utar, quousque animam nostram tollis? Quamdiu renitentem trahis? Quousque me tenaci cathena circumagis? O quam graue dilectionis uinculum, a quo nec reus soluitur, nec innocens expeditur. Fortius hoc omni aere, grauius omni pondere, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut inferus emulatio. Hac compede uinctus teneor, hoc pondere pressus aggrauor, hac cathena quocumque pergo uincior. Fert ista animus nunquam tui immemor, et cum semper regiones regionibus, prouincias prouinciis commutet, te solum nunquam mutare, nunquam a se repellere ualet. Quare hoc? Nunquid a te ducatus? Nunquid regna? Nunquid mundi gloriam? Nunquid montes ut dicitur aureos praestolatur? Non hoc karissime non hoc, non hoc certe a te amicus animus expectat. Quid igitur? Nosti ipse. Quid loquendo fatigarer? Tibi te ipsum remitto. Tu esto inuentor, iudex et cognitor horum. Et ut aliquid dicam, precare illum pro me quem pro posse ueneror et diligo in te. Quem licet meditetur mens mea, licet loquatur lingua mea, longe tamen ab eo deuiat uita mea. Redde ergo uicem amico, ut qui nec inter seuos labores tui obliuiscitur, in suaui quod multo facilius est requie tua, constanti semper memoria teneatur. Haec breuiter scripto praemisi, dicturus ipse deo uolente in proximo quae praetermisi. 15. AD ADHELAM MARCINIACI MONACHAM PRIVS BLESENSEM COMITISSAM Venerabili et karissimae sorori nostrae dominae Adelae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem, et omnem a domino benedictionem. Quoniam de obitu super dilecti nostri domini regis Anglorum, nichil adhuc dilectioni uestrae mandauimus, causa haec fuit, quoniam et multus meror quo nondum nos expedire possumus hoc prohibuit, et tantae calamitatis nos primos relatores esse, non immerito piguit. Verum quia si quid scimus uos scire placuit, noueritis nichil nos aliud adhuc noscere potuisse, quam per octo dies in quadam uilla iuxta Rothomagum lecto eum decubuisse, dominum Rothomagensem archiepiscopum ei assidue adhesisse. Munitum ab eo omnibus aecclesiasticis sacramentis in optima paenitentia et fideli confessione, quarto nonas decembris de saeculo migrasse. Corpus eius sicut disposuerat Rothomagum delatum, et inde a Roberto comite filio suo apud Radingas tumulandum, uersus Angliam deportatum est. Normannia tota ciuilibus et externis iam bellis fremit. De statu regni transmarini, nichil adhuc certi audiuimus. Nam qui nobis haec retulerunt, citissime a Normannia aufugerunt. Misimus tamen iam cursores duos, unum domino Rothomagensi, alium domino Vuintoniensi, qui festinanter quicquid de eis et ab eis cognouerint, nobis in proximo renuntient. Pro regis defuncti aeterna salute tanta constituimus, quanta nunquam Cluniaci pro alio constituta sunt. Quid uos pro eo agere debeatis, superfluum est ut nobis uidetur mandare. 16. AD PONTIVM RELIGIOSVM COGNATVM SVVM Karissimo in Christo fratri et germano Pontio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi. Conquereris me tui oblitum, germanitatis immemorem, nichil tibi ex multo tempore iam scripsisse, et maiestatem meam humilitatem tuam contemptui habuisse. At ego silentii mei ita iustissimas causas reputo, ut uix culpam effugiam, si uel nunc loqui temptauero. Vt enim taceam quae optime nosti, mundi tumultus, rerum occupationes, causarum implicationes, quibus me cathenis sepe constrictum uidisti, et ingemuisti, quae satis a scribendo excusare me possunt, illud modo tantum in lite uersetur, quod frater ex deo, quod germanus ex carne, quod intimus ex affectu, a me ut profugas recessisti, ut dolosus euasisti, ut fur matutinus ne dicam nocturnus me contempto, inuiso, insalutato fugisti. Fuerat cohabitatio tua me cum fere decennalis, quo toto tempore quanta inter nos de diuinis collata, quam feruens de spiritualibus sermo, quam frequens de praesentium contemptu collatio, qualis de aeternorum appetitu cohortatio fuerit, et ipse nosti, et ego non in toto oblitus sum. Efferbuerat inter nos eo ardore feruor caritatis, ut qui te solo impulsu naturae coeperam diligere, iam non te nossem nisi ex deo et in deo amare. Erat michi ad te recursus ab humanis, et a marinis fluctibus in te uelut in portu tutissimo quiescebam, et ruinam mundi assidue minitantem, quasi hostis mei interitum prophetantem laetus audiebam. Miserias tam meas quam aliorum deplorantem, et parce deus inclamantem, hylaris et aggaudens auscultabam, et non inani uanitate sed deuota caritate eadem inclamabam. Erat turris in qua manebas michi turris fortitudinis a facie inimici, de qua in hostium ora frequenter spicula iaculabamur, et nos ipsos ab eorum iaculis ualli nostri munimine tutabamur. Haec et multa his similia rerum spiritualium instrumenta, qui contempsit, qui abiecit, qui calcauit, fidei desertor, amicorum proditor, naturae contemptor, nunquid litteris meis dignus est? Nunquid epistola mea recreandus est? Nunquid nuntio meo uisitandus est? Est, est meo iudicio graui poena dignus, et omni uenia indignus. Sed admiscenda est iudicio misericordia, et sic demum danda indulgentia, si is qui a nobis contemptor exiit, satisfacturus redierit. Laudo quidem in te amorem preciosorum martyrum Christi ad quorum adoranda sepulchra fugisti, quae ego etsi corpore absens, tamen spiritu praesens toto mentis affectu colo, suscipio, adoro, sed eam caritatem spernere non debuisti, pro qua conseruanda magni illi testes dei praefulgida sydera caeli corpora tradiderunt, sanguinem effuderunt, uitam ipsam creatori omnium impenderunt. Non debuisti inquam uiuens perdere, quod illi nec mortui perdiderunt. Ne ergo ultra scribas michi dilige diligentem te, sed scribe dilige contempnentem te, et ama deserentem, et sequere fugientem. Scripsisti etiam michi de tunica transmittenda. Ego ne illi tunicam mittam, qui me non indiget, qui sibi sufficit, qui secundum apostolum iam diues factus est, et sine me regnat? Cur exigit uestem meam, qui deseruit tectum meum? An illa iniuria merebitur praemium, cui extremum debetur supplicium? Hic hic plane exclamandum esset parce deus, ubi maxime leditur iustitia eius. Sed mittam, mittam tunicam, ne imputetur auariciae, si lex seruetur iustitiae. Eam tamen uolo interponi legem, ut ea suscaepta aut domum ut dixi redeas, aut nullam ultra tunicam a me, uel pallium, quaeras. Et ut me in ultimo non ludo sed serio loquentem audias, hortor plane ut redeas, quia nunquam contraria contrariis, sed semper similia similibus conueniunt. Monachum monachis, clericum clericis, laicum laicis, cohabitare, nec ordines proprios confundere decet, ne forte iuxta poetam humano capiti ceruicem equinam iungere uidearis, et mulierem formosam superne, in atrum piscem desinere cogas. Nec ego sacros aecclesiae ordines, quos unum uera fides et sincera caritas facit, sibi contrarios dico, sed propter uestium, ciborum, consuetudinum uarietatem, in eadem domo sibi non congruere iudico. Audio etiam apostolum dicentem: In qua uocatione uocatus es, in ea et permane. De orationibus dominis meis tantis tot que sanctis martyribus pro me a tua caritate exhibitis, gratias plurimas ago, et ut quamdiu ibi fueris et semper fiat, supplex magis corde quam uoce imploro. 17. AD INNOCENTIVM PAPAM Summo pontifici et nostro speciali patri, domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, fidelem obaedientiam. Execrabile facinus, puniendum flagicium, inauditum nostris saeculis scelus, de nece eorum qui pro iustitia usque ad sanguinem restiterunt, ad aures pietatis uestrae credimus peruenisse. Dolendum quidem de morte eorum, quos sacrilega homicidarum crudelitas innocentes peremit, sed multomagis dolendum, quod condignam impietatis suae poenam necdum illa plus quam beluina crudelitas inuenit. Ecce enim qui a conspectu hominum iam perisse debuerant, cruentis mentibus et adhuc sanguinem distillantibus manibus de impunitate sibi blandiuntur, et quasi de bello triumphum reportauerint, unde confundi debuerant, gloriantur. Quorum impunitas arma ceteris ministrat furoris, ut sicut post Aurelianensem subdecanum, ad dominum Thomam Parisiensem quia prior inultus remanserat, persecutorum gladius se conuertit, ita etiam post hunc ad alios transeat, et pari sententia clericos, canonicos, monachos que inuoluat. Quoniam igitur regalis gladius in tales nimium obtusus est, rogamus et omnes legem dei zelantes nobis cum deprecantur, ut episcopalis immo spiritualis gladius quod est uerbum dei secundum apostolum non sit alligatum, ut eo percussi moriantur peccato, uiuant autem deo. Hac de causa nuper in partibus nostris, archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, ac multorum religiosorum et sapientum personae congregatae sunt, et consilio habito in huiusmodi sacrilegos seueritatis sententiam protulerunt. Confirmet ergo si placet apostolica auctoritas quod ab eis bene actum est, suppleat si quid minus seuere decretum est, ut et impii debita ultione puniantur, et ab eorum imitatione ceteri deterreantur. De cetero quam reuerendae uitae sit, quam que fidelis apostolatui uestro dominus Rothomagensis archiepiscopus fuerit, quantum que pro pace uestra laborauerit, non est necesse uos instrui, quem plene de his omnibus instructum credimus. Supplicamus igitur paternitati uestrae, ut ita paci eius et iustitiae prouideatis, quatinus et deo possit reddere quod dei est, et Cesari quod Cesaris est, ut si fieri potest et diuinae censurae non displiceat, et maiestatem regiam non offendat. 18. AD ATHONEM TRECENSEM EPISCOPVM Cum dulcedine recolendo, cum honore nominando, domino et patri Atoni Trecensium episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, se ipsum totum. Ad partes Aruernicas tenaci negotiorum unco paschalibus adhuc feriis instantibus tractus, nuntium beatitudinis uestrae quem Cluniaco direxistis, Siluiniaci multis iam diebus me sustinentem inueni. A quo cum litteras laetus suscaepissem, et in eis me de aduentu uestro sicut condixeramus certificari sperarem, subito pro spe desperatio, pro gaudio mestitia exorta est, cum eum cui mox occurrere festinabam, et quem iam ad fores meas pulsare credebam, necdum suae domus limina excessisse cognoui. Cum que excusationibus subsequentibus animi mei molestiam utcumque lenire studerem, diu conatus non potui, quia insufficientes ut saluo amore uestro irasci liceat, ad omnia inueni. Quid enim? Etsi ut litterae sanctitatis uestrae sonant, praecaepto domini papae communis collecta facta est, si nulli parcere potuit cura exactoris, si propter aridissimam recaeptorum exiguitatem in ortum descensum est, si proprii fructus comesti, hoc est de proprio quod deerat aerarios suppletum, nunquid his exactis uia exclusa est? Aut nusquam postea iter patuit? An quoquam progrediendi nulla deinceps facultas fuit? An omni itinere frequentato solum Cluniacense iter inuisum, et uelut barbaricis gladiis cruentum, fugiendum uisum est? Ita plane, ita hoc iter michi uitare uidemini, ac si uenienti latro iugulo immineat, leo insidians secus uiam lateat, flammiuomo hiatu draco praedam iamiamque rapturus insistat. Sed estote, estote inquam securus nec latro timendus, nec leo metuendus, nec draco deo me que comitante formidandus est. Sed quid rursum persuadere conor? Quid iterum exhortari molior? Quid demum meam frustra operam insumere nitor? Spes mea quae me sepe numero fefellit, ne sperare totiens negata debeam, uehementer cogit. Sed tamen caritatis quae nescit extingui ardore denuo suscitata, adhuc clamare non desinit, et quousque optata consequatur, requiescere nescit. Clamoribus igitur continuis ad ostium amici instare deliberat, ut si non eo quod amicus eius est, propter improbitatem tamen eius surgat, et det ei quotquot habet necessarios. Vnde multo uehementius quam ante institerat, instat, et ut certum aduentus uestri tempus designetis, summopere precatur. Expectat enim uos uestra Cluniacus, quae nullatenus plene laetabitur, quam praesentibus et spiritualibus uestris benedictionibus repleatur. Esse nostrum super quo amicitiam uestram sollicitari cognoui, prosperum esse sciatis, tunc que nichil cumulo gaudiorum deesse, cum dei gratia largiente uos nobis cum contigerit adesse. 19. AD DVLCIANVM MONTIS PESSVLANI IVRIS PERITVM Karissimo et iam speciali amico nostro, Dulciano, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Quantum amoris affectum erga uos et olim et nuper maxime corde concaeperim, utinam opere parere possem. Agnosceret profecto uestra prudentia quod ignorat, et meritis suis se qualemcumque amicum emisse, ipso rerum experimento probaret. Quem enim non emerent tanta praecia meritorum, tot charismata gratiarum, totiens nobis et nostris impensa congeries beneficiorum? Quem inquam non ad dilectionem uestri allicerent, immo compellerent, prudentia humilis, humilitas sublimis, scientia cauta, dulcedo compta, egregii mores, lingua polita, uita limata? Haec certe quae omnes trahere debent, me quoque iustitiae instrumenta traxerunt, ut uestri memoriam in pectoris mei archano altissime recondam, nec eam quolibet casu ab intimis meis auelli permittam. Ea de causa et uos ipsum michi quandoque in Christo uniri opto, ut de illorum numero esse possitis, quos iuxta prophetam deus, inhabitare facit unanimes in domo. Quod si istud ad praesens uos forte differre plurima impedimenta coegerint, hoc saltem michi poscenti animus amicus non neget, ut si non uos, tamen alterum uos hoc est unum de filiis deo a quo eum accaepit non tam donet quam reconsignet. Si hoc donum per manum meam Cluniacensi aecclesiae feceritis erit ille michi in filium, uos que per illum ut confido, promerebimini patrem habere deum. Super hoc quid sitis acturus, nuntio uel litteris suspensum certificate. 20. AD SERVVM DEI GISLEBERTVM SILVANECTIS INCLVSVM Dilectissimo atque in Christi uisceribus specialiter amplectendo fratri Gisleberto, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, pro angustia cellae, latitudinem caeli. Suscaepi litteras dilectionis tuae karissime frater sabbato sancto dominicae sepulturae, et eas quia prius non potui, altari assidens officiis iam inchoatis perlegi. Nec paenituit tali eas loco et tempore me legisse, cum earum lectionem multum michi senserim profuisse. Nam inclusionis et solitudinis tuae recordatus, me mundo expositum medullitus ingemui, et te ei morientem ne dicam mortuum gratulans intellexi. Gauisus sum et de salute tua non mediocriter te esse sollicitum, et mei non fuisse oblitum. Exultaui in domino, nouellam plantationem spem fructus sequentis festinatis iam floribus anteferre, cui etsi incrementum dare non potui rigationis tamen licet exiguum ex bono cordis affectu beneficium impendi. Cum que totius epistolae seriem diligenti oculo non semel perlegens inuenissem me ad scribendum fraternitati tuae sollicite admoneri, te que quantulamcumque exhortationem meam auidissime esurire, laetatus sum quidem te panis illius in quo solo uiuit spiritualis homo delectabili esurie cruciari, sedo agnoscens a quo hunc peteres, errorem de proposito pietatis nascentem aduerti. Si enim uerum est quod ait scriptura, sapientiam scribe in tempore ocii, et qui minoratur actu ipse percipiet eam, quomodo quicquam ad sapientiam pertinens scribere poterit, cui nullum ocium, cui unum et molestissimum tota uita negotium est? Quomodo percipiet eam qui non solum actu minime minoratur, sed etiam importunissimis rerum saecularium actionibus magis magis que in dies cumulatur? Quomodo a diuinis deliciis ieiunus quicquam saporum proximis eructuabit, cum iuxta uulgare prouerbium amarum os nunquam mel spuere possit? Quomodo dabo quod non accaepi, cum dicat Iohannes baptista, non potest homo accipere quicquam nisi ei datum fuerit de caelo? Tu potius tu qui omni terreno cares negotio, caelesti abundas ocio, lectione continua reficeris, oratione assidua saginaris, cuius sicut adipe et pinguedine repletur anima, tu inquam labiis exultationis deberes esurientem me reficere, sitientem potare, ex superabundante spiritus tui sagina cordis mei ariditatem impinguare. Quod si forte obstinatius ut coepisti instans, etiam inuitum loqui compellis, et pro auribus quas tibi adhibere debueram, os aperire, nescio quid tibi congruentius proponere possim, quam quod a corde tuo nulla unquam delere queat obliuio, nulla temporum uarietas abolere, nulla per dei gratiam animi mobilitas commutare. Nam quantalibet alia dicta fuerint labilis memoriae elapsa complexibus facile euanescent, hoc tanto difficilius animum fugiet, quanto familiarius ipsis corporis sensibus semper occurret. Cellam itaque cuius obiectu in medio mundi positus, a mundo secerneris cuius ope intimos uastarum solitudinum recessus penetrasse uideris, cuius inclusione nec remotissima Aegyptiorum deserta emularis, hanc inquam cellam tibi propono, ut secundum cuiusdam antiqui patris dictum ipsa sola eloquentius omnibus magistris tacendo te doceat. Hanc certe non audire non poteris, quando eam cotidianum salutis tuae monitorem habebis. Fuge ait quidam patrum homines et tace, et saluus eris. Et Ihronimus: Aut scuto, aut pedibus mors uitanda est. Et Ihremias: Sedebit solitarius et tacebit, quia leuabit se super se. Et Dauid: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Haec te cella dilectissime a facie diuini iudicii fugientem suscaepit, haec te secundum Ysaiam quasi fossa humo a facie formidinis domini uenientis percutere terram abscondit. Haec uelut paruula segor, a Sodome hoc est mundi incendiis illesum seruauit. Haec Heliae quondam Ahab et Iezabel per deserta fugienti latibulum praebuit, ubi ille constitutus uocem dei sibi familiariter loquentis audiuit, ubi non in spiritu, non in commotione, non in igne, sed in sibilo aurae tenuis, hoc est in suptili et paucis percaeptibili spiritus sui inspiratione hominibus eum adesses cognouit. Haec Paulum illum huius quod elegisti propositi caput, sexagenaria occultatione celauit, et multo tempore alimentis caelestibus pastum, nouissime teste Antonio ad panem uitae perpetuos edendum transmisit. Haec te mortali huic uitae non tantum mortuum sed etiam sepultum sui conclusione tibi ipsi assidue repraesentat, et quodammodo tibi atque Colosensibus apostolica uoce inclamat: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. Quod licet spiritualiter intellectum tibi multis que aliis commune sit, si tamen etiam corporaliter cogitetur, tuum pene singulariter hoc tempore fit. Nam etsi plurimi carnalibus actionibus moriuntur, nullus tamen ante carnis mortem carnis sepulchrum ingreditur. Tu autem ut uere te mundo ostendas mortuum, ipsum adhuc uiuens intrasti sepulchrum. Sed adtendendum tibi est karissime, et omnimodis satagendum, ut quod de te humana opinio existimat, hoc in te diuinus oculus agnoscat. Ingressus es quippe ut dixi sepulchrum, ideo que quicquid mundi prius in te uixerat, totum te cum necesse est esse mortuum, necesse est esse sepultum. Nam nulli sepultura debetur, nisi ei qui iam uita carere probatur. Sicut enim sepulchrum mortuo, sic tantummodo et mortuus debetur sepulchro. Alioquin ut mortuum non sepelire ducitur inhumanum, ita uiuentem tumulare agnoscitur perniciosum. Oportet ergo ut qui Christo commortuus ei consepeliris, nichil in te mundanum spirare patiaris. Habes quidem septum speluncae tuae, quae a te accessus hominum prohibet, sed adhibe et murum qui solus malignorum impetus spirituum cohercet. De quo Ysaias: Saluator ponetur in ea murus, et antemurale. Saluator ergo murus sit tibi impenetrabilis, turris sit tibi inexpugnabilis, foramen petrae, cauerna maceriae, quae in cruce clauis et lancea perforata, tutissimum tibi contra hostes uniuersos recaeptaculum sua uulnera praeparauit. In quibus constitutus, et eis per patientiam communicans, et ipse ab hostium incursionibus tutus esse poteris, et eos uiriliter propellere ualebis. Nam sine hoc munimine nec solitaria reclusio, nec corporalis afflictio, nec ad longinqua transmigratio quicquam prodesse poterit, sed potius ad concertandum acriore aduersarios stimulo concitabit. Vnde et ipse dominus ut non mitigari, sed uehementius instigari, solitudine atque ieiuniis inimicum salutis humanae demonstraret, et suos ad ei resistendum praepararet, non priusquam in desertum a spiritu duceretur, nec antequam quadraginta diebus ac noctibus ieiunaret diabolum ad se temptandum admisit. Testes sunt et patres antiqui, Antonius, Hilarion, Macharius, et ceteri ob solitariam conuersationem acrioribus aduersarii impugnationibus fatigati. Nam claustralium communiter uiuentium cohabitatio, castrorum ad pugnam ordinatorum multitudini uidetur comparari, ubi quisque tanto securius aduersus aduersarium dimicat, quanto sibi uicinius adiutorium de commilitonis dextera sperat. In illo enim praelio non solum de sua quilibet praeliator uirtute praesumit, sed etiam de aliorum dextera leua que compugnantium uiribus quandoque magis quam de suis confidit. Laborant ibi singuli, et saluti suae insidiantes perimere, et coadiutores modis omnibus defensare. Nec minus intelligunt in morte sociorum periculum, quam in uita inimicorum sentiunt detrimentum. At solitudinis singulare certamen tanto periculosius agitur, quanto serius alienum auxilium dimicans praestolatur. Quodque periculo accrescit, non ut in acie fieri solet, multi contra multos, nec ut in duello unus contra unum, sed inusitato praeliandi more solus contra plurimos, et numero et uirtute praestantes dubia sub sorte contendit. Idcirco ut uerbis beati illius et magni patris Benedicti utar, illorum est hanc uitam arripere, qui bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam heremi sola manu uel brachio diuinae tantum uirtutis solatio adiuti utuntur. Et ideo oportet karissime ut scriptura loquitur, sollicitum te ambulare cum deo tuo, magno que oneri ualidos humeros praeparare, et illas in partes scutum fidei circumferre, in quas intelligis inimicum tela ignea iaculari. Frustra quippe illud dextero lateri tutando adhibebis, si ipse in leuum spicula intorserit. In cassum pectori antepones, si se ipse in terga conuerterit. Hoc quare dicam sapienter aduerte. Habet hostis aduersus unumquodque propositum familiaria tela, nec eisdem contra omnes iaculis utitur, sed uariis contra diuersos armis armatur. Aliis ille laicos, aliis monachos, aliis subditos, aliis praelatos, aliis ociosos, aliis negotiosos, insidiis appetit, et multiplici astutia, sed eadem nequitia aduersus uniuersos deseuit. Inde est quod proprio solitarios et maxime reclusos bello persequitur, et uelut ad singulare certamen prouocatus, singulari in eorum interitum seuitia instigatur. Ingerit eis ex singularitate superbiam, ex ocio desidiam, ex taciturnitate multiloquium, ex paupertatis timore auariciam. Nam magnum et singulare esse quod solitariae reclusionis professionem elegerit, quod aliorum amplas uias fugiendo angustissimum iter assumpserit, quod eorum tepiditatem multo spiritus feruore euicerit, quod fere nullum huius propositi emulatorem habeat, solitario laudator dolosus insibilat. Item quia secundum scripturam in desideriis est omnis ociosus, succedente desidia succedunt desideria, totum que illud tempus quod subtractum fuerat occupationibus uanis noxiis que impenditur cogitationibus. Irruit praeceps agmen multiplicium temptationum, et uelut in uacua et in uacante discurrens domo, turba uiciorum confusis clamoribus uniuersa perturbat. Concluditur intra cellulam mundus uniuersus, et angustum septum uix unius hominis capax, multarum terrarum urbes regna que complectitur. Fit quietissimum ocium, turbulentissimum negotium, et cum nichil corporis sensibus nisi solitudo occurrat, familiari accessu animae uisibus se mundus cum suis omnibus repraesentat. Nunc sibi iudiciale tribunal magnus heremita usurpat, nunc episcopalibus infulis caput exornat, nunc multis monachorum milibus praesidet, nunc quaelibet alia aecclesiasticae dignitatis officia pererrat, et se cum pluribus prodesse maiore animae suae lucro potuerit, ociosum torpere deflens, propositi que oblitus omni labore laboriosius, ipsa sua quiete laborat. Nec innumera alia longe istis deteriora replico, quae miserum hominem postquam semel hostibus terga dederit, exerto in eius necem gladio persecuntur, nec ante plerumque absistunt, quam de sanguine eius cruentas manus crudeles homicidae reportent. Sic furentibus intra mentis archana uariarum rerum affectionibus, cum nichil de cogitatis preter uacuam cellulam anima teneat, prae tedio dormitans ipsius miserabilis tedii non in deo sed in mundo, non in se sed extra se quaerit remedium, pro quo maius incidit detrimentum. Nam quia semel assumptum propositum heremitam deserere pudet, quaeritur occasio frequentis alieni colloquii, ut qui multa de se tacens tormenta patitur, aliorum saltem confabulationibus releuetur. Aperitur arta reclusionis fenestra, et uelut ad diuinum oraculum confluunt examina populorum. Dat responsa diuinus propheta omnibus, et quasi de singulis si tacuerit sit deo redditurus rationem, uniuersorum causas audit examinat et discernit. Ibi plene de diu meditatis animo satisfacit, et sicut post acerbam famem cibo famelicus reficitur, ita ille auidis morsibus confluentium rumoribus satiatur. Obserata quidem est ianua uel forte lapidibus opturata, sed per angustum fenestrellae aditum recipit, quicquid per ostii latitudinem non admittit. Non intrant certe ad eum concurrentium corpora, sed penetrat et replet omnia quae sola animum a recto proposito auocat corporum cura. Exundat ab ore copia uerborum, et longi stillicidio silentii collecta simul de cisterna dissipata prorumpit. Cum que de multis milibus singuli eius onustati sermone discedant, solus ille toti si confluat orbi infatigatus leges promulgat. Talibus accidia remediis non curata sed instigata, fortius ad tempus sopita resurgit, et ut febris acutissima paululum aquae rigore lenita, demum uelut ipsa medela seuior ad urendum insurgit. Nec ante quiescere potest, quam ad semel expertum perniciosum remedium redeat, et rursum se sub religionis uelamine, tumultuosis uerborum occupationibus immisceat. Quod si forte ex sanctitatis reuerentia uel confiteantur homines seruo dei peccata sua, uel consilium ab eo quia paenitentiam dare non potest requirant, siue se orationibus eius ex deuotione commendent, non solum se iam caelo dignum esse iudicat, sed etiam deuotorum oblationes suscipere non recusat. In quorum uno, spiritu superbiae aliorum se metiens opinione decipitur, in altero per eandem superbiam quae initium est omnis peccati, ad auariciae ydolatriam dolose inducitur. Nam qui penuriam professus fuerat paulatim opes congregat, nec prius desistit quam alienis reatibus proprium penum farciat. Simulat ea colligens indigentiae supplementum, uel si quid suae necessitati superfuerit indigentium adiumentum. Vult dispensator fieri alienorum bonorum, qui possessionem abiurauerat propriorum. Hac occasione dei seruus Mammonae efficitur famulus, ut cum se fingit egenorum utilitati prospicere cupiditati suae liberius ualeat inseruire. Ea de causa omnes ad subueniendum pauperibus exhortatur, ut dum Paulus ministrans sanctis esse creditur, Ananias fraudator nullatenus aestimetur. Hoc astu, tugurium pauperis fit regum gazofilatium, solitarii inopia Salomonis opibus antefertur, et de spelunca egestatis, Indorum thesauri largissime profunduntur. Post de cura pauperum, ad culmina transfertur aedificiorum. Inde subiecta omnia curiose perlustrat, fundamenta iacit, perpendiculum extendit, structurae suae longitudinem, altitudinem, et latitudinem studiosus geometer dimetitur, aecclesias aedificat, urbes moenibus ambit, flumina pontibus obnubit, et se solum destruens, uniuersa construit. Ita solitudinis professor in medio saeculi conuersatur, cellula clausus inter frequentias populorum discurrit, nundinas et angiportus sollicitus mercator oberrat, fit ei requies tormentum, sessio, labor, silentium, poena, clausura, infernus. Sicsic caecatus lumine mentis, clausus que tenebroso carcere, rursus ad molam inquietudinis redit, ut que Samson Allophilis, fit quondam fortis demonibus heremita ludibrium. Haec tibi karissime pauca de multis, sed quae uehementius consimilis propositi homines perturbare solent, breuiter ante cordis tui oculos reduxi, ut contra omnia quidem hostis temptamenta brachium fortitudinis exeras, sed aduersum ista professionis tuae magis familiaria mala magis cautus existas. Praemissa enim mentis munditia carnis que continentia, de qua uel in modico exhortari te superfluum iudicaui, licet nichil intemptatum relinquere Sathanas soleat, hac inquam praemissa et uelut in fundamento uirtutum firmiter collocata, quam apostolus uocat sanctimoniam, sine qua nemo uidebit deum, paupertatis et uerae humilitatis tibi est fabrica construenda, et quae ipsius caeli intima penetrent altissima fastigia erigenda. Nam beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Haec in Christo tuo cuius crucem portas, cuius sepulchrum inhabitas, cuius in te resurrectionem expectas specialiter effulserunt, haec in terris deus homo ambulans itineris sui uestigia hominibus dereliquit, per haec suis gradiendum esse caelestis magister ostendit. Pauper ille fuit, non habens ubi caput reclinaret, nec is per quem mundus factus est, mundum ingrediens propriam domum in qua nasceretur inuenit, sed reclinauit eum mater in praesepio quia non erat ei locus in diuersorio. Pauper ille fuit, qui de censu regibus reddendo consultus, cum nichil apud hominem unde illum posset reddere inuenisset, ad inexhaustos deitatis thesauros se contulit, et quod de domestica archa non potuit, de ore piscis hamo Petri apostoli capto persoluit. Pauper ille fuit, qui cum panis esset angelorum, pane sepe reficiebatur publicanorum. Pauper ille fuit, quem nunquam seges propria pauit, nunquam uitis ab eo culta potauit, nunquam gregis sui uellus protexit, nunquam pecunia quae uel ex innumeris miraculis congregari potuisset ditauit, qui nec caenaculum ubi ultimum pascha iam passurus cum discipulis manducaret habuit, sed a patrefamilias mutuauit dicens: Ubi est diuersorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? Sis et tu huius dominicae paupertatis amator pariter et imitator, neque te propter aliorum necessitates quantalibet pecunia implices, qui ne pro tuis indigentiis implicareris, omnes a te talium sollicitudinum nodos explicuisti. Faciant sibi qui te consuluerint amicos consilio tuo, immo domini de Mammona iniquitatis, neque te habeant erogatorem suarum pecuniarum quem esse existimant contemptorem propriarum. Quod si institerint, dent si ita uolunt priori tuo, dent fratribus tuis, ut uel ad proprios usus ab ipsis retineantur, aut per manus eorum aliis distribuantur. Sed etsi ipsi fratres tui institorem talium te esse praecaeperint, et de paupertate tua sibi negotiari, non adquiescas, meam que auctoritatem coactioni eorum obice, licet in his nullum sit periculum inobaedientiae in quibus ratio contradicit iustitiae. Sit cella tua uacua pecunia, repleta iustitia, indigens opibus, referta uirtutibus, ut quia non est conuentio Christi ad Belial, ita exinaniatur rebus terrenis, ut possit in ea caelestibus locus esse thesauris. Nec ipsius corporis tui te nimium cura sollicitet, ne forte oculum in caelo defixum, rursum ad terras respicere cogat, et semel coruina auiditate cadaueri inherens, ad archam redire contempnat. Praestolare post deum a priore tuo sobrium uictum, et non superfluum uestitum, quae iuxta beatum apostolum ab eo consequens, his esto contentus. Sic pauper et pauper spiritu, pauperem dominum tuum sequere, ut non tantum de egestate rerum, quantum de spiritus paupertate hoc est humilitate, in ipso domino glorieris. Noli ambulare in magnis neque in mirabilibus super te, quia si te mirabilem putaueris, mirabilem in sanctis suis, nequaquam admirari poteris. Nam defixa mens in admirationem creaturae, nullomodo proficere potest ad considerationem rei increatae, pondere enim quo in inferiora demergitur, ad superna respicere prohibetur. Non tibi blandiatur propria solitudo, nec uilescat aliorum multitudo sed omnibus te inferiorem et uiliorem non solum lingua pronuntia, sed etiam intimo cordis crede affectu. Hoc est plane secundum domini sententiam, esse mitem et humilem corde. Praepone uitam eorum uitae tuae, actus eorum actibus tuis, laborem eorum quieti tuae, opera eorum ocio tuo, ut dum alienos profectus attendis, de propriis operibus non extollaris. Cogita quanta illis non desint, quae tibi adesse non possunt, bonorum operum exercitia, quorum etsi affectum habere ualeas, effectum tamen ultra assequi nullatenus possis. Es quidem et tu iumentum domini, sed clausus stabulo eius, recubas et ruminas pabula eius. Sunt illi equi fortes parati in diem belli, in quibus eques caelestis residens, fortiter expugnat et perimit principem mundi. Aguntur isti freno obaedientiae, concitantur stimulis disciplinae, anheli et sepe latera cruentati uiam mandatorum dei discurrunt, nec nisi cursu consummato brauium comprehendant quiescunt. Hi pondus diei et aestus non cellulis clausi, sed sub diuo constituti tolerant, iugum obaedientiae forti ceruice sustentant, iacula iracundiae fortiter ab hostibus et proximis intorta, patientiae scuto repellunt. Qui nichil sibi de mundo nec se ipsos reseruant, et sicut de simulachris legitur, oculos habent et non uidebunt, aures habent et non audient, manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo, egentes, angustiati, afflicti, quibus interdum uirtute obaedientiae nec ipsa bona operari licet, pro quibus plerumque ac si pro malis operibus poenas luunt. Super haec omnia te quiescentem et feriatum mundus adorat, hos laborantes et fatigatos magno contemptus et amaritudinis calice potat. Hos tibi et omnem cuiuslibet religionis ordinem antepone, ut cum omnibus te postposueris, omnibus ab inspectore cordium praeponi merearis. Nam uocatus es ad nuptias, in quibus si ultimum elegeris locum audies ab inuitatore: Amice ascende superius. Sic angelo superbiae calcato, Christi tui paupertate ditatus, humilitate caelis altior factus, iam contra praemissum acidiae spiritum armare, et eum uirili dextera qua iam dictos prostraueris, elide. Facilis erit eius subiugatio, frequentes de fortioribus hostibus uictorias assecuto. Noli eo instante confugere ad perniciosa remedia, nec in hac parte morbo morbum curari aestimes, sed ea tibi adhibe medicamina quae et ledere nesciant, et festinata salutem efficacia reddant. Oratione ergo primitus quasi primo et praecipuo bono, tam hoc quam cetera mala propellere consuesce, atque in ea totam mentis intentionem defige. Hac orantis corpore quiescente, uincuntur furentes aeriae potestates, hac temptationes ualidissimae fortissime superantur, hac infestantes cogitationes ut muscae importunissimae abiguntur, hac fugantur spissae Aegyptiorum tenebrae, hac infulget mentibus lumen inuisibile, hac cordis oculus carnali adhuc crassitudine obuelatus caelestia rimatur, hac ipsum increatum et creantem omnia spiritum humanus prout homini licet spiritus contemplatur. Huic caelesti theoriae te amodo uicturum deuouisti, propter hanc mundi latitudinem fugiens, angustiis te solitariae speluncae coartasti, ne ab hoc intuitu mundanarum rerum te multiplex uisio reuocaret, corporeis oculis firmos parietes obiecisti, inter quos clausus, nec aspectus hominum reformidans, quanto es ab illis remotior, tanto deo adesto propinquior. Seiunctus ab aliis illi adiungere, ut qui corpore a corporibus segregaris, spiritu spiritibus coniungaris. Ad hanc singularem orandi gratiam hortatur propheta: Venite ait adoremus et procidamus ante deum, ploremus coram domino qui fecit nos. Et apostolus: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Et ipse dominus: Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem, et ad cauendas et ad repellendas temptationes, orationis bonum summum docens esse praesidium. Et quia hoc supercaeleste donum in terris non potest esse perpetuum, nam et Iohannes apostolus dicit, factum est silentium in caelo quasi media hora, non mense aut die, uel hora, nec ipsa etiam media, sed quasi media hora, ostendens magnum quidem profectum esse orationis, sed longum esse non posse tempus orantis, oportet ut orationem meditatio sancta sequatur, in quam uelut in pedissequam domina relapsa quiescat, de qua ualentior quasi post quietem resurgat. Sed quoniam et ipsa ut tota spiritualis alio adhuc et inferiore sustentaculo indiget, lectionis diuinae suffragium adhibeatur. Quo recreata clauso quoque libro quod legerit retractet, et diu retracta, orationi uelut famula subministret. Sicut enim ignis adipe iniecto in maiores flammas pabulo pinguedinis suscaepto erumpit, sic orationis feruor meditationis atque lectionis sagina impinguatus in largissimos diuini amoris aestus consurgit. Haec sunt deliciae filiorum regis, haec mensa a matre sapientia praeparata. Hae caelestes aepulae, ad quas in plateis clamitans, paruulos non magnos inuitat dicens: Si quis est paruulus, ueniat ad me. Et deinde: Venite comedite panes meos et bibite uinum quod miscui uobis. Hunc panem non nisi ab omnibus escis humanis ieiunus comedit. Hoc uinum non nisi omni alio potu abstinens haurit, quia qui carnalibus secundum beatum Gregorium uoluptatibus pascitur, aeternarum deliciarum aepulis indignus habetur. Sed noui karissime, quia et ista sunt ardua, nec est cuilibet facile in istis tantummodo studiis uitam transigere. Sequatur ergo haec tria praecedentia opus manuum, ut cum spiritualibus rebus defatigata carnis que pondere a summis in ima deiecta mens labitur, non ad uaniloquia hominum, sed ad beatum corporis exercitium conuertatur. Plantari non possunt arbusculae, rigari nequeunt sata, neque aliquid ruralis operis exerceri, reclusione perpetua prohibente, sed quod est utilius, pro aratro conuertatur manus ad pennam, pro exarandis agris, diuinis litteris paginae exarentur, seratur in cartula uerbi dei seminarium, quod maturatis segetibus hoc est libris perfectis, multiplicatis frugibus esurientes lectores repleat, et sic panis caelestis laetalem animae famem depellat. Sic plane sic uerbi diuini poteris fieri taciturnus praedicator, et lingua silente, in multorum populorum auribus manus tua clamosis uocibus personabit. Clausus teneberis speleo tuo, et in codicibus tuis terras ac maria peragrabis, in publicis aecclesiae conuentibus lectoris ore uerbum dei de sublimi loco speculator inclamabis, in remotis claustrorum et domorum angulis illud idem seruis dei silentibus insusurrabis. Professio te heremitam, deuotio faciet aeuangelistam, ut quod per te ipsum non potueris, tuis laboribus promerearis. Animet te ad hoc agendum non paruum laboris praemium, quod pro omnibus consequeris, quibus hoc laudabili studio subuenire potueris. Nam quotquot tuorum uoluminum lectione superbiam prostrauerint, luxuriam subegerint, auariciam contempserint, iram domuerint, a quibuslibet malis uel caruerint uel paenituerint, ut manipuli sudoribus tuis collecti, aeternarum frugum tuarum horrea cumulabunt. Et dum cum uita hominis opera eius finiri soleant, et cum deficiente deficere, tu nec mortuus morieris, nec a uita deficiens a bono opere cessabis, quando operibus tuis ad uitam mortuos reuocabis. Tanto que tempore etiam post mortem tuam apud deum extendetur lucrum operum tuorum, quanto ut ita dicam durare, potuerit uita librorum tuorum. Quod si aut oculorum lesione, aut capitis dolore, aut forte tediosa assiduitate uel nequiueris uel nolueris hoc solo opere manuum esse contentus, aliis quoque operum exercitiis uices alterna, ad comenda uel purganda fratrum capita pectines apta, thecas acuum suptili manu et docto pede torna, uascula uinaria quae iustitias uocant, uel similia concauare et componere tempta. Sed et si palustria prope sunt loca, mattas antiquum monachorum opus compone, super quas aut semper aut sepe dormias, quas cotidianis aut frequentibus lacrimis infundas, quas frequenti genuum coram deo inflexione atteras, uel ut beatus Ihronimus ait, aut fiscellam texe iunco, aut lentis canistrum plecte uiminibus. Istis et consimilibus studiorum sanctorum laboribus totum beatae uitae tuae tempus occupans nec quantumlibet aduersariis quo se immergere ualeant uel in corde tuo uel in cella tua spacium relinques, ut cum deus uirtutibus suis cuncta repleuerit, nullus diabolo, nullus accidiae, nullus reliquis uiciis locus supersit. Iam in nocturnis diurnis que officiis non parua temporis portio consumetur, quibus tractim et intente ut soli licuerit canendis tanto te maius necesse est studium adhibere, quanto non uelut gratuitum in his obsequium deo impendis, sed quasi debitum censum ut seruus domino reddis. Hinc ad sacra redemptionis nostrae mysteria, his uniuersis bonis corde mundato et manibus purificatis accede, et tantum salutis humanae remedium, te ipsum secundum apostolum prius probans uel continua uel frequenta. Inuitat te ad haec ipse decor et oportunitas loci, quem te nuper demonstrante uidi, et ut dignum erat laudaui. Vbi tu sacro altari assistens, et cui assistas intelligens, mente tunc maxime in caelestibus conuersare, et a mortalibus ipso quoque corpore seiunctus, immortalibus et beatis spiritibus totus coniungere. De ieiuniis et uigiliis siue quibuslibet carnis exasperationibus nulla a quolibet tibi est ut michi uidetur lex praefigenda quoniam et propria complexio, et usus praeteritus, et praecipue talium rerum gratia tibi a deo data uel danda nescitur. Tu tibi qui omnia intima et extima tua nosti, in talibus praecaeptor existe, tu tibi eos terminos quos transgredi non sit necesse adhibe, hac ratione sollicite conseruata ut in his et in omnibus actionibus tuis discretionem uirtutum omnium matrem sequaris, quae idcirco omnium mater dicitur, quia nisi eas ipsa ut filias mater nutrierit, statim cuncta uirtutum soboles interibit. Vnde oportet te ita aequa lance uitam tuam moderari, ut ea carni subtrahas, quae eius possent militare superbiae, et ea illi tribuas, quae tantum necessitati satisfacere possint naturae. Cui si plus iusto concesseris abundantia insolescens super se eleuabitur, uel si iusta negaueris, sub se ipsam miserrime deicietur. Linguae autem quae alia regula indicetur, nisi ea quam propheta sibi a deo poscit dicens, pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis? Qui ut sancti doctores aecclesiae dicunt, idcirco labiis suis ostium postulat, ut sicut ostium necessitate tantum aperitur et clauditur, sic oris tui ostium utilitati aperiatur, nugacitati uel uanitati claudatur. Aperiatur fratribus ad aedificationem, claudatur ad obloquentium uel murmurantium detractionem. Aperiatur ad exhortationem superuenientium religiosorum, claudatur ad uerbositatem curiosorum. Et ut breuiter dicam, aut audiatur aliquid utile aut dicatur, uel si ista non fuerint, silentii censura a solitario non rumpatur. Et ut hanc uiam mandatorum dei non angustato sed dilatato iuxta psalmistam corde currere ualeas, et perfectionis ac perseuerantiae uirtutem consequi, caritatis oleo lampadem mentis reple et diuini amoris flammam magis magis que cotidianis incrementis in te ipso accende, quam nec aquae multae extinguere ualeant, nec flumina obruere queant. Hac dilectionis pinguedine dura cordis ceruice lenita iugum praecaeptorum dei quod asperum prius putaueras, fiet suaue, onus quod graue tibi uidebatur fiet leue. Hac postquam imbutus fueris, erit tibi cella tua toto mundo latior; ieiunium, refectio; uigiliae, somnus; opus, ocium; labor, requies; nec quicquam te grauare poterit, quem spes amor que aeternorum uelut geminis alis ad caelestia subleuabit. Hanc caritatis latitudinem a supernis deriuatam, ad proximos usque extende, te que non soli tibi uiuere reputes, qui pro omnibus etsi non ex officio, tamen ex ea quam dixi caritate deo assistere debes. Esto ut Moyses pro populo, in his quae ad deum sunt. Funde principaliter pro aecclesia dei deuotas maxime hoc tempore preces, pro his qui ei praesunt, et secundum apostolum pro omnibus qui in sublimitate sunt. Pro religiosis congregationibus et specialiter pro uniuersis fratribus tuis Cluniacensibus atque pro singulis de quibus te unctio spiritus sancti docuerit, auribus diuinae pietatis importunus adesto, quodque si praesens essem facerem, genu flexo deprecor, et mei omnium miserrimi memor esto. Sic in cella reclusionis tuae uiuifica clausus sepultura, Ihesu Christo sicut supra scripsi consepelieris, atque ut ille Ioseph et Nichodemi unguentis delibutus est, tu quoque iam dictis talium uirtutum odoribus ne putrescere sepultus possis inungeris, quo nectare in caelum usque spirante, sacrificium in odorem suauitatis oblatum in conspectu altissimi redolebis. In hoc sepulchro dum aduixeris, erit uita tua abscondita cum Christo in deo, quatinus post carnis mortem resurrectione carnis et spiritus subsecuta, cum Christus apparuerit uita tua, tunc et tu appareas cum ipso in gloria. 21. AD INNOCENTIVM PAPAM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, sinceram dilectionem, et fidelem obaedientiam. Si dominum Lugdunensem archiepiscopum uenerabilem filium sublimitatis uestrae mea uel alicuius commendatione apud uos indigere cognoscerem, filiali de uobis confidentia multa de ipso uel pro ipso facere uerba studerem. Sed quia nota uestrae sapientiae probitas eius, experta apostolatui uestro fidelitas eius, abundanter ut credo eum commendabilem faciunt, nolui pro illo superfluo deprecari, qui et pro aliis dignus est exaudiri. Hoc tantum dicendum esse iudicaui, ut pro filiis uestris Cluniacensibus quos benigne fouet, ei si placet gratias agatis. Et quia terra nostra ut nostis sine rege et principe existens, quibuslibet exposita raptoribus est, ut de pace stabilienda pro qua satis sollicitatur, magis ac magis satagat, admoneatis. Cito etiam cum gratia et benedictione uestra remittendum esse et nos oramus, et ipsa multiplex regionis necessitas implorat. Nam quanto uniuersae regioni illi, eius magis est necessaria praesentia, tanto minus tolerabilis esse probatur absentia. 22. AD ATTHONEM TRECASSINVM EPISCOPVM Venerabili et karissimo nobis domino Athoni Trecensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutis et dilectionis plenitudinem. Miror, si in cor tam unanimis amici ascendere potuit, mutuam dilectionem ita a me posthabitam, ut apices uestros uiderim, et eis nichil responderim. Non est hoc a uestra sublimitate de mea humilitate aliquatenus sentiendum, a quo ut arbitror ante poterit uita recedere, quam illa quae me uobis copulat caritas in aliquo tepere. Audiui quidem litteras illas a quodam allatas fuisse, sed sollicite omnia inuestigans, nec litteras uidere, nec earum latorem potui reperire. Causa igitur non respondendi, melius imputari potuit negligenter mittenti. Nam si congruenti cautela missae fuissent, oculum nostrum minime latuissent. Iam quia stultum est sana curare, integra resarcire, non oportet multa pro dilectione inter nos augenda uel conseruanda uerba facere, quam et hic crescere ut aestimo impossibile est, et quae a statu suo minui dei iuuante gratia nullatenus potest. Aliorum quae postmodum scripsistis responsionem, fratri Hugoni camerario nostro iniunximus. A quo quia eum ad partes uestras in praesenti dirigimus, requirite et audietis. 23. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et obaedientiam. Fratres Luxouienses nuper ad nos uenerunt, scripta paternitatis uestrae nobis deferentes, in quibus et destitutio quondam magni Luxouiensis monasterii paterna pietate a uobis defletur, atque ut in eodem loco de fratribus nostris abbatem et officiales necessarios concedamus, nichilominus nobis iniungitur, per quos nimirum secundum litterarum tenorem omnipotenti domino ibidem laudabiliter seruiatur, et tam nobile monasterium in sui status praerogatiuam et pristinam integritatem diuina cooperante clementia reparetur. Quod praecaeptum debita quidem reuerentia suscaepimus, sed pro sui difficultate non mediocriter formidamus. Nam sicut nouit sapientia uestra, in negotio religionis facilius possunt noua fundari quam uetera reparari, quia secundum beatum Gregorium, hominibus aliter institutis durum ualde uidetur, in mente ueteri noua meditari. Qui enim noua tantum aedificat, eum in ueterum destructione non oportet laborare. Qui autem uetera reparare nititur, duplici cura constringitur, quoniam illi et ueterum destructio et nouorum incumbit aedificatio. Super haec et uestrae Cluniacensi aecclesiae nos qui rem nouimus ualde timemus, ne frequenter sicut sepe fit ad alias aecclesias translatis fratribus nostris, quod aliis refrigerium, nobis inferat detrimentum. Postposuimus tamen omnia ista, et fratribus supradictis ad nos uenientibus, abbatem et officiales necessarios iuxta quod nobis iniunctum fuerat dare parati fuimus. Sed illi nobis ualde dampnosa, sibi parum utilia postulantes, adquiescere nostro consilio noluerunt, et sicut dicebant die constituta pro eodem negotio ad nos reuersuri, ad propria redierunt. Haec idcirco reuerentiae uestrae notificamus, ut si ulterius in his instare uoluerint, et de Cluniaco abbatem petierint, nequaquam eligant quod ignorant, sed in nobis qui melius uultum pecoris nostri agnoscimus, causam suam constituant. Hoc si fecerint, prouidebimus nos fideliter tales aecclesiae ministros, per quos omnipotenti domino in monasterio Luxouiensi quantum ipse dederit, laudabiliter seruiatur, idem que locus etsi non ad pristinam integritatem ad meliorem tamen statum diuina cooperante clementia reparetur. In hanc sententiam si placet et nobis et ipsis rescribite. 24. AD CARTVSIENSES Venerabili et non fictae caritatis brachiis singulariter amplectendo domino et patri Guigoni Cartusiensi priori et ceteris fratribus, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem ad quam suspirant aeternam. Cum exundantem erga uos sincerum cordis mei affectum uerborum signis explicare pertempto, fateor in ipso conatu deficio. De aliis quibuslibet assidue tractanti uerborum copia affluit, cum uestri amore et memoria tota repleta sit anima mea, se ipsum quaerens explicare animus, succumbit. Similis fit uasi usque ad summum quolibet liquore repleto, a quo si subito inditum obicem retraxeris, uelut de uacuo nil profluere admirando stupebis. Cum que naturali ordine repletionem exinanitio subsequatur, mirum in modum ipsa repletione exinanitioni exitus denegatur. Sic prorsus michi uobis sepe scribere uolenti contingit, cum sit nonnulla uel parua dicendi materia, sed ut dicitur inopem me copia facit. Additur difficultati studium breuitatis, qua moderni nescio qua innata segnicie, delectantur, et concaeptus illos breui cogor compendio terminare uerborum, quibus uix sufficeret multitudo librorum. Quando enim explicare potero, quomodo a uobis corpore seiunctus tota uobis mente coniungar, quomodo alibi manens uobis cum semper maneam, quomodo cum aliis conuersans, inter sacri collegii uestri numerum spirituali cohabitatione conuerser? Quando referre ualebo, quam grauis michi sit teste eo quem fallere non possum, ipsa uestra corporalis absentia, qua si carere possem, non solum miserum quantum ad me nomen abbatis, sed etiam totum cum suis omnibus mundum exuere nullo modo dubitarem? Quando uel disertissimi cuiuslibet facultate etiam si liber sermonibus detur excursus, proferre sufficiam, quanta formidine sub diuini iudicii dubio infelix merito mens mea uacillet, cum imminens maxime ex officio periculum nec manendo sapienter ualeam euitare nec fugiendo liceat declinare? Nec adeo sum caecus ut non uideam, nec adeo infidelis ut non credam, standum michi in proximo esse ante tribunal Christi, ut referam secundum beatum apostolum quae per corpus gessero siue bonum siue malum. Et cum Salomon idem confirmet dicens, cuncta quae fiunt adducet deus in iudicium pro omni errato siue bonum siue malum sit, terreor uitae meae incerto, et cogitans infinitum aggerem miseriarum mearum, alto cordis dolore actus suspiro. Attendo grauissimam curarum sarcinam debilibus humeris impositam, et onus cui uix gyganteae possent uires sufficere, cerno pusilli homulluli colla deprimere. Cogor asellus elephantorum castra dorso portare et cum armis Saulis pro castris Israel contra Goliath puer et rusticus ad bella procedere. Video draconem de caelo proiectum tertiam partem rutilantium stellarum de summis ad ima cauda trahentem, et aduersum sanctae mulieris semen acrius solito praeliantem. Cum que ille peritissimus perdendi artifex multiformibus insidiis caelestia castra infestet, me ignaro, me infirmo, me timido duce, nesciente, non ualente, non audiente resistere, spem sibi uictoriae de Christi militibus glorians repromittit. Contra quem nisi cito Mychael missus fuerit, accusator fratrum impius praeualebit. Hoc plus quam dicere possim metuens, et horrendum esse incidere in manus dei uiuentis sciens, gemino coartor periculo, dum me michi que commissos attendo. Nam sicut beatus Gregorius ait, in illo tremendi iudicii examine uniuscuiusque testimonium uix sibi soli sufficiet, quanto minus sibi et proximo? Quomodo ergo tot milibus ubique terrarum diffusis, quos raro uel nunquam uidere datur, ante Christum uiuorum et mortuorum iustum iudicem adero, quando uix michi adesse potero? Qualiter secundum beatum patrem Benedictum, de numero commissorum rationem reddere praeualebo, qui de propriae uitae studio requisitus, mutus forsitan apparebo? Si astra non sunt munda in conspectu eius, quanto magis homo putredo et filius hominis uermis? Quod si hoc ab illo dictum est, qui sic conuersabatur, ut diuina sententia homo simplex et rectus et timens deum ac recedens a malo diceretur, et qui pro suis ita sollicitabatur ut cotidianas pro eis hostias immolaret, dicens, ne forte peccauerint filii mei, quid dicet homo dormiens, homo negligens, homo nec sibi nec suis prouidens? Magnum magnum pastoralis officii periculum, ad quod uelut caeci ad praecipitium laetantes nostri saeculi homines currunt, et grauius ledendi de summis dignitatum gradibus in profundum inferni corruunt, et antiquorum gladiatorum more paruo temporis spacio uoluptatibus et superbia saginam nutriunt, quam in spectaculo perditorum diabolo in aeternum deuorandam offerunt. Felix et iam beatitudini aeternae participans exoccupatorum ocium quibus libera et absque impedimento in caelum uia paratur, qui et hic deo si non negligant facile per inuisibilem caritatem iunguntur, et statim post carnis funus eidem per ipsam uisionis speciem sociantur. A quorum felici requie et quieta felicitate me seiunctum deflens, inter me et ipsos interpositum chaos doleo, sed ad eos transire non ualeo. Sed quid dolori meo satisfacere cupiens, aures uestras audiendis cum Maria domini sermonibus occupatas uerborum importunitate repleo? Quis dabit michi pennas sicut columbae et uolabo et requiescam? Quantum tamen ad uotum animi mei, elongaui fugiens, et mansi uobis cum in solitudine expectans eum qui saluum me faciat a pusillanimitate spiritus quae me his de causis exanimat, et tempestate mundana, quae quasi suffocandum undique circumuallat. Miseremini igitur mei saltem uos amici mei, et sicut ego ista dictando meas uobis lacrimas fudi, ita uos coram piissimo redemptore, uestras pro me dignamini fundere. Misi ad hoc assidue commonendas mentes uestras, secundam cum saluatoris imagine crucem, ut eum crucifixum pro eo in hoc mundo crucifixi contemplantes cum illum pro uestra multorum que salute deprecamini, mei quoque in sacris precibus uestris nullo modo obliuiscamini. Sit uobis in signum amicorum, qui stat iuxta prophetam in signum populorum, ut sicut domini uestri memoria a pectoris uestri sacrario nunquam separatur, ita serui uestri miseria si fieri potest a uestris affectibus nullo tempore diuellatur. Misi et uitas sanctorum Nazanzeni et Chrisostomi sicut mandastis. Misi etiam libellum siue epistolam beati Ambrosii contra relationem Symmachi urbis Romae praefecti pagani, qui sub nomine senatus ydolatriam in urbem reduci ab imperatoribus postulabat. Qui licet in sua relatione orator acutissimus uideatur, ei tamen et prosa et metro tam supradictus uenerabilis pater, quam noster insignis poeta Prudentius potentissime responderunt. Tractatum autem beati Hylarii super psalmos ideo non misi, quia eandem in nostro codice quam et in uestro corruptionem inueni. Quod si et talem uultis, remandate et mittam. Prosperum contra Cassianum sicut nostis non habemus, sed pro eo ad sanctum Iohannem Angeliacensem in Aquitania misimus, et iterum si necesse fuerit mittemus. Mittite et uos nobis si placet maius uolumen epistolarum sancti patris Augustini, quod in ipso pene initio continet epistolas eiusdem ad sanctum Ihronimum et sancti Ieronimi ad ipsum. Nam magnam partem nostrarum in quadam obaedientia casu comedit ursus. Salutat uos totus conuentus noster deuoto corde et quidam quibus loqui licet, corde simul et ore, inter quos frater Petrus notarius noster se nominatim scribi rogauit. Omnipotens dominus noster Ihesus Christus qui hic nos uniuit spirituali cordium affectione, in regno suo nos uniat sempiterna cohabitatione, et non intrans in iudicium cum seruis suis, suppleat per gratiam quod deest meritis nostris. 25. (not there) 26. AD PETRVM PICTAVENSEM SVVM IN CHRISTO FILIVM KARISSIMVM Speciali michi amore karissimo fratri et filio Petro, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem aeternam. Postquam a nobis mi karissime corporali praesentia discessisti, et strepitus mundanos qui te nobis cum nos que te cum sepe ab intimis hebescere cogebant fugiens, ad ocium qualecumque te transtulisti, frequenter tibi scribere, atque tam tuum statum addiscere, quam meum dulcedini tuae notificare proposui, sed saeculo quod ut sic loquar me sibi totum colligauit, nullatenus uel ad dictandum cor, uel ad scribendum manum relaxare uolente, id hucusque implere non potui. Hac de causa tamdiu tuum esse rescire, tamdiu te de me certificare non tam distuli quam differre compulsus sum. Nunc tandem durissimi domini iugo uix ad horam me fugitando subducens, haec paucula furtim scriptitando direxi. Congratulor quidem quieti tuae, adgaudeo paci tuae, si tamen talis est, unde et tu interim gaudere debeas. Et licet ego in pelago fluctuem, nimium que aduersis flatibus ac tumidi maris feris aestuationibus naui conquassata de uita diffidam, te iam portum tenentem, et iras maris aeris que secura mente ridentem, laetus aspicio. Cuius rei certa argumenta sunt, quod cum te michi semper adherere debere, tam multus amor quo te amplectebar, quam multa utilitas qua te indigebam instanter commonerent subposui tamen uelle meum uoluntati tuae, praeposui salutem tuam necessitati meae, praetuli ocium tuum negotiis meis. Tu autem nullam huic nostrae beniuolentiae uicem reddere curans, quod saluo amicitiae priuilegio dixerim, uideris tibi uiuere, tua curare, ea quae sunt aliorum et quod est deterius amicorum uilipendere, et inuenta ut passer domo, reperto ut turtur nido, columbarum in miseriis gementium et ungues aquilarum accipitrum que formidantium pericula, securo animo siccis que oculis sustinere. Sed absit ut sic de corde tuo sentiam, de quo non aliud quam quod de meo sentire consueui. Non hoc de corde tuo sentio, non hoc illi impono, quod unanime michi esse non dubito. Sed queror, quod perturbationibus et angustiis nostris tam etsi compatiaris, compati te tamen nullis indiciis demonstraueris. Potuisti enim etsi non eripere, saltem condolere. Potuisti etsi non subuenire, saltem admonere. Potuisti etsi non subleuare, saltem confortare. Nam si impotentia auxilium subtrahebat, quis uerba inhibebat? Si facultas adiuuandi deerat, quis sermonem retinebat? Quis animum a dictando, manum a scribendo prohibebat? An ocium tibi defuisse causaberis? An litteras te nescisse probabis? An aliud aliquid obstitisse monstrabis? Nichil certe. Restabit ergo negligentia. Hanc solam si paenitendo obieceris, ueniam promereri poteris. Sed parcam pudori, continebo manum, retraham habenas, suspendam stilum, moderabor sermonem, ne ultra quam ratio patitur in amicum inuehar. Do ueniam. Faciam ipse, quod te non fecisse reprehendo. Volo plenius scire, quomodo te habeas. Nam si bene, si quiete, si libere, quod semper optasti deo uacare praeuales, si locus ad hoc plene famulatur, si non dedisti somnum oculis tuis et palpebris tuis dormitationem, donec inuenias locum domino, tabernaculum deo Iacob, gaudebo. Sin aliter, quantum ad locum spectat, aptum ut arbitror prouidebo. Non enim possum non esse sollicitus de salute tua, quam ut meam desidero, et propter quam absentiam tuam omni michi molestia molestiorem tolero. Laudo enim quod optasti, effero quod tractasti, praedico quod inchoasti. Quod si nondum possum quod potuisti, uolo tamen quod uoluisti. Quid enim? Quis hoc non uellet? Quis tantum bonum non concupisceret? Quis a tanto malo erui nollet, quo uita perditur, quo mors adquiritur, quo deus expellitur, quo hostis admittitur? Rerum enim quas fugisti mundanarum implicatio aut mortem aut uicinum morti periculum inferunt, ita ut nullus fere unquam se his implicauerit, qui horum alterum non incurrerit. Nec multum refert hoc maxime tempore, quo quis habitu, qua quis professione, uel simulaticio religionis proposito sese curis exterioribus immisceat, cum omnes pene quicumque occasione aecclesiastica rebus saecularibus occupamur, non in eis quae Ihesu Christi sed quae nostra sunt quaerimus, gloriam, potentiam, uoluptatem, pecuniam, et si qua sunt alia quae uidentur carni commoda sed multa animae generant incommoda. Qui non ita saltem terrena tractamus, ut partim terram partim caelum cogitemus, aut quod peruersum sed tolerabilius esset, ut minus caelum, magis terram sapiamus, sed quod est omnino peruersissimum, prorsus caelum postponentes, terrae prorsus inherentes, ueraciter fateri possumus, quoniam humiliata est in puluere anima nostra, conglutinatus est in terra uenter noster. Super quibus in infinitum progredi loquendo ipsa cogente materia immo miseria possem, sed quia illa me sepe deflentem audisti, et quid de huiusmodi sentiam plenissime nosti, supersedendum iudicaui, ne extra metas currum agere, et preter uiam currere uidear, neue cuilibet legenti, casu aliquo nota fiant, quae solum te nosse uolui. Veni ergo ad me celeriter, ut tutis amici auribus credere possim, quae cartis plerumque infidelibus committere non praesumpsi. 27. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo pontifici et nostro piissimo patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et obaedientiam. Dies tribulationis et angustiae dies haec, quia secundum prophetam uenerunt filii usque ad partum, et uirtus non est pariendi. Venerunt nuntii Sennacherib blasphemantes deum caeli; irruit Nabugodonosor et captiuauit populum dei; nec defuit Doech, qui extenderet manum in sacerdotes domini. Lamentabilem hystoriam cogor retexere, quam praecordiorum dolore interrumpente, lacrimis uelim nolim interfluentibus, uix ut arbitror potero explicare. Sed quia proh dolor hoc a martyrum temporibus tam inauditum scelus uidisse me contigit, silere cum maluissem, loqui inuitum oportuit. Regressi ab uberibus uocantis aecclesiae, a concilio pietatis uestrae ut grex dominicus simpliciter ambulans, luporum morsus incurrimus, et nostris saeculis inaudita rabie dispersi, captiuati, uulnerati, et rebus omnibus pene exspoliati sumus. Aderat in comitatu nostro non ignobilis neque ultima pars aecclesiae dei, archiepiscoporum, episcoporum, abbatum legio, monachorum non paruus numerus, archidiaconorum, nobilium clericorum et religiosarum personarum populus. Horribile spectaculum, tantas tam que necessarias aecclesiae dei personas uidere distrahi, dissipari, uulnerari, atque gladiis insequentibus ubiubi per diuersa fugari. Episcoporum atque abbatum plurimi ad proxima castra uiolenter abducti, et quidam eorum post uerbera et uulnera, barbarica immanitate incarcerati sunt, inter quos dominus Remensis cui nec aetas nec dignitas adesse potuerunt, post multas iniurias et uulnera turri conclusus tenetur. Dominus Petragoricensis similia expertus est. Sed quid ego de singulis quasi solis loquor, cum Bituricensis et Senonensis suis pene omnibus amissis uix ad Pontem Tremulum tremuli et anheli peruenerint, et ibi cum Ebredunensi, Trecensi, ictu hastae de equo deiecto et inde grauiter infirmato, cum Lemouicensi, Atrebatensi, Belicensi, Redonensi, atque aliis episcopis, abbatibus etiam Lemouicensi, Vizeliacensi, sancti Mychahelis de Clusa, sancti Germani Parisiensis, Corbeiensi, Nouiomensi, Burguliensi, sancti Sulpicii, sancti Remigii, Crassensi, sancti Iohannis de Prato, de monasterio Hender, Melundensi, Salmurensi, et aliis quamplurimis, secundo carcere inclusi teneantur? Refertus est burgus ille et constipatus multitudine sanctorum, quae uelut Ihrusalem obsessa a Babiloniis pedem ultra protendere non audet. Nulli tutus ingressus, omnibus negatur egressus. Nec multa spes in aliquo, nisi in illo qui educit uinctum de domo carceris, et in uobis sanctissime pater, qui eius uices in terra geritis. Clamat igitur ad uos sicut ad singulare praesidium, nobilis illa aecclesiae dei portio, et sibi citissime subueniri sicut filiis a patre precatur. Postulo et ego socius periculorum, per quem uobis ista scribi elegerunt, ut quia tanta pro deo et uobis eos contigit pericula subire, festinet uestra pietas, eorum cito periculis subuenire. Postulo inquam quia postulandum michi est, ne sanctos socios qui itineri nostro quadam caritatis confidentia adheserant, contempsisse uidear. Nam de meis iniuriis plura dicere supersedeo, qui dum cum domino Vizeliacensi abbate armatis hostibus pro pace sociorum obuius occurrissem, primo impetu mula nostra ictu lanceae confossa, in partem caedere coacta est. Fratres nostri fugati, famuli capti, res pene omnes ablatae. Ego ad proximam uillam me conferens, tamdiu delitui, donec conductu hospitis nostri, ad Pontem Tremulum quo alii praecesserant uespertinis horis et ipse perueni. Inde ergo cum sociis uocem querulae lamentationis emittens, rogo pariter et consulo, ne rem tantam paruipendendam putetis, si nomini Christi, si honori uestro, si utilitati aecclesiae, aliquando consulendum esse iudicatis. Si enim hoc negligitur, quid curabitur? Si rigor iustitiae, si seueritas aecclesiae in dampnis publicis dormit, quando in priuatis euigilabit? Precatur nobis cum et consulit sacer captiuitatis conuentus, ut non solum in auctores nequitiae huius, sed et in toto Lunensi episcopatu apostolicae uindictae mucro resplendeat, quatinus eo sublimiter renitente non solum prope positi, sed etiam in extremis Christianitatis finibus constituti terreantur, Lunensis episcopus nobis in breui apparens lunarem aeclypsim nimis immature passus est, quem dum per totam dietam nobis lucere credidimus, uix per integram leugam socium habere potuimus. Longus fui, sed ut audacter loquar in tanta re longior esse debui. Iam siquid minus dictum est, sapientia uestra suppleat et disponat. 28. AD DOMINVM BERNARDVM ABBATEM CLARAEVALLIS Pro meritis uenerabili, pro affectu erga nos dilectissimo, domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem praesentem, et salutem aeternam. Diu est frater karissime ex quo bonae conuersationis tuae aromata spirituali suauitate fraglantia intimo cordis odoratu hauriens, te que ante diligere quam nosse, ante uenerari quam contemplari incipiens, te uidere, te amplecti, te cum de animae profectibus loqui desideraui, Cuius rei effectum hactenus praestolatus quod de his caritati tuae scribere decreueram distuli. Malui quippe uiuo sermone secreta cordis mei tibi aperire, quam haec scedulae calamo percurrent committere. Sed multa terrarum intercapedo, multa negotiorum et tribulationum, nobis ingruentium amaritudo, hoc ne contingeret hucusque prohibuerunt. Faciam ergo necesse est quod permittitur, et modo quo possum quia isto tantum modo possum, fraternitati tuae michi ut dixi ante carae quam notae, quod me in quibusdam mouet aperiam. Noui enim te eruditione saecularium, et quod est longe utilius scientia diuinarum litterarum instructum pariter et ornatum, et relicta Aegypto, Aegyptiorum spoliis et Hebraeorum opibus sic ditatum, ut et aliorum indigentiam ipse diues permanens supplere, et de dubiis certam ferre sententiam ualeas. Obiciunt itaque nostris quidam uestrorum. Non inquiunt uos regulam cuius rectitudinem sequi proposuistis, ut ipsis operibus monstratur sequimini, immo distortis gressibus ignotas semitas et deuia quaeque sectamini. Proprias namque leges ipsi uobis prout libuit componentes, has sacrosanctas dicitis, patrum praecaepta pro uestris traditionibus abicitis, in eadem re quod monstruosum uidetur, magistri et discipuli existitis. Insuper ad augmentum praeuaricationis et diuinae irritationis coram deo et sanctis eius uoto uos astringitis, quod transgredientes reos uos uiolati uoti absque dubio ostenditis. Promittitis siquidem secundum regulam beati Benedicti uos in castris caelestibus militaturos, atque iuxta ipsius instituta indeficientem obaedientiam seruaturos. Haec promissio. Videamus utrum sic se habeat conuersatio. I. Et ut per ordinem cuncta aggrediamur, in suscipiendis nouiciis quomodo regulam seruatis, cum non nisi post annum spiritibus si ex deo sunt probatis, eos suscipi praecipiat, uos autem ipso quo adueniunt ut ita loquamur momento nulla ratione seruata eos suscipiatis? Vnde contingit, ut quia incaute recipiuntur, incautius recaepti conuersentur, et quia ad quod ueniunt, uenientes non intelligunt, iam ceteris sociati, quid agere debeant nesciunt. Dum que in stadio more athletarum ante pugnam non exercentur, ad conflictum uenientes cum pugnare debeant fugiunt, et cum fortiter dimicantes uincere utpote talium inexperti facillime uincuntur. II. Vsum quoque pelliciarum et diuersarum pellium qua auctoritate uobis defenditis, cum in eadem regula nichil de huiusmodi reperiatur? III. Femoralia sane de uestiario hos qui in uia diriguntur accipere, et reuertentes ibidem reponere iubet, utique preter illos nulli ea ferre permittens. IIII. De stramentis autem lectorum utrum magistrum sequamini ipsi uidete, cum certe plura et diuersa quam regula praecipiat uobis et subponatis et superponatis. V. Vt duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et ut tertium de pomis aut leguminibus si fuerit unde addatur, in sepe dicta regula legitis, an ita teneatis agnoscitis. VI. Fratres transgressores et professionis suae praeuaricatores, illos uidelicet, qui collum iugo regulae subducentes, et de monasteriis fugientes ad saeculum reuertuntur, usque tertio si reuerti et paenitere uoluerint recipi iubet, et si postmodum hoc fecerint, omnem eis reuersionis aditum denegari. Sed uos sicut cetera, sic et istud quoque contempnitis, et quotienscumque libet, aduenientes contra regulae praecaepta suscipitis. VII. De ieiuniis uero regularibus quid dicemus, quae sic abiecistis, sic pro uelle mutastis, ut uix paruas ipsorum reliquias magis forte humano pudore, quam diuino timore retinueritis? Nam cum monachis praecipiatur, ut a Pentechosten usque ad idus septembris, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam, nisi labores in agris habuerint, aut aestatis feruor nimius fuerit, cum que ab eisdem idibus usque ad caput quadragesimae ut ad nonam semper reficiant iniungatur, uos econtrario tota aestate omnes ferias pares facitis, et ieiuniorum eandem formam cotidie bis comedendo seruatis. Reliquo autem tempore, quando uultis ieiunando, quando uultis ieiunia soluendo, non uos ipsos regulae, sed regulam uobis subicitis. VIII. Opus manuum quo sancti patres heremitae et antiqui monachi semper usi sunt, quo ipsi apostoli uictum sibi et aliis ministrabant, de quo deus reatum primi hominis hac quoque poena plectens ait, in sudore uultus tui uesceris pane tuo, de quo et Dauid, labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit, ita abiecistis, ut nec istae omnes auctoritates ad operandum uos cogere possint, nec obaedientia quam iuxta regulam deo uos exhibere promisistis, delicatas ocio manus de sinu ad opus extrahere ualeat. VIIII. Nostis etiam inibi praecaeptum esse, ut omnibus aduenientibus siue discedentibus hospitibus inclinato capite uel prostrato omni corpore in terra Christus in eis a fratribus adoretur qui et suscipitur. Non ignoratis et illud iussum, aquam in manibus abbas hospitibus det, pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lauet. Sed nec istud tantillum uoti uestri contemptores seruare curatis. X. De ferramentis et rebus monasterii breuem abbas habere praecipitur, sed uel negligentia habere non curat, uel superbia habere dedignatur. XI. Ad haec cum his qui ob debitas laudes deo decantandas ad aecclesiam occurrere non ualent praecipiatur in loco ubi sunt cum diuino timore genua flectere, more uobis solito legibus propriis utentes et communes contempnentes, cum nec istud ualde graue sit, tamen negligitis, et alia quaedam inuentitia facientes, paruum hoc praecaeptum sicut et maiora uilipenditis. XII. Mensam quoque abbatis cum hospitibus et peregrinis esse semper iubet, ut uidelicet Christum semper habere mereatur, qui dicturum se esse dicit, hospes fui et suscaepistis me. Istud quoque tantum et tam leue bonum quasi pro nichilo ducentes contempnitis. XIII. Ubicumque sibi obuiant fratres iunior a priore benedictionem petere praecipitur, nec apud uos tenetur. XIIII. Ad portam monasterii senex sapiens poni iubetur, nec ponitur. XV. Vt pulsantibus uel clamantibus deo gratias portarius respondeat aut benedicat imperatur, nec obseruatur. XVI. Illud autem illud inquam omni rationi et auctoritati aduersum quomodo tuemini, quod iam semel stabilitatem et conuersionem morum et obaedientiam uno in loco professos, rurus alio in loco stabilitatem, rursum conuersionem morum, rursum obaedientiam uouere, et priorem fidem irritam facere compellitis? Ita quippe ita ineuitabili periculo uobis adquiescentes cingitis, ut ad quamlibet partem se uerterint praeuaricatores non esse non possint. Nam si prius uotum seruauerint secundi rei tenebuntur. Si secundum, prioris noxa constringentur. Nec soli hoc patientur, sed par cathena uos ipsos que constringet, et fortasse uos durior. Debent enim decaeptores decaeptis poenas habere maiore. XVII. Sed et inde si potestis sufficientem excusationem praetendite, quod contra eandem totiens nominatam regulam uestram, uestram certe uestram uel saluantem uel condempnantem, alterius et noti monasterii monachos sine permissione abbatis proprii aut litteris commendatitiis indifferenter suscipitis, et quod uobis nolletis fieri, alteri facitis. Eapropter et respectum fraternae caritatis amittitis, neque secundum diuinum praecaeptum quod dicit, hoc est praecaeptum meum ut diligatis inuicem, proximum sicut uos ipsos diligitis. XVIII. Super haec omnia quod omnibus iniustum et contra aecclesiastica decreta esse perspicue patet, et unde ab uniuersis iuste iudicamini, nequaquam relinquere uultis, sed contra totius orbis morem proprium episcopum habere refugitis. Quod quam sit absurdum, etiam imperitis manifestum est. Vnde enim uobis chrisma? Vnde sacri ordines? Vnde aecclesiarum consecrationes, et cimiteriorum benedictiones? Vnde ad postremum omnia, quae sine episcopo aut episcopi iussu canonice fieri non possunt? Certe in his non solum monachorum, sed et omnium regulam exceditis Christianorum. XVIIII. Aecclesiarum parrochialium primitiarum et decimarum possessiones quae ratio uobis contulit, cum haec omnia non ad monachos sed ad clericos canonica sanctione pertineant? Illis quippe quorum officii est baptizare et praedicare, et reliqua quae ad animarum pertinent salutem gerere haec concessa sunt, ut non sit eis necesse implicari saecularibus negotiis, sed quia in aecclesia laborant, de aecclesia uiuant, ut dominus dicit, dignus est operarius mercede sua. At uos quare hoc usurpatis, cum nichil horum quae diximus facere debeatis? Et cum illum non feratis laborem, cur laboris suscipitis mercedem? XX. Sed et de saecularibus possessionibus a uobis more saecularium possessis, quid respondebitis, cum in nullo in hac parte ab ipsis differre uideamini? Nam castra, uillas, et rusticos, seruos, et ancillas, et quod deterius est, thelonearia lucra, et fere cuncta huiusmodi emolumenta indifferenter suscipitis, non legitime tenetis, contra infestantes modis omnibus defenditis. Vnde contra monastici ordinis instituta causas saeculares religiosi tractant monachi causidici efficiuntur, accusant et accusantur, testes fiunt, contra apostolum iudiciis intersunt, atque sub praetextu iuris proprii tuendi, cordibus in Aegyptum reuertuntur, incendium Sodomae a Sodomis iam egressi respiciunt, manum mittentes in aratrum retro respiciunt, et idcirco regno caelorum apti esse non possunt. In his omnibus professionis et uoti uestri transgressores uos esse apertissime ostendimus. Si enim constat regulam haec praecaepisse, et uos hanc seruare uouisse, cum constet hoc uos hactenus non fecisse, patet ut diximus non seruatae promissionis uos praeuaricatores existere. Nos uero haec omnia uti praecipiuntur obseruamus, et ex integro quicquid in regula tenenda deo promisimus custodimus. Ad haec nostri. O o phariseorum nouum genus rursus mundo redditum, qui se a ceteris diuidentes, omnibus praeferentes, dicunt quod propheta dicturos eos praedixit, Noli me tangere, quoniam mundus ego sum. Sed ut his quae in ultimis posuistis in primis respondeamus, dicite ueri obseruatores regulae quomodo uos eam tenere iactatis, qui nec breue illud capitulum ut ipsis uestris uerbis ostenditur, seruare curatis, quo dicitur, ut monachus omnibus se inferiorem et uiliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu? Hoccine est inferiorem se credere et pronuntiare, aliorum facta deprimere, sua extollere, contempnere alios, sibi magnum uideri, cum scriptura praecipiat cum feceritis omnia quae uobis praecaepta sunt, dicite, serui inutiles sumus? Non iustificabitur inquit propheta in conspectu tuo omnis uiuens. Et Ysaias, uelut pannus menstruatae omnes iustificationes nostrae. At uos sancti, uos singulares, uos in uniuerso orbe uere monachi, aliis omnibus falsis et perditis, secundum nominis interpretationem solos uos inter omnes constituitis, unde et habitum insoliti coloris praetenditis, et ad distinctionem cunctorum totius fere mundi monachorum, inter nigros uos candidos ostentatis. Et certe haec uestium nigredo antiquitus humilitatis causa a patribus inuenta cum a uobis reiicitur, meliores uos ipsis candorem inusitatum praeferendo iudicatis. De magno tamen illo et admirabili uere que monacho Martino non legitur quod albo et curto, sed quod nigro et pendulo pallio processerit. Inde quoque et regulam cuius defensores magis quam obseruatores uideri uultis ualde transgredimini, qua iubente didicistis, ut de uestium colore aut grossitudine non causentur monachi. Cuius manifestissimi praeuaricatores esse conuincimini, qui colorem humilitati et abiectioni magis competentem abicitis, et illum quo etiam in scripturis gaudium et sollempnitas figuratur album scilicet contra iam dicta regulae mandata assumitis. Cum que in ualle lacrimarum positos quibus praecipitur ut semper luctui nunquam laetitiae intendant deceant uestimenta luctum et paenitentiam designantia, uos econtra in miseriis felicitatem, in merore gaudium, in luctu laetitiam uestium candore monstratis. Sed ne magis iniurias uerborum uerbis ulcisci quam obiectis ex ratione respondere uideamur, his quibus uos iuste impetere possemus ad praesens omissis, ad ea quae obiecistis taliter respondemus. Et ut eo ordine quo a uobis posita sunt obiecta diluamus dicimus nos in obseruatione regulae nequaquam distortos gressus habere, nequaquam ignotas semitas, nequaquam deuia quaeque sectari, sed per omnia ducentis regulae rectitudinem sequi. Priuatis legibus patrum traditiones non subponimus quoniam et ipsae a sanctis patribus inuentae sunt, quos deo placuisse sancta uita et multa miracula sunt et testantur, quibus et licuit talia mandare, et nobis licet talia obseruare. Plane licuit semper que licebit, ut pastores ouibus suis quae recta sunt praecipiant, et oues pastoribus ut deo obaediant. Voti nostri nos nitimini ostendere transgressores, cuius nos ueros sic ostendimus obseruatores. I. Nam in suscipiendis nouiciis regulam omnimodo seruamus, quoniam illum sequimur qui dixit: Omne quod dat michi pater ad me ueniet, et eum qui uenit ad me non eiciam foras. Quem non sequeremur, si eos qui ad ipsum ab ipso inspirati ueniunt eiceremus foras. Nemo enim ait potest uenire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Si igitur quem pater trahit, et filius suscipit ac spiritus qui ubi uult spirat, inspirat, expelleremus, quid aliud quam deo resistere uideremur? Certe non tantum uenientes suscipere, sed etiam non uenientes ad ueniendum inuitare inuenitur dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Et de nostri ordinis iugo ferendo subinfert: Tollite iugum meum super uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Et ut nichil fingere, sed totum diuinis auctoritatibus uideamur firmare, dicite qui non nisi annuum monachum uultis, nunquid illi cui saluator dicebat, si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et ueni sequere me, annum remorandae conuersionis indicebat? Nec refragari potestis, totam summam ordinis nostri his breuibus uerbis domini contineri. Nam quid est aliud dicere, omnia quae habes da pauperibus et ueni sequere me, nisi esto monachus? Sed forte dicetis eum hoc non fecisse. Nunquid dicere potestis dominum hoc non monuisse? Quod si iste non impleuit, impleuit ille, qui cum ei diceret dominus, sequere me, et respondisset ut ad sepeliendum patrem eum prius ire permitteret, et dominus addidisset, sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem ueni et adnuntia regnum dei surgens secutus est eum. Nunquid non dicam annum, sed uel diem aut horam antequam conuerteretur ei indixit, ac non potius remorari etiam pietatis causa uolentem, ne moraretur coegit? Et certe sapientia dei per Salomonem dicit: Fili ne tardes conuerti ad deum, et ne differas de die in diem, nescis enim quid superuentura pariat dies. Et ut maiora aggrediamur, quosdam apostolorum de mari, quosdam de theloneo, alios de diuersis mundi commerciis uocatos cernimus et ilico apostolos uidemus. Sed ne haec magis ueneranda miracula quam imitanda exempla esse dicatis, ad uitam illam primitiuae aecclesiae recurrimus, quam esse eam quae apud nos seruari debet, quis sanum sapiens negare potest? Quae namque est uita monachica, nisi quae tunc dicebatur apostolica? Hanc sane et illam eandem esse ipse beatus Benedictus significat, cum tractans qualiter debeant fratres necessaria accipere, ait: Sicut scriptum est, DIVIDEBATVR AVTEM SINGVLIS PROVT CVIQVE OPVS ERAT. De propriis quoque idem sanccit, quod Petrus apostolus tenendum esse decreuit, cum Ananiam et Saphiram propria habere uolentes terribili morte dampnauit. Ad hanc ergo conuersationem quam siue monachicam seu apostolicam dixerim nil refert, quicumque ueniebat, ab apostolis suscipiebatur, ilico ceteris iungebatur, nec per annum ut apud uos differebatur. Nunquid his omnibus auctoritatibus non adquiescitis, nec adhuc hominibus aditum ueniendi ad deum reserabitis? Sed forte adhuc perstatis, et dicitis: Regulam beati Benedicti tenere uouistis. Nos econtra: Nunquid iam dicta a professione exclusimus? Nunquid regulam seruaturos nos uouimus, et aeuangelia negauimus? Nunquid dicta et facta domini et apostolorum eius imitari beatus Benedictus prohibuit? Nonne Petrus ait: Christus passus est pro nobis, relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius? Certe Christus omnibus quos uocabat ut se sequerentur dicebat. Recolite aeuangelia, et fere ubique sic inuenietis. Sequi autem pro imitari positum, a doctoribus nostris accaepimus. Super haec omnia matris caritatis regulam in his et in reliquis nos sequi profitemur, quae hoc sibi proprie uendicat, ut quicquid secundum eam fit, rectum non distortum, aequum non iniquum, iustum non iniustum esse manifestissimum sit. Vt enim dominus ait, in ipsa uniuersa lex pendet et prophetae. Et beatus Gregorius: Omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praecaeptum sunt, quia quicquid praecipitur, in sola caritate solidatur. Atque post pauca: Praecaepta dominica et multa sunt et unum. Multa per diuersitatem operis, unum in radice dilectionis. Hinc beatus Augustinus, habe inquit caritatem, et fac quicquid uis. Hanc caritatis ut diximus regulam sequentes, nouicios mox ut ueniunt suscipimus, immo etiam secundum dominum ut ueniant inuitamus, et implemus quod Iohannes in apochalipsi ait: Et spiritus et sponsa dicunt ueni, et qui audit, dicat, ueni. Nec contrarii sumus regulae, quoniam caritatis oculum erga salutem proximi apertum habemus. Perpendimus quippe, quia si eum ab ordine nostro tam aspere deterreremus, ad saeculum reuertens post Sathanan conuerteretur, et qui ad salutem uenerat, in perniciem laberetur. Cuius perniciei reos nos ante subtile examen districti iudicis inueniri formidamus, si quem saluare condescendendo possumus, perditum iri nostra austeritate permittimus. Pertractamus et hoc, quia sepe etiam inuitis bona praestantur. Hoc dicimus, quod apud nos sepe contingere cernimus. Nonnulli huic iugo colla sua submittentes post aliquantum temporis diuersis seu temptationibus seu tribulationibus oppressi, ad feces mundi quas dimiserant reuerterentur, nisi cogitarent quod semel fecerunt non posse se absque dampnatione aeterna praeuaricari. Qui si aliquando hoc praesumunt, postmodum tamen hoc timore compulsi ad ouile proprium reuertuntur, et quia aliter saluari se non posse cognoscunt, uelint nolint seruant quod uouerunt. Ipse quoque beatus Benedictus quem nobis obicitis, pro nobis loquitur. Sic inquit abbas omnia temperet atque disponat, ut animae saluentur. Sed et dominus in aeuangelio: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Hoc est, si intentio bona fuerit, et cuncta opera recta existent. His auctoritatibus, hac ratione confidimus nos iuste agere, et beati Benedicti praecaeptum qui in nullo scripturis diuinis contrarius esse potest, in suscipiendis nouiciis optime conseruare. His omnibus adiungimus illud, quod isto fraternae caritatis intuitu, licet plerumque magistris aecclesiae dei, patrum instituta transgredi, et ad utilitatem animarum, regularum praecaepta moderari. Ad hoc enim omnium diuinarum scripturarum oculus tendit, et haec eius finalis causa est, ut siue arguendo, siue obsecrando, siue increpando, siue parcendo, siue corripiendo, seu quocumque modo agendo, salus animarum prouideatur, et homo ad cuius doctrinam scripta sunt quaecumque scripta sunt, deo a quo disiunctus fuerat iterum coniungatur. De his multa in canonibus aecclesiasticis inuenimus, a sanctis uidelicet patribus bene prius sanccita, et a subsequentibus iuxta rationem temporum certis de causis mutata, ut est uerbi gratia de illis qui in heresim uel in aliquod dampnabile peccatum et publicum corruunt, quos primi canones ad pristinum clericatus uel dignitatis gradum accedere prohibent, sequentes uero necessariis cogentibus causis aliquando permittunt. Sic et de presbiterorum filiis ne presbiteri fiant, et de episcopis ne ad aliam sedem transferantur constitutum est, sed in multis utilitatis gratia non seruatum. Papa etiam Gregorius Anglos nouiter ad fidem conuersos, contra praedecessorum suorum ac multorum conciliorum statuta in quinta linea copulari permisit. Haec et multa his similia a quibusdam patribus statuta, ab aliis certa necessitate uel utilitate immutata persepe reperiuntur. Synodus Nicena, secundo capitulo dicit: Frequenter siue ex necessitate siue alio quolibet modo transgredi contingit homines aecclesiasticos canones. Et sanctus papa Leo: Ubi inquit necessitas fuerit, ad utilitatem aecclesiae qui potestatem habet, ea dispenset. Ex necessitate enim fit mutatio legis. Et Felix papa: Contemplari oportet inquit quod ubi occurrit necessitas sepe constitutiones patrum transgredimur. Haec diximus, istis uos expugnantibus exemplis et testimoniis cinximus, ut nullus iam euadendi uobis supersit locus. Cum enim audiatis, necessitatis siue utilitatis gratia posse patres mandata moderari, negabitis hominem ad monachatum nisi post annum posse suscipi? Et quae maior necessitas aut utilitas, animarum salute potest inueniri? Illa necessitate, illa utilitate, ne dilati pereant, ad nos uenientes aliquando sine mora suscipimus. Et quia iam dicto caritatis oculo salutem proximi sic agendo procuramus, nec regulae quae tantum salutem hominum requirit, nec alicui diuinae scripturae contraimus, immo implendo quod uolunt, eis in omnibus concordamus. II. Post haec requiritis, qua auctoritate usum pelliciarum et diuersarum pellium nobis defendimus, cum in regula nichil de huiusmodi reperiatur. Sed et nos requirimus, qua auctoritate ea auferre conamini. Quam cum afferre non potueritis, quod re uera non potestis, nos nostras in medium afferemus rationes, et ex his nos nil male agere uestiti pelliciis demonstrabimus. Verba igitur regulae in primis discutiamus, et si nobis pelles abstulerit, ilico dimittemus. Audite ergo, unde nos impetitis. Vestimenta inquit fratribus secundum locorum qualitatem, aut aerum temperiem dentur, quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis uero minus. Haec ergo consideratio penes abbatem sit. Haec dicens, nullam uestimentis certam metam praefixit, nichil necessitati abstulit, in arbitrio patris spiritualis totum posuit, et tam in his quam in ceteris similibus necessaria conseruans superflua tantum resecauit. Vnde et alibi dicit: Quod superfluum est, amputari debet. Apostolus quoque idem confirmat. Carnis ait curam ne feceritis in desideriis. Inde beatus Gregorius: Cum carnis curam in desideriis facere prohibemur, in necessitatibus concedimur. Igitur secundum haec apostoli praecaepta, iuxta beati Benedicti supra scripta dicta, secundum illa quae de actibus apostolorum alio loco inducit dicens, diuidebatur singulis prout cuique opus erat, iuxta omnia quoque diuinarum litterarum mandata licet abbati superfluitate recisa, pellicias uel cetera indumenta fratribus largiri, et more boni pastoris ouibus sibi commissis cuncta necessaria prouidere. Et ne exempla deesse uideantur, ipsum deum primis hominibus post lapsum, huiusmodi indumenta dedisse legimus. Fecit inquit deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos. Cum ergo haec indumenta non pro gloria, sed pro ignominia, non pro deliciis, sed pro paenitentia, non pro honore, sed pro dedecore deus eis contulerit, quare uos ac si delicias et aliquid magnum pelles monachis auferre conamini? Haec plane huiusmodi indumenta in exilio positos patriae recordari commonent, quae ab ea expulsi in sustentanda fragilitate se accaepisse recolunt. Sanctos quoque prophetas pellibus usos apostolus in laude martyrum memorat dicens: Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis. Helyas namque propheta zona pellicia accinctus fuisse describitur, et de Iohanne baptista aeuangelium loquitur: Erat Iohannes uestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius. Beatum etiam Antonium heremitarum patrem pellicia usum fuisse legimus. Hinc et de ipso beato Benedicto legimus in dialogo: Eodem quoque tempore hunc in specu latitantem etiam pastores inuenerunt. Quem dum uestitum pellibus inter frutecta cernerent, aliquam bestiam esse crediderunt. Si utique in usu pellium peccatum esse crederent, nequaquam tanti uiri qui omnibus imitandi proponuntur his uti uoluissent. Sed quia inter superflua et necessaria distinguere nouerant superfluis longe remotis, cum et ab ipsis necessariis maioris uirtutis merito in multis abstinerent, ista tamen indumenta quibus utentes, monachi non esse dicuntur, sibi retinuerunt, et prophetae et martyres sancti ea ferentes permanserunt. Sed et illud quod de tunica et cuculla subsequitur, quam discrete, quam prouide, quam caritatiue dixerit, quantum que a uestrae indiscretionis inhumanitate discordauerit, si nondum perpendistis, tandem animaduertite Mediocribus ait locis sufficere credimus per singulos cucullam et tunicam. Cucullam in hyeme uillosam, in aestate puram aut uetustam. Quod quaeso hic praecaeptum? Quae coactio? Quid hic dicitur, quod a nobis non seruatur? Sufficere credit, non praecipit, nec omnibus in locis, sed mediocribus locis monacho cucullam et tunicam. Nunquid credere est praecipere? Nunquid mediocria loca sunt omnia loca? Hoc mandatum transgredimur, hinc rei arguimur, hinc uoti praeuaricatores dicimur. Sed si nos pelliciis utendo quoniam de eis regula reticet praeuaricamur, praeuaricamini nobis cum et uos, qui simplici frocco et cuculla contenti esse non uultis, et ultra regulae metas quae nichil de his loquitur, multiplices et quotquotlibet tunicas induitis, et eas absque aliqua discretione fertis. Si uero responderitis, quod quidam uestrorum nostris aliquando responderunt, uidelicet hoc uos causa necessitatis agere, respondebimus et nos similiter, necessitate hoc est frigoris importabili asperitate pellium munimenta portare. Et si hac ratione immunes uos a regulae transgressione uideri cupitis, eadem ratione nos regulae transgressores non esse, nichilominus declaramus. Cum ergo uestimenta fratribus secundum locorum qualitatem aut aerum temperiem dari regula iubeat, cum hanc considerationem penes abbatem esse decernat, cum secundum apostolicam sententiam diuidi singulis prout cuique opus est praecipiat, cum carnis curam in desideriis apostolus fieri prohibeat, sed in necessitatibus permittat, licet plane abbati licet his quos indigere uiderit necessaria subsidia seu in uestibus seu in quibuscumque libuerit rebus pro uelle ministrare. Nec tantum licet, sed etiam praeuaricatae regulae reus existeret, si quod regula exhiberi egentibus caritatiue praecipit, non exhiberet. III. Femoralia sane eadem ratione necessitatis, mundiciae et honestatis nobis defendimus, recolentes insuper deum praecaepisse, ne summus sacerdos sine feminalibus lineis ad altare suum accedere praesumeret, ne si hoc faceret, poenam mortis incurreret. Et licet cuncta illa sacerdotalia uel leuitica indumenta siue ornamenta, aecclesia dei moribus magis quam corporibus coaptet, et non litteram mortificantem sed spiritum uiuificantem sequatur, sunt tamen quaedam quae more illo antiquo adhuc in aecclesia decoris causa obseruantur, ut quae erant futurorum significatiua, sint praeteritorum repraesentatiua, sicut uerbi gratia quaedam in pontificalibus uestimentis morem pristinum imitari cernimus, quae non ob superstitionis obseruantiam, sed ob utriusque legis spiritualem ut diximus consonantiam fieri intelligimus. Nam licet secundum apostolum, omnia illis in figura contingerent, sacramento tamen honestas seu utilitas aliquando coniungebatur. Et quamuis in feminalibus lineis ministris dei castitas indiceretur, tamen honestas uelandorum inhonestorum non excludebatur, immo sollicite praecipiebatur. Vnde et apostolus: Inhonesta inquit nostra abundantiori honore circumdamus. Huius ergo rei honestas quidem intelligitur, necessitas autem apertius exponeretur, si de talibus sicut de ceteris libere loqui permitteremur. Honestum tamen est, utile est, necessarium est, et idcirco contra regulam quae nulla ut sepe iam diximus necessaria interdicit, nec in hoc aliquid agimus. IIII. De stramentis autem lectorum quae obiecistis, miramur quomodo obicere potuistis. An enim obliti estis uerba regulae quae dicit, lectisternia pro modo conuersationis, secundum dispositionem abbatis sui accipiant? Vnde quod abbate permittente nobis et subponimus et superponimus, si superflua desunt iuste secundum regulam sine aliquo inobaedientiae periculo facimus. Eapropter quoniam argui de praeuaricatione non possumus, iniuste reprehendentes de non recta reprehensione rectius reprehendere possumus. V. Hinc ad duo pulmentaria quae intulistis ueniamus, et tam de ipsis quam de panis et uini mensura, quid regula dicat uideamus Panis inquit libra una propensa sufficiat in die, siue una sit refectio, siue prandii et caenae. Quod si caenaturi sunt, tertia pars a cellerario reseruetur, reddenda caenaturis. Ecce qui de iota uno aut uno regulae apice calumpnias machinamini, insurgite, irruite, inuenistis quid dicatis, quid obiciatis, hic plane nos dampnare, hic praeuaricatores arguere, hic uoti transgressores uocare sine contradictione potestis. Si enim propensa libra panis in die monacho non suffecerit, si uel modicum supra libram uel pro libra aliud sumpserit, nisi integram tertiam partem ad opus caenae sibi reddendam cellerario non alteri reddiderit, si plus uel minus de libra in prima refectione comederit, quam ut tertia pars ad seruandum residua sit, id est ut nec plus tertia parte nec minus comedenti supersit, quid aliud quam a deo condempnamur, a paradyso excludimur, ut periuri et filii perditionis in inferno retrudimur? Quid tamen de illis dicetis qui extra aequitant, et necessitate monasterii per diuersa euntes, multo tempore a monasterio absunt? Nunquid semper panem suum trutinare poterunt? Nunquid semper et ubique cellerarium monasterii se cum habere ualebunt, cui quando bis comederint, tertiam partem librae suae ad caenam illam recaepturi, nec de alio pane comessuri, commendare ualeant? Vere liquantes culicem et camelum glutientes, decimantes mentam et anetum et ciminum, et relinquentes quae sunt grauiora legis, iudicium et iustitiam et ueritatem. Sic quippe sentientes, quid aliud quam deum uerborum uenatorem magis quam cordium scrutatorem esse uideri uultis? Cum que ad cor semper respicere dicatur, et simplicitate oculi totum corpus lucidum fieri ipse confirmet, uos econtra magis eum linguae motus et sonum omnium auribus communem notare, talia dicentes sentire uidemini. Et cum probetur materiam salutis nostrae propter suam immensam pietatem libentissime perquirere, quod ex multis scripturarum locis conicere, immo aperte cognoscere quilibet potest, ut uerbi gratia, cum ad Abraham loquens, pro decem Sodomitarum, iustis se ceteris indulgere promisit, et uiduam duo tantum minuta offerentem laudauit, et cum danti calicem aquae frigidae mercedem reddit, et bonae uoluntatis hominibus pacem adnuntiat, uos econuerso uelut ei insidiantem ipsum nitimini comprobare. Hoc certe facitis, cum haec et alia regulae uerba non ut oportet intelligitis, non ut decet exponitis. Hoc facitis, cum profitentium uerba magis quam corda deum attendere dicitis. Non ita, non ita sensit sanctus, qui spiritu omnium iustorum plenus fuisse dicitur, non ita sensit, sed audite quid senserit. Intellectum eius, uerba sequentia demonstrant. Quod si labor inquit forte maior factus fuerit, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat aliquid augere, remota prae omnibus crapula ut nunquam subrepat monacho indigeries, quia nichil sic contrarium est omni Christiano quomodo crapula, sicut ait dominus noster: VIDETE NE GRAVENTVR CORDA VESTRA IN CRAPVLA. Haec dicens, quid aliud quam necessitatem retinuit, uicium amputauit, atque in arbitrio abbatis cuncta huiusmodi esse censuit? Sed et omnia uerba eius de mensura potus tractantis, nonne huic nostrae intelligentiae asstipulantur? Quae breuitatis gratia libenter intermitteremus, sed quia ex his maxime eius intentio atque discretio cognosci potest, oportet ut ea ponamus VNVSQVISQVE ait PROPRIVM DONVM HABET EX DEO, ALIVS SIC, ALIVS VERO SIC. Et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura uictus aliorum constituitur. Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus eminam uini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant. Quod si loci necessitas, aut labor, aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne subrepat satietas aut ebrietas, licet legamus uinum omnino monachorum non esse. Sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem uel hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus sed partius, quoniam uinum apostatare facit etiam sapientes. Dicite ergo sillabarum discussores. Nonne haec omnia indiscretionem uestram condempnant? Nonne sententiam nostram omnimodis approbant? Donorum diuersitates diuersis a deo donari dicit, et ideo cum scrupulositate mensuram uictus aliorum constituit, constituendo tamen nichil praecipit, sed eam mensuram quam ponit, posse sufficere fratribus credit, si labor, aut ardor, aut quaelibet necessitas amplius poposcerit, in arbitrio prioris constituit, superflua et uiciosa tantum more solito resecans, et idcirco satietatem aut ebrietatem caueri in omnibus admonens. De pulmentariis etiam nichil affirmando, nichil praecipiendo, sed totum sub moderatione ponendo, ita scribit: Sufficere credimus ad refectionem cotidianam omnibus mensibus cocta duo pulmentaria propter diuersorum infirmitates, ut forte qui ex uno non potuerit edere, ex alio reficiatur. Si ergo quispiam infirmitatis propriae causa ex duobus illis non potuerit edere, non oportet eum ex tertio refici? Quod si nec ex tertio, non debet ei quartum offerri? Sic etiam diuersa diuersis pro qualitate infirmitatum, hoc est prout cuique opus est, superfluitate semper et ubique recisa, non debent caritatiue impertiri? Hoc sanctus ille intellexit, hoc scripsit, hac de causa nichil aliud de talibus diffinire, nil praecipere uoluit, sed pro qualitate locorum, temporum, morum, infirmitatum et diuersorum accidentium, cibos, potus, uestes, et ad extremum uniuersa tam corporibus quam animabus necessaria subditis a patribus dari sancciuit, animarum saluti tantum modo intentus, et eam siue dando, siue subtrahendo, siue parcendo, siue corripiendo, procurare sollicitus. Hoc ostendit omnibus fere in locis regulae suae, hoc specialiter dicit in capitulo superius dicto, quo tractat si omnes debent aequaliter necessaria accipere. Sicut inquit scriptum est: DIVIDEBATVR SINGVLIS PROVT CVIQVE OPVS ERAT. Vbi non dicimus ut personarum quod absit accaeptio sit, sed infirmitatum consideratio. Vbi qui minus indiget agat deo gratias, et non contristetur. Qui uero plus indiget, humilietur pro infirmitate non extollatur pro misericordia, et ita omnia membra erunt in pace. Huic rationi regula caritatis quae ad uniuersa se extendit, et omnia sua rectitudine recta facit attestatur, uti beatus Augustinus in libro de moribus aecclesiae catholicae contra Manichaeos scribens dicit: Continent se igitur hi qui possunt qui tamen sunt innumerabiles, et a carnibus et a uino, duas ob causas, uel propter fratrum imbecillitatem, uel propter libertatem suam. Caritas praecipue custoditur, caritati uictus, caritati sermo, caritati habitus, caritati uultus aptatur. Coitur in unam conspiratur que caritatem. Sciunt hanc commendatam esse a Christo, et apostolis, ut si haec una desit, inania sint omnia, si haec assit, plena sint omnia. Hanc uiolare tanquam deum nefas ducitur. Hanc siquid offendit, unam diem durare non sinitur. His et similibus satisfecimus, nisi obstinata uoluntas maneat uestra tuendi, et magis disponatis quae uestra sunt litigando defendere, quam probatae rationi et auctoritati adquiescere. Transeamus ad reliqua. VI. Opponitis deinde, nos contra regulam plus quam tertio fugitiuos suscipere. Nos uero ad ista: Miramur et ualde miramur, unde istud nouum aeuangelium ortum est, quod contra totius orbis fidem dimicat, et spem ueniae peccatoribus interdicit. Dicant qui post trinam praeuaricationem reuerti uolentibus aditum claudunt, cur Christus Petro postquam ter negauit, non tantum indulsit, sed et pascendas oues suas tertio commisit, eum que maiorum maximum et apostolorum principem constituit. Dicant utrum scriptura mentiatur quae dicit, septies cadit iustus et resurgit. Dicant quid eis de uerbis domini uideatur, quibus Petro interroganti, quotiens peccanti fratri deberet indulgere, an usque septies, respondit non dico usque septies, sed usque septuagies septies. Ostendant quomodo intelligunt, quod alibi ipse dominus ait: Si dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris, dimittet et uobis pater uester caelestis peccata uestra, nec diffinitum numerum remissionis praefecit, sed indiffinite posuit, dans intelligi, quod quotiens quis fratri indulserit, totiens ei deus indulgeat. Hinc in oratione quam aecclesiae suae dimisit, addidit: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vnde non dubitatur, quod quotiens quae nobis debentur dimittimus, totiens ut diximus nobis debita hoc est peccata nostra a deo dimittuntur. Sed quare exemplis immoramur, cum nullum sanae fidei lateat, conuerti ex corde uolentibus ianuam misericordiae usque ad ultimum spiritum semper esse reseratam, et fontem domus Dauid in ablutionem peccatoris et menstruatae per omne praesentis uitae spacium indifferenter patentem nulli negari? Verba quoque regulae quae praue uel parum intelligentes ista dicere praesumpsistis, in nichilo uobis suffragantur. Et ut pateat uerum esse quod dicimus, ipsa ponamus. Si frater inquit proprio uicio de monasterio exierit, aut proiectus fuerit, in ultimo gradu usque tertio recipiatur. Iam uero postea, sciat sibi omnem reuersionis aditum denegari. Non inquit denegetur, sed sciat sibi denegari. In qua sententia cum nichil praecaepti inueniatur, non obicem misericordiae posuisse, sed terrorem temerariis intentasse cognoscitur. Ergo desinite talia loqui, et non scripturas uestro sensui, sed sensum uestrum scripturis applicate, et conuerti ueraciter cupientes, absque ulla retractatione etiam milies suscipite, alioquin deo contrarii et regulae aduersarii inueniemini. VII. In ieiuniis uero regulam nos optime sequi credimus. Quod si non creditis, exponimus. A Pentechosten usque ad idus septembris, sicut ipsi opposuistis quarta quidem et sexta feria usque ad nonam ieiunare praecipimur, et aliis diebus ad sextam prandere. Hanc tamen prandii sextam continuandam dicit si necessarium fuerit, et in abbatis ponit prouidentia, ut sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae saluentur, et quod faciunt fratres absque murmuratione faciant. Et quia horam illam refectionis sicut ceteris diebus ita quoque duabus illis feriis continuandam dicit, hoc est ad sextam posse fratres ex necessitate comedere, quia hoc in abbatis prouidentia ponit, quia sic omnia abbatem temperare atque disponere praecipit ut animae saluentur, quia ut fratres absque ulla murmuratione faciant quod faciunt prouidetur, cum a Pentechosten usque ad idus septembris omnem feriam ad sextam ex praecaepto abbatis comedendo continuamus, nil nos offendere credimus, neque a regulae statutis deuiare existimamus. Ab idibus autem septembris usque ad caput quadragesimae, secundum regulam ad nonam semper reficimus, diebus dominicis propter uniuersalis aecclesiae decreta et quibusdam duodecim lectionum sollempnitatibus excaeptis. Dies autem dominicos etiam apud uos obseruari audiuimus. Quod si nos in iam dictis festiuitatibus bis comedendo peccamus, quoniam id regula non permittit, peccatis nichilominus et uos qui diebus dominicis bis comeditis, quoniam nec ipsos a serie ieiunii in regula inuenimus excaeptos. Si uero honore domini dominicis diebus ieiunia soluentes iuste agitis, et nos domini et seruorum eius honore bis in eorum sollempniis comedentes, nichilominus iuste agimus. VIII. De opere manuum quod superioribus capitulis adiunxistis, sufficientissimas habemus rationes, quae et uestra obiecta prorsus inualida demonstrantes, ea longe propellant, et quae apud nos geruntur approbent et manuteneant. Et ut hoc apertissime pateat, uideamus non tantum quid de opere manuum regula praecipiat, sed etiam quare illud praecipiat. Ociositas ait inimica est animae. Ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione diuina. Ecce audistis quia operari iubet, animaduertite ut diximus ob quid iubeat. Ociositatem esse inimicam animae praedicat. Et ideo ne animae cui inimica cognoscitur nocere ualeat, tam lectione quam manuum labore eam excludere satagit. Dicite ergo. Si aliis bonorum operum exercitiis idem potest fieri, non uidetur uobis bene regula seruari? Si inquam aliis bonis operibus, nam multa alia bona opera preter opus manuum possunt inueniri occupare semper totius diei spacium monachi possunt, cum ad hoc tantum ne ociosi sint operari praecipiantur, nonne illa agentes a praeuaricatione regulae omnino alieni permanent? Plane ita certe ita, uelint nolint aduersarii. Quocumque bono exercitio ociositate fugata, regula custoditur, nemo haec agentium iuste transgressor dicitur, calumpnia illata longe reiicitur. Nisi autem essent opera preter rusticationem deo accaeptabilia, nequaquam Iudaeis diceret dominus: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam. Si sane corporalia opera spiritualibus exercitiis praeferrentur, nequaquam Maria ad pedes domini sedere, et uerba eius indesinenter audire a ceteris operibus ociosa elegisset, nequaquam sororem suam solam ministrare permisisset, nequaquam dominus eam optimam partem elegisse dixisset. Ergo si orando, legendo, psallendo, iniuncta religiose implendo, uel alia quaelibet huiusmodi bona agendo animus occupatur, regula ut diximus perfecte seruatur, quoniam haec operando monachus, non ociosus sed bene negotiosus in omnibus comprobatur. Et ut aliquod subponamus exemplum, discipulum ipsius beati Benedicti sanctum Maurum ad has Galliarum partes pro construendis secundum ipsius doctrinam caenobiis ab ipso directum, legimus hunc morem in monasterio quod in Andegauensi episcopatu construxerat tenuisse, ut quia eis sine proprio labore cuncta necessaria subpeditabant, omisso manuum opere, spiritualibus ut diximus exercitiis exercitati, ociosi non essent, sic que sibi nuper a sancto traditam regulam bona semper operando optime conseruarent. Quod si se beatus Maurus contra professionis suae uotum agere intellexisset, cum in intellectu huiusce rei nullo modo falli potuisset, nequaquam sic suos uiuere permisisset. Qui etiam si uoti praeuaricator esse non uereretur, et operari manibus uel resolutione nollet, uel fastu dedignaretur, nec deus pro ipso tam mira et multiplicia opera operari, nec ipsis mortuis eius precibus uitam reddere dignaretur. Hinc ad sequens capitulum cui non esset respondendum quia nec esset opponendum ueniamus, et inde nos maxime transgressores ne Cystercienses offendantur cognoscamus. Sed dicite qui haec opponitis, utrum ludo an serio hoc dicatis. Nam si ludo, frater a fratre deludi non debuit. Si serio, insulsa interrogatio deberet magis silentio contempni, nisi putaretur ei non posse responderi. VIIII. Obicitur nobis cur omnibus uenientibus siue discedentibus hospitibus tam abbas quam cuncta congregatio in terra non prosternitur, uel cunctorum in conspectu omnium hospitum capita non inclinantur, cur aquam in manibus abbas hospitibus non dat, cur pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio non lauat. Affirmatur ab obiectoribus, monachos salute fraudatos, nisi haec ut sonuerunt seruare uoluerint. Et o homines puerorum more papiliones sequentes, pugnantes sed non nos, sed aerem uerberantes, inania opponentes, discretionis matris uirtutum semitam non sequentes, et ideo a rectitudine itineris deuiantes, dicite quaesumus. Voti praeuaricatrix et idcirco aeterna salute defraudata iudicabitur Cluniacensis seu alia quaelibet congregatio, nisi omnibus aduenientibus uel discedentibus hospitibus cum abbate suo inclinauerit, aut ante eos prostrata iacuerit? Dampnabitur, nisi pedes et manus hospitibus omnibus lauerit? Oportebit igitur aut conuentum in domo hospitum assidue morari aut hospites in claustro et fratrum officinis hospitari. Neque enim aliter iniuncta poterunt implere, nisi simul detur et manere. Assiduitas quippe aduenientium assiduitatem expetet ministrantium. Vnde fiet, ut quos monachos esse uultis, iam monachi esse non possint, et cum saecularibus commanentes, nomen monachi et uitam amittant, et dum hoc unum regulae mandatum indiscrete seruare contenderint, cetera deserant, nec istud etiam optineant. Sic plane sic continget, sic eueniet. Clericis, militibus, rusticis, clientibus, mimis, et diuersarum qualitatum hominibus, ipsis quoque quae ab hospitali caritate non excluduntur mulieribus monachi cohabitabunt, et illi singulares, illi mundo mortui, illi quibus nec ipse communis aeris usus libere hauriri permittebatur, communi hominum conuersationi quam reliquerant iterum commiscebuntur. Tanta certe est aduenientium fere semper frequentia, ut si omnibus inclinare, uel ante omnes prosterni oporteat, si omnibus manus et pedes abluere expediat, cum eis ab ortu solis usque ad occasum ut diximus fratres omnes esse necessarium sit, et tam in metaneis quam in ablutione manuum et pedum totam diem expendere, cum nec multotiens ad id operis per omne diei spacium ualeant sufficere. Cessent igitur ab omni diuino officio, cessent a seruandis reliquis regulae decretis, cessent ab ipsa refectione corporea, non primam, non tertiam, non sextam, non nonam, non denique uesperos, non completorium, non missas celebrare curent. Haec omnia pro manuum et pedum ablutione dimittant, et uel muta sit aecclesia uel quaerantur qui fratrum in his omnibus suppleant uicem. Nonne haec ridicula uidentur? Nonne talia ipsi insensati detestarentur? Nonne haec non debere fieri ipsa bruta animalia uociferarentur? Facimus tamen quod possumus et per totius anni spacium unaquaque die tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum uino offerimus, abbate in ordine suo id faciente, nullis que nisi infirmis qui haec implere non ualent excaeptis. Sic de regula quod ualemus implemus, nec reliqua istorum causa dimittimus. Oportet enim ut dominus ait, et ista facere et illa non omittere. Et quoniam ipsa ratio etiam nobis tacentibus clamat, et obiecta uestra longe proiicit, oportet ut ad illa quae superius posuimus recurramus, et inde a nobis regulam integre conseruari probemus. Sic inquit beatus Benedictus, abbas omnia temperet atque disponat, ut animae saluentur. Omnia dixit, nichil excaepit. Si igitur pro salute animarum licet abbati omnia temperare atque disponere, licuit haec quae dicta sunt sic temperare ut et hospitibus nulla necessaria deessent, atque honorifice, caritatiue, et diligentissime susciperentur, et procurarentur, neque aecclesia dei propriis officiis defraudaretur, aut regularis obseruantia, uel ad modicum intermitteretur. X. Quia breuem ferramentorum et rerum monasterii abbas non habet, eum uel superbum uel negligentem dicitis. Et quare alio in loco legitur, decani tales eligantur, in quibus securus abbas partiatur onera sua? Non potest inquam abbas onera sua aliis imponere, et quod per se multis et diuersis implicitus negotiis facere non ualet, per uicarios implere? Et quare illud hic ei denegatur, quod alibi conceditur? De significanda quippe hora operis dei loquens ait: Significanda hora operis dei die noctu que sit cura abbati aut ipsi nuntiare, aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, qui aptus sit. Quod igitur ut diximus hic et ubique illi ex necessitate conceditur, cur in iam dicto capitulo negabitur? Nouimus certe episcopos sine presbiteris et coadiutoribus esse posse, si soli ad cuncta diocesis suae utilia potuissent sufficere. Sic et abbatem, cellerarium, infirmarium, elemosinarium, custodem hospitum, et pro ceteris officiorum ministris solum esse oporteret, si sufficere ad omnia tenenda ualeret. Sed quia unum ad uniuersa dispertiri negotia aut impossibile aut multum difficile est, plures expedit facere, quod unus non ualet implere. Hinc Iethro culpans Moysen de talibus ait: Elige tibi uiros quos nosti ad hoc utiles esse, et esto tu populo in his quae ad deum sunt, illis que leuiora permittens grauiora quae per alios diffiniri non poterunt tu diffini. Credidit Moyses sapienti, et sic fecit. Hoc imitari et nostros patres conuenit, et ferramenta uel quaslibet res monasterii numerandas siue conseruandas fratribus ad hoc utilibus quando sibi non uacat, committere. Bene ergo sic intellecta regula seruatur. XI. De genuflexionibus regularium horarum quicquid regula iubet omnimodis custodimus, et antequam horam decantare incipiamus, ubicumque simus cum timore diuino genua flectimus. Prohibet hoc aliquando nimius ymber, condensa nix, lutulenta tellus, et tunc loco metaneae psalmum miserere mei deus decantamus, et tali commutatione praecaeptum quod implere non possumus, recompensamus. XII. Mensam abbatis nostri iuxta regulam cum pauperibus et peregrinis non esse causamini, sed iuste inde arguimini. Est quippe cum hospitibus semper et peregrinis. Quoscumque enim abbas substantia monasterii reficit, nonne mensae proprie participes facit? Et certe per dei gratiam omnibus pauperibus omnibus hospitibus sufficiens apud nos pro posse caritas exhibetur, et unicuique congruus honor defertur. Quod si isto modo impleri a nobis regula secundum uos minime potest, et hoc esse mandatum, ut cum abbate manducent affirmatur, fit et istud quandoque de honestis personis. Nam indecens credimus, ut praesente conuentu quarumlibet personarum non cunctis placitura incongruentia indiscrete introducatur, et ipsis forte bonis inde scandalum oriatur. Si uero opponitis, non in conuentu sed extra conuentum mensae abbatis hospites sociari debere, respondemus, hac occasione abbates a fratribus olim se sequestrare solere, et sub praetextu hospitum lautioribus sibi et familiaribus epulis indulgere, neque de ouium suarum pastu curare. Et secundum prophetam quod saluo mystico intellectu dicimus, quod crassum uidebant assumebant, et quod debile erat proiiciebant. Et cum limpidissimam aquam biberent, reliquam pedibus suis conturbabant, et gregem domini turbida et caenosa aqua potabant, hoc est sibi optime prouidentes, de ceteris non curabant. Qui quoniam bono praecaepto male abutebantur, nouo ulceri nouum emplastrum superponendum fuit, et praecaeptum quod aliquando salubre fuerat, salubriore consilio commutandum. Eapropter ut uicium de uirtute ortum rursum uirtute extingueretur, cum de communi mensa ad singularem regula transmisisset, iterum de singulari ad communem regula rationis et caritatis reduxit. Vnde et abbates nostri nisi infirmitas obstiterit, nobis cum semper comedunt, et aliquando cum hospitibus quando tales adsunt, aliquando sine illis, a communi tamen mensa nunquam uel raro discedunt, hospitibus autem et peregrinis nichil deesse patiuntur. His de causis nos contra beati Benedicti statuta nil agere credimus, qui pro tempore et personis ut sepe iam diximus huiusmodi mandata abbati contemperanda permisit. X[III]. Sequentis capituli quod proposuistis, facilis et congrua patet responsio. Vbicumque enim sibi obuiant fratres, iunior a priore benedictionem petit, benedicite dicendo si extra regularia loca fuerit, et humiliter inclinando, sed nichil ore proferendo, si infra officinas regulares sibi occurrerit. Quod si semper loquendo hanc peti debere dicitis, uideant discreti, utrum superfluae locutioni utile silentium imponi an subponi debeat. Superfluam uero idcirco dicimus, quia ad id quod aeque bene silentio potest fieri, linguam non esse necessariam et ideo superfluam existimamus, maxime cum nullius sermonis propter hanc salutationem proferendi in regula facta fuerit mentio. Sed etsi hoc prout uultis indifferenter concederetur, forte ab aliquibus non plene maturitate fundatis, inania pro utilibus, ludicra pro seriis, maledictiones pro benedictionibus proferrentur. Hoc ne contingat censura silentii prohibemus, unde his seruatis rationibus, a regula non deuiamus. XIIII. Ad portam monasterii senem sapientem poni dicitis regulam praecaepisse, nec nos hoc facere. Nos autem dicimus: Si portarius noster sapiens fuerit, senex autem non fuerit, praeuaricatae regulae rei, et ob hoc inferno digni iudicabimur? Quid si et senectutem et sapientiam in eadem persona inuenire nequiuerimus? An hac de causa nisi et senex aetate, et sapiens moribus ad portam monasterii non ponetur? Et quid est quod scriptura dicit, cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis uita immaculata? Super haec nisi pulsantibus et clamantibus idem portarius deo gratias responderit, aut benedictionem uociferatus fuerit, etiam si cuncta alia humanitatis officia aduenientibus exhibuerit, tamen secundum uos nichil proderit, nec etiam uniuersa regula optime in aliis conseruata nisi iam dictus ostiarius deo gratias celsa uoce insonuerit sufficere poterit ad salutem. Hoc uideat ratio, uideat ueritas, uideant ueritatis amatores, et nobis tacentibus quod inde sentiunt proferant. Nos autem ad portam portarium cur poneremus, qui nec portant habemus? Portae quippe nostrae non clauduntur per diem, sed assidue patentes sine personae discretione introitum aduenientibus prebent. Nec necesse est aliquem pulsare, nec necesse est aliquem clamare, quia non tantum murorum aditum, sed etiam hospitii introitum apertum inuenit, et ilico recumbens uniuersa parata reperit. Ne cogantur uero fratres extra domos proprias manere, sapientem et honestum famulum, iuxta manere et iacere facimus, qui meridianis horis siue illis quibus ostia cuncta monasterii ex consuetudine clauduntur, pulsantibus uel clamantibus non tantum uocis clamore, quantum obsequii exhibitione respondeat. Sic certe sic agendo non praeuaricatores, sed pro posse nostro regulae conseruatores existimus. XV. Nunc tandem nunc ad illa ueniamus quae cum tanta admiratione protulistis, quae omni rationi et auctoritati contraria esse dixistis. Illa discutiamus, quibus ineuitabili periculo nobis adquiescentes dicitis cunctos ut ad quamcumque partem se uerterint, praeuaricatores non esse non possint. Hoc certe de illis dicitis, qui post semel promissam alibi stabilitatem, conuersionem morum, atque obaedientiam, rursum alio in loco stabilitatem, rursum conuersionem morum, rursum obaedientiam sub alio abbate promittunt, atque priorem fidem irritam quantum in ipsis est faciunt. His nos subiungimus. Cum pro regula uos agere dicatis, quare contra eam uos esse monstratis? Et quam nos non tenere arguitis, quare nos ab ipsius tramite sequendo repellitis? Sic enim legimus ibi, ubi de monachis peregrinis qualiter suscipiantur tractatur: Si uero postea inquit uoluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis uoluntas. Ecce quem ante utpote monachum certum erat stabilitatem suam alibi firmasse, si rursum firmare alio in loco uoluerit non prohibetur, quin potius ne talis uoluntas renuatur praecipitur. Quem si reatu desertae primae professionis teneri cognouisset, certum est quia hoc minime laudasset, certum quia nullo modo permisisset, certum quia omnimodis prohibuisset. Neque uero tantum uirum tanta scientia spiritu quoque prophetiae ita repletum, ut uix eum aliquid latere posset, in tali tanta que re culpa latere potuisset. Nam cui occulta manifesta erant, manifesta occulta fieri minime potuerunt. Quod si stabilitatem firmare monacho peregrino conceditur, ut in loco quem elegit stabilem se semper esse oportere intelligat, nec ultra inde sibi licere euagari, nichilominus patri monasterii obaedientiam illum promittere expedit, ut habeat cui loco Christi obaedire debeat. Conuersionem uero morum rursum polliceri quid oberit, cum non tantum bis in professione, sed etiam milies in confessione tam deo quam hominibus cotidie morum conuersionem et uitae emendationem cum praeteritorum malorum paenitentia promittere debeat? Si uero stabilitatem, conuersionem morum et obaedientiam ei post primam promittere licet, licet et professionem facere. Nam quid aliud in professione, quam stabilitas, conuersio morum, et obaedientia a monacho promittitur? Quod si hoc monacho peregrino non negatur, quare non omni legitime uenienti concedetur? Sed neque timendum, ne secunda professione prioris praeuaricator iudicetur, quoniam non diuersum sed idem quod prius promittit. Si enim aliquid priori uoto contrarium aut minus continens deo promitteret, sine dubio reus existeret. At quoniam idem quod prius promittit, ut diximus in nullo delinquit. Videat tantum ut quod se facturum coram deo spondet, implere omnimodis satagat. Sed forte opponitis: Quomodo secundam professionem omnem monachum posse facere, et conuersionem morum atque obaedientiam secundo posse promittere affirmatis, cum non reliqua sed solam stabilitatem firmandam et non ab omnibus monachis, sed a solis peregrinis monachis regula dicat? Ad quod nos: Quod a peregrinis monachis stabilitas firmari possit ut ipsi cognoscitis, regulae auctoritate probatur. Quod uero ab omnibus aliis monachis non tantum stabilitas, sed et conuersio morum atque obaedientia, hoc est integra professio iterum fieri possit, sumpta ex ipsius regulae uerbis ratione probamus. Nam si licet iuxta regulam secundo stabilitatem firmare, licet iuxta rationem secundo conuersionem morum atque obaedientiam promittere. Quod si praeuaricatur qui conuersionem morum et obaedientiam secundo promittit, praeuaricatur nichilominus qui secundo stabilitatem firmat. Nam si sequens uotum priore cassatur, non in parte sed in toto cassabitur. Si inquam conuersionem morum et obaedientiam monachus secundo promittere non debet, quoniam idem alteri iam ante promisit, nec stabilitatem secundo firmare potest, quoniam iam ante se stabilem fore alio in loco firmauit. Sed certum est iustum esse, quod de stabilitate firmanda regula mandat. Iustum est igitur, quando a monasteriis ad monasteria legitime uenientes, cum stabilitate etiam conuersionem morum et obaedientiam coram ipsorum caenobiorum abbatibus profitentur. Sed etsi recte peregrinis monachis hoc agere conceditur, non recte ceteris omnibus cum abbatum propriorum concessione uenientibus negabitur. XVI. Cur autem noti monasterii monachos sine proprii abbatis permissione aut litteris commendatitiis suscipiamus, aut quam inde rationem praetendamus quaeritis, atque nos in huiusmodi re contra caritatem fraternam agere dicitis. Nos uero sicut defendimus ea quae recta putamus, sic nunquam excusandas excusationes in peccatis assumere uolumus. Scimus namque non debere aliquem alicuius monachum absque eius permissione suscipere, quamdiu ut uerus pater filio, et ut bonus pastor oui propriae, cuncta tam animae quam corpori necessaria, ea scilicet sine quibus nec anima saluari, nec corpus potest sustentari prouiderit. Quod si horum aliquod defuerit, licet fratri etiam inuito abbate locum sibi tam inutilem immo tam noxium et perniciosum deserere, atque suae animae interitum modis omnibus declinare, locum que alium in quo hoc quod prius non poterat, implere possit, quaerere. Si enim oculus eruendus, si manus uel pes abscidendus est, si pater, mater, uxor, filii, fratres et sorores sunt odiendi, ne Christus amittatur, nichil plane relictum est, cui non debeat salus animarum praeponi. Neque enim uoti uel professionis transgressor dici monachus potest, si loco qui uotum implere non sinebat dimisso, ad eum in quo uotum persoluere queat transmigrat, ut cum propheta dicere ualeat: Reddam tibi uota mea, quae distinxerunt labia mea. Arguendus potius esset, et dignus morte iudicandus, si tantae rei dispendium paruipendens, mortem suam stulta patientia sustineret. Hinc aecclesia Cluniacensis ab apostolica sede concessionem retinet, taliter ad se uenientes recipere, quod tamen non ut priuatum aut singulare, sed uelut omnibus commune et licitum optinet. Ita quippe uenientes non solum illa aecclesia, sed et uniuersa Christi caenobia suscipere, retinere atque fouere debent. XVII. His additis, et multa inuectione extollitis, dicendo, quod proprium episcopum habere refugimus. Nos uero respondemus, istud ueritati contrarium opposita fronte existere, quoniam patet nos proprium episcopum habere. Quis enim rectior, quis uerior, quis dignior Romano episcopo episcopus potest inueniri? Nonne ille est quem ceteris praeesse non humana sed diuina auctoritas sanxit? Nonne ille est cui dictum est, tu conuersus confirma fratres tuos? Nonne ille est cui dictum est, tibi dabo claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solueris super terram erit solutum in caelis? Hunc unum solum et maximum nos habere episcopum gloriamur, huic soli specialiter obaedimus, ab hoc solo si causa quod absit exigeret, interdici, suspendi atque excommunicari possemus. Hoc ipsius sanctae sedis irrefragabilis sanxit auctoritas, nec unius tantum sed multorum decreta inde apud nostram matricem aecclesiam conseruantur. Haec ipsi ita condiderunt, non ut hanc de qua loquimur Cluniacensem aecclesiam alteri episcopo prius eam possidenti auferrent, sed a fundatoribus qui eam in proprio allodio construxerant rogati in propriam retinuerunt, atque soli Romano pontifici eam in aeternum subiacere decernentes, pluribus hoc priuilegiis confirmauerunt. Praecaepto uero ipsius quoniam ab ipso utpote nimium remoto non ualemus, a quolibet catholico episcopo, chrisma, oleum, sacros ordines, aecclesiarum et cymiteriorum consecrationes, et cetera his similia suscipimus, atque apostolicae sedi cui non obaedire nefas est, in his et in omnibus obaedimus, et ideo nec monachorum nec Christianorum regulam quod nos facere dixistis infringimus. Si autem adhuc perstatis, et nos male agere iactatis illum quem optendimus impetite, et nobis dimissis de his cum ipso agite. Nos enim quia contraire non debemus, obaedire uolumus, nec de eius unquam quod nulli mortalium licitum est iudicio iudicare. Hoc non soli Cluniacenses optinent, sed et quampluribus datum cernimus, et longe ante Cluniacum conditum, multis aliis monasteriis ab eadem apostolica sede concessum uidemus. Cuius sedis presules cum magni sapientia et religione fuerint, et quorumdam ex ipsis merita miraculorum quoque fulgore sollempniter in mundo claruerint, incredibile est aut decipi in talibus potuisse, aut contra conscientiam suam talia agere uoluisse. Eo namque animo, ea intentione qua nostrorum temporum apostolici quieti monachorum prouidentes, ea quae diximus quampluribus monasteriis contulerunt, antiquiores quoque Romanae aecclesiae presules simili de causa in multis a iugo episcoporum libera esse monasteria decreuerunt. Vnde beatus Gregorius in epistola Castorio Ariminensi episcopo: Luminoso inquit abbate referente, plurimis in monasteriis multa a presulibus praeiudicia atque grauamina monachos pertulisse comperimus. Oportet ergo ut tuae fraternitatis prouisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatinus conuersantes in illis, in dei seruitio gratia illius suffragante mente libera perseuerent. Missas quoque publicas in caenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in dei seruorum recessibus et eorum recaeptaculis ulla popularis prebeatur occasio conuentus, quia non expedit animabus eorum. Nec audeat ibi episcopus cathedram collocare, uel quamlibet potestatem exercere imperandi, nec aliquam ordinationem quamuis leuissimam faciendi, nisi ab abbate fuerit rogatus, quatinus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, ut remotis uexationibus ac cunctis grauaminibus, diuinum opus cum summa animi deuotione perficiant. Item ipse alibi: Visitandi exhortandi que gratia ad monasterium quotiens placuerit, ab antistite ciuitatis accedatur. Sed sic caritatis officium illic impleat episcopus, ut grauamen aliquod monasterium non incurrat. Sed et alio in loco: Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, et de eorum perpetua securitate tractare, ante actum nos officium quod in caenobii regimine exhibuimus informat. Et quia in plurimis monasteriis multa a presulibus praeiudicia atque grauamina monachos pertulisse cognoscimus, oportet ut nostrae fraternitatis prouisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatinus conuersantes in illis, in dei seruitio gratia illius suffragante mente libera perseuerent. Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine quisque monachis quicquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curauimus, ita studio fraternitatis, episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. Interdicimus igitur in nomine domini nostri Ihesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis prohibemus, cuius uice huic Romanae aecclesiae praesidemus, ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat de redditibus uel rebus uel cartis monasteriorum, uel de cellis uel uillis quae ad ea pertinent quocumque modo uel qualibet occasione minuere, uel dolos uel immissiones aliquas facere. Si ergo illis hac de causa licuit quod in anterioribus canonibus non inueniebatur sanccire, plane et istis licitum fuit, eadem ratione ea de quibus nos impetitis, decernere et constituere, ut sicut illi ex parte, ita isti ex toto, quia sic expedire uidebant, monachos ab episcoporum oppressionibus liberarent. Nam quicquid potestatis uetustissimi et primi optinuerunt, id totum in recentissimos et nouissimos transfuderunt. Quod igitur aecclesia dei tantis temporibus sub tot et tantis patribus ratum habuisse cognoscitur, irritum fieri debere quis iudicare audeat, nisi qui se sanctis patribus meliorem tumente superbiae spiritu iudicat? De his ita. XVIII. Deinde subiungitis, interrogando, quae ratio uel auctoritas possessiones aecclesiarum parrochialium, primitiarum et decimarum nobis contulerit, cum haec non ad monachos sed ad clericos canonica sanctione pertineant. Nos uero sicut in supradictis sic et in istis catholicae aecclesiae auctoritatem praetendimus, atque ipsius sanctionibus nos parrochiales aecclesias, et idcirco ipsarum primitias et decimas legitime possidere confirmamus. Nam si tribui Leui hereditas inter fratres suos data non est, ut expeditiores ad dei cultum et circa diuina mysteria redderentur, neque ab eis saecularibus impedimentis reuocarentur, atque ideo primitiis, decimis, et oblationibus aliorum alerentur, recte eadem monachis conceduntur, qui sicut illa tribus rerum temporalium hereditate priuati sunt, ac diuinis seruitiis die noctu que insistunt. Qui namque iustius fidelium oblata suscipiunt, monachi qui assidue pro peccatis offerentium intercedunt, an clerici qui nunc ut uidemus summo studio temporalia appetentes spiritualia et quae ad animarum salutem pertinent omnino postponunt? Et qui de suis non curant, quomodo aliorum animas saluare contendent? Male quippe medebitur alteri, qui suo languori subuenire non praeualet. Et ut dominus ait, caecus caeco si ducatum praebuerit, ambo in foueam cadunt. Hoc dicimus, saluo intellectu illo, quo nouimus per officium clericorum diuinis quidem mysteriis aecclesiam saluari, sed quorumdam talium parum orationibus adiuuari. Quia ergo monachi ex maxima parte fidelium saluti inuigilant, licet sacramenta minime ministrent, aestimamus ipsorum primitias, decimas, et oblationes, et quaeque beneficia eos digne posse suscipere, quoniam et reliqua populo Christiano necessaria a presbiteris et clericis faciunt exhiberi. Ista uero dicendo, nequaquam clericos ab aecclesiarum et aecclesiasticarum rerum possessionibus excludere uolumus, sed monachos haec omnia legitime posse optinere istis rationibus et auctoritatibus approbamus. Si enim ipsi pro officio baptismatis, paenitentiae, praedicationis ac ceterorum sacramentorum populo exhibitorum de redditibus aecclesiasticis uiuere uolunt, cur monachi pro orationibus, pro psalmis, pro lacrimis, pro elemosinis ac multiplicibus bonis ob salutem populi deo oblatis, rebus aecclesiasticis et deuotorum oblationibus non utantur? Et ut haec non a nobis commentata ratione sed magis canonum auctoritate roborata uideantur, eorumdem canonum uerba in medium deducantur. Si inquiunt episcopus unam de parrochialibus aecclesiis suis monasterium dedicare uoluerit, ut in ea monachorum regulariter congregatio uiuat, hoc de consensu concilii sui habeat licentiam faciendi. Item: Cum praeteritis sanctionibus notissimum habeatur, quae de rebus parrochialium aecclesiarum pars episcopo conferatur, oportune tamen duximus decernendum, ut si episcopus tertiam partem quam de rebus eisdem sanctione sibi debitam nouit, aut ipsi aecclesiae cuius res esse patebit, aut alteri aecclesiae cui elegit conferre decreuerit, et licitum maneat, et inreuocabile robur eius sententia ferat. In quo ultimo capitulo, licet suam partem episcopum cuilibet aecclesiae dare posse dixerit, de tota eum idem posse facere non negauit. Quod plene demonstrat superius scripta auctoritas. Ergo secundum haec et similia quae ob prolixitatem hic ponere recusamus, aecclesias et earum uniuersa bona ab episcopis absque uenalitate nobis collata, libere, iuste, canonice possidemus. XIX. Post ista, peregrina quaedam et inaudita nobis opponitis, ut ad haec prius stupere quam respondere cogamur. Culpatis siquidem, et in nullo a saecularibus differre dicitis, quoniam castra, uillas, et rusticos, seruos et ancillas habemus, et quod deterius est thelonearia lucra, et fere cuncta huiusmodi emolumenta indifferenter suscipimus non legitime tenemus, contra infestantes modis omnibus defendimus. Additis quod hac de causa proposito religionis seposito, officium causidicorum assumimus, accusamur et accusamus, testes ex nobis producimus, contra apostolum iudiciis intersumus, et idcirco regno caelorum apti esse non possumus. Congruum autem esset, ut ipsi qui proposuistis, ea quae proposuistis, uera esse non tantum nudis uerbis quibus parum mouemur, sed cui caedere cogimur scripturarum auctoritate firmaretis. Sic quippe ius postulat, ut qui aliquem impetit, quod obicit probet, quoniam auctori probatio semper incumbit. Nos tamen contra hunc iudiciorum morem hic agemus, et uobis parcentes quos sua non posse probare nouimus, nostra taliter approbabimus. Scimus quidem domini esse terram et plenitudinem eius, orbem terrarum et uniuersos qui habitant in eo. Sed et alibi in eisdem psalmis legimus: Caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum. Constat igitur domini esse caelum et terram, hominibus autem terram eum dedisse ad tempus, ut si ea bene uterentur, post terram mererentur et caelum, et quae sua erant ex potestate, hominum fierent ex ipsius benignitate. Qua misericordissima benignitate et benignissima pietate, licet appendat tribus digitis molem terrae, et libret in pondere montes et colles in statera, eandem tamen terram et terrena dona ab eisdem hominibus quibus ea dederat suscipit, et ut ita loquamur suis sumptibus caeleste regnum emi permittit, nec inde lucrum suum sed hominum salutem requirit, atque eam ut proprium quaestum amplectitur. Hinc est, quod cum cibum esurientibus, cum potum dari praecipiat sitientibus, prius tamen panem in segetibus, uinum creat in uitibus, fructibus arbores, faetibus animalia onerat, aquam ipsam qua replenti calicem atque indigenti danti mercedem repositam esse confirmat, ex fontibus oriri, atque per immensa flumina defluere facit. Et ad extremum, omnia propter quae bonam uoluntatem largientium remunerat, ipsis largitoribus primum ipse largitur. Inde dei aecclesia tam ex ueteri testamento quam ex nouo sumpta auctoritate, cuncta non sibi sed deo oblata eius uice suscipit, atque inde quosdam suorum qui talibus egent, qui que nil in mundo proprium possident clericos uidelicet et monachos, siue pauperes uel quoscumque necessitatem harum rerum pati cognoscit, caritatiue sustentat. Vnde monachi, nam de his tantum nunc sermo est, cuncta fidelium oblata siue in mobilibus siue in immobilibus suscipiunt, atque orationum, ieiuniorum et ceterorum bonorum instantiam benefactoribus recompensant. Sed quia de rerum immobilium suscaeptione in praesentiarum arguimur, de his ad praesens respondeamus. Regulam igitur in primis obtendimus. Tractans quippe de nouiciis suscipiendis, ait: Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta sollempniter donatione conferat monasterio. Dicendo ergo, res si quas habet, nullam rem excaepit. Quod si rem nullam excaepit, nec fundum aliquem, nec uillam, nec rusticos, nec seruos, nec ancillas, nec aliquid huiusmodi excaepit, sed constat nichil excaeptum esse. Patet igitur, haec quae posuimus excaepta non esse. Huic decreto regulae consonant beati Gregorii dicta superius descripta, quibus interdicit, ut nullus episcoporum aut saecularium praesumat de redditibus uel rebus uel cartis monasteriorum, uel de cellis, uel uillis quae ad ea pertinent, quocumque modo uel qualibet occasione minuere, uel dolos uel immissiones aliquas facere. Nam interdicendo, ne de his quispiam aliquid minuere, uel in his dolos aut immissiones aliquas facere praesumat, apertissime ostendit, redditus, res, cellas, uel uillas, monachos legitime posse possidere. Nam nequaquam molestari eos de talibus interdiceret, si illa eos iniuste retinere cognosceret. Et cum terrarum multiplices sint redditus, rerum que diuersarum diuersa uarietas comprobetur, cum que uillae sine incolentibus uiris scilicet ac mulieribus diuersarum conditionum esse non possint, nec aliqua in istis beati Gregorii dictis excaeptionis determinatio inueniatur, plane sine aliqua excaeptione quoslibet redditus, quaslibet res, quaslibet uillas, pariter que diuersarum conditionum, hoc est uel liberae uel seruilis incolas, monachos recte habere posse ostenditur. Sed forte opponitis, sine adminiculo harum omnium rerum ex propriis laboribus et agricultura monachos necessaria sibi prouidere debere. Hoc uero quam indecens et impossibile sit, neminem credimus latere. Et ut primo impossibile demonstremus, quomodo fieri potest ut gens languida holeribus et leguminibus fere nullas uires corpori dantibus, immo ipsam uitam uix sustentantibus enutrita, et idcirco non parum debilitata, asperrimum ipsis quoque rusticis et bubulcis agriculturae laborem ferat, et tam duram ruris euersionem et subuersionem aliquando aestus ardore, aliquando ymbrium, niuium et frigoris importunitate sociata patiatur? Et qui sibi ipsis ipsum etiam uilem et debilem cibum abstinentiae causa plerumque subtrahunt, quomodo tanti laboris asperitatem et assiduitatem ferre poterunt? Qui si haec omnia corporis uiribus ferre possent, quando sine aliorum adiumento necessaria uictus et uestitus sufficienter sibi parare sufficerent? Post impossibile, indecens quoque ostendamus. An non uidetur indecens, immo indecentissimum, ut fratres qui assidue in claustro morari, silentio, orationi, lectioni ac meditationi ac ceteris regulae praecaeptis et aecclesiasticis ministeriis intentissime operam dare praecipiuntur, his omnibus dimissis rusticationi et uulgaribus operibus intendant, et qui ut byssus tabernaculi interiora sua preciositate et suptilitate, hoc est caelestium suptili contemplatione ornare debuerant, ut cilicium extrinsecus positum, uentorum impulsiones, ymbrium inundationes, et uniuersas aeris perturbationes, hoc est mundanorum operum nimias occupationes, eos ab intimis extra trahentes sustineant? Quod quoniam et indecens et impossible ut diximus esse probatur, necessario alia quibus sine multa indigentia ordini suo studere ualeant, monachis uos permittere oportebit. Quod si permittere non placuerit, nos sanctorum autoritate permittente ea optinebimus. Audistis sane superius beatum Gregorium haec monachis concessisse, audite etiam et dedisse. Sic namque in eius uita legitur: Vbi Gregorius liberam disponendarum rerum suarum nactus est facultatem, sex monasteria in Sicilia fabricans, sufficientibus fratribus cumulauit. Quibus tantum praediorum contulit, quantum posset ad uictum cotidianum deo illic militantium sine indigentia suffragari. Sed et de beato Mauro ita legitur: Beatus uero Maurus altera die ad inuisendum recipiendum que fiscum quem isdem rex ad ipsum contulerat monasterium, est egressus. Et alibi: Per idem tempus Clotarius Andegauis ueniens uiro dei ad monasterium se ire uelle mandauit. Cui cum a uiro dei ut ueniret remandatum fuisset, paucis se cum assumptis ire perrexit. Cum que uenisset, tradidit ad ipsum locum fiscum regium qui Blazon nuncupatur. Villam etiam quae Longus Campus dicitur, ibidem auctoritate regia delegauit. Beatum nichilominus Columbanum fere uniuersa quae monachos habere improbatis habuisse inuenimus, multos que alios sanctos monachos, quorum merita multis et magnis miraculis diuinitas approbauit, quorumque memoriam sollempniter aecclesia recolit. Et ut his quae praemisimus aliquid adhuc rationis adiungamus quis non iudicet rectius, melius et utilius esse, ut cuncta illa superius singillatim posita illi possideant, quos assumptus ordo et religionis propositum cogit legitime possidere, quam illi qui et negligentia et minoris propositi securitate sibi a deo concessa non tantum salubriter regere contempnunt, sed etiam incongruenti circa ipsas res amore, et incauta ordinatione se ipsos interimunt? Nam quamdiu a saecularibus optinentur, uti fere in omnibus cernimus, saeculariter disponuntur. At postquam ad religiosos earum ius transfertur, si non solo nomine sed et ipso effectu religiosi sunt, profecto a religiosis religiose tractantur. Et ut uerbi gratia nominatim aliqua subiungamus, si castrum aliquod monachis detur, iam castrum esse desinit, et esse oratorium incipit. Nec ultra quisquam exinde aduersus corporeos hostes in corporali acie dimicat, sed spirituales spiritualibus iaculis propellere consuescit. Itaque sit, ut quod ante diabolo militabat, iam Christo militare incipiat, et quod ante fuerat spelunca latronum, domus efficiatur orationum. Eandem rationem de rusticis seruis et ancillis afferre possumus, qua monachos ista similiter legitime posse possidere, optime comprobamus. Patet quippe cunctis, qualiter saeculares domini rusticis seruis, et ancillis dominentur. Non enim contenti sunt eorum usuali et debita seruitute, sed et res cum personis, et personas cum rebus sibi semper immisericorditer uendicant. Inde est, quod preter solitos census, ter aut quater in anno, uel quotiens uolunt, bona ipsorum diripiunt, innumeris seruitiis affligunt, onera grauia et importabilia imponunt, unde plerumque eos etiam solum proprium relinquere et ad peregrina fugere cogunt, et quod deterius est, ipsas personas quas tam caro praecio hoc est suo Christus sanguine redemit, pro tam uili hoc est pecunia uenundare non metuunt. Monachi uero tam et si haec habeant, non tamen similiter sed multum dissimiliter habent. Rusticorum namque legitimis et debitis solummodo seruitiis ad uitae subsidia utuntur, nullis exactionibus eos uexant, nichil importabile imponunt, si eos egere uiderint, etiam de propriis sustentant. Seruos et ancillas non ut seruos et ancillas sed ut fratres et sorores habent, discreta que ab eis pro possibilitate obsequia suscipientes, nichil grauaminis eos incurrere patiuntur, sic que secundum apostolicum praecaeptum, tanquam nichil habentes et omnia possidentes existunt. Praescriptis ergo auctoritatibus et rationibus, iam ut credimus ipsis quoque caecis claret, non solum iuste, sed etiam laicis iustius monachos supradicta habere posse. Thelonearia autem lucra cur prohibemur habere, cum ea saeculi principes legitime inueniantur tenere? An non legitime tenere uidentur, quae apostolus eis a subditis reddi praecipit dicens, cui tributum tributum, cui uectigal uectigal? Legitimum sane nobis uidetur, quod cum ubique terrarum fiat, ab aecclesia dei quae nichil iniustum patitur non reprehenditur, nemo inde excommunicatur, sed nec aliquis in causam uocatur. Quod cum ipsi absque alicuius contradictione sicut et cetera sui iuris optineant, quare non similiter ea aecclesiis et monasteriis dei largiri, quare non et monachi sicut reliqua sic et ista ab illis recte suscipere ualeant? Si uero beatum Mathaeum opponitis de theloneo a domino uocatum post ad illud utpote ad iniustum officium non fuisse reuersum, cum Petrus et alii apostoli piscari periti atque inde similiter a domino uocati, postmodum inueniantur piscati fuisse, atque ob hoc piscationem iustam esse probasse, respondemus, hoc in nullo partem uestram iuuare, neque nostram in aliquo infirmare, quoniam non exactiones uiolentas quas Mathaeus reliquit, sed iustas censuum consuetudines quas aecclesia recipit nobis defendimus. XX. His omnibus additis, et monachos causidicos esse causamini. Tria igitur obiecistis, et accusatores, testes, ac iudices eos fieri prohibuistis. Haec uero tria singillatim perscrutemur, et utrum sic constet ut dicitis suptiliter indagemus. Accusatores itaque siue actores in propriis causis quae lex, quae ratio monachos fieri prohibet? Si enim ea quae praedicta sunt monachis concesseritis, necessario oportet ut et istud concedatis. Nam si praecesserit rerum mundanarum possessio, consequens erit, ut contra infestantes possidentium sequatur et actio. Alioquin si calumpniatoribus et inuasoribus sua exponere uoluerint, mox possessores esse desistent. Quod si et istud egerint, offensam mox largitoris dei incurrent, quoniam illa quae iuris ipsius fuerant alienis relinquentes tacendo, nec inuasoribus resistendo, ei auferre non timent. Hoc ne proueniat, ne aecclesia dei quae iuste possidet impiis diripientibus perdat, ne serui dei amissis propriis egeant, et idcirco deo seruire nequeant, licet monachis causas proprias, honeste, simpliciter, religiose, absque litigio iniurias quas patiuntur, uindici potestati exponere, et non ut ultionem de aduersario, sed ut quae ab aduersario ablata sunt recipiant, ut monachos decet quaerere. Si uero ad haec dicitis, debere monachos secundum canonica instituta per aduocatos causam suam agere, nec nos huic auctoritati contraimus, si tamen aduocati semper adesse potuerint, per quos causae ipsorum bene quantum iustitia permiserit defendantur. Quod si aliquibus praepedientibus causis nam frequenter haec solent accidere, aduocatos habere non ualuerint, uidetur ante per monachos id debere fieri, quam rem aecclesiasticam permittamus amitti. Testes autem ueritatis monachos quis esse prohibeat, cum innumeros sanctos dei conspiciamus, tam constantissime testimonium ueritati perhibuisse, ut nulla mors, nullus corporis cruciatus, silentium eis imponere quiuerit, unde et martyrum hoc est testium nomen meruerunt, et Iohannem baptistam legamus uenisse in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, et dominum ipsum audiamus in aeuangelio dicentem, si ego testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me pater, atque de spiritu sancto, cum uenerit paraclitus ille testimonium perhibebit de me, et de apostolis, et uos testimonium perhibebitis? Ista posuimus, ut ostendamus monachos non celare, immo secundum congruentias causarum et temporum ueritati testificari debere, quia iuxta quod quidam sapientium olim dixit, aequum est mentiri et ueritatem abscondere. Cur etiam a iudiciis arceantur, cum apostolus dicat, nescitis quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis saecularia. Et sicut ipse alibi ait, spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. His igitur uniuersis auctoritatibus et rationibus, quae obiecistis cassamus, quod tenemus approbamus, sed uestra improbare nolumus quamuis in quibusdam ualeamus. Hoc tamen reducere ad mentem caritas uestra debet, quod diuina mandata partim mobilia, partim sunt immobilia. Diuina uero mandata diximus, non solum ea quae per se ipsam in carne diuinitas apparens hominibus tradidit, aut ea quae per apostolos teneri constituit, siue illa quae ante suscaeptam carnem per patriarchas uel prophetas mandauit, sed etiam illa quae post apostolos apostolici uiri apostolica uestigia secuti, unanimi multorum catholicorum consensu seruari praecaeperunt. Idem enim diuinus spiritus qui priorum patrum cordibus se infundens, humanae saluti congruentia per eos dedit praecaepta, per hos quoque qui recentiores uidentur, hominum salutem operari salubria iubendo non destitit. Per diuersos igitur praecones eiusdem domini uerba edita ueneramur, in diuersis organis eiusdem spiritus flatum agnoscimus. Horum ergo praecaeptorum ut diximus quaedam pro ratione causarum et temporum mutantur, quaedam se mutari nulla ratione permittunt. Et ut ea quae ultima diuidendo fecimus, quia digniora sunt exponendo prima faciamus, de immobilium numero dicimus esse, nam cuncta non uacat colligere, illud maximum et primum dilectionis dei mandatum, secundum quoque huic simile de proximi dilectione, sed et humilitatis, castitatis et ueritatis praecaepta, quibus licet similia, multa sint alia, haec tamen ad elucidandum quod uolumus, nobis sufficere credimus. Ista namque nulla inueniuntur ratione, nulla unquam dispensatione immutata. Quis enim catholicorum patrum, ne deus ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente diligeretur praecaepit, uel parum quid mandato huic detraxit? Quis proximum non ut se ipsum a se diligendum esse negauit? Quis uel in modico superbire indulsit? Quis fornicari, quis mentiri, quis furari, quis rem proximi concupiscere unquam permisit? Patet ergo haec et multa talia esse prorsus immobilia. Inter illa uero quae moueri dispensatiue possunt, patrum auctoritatem sequentes, ea esse dicimus, quorum pleraque in aecclesiasticis canonibus inuenimus, quae sicut pro communi totius uel propria alicuius aecclesiae utilitate cum non existerent inuenta sunt, sic rursum pro communi totius uel propria alicuius aut gentis aut aecclesiae salute, praeuia in omnibus caritate mutata sunt. Et quia nec ista omnia facile numerari possunt, sufficiant illa quae in superiori huius opusculi parte posuimus. Quae quoniam iam scripsimus, iterum scribere recusamus. Nam qui nosse uoluerit, ibi scripta reperiet. Ad hoc autem nos ista ponere legentes nouerint, ut ostendamus ea regulae decreta quae nos praeuaricari dicitis, inter ista quae mobilia uocamus ponenda, atque ideo cum caritas praecipit, cui in omnibus obaediendum est, absque ullius praeuaricationis timore mouenda. Quid enim coegit regulam de non transferendis episcopis a praecedentibus patribus datam immutari, nisi melius prouidens aecclesiis caritas? Quid hereticos et criminosos post condignam de criminibus paenitentiam quod primi patres prohibuerant, aecclesiis dei praefecit, nisi multorum saluti consulens caritas? Quid presbiterorum filios episcopari, contra sanctorum apostolicorum antiqua decreta aliquando iussit, nisi earumdem personarum utilitatem aecclesiae utilem esse iudicans caritas? Quid Anglis coniugia indulsit a quibus ceteros inhibuit, nisi nouellae eorum fidei timens caritas? Quid multa in hunc modum uetusta praecaepta mutauit, quid noua instituit, quid nunc ista nunc illa mandauit, nisi pro moribus, temporibus, locis, nunc generaliter, nunc specialiter, semper tamen humanae saluti sollicite inseruiens caritas? Cum igitur sub iure caritatis omnia canonica mandata immo secundum domini sententiam uniuersa lex contineatur et prophetae, quis uestrum dicere audebit beati Benedicti regulam caritatis dominio non subiacere? Quomodo enim caritati regula subdita non est, a qua per sanctum illum condita est? Si enim sine caritate condita est, sine deo condita est. Deum uero esse caritatem, Iohannes apostolus dicit: Deus caritas est. Sed et si sine deo facta est, sequitur, quia iam nichil est. Nam deus Christus ait: Sine me nichil potestis facere. Quod si hoc credere errare est, sequitur ut caritati uelut doctrici regula caedat, ac se pro dominantis arbitrio regi permittat. Nam si preter eam quicquam sibi uendicare uoluerit, nichil iam se sequentibus proderit. Sed forte adhuc ad priora recurritis, et dicitis: Quoniam beati Benedicti regulam uos seruare uouistis, oportet ut uota reddatis. Ad quod nos: Si milies istud iteraueritis, id milies a nobis responsi accipietis: Regulam uouimus, caritatem a uoto non exclusimus. Si caritatem exclusimus, regula dici non potest quod uouimus. Si enim rectitudo regulae desit, regula iam constare non poterit. Rectitudo autem regulae, caritas est. Si ergo caritas excluditur, rectitudo excluditur. Si rectitudo excluditur, restat ut tortitudo sequatur. Si tortitudo sequitur, necesse est ut regula destruatur. Simul quippe rectum et distortum consistere nequeunt. Iam regula destructa, quid uos sequi profiteamini iudicate. Aut enim regulam cum rectitudine, aut sine rectitudine tortitudinem uos sequi oportebit, id est aut cum caritate regulam, aut sine caritate nebulam retinere necesse erit. Sed sicut nebulam impossibile est teneri, sic sine caritate patet regulam a nemine posse seruari. Vnde constat, quod quando non ficta caritate quam apostolus dampnat, sed uera quam ipse celebriter collaudat, proximo aliquid impendimus, beati Benedicti regulam absque ullo errore sequimur, quoniam aliter de ea sentire, nichil est aliud quam errare. Nec regulam igitur sine caritate uouemus, nec eam sine caritate ut hac ratione probatur tenemus. Tenemus itaque regulam. Tenemus eam plane hac ratione, etiam in omnibus illis propter quae nos eam praeuaricari in tota uestra inuectione dixistis. Cuius inuectionis capitulis singulis licet superius singillatim responderimus, nunc tamen uniuersaliter respondemus quia in nouiciis quos infra annum suscipimus, regulam optime conseruamus, quoniam caritate prouidemus, ne cum feruore spiritus ad deum uenientes, liceat Sathanae ad saeculum immo ad interitum retrahere. Vnde eius temptationibus longum dare tempus nolumus, nec diu protrahi pugnam permittimus, quoniam periculosa est pugilis infirmi congressio cum robusto, incauti cum doloso, eius qui tertiam partem stellarum caeli trahere dicitur in terram cum homine in terra posito, illius qui ipsi inuictae diuinitati et prius in caelo et postea in terra resistere conatus est, cum uase fictili concite ab illo nisi deus iuuerit conterendo. Ex ore itaque eius cibum rapere quaerimus, ac secundum Iob conterere molas iniqui, et de dentibus ipsius auferre praedam contendimus. Et quia ut praefati sumus caritate hoc facimus, regulae per caritatem conditae, atque animarum tantum salutem quoquo modo non uno secundum uos modo quaerenti, in nullo contrarii sumus. Nam et nos cum expedire uidemus, illo uno uestro modo libenter utimur, hoc est annum ad nouicii suscaeptionem integrum expectamus. Aliquando post dimidium annum ceteris illum fratribus aggregamus. Multotiens non tantum mensem aut eptomadam, sed nec biduum praestolamur, semper tamen quod animabus utilius esse perpendimus, facere non differimus. Sic caritatem sequentes, regulam sequimur, deo obsequimur. Vestibus uero pelliciis eadem caritatis regula nos ideo uestit, ut corpus a frigore, anima defendatur a murmure. Quamuis in hoc capitulo ipsius regulae datum de uestibus praecaeptum, ac simpliciter ut ponitur suscaeptum, nobis ad huiusmodi uestes habendas sufficiat. Quod quia nos iam plene supra ostendisse credimus, nunc iterare refugimus. Femoralia quoque necessitudini et honestati consulendo, quae nulla necessaria prohibet, cuncta honesta amplectitur, sepe dicenda caritas nobis concessit. Vnde regulariter nos ea habere cognoscimus. In stramentis lectorum si qua ex necessitate addita, subposita uel superposita nobis sunt, certum est quia ex caritate sunt, et idcirco regularia non esse ueraciter dici non possunt. Nam nos uti semper in superioribus diximus superflua modis omnibus detestamur, contra regulam esse dicimus, amputanda penitus profitemur. Absit enim ut de caritate uirtutum omnium fonte purissimo, caenum uiciorum nos uelle deducere quisquam suspicetur, quia iuxta apostolum non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati. Et quia omnia suffert, et omnia sustinet uideant utrum eam habeant, qui non solum malorum malitiam ferre nequeunt, sed nec fratrum indigentiam sustinere, uel necessaria ministrando eam supplere cum possint nolunt. Hoc eodem caritatis scuto ab impugnantium ictibus in cunctis subsequentibus capitulis nos munimus, quod certe tantae soliditatis ac fortitudinis est, ut nullo quantumlibet ualido irruentium impetu penetrari ualeat. Hoc et in pulmentariorum obiectione optendimus, eo que nos si mediocris et necessaria pro infirmitatibus et qualitatibus fuerit adiectio, bene munimus. Hoc in fugitiuorum multiplici suscaeptione utimur, ne scilicet non suscaepti ad porcorum siliquas reuertantur, et quam aeuangelicus ille fugitiuus patre propitio reperto euasit, fame consumpti male pereant. Hoc protecti, ab opere manuum meliora ei opera praeponendo quiescimus, quoniam ut de multi modo spiritualium operum exercitio taceamus, nullo nisi insano contradicente, melius est orare quam arborem secare, testante apostolo qui dicit: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia. Hinc est, quod non omnibus aduenientibus hospitibus pedes abluimus, non ante omnes prosternimur, quoniam incongrua pedum ablutione nolumus molestare quos caritas in omnibus praecipit laetificare. Sed nec frequentiae hospitum numerus fratrum plerumque sufficeret, ut omnibus pedes ac manus abluere, absque reliquorum praecaeptorum detrimento praeualeret. Quod quia caritate mutatum aliquando apud nos fit, aliquando non fit, irregulare non est. Sed quid uniuersa quae supra dicta sunt percurrentes, lectori forte tedium generamus? Sic de ieiuniis, sic de mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis, sic de ferramentis uel rebus monasterii, sic de uniuersis ut cuncta breuiter explicemus quae in superioribus obiecta sunt, quibus et tunc latius respondimus, caritas per patres nostros prout temporibus et moribus ac locis congruere uidit dispensauit, neque in his uoluntatibus uel uoluptatibus hominum, sed aeternae eorum saluti inseruire studuit. Hoc sane uno ea quae iusta esse defendimus, iniusta monstrare potestis, hoc uno nos uictos uobis uictoribus caedere compellitis, si quae lege caritatis nobis defendimus, ad caritatem non pertinere rationibus certis ostenderitis. In his enim omnibus ut sepe iam diximus, ea solum protectrice tuti, hostibus cunctis inexpugnabiles permanemus. Nam quia secundum dominum haec est, in qua uniuersa lex pendet et prophetae et secundum apostolum plenitudo legis ac finis praecaepti est, omnem legem plenam, omne praecaeptum finitum hoc est perfectum ea dispensante existere, quis catholico sensu audeat negare? Sed forte uos ad ista: Sic regulam caritate uos mutasse dicitis, ac si sine illa a sancto illo conditam affirmare uelitis. Quod si sentitis, certum est quod erratis. Quomodo enim condendo regulam caritate carere potuit, qui spiritu omnium iustorum plenus fuit? Si uero hoc sentire ac dicere refugitis, cur quod caritate a tanto uiro institutum fuerat mutare contenditis? An fortasse uestram caritatem eius caritati praeponendam esse iudicatis? An illum oculum qui sub momento temporis totum mundum collectum conspicere potuit, uidendi et prouidendi acumine uos uincere posse putatis? Si igitur ut diximus regulam sanctus condere sine caritate nullomodo potuit, patet quod a nemine mutari debuit. Quapropter aut iniuriam sancto eius scripta mutando et superordinando facietis, aut eum uenerando, praecaeptis ab eo datis in omnibus obaedietis. Super haec ipsum nomen regulae quomodo stare queat ignoramus, si non eam ut regulam et praeuiam sequimur, sed ad placitum inflectimus ac mutamus, et ut sic loquamur, regula regulae facti, non eam ut diximus sequamur, sed ipsam nos sequi cogamus. At nos econtra: Optimos certe beati Benedicti uos defensores ostenditis, cui defendendo maiores iniurias irrogatis. Iniurias uero irrogatis, quando sic eum temptatis laudare, ut laudi aliorum sanctorum uideamini detrahere. Neque enim sancti crescere de aliorum imminutione uolunt, ut aliorum detrimentum ipsorum uideatur incrementum. Hoc namque apud illos quos superbia diuidit, non apud illos quos caritas unit contingere solet. Sed ut quod dicimus manifestius fiat, interrogamus. Sanctis illis quos praedecessorum patrum statuta mutasse supra diximus, licuit ea mutare an non? Si dixeritis non licuit, respondemus: Male igitur egerunt, quicumque priora decreta mutauerunt. Male egit illicita concedens Anglis matrimonia sanctus Gregorius. Male egit mutans catholicam synodum catholica synodus; male egerunt quamplures et noti sanctitatae Romanae sedis presules, aliorum sanctorum pontificum Romanorum praecaepta mutantes; male egit ipse Paulus, sibi que ipsi extitit contrarius, quando quod prius Tymotheum discipulum circumcidendo fecerat, postmodum ad Galathas scribens terribiliter prohibuit dicens: Ego Paulus dico uobis, quoniam si circumcidamini, Christus uobis nichil proderit. Hoc concesso, quod iustum putabatur, iniustum deprehenditur, qui sancti hactenus fuerant, sancti esse cessabunt, aecclesia tanto tempore errorem secuta errasse iudicabitur, et nunc tandem uobis praedicantibus ad semitam iustitiae reducta, uera sequi incipiet. Si hoc dicere superbum et blasphemum iudicatis, sapienti consilio prima eos mutare potuisse statuta dicetis, aut forte quod solum superest tacebitis. Sed si tacueritis, phariseorum uos usos consilio monstrabitis, qui nec fateri ueritatem uolentes nec eam impugnare ualentes, interrogati a domino de Iohannis baptismate utrum de caelo esset an ex hominibus, silentium elegerunt. Quod si tacere refugientes, hoc quod modos praemisimus responderitis, eis scilicet licuisse, istis uero non licuisse, interrogamus causam. Respondebitis Romanos pontifices tam pro insigni et nota sanctitate qua praediti erant quam pro totius aecclesiae regimine sibi commisso hoc agere potuisse, concilia quoque catholica ob collectorum auctoritatem et sanctitatem idem meruisse, nostris autem quia similis sanctitatis et auctoritatis non sunt, similia non licuisse. Ad haec nos: Si sanctitas et auctoritas in causa est, et haec illis sanctis dispensandi priorum statutas licentiam contulerunt, conferent hanc et nostris, quos sanctitas et forte similis sanctos effecit, par quoque pro commissis a deo officiis auctoritas eis non defuit. De sanctitate rectos mores deum que ipsum testem habemus, qui eos sibi placuisse et uiuentibus ipsis et etiam mortuis miraculorum multorum ostensione declarauit. Testis est et aecclesia, eorum inter patres sanctos memoriam recitando et festa sollempniter celebrando. Parem uero aliis auctoritatem pro sibi commissis a deo officiis, eos habuisse diximus, quoniam licet maiorem aliis aecclesiae patribus Romani pontifices, hoc est etsi per omnem aecclesiam Petri auctoritatem habeant, parem tamen in hoc hi quos defendimus habent, ut sicut Romani presules omni, et sicut alii pontifices singulis aecclesiis praesunt, ita isti monachis suis pari per omnia potestate et auctoritate principantur. Nam licet Romanus presul aliorum errores corrigere speciali potestate ualeat, habent tamen illi suam super suos integram potestatem, et culpis remotis parem in praecipiendo ut diximus auctoritatem. Et si ita est, quod plane ita est, constat si non est aliud quod obiciatur, quia plenam patres nostri in mutandis pro salute commissorum regulae quibusdam quae pro tempore datae sunt obseruantiis potestatem habuerunt, quamuis eorum sanctitatem ad hoc probandum afferri nulla coegerit necessitas. Quid enim? Etsi sancti non fuissent, magistri esse desisterent? An ne modo nisi sanctus fuerit, aecclesiae praeesse poterit? An necesse semper erit miracula consulere, ut qui praeferri ceteris debeat possimus agnoscere? Et quid est quod dominus ait, super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisei, omnia quaecumque dixerint uobis seruate et facite, secundum opera uero eorum nolite facere? Dicendo enim secundum opera uero eorum nolite facere, non sanctos sed sceleratos eos fuisse ostendit. Nam nullo modo eorum opera imitari prohibuisset, si bona esse cognouisset. Quae quia imitari prohibuit, certum est, quia mala esse iudicauit. Patet ergo, quia etiam malis rectoribus omnis a subditis exhibenda obaedientia est. Ex quibus colligitur, quia etsi sanctitas supradictis patribus deesset, auctoritas sola praelationis ad exhibendam eis obaedientiam sufficeret. Licuit ergo eis etiam sanctitate remota subditis suis quae dicta sunt imperare, licuit et subditis imperata seruare. Sed adhuc uestrum responsum poscimus. Dixistis pro insigni et nota sanctitate, et pro commissi a deo regiminis auctoritate, sanctis sequentibus priorum sanctorum statuta licuisse mutare. Quae ratio insufficiens nobis uidetur. Quomodo enim sanctitas et auctoritas subsequentium, sanctitati et auctoritati praeiudicare potuit praecaedentium? Quomodo sane sanctitas sanctitati, auctoritas auctoritati absque alterutrius que sanctitatis et auctoritatis detrimento quicquam auferre potuit? Auferre uero dicimus, cum quod prima constituit sequens commutat. Quod autem de praecaedentium decretis subsequentium mutauit auctoritas, aut melius prioribus aut deterius fecit. Si melius, non plene bona fuit priorum institutio. Vnde sequitur deteriorem fuisse. Si deterior fuit, deteriores institutores habuit. Si uero subsequentes deterius priorum instituta mutauerunt, constat quia ipsi deteriores fuerunt. Apparet ergo priores uel posteriores patres nisi defendantur, laudis incurrere detrimentum. Aut enim priores optima instituerunt, et mutari optima a subsequentibus non debuerunt, aut si mutantes mutando iuste egerunt, patet quia illa optima non fuerunt. Iam error institutionum, in caput redundat instituentium. Vt enim ait scriptura ex uerbis tuis iustificaberis, et ex uerbis tuis condempnaberis. Si ad ista alio quam caritatis scuto sanctos a culpa defendere uolueritis, dei nos gratia iuuante nec uos ipsos defendere praeualebitis. Sed quousque audiamus respondere quid possumus? Sine hoste quippe pugnare, nichil est aliud quam aerem uerberare. Restat igitur caritas. Hac si hunc nodum soluere uolueritis, citissime, facillime, rectissime poteritis. Haec est enim ut sepe diximus in qua uniuersa lex pendet et prophetae. Haec est quae plenitudo legis et finis praecaepti est. Haec est, quae ut apostolus ait diffusa est in cordibus sanctis per spiritum sanctum qui datus est eis diuersis temporibus per diuersos sanctos, diuersa loquens, ipsa non uaria, non diuisa, non multiplex, sed simplex, stabilis, inconcussa, semper eadem perdurauit. Vt enim materfamilias tota domus propriae utilitati intenta, quosdam famulorum ad terram bobus exercendam, quosdam ad fodiendam uineam, alios in siluam ad ligna cedenda mittit, alios ignem succendere, alios aquam afferre iubet, hunc ad nundinas commercii causa dirigit, illum cur piger sit increpat, istum de strenuitate collaudans ad meliora hortatur, ipsa tamen quamuis diuersa sint quae praecipit, diuersa non efficitur, nec diuersitas iussionis diuersitatem facit utilitatis, quoniam ad unum quiddam et simplex, hoc est, ad domus utilitatem omnis illa officiorum uarietas se colligit, et illud unum innumera ministeria operantur, nec reprehendenda est, si huic aliud et illi aliud praecipiat, quia ad unum illud quod praemisimus perficiendum multa illa praecipit, nec sibi aduersa quia est diuersa iudicanda, sic caritas quoniam ad domus dei tantummodo utilitatem cuncta iubet, sibi aduersarii non est dicenda, sed per quoscumque et quodcumque et quandocumque iusserit, est absque retractatione sequenda. Nam etsi diuersa mandata per diuersos nuntios diuersis temporibus ab illa data sunt, aduersas tamen non sunt. In mandatis, nuntiis et temporibus quaedam quidem uidetur diuersitas, sed quia diuinae uoluntati et humanae saluti uniuersa famulantur, nulla in his potest esse aduersitas, quae cuncta ad hoc unum dispensat, ignorans falli caritas. Et sicut contumax et dampnandus seruus iudicaretur, si dominae aquam afferri praecipienti responderet, quia heri praecaepisti ut ligna de silua succidens domum deferrem, iam ulterius nec aquam deferam, nec aliquid alterius ultra operis agam, sed semper ad siluam uadam, et ibi ligna succidens domum deportabo, et illa dicente illud heri fuit necessarium, et idcirco iussi, iam quia necessarium non est, fac istud quod modo necessarium est, ille que praecipientis reuerentiam ac domus utilitatem paruipendens nullo pacto obaedire uellet, immo ad augmentum contumaciae conseruos aquam deferre uolentes prohiberet, sic iudicandus est qui magistrae caritati omnia licet diuersa et diuerso tempore per diuersos ad aecclesiae tamen utilitatem cuncta praecipienti obaedire refugit. Sic plane iudicandi sunt, qui iubenti caritati, et modis omnibus salutem tantum hominum quaerenti, ut nouicios infra annum cum uiderint expedire suscipiant, ut uestes necessarias fratribus largiantur, ut magis spirituali quam corporali exercitio occupentur, ut multa his similia de animarum tantum salute solliciti faciant, respondent. Quia olim haec mandata per sanctum Benedictum tradidisti, ulterius eas mutari non patiemur, neque tibi aliquando de his obaediemus. Qua dicente, tunc temporis ad tolerandos labores fortior erat natura hominum utpote saeculo ualentiore, nunc uero mundo senescente et iam morti proximo, quicquid immundo est elanguit, et ideo pleraque tunc necessaria, modo facta sunt contraria, quod nunc necessarium est facite, nam non est meum aut huius temporis sic nouicios deterrere ut dum uolo per annum probare, sequatur reprobare, non est inquam meum, cibi et potus atque uestitus uel ceterarum rerum indigentiam pro diuersitatibus infirmitatum, regionum ac temporum non supplere, ne dum non reddo homini quod suum est, non possit ipse reddere deo quod eius est, superba superstitione salutaribus monitis optemperare dedignantur. Nec contenti a iure caritatis se solum subducere, alios ei parere cupientes qua ualent instantia suae temptant transgressioni sociare. Sic uos o Cystercienses agere, sic caritati resistere, sic nec regulam pro qua uos certamini obieceratis, probamini tenere. Sed redeamus ad quaestionis uestrae solutionem. Quam ut lucidius soluere possimus, ipsam rursus quaestionem solutioni sed breuioribus uerbis praeponamus. Dixistis: Aut sine caritate beatus Benedictus regulam aut cum caritate condidit. Sed sine caritate eum illam condidisse, nemo uestrum audet affirmare. Cum caritate igitur eam non negati conditam. Iam quia per caritatem condita constat, mutanda non fuit Si mutanda non fuit, tenenda fuit. Aut ergo mutando iniuriam sancto infertis, aut tenendo ei in omnibus obaeditis. Et nos ad haec. Quia per caritatem regula condita est, constat, quia ideo mutanda non fuit non constat. Immo quia per caritatem condita est, sequitur quia mutanda fuit. Et ut hoc pateat, caritatis officium requiratur. Et quod est caritatis officium? Vnum et solum caritatis officium est, humanam salutem modis omnibus quaerere. Hoc eius esse officium ipse dominus, hoc apostoli, hoc omnes sancti eius clamant. Iustum esse quicquid illa praecipit, omnes ut sepe iam diximus diuini libri testantur. Et quod maius argumentum? In ipsa uniuersam legem et prophetas pendere, dominus dicit. Hanc plenitudinem legis et finem esse praecaepti, apostolus testificatur. De hac beatus Augustinus ait: Si haec una desit, inania sunt cuncta; si haec sola adsit, plena sunt omnia. De hac et ipse alibi: Fructus autem totus est caritas, sine qua nichil est homo, quicquid aliud homo habuerit. Atque alio in loco: Habe caritatem, et fac quicquid uis. Igitur ut saluti humanae consulat, facit quicquid uult. Quod si ei licet quicquid uult facere, licuit regulam facere, licuit et mutare. Nec iniuria sancto facta dicenda est, quia non ab alio mutata est, sed ab ea quae diffusa in corde eius per spiritum sanctum qui datus erat ei, ipso in condendo regulam tanquam organo usa est. Et quia non aemulatur, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, hi qui ea pleni sunt, nichil horum sciunt. Et quia aemulatione, inflatione, ambitione carent, indignari nesciunt. Iniuria ergo sancto facta non est quia suam caritas regulam pro temporis illius congruentia fecit, ac postquam utile fore uidit, quod fecerat immutauit, quodque seruari decuit de eadem regula reseruauit. Sicut ergo non esset consequens dicere, iniuriam notario factam, si quod prius scripserat, uel ab ipso uel ab alio immutari dictator certa de causa faceret, quam causam forte ipse solus nosset, sic nec sequitur beato Benedicto factam iniuriam, si uel cuncta uel aliqua eorum quae per eum caritas scripserat, uel per ipsum si sic uoluisset, uel per alium quia sic uoluit, ratione praemissa mutauit. Sed nec indignum est sancto, caritatis uocari notarium. Iohannes enim in epistola sua deum caritatem uocat. Et Gregorius sanctus in omeliis ait: Spiritus sanctus amor est. Amor uero caritas est. Ergo spiritus sanctus caritas est. Non est igitur ei indignum spiritus sancti esse notarium. Nam et eius notarii prophetae omnes fuerunt. Non dedecet autem eum similem esse prophetis. Si igitur sancto illi regula immutata, ab immutantibus iniuria facta est, et prioribus quos supra memorauimus sanctis a subsequentibus et eorum decreta mutantibus iniuria facta est. Et ut maiora dicamus, legi ab aeuangelio, Moysi a Christo iniuria facta est. Quod si idcirco nec Moysi nec legi, nec canonicis statutis, nec alicui diuino mandato, nec his per quos ipsa mandata promulgata sunt aliqua est facta iniuria, quoniam per spiritum sanctum quem caritatem esse probauimus, quid saluti hominum per diuersa tempora congrueret prouisum est, et licet quaedam in mandatis sint mutata, et ipsa mandata per mutatos sint data, ipse tamen mutatus non est quia incommutabilis est, patet quia regula sancti Benedicti in quibusdam suis capitulis absque ipsius iniuria uobis quamuis inuitis concedentibus mutata est. Per caritatem namque mutata est, per quam uerbum caro factum est, ut ait apostolus. Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos deus, filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Quia igitur mutata sunt quaedam in regula, caritas fecit, et quia absque iniuria sancti mutata sunt, caritas fecit. Nec putet aliquis, quod nos iustificare uolentes ista dicamus. Non enim nos iustos uideri uolentes haec dicimus, sed patrum nostrorum instituta a uero non deuiare, et eos qui illa ut ab eis praecaepta sunt seruauerint non errare, tam ratione quam diuinis auctoritatibus comprobamus. Nobis ergo transgressionis neuo a uobis obiecto purgatis, iam pro uobis agite, et ab ipsius regulae praeuaricatione uos si potestis immunes monstrate. Praeuaricari quippe uos regulam dicimus, quando eius rectitudine non seruata, hoc est caritate quae plenitudo legis ab apostolo dicitur neglecta, uestrae potius uoluntati eam in plerisque inseruire cogitis. Vnde in quibus regulam sine caritate seruatis, ut ex praecaedentibus colligitur non iam regulam sed rectitudine remota tortitudinem seruatis. Ad ista forte uel uerbis uel cogitatu respondetis. Et ubi nos a praecaeptis regulae caritatem excludere dicitis? Vbi animarum saluti prouidere negligitis. Et ubi nos animarum saluti prouidere negligimus? Vt exempli causa aliqua ponamus, nonne animarum salutem atque idcirco caritatem negligitis, quando fratribus necessaria negatis, quando eos frigore usu pelliciarum negato affligitis, quando hac uiolentia nam multi uestrum hoc inuiti sustinent, eos uel ad murmurationem uel ad fugam compellitis? Sed etsi sunt aliqui qui hoc quoquo modo sustineant, procaedente tempore corrupto corpore morbis sanitatem frigore perdunt, et languidi sepe perpetuo facti, deo seruire nequeunt. Sic certe discretiua caritate relicta, in murmurantibus, fugientibus et languentibus, animarum saluti prouidere negligitis. Hoc quoque uestrum propositum, nos magis mirari faciunt ipsius uerba regulae, in quibus monachos pelliciis uti non esse prohibitum etiam negligenter legentes aduertere possunt. Sicut enim superius quando de hoc capitulo agebamus diximus, nulla prohibitio, nullum praecaeptum ibi super hac re legitur, cum potius ut pellicias monachi habeant, ibi praecipiatur. Nonne cum regula dicit, uestimenta fratribus secundum locorum qualitatem aut aerum temperiem dentur, quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis uero minus, et haec consideratio penes abbatem sit, pellicias et cetera indumenta necessaria dumtaxat fratribus largitur? Si hoc secundum regulam aeris qualitas hoc est regionis frigiditas poposcerit, praecaepto regulae eas dari debere dicimus. Nam quod regionis poscit frigiditas, poscit necessitas. Quod necessitas, hoc plane et caritas. Iam si quis dicit caritati non caedendum, deo utique iudicat contradicendum. Dei igitur et regulae mandato contradicit, qui monachos pelliciis uti non debere dicit. Sed adhuc fortasse opponitur: Licet hoc regula non iubeat, monet tamen ut monachus ad meliora transeat. Bene certe dixisti, monet. Nam plane monet, non praecipit. Quod si tantum monet, non compellit. Qui enim monet, ut fiat quod uult suadet. Sed qui praecipit, ad faciendum quod praecipit, praecipiendo compellit. Suadet itaque regula meliora, non ad ea uiolenter compellit. Cur ergo uos compellitis, quod compellere regula non uult? An forte sanctiores illo qui eam composuit estis? Vnde inquam tanta uobis auctoritas? Dicit apostolus: Vellem omnes homines esse sicut me ipsum. Et dominus in aeuangelio: Non omnes capiunt uerbum istud. Qui potest capere capiat Et alibi cuidam: Si uis perfectus esse, uende omnia quae habes et da pauperibus, et ueni sequere me. Nichil certe horum praecipiendo, sed commonendo. Et cum hic mos sit omni diuinae scripturae, ut quandoque quae praecipienda sunt praecipiat, quandoque illa quae magis ardua uidet moneat, uos hanc eius regulam scilicet dedignantes, ad quod tantum monitis prouocandi essent, eos cogere non formidatis. Sed et michi uidetur, quod ad pellicias non ferendas, non solum non cogendi, sed nec monendi sunt in his dumtaxat regionibus monachi. Quomodo enim inde aliquem monere debeo, unde illum ad deteriora lapsurum uel noui uel timeo? Si enim proximum ut me ipsum diligo, eius saluti in omnibus ut propriae consulere debeo. Nam aliter, non eum ut me diligo. Et haec certissima caritatis regula est, ut quod fratri uideo esse necessarium non prohibeam, non eum ad ferendum incongruum et noxium laborem uiolenter impellam, sed si ualeo, omnia quibus indiget ei studeam impendere, si non ualeo, eius necessitati compatiendo pietatis studio nouerim condescendere. Quid uero prosit sine caritate corpus laboribus conficere, apostolus docet dicens: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nichil michi prodest. Et ne prohibere eos qui non compulsi sed sponte carnem suam quibuslibet austeritatibus pro deo domare contendunt uideamur, agnoscant legentes, non hoc nos ista dicendo intendere, nec a bono spontaneo aliquem uelle reuocare, sed ne inuiti ad illa cogantur quae sui propositi non sunt, uel quae nociua sunt, praecaedentibus auctoritatibus prohibere. Sicut enim eos qui oblectamenta mundi fugientes eius aspera ob maius meritum discrete amplectuntur, omnino scimus esse laudandos, sic illos qui alios ad id quod non proposuerunt, et quod non expedit uiolenter cogere uolunt, dicimus non esse prorsus audiendos. Haec tibi frater karissime epistolarem breuitatem rerum necessitate supergressus scripsi, in quibus aliorum uerbis meum quoque intellectum expressi. Nam preter austeritatem uerborum, quae ad partium latentem simultatem designandam posui, reliqua omnia ut edita sunt intellexi. Erit amodo tuum si aliter senseris, et hoc quoque michi tuo per omnia reuelare, ut re diligenter discussa, et per te maxime diffinita, et eorum qui super hac re scandalum patiuntur dubietas auferatur, et caritas quae re uera in multorum cordibus et linguis cotidie leditur, longe remota omni inuidiae rubigine confirmetur. 29. AD BERNARDVM ABBATEM CLARAEVALLIS Venerabili et intimo michi domino Bernardo abbati Claraeuallensi, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, sincerae caritatis affectum. Reuertenti michi nuper de Pictauensi pago Lingonenses canonici occurrerunt, et nil tale suspicanti unum ex fratribus nostris, cum uniuerso clero et populo aecclesiae suae, se in episcopum concorditer et canonice elegisse, Lugdunensi metropolitano id consulente et confirmante dixerunt. Institerunt toto nisu tam precibus suis quam mandatis et litteris domini Lugdunensis, ut quia monachus noster erat, quod de eo fecerant et ipse confirmarem. Hesi aliquamdiu, nolens carere utilitate personae, concessi ad ultimum, caedens importunitati rogantium. Sic a me quod petierant impetrantes, praeterito beatae dei genitricis festo, apud Anicium, regalem curiam cui ipse necessitate non uoluntate interfui adierunt, et a domino rege Francorum electum suum quantum in ipso erat confirmari rogauerunt et optinuerunt. Nam audita rex electione, et uisa quae tunc forte ad me uenerat persona, quod de ea Lingonensis aecclesia fecerat collaudauit, et de regalibus sicut solet fieri manu propria sollempniter inuestiuit. Cum que ita cleri, populi, metropolitani, ipsius quoque ut dixi principis, in hanc unam sententiam, in hunc unum electum uota conuenerint, quosdam Lugdunenses uoluntatem uestram a communi omnium proposito, nescio quibus rumoribus auertisse, et contra id quod factum fuerat irritasse, ante paucos dies accaepi. Quod ut comperi, maluissem super his praesens cum praesente conferre, quam litteris cogitata mandare. Hoc quia et remotio uestra, et mea non interpolata negotia impediunt, facio quod possum, quia quod uolo non possum. Non sane miror, nec mirandum est, si bono uiro mala audita displicuerunt. Sed aduertendum fuit, quia sicut uera, sic et falsa esse potuerunt. Vnde priusquam id cognosceretur, non erant uel tribunalibus iudicum uel cathedris pontificum inferenda. Cogitandum fuit quod tamen apud unanimis amici aures familiari querela depono, hunc de quo sermo est, uestrae Cluniacensis aecclesiae monachum, et dilecti uobis abbatis esse filium. Attendendum fuit, personas illas a quibus hoc quod uos mouit dilectio uestra accaepit, iurata aduersum Cluniacum bella, tanta animositate ex aliquanto tempore suscaepisse, ut nec linguas ab iniuriis, nec manus a sacrilegiis continere potuerint. Videndum fuit, si fidem prudentiae uestrae illorum maledicorum uerba facere debuerunt, quorum os locutum est uanitatem, impudenter mentiendo, et dextera eorum dextera iniquitatis, irreuerenter innocentes monachos uerberando. Eapropter tantis tam que manifestis inimicis credere, tantis tam que manifestis hostibus fidem dare, nec uestrum nec aliquorum bonorum est. Credite magis domesticis quam extraneis, notis quam ignotis, amicis ueridicis quam inimicis maledicis. Credite michi, qui et domestici et noti et amici apud uos nomine glorior, qui etsi a communi mendacio quo omnis homo mendax est immunis esse non possum, absit tamen ut ibi non caueam mendacium, ubi cauere possum. Conueni ipse hominem, audito quem supra dixi rumore, et quae dicebantur proponens, ne ueritatem diffiteretur paterne rogaui, admonui, adiuraui. Dixi me non ut perfidum mysterii detectorem, sed ut fidum commissorum custodem, ad conscientiam eius uelle accedere, nolle me patefactis animarum uulneribus illudere sed mederi. Adieci quicquid ad eliciendam ueritatem utile occurrere potuit, nec dissimulaui intima parietis, acutae interrogationis fossorio perscrutari. Post quae omnia id responsi accaepi, nunquam se amictu mendacii cor suum michi uelasse, nunquam uelare proposuisse, certum se esse quod si mentiretur michi mentiretur et deo, de fide commissorum nil se dubitare, eorum quae dicebantur ita se esse immunem, ut si uelim, iniecta omnia securissime sacramento expurget. Noui ipse a quibus et quare et qualiter, uerba illa quae scandalum uobis pepererunt, exorta, aucta, disseminata fuerunt. Quae si uobis per me ipsum libere colloqui licuisset, ad unguem exposuissem, et quam tenebrosa abysso perspicuam mentis uestrae aciem caligosa mendacii nubes obfundere conata sit, ad liquidum indicassem. Quod cum potero faciam. Interim amplectendam michi semper dilectionem uestram rogo, et per eam quae nos in domo dei unanimes fecit obsecro, ne neuo mendacii Cluniacensis congregationis corpus deformare non dico uelitis, sed nec patiamini, quoniam non hoc illi uni asscribere, sed nobis et singulis et omnibus imputare pudor ipse obiectae infamiae compelleret, quia cum dolet unum membrum, condolent omnia membra. Nec aestimet sanctitas uestra, me ad defendendum monacho nostro episcopandi gradum hoc dicere, quoniam episcopari monachos nostros nec nouum nec admirabile nobis est, cum tot ut ipse nostis de aecclesia illa famosa aecclesiarum fulserint et fulgeant sydera, sed quia malum nomen diffamari super filiam Israel, nec uerus Israhelita facere nec uerus Israhelita potest sufferre. Quod si Lingonensi aecclesiae multi saeculares clerici, quorum nec multa religio, nec multa scientia eminebat episcopali nomine, non tantum patiente sed etiam laudante aecclesia olim principati sunt, quid indecens, si religiosae aecclesiae, religiosus, sapiens, litteratus monachus, inde in pontificem Lingonensem electus est, unde episcopales, archiepiscopales, patriarchales, et ipsa omnium uertex aecclesiarum apostolica et Romana sedes patres sibi assumere consueuerunt? Quod si forte ut totum exhauriam quod sentio, monachi monachos, religiosi religiosos, Cistercienses Cluniacenses uerentur, et minus de illis de quibus magis confidere deberent, confidunt, purgetur ista suspicio, et omne animal consimile sibi diligere, ei que magis adherere, natura ipsa docente discat. Vnde si in animalibus tantum natura praeualet, in hominibus et hoc monachis non tantumdem auctor naturae ualebit? Diliget ergo si monachus fuerit Lingonensis episcopus Cistercienses et ceteros monachos, quia diligendo maius sibi lucrum, non diligendo maius sentiet detrimentum. Nec noster monachus aliud audebit, quam quod nos facere diligendo uidebit. 30. AD DOMINVM THEODARDVM Honorando et sepe nominando Theodardo meo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, totum quod est. Memoria tua semper ut nosti michi suauis et grata dum occurrit, quod pene assidue fit, cor meum spinis curarum dilaniatum, uepribus sollicitudinum exasperatum, ut hausta pigmenta, ut unguenta fraglantia, sic leniunt, sic refouent, ut me iam me non esse sentiam et eum qui fueram oblitus, in uirum alterum me mutatum gaudeam. Quid fiet ergo, quid fiet karissime, in re illa quam spe felici sustinemus, in uita dico immortali et beata, quando in hac mortali et misera plena que uomituum sordium que hoc humanis mentibus innasci. Hoc adhuc infelicium affectibus inesse potest? Quid fiet, quando anima sanctorum ignoto illius supernae dulcedinis pastu, sicut adipe et pinguedine replebitur, quando adhuc ieiuna et squalens macredine, immo iuxta aeuangelium fame male periens tantopere tantillo gustu laetatur? Quid fiet, quando illi supra quam felices inebriabuntur ab ubertate domus dei et torrente uoluptatis eius potabuntur, quoniam apud eum est fons uitae, si guttula illius abundantiae huc delapsa, hoc operatur? Haec tamen est dilectissime, qua te ut nosti semper dilexi, semper colui, semper tibi etiam absens adhesi, haec est quae magnis spaciis, multis temporibus a me seiunctum, nunquam ab animo meo auelli passa est, quae animae meae conspectibus te frequenter immo pene continue ingerens, nunquam absentem esse permittit. Haec est quae toto hoc anno cor meum assidue stimulans, et diuturnae absentiae tuae impatiens, ad scribendum caritati tuae cotidie inuitat, quae nisi curarum obice sepe repulsa fuisset, ante quamplures dies cogitata implesset. Facit ergo etiam nunc uix permissa quod potest, et dilectum absentem requirens, dormientem suscitans, uenire differentem inuitans, monet, hortatur, et quia differentem hucusque sustinuit, etiam ex imperio praecipit, ut uel antequam ad Montem Pessulanum iter aggrediar, uel postquam reditum cognouerit, statim uenire festinet. Et quia nouum casum fratrum Luperciaci morientium audiui, uolo ut maturius immo quam citius poteris iter acceleres, et usque ad proximam dominicam septuagesimae tuam nobis Cluniaci praesentiam exhibere non omittas. Non autem idcirco quod plus solito nunc tibi timeam, aut mori iam te plus quam soleam formidem maxime cum nec mortem alicubi fugere utique mortalis possis, et longe amplius tibi expetenda, exoptanda, quam fugienda sit, sed ut uideam Aaron meum stantem inter mortuos et uiuentes, et istis quidem curae, illis autem sepulturae operam impendentem. Veni ergo ueni, et ne te leuiter inuitari aestimes, iterum dico, ueni. 31. AD EPISCOPVM DE BETHLEEM Venerabili et dilectissimo Bethleemiti episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Frater quidam Montis Thabor ut dicebat monachus, habitu peregrini ad nos ueniens, de beatitudine uestra bona plurima nobis retulit, et inter omnes orientis aecclesiasticas personas Cluniacensis monasterii uos singularem amicum referens, animos omnium nostrum ad diligendam et amplectendam reuerentiam uestram magnifice incitauit. Quem enim non incitaret, quem non ex intimis commoueret, non cuiuscumque sed Bethleemitici episcopi, in humiles et remotos pauperes Christi, ab eius spiritu excitata dilectio. Bethleemitici inquam episcopi, praesepis dominici custodis, illius praesepis ad quod custodiendum uix iustus Ioseph et uirgo Maria admissi fuerunt, illius quod aeterna maiestas mortali carne induta, et ad humanos oculos prodiens primum elegit, et in quo prae omnibus terrae locis, caeli rex primitus requiescere uoluit, sicut legitur, reclinauit eum mater in praesepio? Gratias igitur illi, cui nato in Bethleem gloria in altissimis deo ab angelis cantatum est, qui inter homines bonae uoluntatis uos computans charisma, pacis illius quae omnem sensum exsuperat, cordi uestro inspirauit, et ut etiam ad longe positos, caritatis latum mandatum nimis per immensa terrarum et pelagi spacia extenderetis animauit. Hoc nos experti sumus, qui in occiduo et pene ultimo orbe hoc est Cluniaci positi, orientalium specierum fraglantiam sensimus, et in odore unguentorum hoc est preciosarum uirtutum uestrarum, uelut adolescentulae hoc est infirmiores currere coepimus. Curremus ergo, nec nisi comprehenderimus, currendo deficiemus, donec per affectum quo currimus ad domum non transeuntem sed aeternam in caelis pertingamus, ubi non tantum de inchoata sed iam de consummata dilectione et perpetua cohabitatione in Christo laetantes, ei uobis cum sempiterne cohereamus. Sit ergo sublimis mater Bethleem Cluniacensi filiae in sempiternum coniuncta, ut quod corporali nequeunt uisione, hoc spirituali et sincera expleant dilectione. 32. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo aecclesiae dei pastori et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, filialem in Christo dilectionem. Apostolicae maiestati uestrae humilitas mea sepe scribens, et sepe rescribens, auribus uestris totius mundi audiendis uocibus occupatis, procax aut nimia esse formidat. Sed solet paterna pietas non solum uerbosantem, sed aliquando etiam delinquentem filium tolerare. Quem interdum ut corrigat pro excessibus uerberans, non potest tamen ipsa inter uerbera non amare. Inde sumpta audacia pro domino Lugdunensi archidiacono paternam benignitatem filialis praesumptio rogat, licet quantum ad ipsum nulla petitionis praesumptio sed iusta uideatur esse precatio. Meretur hoc ut secure loquar honestas personae eius, meretur hoc erga sublimitatem uestram obaedientia et famulatus eius, meretur hoc circa uestros sedulitas et deuotio eius. Honestas personae eius, quia inter Lugdunenses constitutus, non quidem ut Iob in terra Hus, sed pro modulo suo si tamen maximis liceat minima comparare, ut Stephanus diaconus inter condiaconos, ita hic eiusdem nominis archidiaconus, inter canonicos prudentiae et honestatis uexillum sublimius extulit, et eo tempore quo apud huius modi homines omnia pene corrupta sunt, insigne clericalis ordinis inuiolatum seruauit. Quis enim unquam eius uitam infami aliquo nomine foedauit? Quis eius honestatem inhonesta aliqua suspicione ne dicam accusatione temptauit? Quis eius a puero conuersationem quod perrarum est aliquo susurrio non dico probro sollicitauit? Meretur hoc ut dixi obaedientia et famulatus eius, quia ut aliis omissis de instanti tempore loquar, pene solus immo solus iniunctam per legatos uestros in Lugdunensi aecclesia apostolici praecaepti seruauit obaedientiam, et quod iam non accusans dico, solus uniuersorum uitauit contumaciam. Meretur hoc circa uestros sedulitas et deuotio eius, quibus omnes uestros et specialiter Cluniacenses quos specialius uestros credit, amplectitur, iuuat, defendit. Non tantum uero illos, sed quoscumque nota aliqua religionis religiosos esse praesumit, colligit, sustinet, obsequitur, domum que uel domos suas non solum hospitium sed eorum esse asilum assidua pene eorum recaeptione uel procuratione demonstrat. Ista omnia sanctissimo patri bonum filium etiam absque commendatione mea scio quia gratum exhibent, sed utinam testimonio meo quod uidendo et audiendo perhibeo, gratiorem paternae pietati exhibeant. Est ei causa coram patre, cum quibusdam, quos quia et ipsum nostis, non est necesse inde sapientiam uestram instrui, maxime quia eius uos uicarium esse cognoscitis, qui reddet unicuique secundum opera eius. 33. AD EVNDEM Summo pontifici et patri nostro domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et obaedientiam. Magna materies multa me loqui cogeret, sed auribus maiestatis uestrae importunus aut nimius esse formido. Eapropter dilectae et diligendae paternitati uestrae humiliter suggero, litteras nuper a uobis michi directas, me filium uestrum et totum semper uobis subditum et deuotum conuentum, quoniam insolita et dampnosa praeferebant, grauiter uulnerasse. Insolita inquam et dampnosa praeferebant, quia decimas quas usque ad haec tempora per ducentos et eo amplius annos uestra Cluniacensis aecclesia indifferenter ab omnibus suscaepit, et indifferenter omnibus reddidit, auferebant. Insolita inquam et dampnosa praeferebant, quia quod uere nunquam de quolibet paruo Cluniacensis aecclesiae membro factum audiuimus, in magno monasterio Gigniaco post quadraginta dies diuina officia propter repetitas parrochiae suae decimas suas interdicebant. Et cum a sanctis praedecessoribus uestris multis priuilegiis confirmatum sit, ut fratres Cluniacenses non solum omnium parrochiarum suarum decimas absque alicuius contradictione susciperent, sed etiam quas propriis excolebant sumptibus retinerent, noluerunt tamen uti hac potestate, scientes scriptum esse, ue illi per quem scandalum uenit. Vnde humiliter ac modeste decimas tam rusticorum quam mancipiorum suorum non solum monachis, canonicis, sed etiam quibuslibet clericis, presbiteris, militibus, raptoribus que persoluunt. Cum que ipsi uniuersis debitas atque indebitas decimas, uel quaelibet alia pacifice reddant, cur non et ab aliis quiete suscipiant? Dedi ipse Cisterciensibus fratribus teste domino Clareuallensi abbate quibusdam in locis decimas, sed tanta iam est per dei gratiam ipsorum et aliorum religiosorum ubique terrarum in circuitu nostro numerositas, ut si omnibus decimas indulserimus, iam decimam fere numeri nostri partem perdamus. Nam si breuitas pateretur, ostenderemus quamplura monasteria nostra ita a diuersis religionibus circumsepta, ut ad duas uel unam leugam, unum uetus quinque uel septem nouis monasteriis sepiatur. Quae in parrochiis nostris et cum assensu et sine assensu nostro contra ius canonicum constructa, maiorem partem iam parrochiarum nostrarum optinent. Quibus omnibus si decimae concedantur, oportebit ut nostri, aut sicut dixi numerum suorum minuant, aut forte in quibusdam locis loco pariter et domibus cedant. Rogat igitur uenerabilis pater, fidelis et semper subiecta maiestati apostolicae congregatio uestra, ut ab amore paterno noui filii ueteres non expellant, quoniam etsi noui diligendi non tamen propter nouos nisi promeruerint sunt ueteres abiciendi. Recordamini quantum ab antiquis in populo dei primogenitis deferretur, ut nisi Esau primogenita uendidisset, nunquam ei licet sanctior Iacob in primogenitorum dignitate non dico praeferretur, sed nec etiam conferretur. Si ergo primogeniti sumus, dignum est ut quod non uendidimus, pro iunioribus non perdamus. Si aliter res processerit, quod salua patris gratia dico, aut sua me cum aecclesia retinebit, aut sine me hucusque iuste possessis carebit. Nostis ipse cor meum, cuius utinam uel hac uel qualibet occasione non subitum sed antiquum compleatur desiderium. Vnde iteratis precibus precatur uniuersitas filiorum uestrorum, rogo et ipse qualiscumque tamen uester, ut si aliud ad praesens non placet, sententiam saltem interdicti usque ad pascha domini differatis, quatinus infra hoc spacium sapientes fratres ad uos mittere, et per eos tam de his quam de aliis uobis cum agere possim. 34. AD DOMINVM HAIMERICVM CANCELLARIVM Venerabili fratri et dilectissimo amico domino Aimerico apostolicae sublimitatis cardinali et cancellario, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Cum naufragium imminet, nusquam tutius quam ad portum; cum pericula formidantur, nusquam salubrius quam ad amicum recurritur. Eapropter quoniam uentis e regione propellentibus nauis nostra naufragium perpeti reformidat, uos potissimum elegit, cui et pericula notafacere et per quem contraria uniuersa ualeat euitare. Quod si multa materies multiplicare me uerba coegerit, rogo uos, patienter ferte, quia nemo potest breuiter dicere, quod uerborum multitudo uix ualet explicare. Possunt quidem quandoque multa breuiter dici, sed ubi breuitas sententiarum pondera non extenuat, non ubi intellectui multa necessario intelligenda defraudat. Inualuit et segnicia modernorum, quae mox superfluum uocat, quicquid cum eius desidia non concordat. Non sic apud antiquos, quorum si sapientia uestra recordari uoluerit, etiam longissima nostra breuissima reputabit. Accaepi litteras a maiestate patris humilitati meae transmissas, quae si ut michi soli missae sunt, me solum lederent, facilis unius hominis lesioni consolatio subueniret. At nunc in communem monasterii interitum litterae militant, quae tanto amariores uidentur, quanto preter solitum apparuisse probantur. Nam quae olim mel et lac a paternis uberibus filiis profundebant, meo nunc tempore quod humili corde sed non sine intimo dolore dico, myrram, absinthium propinant. Quod si propter peccata mea quod non discredo, tempestas haec contra Christi nauiculam quam ipso committente perita manus illius regit insurrexit, ut uoce prophetae utar, tollat me et mittat in mare, tantum cesset mare a naufragantibus. Quid enim? Nonne illa est, de qua nunc agitur Cluniacensis aecclesia, illius cui deo auctore praesidet, dicta et credita prae totius mundi subditis aecclesiis singularis filia? Nonne illa est, qua etsi quaelibet alia gradu aecclesiastico celsior, nulla tamen inuenta est in patris gratia prior? Nonne illa est, quam summi aecclesiae dei pastores, sancti eius praedecessores a primo ut dicitur fundationis lapide, uelut in gremio suo fouerunt, dilexerunt, auxerunt, prouexerunt? Nonne illa est, quam fouendam, diligendam, augendam, prouehendam, ab illis officio suscaepit, uerbis promisit, in generali capitulo confirmauit? Sed nunc nouo ordine de luce tenebrae ortae sunt, dies in noctem mutatus, serena caeli facies in horrendam tempestatem conuersa. Et ne forte suspicemini me haec uelle uerbis exaggerare, noueritis me amico in ueritate loquentem non solum ad exaggerandum nichil dicere, sed ipsum aggerem perturbatarum cogitationum uix posse explicare. Noui ipse cor meum, noui et sacri conuentus plus quam dicere possim mestificatum animum, quoniam ea isto tempore audierunt, quae nunquam ante audita, nullo pacto sperare potuerunt. Quando enim solo arbitrio, sine iudicio quaelibet non dico Cluniacensis, non dico aecclesia, sed saltem uilis muliercula, suo iure ab apostolica iustitia spoliata est? Quando res aliena aliis absque illius cuius est assensu uel uoluntate concessa est? Quando de aliorum bonis uiolenter extortis, grata deo oblatio facta est? Hoc praecipiunt nobis litterae apostolicae, ut a monachis uel canonicis regularibus decimas non accipiamus, cum nos monachis, clericis, canonicis regularibus, et si posset dici saecularibus, monialibus, militibus, raptoribus etiam persoluamus. Nec de illis decimis loquor, quas de agricultura sua, rustici, seu agricolae reddunt, sed de illis quas fratres nostri propriis manibus uel sumptibus excolunt. Inde habent Cluniacenses plura et uetera, unde Cistercienses singularia et noua se dicunt habere priuilegia. Sed scientes sententiam domini, ue illi per quem scandalum uenit, nolunt uti potestate concessa, ne existentes origo et causa scandalorum, digni iudicentur ut suspendatur mola asinaria in collo eorum et demergantur in profundum maris. Sed aiunt quidam de alieno munifici: Hi pauperes sunt, illi diuites. Debent ergo diuites pauperioribus subuenire. Et recte. Sed attendant quod ait Salomon: Vbi multae diuitiae, multi et qui comedunt eas. Et quandoque ditior est pauper in tugurio, quam rex in solio, quia ille si satur est, iam nullius eget, iste multis milibus dum prouidere non sufficit, mendicat. Nouit mundus in quos usus Cluniacus redditus agrorum, in quos pecunias, in quos decimas, in quos cuncta quae habet expendat. Requirat prius et conferat diligenter curiosus indagator Cluniacenses et Cistercienses redditus cum expensis, et demum de diuitiis uel paupertate sententiam ferat. Sed esto. Pauperes illi, diuites isti. Agatur iudicio. Non accipies inquit lex aeterna personam pauperis, nec honores uultum potentis. Item in Exodo: Pauperis quoque non misereberis in iudicio. Si misericordia impendenda est pauperi, nunquid irroganda est iniuria a paupere? Si danda est ei elemosina, nunquid exercenda est ab eo rapina? Monstruosum praedae genus, si laborent diuitibus sancti pauperes extorquere, quod pessimi diuites pauperibus solebant auferre. Nec blandiantur sibi illi, fratres nostri, si haec propriis manibus non faciunt, quia non ascendit in montem domini, nec stat in loco sancto eius tantum innocens manibus sed et mundo corde. Vnde qui uerbis de corde prodeuntibus aliorum manus exagitat, alienum se ab eorum opere nulla dissimulatione excusat. Contuli ego dum ex caritate rogauerunt quasdam eis decimas, sed aliud est quod sponte deo offertur, aliud quod uiolenter aufertur. Fuisset utcumque tolerabile certis hoc et paucis locis concedere, sed tanta est per gratiam dei multiplicatio nouae segetis, ut si uelut illi exigunt nouis ueteres coguntur caedere antiquos labores oporteat deperire. Dilexi ego et semper diligere uolo fratres illos, sicut michi nostra et ipsorum congregatio attestatur, sed attendendum eis est si serui dei sunt, ne eorum occasione uel quod peius est studio, caritas uirtutum omnium perfectio et finis ledatur. Nam ut quod uerum sentio dicam, tale inde scandalum praeparatur, quod nostro quidem tempore incipere, sed nostra nunquam aetate ualeat terminari. Non unde obaedientia subtrahatur, sed unde quod maius est caritas perimatur. Perimatur dico non ledatur, quia uere non tantum apud nostros, sed apud uniuersos in quos decretum hoc prolatum est non solum leditur sed etiam extinguitur. Nouit prudentia uestra aecclesiam dei unguento non cauterio indigere, baculo sustentandam non impulsu praecipitandam esse, maxime hoc tempore, quando uiribus exhaustis, magna pars ipsius membris trementibus nutat, et late iam patente scandalorum campo, dies instare uidentur, de quibus dominus in aeuangelio, ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi. Iam de sententia super Gigniacenses, absque uocatione absque audientia prolata, quid dicam non inuenio. Nam excaepta tempestate quae per dominum Pontium excitata est, nunc primum in monachos Cluniacenses excommunicationis uel interdicti sententia ab apostolica sede promulgata est. Sed et illud quod in eadem domini nostri epistola continebatur, quasdam sibi litteras fraudulenter extortas, non paruum michi et his qui audierunt stuporem ingessit. Quis enim fraudem hanc fecerit, quis extorserit, quis tanti criminis auctor fuerit, cum diu inter nos quaereremus, inuenire non potuimus. Hoc tantum recolo, me a sancto Ambrosio cursorem domino papae et uobis misisse, atque per eum scriptum huiusmodi capitulum, sicut ex eadem quam misi membrana postea collegi, in haec uerba transmisisse. Vt monachis de Miratorio, qui decimas auferunt fratribus nostris Gigniacensibus, et a potentibus faciunt eos depredari scribatur, ut decimas reddant. Cuius hic rogo fraus esse potuit? Si cursoris, mirum est, quod tantillus homullulus tantos orbis iudices fallere potuit. Si capituli, neque hoc minus mirum. Nam cum fraus dicatur quando studio fallendi falsitas praetenditur, ueritas occultatur, quomodo fraudulenter litterae extortae sunt, quae nichil ueritatis studio fallendi occultauerunt, nichil falsitatis praetulerunt? Quod si quilibet hoc patris nostri auribus insusurrauit, tunc ei dignum erat credere, quando eo praesente qui scripsit, falsi eum aliquid conscripsisse potuerat comprobare. Ante autem de indiscussis sententiam ferre, quid est aliud quam solo arbitrio absentem dampnare? Non se putabant nostri tale apud dominum suum meritum reposuisse, pro cuius obaedientia et seruitio dicuntur se sua que pene omnia expendisse. Sed ne iactare propria uidear, ista interim conscientiae ipsius dimitto pro uniuersis quae numerare possem deprecans, ut aecclesia sibi a deo commissa, suo tempore etsi non augmenta, saltem nulla quae non meruit sentiat detrimenta. Memor sit propriis se manibus illam aecclesiam consecrasse, quod eius praedecessores nonnullos ualde certum est praeoptasse. Quam si diminuerit, uidebitur destruxisse, quod uisus fuerat construxisse. Insultabunt quod iam ex parte coeperunt nobis inimici eius, quorum multitudo ubique etsi non aperte contradicit, tamen aperte odit, nec cessabunt dicere, quod solent dicendo frequentare: Ecce Cluniacenses habete papam uestrum, quem uobis spreto monacho uestro elegistis. Talem spem, talis digne sequitur merces. Sed quia karissime magni quam semper in uobis habui amoris fiducia me diffusius forte quam debui loqui compulit, rogo ne miremini, quoniam et magnum aecclesiae nostrae super hac re murmur, et lingua quae deerat mediatoris nuntii, me tanta imprimere cartis uerba coegit. Nunc igitur ea spe qua uobis post dominum papam uniuersa aecclesia dei et specialiter Cluniacensis innititur, laborate obsecro, ut in melius sententia commutetur, quia mirum sapientibus uideri non debet, si homini tantis totius mundi curis in diuersa distracto quilibet sua quaerens subripere potuit, sed ualde mirum uidebitur si postquam perniciosum cognouerit, tantus pastor ouibus non prouiderit. Quod si ad praesens aliud non placet, sicut cum litteris propriis rogaui, illius noui interdicti asperitatem usque ad proximum pascha differat, quia usque ad tempus illud mittere ad eum etiam antequam ista audirem nuntios idoneos proposueram. Sed tempus praefixum tam breue est, ut nisi cito cum indulgentia nuntius remittatur, Gigniacense monasterium in ipsa domini natiuitate, quod uix sine lacrimis dico, diuinis officiis careat, et corda fratrum nostrorum nunquam delendus seuae amaritudinis dolor inurat. Has familiares litteras illi tantum post uos rogo uideant, qui negotium nostrum non impedire, sed pro uiribus studeant adiuuare. 35. AD ABBATES CISTERSIENSIS ORDINIS Karissimis et uenerabilibus fratribus nostris, domino abbati Cisterciensi, Clareuallensi, Pontiniensi, et aliis in Christi nomine congregatis, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, Salutem et ueram in domino dilectionem. Quo affectu dilectissimi inter omnes religionis professores uniuersitatem uestram semper dilexerim, quo honore ueneratus sim, quibus quod non improperans dico beneficiis quosdam uestrum pro posse et tempore prosecutus sim, nouit testis et conscius meus in excelso, nouit et integra ubique terrarum posita nostrae aecclesiae congregatio, nouerunt etsi non omnes tamen multi uestrorum, quos aut per me ipsum agnoscere, aut quorum notitiam aliis mediantibus quolibet modo accipere praeualui. Causa uero huius meae erga uos dilectionis, non retributio percaepti uel spes percipiendi alicuius temporalis commodi fuit, sed ille totius negotii origo et materies extitit, quem quia in se non poteram, in uobis talibus officiis excolebam. Venerabar in uobis nouae institutionis feruorem, laboris instantiam, uictus parsimoniam, uestitus uilitatem, et alia innumera, monastici propositi sonantia humilitatem. Amplectebar totius animi brachiis sanctorum exercitia operum et bonum nominis uestri odorem inhians hauriebam, nec aliquem sinistra de uobis interpretantem pacatus audire ualebam. Non eram contentus ista solus de uobis sentire, sed uester praedicator effectus, nostris et alienis conuersationis uestrae praeconia praedicabam et priuatim ac publice multis laudibus quae uestra sunt efferens, etiam auersos ad uestrum amorem multorum animos conuertebam. Et quia per gratiam dei cum inuidia tabescente iter non habui, dederat ipse efficaciam sermonibus meis, et fratrum nostrorum corda ille qui facit utraque unum, ita unitate spiritus sui uobis unierat, ut sicut fide sic et caritate iam non duae sed una congregatio credi posset. Instabam ego augendo et confirmando amori, ut salus quae sine caritate seruari non potest illesa maneret, et signum discipulatus Christi in nostris appareret, quo suos discipulos ab alienis distinguendos docuit dicens: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem. Gaudebat ut credo de concordia nostra ordo caelestis, et aeuangelistae pacis spiritus, hominibus bonae uoluntatis collaetabantur. Sed non tulit inuidus hostis aliorum se diutius felicitate torqueri, et inimicus homo semini diuino nocturnum superseminauit zizania. Iecit inter nos pomum discordiae, ut recedente una et sola caritate, uniuersa uirtutum genera minore labore ualeat effugare, et praeciso bonorum omnium capite, membra simul omnia cogantur interire. Sic plane, sic fecit, quando ne a uestris decimae Cluniacensibus fratribus uel aliis redderentur, et hoc apostolico priuilegio firmaretur, nescio quibus quia scio non omnibus persuasit. Quis enim credat hoc uobis omnibus persuasum? Quis inquam credat semel mundo mortuos, ei iterum uiuere uelle? Quis credat sanctum collegium uestrum luxus et saeculi delicias pro Christo spreuisse, et nunc pro egestate sordibus et miseriis litigare? Sed non debent, aiunt quidam ex uestris, laborum nostrorum decimas alieni accipere. Parco longissimis et ex diuinis auctoritatibus congestis responsionibus, quae epistolari breuitate facile comprehendi non possunt. Hoc tantum infero, antiquis modernos, patribus filios, iustitiae ordine subdi, et quod aecclesiam constat salua fide et caritate hactenus tenuisse, periculosum si mutetur existere. Patrum temporibus decimas non tantum laici, sed aecclesiae aecclesiis, monasteria monasteriis, et de rusticorum operibus et de propriis laboribus persoluerunt. Si igitur horum metas excaeditis quid nisi maledicis detrahendi occasionem datis? Sed de lucro res agitur. Quod certe quod lucrum putatur, ubi et fama leditur, et caritas periclitatur? Nam ut quod uerum est fratribus et amicis fatear, hoc uno uerbo uelut uno iaculo amicorum pariter et aemulorum pectora terebrastis, et episcopos, clericos, abbates, monachos, ipsos etiam ad quos peruenire potuit laicos, aduersum uos unanimiter concitastis. Nec potuit Sathanas nequitiae suae utilius inuenire consilium, quam ut eos quos mundus admirabatur, ne admirans imitaretur, nota cupiditatis inureret, et alios lesionis suae dolore stimulatos, ab eorum amore reuocaret. Sed angit nos, inquiunt aliqui uestrorum, paupertas. Et ubi est quod dominus ait, ue illi per quem scandalum uenit? Et iterum: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et dimergatur in profundum maris. Vbi est quod ait apostolus, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? Nonne et haec uox uestra esse deberet, non manducabo ex decimis his in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? Et apostolus quidem ne ydolotita manducasse putaretur, haec dicebat. At uos quid dicetis, quos ut saluo fraterno amore loquar illicita comedere non fert dubietatis opinio sed iudicii certitudo? Sed forte dicitis hanc scandalorum sententiam nostros magis arguere, qui quod eis superfluit, nolunt pauperioribus erogare. Concedo quod ditiorum copia, aliorum debet inopiam subleuare. Sed quis nostrum uel uestrum ditior an pauperior sit, nec tempus est quaerendi, nec facultas differendi. Hoc tantum interrogo. Si ditior non uult pauperiori propria tribuere, pauperior debet ditiori sua auferre? Quis magis uidetur iniustus, diues parcus, an pauper uiolentus? Quis maiore dignus est supplicio, retentor propriorum an raptor alienorum? Sed haec ego dilectissimi non amaro animo dico, sed sicut fratres meos carissimos moneo. Nec tantum ad haec scribenda me coegerunt lucra decimarum quam dampna animarum. Quae enim uobis uel nostris ultra spes in laboribus, quae in ieiuniis, quae in uigiliis, quae in castitate, quae in elemosinis, quae in aliis sacrorum operum exercitiis, remota ut supra dixi caritate esse poterit? Quid memorem apostolica uerba, quae semper mente tenetis? Quid replicem, quae assidue ruminatis? Nostis quid apostolus de linguis hominum et angelorum, quid de facultatibus erogatis in pauperes, quid de tradendo corpore ita ut ardeat, quid ipse dominus de munere ad altare oblato dicat. Haec ideo breuissime tango, ut cum ista quae digniora sunt absque caritate nichil esse probantur, reliqua omnia quae inferiora sunt, nichil penitus sine illa ualere monstrentur. Et ne diu longioribus epistolis aures sanctitatis uestrae detineam, legatione functus gregis mei, oro pariter et consulo, oro ut supplex, consulo ut amicus, ut in causa ista quae nunc agitur decimarum, uobis pariter et nobis consulatis, uobis ne infamiam, nobis ne uiolentiam inferatis, et ne nobis simul ac uobis caritatem Christianarum animarum unicum remedium auferatis. Nichil sacer conuentus uester poterit consultius inuenire, quam si caritatem quae deus est, inter nos non permittat interire. 36. AD EOSDEM Karissimis et uenerabilibus fratribus in Christi nomine apud Cistercium congregatis, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem ob quam conuenerunt aeternam. Relatum michi est a pluribus, quod litterae quas praeterito anno caritati uestrae mea humilitas destinauit, quosdam uestrorum leserint, et a stabilitate non iam nouiciae sed antiquae dilectionis, eorum animos paulo commouerint. Quae postquam didici, ferre non ualui, ut tanta tamdiu inter nos habita caritatis dulcedo, quibuslibet occasionibus uel in modico amarescat. Vnde iterato praesentem epistolam mitto, ut si ita est ut audiui, lesioni quam prima intulit sequens medeatur, et glutino sancti spiritus diuersa coniungente, quantalibet nostrarum scissura mentium uniatur. Viderint primae illius epistolae lectores quo eam spiritu legerint quo sensum eius interpretati sint, noui ego me quod tamen sine fastu aliquo dictum accipite, non superbiae sed humilitatis, non discordiae sed pacis in dictando spiritum habuisse, et teste eo quem fallere non possum, caritati quam in cordibus nostrorum decimarum illarum occasione periclitari uidebam, eo modo prouidere uoluisse. Et quia ue peccatori dicitur, terram ingredienti duabus uiis, nolui iuxta prophetam in corde et corde loqui, nec coram amicis inter quos omnia nuda esse debent, duplicitatis uelamine cor uelare, ut dum nodum sine tegmine sapientia uestra uideret, communi congregatorum consilio ad dissoluendum efficacius laboraret. Haec tota fuit causa scribendi, quae si tunc ignota aliquos scandalizare potuit, nunc saltem me manifestante retecta, opto et precor, ut fratribus carissimis ad plenum satisfacere possit. Quiesco enim et quiescam in uobis, delector et delectabor in uobis, etiam lesus non discedam a uobis. Quod tamen tantopere cupio seruare uobis, seruate nichilominus et nostris et nobis. LIBER 2 1. ADVERSVS QVENDAM FVRIOSVM APOLLINARISTAM HERETICVM Petrus humilis Cluniacensium abbas, nec nominandae feci heresum. Licet bestialis insipientia profunda stultitia et omnimoda ineruditio tua, erraticos sensus tuos contempnere, nec saltem uili responsione dignos esse persuadeant, sunt tamen duo, quae ad tibi respondendum, animum erga te nausiantem instigant. Vnum, quo gregis mei infirma curare, confracta solidare, perdita requirere, debilia confortare praecipior; alterum, quo consociatas tibi simplices ouiculas, diutina cohabitatione tabe tua infectas esse formido, non quo talis sis cui fidem accomodare aliquis aut possit, aut debeat, sed quia tuo illo insulso et ridiculoso aeloquio sicut nullum attrahi potuisse confido, sic forte incautis aliquibus te materiam illicita cogitandi talibus neniis dedisse non nego. Vnde uel te si legere uolueris et intelligere ualueris, scriptura haec breuis, ad salutem a qua excidisti reuocare poterit, uel ab aliis concaeptam forsitan scandalorum materiam amputabit. Vetustissima haec tua heresis est, et ab Apollinari quodam erroneo antiquitus adinuenta. Quae mox ut spirare uisa est, patrum est ualidis rationibus et innumeris auctoritatibus suffocata. Quas quia nec ad manum habere, nec forte intelligere bruto pectore posses, hunc tibi breuem satis que ut aestimo cuilibet clarum confeci tractatum, ut aut meo si fieri potest labore a tam scelesta opinione resipiscas, aut si in reprobum sensum datus es, absque meo discrimine pereas. Et ne ultra rem differam, uelut scarabeus de ueteri putredine creatus musitas, et stridore dissono aures fratrum exasperas, dicens saluatorem nostrum humanam non habuisse animam, cum in eo carnis humanae non neges naturam. Monstruosum quidem hoc tempore de fide disputare, quando iam princeps mundi de mundo eiectus est, quando iam dominatur Christus a mari usque ad mare, quando iam omnes docibiles dei facti sunt, postquam secundum Ysaiam, repleta est terra scientia domini, sicut aquae maris operientis, postquam Sathanas diuturno tempore paganis impugnantibus, hereticis disputantibus fidem Christi persequens, ita pharetram nequitiae suae exhausit, ut nulla qua eam ledere possit ei iam sagitta supersit. Ita eius omnibus retecta est fraus, sic maligni spiritus dolus ad lucem sancto spiritu prodente perductus, ut simplices qui que dolosissimo illi quasi aui illudant, et ille fortissimus iam nec dignus a uiris superari, iuxta beati Iob uerba ancillis dei ligatus et subditus ingemiscat. Quod si ille te aut seruum dei aut ancillam talia suggerens inuenisset, sicut ab aliis sic a te labore uictus facili recessisset. Sed quia te neutrum hoc est nec uirum nec feminam repperit, ut iumentum uilissimum incustoditas mentis tuae fores effringens, a stabulo Samaritani fur nocturnus abegit, et per uallium concaua, per montium aspera cursitare uiolenter coegit. Ea de causa dum te ad gregem a quo aberrasti reducere satago, praesumptuosus forsitan fio, dum eam fidem quae super Christum dei uiui filium fundata, prophetarum uocibus praedicta apostolorum ministerio tradita, martyrum sanguine consecrata, gentium plenitudine, angelorum congratulatione est celebrata, meis uelut rudem firmare rationibus quaero. Sed excusabit ut credo temeritatem meam caritas, quam si de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedit, nulla poterit temerare iniquitas. Audi ergo iam etsi homo es, humanos saltem indue animos, ut si ea quae dei sunt non potes, uel ea quae tua id est hominis sunt aduertas. Hominem te esse, ut credo agnoscis, ex quibus substantiis constes intelligis. Dei filium ad terras descendisse de caelis et hominem assumpsisse, nec ipse diffiteris. Hominem inquam eum ad saluandum hominem factum, ut et nos te credere dicis. Cum haec ita sint, tua te credulitate conuenio. Hominem dei filius assumens, totum an dimidium assumpsit? Respondes, dimidium. Rursum interrogo. Hominem dei filius saluans, totum an dimidium saluauit? Respondes, totum. Vide iam saltem bouinis oculis, in quod te barathrum nefanda professio proiecit. Dicis filium dei hominem dimidium hoc est solam carnem absque rationali anima induisse, totum uero hominem hoc est simul animam et carnem saluasse. Et quae ratio, ut interim auctoritates scripturarum taceam, o hominum stolidissime quae inquam ratio patitur, ut quod non assumpsit saluator saluauerit, cum tota ratio saluationis fuerit ueritas assumptionis? Nam nichil humanitatis diuinitas assumpsit, nisi quod saluare disposuit, nec rursum aliquid saluare disposuit nisi quod assumpsit. Paria sunt haec duo, nec ab alterutrum seiungi possunt, dum nec natura saluatur nisi quae suscipitur, nec econuerso suscipitur, nisi quae saluatur. Vnde tuam satis mirari non possum insaniam, et animum altissima stoliditate sepultum, qui cum corpus et animam humanam a Christo saluanda fatearis, solam eum carnem suscaepisse contendis. Elige tibi horum alterum quod uolueris, quia quicquid elegeris, pari a me laqueo constringeris, quoniam quicquid hominis a deo est suscaeptum, totum necesse est esse saluatum, uel quicquid saluatum totum necessario oportet fuisse suscaeptum. Sed scio quia hoc ultimum eligis, ut non omnia quidem hominis suscaepta, sed omnia dicis esse saluata. Si ergo secundum te omnia saluata sunt, secundum me omnia suscaepta sunt. Nam si nichil saluatum est, nichil suscaeptum est. Si aliquid saluatum est, aliquid suscaeptum est. Si totum saluatum est, totum suscaeptum est. Sed te etiam ut dixi concedente, totum saluatum est. Igitur uelis nolis inuincibili ratione cogente, totum suscaeptum est. Quod si totum suscaeptum est, anima dignior pars hominis exclusa non est. Dignior inquam carne anima est. Sine qua quid aliud caro, quam truncus inutilis est? Et ut melius intelligas quam peruerse desipias, scrutare quid carni, quid animae creator utriusque indiderit, et tunc forsitan quod uolo suggerere apparebit. Distinguens quippe auctor naturae rerum uisibilium et inuisibilium partes, multiplicem rerum creatarum infinitatem sub speciebus tantum quatuor coartauit, ut quibusdam essentiam, aliis uitam, melioribus sensum, optimis largiretur rationem. Quae tria sequentia et potiora animae, primum solum et uilius carni humanae concessit. Fecit ut anima esset uitalis, sensibilis, rationalis, cum nichil carni preter luteam originem, et membrorum corporalium congruentem armoniam tribuerit. Cum que eius materiam sumens, hominem in principio sic orsus esset, nichil que humana caro, nisi ociosam essentiam retineret, inspirauit in faciem eius spiraculum uitae, et factus est homo in animam uiuentem. Quo facto, collatum est carni ab aliena quod ex propria substantia non habebat, ut uiuere, sentire, atque uti ratione ad omnia posset, sine qua non solum ista non habere, sed nec etiam illam suam uilem diu integram conseruare materiam ualuisset. Nam quid carnalis remota spirituali substantia ualeat, ipsa humana caro spiritu absente declarat. De quo si non meis rationibus, tuis saltem ut puto optutibus credes. Quomodo ergo fieri potest, ut ad saluandum totum hominem deus hominem assumens, partem quae minima est hominis assumpserit, et eam quae excellentissime maior est dereliquerit? Quo certe ordine fieri potuit, ut summa contempnerentur infima susciperentur? Qua ratione fieri potuit, ut natura quae per se nec ratione intelligere, nec sensu sentire, nec qualibet uita uiuere potest, summae illius maiestatis capax esse ualuerit, cum constet, quod nulla creatura creatoris suscaeptibilis esse possit, nisi eum et intellectu agnoscere, et amore diligere, et spontaneo ualeat obsequio uenerari? Et cum secundum scripturam, non corpus sed anima iusti sedes sapientiae esse dicatur, nec nisi per imaginem suam quae non in corpore sed in anima humana est, deus in sanctis hominibus sedere, ambulare, inhabitare gratia mediante dicatur, quid de homine illo sentiendum est, quem non ut alios sanctos sola gratia repleuit, sed in quem secundum Ihronimum tota diuinitatis unda se contulit, et in quo secundum apostolum, omnis plenitudo diuinitatis inhabitat, et ipse personaliter totus deus totum hominem de massa hominis assumptum replet? Nunquid ita apud rationale animal ratio sopitur, ut gratiam dei non nisi rationali anima mediante hominibus credat infundi, ipsum autem deum remota anima brutae carni in sempiternum personaliter fateatur uniri? Sed quid ego ad ea quae forte non intelligis declaranda laboro? Attende ipsum hominem quem confiteris, et ex uerbis tuis te condempnari agnosces. Hominem certe saluatorem esse fateris. Quod si hominem fateris, cur hominem negas? Cur in eodem uerbo tibi te contrarium non aduertis? Hominem enim ut dixi fateris, et hominem negas. Negas plane hominem, dum animam negas. Quando namque stulte, ut aliquid secundum te dicam, hominem sine anima uidisti? Aut igitur ostende michi sine anima hominem, aut si Christum dicis hominem ex carne et anima eum fatere hominem. Nisi enim aequiuoce dicatur, quando solum nomen commune est, ut cum dicitur aut pictus aut sculptus, aut synedochice ut exanimis homo, nulla ratione uocare poteris hominem, quem anima subtracta facis semihominem. Vide ergo quam apostatico spiritui te hucusque deludendum praebueris, quantis que te nesciens diabolicae impietatis laqueis implicaueris, ut eam in Christo neges substantiam, qua remota non pars tantum fidei adimatur, sed tota simul humanae restaurationis ueritas perimatur. Si enim Christus animam humanam non habuit, aut beluinam habuit, aut ipsa diuinitas quod te sentire persensi, uitalis et sensibilis spiritus officia expleuit. Quod utrumque ita consimili absurditate horrescit, ut qui alterutrum de Christo senserit, Christianus iam esse non possit. Nam si eum beluinam habuisse animam dixero, beluam quantum ad animam fuisse fatebor. Beluam uero Christum dicere, quis uel infidelium auditus poterit tolerare? Hoc concesso, et belua Christus erit, et sicut belua humana ratione carebit. Quod si humana ratione caruerit, quis nostrae fidei ueritatem, quis salutis humanae spem, quis caelestium litterarum auctoritatem defensabit? Ait enim aeuangelium: Ihsus proficiebat sapientia, aetate, et gratia apud deum et homines. Ait item: Ihsus autem plenus spiritu sancto, regressus est a Iordane. Et propheta: Requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris domini. Et alius: Vnxit te deus deus tuus oleo laetitiae, prae consortibus tuis. Idem et Petrus apostolus: Quem unxit inquit deus spiritu sancto et uirtute. Et aetatis quidem incrementis naturae ordine paulatim corpus animatum et sensibile augeri, anima quoque bruta quoniam uitalis et sensibilis est, ipsorum mutorum animalium corporibus confert. Quae si et in Christo fuit, idem carni eius praestare potuit. Sed nunquid sapientia et gratia apud deum et homines proficere potuit? Nunquid spiritu sancto plena ab Iordane reuersa est? Nunquid spiritum sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris domini super bestialem animam requieuisse, et eam tantis gratiae donis repleuisse fatebimur? Nunquid iuxta prophetam, unctam oleo laetitiae, hoc est secundum apostolum, spiritu sancto et uirtute, prae consortibus, id est prae cunctis electis hominibus dicemus? Oportet sane ista quae dixi, et innumera alia quae pretermisi, aut carni aut animae, aut deitati saluatoris tribuere. Nam nichil in Christo preter haec tria fuisse quisquam hereticorum ausus est uel potuit commentari. Sed carni soli ista dare quis poterit, quae non dico sanctum spiritum sed nec aerium spiritum ut supra dictum est per se suscipere idonea est? Quis uero deitati profectum sapientiae et gratiae seu aliarum uirtutum augmentum tribuet, quae nec detrimentis minui, uel quibuslibet incrementis potest augeri, nisi qui in caelum os suum ponens, impie in deum blasphemus est? His duabus substantiis exclusis, remanet de qua agebam bestialis anima. Hanc autem quis non uideat charismata ista non potuisse percipere, quam certum est omni ratione carere? Nam quae temporalium causas rerum non potest discernere, multo magis aeternarum et diuinarum impos et incapax probatur existere. Quod si nec caro sola, nec bestialis anima, nec deitatis substantia, dona illa spiritus in se suscipere natura contradicente potuit, consequens et necessarium est, ut ea rationalis anima carni coniuncta suscaeperit. Iam anima beluina a saluatore explosa, restat ut diuisionis supra factae reliquam partem prosequar. Et ne exciderit, ipsam diuisionem quam saecularis disciplina disiunctam uocat, replico. Dixi: Si Christus animam humanam non habuit, aut beluinam habuit, aut ipsa diuinitas uitalis et sensibilis spiritus officia expleuit. Sed quia beluinam non habuit, ut puto probatum est. Iam quod deitas animae officia non expleuerit, probandum est. Nam si deitas animae officia in Christi corpore expleuit, uitale et sensibile corpus effecit, hoc est uiuere et sentire caro Christi a deitate percepit. Vt enim uiuat et sentiat, confert ut sepe dictum est omnis anima corpori. Dedit igitur uice animae ut uiueret et sentiret deitas corpori Christi. Quae si ita se habent, cum anima per corpus, et corpus ex anima sentiat et patiatur, iam quicquid caro Christi passa est, oportet et deitatem simul passam fuisse. Iam quam late pateat campus blasphemiae, quilibet etiam me tacente aduertere potest. Quia enim ut dictum est quicquid sentit caro uel patitur, anima per eam sentit uel patitur, necesse est ut deitas quae uicem animae tenere dicitur, per carnem sentiat et patiatur. Patietur igitur deitas merores infantiae, labores pueritiae, esuriet panis, sitiet fons, fatigabitur uirtus, laborabit requies, tristabitur gaudium, et ad ultimum tormentis dirissimis impassibilis torquebitur, aeternus deficiet, uita morietur. Et haec omnia quidem deum, sed per hominem passum, catholici confitemur. Aliud est enim ex adiunctione unius personae deum in homine humana passum dicere, aliud in natura impassibili aliquid doloris aut iniuriae pati potuisse. Quod ille asstruit, qui deum pro anima in humano corpore extitisse dicit. Et quoniam apertis immorandum non est, compendio res terminanda est. Aut enim in carne assumpti hominis deus pro anima fuit, et idcirco passionibus humanis succubuit, aut si hoc sentire impium et detestabile est, eam caro Christi animam quae absque deitatis iniuria humana passa sit habuisse credenda est. Et quia bestialem non habuisse probatum est, non nisi rationalem habuisse confitendum est. His de rationali saluatoris anima rationibus praemissis, quae aut mentibus ut credo rationabilibus satisfacere, aut bestiales animos caeteris ostentui facere ualeant, iam ea quae in diuinis dogmatibus principalem optinet locum scripturarum auctoritas proferatur, ut gemino rationis scilicet et auctoritatis remedio, uel si infidelis fuerit rationi necessario caedat, uel si fidelis, sacris auctoritatibus adquiescat. Mirum sane unde surda heresis aliquando emergere potuit, cum sicut carnem sic et animam saluatoris, prophetica, aeuangelica, apostolica que uox ita pari et pene continuo clamore loquatur, ut uel aures non habere, uel eas more uenenatae aspidis opturasse eam non exaudiens uideatur. Nonne Dauid in ipsius Christi persona loquens ait, non derelinques animam meam in inferno, et, erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam, quae uerba sunt de eius passione, et, anima mea illi uiuet, quod est de resurrectione, et, in manus tuas commendo spiritum meum, qui utique spiritus in homine non nisi anima est, et Ysaias, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et Ihremias, foderunt fouea animae meae? Nonne in aeuangelio mentionem animae suae pene semper assiduat, dicens, potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam, et, nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et iterum sumo eam, et, nunc anima mea turbata est, et, tristis est anima mea usque ad mortem, et, maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, et, animam meam pono pro ouibus meis? Et cuius memoria uniuersa enumeret? Sufficiunt haec et superabundant, ut et animam Christum habuisse, et eam rationalem fuisse, caecis quoque palpantibus demonstretur. Et ut ea quae principalia hoc est aeuangelica sunt magis assumam, quando turbatam et tristatam animam suam saluator dicit, deitatem in quam turbationis uel tristitiae accidentia cadere non possunt, pro anima fuisse negat, quando potestatem se habere ponendi animam suam et sumendi dicit, irrationalem nullo modo existere potuisse declarat. Irrationalem quippe animam moriendo ponere bruta animalia possunt, resumere uero eam quoniam post corpus nulla eius substantia est, omnino non possunt. Spiritus enim post carnem deficiens, non habet iam ad carnem reditum, quia communem moriens habuit cum carne defectum. Proprium est igitur irrationalium spirituum nunquam extra proprium corpus subsistere, sicut rationalium nec post corpus unquam deficere. Quaedam namque imago uel similitudo deitatis rationali substantiae a creatore indita est, quam uel beatam uel miseram, semper tamen necesse est esse aeternam. Quae quia in bestiali spiritu non est, cum suo corpore pariter eam interire necesse est. Vnde anima a bono pastore pro ouibus in mortem posita resumi non posset, si post mortem non extitisset, nec post mortem subsistere potuisset, si rationalis ut hominum non fuisset. Quid uero aliud et illa uox crucifixi domini, quam praemissam in psalmo supra posui, quid plane indicat cum ait, pater in manus tuas commendo spiritum meum? Nunquid non paucis uerbis uniuersas talium errorum opiniones uno uelut impulsu praecipitat, uno que gladii ictu ceruicem erectam in communem perniciem secat? Neque enim in manus patris commendauit spiritum, qui nichil post mortem existeret, nec deitatem commisit, quae nil minus, nil maius recipiens, par que per omnia patri, commendatione non indiget. Qua spirituum hoc est bestialis et diuini opinione seposita, restat ut spiritum uidelicet animam rationalem in manus patris commendasse, et eum iuxta aeuangelium inclinato capite tradidisse credatur. Sed etsi ad apostolicum symbolum sermo recurrat, omnis Christiana lingua dominum Ihsum Christum mortuum et sepultum, et ad inferna descendisse fatetur. Qui quoniam in carne non descenderit, triduana corporis indicat sepultura. Nec quia in sola diuinitatis natura, inuicta ratio manifestat Prudentia quippe non potentia percussisse superbum scribitur, quem sola potentia percussisset, si dampnatum archangelum percussurus, in sola deitate ad inferos descendisset. Oportebat autem, et hoc aeternum consilium exigebat, ut superbus mundi princeps a natura quam uicerat superandus, iactantiam dolosae suae uictoriae sepe uictus amitteret, et sicut de eo humana caro per Christum in terris triumphauerat, ita et apud inferos per ipsum humana anima triumpharet. 2. AD PETRVM LVGDVNENSEM ARCHIEPISCOPVM Venerabili et in Christi corporis membris plurimum praecellenti, domino Petro sanctae Lugdunensis aecclesiae archipresuli, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, spiritum consilii et fortitudinis. Ex quo uenerabilis et dilectissime michi excellentiam sublimitatis tuae mea humilitas agnoscere meruit, tenacissimo dilectionis glutino ut te non ignorare credo, mea anima tibi adhesit. Sicut uero ea quae neminem fallit conscientia michi attestatur, dilexi in te non antistitis dignitatem, non diuitis diuitias, non potentis potentiam, non eam quae te circumstare poterat quamlibet rerum temporalium affluentiam, non illa inquam omnia dilexi quae uidebantur esse circa te, sed ea tantum quae agnoueram, et quae sola diligenda erant in te. Dilexi certe in te erga diuina animi puritatem, erga humana morum honestatem, amorem uerae sapientiae, in episcopali fastigio sincerae mediocritatem uitae. Istis et consimilibus animi tui multis et magnis uirtutibus illectus, etiam cum longe positus esses te cum eram, neque a te saltem minimo temporis spacio diuelli poteram. At postquam de Viuariensium colle ad Lugdunensium montem te diuina dispositio transtulit, atque de sublimi sublimiorem fecit, coepisti quidem esse propinquior loco, sed utinam nequaquam disiunctior animo. Quod me dixisse minime miretur quam in te ueneror sapientia tua, quoniam non ex affectu conquerentis, sed ex cautela locutus sum praemonentis. Licet enim prudentiam tuam non facile quibuslibet susurrationibus moueri nouerim, neque te harundinea mobilitate circumferri sciam, tamen quia scriptum est, corrumpunt mores bonos colloquia mala, et uersu qui iam in prouerbium uersus est, dicitur, unda cauat lapidem non ui sed sepe cadendo, praecauendum tibi arbitror, ne labiis iniquis et linguae dolosae insibilationibus quibus frequenter inquietaris, aurem non dico corporis quod aliquando non agere non potes, sed aurem cordis quod semper potes inconsiderate accommodes. Fraudulento quippe obsequio sepe tales corda dominorum sollicitando circumueniunt, et consulentis specie deterius inimicis famulando inimicantur. Deterius plane inimicis, quia ut optime nouit sapientia tua, multo facilius externus quam internus, multo leuius remotus quam admotus, longe promptius atrox quam blandus hostis uitatur. Illius namque tanto minus potest nocere crudelitas, quanto minus ei prebetur credulitas. At istius tanto magis nocet tecta seuitia, quanto maior seuiendi sub amoris uelamine ei datur licentia. Hoc ideo dicere uolui, ut carissimi mei erga mutui amoris custodiam fieret sollertior diligentia, nec eam a proposito suo reuocare posset cuiuslibet detractoris inuidentia. Si enim uerum est quod apostolus ait, caritas nunquam excidit, et illud quod in cantico canticorum legitur, aquae multae non poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam, et inter nos hanc hucusque constat caritatem fuisse, certum est quia nec excidendo lapsum incurrere poterit, nec multitudine aquarum hoc est hominum mala immurmurantium flamma eius extingui, nec instantia quorumlibet uelut forti fluminis uiolentia obrui. Apertius autem exponere, quid suspicando ista praemittere uoluerim, nulla me ratio cogit, quia et tui ingenii suptilitas hoc facile aduertere potest, et me eorum qui inde notatio scandalizari possent, pudori uel irae consulere oportet. Sufficit hoc nosse, me istis omnibus ad hoc unum tendere, ut caritate illa quae diuersa coniungit, ita quod iam esse coepimus uniti permaneamus, ut nec diuersitas locorum, nec scissurae cordium, nec diuisiones linguarum, nec uarii euentus rerum, unitatem nostram qua uere in deo unimur diuidere ualeat, aut mundi mobilis et transituri instabilitas, a sui eam stabilitate ac firmitate conuellere. Ad hoc sane unum et solum singulariter ac praecipue hanc inter nos caritatis unitatem firmari concupisco, ut eius utilitatem non solum ad salutem nostram, sed etiam ad multorum aliorum referre studeamus. Nam si ut eam nomino hoc uere illa uirtus est, quae caritas dicitur, non tam suae quam aliorum saluti inuigilare, et pro ea omnimodis laborare debet, quia ut omnibus notum est de ea ab apostolo dicitur: Caritas non quaerit quae sua sunt. Quod cum omnibus immineat, ut debitores mandati quo eis praecipitur, diliges proximum tuum sicut te ipsum, omnibus aeque ut sibi consulere debeant, maxime hoc eis incumbit, quibus specialiter aliorum cura commissa est, quibus quasi pro ouium, filiorum, ciuium custodia, pastoris, patris, speculatoris nomen impositum est. Inter quos sancta paternitas tua non minimum immo magnum et praecipuum dei dispositione optinet locum, ita ut in omnibus Christiani populi spiritualibus principibus, nullum omnino habeat maiorem, nisi sanctae et summae sedis apostolicae presulem. Magna inquam et uere praecelsa, tota que caelestis est dignitas episcopalis officii, nec minus magna et uere timenda, tota que terribilis formido episcopalis periculi. Tibi enim ut bene recolit pastoralis sollicitudo tua, per Ihzechielem a domino dicitur: Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel. Item: Si non adnuntiaueris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram. Et rursum: Si speculator uiderit gladium uenientem, et non clamauerit, et uenerit gladius, et tulerit aliquem, sanguinem eius de manu speculatoris requiram. Et per Ihremiam: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices et plantes. Possem similibus testimoniis infinitum opus contexere, sed quia sapienti et cuncta huiusmodi cognoscenti loquor, oportuit de multis pauca proponere. Sed quorsum haec omnia? Vt excitetur pastoralis sollicitudo tua, ad subueniendum aecclesiae dei sub tua cura laboranti, maxime hoc tempore, quando instant tempora periculosa ante ab apostolo praedicta, quando omnes quae sua sunt quaerunt non quae Ihesu Christi, quando inter multos mercennarios uix aliquis pastor inuenitur, quando salute gregis contempta, absque labore pastorali pastoralibus mercedibus inhiant, quibus deus exprobrat per prophetam: Lac comedebatis et lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis. Et item: Ve pastoribus, qui pascebant semetipsos. Et rursum: Ecce ego super pastores, et liberabo gregem meum, ne sit eis in direptionem, et non pascant ultra pastores semetipsos. Vere mercennarii non pastores, qui de mercedibus gregis impinguati et ornati incedentes, gloriosi et sublimes apparentes, salutari, honorari, et ab hominibus uocari rabi gaudentes, secundum domini sermonem primos recubitus in caenis, et primas cathedras in synagogis amantes, uident lupum in ouium interitum uenientem et fugiunt, cernunt pestilentiosi aeris corruptione infectas oues deperire, nec succurrunt, mutua tabe consumi et tacent, diuersis mortium generibus interire, et rident. Sed quia non est propositi operis aut officii mei, contra tales nunc agere, reprimendus est sermo, et te cum potius quod coeperam peragendum. Ad hoc enim te credo tali tempore in sublimi aecclesiae specula a deo constitutum, ut aliis tacentibus tu pene solus quae dei sunt mundo inclames, ad hoc inter duces spiritualis praelii constitutum, ut aliis fugientibus, tu cum paucis hostem deuincas, ad hoc non tantum episcopi, sed primatis uel patriarchae nomine insignitum, ut non tantum populo te maiorem, sed etiam ipsorum principum te principem agnoscas, et uniuersis magis prodesse quam praeesse studeas Accingere igitur gladio super femur tuum potentissime; accendatur uelut ignis zelus tuus; recordare Phinees, Helye, et Ihesu Christi, quorum unus luxuriantes gladio peremit, alius superbos caelesti igne exussit, tertius auaros flagello de templo eiecit. Haec sunt certe tria illa, quae Iohannes apostolus in epistola sua commemorat. Omne ait quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Quae licet secundum hanc apostolicam uocem totum mundum communi peste infecerint, in patriarchatu tamen tuo, maxime que in Prouincia siue in propria quod magis tibi timendum est diocesi, quasi specialem sibi sedem uisa sunt constituisse, atque innumerabiles laetali morbo occupasse. Sed quid ego de militibus, quid de popularibus referam, cum uideam clericos, et quod michi grauius est, nostri hoc est monastici ordinis uiros, propositi sui oblitos, etiam laicis inhiantius quae reliquisse uidebantur rursus appetere, a tabernaculo dei et a Moyse ductore, ad pharaonem et Aegyptum redisse, ea quae uomuerant, ut immundissimos canes auidissime resorbuisse, et qui ut aurum in domo dei fulgere debuerant, ut uile lutum se per omnes plateas omnium pedibus conculcandos prostrauisse? Nonne de talibus Ihremias lamentari cogitur et dicere, quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? Et item: Filii Syon incliti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in uasa testea opus manuum figuli? Hoc plane fere de uniuersis prouinciae tibi a deo commissae monachis ac monasteriis loquor, qui ut salua gratia bonorum qui inter eos commorantur dixerim, se dicunt monachos esse et non sunt, sed sunt synagoga Sathanae. Quid enim illi sibi de monacho preter nomen et habitum uendicant? Vbi enim in eis uel est, uel apparet monachi humilitas? Vbi caritas? Vbi illa quae beatos facit paupertas? Ideo autem dixi quae beatos facit, quia ea paupertate quae miseros facit, cum summopere ditescere cupiant magnopere laborant. Et iuste equidem. Sicut enim inquirentes dominum non deficiunt omni bono, ita relinquentes eum omni necesse est abundare malo. Dicunt huiusmodi homines se monachos hoc est singulares et unicos in mundo esse, cum turbis et tumultibus hominum corde et opere misceantur. Affirmant se apostolica hoc est communi uita degere, cum preter uictum atque uestitum cetera omnia eis communia sint. Sed magnum, si aecclesia, si refectorio, si dormitorio, communi utantur, ut non corda canentium, sed aecclesia una sit, non cibi comedentium sed refectorium commune sit, non uestes dormitorii sed dormitorium idem sit. Concedo et ego magnum hoc apud tales esse. Sed utinam uel hoc seruetur. Vtinam plane uel hoc conseruaretur, ut uel in eisdem omnes domibus habitarent, et non sibi ad conuiuandum siue ad commanendum aliorum et a suo ordine alienorum domos eligerent. Taceo quae secuntur, non tantum eis parcens quantum pudori meo, qui talia proferre erubesco, et sancti nostri ordinis nomini consulens. Qui quamuis nulla immundorum contagione maculetur, tamen a minus eruditis et talium infamia scandalizatis, nomen domini blasphematur. Vnde et de his scriptura loquitur: Ve his per quos nomen domini blasphematur. In quo namque non propter istos nomen domini blasphematur, qui in ypochrisi omnem sanctitatem mentiri uolentes, sed iam non ualentes, quia occulti esse non possunt, publici apostatae fiunt? Qui secundum figuram mulieris prostitutae diuaricant pedes suos omni transeunti, et peruersa obaedientia inclinant dorsum malignis spiritibus praecipientibus, incuruare ut transeamus. Fluxi, instabiles, praecipites, superbi, cupidi, auari, quorum professio praeuaricatio, quorum stabilitas peruagacitas, morum conuersio, est a deo auersio, quorum obaedientia contumacia, quorum claustrum totus orbis, quorum deus uenter, quorum abbas propria uoluntas, quorum iugum nullum, quorum mortificatio, est omnimoda carnis oblectatio. Hi loca deo sacrata male uiuendo temerant, domum orationis speluncam latronum faciunt, ibi perditis operibus diabolo non uitulos aut arietes, sed animas suas sacrificant, dicentes se nosse deum, factis autem negant. Isti sunt ligna infructuosa, inutiliter terram occupantia, digna succidi, digna comburi, pessimi coloni uineae, fructum in tempore suo reddere contempnentes, et hereditatem filii in iniustitia detinentes. Faciendum est eis, quod patremfamilias malis agricolis fecisse aeuangelium loquitur: Malos male perdet, et uineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. ' Ita a te qui huius patrisfamilias uices optines talibus faciendum est, ut si fructus iustitiae de domini uinea domino reddere noluerint, nequaquam eius hereditatem eos occupare patiaris. Haec enim mala ad cumulum perditionis in eis tantum inueterata obducto callo induruerunt, ut iam nec correptionis uerba audire, nec etiam quaelibet durissima disciplinae uerbera sentire possint. Squamae quippe sunt in corpore Leuiathan, de quibus dicitur: Vna uni coniungitur, et nec spiraculum quidem incedit per eas. Vna alteri adherebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Sed hanc diabolici corporis pessimam unitatem atque duritiam, durior uerbi dei gladius diuidere, acutior spiritualis pharetrae sagitta penetrare poterit. Cuius gladii memorat apostolus, et gladium spiritus quod est uerbum dei. Et de sagitta propheta: Posuit inquit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. Hanc sagittam uidelicet te uenerabilis atque amantissime pater, in pharetra consilii sui deus ab aeterno usque ad haec tempora abscondit, et nunc de arcu fortitudinis suae ad conterendos inimicos suos ut credimus emisit, et gladium hoc est uerbum suum in ore tuo posuit, quod secundum apostolum non est alligatum, et de quo dicitur, maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Hoc gladio iuxta psalmistam diuiduntur linguae impiorum, et iniquitates et contradictiones in ciuitate. Sanctifica ergo rursus manus tuas domino, quae semel sanctificatae sunt in sacerdotio, quia secundum beatum Gregorium, nullum gratius offertur deo sacrificium, quam zelus contra peccatum. Pudeat generositatem sanctae animae tuae prouinciam tibi commissam aecclesiastica dignitate omnibus Gallicanis aecclesiis superiorem, et religione esse inferiorem. Vt enim cernere datur, per totam occidentis plagam, et maxime intra hanc nostram Galliam, religiosa loca et quae nunquam fuerant frequentissime oriuntur, et quae inueterauerant renouantur. In Lugdunensi uero prouincia econtrario et noua fere nulla orta sunt, et uetera iam pene nulla sunt. Fuerit hoc tempori et strenuitati tuae a deo reseruatum, ut si noua condere non est facultas, saltem ad uetera renouanda, adsit totus nisus atque uoluntas. Habebis ad huius rei adiutorium totum quale esse potest posse meum, et illum qui tibi ad omnia sufficit deum. Sit tuum eius accaepta gratia incipere, erit illius opus, suum a te coeptum perficere. Licet igitur hoc opus ualde arduum esse non ignorem, de dei tamen gratia, et tua probitate confidens, hortor, supplico, moneo, et per omnipotentis Ihesu Christi misericordiam optestor, ut tam bonum, tam deo placens, tam salutiferum studium, nullae a corde tuo curae pellere ualeant, sed maneat in mente tua radix sanctae intentionis, quousque ad optabilem fructum gloriosae prodeat actionis. Nam nec michi desunt innumerabiles rerum temporalium sollicitudines, pro quibus tuam necessario ut moris est sollicitare possem beatitudinem. Sed non est michi nunc super auro et argento quaestio, non est super iniuriis, depraedationibus, exustionibus, et uariis ac multiplicibus rerum nostrarum dampnis, ad aures maiestatis tuae solita interpellatio. Illud unum, illud singulare, illud praecipuum, et sepe dicendum, sepe rogandum, oro, rogo, obsecro, ut huic diuinae rei cui nichil humanum non dico praeponi sed nec componi debet, cuncta subponas, et te ipsum etiam si necesse fuerit, ut bonus pastor pro tanta tantarum ouium salute impendas. Paratus sum et ego, ad quem non ex cura sed ex caritate hoc pertinet, nec meis nec michi pro hac dei causa parcere, nichil que in praesenti remunerationis sperans, non tantum mea, sed et me ipsum impendere. Haec certe tota et sola ad te scribendi causa fuit. Ceterum tibi uidendum ne frustra fuerit. Oro ergo in fine epistolae michi dulcissimam et totis uisceribus amplectendam dilectionem tuam, ut semotis aliquantulum occupationibus, amici litteris in hoc quoque pro te solliciti locum tribuas, et eis uel horam ad studiose legendum prouideas. Repende inquam hanc meo labori uicem, ut quod ego immodicis curarum distensionibus impedientibus uix potui scribere, tu inter tuos cotidianos tumultus studeas legere. Nec deterreat a lectione prolixitas, quam iusta ut ipse agnoscis peperit necessitas. 3. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo aecclesiae dei pastori et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, fidelem obaedientiam. Non satis uerbis aperire ualeo, quantum pro insito michi uestrae paternitatis amore, de resciendo statu uestro solliciter, quantum que a partibus uestris audire quod cor meum laetificet exoptem. Quid autem amplius cor meum laetificare poterit, quam si prospere, si pacifice, si triumphaliter uos degere audiero? Vt enim quod apud me sentio dicam, hoc in me desiderium ita omnibus aliis quae in corde humano esse possunt desideriis dominatur, ut excaepto illo quo caelestia desiderantur affectu, hic omnium ut dictum est desideriorum affectibus principetur. Nec mirum si sic ardenter finem laborum uestrorum exopto, cum propter hoc unum a principio apostolatus uestri nullum pro modulo meo subire laborem recusauerim, in nullo quod expediret, michi uel his quae commissa michi erant pepercerim, et quod forte maius his omnibus est, nunquam fidelior quod ipse melius noui, ut uere patri filius esse potuerim. Nam inter studia partium, inter diuisiones cordium, inter scismata tam nostrorum quam extraneorum seu prope seu longe constitutorum exerto semper gladio quantum personae aut officii mei qualitas patiebatur perstiti, nec illum unquam a sanguine carissimorum cum necesse fuit prohibui. Quoscumque michi et Cluniacensi aecclesiae qualibet amicitia iunctos, reges et principes, nobiles et ignobiles, magnos et pusillos agnoui, hos maiestatis uestrae pedibus subdere per me ipsum siue per alios, loquendo, scribendo, mandando, terrendo, mulcendo, pro posse non distuli. Sed quia non ad hoc coepi, ut opera mea si qua erga uos recta fuerunt iactem, compescendus est stilus, et hoc tantummodo dicendum, quoniam haec idcirco tetigi ut agnosceret sapientia uestra me iure pacem uestram desiderare, pro qua non parum contigit laborasse. Est et illud, quod non solum me, sed et omnes ad hoc optandum mouere debet, quod uniuersorum, et totius aecclesiae pax de pace uestra pendet, quae sicut generaliter paucis scismaticis excaeptis uos in summum pastorem assumpsit, ita sine uestra requie nunquam requiescere poterit. Cuius laboribus quos pro Christo et pro uobis sustinet, quod salua sublimitatis uestrae reuerentia dixerim, non parum gratiae debetis, quia sicut illa uobis filialem, ita uos ei paternum impendere decet amorem. Et sicut michi uidetur, omnes quidem praecaepto dominico sunt diligendi, sed iuxta quod uita uel actus eorum exigit, in amoris discretione aliis alii sunt praeferendi. Hoc ad quid inferam, attendat paululum uestra nobis super aurum et topazion cara paternitas. Nam inter illos quibus magis debitrix totius amoris et beneficii est caritas uestra, dominum Albanum episcopum hucusque existimauimus. Quid enim ille pro uobis fecerit, quid pertulerit, quid perdiderit, quam fidelis in regno aecclesiae cui praesidetis, ingrediens et egrediens ad imperium uestrum fuerit, supersedeo referre, cum et sapientiae uestrae hoc bene notum sit, et tam diutina infirmitas, immo ipsa mors a cuius ianuis uix tandem reductus est satis indicare possit. Quae omnia eum propter immensos labores, et assiduos per totum pene mundum procursus et excursus pertulisse ob uestra nisi fallor seruitia, omnibus manifestum est. Cum igitur se totum uobis impenderit, cum nota uniuersis religio eius, cum scientia eius, cum uirtus corporis eius ab exordio presulatus uestri non nisi uobis militauerit, et militando pene defecerit, non satis ego uester, ego ego inquam uester et qui me cum hoc nouerunt mirari sufficimus, quod non dicam maximum pro tam magnis seruitiis beneficium, sed nec modicum quando maxime postulauit, meruerit habere rescriptum. Tunc certe quod prorsus subdita et humili, et idcirco audaci mente dicimus, tunc plane omnino clausa sunt ei uiscera misericordiae, et responsionis uestrae, quando ipse uobis ut patri aperuit omnia intima conscientiae suae. Tunc uere exsiccata est fontis ubertas, quando magis exposcebat rigari terrae ariditas. Debuit ut michi uidetur plus amoris mereri nudata conscientia, non debuit propter ablatum cordis uelamen pristina imminui gratia. Vt enim quod iam uulgare factum est referam, si inter amicos omnia nuda, inter talem patrem et talem filium nulla secreta debuerunt esse uelata. Quae si ipse aliis non uobis soli reuelasset, patris forsitan commotio iusta fuisset. At cum non nisi illi cui nichil talium celare debuit cor suum denudauit, non iram sed gratiam ut uidetur ampliorem promereri debuit. Haec pater karissime me breuiter uobis scribere, filialis et idcirco fidelis compulit affectus, ne qui de uobis magis merentur, minus consequi uideantur, et ea de causa quamplures a uestro seruitio deterreantur. Consulo igitur si tamen consilium meum inter sapientiorum non tamen forte fideliorum consilia admittendum censetis, ut episcopum uestrum, collateralem uestrum, fidelissimum uestrum, quem multum exacerbare ex hoc nisi sapientia indignationem comprimeret potuistis, lenire quam cito remissis litteris studeatis. Recolite nullum unquam nimium amari potuisse; recolite nullum unquam plus iusto amicis abundasse; recolite quod ait Salomon: Amici sint tibi multi. Et ideo nunquam talibus uos satis abundare credatis, maxime hoc tempore, quando ut ipse cotidie experimini abundauit iniquitas, et refriguit caritas multorum. Parauerat ipse postquam conualuit suscaepto a uobis mandato redire ad uos, sed postquam de silentio illo uestro accaepit, ignorans quid illud portenderet, et ipse silere proposuit. Rumpatur ergo infructuosum quod nunquam fuisset silentium, et aut eum cum illo quem uos et eum decet honore ad uos redire facite, aut apud nos hoc est intra Gallias ad destruendos scismaticos, et causam uestram quae et dei est manutenendam, quod uobis et Romanae aecclesiae plus quam ad praesens propter festinantiam dicere possimus expedit, potestatiue quousque uobis illum reuocare placeat, remanere facite. Vtinam daretur auribus uestris ocium, quod quia ad praesens non habent, cogimur ori nostro etiam ualde necessariarum rerum imponere silentium. De hac igitur re et de pace uestra quam omnimodis desidero, et desideranter expecto, remandate quod est, ut aut si est gaudeam, aut si nondum plene est, qualiter adimpleatur, quicquid possum et etiam me ipsum impendam. Hoc insuper rogo, ut causa nostri Romanum morem de retinendis diu nuntiis infringatis, et quam cito cursorem nostrum cum rei postulatae certitudine ad nos remittatis. 4. AD GILONEM SCISMATICVM Petrus humilis Cluniacensium abbas, Giloni olim Tusculano episcopo. Multa quidem dilectioni uestrae loqui enormitas materiae imperat, sed stilum se diffundere uolentem, epistolarum et maxime modernarum modus ne etiam in necessariis diffluat coangustat. Qui si a propositis et necessario concaeptis non cohiberetur, non iam epistola sed liber conficeretur. Quis enim non uideat quanta sit loquendi materia immo lugendi, carissimum fratrem, et ut sic dicam uterinum, a uisceribus unicae matris non cum paruo eius dolore auulsum, sic lapideum permanere, ut nec suae separationis recordari, nec matris doloribus compati nec confratrum caritate reuocari, nec ad resipiscendum quibuslibet incantationibus uideatur animari? Tantum ne ualet peregrinae mulieris amor, ut meretricia oblectamenta sponsae castis amplexibus praeponantur? An tantipendendi sunt ciues Babilonicae confusionis, ut ciuibus pacificae Ihrusalem praeferantur? An calix aureus Babilonis quo potantur reges terrae, dulcior ad sorbendum uisus est, quam ille Christi de quo ipse ait, calix meus inebrians quam praeclarus est? Ad quid ista? Vt pace uestra loquar, quoniam tam praeclarum membrum aecclesiae dei, ad praesens ab ea separatum dolemus, quoniam tam dilectum fratrem a confratribus disiunctum lugemus, quoniam a Romana et catholica aecclesia episcopum, quoniam a Cluniacensi eius monachum desciuisse uidemus. Sed forte uos ad haec, nos errare, nos deuiare, nos decaeptos esse inclamabitis. Nos uero quid? Vt longa disputatio conquiescat, ut infinitarum argumentationum obiectio conticescat, ut ambitio, cupiditas, sacrilegium, symonia, periurium, uis armata, homicidia, quae pro parte non uestra sed papae uestri militant, ut haec inquam omnia et adhuc deteriora si qua esse possunt seponantur, hoc unum attendite, hoc inspicite, hoc considerate, ubi aecclesia esse existimanda sit, quae in omnibus mundi nationibus esse credenda est, in angulo urbis Romae, an in toto orbe, in particula Aquitaniae, an a mari usque ad mare, in paucissimis et pene nullis hominibus, an in omnibus quae sub caelo sunt gentibus. Aut enim nobis cum est aecclesia et ouile in quo sunt oues ueri pastoris, de quibus ipse, oues meae uocem meam audiunt, uestrum que ouile non oues sed hedos ad sinistram ponendos continet, super quibus uobis exprobrat aecclesia dicens, pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum, aut si uobis cum est, heu multum regnum Christi artatum est. Si inquam uobis cum est aecclesia, falsa est uox patris filio promittentis, dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Falsa est uox prophetae, dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Falsum est et illud quod ait: Omnes gentes quascumque fecisti uenient, et adorabunt coram te, et glorificabunt nomen tuum. Falsa certe ista omnia, si tam parua eius hereditas et possessio facta est, ut non nisi Petri Leonis turres et comitis Pictauensis paucas munitiunculas possideat. Si hoc uerum est, iam Christus quod assumpserat deponat, et qui possessione iam quolibet regulo inferior factus est regium quoque nomen amittat, nec eum quilibet uocare regem regum uel dominum dominantium audeat. Si hoc uerum est, iam Christus gratis mortuus est, qui tam paucissimos morte sua lucratus est. Hoc ideo dicendum putaui, ut agnoscat eruditio uestra periculosissime uos opinionem uestram totius mundi sententiae praeponere, magis que superbae obstinationi paucorum, quam deuotae unanimitati multorum adquiescere. Cum enim et canonica decreta hoc habeant, ut maiori et saniori parti in omni negotio caedendum sit, qui tantis numero, tantis scientia, tantis sanctitate non caedit, non sapientia sed insania agi credendus est. Plura hinc dici possent, sed sapienti quod uos et fuisse scimus et futurum esse confidimus, pauca sufficiunt. Reuocat igitur uos communis mater aecclesia, reuocat quodammodo affectuosius quae iterum uos Christo peperit Cluniacensis aecclesia, parata uos iterum piis ulnis excipere, parata dulcius quam fecerat fouere, parata omne pro uobis onus subire, parata uos rursum Christo, aecclesiae, ac domino papae restituere. 5. (See Migne; next two numbered 6) 5. RESCRIPTVM DOMINI PETRI AD THEODARDVM PRIOREM Venerabili atque intimo nobis domino Theodardo priori ac dilectissimo nobis conuentui de Caritate, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, totius salutis, gratiae et benedictionis plenitudinem. Legimus et relegimus intenti litteras uestras, quae tanto cor nostrum gaudio exhilarabant, quanto uos laetificatos sonabant. Cur enim non laetificaret nos uestra laetitia, quibus illud totum debemus quod possumus, cum et de illis quibus longe minus quam uobis debemus, nobis praecipiatur scilicet gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus? Nam ut uerbis apostolicis utar, quod est gaudium meum atque corona, nonne uos ante dominum? Quae licet meis erga uos, ut illius erga illos laboribus non debeatur, spem tamen quam non dat boni operis effectus, poterit forsitan sperare bonae uoluntatis affectus. Etsi enim multa non conferimus, siquid tamen in nobis multum dilectionis esse potest, multum diligimus. Adiuuat et accendit non mediocriter ignem huius amoris uestra caritas, quando quod proprie bonorum filiorum est, quod salua ea reuerentia quae pignoribus sanctorum debetur dixerim, patris etiam parua munuscula pro magnis ducitis, quando non datum sed dantis affectum consideratis, quando ex modica scintilla uos multum flammare monstratis. Conseruet in uobis et adaugeat hunc caritatis affectum uera caritas deus, quo ei et hic adhereatis per spem, et in aeterna uita coniungamini per speciem. Carissimum fratrem nostrum Petrum quem de latere nostro ad uos direximus, ut partem cordis nostri commendatum habete, ut quem ante pro uobis quasi simpliciter dilexistis, iam pro nobis si potest fieri dupliciter diligatis. Festum summorum apostolorum Petri et Pauli nos Cluniaci facturos, et beatae dei genitricis assumptionem quia uos uelle cognouimus apud uos esse celebraturos per dei misericordiam confidimus. 6. ITEM AD THEODARDVM PRIOREM DE CARITATE Sincerae caritatis uisceribus confouendo, fratri Theodardo priori de Caritate, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, in spiritu sancto discretionem adipisci spirituum. Scribis michi sepe karissime et frequentes nuntii sibi inuicem succedunt, quos ad me cum deprecationibus dirigis, ut te a cura quam tibi imposui absoluam, et secundum quod dicis, deo absque occupationis onere seruire permittam. Obicis naturae imbecillitatem, aestatis intemperantiam, morborum incommoditatem. Detrimenta multa pati domum tibi commissam te talia patiente, nec ad negotia sufficiente, denuntias. A me exigi quod a te impossibilia exigo, et quod humeros tuos ad ea ferenda quae ferre non ualent compello, affirmas. Agnosco ego querelas, non coruino sed columbino de corde prolatas, ideo que neque illis moueor, neque ut iniuriis a quibusdam qui non ea quae dei sunt sapiunt solet fieri, ad iniuriose respondendum accendor. Te tantum aduertere ea quae dicturus sum, rogo. Quod prorsus facere non poteris, nisi obstinatae uoluntatis appetitum fregeris. Non enim capax ueri consilii animus esse poterit, nisi uelle suum utilitati propriae ratione subdiderit. Sunt sane sapienti multo magis appetenda amara salutifera, quam dulcia mortifera. Praeponenda contristans utilitas subponenda noxia uoluntas. Hoc ad quid dicam attende. Audio quidem te de difficultate pastoralis officii conquerentem, sed uideo te ipsum tibi causas ipsius difficultatis inferentem. Video te inquam contra impositum officium, contra obaedientiae uirtutem, contra matrem uirtutum caritatem, et ideo contra salutem tuam agere. Dum enim aetati non parcis, dum assiduo labore te conficis, dum corpus morbis innumeris conquassatum, magis ac magis indiscrete uiuendo conteris, uniuersa haec quae a me tibi sunt obiecta incurris. Sic namque te habendo, contra impositum officium agere comprobaris, quia sicut cotidie cernitur, succumbunt iumenta oneri quibus non datur uictus necessarius operi. Fortissima etiam quaeque animalia deficiunt, si et labor diutinus protenditur, et laboris nullum leuamen subsequatur. Clamant sancti doctores nostri, perimendum hostem, nutriendum ciuem. At tu ex aduerso hostem perimere nequis, dum hostem pariter et ciuem extinguere conaris. Nam non erit qui hostem opprimat, si ciuis succumbat. Non penitus abrumpi, sed retorqueri caput immolatae auis ad pennulas lex iubet; tu autem lege dei contempta, ad abrumpendum caput a corpore toto conatu laboras. Sed non suscipit deus holocaustum, quod contra legis suae decreta cernit oblatum. Suggessit diabolus Christo ut se perimeret, dicens: Si filius dei es, mitte te deorsum. Sed noluit spontaneo praecipitio interire, qui tamen uenerat pro mundi salute animam ponere, ut doceret utiliter quidem carnem esse mortificandam, sed non more homicidarum crudeliter perimendam. Nemo ait apostolus carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam sicut et Christus aecclesiam. Sicut inquit Christus aecclesiam. Nutrit quippe Christus et fouet aecclesiam, non maliciam: iustitiam, non impietatem; naturam, non iniquitatem. Ostendit apostolus Christum sequendo, ita se fouere aecclesiam, dum discipulo cui inter cetera dixerat, exemplum esto fidelium in uerbo, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate, quia stomachum dolebat, postmodum ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Sic post Christum summus doctor aecclesiae, ut etiam corpori sobrie prouideret, discipulum admonebat, non ad interitum uiolenter compellebat. Cui et ille obaediuit, et laboriosum praedicationis et aecclesiasticae administrationis officium non fugitando nec reclamando, sed manendo et persistendo expleuit. Posses et tu qui de impossibilitate causaris iniunctum officium implere, si ut discipulus ueritatis adquiesceres obaedire. Si inquam praecaepto patris obaedire, si fratrum caritati uelles optemperare et crimen inobaedientiae effugeres, et impositum regiminis quantumlibet graue onus ferre praeualeres. Nec mireris me crimen inobaedientiae nominasse, cum multis hoc criminibus propheta praeferat dicens: Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydolatriae nolle adquiescere. Mandaui quippe sepius, ut propter nimiam quam ipse fateris morborum incommoditatem, a conuentu aliorum infirmorum more paululum secedens requiesceres, nec fecisti. Iussi ut paulo remissioribus alimentis utereris, nec obaedisti. Praecaepi ut dispositioni fratrum quorum erga te caritatem exuberare gaudebam, quantum ad infirmitatis tuae leuamen pertinebat optemperares, nec audisti. In quo fraternae caritatis contemptu, non parum te deliquisse, si bene perpendis recognosces. Remota enim paternae iussionis auctoritate, quod de cordibus fidelium ac pie uiuentium subditorum etiam praelatis caritas praecipit, non est aliquo modo contempnendum. Quod si fit, non ille qui caritatis uerba proferre uidetur, sed ipsa quae uerba eadem profert caritas spernitur. Quam qui spernit, eam nullo modo habere probatur. Iam uero caritatem non habenti quid prosit ieiunium, uel quaelibet corporis exasperatio, ab apostolo audi. Si inquit tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nichil michi prodest. Abstine ergo a carnibus, abstine a piscibus, abstine et si uolueris ab omnibus, afflige, uerbera, contunde iumentum tuum, non dederis somnum oculis tuis, non dormitent palpebrae tuae, noctes uigiliis, dies laboribus transige, uelis nolis audies apostolum, etiam si tradideris corpus tuum ita ut ardeat, nichil tibi prodest. Iam hoc non est seruum domino seruire non posse, sed nolle, immo ad maiorem contumeliam ante uelle mori quam obsequi, ante interire quam seruire, prius a facie eius fugitando delitescere, quam seruitutis onera tolerare. Sed iam quia finire uerba festino, reuoca quaeso dilectissime ab hac intentione animum tuum, in breuissimo certamine, pro sempiterna requie desudando contende, noli ut piger seruus in terra talentum abscondere, sit tibi pro tanta si perstiteris reposita mercede per modicus uitae praesentis labor. Et ut laborando durare possis, interdum requie labores alterna, ut non sicut hucusque fecisti obstinate laborando ad laboris defectum, sed discrete operando ad laboris profectum, quod forsitan non diu differetur peruenire contendas. 7. AD SIGIVARDVM NORICORVM REGEM Nobilissimo regum et nostrae societatis amico Sigiuardo Noruuegiae regi, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, in praesenti feliciter, in futuro felicissime cum Christo regnare. Omnipotenti et aeterno regi toto cordis affectu gratias agimus, qui menti uestrae timorem et amorem suum inspirare dignatus, in uobis amorem caelestium terrenis affectibus praeualuisse ostendit. Cum enim in extremis finibus orbis atque sub gelido axe saeculorum dispositor uos constituerit, meridiano tamen sui spiritus calore, in tantum uestrum aquilonale frigus temperauit, ut soluta infidelitatis et corporis glacie, de uobis etiam cantari possit: Surge aquilo et ueni auster, perfla ortum meum et fluant aromata illius. Et illud: Dicam aquiloni da; et austro noli prohibere. Vere enim omnes, et praecipue nos qui ceteris uos affectuosius diligimus, gratulanter famam uestrae erga dei obsequium deuotionis audimus, qualiter quae dei sunt reuereamini et diligatis, qualiter regium fastum suaui Christi iugo affectuosissime subieceritis, qualiter uos protectorem aecclesiae dei constitueritis, qualiter inimicos crucis Christi, a fidelium dominatione non tantum in uestris, sed etiam in remotissimis meridiei et orientis finibus, ui bellica terra mari que et olim reppuleritis, et nunc etiam maxima classe repellere festinetis. Super haec omnia, quod in animo uestro tantus spiritus sancti feruor exarsit, ut tantam regni excellentiam, et tantam rerum opulentiam contempnendi, ac pro aeterno regno uiam perfectionis arripiendi uobis affectum inspirauerit, ipsi bonorum omnium largitori grates quas possumus agimus, et ut hoc ad effectum perducere satagatis, uotis omnibus exoramus. 8. AD FRATRES DE NORANTONA PRO THOMA NOTARIO SVO Dilectis filiis et fratribus nostris de Norantona, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem, gratiam, et benedictionem. Cum omnes ad Cluniacensis congregationis corpus pertinentes communi caritatis debito diligamus, uos inter reliquos speciali quodam affectu complectimur. Et licet locum uestrum corporali aspectu nunquam uiderimus, intuitu tamen uerae dilectionis uos non tantum cotidie, sed et continue intuemur. Facit hoc bonae conuersationis uestrae fama, sed specialiter Thomas ille uester, immo noster, quo etsi personaliter caretis, pro eo tamen nos et nostra omnia possidetis. Est enim nobis intimus, et tantum in Christo carissimus, ut cum innumera Cluniaco sepe uestra Anglia munera miserit, nichil unquam isto gratius aut carius optulerit. Non igitur grauet uos eius absentia, quia plurimum cum tempus fuerit, uobis ipsius apud nos poterit conferre praesentia. Quod si sapienter negotiamini ibi merces uestras debetis exponere, unde maiora lucra suo possitis tempore reportare. Patienter igitur ferte tanti ad praesens dispendii iacturam, quia quod ut diximus modo sentitis dampnosum, iuuante domini gratia quandoque experiemini lucrosum. 9. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo aecclesiae dei pastori et nostro specialiter patri, domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, humilem obaedientiam, et deuotum obsequium. Multa interpositarum terrarum longinquitas, quae multo spacio nos a uestra paternitate separat, cogit nos prolixiores quam aures uestrae pati consueuerunt quandoque litteras uobis dirigere. Nam si in proximo uos haberemus, frequens inquietudo negotiorum ad uos se sperans habere posse recursum, compendiosior in uerbis existeret. Sed quia et multarum spaciis terrarum, et plurimorum quod magis ueretur interpositionibus gladiorum se ad uos rursum penetrare posse pene desperat, fit importunior in referendo, magis cogitans, quid cura illi debeat paterna conferre quam quid in sua relatione eam tedeat audire. Ideo uenia danda est prolixitati, si quod suum est non negatur necessitati. Audiui, et in litteris domino Albanensi episcopo directis legi, sublimitatem uestram eidem mandasse, ut ad uos reditum acceleraret, et suam uobis praesentiam exhiberet. Peruenit hoc et ad aures multorum, de uestra pace et salute non parum sollicitorum, qui omnes eo dilectionis uoto quo uobis asstricti sunt ualde mirantur, tale a uestra maiestate processisse decretum, quod si bene perpenditis, uestris utilitatibus prosit nichil, obsit plurimum. Et ut taceam, quod nisi per inimicorum manus in eius captionem uel necem uestri causa paratas, ei ad uos iter non sit, quid etiam si peruenire integer posset, in medio bellorum imbellis, quid in medio armatorum facturus est inermis? Magis ille quia sacerdos dei est, manuum ad deum cum Moyse extensione quam alieni sanguinis effusione, et iram domini auertere, et Amalech superare consueuit. Quod si longe melius Moyses in monte orationis secretum dante, quam in campo bellis patente hostes populi dei superare praeualuit, et episcopus uester uere quicquid hostis insibilet uester, multo magis et uobis patri suo, et uniuersae Christi aecclesiae orationibus et consiliis nobis cum quam tumultibus et praeliis uobis cum prospicere ualeret. Videtur hoc non solum insipientiae meae, sed et plurimorum sapientium et religiosorum uirorum sapientiae, de quibus et dominus Clareuallensis abbas, qui totum se ut nostis negotiis uestris impendit, eidem domino Albanensi coram Vizeliacensi et Pontiniensi abbatibus se ualde dolere quod ad partes illas a uobis accersiretur, dixit. Super quo tam ego quam plures partium nostrarum personae sapientiae uestrae scribere proposuimus, sed ab ipso domino Albanensi prohibiti, propositum dimisimus. Festinat enim iussionem uestram in quantum licuerit totis uiribus adimplere. Vnde et diuersos tanti itineris labores adhuc diutina illa infirmitate satis debilis aggredi, et Italiam magis bellorum tumultibus quam montium rupibus exasperatam penetrare disposuit. Serenate igitur obsecro erga tantum tam que uobis utilem ac fidelem uirum, si quod uel leuiter fuit animi uestri nubilum, talem que uos ei exhibete, qualem eum erga uos pro certo cognouimus esse. Et sicut aliis litteris fideli ausu admonui ita et adhuc moneo, ut siquid forte austerius litterae quas sepe mittit in auribus uestris sonuerint, aequo animo accipiatis, magis que dulcem scribentis affectum, quam scriptorum elementorum uerba signetis. Meliora sunt enim ut me melius nostis uulnera diligentis quam fraudulenti oscula, salubrior que mordens pietas, quam mulcens iniquitas. Nec magnitudini uestrae indignum est dicere, quod de utroque hoc genere hominum maximus ille rex et propheta dicebat: Oleum peccatoris non impinguet caput meum, sed corripiet me iustus in misericordia et increpabit me. Quod ille quidem non facit, sed morem habens in corde et corde non loqui pium uobis seruat affectum in mente, sed quod sibi uidetur, seueriore demonstrat sermone. Hunc eum loquendi morem habere longe uobis durius non absens litteris, sed praesens uerbis sepe in faciem ipse expertus sum, sed cor unde illa procedebant cogitans, aequanimiter omnia passus sum. Quis enim non ferat, immo quis non gratias agat, non publice arguenti, sed secreto quasi in cubili cordis commonenti, seu corripienti caritati? Non tamen ille scribens uel loquens quicquam imperat ut dominus, sed quae dicenda sunt humiliter suggerit ut subiectus. Venientem ergo ad uos uel prope uos episcopum uestrum, eo quo nostis apud deum et apud homines honore dignum, si placet cum honore et maxime cum illo quem a uobis promeruit amore suscipite, ut et illi quod iustum est retribuatis, et alios hoc exemplo magis magis que ad uestrum obsequium accendatis. Sed ne in partibus Italicis hoc tempore quo in Christi messe pauci sunt operarii ociose immoretur, oramus, ut si placet eum ad nostras Gallias remittatis, ubi quanto notior, tanto nobis uobis que poterit esse utilior. Ibi quantam uestri habuerit auctoritatem, tantam ibi uestram operari poterit utilitatem. 11. AD MATHEVM EPISCOPVM ALBANENSEM. Christianorum nobilissimus orator Iheronimus in quadam epistola sua, multa inquit in orbe monstra generata sunt. Centauros et sirenas, VLVLAS ET ONOCROTALOS, in ysaia legimus. Iob Leuiathan et Beemoth mistico sermone describit. Cerberum et Cymphalidas, aprum que Erimantium narrant fabulae poetarum. Triformem Gerionem Hyspaniae prodiderunt. Sola Gallia monstra non habuit, sed uiris semper fortissimis et eloquentissimis abundauit. At cum tanti uiri testimonio expers talium prodigiorum nostra semper a saeculis Gallia fuerit, heu nostris diebus supra scriptis omnibus longe informius monstrum peperit. Felicia priora saecula, quae ne tam pessimo foetu deturparentur, diu sterilia permanserunt. Sed nostra tempora miseranda, quae infanda faecunditate detestandam sobolem profuderunt. Habuit aetas illa licet fabulose Euandrum Caci peremptorem, Herculem Cerberi alligatorem, Hydrae eundem multorum capitum detruncatorem. Portentum uero nouiter apud nos exortum, sicut non est qui uinciat, ita non est qui extinguat. Ita omnes qui inuisum prodigium mox ut apparuit suffocare debuerant eneruati sunt, ut uel nichil mali actum, uel nichil noui ortum esse, silentio fateri uideantur. Sola pene in uestro solito iustitiae zelo, ultima in uestris uiribus spes remansit, quas tanto maiores huic negotio adhiberi oportet quanto magis de uestro auxilio omnium nostrum intentio pendet. Et quia hoc quasi proemio satis ut reor attentum uos reddidi, ne diu suspensum teneam, queror ego, queruntur fratres nostri omnes ad quos hoc peruenire potuit, queritur totus monachicus ordo, et communem iniuriam pari querela deplorat. Expulsos a sedibus suis monachos Virdunenses, clericos pro eis intrusos, sua deseruisse, aliena occupasse, sola ui, nullo iudicio in messem proximorum falcem misisse, et propriis cultoribus esurientibus, eorum auidissime fruges deuorasse. Et quod maius ostentum? Quod detestabilius monstrum? Quod portentuosius prodigium? Solebant clerici diuersorum ordinum, canonici diuersarum professionum et quid de minoribus agam? Ipsa aecclesiae cacumina, episcopi dico consueuerant pontificalem dignitatem pro abiecta monachorum uilitate commutare, et de summis aecclesiasticorum honorum gradibus, ad humilem se huius propositi ordinem inclinare. Nostis et ipse, in quanto apud antiquos patres ordo iste honore fuerit, non ignoratis quanto studio eum apostolica sedes prae ceteris aecclesiae institutionibus coluerit, non latet quantos deo fructus feracius aliis Christi segetibus protulerit. At nunc nescio quo iudicio praeiudicium passus, nec sua retinere iam praeualet, cum aliena sua facere in melius commutando soleret. Contempnitur, expellitur, conculcatur, et iam nec laicali consortio dignus habetur. Quodque nec de furibus fit, antequam audiatur condempnatur, antequam sub iudice de culpa agatur, proscribitur, ante reatum cognitum ut reus addicitur. Sed ut aduersarii aiunt fuerint propter mala sua monachi expulsi expellendi, arrogauerit sibi fama consentiens iudiciale decretum, quid etiam personis peccantibus, sanctus ordo peccauit? Quid aliis delinquentibus, iustitia promeruit? Cur cum reis innocentia dampnata est? Cur malis monachis secundum quosdam expulsis monastica institutio expulsa est? Vt quid saltem malis illis boni monachi non succedebant? An quia nusquam tales inueniri poterant? O quam innumerabilis monachorum turba per supernam gratiam nostris maxime diebus multiplicata, uniuersa pene gallica rura operuit, urbes, castella, oppida, impleuit, quam uarius uestibus, institutis, domini Sabaoth exercitus, sub una fide et caritate in eiusdem monastici nominis sacramenta iurauit. Aut ergo omnes isti pro expulsis introducendi expulsoribus defuerunt, aut tanta multitudine eis in nausiam uersa, inopes eos ut dicitur copia fecit. Et ne diu aecclesiasticis negotiis occupatas beatitudinis uestrae aures detineam, rogamus instanter, et nobis cum dominus Cathalaunensis episcopus, ac multae aliae nostri ordinis personae deprecantur, ut detis operam abstergere ab ordine nostro tantae dedecus ignominiae, ne reuerentia semper huic professioni ab apostolica sede conseruata, uobis domino papae assidentibus depereat, ne ue tanta si inulta remanserit iniuria, risum inimicis monastici ordinis prebeat. Nec miremini me uehementius de ista quam de propriis sollicitari causis, cum communia bona semper maluerim praeferre priuatis. 12. AD CARTVSIENSES CONSOLATORIA SVPER OBITV FRATRVM Beatissimis et singulariter honorandis ac nominandis dominis ac patribus Cartusiensibus, domino Guigoni priori et ceteris fratribus, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, aeternam a piissimo saluatore Ihesu Christo salutem, et a consolatore spiritu plenissimam recipere consolationem. Audita dilectissimi et uix credita apostolici numeri et caelestis collegii uestri tam subita et inopinata imminutione, fateor quasi in extasi raptus, diu stupui. Occurrebant michi et quasi uiolenter cordi meo se immergebant, hinc rei nouitas, illinc abyssus consiliorum dei, hinc preciosa in conspectu domini mors sanctorum eius, illinc mortis eiusdem ex humano affectu dolor, qui etsi sanctorum funeribus non debetur, ex diligentium tamen cordibus, ipsa ui dilectionis extorquetur. Sed cum per aliquot dies ista me cum reputans, et quasi cum amicis beati Iob in terra sedens et merens conticuissem, statui dilectioni uestrae michi super aurum et topazion carae scribere, atque statum animi uestri modo quo poteram rescire. Neque enim permitterem epistolam meam me praeuenire, si adeundi sanctitatem uestram michi aliquatenus facultas data fuisset. Sed cum uniuersorum consonaret sententia, obstante immenso niuium aggere, neminem ad uos equitem posse ingredi, peditem me posse pergere desperaui. Nam reuera si uel illud fuisset possibile, non recusassem etiam hoc cum magno labore temptare. Vnde licet quam citius potero hoc me facturum confidam, hunc tamen nuntium quasi subsecuturi praecursorem uobis interim mitto. Et quamuis secundum uulgare prouerbium, stolidissimum uideatur humeris ligna ad siluam deferre, et aqua urceo allata mari infundere, nichil tamen diffusa in cordibus uestris per spiritum sanctum qui datus est uobis caritas potest contempnere, quod ex eiusdem caritatis uideatur fonte descendere. Hortor igitur et obsecro, ac me cum quae Cluniaci domino Christo seruit et uobis ex corde compatitur tota fraternitas deprecatur, ne casum hunc cordi apponatis, ne inde plus iusto doleatis, ne iustorum morte qua magis gaudere debetis, uos ipsos multis aliis confectos laboribus afficiatis. Nam si res bene perpenditur, non est quod uobis dolorem importet, sed est plane quod ingentem laetitiam subministret. Quis enim dolor illis debetur, qui dolorem euaserunt, quae lacrimae, qui lacrimarum omnem materiam exuerunt, qui ad uitam illam peruenerunt, de qua in apochalipsi Iohanni uox de caelo ait, absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum suorum, et mors non erit ultra, neque luctus, neque dolor? Quid inquam illis dolendum est, qui quod diu desiderauerunt, nunc tandem consequi meruerunt? Quid sane illi uiuentes exoptabant, nisi quod apostolus de se dicit, cupio dissolui et esse cum Christo? Nam quis uiator prolixum iter laboriose peragens, et eodem itinere ad desideratam requiem tendens, tam stultus est, ut nunquam ad requiem peruenire, nunquam asperrimum uiae laborem uelit finire? Quis agricola tam durus, ut hyeme urgente, pluuiis ingruentibus, aestu feruente, terram tantum proscindere, semina serere, nunquam fructus exoptet percipere? Quis negotiator terra mari que sepe latrones perpessus, semper pauidus, semper suspectus, multa multotiens flagella uel uulnera passus, non toto affectu animi tantis malis carere, et multo cum lucro patriam parentes que reuisere concupiscat? Quis heres a patre constitutus, non omni mentis annisu ad concessam hereditatem peruenire ambiat? Sic plane dilectissimi, sic uere et absque dubio sic, sic de istis mortuis uestris, immo et nostris mortuis est sentiendum, credendum, dicendum, quia et secundum aeuangelium finita arta uia quae ducit ad uitam, perducti sunt ad uitam quae dicit, ego sum resurrectio et uita, et agriculturae labore cessante, iuxta psalmistam, qui seminauerunt in lacrimis, iam in gaudio metunt; et similes negotiatori quaerenti bonas margaritas, multum de negotiatione sua etiam morientes lucrati sunt, qui unam preciosam margaritam omnia uendentes emerunt, utpote quibus uiuere Christus erat, et mori lucrum, et boni filii ad hereditatem benigni patris moriendo peruenerunt. De qua propheta: Cum dederit inquit dilectis suis somnum, ecce hereditas domini. Vnde oportet ut ait apostolus non contristari uos de dormientibus, sicut contristantur qui spem non habent, nec quasi infelicibus eis condolere, sed quasi ut uere est iam sempiterne beatis toto animo congaudere, quia et ualde incongruum uidetur sociis uestris in superna laetantibus uos pro eis deorsum dolere. Si quis tamen dolori locus esse potest, hic tantum uidetur, quod eis quiescentibus uos adhuc laboratis, quod eorum cursu iam consummato uos anhelantes curritis, quod eis iam uictoriarum palmam tenentibus uos adhuc in certamine desudatis. Sed huic cogitationi facilis occurrit consolatio, quia quod illis iam contulit gloriam, uobis proficit ad coronam. Hoc enim camino quo illi omni decocta rubigine splendificati sunt, uos etiam non inferius, quia nec eis mitius, immo fortasse durius, quoniam prolixius purgamini. Nam etsi cum eis mortui non fuistis, mortis eorum gladio animas uestras pertranseunte, mortem nequaquam morientes tolerastis, quam idcirco duriorem sensistis, quia cum deficientibus ipsi deficere non potuistis. Fecit hoc dominus, ut uos probaret, ut uos uobis etiam in hoc conflictu fortes aut infirmos ostenderet, ut uirtutem uestram mundo ostendendo, infirmos roboraret. Nam quos ante mundus nouerat in pace fortes, hos dei gratia largiente agnoscit in bello constantes. Libet aestuanti erga uos affectus mei desiderio se per uerba diffundere, sed negotiorum importunitas ne nimis diffluat cogit multa breuiare. Quapropter quoniam superno iudici ea uia temptationis uos ex parte aggredi placuit, qua Iob iustus temptatus est, et quia tanti uos habuit caelestis censura, ut ad tanti uiri flagella perferenda uos idoneos iudicaret, libeat in subuersione cellarum et oppressione fratrum, omni cordis tranquillitate clamare, quod ille a uento deserti domo subuersa, et filiis ac filiabus eius ruina extinctis, adorans dixit: Dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit ita factum est, sit nomen domini benedictum. Aderit dominus, qui non permittit aliquem temptari supra id quod potest, ut suo tempore aliis in duplum restitutis, sicut ad illum incolumes filii et filiae, ita ad uos nunc extincti fratres reuertantur, atque a uobis nunquam dissociandi, in aeternum coniungantur. Laetificate igitur nos, non parum uobis cum mestificatos. Quod continuo fiet, si uos mestitiam deposuisse, quam citius nobis innotuerit. 13. AD HENRICVM WINTONIENSEM EPISCOPVM In cathedra seniorum collaudando uenerabili et dilectissimo domino, domino Henrico Vuintoniensium episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, post honorem pontificii, stola gloriae indui. Magna multum que amantibus, tediosa terrae maris que intersticia, quae uestram Brittanniam a nostra Celtica Gallia diuiserunt, quae sicut a mutua uisione, sic a familiari collocutione nos hactenus diuiserunt. Vnde ego metuens, ne diuturna diuisio corporum, diuisionem quoque pariat animorum, animi mei abdita quae uerbis non potui, litteris uobis communicare decreui. Nam recordatus pristini amoris, et illo eum tempore perire formidans, quo maxime isdem mutuus nostrae caritatis affectus pluribus proficere posset, quando multorum post deum salus de utriusque nostrum moderamine pendet, ignem diu sub cinere consopitum ne in toto deficiat, quo possum flabello suscitare contendo. Expectaui quidem et diu suspensus sustinui si forte aliquid iocundum a uestris partibus audire mererer, sed ut aliquid uel ludendo dicere liceat, frustra a uestro occidente michi solem oriri sperabam, incassum marinos turbines nostri diei obscura serenare credebam, superfluo a lateribus aquilonis austrinis flatibus frigora nostra posse tepefieri suspicabar. Sed fortassis et hunc nostrum ludum dignitas uestra non aequo animo accaeptabit. Quid igitur faciam? Si seria dixero, gratus non ero. Si allusero, nec sic placebo. Si quaestus fuero, asper uidebor. Si accessero ut laudator, notabor ut adulator. Quod igitur placendi consilium? Quod certe, nisi quod ipse dederitis? Date date inquam consilium, et iubentis mandata mea statim sequetur obaedientia. Arbitror tamen, et etiam me scire confido, quid super his uestra michi praecaeptura sit sapientia. Et hoc unde? Quoniam sicut impossibile est lucem tenebras generare, sic fas non est, sapientem aliquid sapientiae contrarium iubere. Inde certum michi est, quod nec alludentem, nec querulum, nec adulantem, quae supra posui, me esse censebitis, sed ueri fidem amici a me uobis seruari mandabitis. Fateor iam quasi ab ore uestro prolatum uerbum suscipio, et me hoc seruaturum, si michi idem repensum fuerit, modis omnibus repromitto. Teneor iam sponsione mea, et ipse michi libens quae nunquam excutiam uincula inieci. Fidem ueri amici me uobis seruare promisi. Quod si ita est, falsi amici perfidiam me expedit detestari. Falsus uero amicus essem, si in corde et corde loquens aliud mente tegerem, aliud ore proferrem. Vnde quia inter amicos omnia nuda, nichil ultra illi tegere disposui, cui omnia etiam intima reuelare proposui. Familiari ergo ausu conqueror, excellentiam uestram citius iusto dudum aduersum me commotam fuisse, et pro re leuissima fixam amicitiae grauitatem mobili facilitate commouisse. Nostis ipse quid hoc fuerit, quod hac de causa reticeo, quia nec memoria dignum esse iudico. Hoc non dico uile uel leue, sed nichil prorsus fuisse ostenderem, si litterarum prolixitatem propter legentis fastidium non uitarem. Quod igitur nec graui causa extante fieri debuisset, nulla praecedente materia factum est, et cor magni illius et singularis amici in contrarium uersum est. Vnde qui nil talium merueram, multa pertuli, et quem intimum amicum credebam ex insperato hostem persensi. Hostem autem uoco, non mala inferentem, sed bona denegantem, non inimicitias effectu ostendentem, sed affectum amicitiae subtrahentem. Nec ego replico frequentes querelas, quibus aures legatorum nostrorum in Angliam transfretantium implere consuestis, nec monstruosa illa quae apud Karitatem in nos commissa sunt memoro, quorum ipse ultor non defensor, uel certe mediator esse debuistis. Ista inquam et si qua sunt alia taceo, ne quem michi laboro placare, uidear forsitan prouocare. Ad hoc solum tota mea querelas concurrit, quod me anno praeterito per multum temporis in Anglia morante, uobis que pene iugiter adherente, habere uos sinistri aliquid aduersum me minime dixistis, et hoc tamen in corde continuistis. Multa de multis inter nos conferebantur, hoc profundo silentio tegebatur. Nichil aliarum rerum a nobis familiaris sermo uester abscondebat, hoc nescio quid meditans mens uestra summo studio in intimis recondebat. Impendebantur a liberalitate uestra innumera michi nostris que beneficia, sed hoc unum quod pro magno munere duceremus tenax celabat conscientia. Et quid multa? Oportet ut materiam uerborum fertilem breuis sermo coartet. Sit iste si placet mutuarum finis querelarum. Indulgeo ego prior absque aliqua poena multa quae in me non iure commissa sunt. Indulgentiam et michi etiam si non peccaui, postulo. Poenam uero peccatorum pro uelle sumendam, potestati uestrae concedo. Scio regii sanguinis animum, cum se uicisse cognouerit, tunc multomagis uictum. De cetero me et totam Cluniacum melius quoque quam Vuintoniam possidete, et nostrae amodo pater patriae, rector, abbas, et episcopus estote. 14. AD STEPHANVM CLERICVM LVGDVNENSEM Intimo amico suo, domino Stephano, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi. Anima mea iam de uestra ut de se sollicita pro salute illius meditando, loquendo, scribendo, requiescere nescit. Coepisti karissime, coepisti currere, non desistas. Omnes currunt, sed unus accipit brauium. Sic curre, ut comprehendas. Vide, ne latro malignus impediat iter tuum. Non enim tu de Ihrusalem in Ihricho descendere, sed de Ihricho ad Ihrusalem coepisti ascendere. Facilis ut ait quidam descensus auerni. Sed reuocare gradum, superas que euadere ad auras: Hic labor, hic gemitus. Istud ad quid? Vt sapienter aduertas ad uicia demergentia in interitum pronam esse humanam naturam ad uirtutes subleuantes ad caelum difficulter se attollere humanam segniciem. Nam fugiens laborem, appetens requiem, subponit breuem paruum que laborem doloribus perpetuis, praeponit uoluptatem horariam delectationibus sempiternis. At non ita amator aeternorum, non ita auditor apostoli dicentis: Et mundus transit, et concupiscentia eius. Sed quia multa de his te cum contuli, et plura in proximo collaturum me spero, longam epistolam iam facere nolo, maxime uero quia iam spiritum dei tibi locutum sensi, et cor tuum plene tetigisse cognoui. Hoc tantum caue, ne gratiam eius in uacuum accipias, nec eundem spiritum a deo tibi datum extinguas. Veni ergo ad me cito, sicut et te cum condixi, et postmodum remandaui, ut si quae adhuc de his sunt dicenda dicantur, et quae implenda impleantur. Hac prima eptomada quadragesimae et sequenti me Cluniaci dilectio tua inueniet. 15. AD HVGONEM CATVLAM QVENDAM MILITEM. Carissimo amico nostro domino Hugoni Catulae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et multum amorem. Magno dilectionis affectu quo erga uos teneor, compulsus, non possum de salute uestra non gaudere, et de periculo non dolere. Nostis qua cathena non michi sed deo, immo quod uerius est michi propter deum asstrictus teneamini, cum nullo cogente, sed spiritu dei inspirante, corpus et animam uestram coram testibus in manu mea mysteriis caelestibus consecrata posuistis, uos ipsum in monachum pro arbitrio meo tradidistis, in signum redditionis comam a me praecidi et seruari uoluistis, habitum religionis die constituta Cluniaci uos suscaepturum iurastis. Et nunc ut audio contra diuinam sententiam quae dicit, non periurabis, reddes autem domino iuramenta tua et contra prophetam qui ait, reddam tibi uota mea, quae distinxerunt labia mea, Ihrusalem ire disponitis. Sed quis sapientem in tantum posse desipere credat? Credat, credat qui uoluerit, ego me penitus credere diffiteor. Indignum est, ut de tanto tam que graui et ueraci amico ea a me credantur, quae de quolibet scurra credere uix quilibet posset. Sed quia licet sapienti, laico tamen et militi loquor, debeo his quae uersari in corde uestro rationabiliter uidentur respondere. Fortassis enim apud uos dicitis: Quae uita, quod opus, quae conuersio, sepulchro domini potest componi? Ad quod si quis ierit, quid simile facere poterit? Ad quod ego: Minora pro maioribus bonis possunt dimitti, pro minoribus autem maiora, uel pro paribus paria nunquam debent immutari. Maius est uero deo perpetuo in humilitate et paupertate seruire, quam cum superbia et luxu Ihrosolimitanum iter conficere. Vnde si bonum est Ihrusalem ubi steterunt pedes domini uisitare, longe melius est, caelo ubi ipse facie ad faciem conspicitur, inhiare. Qui ergo quod melius est promittit, quod deterius est pro meliore compensare non potest. Nam si cuilibet centum promisistis solidos, salua sponsione ducentos potestis reddere, sed solos quinquaginta sine praeuaricatione nullo pacto ualetis exsoluere. Tractate ista sapienter, et cauete ne unde deo placere festinatis, inde grauiter ei displicere incipiatis. Rogo igitur, ut cum praesentium latore uero amico uestro uenire acceleretis, ut quod his litteris nolo mandare, uiuo uobis sermone ualeam intimare. 16. AD FRATRES CLVNIACENSES DEPRECATORIA PRO OBITV MATRIS SVAE Carissimis et honorandis fratribus nostris, prioribus, obaedientiariis et aliis per diuersas terrarum partes diffusis, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem, et aeternam a domino benedictionem. Si uestrae caritatis affectus, si uiscera pietatis, si ubera misericordiae erga me qualemcumque seruum uestrum et ministrum uigent, nunc precor experiar. Vnde absens corpore, praesens spiritu, pedibus sanctitatis uestrae toto me cordis affectu prosterno, et ut a uobis audiri merear, quantis possum precibus imploro. Ancilla dei carnalis mater mea, spiritualis soror uestra, Marciniacensis monacha Raingardis post diutinam et optimam cum sanctis sororibus conuersationem, secundum domini uoluntatem, viii kalendas Iulii commune debitum mortis in sancta confessione exsoluit. Quae quoniam dimissis omnibus ad uos specialiter de saeculi naufragio confugit, et in uobis totam spem salutis suae reposuit, non solum meis precibus, sed et ipsius deuotioni debetis, ut animae illius ad aeternum translatae iudicium succurratis. Orat ergo et per filium mater, et pro matre filius, ut tricenarius missarum ei per loca ubi possibile fuerit persoluatur, et xii pauperes reficiantur. Reliqui sacerdotes duas pro eius requie missas decantent absque officio et missa generali quae iuxta morem agitur, et excaeptis his quae caritas dei diffuderit in cordibus uestris per spiritum sanctum qui datus est uobis. ITEM 17. AD GERMANOS SVOS EIVSDEM MATRIS EPITAPHIVM Carissimis fratribus et filiis, Iordano, Pontio, Armanno, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, fraternum ut fratribus, paternum ut filiis dilectionis affectum. Inuestiganti michi diutissime, et sollicite huc illuc que circumductis oculis disquirenti, quibus communicare cordis mei secreta uel apud quos animi nuper concaeptum dolorem exponere, etsi fieri posset etiam deponere ualerem, nemo iustius occurrit quam uos, quibus et eadem causa merendi, et communis est me cum materies merorem solandi. Adhibete animos, et affectus ubiubi dispersos pariter congregate, nec legendum negligenter putetis cui non solum uestra studia, sed etiam uos ipsos debetis. Non debet aliqua cordium uestrorum portio rei de qua nunc agitur quibuslibet impedimentis deesse, per quam uos diuinitatis dispositio perduxit ad esse. Regresso michi nuper a Pisano concilio, post multa quae in illo itinere incommoda prouenerunt, omni merore tristior nuntius occurrit, et alternas confabulationes quae de euasione periculorum, de incolumitate sociorum, de aliis prosperis euentibus ut mos est cum gaudio proferebantur, repentino suo aduentu turbauit. Nam inter loquentes taciturnus assistens, inter laetantes nubilum meroris indicem uultum praetendens, ad me propius accessit, et funereas litteras michi nichil talium suspicanti ingessit. Ego utpote qui nuntium domesticum agnoscerem, et unde esset scirem et a partibus illis nichil michi sinistri nuntiari posse praesumerem, uelut securus epistolam a notis missam suscaepi, et quasi optima referentem citato eam oculo percurrere coepi. Cum que praemissa salutatione ad sequentia festinarem, subito quasi trabea mole repulsus hesi, uelut saxo caput percussus obstupui, sicut acri uulnere telo transfixus ingemui, quando beatae matris meae celerem et uelut furtiuum de mundo recessum littera silenter loquente cognoui. Tunc nimia doloris ui pectus urgente, et litteris antequam eas perlegerem lacrimarum nimietate humefactis, a loco quem iam exosum habebam cito surrexi, et secretiora petens, aliquanto liberius gemitu et fletibus impatienti ad horam animo satisfeci. Inde cum ultra modum meror procederet, meo que iam contempto imperio etiam a magnis quae aderant personis consolari renueret, nox superuenit, et quod alii non poterant, quiete sua doloris quantulumcumque magnitudinem sedauit. In crastino dilectam animam pio redemptori commendaturus, ad altare accessi, et sacrificium spiritus contribulati salutari hostiae adiungens, repropiciari eius excessibus diuinam clementiam implorari. Aderant in comitatu nostro uenerabiles et praecipuae dignitatis uiri, archiepiscopi, episcopi, abbates, sapientes clerici, religiosi monachi, Remensis, Rothomagensis, Trecensis, Constantiensis, Sagiensis, et alii quamplurimi de diuersis terrarum partibus congregati. Hi supradicti concilii occasione, itineri nostro indissolubiles socii adheserant, et ab eadem synodo me cum pariter redibant. Horum benigna consolatione, et maxime illorum reuerenda societate compulsus, ne mestitiae meae nubilo tantorum uirorum serena iocunditas obfuscaretur, uiolenter tandem me michimetipsi subegi, et uerum comprimens mente dolorem, fallacem sanctis sociis hylaritatis repente uultum exhibui. Qua mea permutatione et ipsi mutati, qui prius cum dolente doluerant, me consolatum rati gaudenti pariter adgaudere coeperunt. In hoc simulaticio alacritatis gaudio postquam quod reliquum erat uiae spacium emensum est, ipsis ut decebat Cluniaci sollempniter excaeptis, ego Marciniacum uale dicens eis uelociter profectus sum. Nam et hoc michi stimulos adaugebat, et quasi seuius inflicto uulnere conscientiam cruentabat, quod illud lumen meum me inuiso, absente, insalutato, extinctum fuerat. Vnde quod dum adhuc spiraret saltem in extremis heu uidere non merueram, iam subtractum ab oculis clausum que sepulchro uel lacrimis rigare quaerebam. Veni ergo, et magnum illum ac sacrum ancillarum dei gregem, mestitia mortis eius pene cum ea sepultum inueni. Fuerat illa cum caelesti illo sanctarum sororum collegio per uiginti fere annos sic conuersata, ut sicut earum singultus, gemitus, luctus que fatebantur, pene maluissent ei commori, quam ea subtracta uiuere. Mugiebat aecclesia beatae uirginis matris, ad quam primitus pro more orandi causa diuerti. Mugiebat inquam, et uelut exitium omnibus immineret, suspiriis illarum et singultibus respondebat. Putabam me solum filiali tantam matrem affectu diligere, sed dum eas attenderem, omnes eius cogebar filias iudicare. Augebant ipsae luctu suo meum merorem, et dum eam gratis solo pietatis affectu deflerent, quid ego naturae, quid deo deberem docebant. Tandem luctuosa oratione finita, agendam incoepi, et uelut tunc defungeretur, quia prius non potueram, uniuersa de more compleui. At ubi ad commune colloquium uentum est, explicare non possum tantam piarum ingeminationem querelarum. Nam ut innumera taceam, quae nec referre, nec recolere facultas est, haec se matrem, illa filiam, ista sororem, ea famulam se amisisse testabatur. Dicebant hanc tristium fuisse solamen, infirmarum robur, debilium baculum, indigentium auxilium, et ad postremum necessitudinum omnium supplementum. Obmutuerant diuersa negotia causarum, nec de ipsis cotidianis necessitatibus tractabatur. Vna totum monasterium lingua defunctam dei famulam loquebatur. Nec ista tantum in sacri loci penetralibus agebantur, exteriora quoque et adiacentia loca consimili querimonia omnia murmurabant. Pauperes quibus semper pro posse munifica fuerat, uitae subsidia sibi perisse gemebant. Circumposita, sanctimonialium pauperrima loca, quibus sepe conferre consueuerat, quod sibi subtrahere solebat, uelut suam matremfamilias deflebant. Milites ipsi et laici, quibus pro officio respondere et seruire cogebatur, iam se Marciniacum nescire dicebant. Sed quid multa? Induerant uniuersa meroris uultum, et tota facies monasterii, tenebroso quodam pallore horrebat. Non cessabat tamen sacer conuentus ab oratione, et deo singulae, deo omnes dilectam animam commendabant. In crastino capitulum ingressus, priusquam pene os ad loquendum aperirem, iterato gemitu cuncta protinus impleuerunt, et quicquid a me utcumque dictum est, totum uberrimis lacrimis perfuderunt. Absolui tandem pro officio matris animam, quam ipsae lacrimosum Amen respondendo, ad uitam absque dubio perduxerunt aeternam. Inde cum uniuersis aecclesiam ingressus, salutaria rursum pro ea sacramenta optuli, ac postmodum ad eius sepulchrum accedens, super uenerandum corpus sollempnem cum oratione absolutionem dedi. Cum que et animae requiem et corpori ad uitam implorassem resurrectionem, beatae matri infelix filius ualedixi, et sic ab illa non animo sed corpore tantum recessi. Exacta itaque Marciniaci triduanae mestitiae sepultura, tertia iam die uelut de morte resurgens, animam resumpsi, ac loco egressus, uobis o karissimi mei hoc communis matris lamentabile epytaphium scribere decreui. Elegi uos ex milibus, quibus me cum collacrimandi eadem possit esse affectio, quibus non dissimilis me cum probatur esse conditio. Volo igitur unius matris filios se cum pariter eius funus deflere, ne qui flere noluerit, eius se iudicet filium non fuisse. Nolo, nolo, ut luctui nostro se quilibet importunus consolator immisceat, uel apostolicum testimonium uelut pro se faciens praetendat, quo ait: Nolumus uos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini. Quod si dixerit, respondebo, apostolum hunc istis intellectum abstulisse, et quod dixit sub distinctione protulisse. Nam postquam dixit, non contristemini, subiecit, sicut et ceteri qui spem non habent. De infidelibus ergo non de fidelibus sermo erat, qui putabant cum corpore animam interire, qui dicebant nulla post mortem meritis praemia superesse, qui carnis resurrectioni consueuerant derogare. Flebant illi mortuos desperantes resurrecturos, flebant carissimos, nunquam se eos existimantes in aeternum uisuros. Ea de causa fletus spei Christianae contrarius apostolico mandato desiccandus erat, infidelis tristitia a fidelium cordibus expellenda, fides resurrectionis uehementius commendanda. At non noster talis fletus, quem fundimus non futurorum desperatione, sed naturae compassione. Non noster talis dolor, quem generat non fidei defectus, sed nulla lege prohibitus mutuae germanitatis affectus. Hoc fletu antiqui iusti carnis proximos defunctos fleuerunt, hoc dolore magni patriarchae carorum suorum funera prosecuti sunt. Hinc de Ysaac dicit scriptura: Introduxit Rebeccam in tabernaculum Sarae, matris suae, et intantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris acciderat, temperaret. Quis igitur nos karissimi prohibeat, super pia sanctae matris morte dolere, cum audiat tantum patrem de propriae matris occubitu doluisse? Quid si et pii patris piissimus filius in medium adducatur, de quo legitur quod mortuo Iacob ruit super faciem patris flens et deosculans eum? Cuius corpus cum de Aegypto tulisset, et in terra Chanaan humasset, adiunctis fratribus et Aegyptiis comitantibus planctu magno atque uehementi septem diebus exequias celebrauit, Chananeis dicentibus, planctus magnus est iste Aegyptiis, loco que nomen imponentibus, planctus Aegypti. Sed nec ille singularis inter primos patres rex et propheta Dauid nobis deerit, qui sciens quid naturae deberet, cum prius admirabili caritate extinctos inimicos planxisset, fratricidam et insuper parricidam filium operto capite lugebat dicens: Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi tribuat ut ego moriar pro te? Sed quid istos uelut solitarios replico, cum omnium ueterum mos fuerit, ex naturae benignitate descendens, quoslibet affines uel maiores de medio factos deflere, et publico luctu eorum exequias celebrare? In quo societatis humanae quaedam reuerenda concordia commendabatur, quae piis mentibus esset quoddam desolationis solatium, et ad aeterna disquirenda magnum ex defectu praesentium incitamentum. Hoc affirmat et liber sapientiae, in quo dicitur: Fili super mortuum produc lacrimas, et uelut dira passus incipe plorare. Non est ergo contrarium fidei, non dissonans ab aecclesiae moribus, si super piorum funera pii homines pia intentione compunguntur, et quo ipsi demigraturi sint, uelut quodam praeludio praelocuntur. Nam in eo quod alios mortuos plorant, se quoque mortales factos deplorant, a qua misera mortalitate se per Christi gratiam erui, et ad beatam immortalitatem perduci, huiusmodi occasione exorant. Quod si ad aeuangelium stilus transferatur, apparebit non frustra dictum beatae uirgini matri, et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Qui eius animam non pertransisset, nisi ineffabiliter quodam humanitatis affectu de morte dei et sui filii doluisset. Quae licet non dubitaret mortem filii sui esse uitam mundi, eum tamen dire doluit morientem, quem mire nouerat a morte homines eruentem. Maneat ergo inter nos o dilectissimi michi occultus nostrae deplorationis affectus, et his exemplis beatos matris cineres defleamus, sit que iam delectabile quod fuit lamentabile, ut quae nos uiuens peperit cum dolore ad praesentem miseriam, iam carne mortua pariat cum iocunditate ad sempiternam gloriam. Pariet inquam animas precibus, quae ut dixi nostram carnem peperit cum doloribus, sit que illi hoc ad singulare refrigerium, cum eos quos ex se mundo protulit, caelo quoque se cum intulerit. Audeo et de ipsa hoc dicere, ne quis hoc me temere iudicet affirmare, quoniam et conuersio eius a mea opinione in nullo dissentit, et conuersatio ipsius me cum nichilominus per omnia sentit. Talis enim extitit, quae in quantum homini cognoscibilae est, et sibi sufficere, et alios debeat adiuuare. Veniat ergo tantae feminae conuersatio admiranda in medium, ut ea cognita me uera dicere cognoscatis, et animos mestitia exasperatos, iocunda lectione, et mutua collatione leniatis. Erit hoc absentis et defunctae matris quaedam uiuax praesentia, et imago uerorum aemula a cordis uestri penetralibus non recedet, qua nec post occasum uobis occidere, nec post tumulum ualeat interire. Cogit ipsa rei utilitas de qua agitur non silere, ne si dicenda tacuero, tantam uobis materiam uidear inuidere. Non debet alicui nostrum aliquid fieri singulare, quibus non solum caritas, sed etiam natura totum uoluit esse commune. At ego nec claritudinem generis, nec amplitudinem possessionis, nec quantamlibet in ea commendandam suscaepi gloriam carnis, quarum illa rerum multis superior, paucis inferior erat, sed deuotum deo animum mundi contemptum, caelestium appetitum. Ad quae ut compendiosum transitum faciam, cum in flore faeni adhuc recubans iuncta esset uiro, alligata mundo, ad ea uelut captiuus ad libertatem, uinctus ad solutionem, exul ad patriam suspirabat, et se coniugali uinculo praepeditam, hominibus ignoto, deo cognito mentis angore deflebat. Ea de causa cum ciues ciuitatis illius cui inhiabat et ad quam suspirabat, forte occurrissent, adorabat, suscipiebat, colebat, et abiecta omni domestica et mundana cura, se totam in eorum affectus et obsequia transfundebat. Suscipiebantur monachi, trahebantur heremitae, et omnes habitu uel fama religionis ornati, passim ad hospitandum etiam cum resisterent cogebantur. Non audebat iam quilibet talium, per terram eius iuri subiectam commeare, quin ad eam diuerteret, et uno die uel pluribus apud ipsam manendo, deuoto erga diuina animo satisfaceret. Flebat remotis arbitris, coram notis sanctitatis uiris et profundos gemitus profundebat, quod a lege uiri nondum soluta, seruire saeculo cogeretur, aliorum curam gerere, sui negligere, externis tumultibus implicari, internis occupationibus impediri, praesentia amplecti, futura contempnere, et iram sibi in die irae malis innumeris thesaurizare. Haec dicens prouoluebatur ad genua sanctorum, et uelut cum Maria peccatrice pedes eorum lacrimis abluebat. Orabat eos, ut pro se ad fores aeternae misericordiae instanter pulsarent, quatinus quae per se audiri non merebatur, eorum precibus mediantibus audiretur. Producta est eo usque talis intentio, nec a coepto cursu potuit fatigari, donec famoso illi Roberto de Brusello ad se uenienti, et se cum aliquamdiu moranti, impulsa, uiolento aestu animi se in monacham ignorante uiro redderet, ut eo defuncto uel concedente, statim ad Fontem Ebraudi si superuiueret demigraret. Fecit hoc, et timori dei quem concaeperat uelut inferiori molae superiorem adiungens, beata spe domini misericordiam expectabat. Et ne coniugem cui idem quod sibi debebat, tanto charismate fraudare uideretur, eum adit, occulta detegit, secreta pandit, horrenda aeternae mortis mala intentat, optanda aeternae uitae gaudia commendat, praedicat fallacis mundi contemptum, obsecrat celerem ab eo recessum. Tandem tanti dux femina facti, ad hoc maritum impellit, ut deo sibi uitam largiente, congruo tempore se cum ea, saeculo uelle renuntiare uelle sponderet. Quod si alterutrum prius obire contingeret, superstes statim uotum utriusque compleret. Nam nec ipse in toto expers diuini timoris uixerat, fide singulari uigens, orationes frequentans, sepulchra sanctorum annuatim disquirens, elemosinis insistens, hospitum indiscreta suscaeptione ultra quam dici possit, exultans. Hoc inter coniuges pacto firmato, cum innumeris et maxime praeliis utriusque deuotioni obuiantibus res protraheretur, superuenit meroris dies, quo coniuge de uita sublato, sicut turtur socio uiduata remansit. In quo casu qualiter se habuerit, quam uirili tantum infortunium animo tulerit, quam fidelem se uiro coniugem quod perrarum est etiam post mortem ostenderit, si narrare incipio, deficio. Si aggredior, uincor. Si conor, deicior. Credite karissimi, uereor uerba mea, et cogitans quae dicenda, et qualiter sint dicenda, pene coeptum desero. Sed quid agam? Ignorantia prohibet, amor impellit. Materia deterret, caritas adhortatur. Pondus premit, natura instigat. Sed meo hic iudicio magis timenda est inutilis taciturnitas, quam quaelibet incompta loquacitas. Dicatur ergo utcumque, quod prope nefas esset silere. Decumbente illo, assidebat lecto immota, sui que oblita, nichil nisi eius salutem meditabatur. Ad quam procurandam totis mentis facibus ardebat. A qua ne uel in modico infirmantis intentio auocaretur, ab omni cura corporali eius primo animum absoluit, testamentum eo praesente composuit, lites diremit, heredes instituit, castra diuisit, et ad unguem uniuersa perfecit. His ita ordinatis, ut animae suae iam liber a corporalibus consuleret, uelut de quadam docentis cathedra me audiente admonebat, ut conscientiam scrutaretur, peccata confiteretur, sua pauperibus et monasteriis largiretur, tremendum esse dei iudicium, multam eius misericordiam, spiritui absolutionem, corpori prouideret dum aduiueret sepulturam. Intonabant clamoribus omnia, luctu et lacrimis uniuersa miscebantur, confusae populorum uoces caeli altissima quatiebant, filiorum corona, familiae multitudo, nobilium caterua mesta gemebat, sola mulierem excedens, siccis oculis, uirili constantia perdurabat. Iudicabat satius esse occupare animum utilitate morientis, quam sociari populi fletibus inutiliter abiecta ratione dolentis. Vnde postquam confessione munitum, corpore Christi refectum, monachili cucullo indutum, gaudens pariter et merens praemisit, corpus eius innumera hominum praecedente et subsequente multitudine, Celsinanias detulit, ac eum monachis inter monachos ut monachum tumulandum contradidit. Ita terrae terram commendans, et uelut quoddam depositum, suo tempore restituendum committens, ad procurandam requiem spiritui totam operam conuertit, et amoris stimulis agitata, uniuersa perlustrat, prouincias oberrat, aecclesias uisitat, monasteria circuit, exhaurit in pauperes aerarium, facit sibi amicos de Mammona iniquitatis, nefas putat si quem non munere donatum relinquat. Orat pro defuncto, orat et pro se ipsa, ut et illi peccatorum remissio, et sibi detur a peccatis conuersio. Ordinat interea fugam, et mundo nouis rursum retibus gressus eius impedire quaerenti, spe remanendi data, beata fraude illudit. Nam magnis amicis monentibus ut denuo nuberet, posse se magnarum opum et potentiae copulam inire, maiores rerum successus in promptu adesse, ita respondit: Et quidem facio quod consulitis, et quam in breui potero, nouos thalamos iterato nupta intrabo. Tali responso uelut alia curantem diabolum deludens, et condigno talione fallaciae principem fallens, praedam quam ille iam faucibus se continere credebat haec furari et subripere qua poterat arte curabat. Celat ergo imo in pectore salutis suae archanum, et quasi a raptoribus thesaurum abscondit, ut ab omnibus posset esse tutum, quod omnibus maneret occultum. Sed quia aliquorum ad haec agenda egebat auxilio, duobus tantummodo mysterium aperit, quorum nota fides et constantia, credenda eis omnia suadebat. Vni qui laicali licentia uiuebat, omnem ut strenuo fugae apparatum committit, alii probatae religionis monacho spiritualia secreta prodit. Constituitur dies quo de Aegypto exeat, quo graui diu fasce depressa, a iugo pharaonis colla subducat. Sustinentur spe libertatis iam leuiora Aegyptiorum onera, et opera lutosa in breui commutanda feruntur. Expectatur nouum pascha, quo abiecto fermento malitiae et nequitiae, epulari liceat in azimis sinceritatis et ueritatis. Et o quanta interim dissimulationis arte mentem uultu uelabat, quanta de se saeculo promittebat, quam hylarem se etiam plus solito quibuslibet exhibebat. Videbatur se totam saeculo deuouisse, et nunc magis quam ante saecularibus commodis inhiare. Sed in abscondito deo canebat: Deus ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Appropinquabat optatus dies, et feruens spiritu animus requiescere nesciebat. Nocte itaque diem mundi ultimam praecedente, Nichodemum emulans, nocturna aduenit, et o inaudita deuotio, sepulchrum coniugis adiit, et clam uniuersis praesente tantum iam dicto monacho, se supra illud proiecit, et lacrimarum fonte laxato, largis illud ymbribus inundauit. Deflebat in conspectu pii conditoris primo defuncti excessus, deplorabat et proprios infinito cum merore reatus. Saciato dehinc post multum noctis spacium luctuosis planctibus animo, ad confitendum conuersa, ordiri ab initio et narrare uniuersa coniugis, et deinde propria peccata seu crimina coepit, et confitendo ad mediam usque fere noctem processit. Loquebatur uelut ore defuncti, et quasi commutatis personis in coniuge uir paenitebat. His ita expletis, et ueteri peccatorum fece penitus exinanita, obsecrat, ut se omnium criminum ream, sacerdos et uicarius Christi cui uulnera animae suae patefecerat, duris medicinae legibus subdat, et apud Marciniacum perpetuo paenitentiae carcere claudat. Hunc enim supra nominato Fontis Ebraudi monasterio praetulerat, quoniam et uenerabilis Robertus cui se deuouerat, iam uitam mortalem excesserat, et post primum claustri ingressum more illarum sanctimonialium extra pedem protendere nefas ducebat. Horrebat plane saltem cernere, quod ei iam caeno deformius sordebat, et non superbo sed superno animi fastu terrena omnia ut abiectissima contempnere incipiebat. Ideo prae ceteris locis sacris Marciniacum elegit, ubi uelut columpna caelesti apta aedificio, immobilis perpetuo permaneret, et proprium semper prae oculis habens sepulchrum, ut mortuam se continua lamentatione defleret. Nec timuit mutatae sponsionis notam, quando mutati loci occasio, eius extitit aucta deuotio. Nam licuit ei locum eligere, ubi Christo posset tenacius inherere. Suscaepto dehinc a monacho quod ipsa sibi parauerat grauis paenitentiae iugo, a terra mente simul et corpore surgit, et ipsis nocturnis tenebris celans opera sua, ac coniugi sepulto ultimum uale dicens, ab eius sepulchro ipsa iamiamque sepelienda recessit. Electo deinde sapientium quorumdam et nobilium comitatu ut consueto more ea quae mundi sunt sapere uideretur, uelut Cluniacum itura et sanctos fratres pro uiro rogatura, patrium solum deserit, et alienos fines peregrinando ingressa, Cluniacum sicut dixerat contendit. Quo deuota perueniens, et quantum sibi ac loco congruere iudicabat de suo largiens, impletis omnibus quae proposuerat, festina redit, et uotis iter praeuenientibus, tandem Marciniacum inde paradisum ingressura ingreditur. Suscaepta est immenso fratrum et sororum gaudio, qui nescientes quid animo gereret, ut nouam hospitam multo eam honore colebant. Erat tunc domus illa ualde rebus necessariis attenuata, utpote quae fere centenarium sororum numerum continebat, et quoslibet aduenientes indifferenter propriis sumptibus procurabat. Erat et angusta loci possessio, et redditus agrorum uix paruo numero sufficiebant. Tunc et sub domino Gaufredo Senmurensi erat Gerardus loci sollicitus procurator, de cuius deuota et sincera conuersatione in libro miraculorum primo plenius memoraui. Is sicut erat totus diuinis operibus et sacris caelestibus celebrandis perpetuo occupatus, quibusdam uirtutum uiris quos ipse noueram sibi associatis, aures misericordis domini precibus impleuerat, ut domum suam uisitaret, et sibi seruientibus necessaria prouideret. Hic quadam die dum altari asstans missam de more celebraret, sicut ipse Christum uerbi sui testem adhibens affirmabat, uocem ad se delapsam audiuit in hunc modum: Quod petisti, noueris te consecutum. Inde nocte cum more solito cubitum isset, aspexit ut referebat in somnis, et ecce columba niueo candore decora ad eum accessit, et supra atque in circuitu uolitans, eum ad se capiendam quodammodo uolatu domestico inuitabat. Quam ille manu comprehensam, gaudens domino Hugoni sororum priori offerebat. At ille laetus eam suscipiens, fractis ne auolare posset alarum remigiis, lignea cauea includebat. Haec qui referente Gerardo audierunt, de ipsa interpretati sunt, quae uera fuisse ipse rerum exitus indicauit. Nam superueniente die sacri loci penetralia introgressa, conuocato monasterii priore, accitis sororibus, adhibitis etiam ad insperatum spectaculum sociis, haec ad eos orsa est: Diu karissimi communi lege uiuendi socios nos mortalis uita habuit, et ab ipsis infantiae cunis, ad aeuum iam fere senile perduxit. Percucurrimus omnia, lustrauimus oculis uniuersa, probauimus quaecumque mundus gratiora promittere potuit, nec aliquid horum quae coram cernuntur curiosa sagacitas intemptatum reliquit. Diuitiarum copia, parentum turba, amicorum populus, alti sanguinis decus, ampla potestas, carnis uoluptas, superbia uitae, nil in terris extra se quaerere suaserunt. Nichil ergo in imis ultra nobis restat quaerendum. Inuenimus quicquid terra promittere, quicquid reddere potest. Sed uidete, si illa nobis sufficere possunt. Multum uiximus, sed sic est, quasi nec momento temporis uixerimus. Plura habuimus, sed quae iam habita transierunt, nostra iam dicere nullo pacto ualemus. Carnem oblectauimus, sed nec quamlibet paruas reliquias delectationis tenemus. Nunquam igitur ista nos satiant, sed quantomagis his inhianter uescimur, tantomagis nos ieiunos sui saturitate dimittunt. Vnde quaerenda sunt alia alibi remedia, quae esuriem reficere, sitim extinguere, egestatem ualeant propulsare. Instigat ad haec infida mundi amicitia, quae illos tantum decipit, quos in se spem posuisse cognoscit. Et ut de proximo exempla sumantur, quid coniugi nostro tanta de uobis merito qui uobis arma, qui equos, qui pecunias, qui terras largiebatur, uos fidi, uos intimi, uos praecordiales amici, saltem sine corporalibus expensis defuncto retribuistis? Quem pro eius aeterna requie exorastis? Quem sanctorum adistis? Quem monachorum rogastis? Quam uel modicam elemosinam erogastis? Cum que respondissent, se uere nichil horum fecisse, adiecit: Doctores ait mei effecti estis, et quid agere uel quid cauere debeam indicastis. Non potero a uobis amodo expectare, quod tanto uestro domino et amico uos uideo denegasse. Stultum est in homine ultra spem ponere, cum nec in amicissimis spem quilibet ualeat inuenire. Agendum michi est pro me ipsa, nec in alio spes salutis propriae reponenda, ne forte dum alienum ociosa praestolor auxilium, per meam culpam amittam diuinum. Laboret corpus dum uiuit, et pro se ipsa deum anima exoret, ne si prius defecerit, non sit qui pro mortua interpellet. Et ut breui fine multa concludam, et uobis quod hucusque celaui aperiam, nunquam ostii limina quod uidetis excedam, nunquam me mundus sub diuo uidebit, nunquam ab hac quam michi elegi ulterius exeam sepultura. Ad haec illis insurgentibus, et quasi in amentiam subito merore conuersi essent, domui ruinam si retineretur inclamantibus, inde que ad lacrimas conuersis, rursum ait: Post tempestatem quies, post pluuiam serenitas redit, et post fletus uestros, risus more nobis noto succedet. Interim uos redite ad saeculum, ego coram uobis iam uado ad deum. Et haec dicens comitata sororibus claustrum ingreditur, et crine amputato, ueste mutata, corde gaudente, columba iam dealbata a domino Hugone priore secundum uisionis tenorem in caueam includitur, et sanctis mulieribus beata iam mulier associatur. Gaudet erepta de Babilonis fornace, et de igne in refrigerium introducta, atria domini ingressam se esse laetatur. Discurrit iam laetabunda per gramina paradysi, et in loco pascuae collocata, super aquam refectionis educatur. Carpit ut ouis dominica auidis morsibus amenos flores, et pinguia prata oberrans, antiquam famem copioso pastu compensat. Congregat in breui multarum opes uirtutum, nec patitur in uia mandatorum dei aliis segnior inueniri, sed aequans noua uelocitate priores, festinat ueteres citatis gressibus anteire. Ac primo se omnibus humilitate subicit, ancillam fatetur, famulam exhibet, quia secundum dominum non uenerat ministrari sed ministrare. In qua uirtute ita omnibus complacebat, ut nichil de affectu defraudantes, toto eam cordis amplecterentur complexu. Quid uero de cordis contritione, de cotidiana confessione, de continua lamentatione, memorare potero, quando nec Niniuitis in contritione, nec Dauid in confessione, nec Maria in lamentatione inferior apparebat? Nec primo tantum conuersionis tempore, ut quibusdam moris est ista egit, sed toto quo aduixit aeuo, corpus labori, cor paenitentiae, oculos lacrimis dedicauit. Erant illi lacrimae suae panes die ac nocte, ita ut sepe spiritualiter diceret animae suae: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Et consolando subiciebat: Spera in deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare uultus mei et deus meus. Testabantur sorores, ita eam plerumque fletibus affici, ut pene uideretur exanimari. Prosternebatur corpore in conspectu piissimi redemptoris humilis eius ancilla, et cum aliquando genibus flexis oraret, uiolento aestu animi in terra etiam cum nollet deiciebatur. Tanta erat in ea uis spiritus, ut animo ad caelestia rapto, quandoque impos proprii corporis uideretur. Occultabat se tamen quantum poterat, sed dum semper aecclesiam occupat, sola semper esse non poterat. Vigiliis insuper et ieiuniis immanem corpori persecutionem indixit, et in tantum his et aliis laboribus uires et carnes exhausit, ut carnibus exinanita, cute ossibus adherente michi post aliquot annos Marciniacum aduenienti, ut filio mater alludens secreto diceret: Gratias deo, quia superflua mundi amisi. Veteres carnes quibus saeculo seruieram perdidi. Iam nouas induam, quibus noua deo obsequia impendam. Psalmos quos et in saeculo didicerat, assidue decantabat. Cum igitur omni studio spirituali theoriae intenderet, et animum omni uirtutum prouectu cotidianis incrementis ad caelestia subleuaret, ad Marthae eam ministerium transtulerunt, et propter singularem industriam, cellerariam esse monasterii praecaeperunt. Nam non erat illa columba seducta non habens cor, sed erat columba super riuulos aquarum, simplicitatis aeuangelicae lacte lota, et serpentis non malitia sed prudentia praedita. Retulerat de Aegypto spolia Aegyptiorum, quae Hebreis fratribus impenderet, et quibus deo in deserto huius peregrinationis seruiret. Vnde obaedientia compellente inuita de claustro educitur, et curam sororum suscipere cogitur. In quo officio qualiter ministrauerit, uix a me explicatur. Agebat eo studio curam uniuersorum, ut amore mater, obsequio ancilla omnium diceretur. Exercebatur ardor dudum concaeptae caritatis, et ignis in eius pectore diu occultus, in flammas prorumpere gestiebat. Oportebat, ut quae deum ex toto corde in silentio diligere didicisset, se quoque secundum domini mandatum diligere proximos ei obsequendo probaret. Seruabat tenaci memoria nomina singularum, et uelut de libro cotidie proferebat, cum nominare aliquam quaelibet earum necessitas exigebat. Scripserat in mente sua quo unaquaeque corporali incommodo laborabat, et morbos earum uel qualitates sollicita annotauerat, ut posset unicuique absque errore subuenire, cum nichil eam talium contingeret ignorare. Nouerat eas ut nobiles et delicatas, ut fragiles et infirmas, pro sexu, pro loco, pro usu multis egere, et ideo mentem ne quid eis deesset, multo sollicitabat angore. Occupabat animum seruilium cura officiorum, et ancillarum dei se famulam esse gauisa, uilia quaeque ministeria procurabat. Variabat in corde suo diuersos apparatus ciborum, et talium inexperta coquinae disciplinam addiscere cogebatur. Huic assa, illi elixa, salsa isti, insulsa alteri prouidere, sollicita circa frequens ministerium satagebat. Praeparabat ipsa, coquebat ipsa, inferebat ipsa, et ut nil sibi de mercede periret, nichil sibi de labore imminui patiebatur. Collegerat uno suo in corde animos singularum, et quid unaquaeque magis affectaret agnoscens, effectu operis omnium affectibus consonabat. Cum que sepe paupertas caritatis eius diuitiis non responderet, tristabatur, dolebat, et quia satisfacere uniuersis pro uoto non poterat, magno tormentorum supplicio torquebatur. Et cum a non habente multa exigerentur, secundum regulam patientiam seruabat in corde, mansuetudinem referebat in sermone, nec tristis ab ea recedere poterat, quam mentis hylaritate ac uerborum iocunditate replebat. In qua uirtute ita praecelluit, ut sorores omnes ea defuncta attestarentur, nunquam per uiginti fere annos quibus inter eas conuersata est, uerbum aliquod durum ab eius ore uel leuiter se audisse. Sic semper hylaris, semper iocunda, non solum nichil nubilum praeferebat, sed et si quas tristitiae nebulas in perturbatis mentibus aliquando offendisset, sereno uerborum lumine exturbabat. Habent hoc proprium sanctae mentes, ut semper in spirituali gaudio conuersentur, et non in saeculo sed in deo exultantes, implent quod apostolus ait: Gaudete in domino semper, iterum dico gaudete. Quod non frustra ab apostolo ingeminatum si quis attendit intelligit. Nam sicut nequam homines pessimi cordis tenebras in uultu praetendunt, et quo demigraturi sint furiosorum uerborum horrore praelocuntur, sic sanctae animae gloria felicis conscientiae serenatae, et spe futurorum bonorum adgaudentes, nil nisi laetum sapere, nil nisi iocundum loqui nouerunt. Ita famula dei discens a Christo mitis esse et humilis corde, et audiens ab eo, beati mites, et a propheta, diligit mansuetos dominus, cordis humilitati et uerborum mansuetudini operam dabat, et ancillis domini sui ut de beata Cecilia legitur, sicut ouis argumentosa deseruiebat. Et licet in uerbis suis omnibus complaceret, nichil tamen ludicrum, nichil ociosum ab ea proferebatur, sed eum linguae loquendi modum imposuerat, qui et regulam non excederet, et omnibus satisfaceret. At cum ad quarumlibet rerum collationem aut sponte aut uocata accedebat, tunc uere erat sentire, quid intus gereret, uel quid apud se sedula cogitatione uersaret. Nam ut quod sentio fatear, superabat quoscumque uidisse me recolo grauitate simul et sanctitate uerborum, ut si eam audires, non mulierem, sed episcopum loqui crederes. Totus sermo eius sacro sale conditus, nichil insipidum exhibebat, totus de caelo pendebat, totus praesentium contemptum amorem inuisibilium praeferebat. Nec poterat diu quando secretius agebatur de talibus siccus sermo haberi, sed mox quo spiritu loqueretur affluenter lacrimae prodeuntes prodebant. Non recolo quotiens me Marciniacum ueniente, super filii uelut super patris genua fleuerit, ream se clamans, absolutionem postulans, mundi mala deflens, desiderio Christi anhelans. Inde cum se in terram prosterneret, et ego eam debita reuerentia eleuare conarer, non assentiebat, sed immota permanens, ac si nunquam ante paenituisset, nouis rursum lamentationibus paenitebat. Gemebat incolatum suum prolongari, et ut cito finiretur, uotis, precibus, gemitibus, implorabat. Inter huiusmodi uerba cum me simul filium et patrem uocaret, a patre pro officio, absolui rogabat, filium materno animo singulari sapientia instruebat. Cum que iam recedere tempus urgeret, hoc semper uale nouissimum erat: Fili, sancto spiritui et beatae matri uirgini te commendo. Hoc quippe etiam in saeculo semper in usu habuerat, et ita os suum assuefecerat, ut prae ceteris sacris uerbis, sanctum spiritum et beatam uirginem nominans frequentaret. Et merito haec duo loquens coniungebat, ut ex quo coniuncta sunt, nunquam diuisa fuisse ipsa sua locutione doceret. Iam ut ad priora regrediar, cum quicquid apud se uirium, quicquid scientiae, quicquid studii erat, deo et domesticis sororibus impenderet, nullo modo tamen hospitum et pauperum obliuiscebatur, hos honorifice suscipiens, istis sollicite prouidens, ut nec illis congrua, nec istis deessent necessaria. Cura tamen propensior circa pauperes erat, quorum egestas in corde mulieris sanctae praeponderabat, ut quos maior premebat indigentia maior illis adhiberetur prae aliis diligentia. Ea de causa si quid de commissa obaedientia superesse poterat, in usus eorum deuote expendebat. Erogabantur frequentes elemosinae, uestes pro posse parabantur, et aut emebantur nouae, aut ueteres sororibus subreptae dabantur. Omnibus secundum aeuangelium petentibus, absque quaestione quicquid cibi uel indumenti undecumque corradere poterat tribuebat. Quosdam uero quos et filios ludens uocabat, cotidiano uictu et sumptibus reficiebat. Pausabat in eis mens dedita deo, et uelut ab antiquis mundi laboribus requiescebat, nunc tandem reputans inuenisse se locum domino, tabernaculum deo Iacob. Quicquid enim in pauperes dispergebat sibi totum congregari gaudebat, sciens proprium esse lucrum, quod ab aliis credebatur substantiae detrimentum. Sed quid his plura? Ita de uniuersis magna materfamilias curam agebat, ut sororibus ministrans Martha, hospitibus seruiens Sara, pauperibus pie prouidens Thabita crederetur. Sic femina uirtutis abnegans semetipsam, tollens crucem suam et sequens Christum, quicquid sibi olim in saeculo uixerat, totum uiuens aliis expiabat. Viuebat inquam deo, uiuebat proximis deo ad obaediendum, proximis ad obsequendum, ut pro modulo suo uoce apostolica dicere posset: Viuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus. Cum que difficile sit mentem fusam per diuersa facile se recolligere posse, et contractus terrenis actibus puluis non leuiter a mentis oculis abstergatur, hoc in ea admirandum apparebat, quod ab exterioribus ad interiora rediens, nunquam se ab intimis recessisse iudicabat. Succedebat ilico profundum uerbis silentium, hylaritatis ciuilitas caelesti grauitate permutabatur, post publica negotia fletus uberes exundabant. Mirabantur hoc michi referentes sorores, animum tam subito ad uaria permutari, nec posse tantis occupationibus a suo proposito in aliud deriuari. Efferebant in ea, Marthae negotiis nichil ocio Mariae detrahi, nec Mariae quietem Marthae laboribus impediri. His studiis ita sibi omnium animos unierat, sic sui affectum in uniuersorum cordibus collocauerat, ut mero eam amore diligentes, matrem illam monasterii nominarent. Sed quamdiu o anima uerbis immoraris? Quamdiu quod tandem dicendum est differs? Scio quid refugias, noui quid dubites, aduerto quid uerearis. Times audire mortuam, cuius uitam si fieri decuisset, etiam hic optasses aeternam. Metuis extingui lucernam tuam, ne inuisae tenebrae luce fugata succedant. Horrescis in absinthium mel conuerti, diem in noctem mutari formidas, cuius te dulcedo reficere, cuius te claritas solebat illustrare. Quae si de aliis tanta meretur, quanta de te eam aestimas promereri? Quid enim illa in terris adeo coluit? Quid ita dilexit? Quid in humanis affectibus tibi non dico praetulit, sed saltem aequauit? Et erant certe illi alii filii, sed in amore materno collati, uidebantur alieni. Fuerat illa tibi non semel tantum mater, quae multo cordis angore te parturiebat frequenter. Instabant inquam ei frequentes partus, et cotidiano ad omnes casus tuos pauore innouatis te rursum doloribus pariebat. Sollicitabatur assidua cura, et tibi totum cogitatum impendens, sui sepius obliuiscebatur. Metuebat omnia tibi neque aliquid satis esse tutum putabat. Suspendebat animum ad omnes euentus rerum, et rumores etiam optimos formidabat. Quocumque te gressum conuertere audiebat, ad regiones quoque exteras clausa sequebatur. Si ad Brittannias transfretasti, si Italiam penetrasti, si Romam adisti, te cum Maria enauigauit, Alpium horrenda cacumina, Appennini profunda exsuperauit, pericula uniuersa subiuit, et ad omnes asperos casus comes inremota permansit. Officii onera tu quidem sentiebas, sed illa sustinebat. Tu portabas, sed illa subportabat. Tu humeros subponebas, sed illa uires precibus ministrabat. Discurrebat, satagebat, orabat singulas, orabat omnes, ut pro te satagerent, pro te misericordis domini misericordiam implorarent, debere hoc eas caritati, debere tibi, debere sibi, caritati ex mandato, tibi ex debito, sibi ex obsequio. Hoc sororibus, hoc fratribus, hoc aduenientibus indefesse dicebat, et omnes absque discretione longe amplius pro te quam pro se exorabat. Super hoc toto conatu ipsa precibus incumbebat, et omnes coram deo animi uires exhauriens uiscera sua pro te domino lacrimans effundebat. Canonem precum ipsa sibi praefixerat, ut si forte alia intermitterentur, illud pro salute tua cotidie domino solueretur. Suggesserunt sepe si bene recolis sorores ut eam a lamentationibus compescerem, et a nimia pro te sollicitudine inhiberem. Quod et feci, sed nichil prohibendo profeci. Quomodo ergo hanc morientem uidebis? Qualiter hanc defecisse narrabis? Quo spiritu exspirantem cernere, quibus uerbis salutare, quibus lacrimis ad deflendum tantum funus sufficere praeualebis? Veniendum tamen est ad rem, et sors communis patienter excipienda, donec ipsa creatura liberetur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. Quiescebat nocturnis horis post diurnum laborem ancilla dei, fatigata in lectulo, et ad laborem acrius resumendum, artus labore solutos somno fouebat. Et ecce conspicit decori uultus feminam sibi asstare, et ut se sequeretur, nutu et signo manus uocare. Euigilans illa, et aliquam sororum fuisse quae se ad nocturnas laudes suscitasset existimans, surgit, et uelut inertiae suae irata, citato apparatu ad aecclesiam festinare disponit. Sed oculis huc illuc que conuersis, cum omnes in circuitu iacentes uideret, errasse se cognoscens, rursum caput ad dormiendum deponit. Quae mox ut primum sensum soporis attigit, eandem quam prius personam, eodem quo prius ordine, se uocantem uidet. Vnde rursum experrecta, eadem quae primitus cogitare incipiebat. Sed tertio in se reuersa, tertio sopori reddita, tertio a formosa uisitatrice est ut sequeretur uocata. Additum etiam ut sub celeritate ueniret, neque ultra in ueniendo moras faceret. Inde cum demum tertio euigilasset, sensit iam in se ipsa signum uocationis, et ilico morbo correpta, sororibus se defungi mandauit. Fit statim uniuersarum concursus ad eam, et luctuoso gemitu illam ex omni parte circumdant. Concurrunt uelut ad matrem filiae, et quasi cum ea defungi deberent, dampnum ut dicebant inreparabile lamentantur. Non poterat quisquam consolari afflictas, et meror infinitus nunquam finiri posse putabatur. Iacet illa immota in medio merentium, et licet moriens, integro sensu animi perdurat. Colloquitur sororibus, confitetur peccata, petit absolui, absoluitur ab omnibus, expectat firma spe dominum suum quando reuertatur a nuptiis, nec aliquid sacrorum salutarium intermittit. Viguerat in ea ardens fidei feruor, ut pene secundum dominum grano sinapis potuisset aequari, qui nec longo uitae cursu ueterascere, nec gelidae mortis incursu potuit refrigescere. Inde sua postulatione oleo sacro inuncta, Christi corpore ad aeternitatem refecta, humilitate munita, confessione secura, crucem cum domini imagine sibi deferri rogauit. Qua allata, totum ad iterandos gemitus concitat monasterium. Adhibet ori suo dominicam effigiem, et pedes eius lingua allambens, uultui suo tota uirtute corporis imprimit. Adorat saluatoris passionem, et eius mortem ac uulnera, sibi salutem conferre adiurat. Nullam sibi gloriam, nullam spem superesse salutis, nisi in cruce domini sui omnibus audientibus profitetur. Cum que expleta oratione circumstantes a uultu eius imaginem domini amouere temptarent, accensa calore fidei ait: Quid uultis auferre dominum meum? Permittite eum michi quamdiu uiuo, ad quem statim sum moriens transitura. Ita non imaginem sed ipsum in cruce illa se uidere reputans, ab amplexu eius diuelli non poterat. Tandem infirmitate simul et oratione fatigata, corporis uiribus sensim deficientibus, tertia iam die ex quo morbo correpta fuerat, ad extrema peruenit. Agebatur tunc sollempni more natiuitas praecursoris domini, et licet in luctibus attulerat auspicia gaudiorum. Nam quia ipse summus preco aeterni gaudii fuerat, congruum erat, hanc ea die de luctibus ad gaudia transmigrare, de qua uoce angelica dictum fuerat: Et multi in natiuitate eius gaudebunt. De quorum numero ut crederetur, in natiuitate illius defuncta est, in cuius natiuitate gaudium multis ab angelo promissum est. Illa ergo die quae uere ei dies fuit, qua ad sempiternum diem transiit, iacebat pene exanimis Christi ancilla, et in omni corporis uirtute emortua, solius spiritus detrimenta non nouerat. Vigebat in ea solus defecto corpore animus, et in caelestibus mente suspensa, horam qua dominus domus ueniret expectabat. Et iam eo appropinquante, uisum est sororibus, ut eam a lecto leuatam, in cinere et cilicio componerent. Cum que manus ad hoc faciendum aptarent, sinite ait et me paululum sustinete. Et cum eam dimisissent, conuersa ad dominum, noui inquit piissime redemptor, quo corpus hoc deferatur, nec quo anima sit transferenda ignoro. Habet corpus domine suum ad praesens in terra hospitium, anima autem o benigne Ihsu, o aeterne saluator, ubi hac nocte hospitabitur? Quis eam suscipiet? Quis occurret? Quis consolabitur? Quis a morte, doloribus, meroribus liberabit? Quis locum, uitam, quietem, post tot mundi labores prouidebit? Nullus ait nisi tu pie Ihsu saluator meus. Longe fient a me omnes proximi mei, nec potero inuenire refugium, nisi apud te deus meus. Tibi ego quod creasti committo, tibi me omnium malorum ream confiteor, a te misericordiam quamdiu expectaui nunc postulo, et in manus tuas corpus et animam meam commendo. Iam nunc inquit sororibus me accipite, et quo portare uolebatis deferte. Tunc uelut ab initio in nouos fletus et lacrimas uniuersis commotis, subleuata est, et in cinere et cilicio, exul inops, humilis Christi ancilla reposita est. Inde post modicum hora illa qua pius redemptor pro mortuorum uita moriens, inclinato capite tradidit spiritum, mitis eius famula placido fine transiuit ad dominum. Testati que nobis sunt qui affuerunt, iam exanimi corpore glorificati hominis uidisse se gloriam. Vultus eius luce clarior renitebat, et quae in aliis perimit, in ipsa decorem mors uitalis adauxit. Sed mirabitur forte aliquis, cur ea quae de magno Martino dicta sunt, mulieri longe impari adaptauerim. Quae si quis cogitauerit, aduertat quanta in scripturis canonicis leguntur, quae de Christo principaliter dicta, ad corpus sanctorum cui ipse caput est referuntur. Haec quia innumera sunt ea singillatim referre nolo, sed eum ad scripturarum latitudinem remitto. Recolat quanta in martyrum nataliciis, quanta in confessorum festiuitatibus, de prophetis, de psalmis, de aeuangelio recitentur, quae ita seruis congruunt, ut domino nichil minuant. Nouerit non indignari dominum de indiscreta cum seruis communione uerborum, quibus ipse uniuersa pene nomina sua imposuit, et quaecumque audiuit a patre, nota eis fecit. Et ne peccatores iustis aequari scandalizetur, sciat non de meritis quae omnibus incerta sunt, sed de miraculis quae uniuersis nota sunt parem me ferre sententiam. Quid enim? Et si mortuos Christus suscitauit, si leprosos curauit, si caecos illuminauit, si demones effugauit, si et alii mortuos suscitasse, leprosos curasse, caecos illuminasse, demones effugasse creduntur, Christo propter similia opera componi dicuntur? Non est iniuria sed laus nominis dei, cum non in uno sed in multis mirabilis dicitur deus in sanctis suis. Et ne in hoc faciei miraculo solus putetur iustus esse Martinus, accedat et peccator Theophilus. Qui ut scriptura apud plures iam usitata narrat, post quadraginta dierum paenitentiam Christi corpore suscaepto facie refulsit ut sol. Vnde quid mirum, si post multorum annorum paenitentiam et commendabilem uitam, beatae feminae uultus inusitato candore enituit, cum post paucorum dierum contritionem tantis criminibus deturpata facies ut sol fulgere praeualuit? Potuit hoc in nostri temporis muliere Christus facere, quod in illius temporis peccatore Theophilo et iusto Martino uoluit demonstrare. Quod si res ipsae consimiles sunt, quid rerum ipsarum consimilia uerba a me reformidanda sunt? Ergo similiter dicatur, quod non dissimiliter actum esse probatur. Nec idcirco pares iudicari uidebuntur, quia parilitatem non facit similitudo miraculorum, sed aequalitas meritorum. Enituit ergo inuisibili splendore spiritus, ipse uisibilis emortui corporis uultus, et quod ad regionem lucis filia lucis migrauerit, caro facta lucida demonstrauit. Exinde circa beatae mulieris exequias, sanctae congregationis obsequia quis explicare sufficiet? Apparebat uere in eis magnum quoddam exemplar amoris aeterni, et status supernae Ihrusalem in illo ancillarum dei officio praemonstrabatur. Feruebat ardor spiritu dei inspirante concaeptus, et ab ubertate domus dei riuulus caritatis in eas deriuatus, pietatis uberibus profluebat. Non ualebant satiare animos psallendo, flendo, orando, et licet hic corpore remansissent, toto eam affectu ad peregrina euntem comitabantur. Implorabant dominum, ne frustraretur ab expectatione sua, et ut eius longos gemitus pius redemptor consolaretur supplicatione assidua precabantur. His sacris studiis noctem proximam diei continuantes, sequentem quoque lucem praecaedentibus adiunxerunt. Qua tandem die frequentatis pro eius aeterna requie sacris oblationibus, cum sanctae sorores uigiliis, psalmodia, orationibus ac lacrimis fatigatae uix subsistere praeualerent, delata ad tumulum est, et grata deo, cara hominibus, uiuens Christo, mortua mundo, Christiano pro more sepulta. Recesserunt merentes, se cum eam a tumulo cordibus referentes. Quam licet in sepulchro exanimem reliquerint, apud se eam uiuere dum uiuunt, perpetuo confitentur. Iam ego uobis o sanctissimae sorores quid pro tanta michi impensa gratia reddere, quid pro tanto munere rependere, quid pro tantis beneficiis retribuere digne ualebo? Nam seruastis animam meam michi, eripuistis eam a morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu, liberastis me de laqueo uenantium, et a uerbo aspero, factae estis domus passeris, petra refugium erinaciis. Haec inquam omnia michi fuistis, quando illud lumen meum a tenebris fugiens excaepistis, quando flamma sacri pectoris uestri tamdiu ne extingueretur fouistis, quando magis ac magis aeterni amoris fomite id accendendo, nunc tandem aeterno lumini iam lumen indiuiduum adiunxistis. Manet uobis in caelo reposita etiam huius beati operis uestri merces, nec benignus saluator erga saluatam peccatricem studiorum salutarium obliuiscetur, quia qui ministratum saluti corporeae calicem aquae frigidae perire non posse fatetur, multo magis saluandae in perpetuum animae tantam a uobis operam impensam, perditum iri nullatenus patietur. Gaudent angeli dei super uno peccatore paenitentiam agente, qui tamen nondum a corpore mortis huius liberatus, adhuc in carne peccati et nequitia mundi cum angelis apostaticis incertus de belli exitu pugnat. Gaudete et uos dilectissimae, quibus de paenitentia peccatricis uestrae certissima gaudendi materia datur, cuius ad eos fines paenitentiam praeuia gratia perduxistis, ut iam non sit unde ei timere, sed unde congratulari secura laetitia debeatis. Det augmenta laetitiae uestrae, quia in uobis speratis quod in ipsa tenetis, quoniam pro certo consimile certamen laborum similitudinem quoque pariet praemiorum. Ecce sepulta iacet in conspectu pietatis uestrae humilis dei ac uestra ancilla, et licet exanimis ac silens, uiuo tamen ac multo si aduertitis clamore hortatur. Offert assidue se ipsam uobis, ingerit oculis uestris cineres suos, et ut sui recordemini, et uestri non obliuiscamini, ut soror sororibus, mortua mortalibus inclamat. Ostendit quid ipsa nunc, quid post paululum uos, ubi corpora uestra humanda, quo spiritus sit migraturus commendat. Cernitis cotidiano intuitu sepulchra uestra, et hospitia mortalis naturae coram semper intuemini, ubi quamdiu mors dominatur requiescere, et unde morte absorta speratis resurgere. Sit ergo hic uester contuitus uobis sermo continuus, et ad concupiscenda toto nisu perpetua, ipse uos temporalium quem cernitis defectus inflammet. Seruntur interim uelut in orto arborum semina, sic in sacro cimiterio uestra corpora, quae secundum apostolum uiuificari non possunt nisi prius moriantur, nec resurgere nisi occidant, nec reuirescere nisi putrescant. Oportet plane illa putrescere, ut possint reuirescere, arescere ut possint florere, occidere ut possint resurgere, mori ut possint uiuere. Toleranda est hyems praesentis uitae, et niuium ymbrium que magnanimiter asperitas sustinenda, quamdiu arborum fructuosa amenitas latet, quamdiu nondum apparuit quid eritis, quamdiu uita uestra abscondita est cum Christo in deo. Veniet tempus, quando aere serenato, gelidis tempestatibus uer aeternum succedet, cum sol nunquam occasurus exoriens splendore tenebras, calore frigora uniuersa propellet, et incognito terris lumine mundum natura stupente profundens, ueteri nocte deturbata nouam et continuam diem adducet. Tunc tepore mirabili tellus faetata, in nouos flores ac fructus semina corporum uestrorum erumpere coget, cum corruptibile hoc incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc affectu et re ipsa cantabitis, quod uoce ac fide cantatis, flores apparuerunt in terra nostra, quando sponso cum ardentibus lampadibus occurrentes, ad nuptias nunquam finiendas intrabitis. Tunc et cum propheta gratulando dicetis: Et refloruit caro mea, et ex uoluntate mea confitebor ei. Erit enim tunc uoluntaria non coacta confessio, quando iuxta alium psalmum uoluntarie sacrificabitis domino, et confitebimini nomini eius quoniam bonum est. Vbicumque enim fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, quia cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria. Et uos quibus hanc epistolam scripsi fratres mei tantae matris filii, erubescite degeneres uideri, sed a qua sumpsistis uitae huius originem, ab ipsa in uos diriuatae caelestis cui uos a puero deuouit amorem. Quae fuit mater corporum sit rursum genitrix animorum, ne qui ei consimiles estis corporibus, dissimiles quod absit inueniamini moribus. Parturiat uos exemplo et precibus, donec formetur Christus in uobis, ut per eam illum habere mereamini patrem, per quem ipsam habere meruistis matrem. 18. AD PETRVM LVGDVNENSEM ARCHIEPISCOPVM Domino uenerabili et deo digno pontifici, Petro Lugdunensis aecclesiae patriarchae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, merito pontifici, caelesti cathedra sublimari. Quam dulci affectu uestri memoria menti meae impressa sit, et uelut diligenti sculpturae imaginatione formata, utinam sic intellectualibus animi tui oculis esset apertum, sicut in mentis meae recessibus latet occultum. Sed quoniam nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, et incommunicabile manet hominibus humanae mentis archanum nec tu cordis mei abdita liquido cognoscere, nec ego ea ad plenum quolibet nisu ualeo explicare. Spiritus tamen ille, qui secundum apostolum scrutatur omnia etiam profunda dei, nouit eo me tibi uniri amore, ut te etiam Lugduni constitutum me cum ubique circumferam, nec possis aliquo terrarum interiectu abesse, quem singularis dilectionis continuata recordatio michi semper facit adesse. Vnde fit, ut de longinquo fiam proximus, de remoto contiguus, de diuiso coniunctus, de seiuncto inherens, quatinus nullo iam modo nos ab inuicem seiungere ualeat odiosa regionum longinquitas, quos firmis nexibus iungit inseparabilis animorum propinquitas. Hoc remedio meam de absentia tua mestitiam longe positus consolari soleo, sed iam iuxta constitutus, eo modo consolari renuo. Diu enim absens factus, et iam te uidere non parum esuriens, diebus ieiunii hoc meum ieiunium soluere decreui. Eapropter precor beatitudinem tuam, ut hac instanti quadragesima diem michi locum que colloquii designes, ut et desiderio meo satisfaciam, et de communi utilitate quantum in me fuerit te cum aliquid agam. Laetatus sum quippe in his quae dicta sunt michi, pastoralem sollicitudinem tuam non ex toto consopitam, de pace gregis sibi commissi prudenter tractasse, et de repellendis ab ouium incursione lupis, non solum diuina sed etiam humana uirtute in quantum episcopo fuit licitum cogitasse. Quod quam laudabile sit, quam que gratum, nullus ignorat, et propheta praedicat. Quem pulchri ait super montes pedes aeuangelizantis pacem, adnuntiantis bonum, praedicantis salutem, Quae quamlibet de aeterna pace dicta sint, nichil tamen refert, et de praesenti hoc intelligere, quae est quoddam uestigium et imago pacis aeternae. Super qua in hac nostra misera regione est singulariter satagendum, quae in tantum bonis principibus destituta, raptoribus exposita, filiis Belial id est sine iugo est referta, ut hoc de ea dici possit quod de Israelitarum terra scriptum legitur: In illis diebus non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum uidebatur hoc faciebat. quamuis nostrates non quod rectum sed quod sibi pessimum uidetur, hoc tota auiditate faciant. Spondeo igitur huic glorioso tuo incoeptui et beato oneri, me nisi ipse prior defeceris totos humeros subpositurum, et omnem pro eo si necesse fuerit laborem subiturum. Ad haec cum praesentibus litteris mitto anulum aureum in signum amoris, preciosi et ignoti generis lapidem continentem, atque in se aliquid quod sit preciosius ipso habentem. Nam omnem sanguinis fluxum exsiccare dicitur. Habe ergo missa propter mittentem cara, et intellige caritatem tuam michi desiderabilem super aurum et lapidem preciosum multum, et dulciorem super mel et fauum. Nec a pontificali dextera anulus recedat, ut mei memoriam continue cordi tuo inesse, assidua sui repraesentatione compellat. 19. AD HENRICVM WINTONIENSEM EPISCOPVM Vnanimi dilectione diligendo, singulari honorificentia honorando domino Henrico Vuintoniorum episcopo, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, praesentis prosperitatem, et aeternae salutis beatitudinem. Expertus dampna diuturni silentii, iam silere refugio, et qui ne in uerbis excederem tacere elegeram, silentia iam ipsa formido. Eapropter et nuntium uix adhuc a uobis reuersum, sincerae dilectioni uestrae iterum cum litteris retransmitto. Et quamuis mutuum colloquium iter prolixum, et maxime mare interpositum nobis inuideat, non poterit tamen oceanus minaci facie sua saltem amicabilium litterarum baiulos impedire, nec truci fluctuum suorum terrore pedes pacis praeuios retardare. Inde uniuersam rerum naturam superare decreui, ut nec hyemis aspera, nec aestatis torrida, nec aquarum profunda frequentes epistolae uereantur, et resistentia dilectioni nostrae uicta se quoque ipsa elementa loquantur. Ita plane ita aggere litterarum et turbine nuntiorum si qua in uobis adhuc residua est duriciam obruere deliberaui, ut semel immenso aggestu sepulta, ad perturbandam nostrae pacis concordiam nusquam in aeternum aspiret. Sed et quod Salomon de amico ait, lumen ostiorum eius exterat pes tuus, quia per me non ualeo, per meos deo donante implere curabo. Agnosco in me, si tamen et apud alios ita est, amicitiae consuetudinem, ut quanto magis me amicus frequentat, tanto magis in corde meo feruor ipsius amicitiae crescat. Est et quoddam uestigium amoris aeterni, ut qui plus eo accensus fuerit plus satietur, et qui magis satiatus fuerit, multo amplius accendatur. Firmus ergo amoris nexus et indissolubilis cathena nos longe ab inuicem remotos uniat, nec eam ut puerili leuitate aranearum telas, detrahentium loquacitas uentosa dirumpat. Recordetur et caueat sapientia uestra, sapientiae prouerbium, quod princeps qui libenter audit uerba mendacii, omnes ministros habet impios. Absit uero ut uos uerba mendacii libenter audire credam, non inquam hoc credo, sed ad cauenda multiformia adulantium siue obloquentium uerba singularem industriam uestram sollicitam esse desidero. Est enim lingua ut scriptura loquitur inquietum malum, plena ueneno mortifero, de quo propheta, uenenum aspidum sub labiis eorum, omnibus, sed maxime his qui in sublimitate sunt inimicans. Quos eo magis debet studium sollicitare cauendi, quanto maiorem si talibus adquiescant habent facultatem nocendi. Quod si ueris rumoribus commoueri tutum non est, quantum falsis credendo conturbari periculosum est? Vnde de Rotberto pacis corruptore et pessimo inimicitiarum satore, qui seminauit dolores, sed nondum messuit eos, uos consulere uolui, a cuius sanguine reuerentia et amore uestri ductus, hucusque gladium continui. Qui non inter quoslibet, sed inter me et uos ut comperi zizania seminauit, nec adhuc tamen ut inimicus homo iudicari promeruit. Super quo uestram michi uoluntatem remandate. Monachum uobis non cursorem misissem, nisi sacristam in proximo iturum molestare cauissem. Bis ergo iam suscaepto cursore nostro, remittite et uos saltem nuntium uestrum. Solent enim Marciniacum uenire, Lugdunum adire, Prouinciam penetrare, et ultra citra que uniuersa lustrare, solam que Cluniacum uelut scilleos canes aut confragosos scopulos declinare. Sed non imputo, quod a mea uestra que memoria deletum esse confido. Et ut paucis multa comprehendam, sic de nobis ac nostris praesumite, ut nulla de his diffidentiae uestigia sentiam remansisse. 20. AD EVNDEM Dilectissimo domino et intimo amico domino Henrico uenerabili episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, praesentem et aeternam salutem. Sicut languenti corpori medicinae remedia adhibere necessarium est, ita iam plene curato ingerere superfluum, immo aliquando noxium est. Vnde ego dum putaui mutuum quem ad inuicem habueramus amorem uel in modico lesum, dissimulare non potui, quin ad curandum eundem, uerborum multorum antidota propinarem. At nunc constanter manente inter nos amoris firmi proposito, et indissolubili caritatis uinculo utrimque firmiter alligato, parcendum uerbis uidetur, ut quae per gratiam dei nichil in corde uestro praeteritorum simile possunt curare, nequaquam sinantur mentem multis utilitatibus occupatam sui multitudine onerare. Quid enim ad amorem augendum uel confirmandum loquerer, cum uestrum erga nos affectum magis opera quam uerba testentur? Quid germano nostro nuper ad uos uenienti, quid cotidianis nuntiis, quid ipsis cursoribus, honoris, gratiae, beneficii impenderitis, nec ipsi ad plenum referre, nec ego uobis condignas aliquo modo gratias ualeo agere. Quid et illud operum uestrorum sublime cacumen praedicem, quod uasa domus domini a Babiloniis direpta, regali largitate ut Cyrus, sacerdotali sollicitudine ut Esdras, ad templum reuocatis, et Christum quem uelut iterum crucifigendum nostri temporis Iudaei uestibus suis spoliauerant, eodem rursus tegmine reuestistis? Conspicit ipse ut credo piis misericordiae suae oculis intentionem uestram, et licet necesse non habeat quolibet indumento contegi, delectatur tamen sancti deuotione obsequii, quoniam qui sanctarum mulierum cum necesse non habuerit moriturus preciosum suscaepit unguentum, iam mortuus et suscitatus in cruce sua uestrum non recusabit quod illo unguento preciosius est aurum. Sed nos quantum ad nos, nichil tanto amori dignum, nichil tantis beneficiis congruum rependere possumus, nisi hoc, quod quicquid sumus uestrum est, quicquid scimus uestrum est, quicquid possumus uestrum est. Ostendit hoc in omnibus aecclesiae nostrae conuentibus super uniuersos amicos et benefactores nostros secunda post dominum regem Angliae mentio uestra, singularis in omnium fratrum orationibus memoria uestra, specialis et pene cotidiana apud deum et homines commendatio uestra. Et quia michi ne prolixus uobis fierem ad praesens interdixi, breuiter dico, ne quicquam sibi longa terrae maris que discrimina de remotione nostra lucrentur, sed amorem quem nobis laborat subripere terrarum longinquitas, cui nulla corporum spacia praeiudicant, in nobis et uniat et consolidet caritas. Post ista nouerit amicus et sollicitus de nobis animus, nos et rem publicam nostram bene ualere, optime uigere, quamuis non in me, in nostris tamen per dei misericordiam pristinae religionis, caritatis, et famae fulgorem nitere, me Pysas profectum multa perpessum cito iisse, citius rediisse, ibi infirmatum, celerius quam sperassem sanatum, multa tulisse, pauca retulisse, in omnibus tamen propitiante domino abundare. Ea omnia plenius et securius deo uitam largiente mandabimus. Nam plerumque infidelitas cartarum propriis dominis plus quam proditoria lingua nocuit. Ad finem ut melius insideat animo, sanctum beatae matris meae funus, karissimo et sublimi amico commendo et ut in abbatiis et aliis diocesis uestrae congregationibus ei per uos tricenarius missarum persoluatur, et aliqui pauperes reficiantur humiliter postulo. Obiit viii kalendas Iulii, die scilicet sancti Iohannis baptistae. Nomen eius Raingardis; professio, Marciniacensis monacha; officium, cellararia. 21. AD EVNDEM Venerabili et amantissimo domino nostro domino Henrico dei gratia Vuintoniorum episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et se ipsum. Materiam scribendi non habeo, sed ad semper scribendum magna estis michi ipse materia. Vnde si plus iusto forte frequentibus epistolis uos inquieto, mirum uideri non debet, cum et amor uerbosus tacere nesciat, et inexhausta loquendi materia deficere prorsus ignoret. Satisfacio ut possum hac arte desiderio meo ut cui cotidie si facultas daretur praesens colloqui uellem nuntiis uel sponte quaesitis, uel casu inuentis, quod implere non ualeo recompensem. Inde est, quod per istum fratrem nostrum monachum uestrum aliquid scribere uolui, cum nullam ut dixi materiam haberem scribendi. Erit uestrum amodo in necessariis non silere, cum uideatis me multo amore uestro impulsum, in superfluis non posse tacere. 22. AD PETRVM PICTAVENSEM SVVM IN CHRISTO FILIVM KARVM Carissimo filio Petro, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, per boni filii seruitutem benigni patris hereditatem. Post colloquium Aquitanici principis, quem calice Babilonis inebriatum, a Christi calice potare non potuimus, nec scismatico sapore quo nimium imbutus est catholico antidoto exhaurire, regressum magis quam processum pluribus ex causis utilem iudicans, retro redire disposui. Non ea tamen uia qua ueneram regrediens, sed per ultimos Andegauorum ac Cenomannorum fines iter faciens, toto que pene occidui oceani littore peragrato, in Franciam cum sociis me recaepi, atque Parisius adorandam saluatoris natiuitatem exegi. Ibi ergo positus et tui recordatus, immo nunquam uel breuissimo temporis spacio oblitus, quanto tuam cum adest iocundius amplector praesentiam, tanto molestius tolero absentiam. Ad hanc molestiam aliquantulum pro ratione temporis leniendam, de locis campestribus tibi in sublimi montis uertice constituto scribere uolui, ut tali saltem remedio, et te michi mente dum haec legis praesentiorem exhibeas, et quantum inter meorum humilitatem camporum, tuorum que altitudinem montium differat, sollicitus aduertas. Tu quippe in monte positus, libero caelum oculo contemplaris, ego in imis constitutus, et de illorum iam pene numero existens, qui iuxta prophetam, introibunt in inferiora terrae, non nisi late patentes campos, et largissimis spaciis rura diffusa intueor. Tu ipso loci situ, mundum subiectum pedibus calcare uideris, ego pedibus uniuersorum substratus, cum psalmista defleo dicens: Conculcauerunt me inimici mei tota die. Tu siluarum densitate circumseptus, in alto uelut in profundissima ualle absconderis, ego flantibus undique uentis expositus, quo flatuum uiolenta impellit diuersitas, quasi praeceps actus abripior. Tu uix terram gressibus tangens, mentis conatu in superna suspenderis, ego stabili planta terrae inherens, proh dolor, assiduo uestigia puluere foedo. Et o utinam tenui et cito abstergendo puluerea gressum foedarem, et non me totum luto saecularium negotiorum necessitate aut aliquando etiam uoluntate immergerem. Sed et quando immergor, utinam uel statim emergerem, ac deo cum propheta cantarem: Eripe me de luto, ut non infigar. Sed non quia miserias meas lugeo, idcirco tuae felicitati inuideo. Non inuideo inquam sed congaudeo, quoniam bonorum uitam, etsi imitari nequeo actu, pio tamen semper institui colere affectu. In montibus igitur tuis nostrarum uallium recordare, quoniam et Moyses in montem dei conscendens populi in campestribus constituti oblitus non est, sed pro eo domini misericordiam instanter deprecatus est. Et licet ei semper in montibus familiarior cum deo fuerit collocutio, tamen pro his qui in inferioribus remanserant frequentior fundebatur oratio. Interminabatur quidem per legis latorem populo deus dicens, si quis tetigerit montem, morte morietur, sed tamen ne moreretur populus in monte principaliter agebatur. Quicquid sane Moyses in monte solus agebat, hoc omnium in uallibus constitutorum saluti proficiebat. Ipsis quippe ascendit, ipsis quadraginta diebus ieiunauit, ipsis legem digito dei in tabulis scriptam accaepit, ipsis ueniam sacrilegii multis uix precibus impetrauit, ipsis non solum montis solitudinem, sed etiam propriam uitam quantum, in ipso fuit impendit. Sic et dominus atque saluator post salutarem praedicationem, post corporum humanorum curationem, post multiplicium miraculorum operationem, in montes conscendebat, sicut aeuangelium loquitur: Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Et rursum: Subiit ergo in montem Ihsus, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et secundum quod alibi legitur, noctibus quidem in monte Oliueti morabatur, diluculo autem in templum ueniens docebat. Sed et quod hoc assidue faciebat, aeuangelista Marcus indicat dicens: Et egressus, ibat secundum consuetudinem suam in montem Oliuarum. In ipsa etiam montis solitudine non cum aliis sed remotum ab illis orasse, alius aeuangelista confirmat, qui eum dixisse discipulis memorat, dicens: Tunc ait discipulis suis: Sedete hic, donec uadam illuc et orem. Et Lucas sequitur: Et ipse auulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et factus in agonia prolixius orabat. Licet ergo tantopere secretum orationis peteret, non pro se tamen sed pro persecutore populo orabat dicens: Pater si fieri potest, transeat a me calix iste. Non enim ne pateretur orabat, qui ut pateretur aduenerat, sicut ipse paulo ante dixerat propterea ueni in horam hanc, sed ne passione sua qua mundus saluabatur, gens Iudaeorum perfida dampnaretur. Semper uero eum non pro sua, sed pro mundi salute orasse, qui eum saluatorem et agnum dei esse qui tollit peccata mundi intelligit, nullatenus ignorat. Quia ergo fili karissime in montis conscensu ac solitaria conuersatione iuxta tibi collatam gratiam dominum et eius famulum imitaris, in ceteris quoque prout poteris imitare, ut sicut ego bonae uoluntati tuae solitudinis quietem prouidi, ita tu meis laboribus aliquod orando leuamen prouideas. Affectui enim quo te in Christi caritate toto animi nisu ut nosti complector, non solum orationes tuas, sed ut Paulus Philemoni ait, te ipsum debes. Quid enim michi non debeas, cui uix aliquem amando aequaui? Quid michi non debeas, qui nec michi ipsi plus quam tibi unquam debere uolui? Nec mirandum si tantum de me potueris promereri, cum moribus et conuersationi tuae condigna uix retributio ualeat inueniri. Quo enim aut quanto praecio ut de ceteris uirtutibus tuis taceam, michi uel moribus meis consimilem uel conformem potero aliquando mercari? Si scripturarum sanctarum libuit abdita rimari, te semper paratissimum repperi. Si de saecularis litteraturae scientia gratia tamen diuinae aliquid conferre placuit promptum et perspicacem inueni. Si de mundi contemptu et caelestium amore sermo fuit, qui ceteris frequentius et familiarius inter nos uersabatur, in tantum uerba tua a terrenis seiuncta nil mortale sonabant, ut iam michi dicere uidereris: Vt non loquatur os meum opera hominum. Quae me ab humanis occupationibus redeuntem, atque aquilonali frigore congelatum uelut austrini flatus tepore sic resoluebant, et ita in diuinum amorem spiritus sepe calore liquabant, ut etiam hinc a psalmista dici posset: Emitte uerbum tuum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius et fluent aquae. Et ego cum sponsa in canticis cantarem: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Erant michi uniuersa fastidio, onerosa omnia sentiebam, uelut sub graui fasce pene succumbens gemebam, illis sociatus de quibus in Iob legitur, ecce gygantes gemunt sub aquis. Nulla uspiam requies, nullum a quolibet leuamen, donec ad te reditum ipsa michi necessitas indicebat. At postquam aliquantulum secreti te cum nancisci poteram, ac breuia saltem miscere colloquia, quasi multo pabulo confortatus, uiribus innouatis ad laborem acrior insurgebam, implebas que illud diuinum mandatum: Si uideris asinum proximi tui succubuisse in uia, non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Tuo certe studio secundum beatum Gregorium quasi anchorae fune ne in alta pelagi contrariis flatibus abriperer retrahebar, et littori proximus licet etiam ibi multum fluctuans inherebam. An mente excessit de mundi multiplicibus miseriis frequens illa et feruens collatio? An uentis ut dicitur tradita est, illa propriorum periculorum lacrimosa deploratio? An memoriae sublata est terrena omnia fugiendi et soli deo uacandi totiens repulsa intentio? O quotiens clausis ianuis, nullo nobis cum admisso mortalium, illo tantum teste qui de se cogitantibus aut conferentibus nunquam deest, formidolosus sermo inter nos habitus est de cordis humani caecitate atque duritia, de diuersis peccatorum laqueis, de uariis demonum insidiis, de abysso iudiciorum dei, quam terribilis sit in consiliis super filios hominum, quod quibus uult miseretur et quos uult indurat, et quod nescit homo utrum amore an odio dignus sit, de incerta et formidabili uocatione nostra, de dispensatione salutis humanae per incarnationem filii dei ac passionem facta, de tremendo ultimi iudicii die, de incomprehensibili diuini examinis seueritate qua in perpetuum malos punit, de inenarrabili misericordia, qua aeterna bonis praemia reddit. Horum et similium a mundano strepitu semota collatio michi quodammodo in medio hominum heremum referebant, et domini tabernaculum repraesentabant, ad quod a mundi tumultibus ueluti Moyses a Iudaeorum lapidibus confugiebam. Fatigatus litibus hominum, et forensium discaeptatione causarum, hic quiescebam, sollicitatus in modica rei familiaris cura, et confectus multiplici curarum distensione, hic recreabar. Molestatus predonum irruptione, nostrorum interfectione, uaria locorum depopulatione, hic meroris animum commutabam. Neuos de saeculi sordibus contractos hic diluebam, et fermentum azimis sinceritatis et ueritatis contrarium, hic expurgabam. Et quid multa? Vere, secundum Ysaac hoc tabernaculum michi erat in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et in absconsionem a turbine et a pluuia. Nec hoc solum domi, sed quocumque gressum conuerterem, te mea uestigia comitantem habebam. Hoc nobis pariter per diuersa terrarum spacia gradientibus, nec solis ardor, nec gelidus boreas, nec uentorum turbines, nec nymbosa dies, nec lutosa tellus, nec aspera montium, nec deuexa uallium, abstulerunt. Vbique quiescentibus paululum magni maris fluctibus, hoc nobis mansit secretum. Ita te in omnibus unanimem habebam ita quod in me aduertebam in te cognoscebam, ut in te uno et pene solo illam uerae amicitiae diffinitionem expertus sim, idem scilicet uelle, et idem nolle, a ut nunquam michi potuerit placere quod tibi displicebat, nec displicere, quod tibi placebat, et iuxta id quod dictum a quodam legitur, non duobus corporibus duae sed una utrique corpori uideretur inesse anima. Quod si tantus in nescientibus deum esse potui amoris affectus, ut non substantias confundendo, sed uoluntates uniendo hoc dicere possent, quid mirum, si caritas dei quae diffunditur in cordibus hominum per spiritum sanctum, in eo nos uniuit qui facit utraque unum, qui que patri de discipulis ait, ut sint unum sicut et nos? Sed iam tempus est querelarum, ut quod diu parturiui, nunc tandem pariam. Nam tu, tu inquam in hanc caritatem offendisti, tu diuinam unitatem diuisisti, tu pactum caeleste rescidisti, quando amicus amicum, intimus intimum, et ut iam pro imperio loquar praelatum subditus, magistrum discipulus, abbatem monachus, ne dicam dominum seruus reliquisti. Sed etsi seruum uocarem, in quo excaederem? Regula enim praecipit, ut omni obaedientia monachus se subdat maiori. Si omni, tunc et seruili. Si omni, igitur seruili. Seruus ergo meus es. Conqueror itaque seruum meum dominum fugitantem latibula quaerentem, sequi renuentem, seruire nolentem. Imitando certe dominum et deum tuum, obaedientiam usque ad mortem promisisti, sed hanc nec usque ad modicum laborem seruasti. Descendit ille obaediens de caelis ad terram, tu refugis ire de terra ad terram. A summo caeli egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius, tuus nec de algido monte Christi causa egressus, nec breui itinere exacto ad ipsum potest esse regressus. Non sane tantis te putabam montium niuibus opprimi, ut caritatis ignem in te patereris extingui. Sed dicis: Obaedientiae ego limitem non excessi, quia patris permissione remansi. Sed tu non eam spontaneam accaepisti, sed extortam importunis precibus rapuisti. Hoc plane non fuit obaedire. Quid ergo est obaedire? Vt monachorum lex loquitur, propriam relinquere et magistri uoluntatem implere, et uocem illam domini factis imitetur dicentis: Non ueni facere uoluntatem meam, sed eius qui misit me. Voluntas igitur praecipientis magis quam uerbum, affectus magis quam uox, intellectus magis quam sonus uero monacho obseruanda sunt. Sed dixisti: Ego quidem manebo, sed deum pro salute uestra exorabo. Sic et Saul peruerse deo sacrificare magis quam obaedire eligens, et cupiditatem suam eius uoluntati praeponens, audiuit a propheta: Nunquid uult deus holocausta et uictimas, et non potius ut obaediatur uoluntati eius? Constat igitur, quia praepositorum uoluntati obaediendum est, et tunc demum est uera et salubris obaedientia discipuli, cum sua postposita, non tam uocem quam uoluntatem sequitur magistri. Nam quando importunitate seu pusillanimitate sua contrarium uoluntati magistri discipulus extorquet praecaeptum, non ipse magistro, sed magister ei obaedisse dicendus est. Sic ego tuae uoluntati obaediens, quem nolle pergere uidi, ut remaneres concessi. Tu ergo ordinem peruertisti, tu caput in caudam mutasti, tu praepostero gradu me ultimum te primum constituisti, dum patrem filius, dum magistrum discipulus, dum abbatem monachus sequi contempsisti. Ecce me laborante, tu quiescis; me uigilante, tu dormis; me clamante, tu taces; me pugnante, tu uacas; me orbem lustrante, tu in tuo monte resides. Non sic bona illa femina Ruth, quae socrui Noemi cui diu adheserat ualde instanti ut ad suos reuerteretur, respondit: Ne aduerseris michi, ut relinquam te et abeam. Quocumque perrexeris pergam. Vbi morata fueris, et ego morabor. Quae te morientem terra suscaeperit, in ea moriar, ibi que locum accipiam sepulturae. Haec michi faciat deus et haec addat, si non sola mors me et te separauerit. Sed fortasse mulier tibi uidebitur aethnica nec admittenda in testimonium. Est tamen illa cuius uetus scriptura et aeuangelium honorifice meminit, et de cuius germine dei filium humanam carnem suscaepisse scribit: Veniat tamen et ille, alienigena quidem natione, sed uir uirtutis laude merito inter uiros ponendus, Ethai uidelicet Getheus, qui relictis patriis erroribus, magno illi regi Dauid adheserat, eius que socius indiuisus erat. Cui regem a facie parricidae filii fugientem, cum multa sociorum manu praecaedenti, et ad pugnandum pro eius salute parato, ipse rex ait: Reuertere et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus de loco tuo. Heri uenisti, et hodie compelleris nobis cum egredi? Reuertere, et reduc te cum fratres tuos. Ostendisti gratiam et fidem. Et respondit Ethai regi dicens: Viuit dominus et uiuit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, siue in morte siue in uita, ibi erit seruus tuus. Et ait Dauid Ethai: Veni et transi. Sed quid illam mulierem hunc autem et illam alienigenam dixi, ac si hoc pro tua causa faciat, et non magis rationi meae inseruiat? Quanto enim in illa sexus infirmior, quanto utriusque a deo cultus ante remotior, tanto fides et caritas utriusque laudabilior. Sed illorum laus tuam imminuit laudem, illorum fides tuam notat infidelitatem, illorum feruor tuum condempnat teporem. Hoc namque nurus socrui, hoc miles regi, quod monachus non seruat abbati. Cogebantur illi ab ipsis dominis reuerti, sed eos relinquere nec in magnis periculis uolebant, tu orantem ne deseratur dominum desertor pariter et contemptor non audis. Video Helyam iamiamque rapiendum, et equis curribus que igneis per altissima aeris spacia in caelum sustollendum cum Helyseo iter agere, ei que dicere: Sede hic, quia dominus misit me usque Bethel. Et secundo: Sede hic, quia dominus misit me usque ad Iordanem. Et tertio: Sede hic, quia dominus misit me usque Ihricho. Cui tertio audio respondentem prophetam: Viuit dominus et uiuit anima tua, quia non derelinquam te. Quem quia ut uerus magistri amator discipulus deserere noluit, et eum ad caelestia sustolli conspexit, et ut eius spiritus in se duplex fieri posset optinuit. Ait inquam Helyseus Helyae: Viuit dominus et uiuit anima tua, quia non derelinquam te. Tu autem michi quid? Viuit dominus et uiuit anima tua, quia non sequar te. Sed fortassis ideo sequi contempnis, quia me sicut Helyam in caelum posse rapi desperas. Quod si haec causa est, rogo ne desperes. Rogo inquam ac moneo ne desperes, quoniam haec tota et sola simul gradiendi nobis causa est, ut non solus ego sicut Helyas, sed te cum pariter in caelum rapiar. Ecce plus quam Helyas Helyseo, plus ego tibi si uolueris spondere audeo. Raptus est ille solus mirante et clamante discipulo, rapieris tu me cum omni conspiciente populo. Miraris forte quod dico, et me quasi insanum loqui suspicaris. Sed non insanio, quia quod dico, apostolico testimonio confirmo: Rapiemur ait in nubibus obuiam Christo in aera, et sic semper cum domino erimus. Quod dominus ipse confirmat: Mittet inquit filius hominis angelos suos, cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quattuor uentis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. Si ergo de electorum numero esse studuerimus ab electis angelis congregabimur, et in nubibus obuiam Christo in aera non diuisi, sed iuxta apostolum simul rapiemur, nec reuersuri ut Helyas, sed semper cum domino erimus. Ideo ut supra dixi, haec tota nobis causa est domi uel extra, in itinere uel ubique simul manendi, ut hic pariter domino seruiamus, et illuc pariter rapti, ei in aeternum conuiuamus. Sed noui quid ad haec dicturus sis: Patria ad quam nunquam redire proposui, ne te sequar aduersatur. Ad quod ego: Abraham quidem iussu dei patriam deseruisse, nec ad eam postmodum rediisse concedo. Quod tamen Iob in terra Hus quae patria eius erat, uir simplex et rectus et timens deum, et recedens a malo fuerit, non ignoro. Loth in Sodoma cuius tamen non indigena sed colonus erat, aspectu et auditu iustum fuisse ab apostolo Petro audio. Magos ab oriente ad pueri Ihsu praesepe uenientes, et eum cum oblatione munerum ut regem, deum, et hominem adorantes, licet per aliam uiam tamen in regionem suam regressos fuisse, lego. Quod si Abraham quem supra posui obicis, dico eum utpote perfectum uirum, in infidelis patriae desertione sibi nichil timuisse, sed infirmiori posteritati sapienter prouidisse. Timebat enim, ne progenies eius a deo electa inter ydolatras et moribus corruptos conuersaretur, atque a cultu et timore diuino malorum exemplo paulatim reuocaretur. Vnde suis in se quid sequi deberent ostendens, nec ipse ad dimissam patriam reuerti uoluit, nec filium illuc reduci permisit. In quo quid de subsequentibus fieri uellet ostendit, praecipiens seruo suo: Caue, ne unquam filium meum reducas illuc. Constat ergo, quia non sibi sed posteris prouidebat, qui tantopere illuc reduci filium prohibebat. At tu quibus prouides filiis, qui ita patriae reditum perhorrescis? Si utique bonis detestanda patria esset, nec Iob ut iam dixi in sua mansisset, nec magorum deuotio ad eam rediisset, nec ipse dominus eam suis miraculis illustrasset. Non patria igitur sed mores patriae si mali sunt, a bonis fugiendi sunt. Quod si saluo sanctitatis proposito licet in patria manere, quanto magis et transire? Sed forte adhuc perfectorum hoc esse causaberis. Qui ergo ad perfectionis propositum uocatus es, de imperfectione tractabis? Qui iuxta apostolum te in ante extendere debes, retro redibis? Qui cotidiano profectu te ipso maior fieri debes, inferior eris? Estote ait dominus perfecti, sicut et pater uester caelestis perfectus est. Laudo plane quia laudabile est, si parentum, si amicorum, si cognatorum tibi est aspectus formidini, si uerba grauia, si mora suspecta, ne affectu carnali quantumlibet a recto proposito aspectu commoueant, uerbis inclinent, mora detineant. Laudo uere sollicitam a malis cautelam, sed non laudo etiam in bonis pertinacem sententiam. Quod si ista te terrent, si adherentes domesticos uelut impugnantes aduersarios reformidas, sunt enim inimici hominis domestici eius, erige turrim Syon contra faciem Damasci, assume armaturam dei, a in qua possis uniuersa tela inimici ignea extinguere. Si periturarum rerum cogitatio in mente submurmurat, aeternarum eas delectatio compescat. Si ausus fuerit serpens uel parentum ore quicquam, insibilare, non solum non audiatur, sed mox caput nequam uirili robore conteratur. Si peste inhabitatoris qua te inficere uolebant, ipsos si dici debeant amicos uel parentes adhuc infectos uideris, non ante absistas, quam eos salutari admonitione purgatos saluti restituas, ut uasis pessimi hostis direptis, de ipso nobilem coram deo triumphum reportes. Decet enim, ut non te illi debilem, sed tu eos fortes, ut non te illi carnalem sed tu eos spirituales, ut non te illi terrenum sed tu eos caelestes efficias. Studendum ergo tibi est, non ut imperfectum in fuga confidere, sed ut perfectionis filium, imperfectis domesticis uirtutis exempla prebere. Non enim fugienti sed permanenti, non caedenti sed resistenti, non succumbenti sed uincenti, uictoriae laurea datur. Vellem et ego si facultas daretur, nec fallaciter te ipso conscio uellem, uellem certe secundum Ysaiam me ipsum abscondere fossa humo, a facie formidinis domini qui in proximo uenturus est percutere terram, et quaerere michi locum, non solum spiritualem sed etiam corporalem, in foramine petrae, in cauerna maceriae. Sed si non datur, uel quousque detur aemulemur eum qui inter populorum frequentias, et regales epulas, et auratos parietes, dicebat: Ecce elongaui fugiens, et mansi in solitudine. Et uelut intra septa montium, sic intra archana cordium nobis solitudines aedificemus, ubi a ueris mundi contemptoribus uera tantum heremus inuenitur, ubi nullus externus admittitur, ubi mundanorum tumultuum turbo fragor que sopitur, ubi sine ullo corporeae uocis sono in sibilo aurae tenuis uox dei loquentis auditur. Ad hanc fili dilectissime solitudinem dum sumus in hoc corpore et peregrinamur a domino, in medio quoque turbarum positi, assidue recurramus, et quod in extremis orbis finibus quaereremus, in nobismetipsis nam et regnum dei intra nos est inueniemus. Ibi solitarium adepti silentium adoremus et procidamus ante deum, ploremus coram domino qui fecit nos, effundamus coram illo corda nostra, et ut ait beatus Ihronimus, nostras mundi que miserias lugeamus. Est quippe nobis multa lugendi materia, ut quae propria sunt taceam, quod mundus in maligno positus est, quod instant tempora periculosa, quod abundauit iniquitas et refriguit caritas, quod uere nunc defecit sanctus quoniam diminutae sunt ueritates a filiis hominum, quod omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, quod non est qui faciat bonum non est usque ad unum, quod cotidie perditi homines Iudaica rabie crucifigunt sibimetipsis filium dei et ostentui habent, quod sine intermissione thesaurizantes sibi iram in die irae, assidua igni aeterno se ipsos pabula subministrant. Et quis uniuersa enumeret? Ista et his similia intentiore intuitu conspicientes, atque intra mentis heremum coram domino deflentes, ut carbo carbonem alter alterum accendamus, ne fons ille misericordiae semper patens super nos se contineat obsecremus, in domo luctus cum sapienter merentibus, non in domo conuiuii cum stultis epulantibus esse eligamus, ut et nobis a domino dicatur: Et uos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo tollet a uobis. Ecce autem dum haec scribo, luctui nostro congruens luctuosus nuntius superuenit, et cum uberibus lacrimis memorandum illum, illum Gerardum nostrum, nostrum plane nostrum, a nobis recessisse, et ut quod uere sentio dicam, non de uita in mortem decidisse, sed mortem uita commutasse narrauit. Quod ubi repentina relatione cognoui, ut in re inopinata fieri solet, aliquamdiu hesi. Dehinc eum coram fratribus uix uoce ad hoc sufficiente absoluens, interiore me igne urgente surrexi, et aecclesiam petens, mox agendam incoepi. Vbi eius dulce funus quamuis absentis et tarde cognitum, multis ut dignum erat lacrimis prosequens, et uigilia epyphaniae domini sacri corporis et sanguinis pro eo ipse hostiam offerens, piam animam piissimo redemptori cui semper inheserat commendaui. Vt enim cetera eius bona taceam, quae proprium et prolixum exposcerent tractatum, in quo rectius domini promissum implebitur dicentis, qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet et ego in eo, et rursum, ego sum panis uitae qui de caelo descendi, si quis manducauerit ex hoc pane uiuet in aeternum, quam in hoc nostro mortuo, qui quo aduixit, panem hunc uitae hoc est corpus domini sui, pene cotidie semper ad uitam suscaepit? Viuet inquam uiuet in aeternum, qui cum bonae conscientiae testimonio semper manducauit panem qui dat uitam in aeternum. 23. AD HENRICVM WINTONIENSEM EPISCOPVM Venerabili et intimo nobis domino et patri Henrico Vuintoniensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Multa quidem et magna a uestra magnificentia nobis et uestris Cluniacensibus impensa beneficia, multas et magnas merito exigunt gratiarum actiones. Sed illud unum nuper collatum sui magnitudine iure alia licet magnifica transcendit, et excellentius benignae mentis uestrae affectum nobis commendat. Quis enim uel hebes non uideat, quanta in corde ingenuo uis dilectionis extiterit, quae diruptis mordacibus curis, postpositis regalibus negotiis, tantis rei publicae uestrae implicationibus intermissis, sublimitatem uestram ad inuisendos humiles et deuotos filios uestros Cluniacum traxit? Laetatus sum supra modum istud audiens, sed tristatus sum supra modum tanto me hospiti occurrere non posse cognoscens. Nec me plane retinere ab itinere potuissent quaelibet uel quantalibet nostra negotia, quod enim huic negotio par? Sed sola me detinuit quam praecauere non potui ignorantia. Tam tarde quippe ad me peruenit uestri aduentus certitudo, ut secundum dies quos a cursore accaepi, nullo pacto nec in Neuernensi comitatu consequi uestigia uestra ualerem. Ea de causa, cum iam abruptis uniuersis prouincialibus retinaculis non tam ire quam discurrere ad uos usque uoluissem, impossibilitate cogente, ultra quam dicere possim mestus remansi. Vnde quia per me non potui, per quos possum dilecti iter prosequor, et per fratrem Drogonem socium nostrum sapientem et uobis ut aestimo notum, singulari domino et amico quae scribere non licuit mando. 24. AD EVNDEM Venerabili domino et patri karissimo, Henrico Vuintoniensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et se totum. Volenti sepe michi scribere uobis, et cor meum hoc saltem remedio amico communicare, occurrit quod alibi nusquam. Impatiens enim animus, et se uerbis indicare gestiens, loqui aestuat, et ueretur. Aestuat, ut se aperiat; ueretur, ne displiceat. Timet, ne si multum taceat, alienus, si multum loquatur uideatur importunus. Ita fit, ut et loqui et tacere pariter reformidem. Sed malo quandoque in uerbis excaedere, quam quae dicenda sunt reticere. Hoc dixi, ut frequentibus quas mitto litteris uiam faciam, et ad eas sepe legendas, etiam pigritantem amicum oculum uestrum aperiam. Eligo magis uerbosus amicus permanere, quam taciturnus sensim ab amore languere. Et ne ultra uel me scribentem, uel uos legentem suspendam, illud unum, illud singulariter, illud prae omnibus et super omnia ac uice omnium rogo, et per eam salutis uestrae spem quam in uestra Cluniaco habetis, obsecro, ut aecclesiae illi uestrae cui post deum animam uestram commisistis, corpus etiam non negetis. Erit hoc largitatis uestrae donum, omni nobis munere carius, quod omnibus Anglicis thesauris gratius accipiemus, si in hoc uos munificum senserimus. Decet Cluniacum corpus uestrum saltem post spiritum possidere, ut cui uos in monachatu uouistis, ei post functum sacerdotium uos reddatis. Congruum est, ut locus ille carni uestrae sepulturam prouideat, qui toto mundo deuotius animae uestrae perpetuis requiem precibus prouidebit. Super his commune rescriptum instanter postulamus, et nobis ac capitulo mitti rogamus. De cetero fratrem Durannum et eius uniuersa negotia, uestrae magnificentiae commendamus, quem quia gratiam coram uobis inuenisse audiuimus, eum ad praesens ad Angliam destinamus. Specialiter autem de manerio centum marcarum uos rogamus, ut sicut illum dono quidem regis sed maxime uestra beniuolentia et studio Cluniacus possidet, ita qualiter in pace semper possidere ualeat, prouideatis. 25. AD EVNDEM Carissimo domino et patri uenerabili Henrico Vuintoniensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem Laetatus sum in his quae dicta sunt michi. Solebam olim conqueri de silentio uestro quod dignationis uestrae litterae circumpositis quibuslibet missae me solum praeteribant, nunc quas possum gratias ago, quoniam et epistolae sepe exhilarant, et nuntii laetificant. Nuper enim et quidam ignotus michi clericus Autisiodori, et prior Montis Acuti Cluniaci praesente conuentu tam amicabilia et magnifica retulerunt, ut feruentes iamdudum in amorem uestrum uniuersorum animos multomagis accenderent, et calentes uehementius ignirent. Extulerunt corda audientium in sublime, et tanti muneris largitori medullatum omnes sacrificium optulerunt, qui cor uestrum clementi manu ad eorum humilitatem diligendam inclinauit, et fortem columpnam cui specialius tota domus eius Cluniacensis innitatur erexit. Et ne longus fiam, iteratis per praesentium latores precibus rogo, ne in his quae per fratrem Durannum rogaui, repulsam patiar, ut in loco illo locum uestro corpori eligatis, cui ceteris deuotius animam deuouistis. 26. (ref. in Migne) 27. RESCRIPTVM PETRI ABBATIS AD PAPAM INNOCENTIVM Summo et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et obaedientiam. Gratias quas possum ago, quod paterna pietate filio pepercistis, et fragili complexioni meae ne in uia deficerem prouidistis. Cui condescensioni non debeo uideri ingratus, quia iure exuit heredem, qui non est munificus in hereditatis datorem. Decreueram per praesentium latores mittere digna patri, et aecclesiae laboranti etiam in temporalibus subuenire. Sed quia per me ipsum hoc facere disponebam, distuli. Mandate igitur si placet locum ubi congrue usque ad pascha domini aut ipse si potuero, aut alii certe nuntii nostri uos inuenire ualeant, per quos rursum et uos inuisere, et aecclesiae necessitatibus ualeam subuenire. Interim esse uestrum et statum pacis michi et nostris non parum nosse cupientibus per istos remandate. 28. AD EVNDEM Summo pontifici et nostro speciali patri, domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et amorem. Rumor ad nos usque peruenit, quod quidam paternitatis uestrae auribus importuni existant, ut dominus Vizeliacensis abbas de Vizeliacensi caenobio, ad Lingonensem aecclesiam de abbate in episcopum transferatur. Hos ne audiatis et nos rogamus, et ipsa ratio implorat. Nec tantum implorat, sed ut audacter et ueraciter loquar, imperat et compellit. Imperat plane et compellit, quia cum iure maiestas apostolica omnibus dominetur, soli tantum rationi subici gloriatur. Qualem ille faciem loci illius auctoritate uestra a nobis ibi positus inuenerit, qualem iam reddiderit, ne longum faciam, uos quidem audistis, sed nos cognouimus, uos forte nostis, sed nos melius Super aridum et caligosum montem leuatus in signum, a ita eum pinguem religione, sic eum luminosum bono nomine reddidit, ut in partibus nostris Vizeliacus, excaepta Cluniaco, in nostri ordinis studiis nullum patiatur habere priorem, uere que etiam de ipso dici possit: Mons coagulatus, mons pinguis, mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo. Quodque ualde difficile et idcirco mirum est, labore huius nec turba ibi secretum, nec clamor silentium, nec strepitus ordinem, nec mundus monachis potest auferre quietem. Vnde uestrae sapientiae prouidendum est, ne longo tempore et multo labore parta bona momento depereant, quia et domus diuturno sudore constructa, una die destrui, et arbor multis annis uix ad fructum prouecta, subito eradicari, et puer magna nutricum cura tandem in uirum perductus, uno potest ictu occidi. Hoc de Vizeliaco, abbate sublato prouenire timemus. Quod si cum ratione et auctoritas iuuare nos potest, recordamini primam curam debere uos uestris, et audite apostolum dicentem: Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Et qui suorum curam negligit et maxime domesticorum, a non est meum sequentia adiungere, nec patri apostolico saltem de apostolo aliqua duriora proferre. Scitis ipse quid sequatur. Hoc idcirco dixi, quia etsi Lingonensis aecclesia uestra, multomagis Vizeliacensis uestra, multomagis Cluniacensis uestra. Quod igitur magis uestrum est, auctoritate et ratione magis a uobis diligendum et conseruandum est. Quod tunc fiet, si domino abbate in locum proprium restituto, nullum aduersa suadentem audieritis. 29. AD BERNARDVM ABBATEM CLARAEVALLIS Venerabili et dilectissimo michi, domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, ualere semper in domino. Quantum reuerentiae, quantum amoris tibi anima mea in penetralibus suis conseruet, nouit ille quem in te ueneror et amplector. Feci hoc, etiam dum adhuc absentia tua uultum corporis tui michi inuidens abscondebat, quia iam fama uelocior corpore beatae animae tuae faciem oculis mentis meae modo quo poterat inferebat. At ubi quod diu negatum fuerat tandem sum assecutus, et phantasmata somniorum ueritate succedente euanuerunt, adhesit anima mea tibi, nec ab amore tuo ultra diuelli potuit. Ita caritas tua totum me sibi deinceps uendicauit, ita uirtutes tuae et mores rapuerunt, ut nichil michi de me quod tuum non esset relinquerent, nichil tibi de te non meum esse permitterent. Mansit in me constanter ex illo tempore, et utinam sic in te maneat Christi causa coepta mutua caritas, quae sola quia nunquam excidere nouit, morem suum quantum ad te pertinet in me optime conseruauit. Cum que hanc omni auro cariorem, omni gemma clariorem in sinu meo reposuerim, in thesauris absconderim, miror, quod tanto tempore non qualia uellem indicia huius a te michi custoditae caritatis accaeperim. Ago quidem gratias, quod sepe per quoslibet salutationibus missis, non penitus te amici oblitum signasti. Sed queror, quod certiora per litteras indicia hactenus non dedisti. Certiora dixi, quia nescit carta impressum mutare sermonem, cum loquentium lingua addendo uel demendo iniunctam mutet sepius ueritatem. Vnde quia ut electus praeliator paratus in diem belli pro aecclesiae dei periculis dextera et leua uteris, et per arma iustitiae a dexteris et a sinistris contendis, nuntios meos quos domino papae dirigo, expertae amicitiae tuae secure committo, quoniam qui alienorum causis assistis, tuorum negotiis deesse non poteris. Per quos ut querela mea sopiatur, esse tuum ac reditum et statum domini papae non solum legatis meis sed et litteris tuis committe. Vtinam et te a curia laboriosa, et me a cura periculosa expeditum ut semper optaui, nunquam mutandus unus locus retineret, una caritas uniret, unus Christus susciperet. 30. AD GILONEM SCISMATICVM Frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, Giloni utinam fratri, spiritum consilii et timoris domini. Silerem non loquerer, quiescerem non scriberem, si caritas spreta spernere, si lesa potuisset ledere. Sed quoniam iuxta scripturam non irritatur, et item secundum eandem omnia suffert, non potui uel contemptus contempnere, uel lesus ulcisci. Non quo tanti fastigii uirtutem humilitati meae inesse uel iactem uel suspicer, sed quia michi conscius sum, eam tibi etsi non seruasse, tamen hactenus seruare uoluisse. Attestatur huic erga te affectui meo et qualitas temporis ipsius, in quo cum ipsa caritas uix apparere auderet, simulachrum caritatis se mentiri caritatem nullo modo potuisset. Hoc et Salomonis illa sententia: Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus. At e diuerso me et bonis tuis nunquam affuisse, et malis nunquam defuisse si recolis agnoscis. Hic plane, hic secundum meam et fortasse etiam secundum sapientum sententiam, hic inquam est integer uerae amicitiae modus, si non magis prosperis quam aduersis amici amicus communicat, si mala eius non minus quam propria sentiat. Hanc erga te licet non habuerim, habere tamen ut dixi conatus sum, quam in tantum habui, in quantum habere nisus sum. Hanc lesisti, quando te a nobis separasti. Hanc spreuisti, quando inuitatus, rogatus, adiuratus, redire contempsisti. An non lesisti, quando a Christiani orbis corpore membrum perutile, hoc est te ipsum infandi scismatis gladio praecidisti? An non lesisti, quando ab uniuersali aecclesia Christianus, et a Romana episcopus, et a Cluniacensi monachus recessisti? An non lesisti pariter et spreuisti, quando praecisionis tuae dolore stimulatos, et idcirco reclamantes, reuocantes, retrahentes, me alios que fratres tuos hucusque non audisti, contempsisti, respuisti? Laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae a defecit uox clamando, stilus optusus, articuli attriti scribendo, periculum multiplex intentatum, preces effusae, ratio inuicta ostensa, sed nec minae terrere, nec preces mulcere, nec ratio reditum potuit suadere. Nosti quid Pictauis dictum, quid Grannopoli anno proxime praeterito a te michi et fratribus qui me cum uenerant fuerit promissum. Testis est anulus et fides artius suo lapide anulo alligata, quam michi uelut subsecuturi obsidem cum eodem quo dixi anulo reconsignasti. Sed a me quidem anulus custoditur, a deo data fides seruatur, et adhuc ut fides fidelis appareat expectatur. Pentechostes tamen illa quae in terminum reuersionis coram testibus praefixa fuerat transacta est, et iam anni alterius eadem festiuitas in proximo est. Sed forte ea spe ut tunc innuebas rem distulisti, qua sperabas ab imperatore Lothario aut Petrum Leonis Innocentio papae praeferri, aut utroque deposito in apostolica sede alium sublimari. At nunc quid ultra nouarum rerum uel moliri uel praestolari poteris, quando et Lotharius mortuus est, et Petrus extinctus est, et Innocentius in papam ac summum pontificem primo ab urbis parte, postmodum a toto orbe, et tandem a tota urbe sublimatus est, et tota uanitatis spes diuini oris gladio undique circumcisa est? Reuertere reuertere, Sunamitis, reuertere reuertere Ne mireris quod te Sunamitem uocaui, quia et zelo tam diu obstinatae uoluntatis rapior, et salutis tuae amore instigor. Nam quod pace tua dictum sit, Sunamites uere hucusque fuisti, qui a fratribus et domesticis tuis recedens, apud alienos captiuus fere per decennium exulasti. Non sinas ut de Beemoth legitur cor tuum indurari sicut lapidem, nec stringi ut malleatoris incudem, quae quanto frequentioribus ictibus tunditur, tanto durius in semetipsam repressa densatur. Moueat cor tuum saltem sero fraterna totiens que repetita admonitio, moueat corpus tuum non ad hostes sed ab hostibus ad ciues et parentes felix transmigratio. Laetabimur magis de reddito, quam prius gaudebamus de possesso, et si non abuti hoc uerbo uolueris, eo eris gratior quo fuisti tardior. Quod si consilium meum hoc iam non nouum sed antiquum tibi placet, scripto uel certe nuntio remanda, ut quia rari amici, multi que te inimici circumstant, sicut ueniendi consilium, sic si necesse fuerit dare possim et ueniendi subsidium. Si aliud quod a te deus auertat forte deliberasti et illud significa, quia ut aliquid in fine litterarum mordacis ueritatis adiungam, si et ista contempseris, non poterimus te plus quam tu ipse diligere, nec iam reuocare, si deliberasti tam obstinate perire. 31. AD GVILLELMVM EPISCOPVM AVRASICENSEM Venerabili et nobis dilecto domino Vuillelmo Aurasicensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Cum sapientem et religiosum uos et fuisse sciam et esse non diffidam, mirari non satis sufficio, quod primicias praesulatus uestri, quae rogo ea qua dicuntur pace suscipite, tanto studio monachorum insectationibus dedicastis. Quos enim religionis maior professio, religioso magis episcopo commendare debuisset, nescio unde emergente occasione, duriorem ut dicitur prae ceteris experti sunt hostem, qui prae aliis uos magis debuerant sentire parentem. Et cum scriptura dicat, dominus iustus concidet ceruices peccatorum, a decuisset ut michi uidetur gladium examinis uestri prius splendescere in colla resistentium impiorum, quam limari uel exeri in iugulos obaedientium monachorum. Nec deesse potuissent, proh, mactandae mucroni uestro uictimae, cum tot pepererit infelix terrae uestrae fertilitas diuersorum graduum sacrilegos, scismaticos, hereticos, tam occultos quam publicos, ut si parcere non decreuisset, ante potuisset hebescere, quam uniuersos extinguere. Quod si forte ad illa illibato acumine perdurasset, tunc demum iustum fuerat conuerti ad leuia monachorum, cum fuissent defecta grauia laicorum. Sed quod magis indecens ne dicam turpe est, non de grauibus uel leuibus uiciis, sed de rebus pecuniariis inter sanctum episcopum et religiosos monachos quaestio uersatur. Nec attenditur apostolus, non episcopis aut monachis, sed ipsis laicis dicens: Omnino delictum est in uobis, quod causae sunt inter uos. Sed quia uos tam diuinarum quam humanarum legum peritum noui, utpote qui aliquando de his uobis cum publice et priuatim contulerim, recordamini legis diuinae quae dicit: Quicquid uouisti, reddes pro salute tua domino. Et: Noli transgredi terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Recolite et illud Romanae legis: Nichil tam iuri naturali conueniens est, quam uoluntatem domini uolentis in alium rem suam transferre, ratam haberi. Haec idcirco dico, quia cum constet apud nostros et forsitan apud uestros ne dicam apud uos, fratres de Podioleno aecclesiam sancti Martini dono praedecessoris uestri Aurasicensis episcopi, et concessione domini Vrbani papae, non tantum iuris proprietate, sed et corporali possessione, legali quod ipse nostis tempore possedisse, a uobis tamen nimia ne dicam iniusta et dampnosa, ne dicam calumpniosa uexatione, quod nunquam hactenus fatigantur. Qui cum et instrumenta factae donationis et subsecutae ut ipsi dicunt, et nos uidimus transactionis ostenderint, quae si probabilia sunt uicem testium optinent, nec sic pacem quam persecuntur, apprehendere, nec requiem talibus praecipue necessariam a patre filii, ab episcopo monachi optinere praeualent. Insuper quod de tanto uiro credere ualde durum esset, nisi rerum ipse effectus doceret, apostolica scripta quae alios iuuare consuerunt, fratribus illis praeter solitum nocuerunt. Quae cum caritati uestrae ut audiui praeciperent, ut nulla interdicti sententia a uobis in aecclesiis promulgata manus sibi decisoria reseruaretur, octo tantum diebus obaedistis, cui obaedientiae annuam inobaedientiam rependistis, cum aecclesias illas contra praecaepta apostolica diuinis officiis uacare fecistis. Sed quid plura? Parcite si placet amicis, fratribus, filiis, ne gloriae uestrae maculam inferre uelitis, ut de ignominia uilium hominum gloriari, et de spoliis egenorum ditescere cupiatis. Quod si non placet denunciate diem, in quo licet nichil de amico lucremur, apostolico examine et quae uestra sunt retinere, et quae aliena non uestra esse quamuis iusto serius cognoscatis. Sed inuiti causas intrabimus. Ad quas nisi unco uiolentiae traheremur, lites iudiciorum maxime episcopalium subterfugere et gratum uoluntati et congruum esset professioni. 32. AD COMITEM AMEDEVM Nobilissimo principi et karissimo amico nostro domino Amedeo comiti et marchioni, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem, et aeterni participium principatus. Gloriosus rex Francorum Ludouicus et ante miserat, et nunc iterum nobis misit nuntios suos, quos et uobis dirigi, et per manum nostram quod a uobis petierint impleri rogauit. Qui quamuis per se ipsum utpote insignis flos et praefulgidum germinis uestri sidus, cuncta quae uoluerit apud uos debeat optinere, quia tamen me precum suarum mediatorem elegit, rogo ut sicut ipse hoc per me petendo, efficacius se impetrare confidit, ita uos largiendo, non frustra eum istud sperasse monstretis. Cum que ipse superna gratia et regni terminos pene duplicando, et iuueniles annos uirtutibus adornando, summa uestri generis gloria sit, non debet aliquam in precibus suis pati repulsam, cui et regia magnitudo, et sanguinis communio cuncta de uobis sperare suadent. Et cum diriuato a patre nomine regis patruus dicamini, decet uos et eius regno consulere, et ipsi ut filio in omnibus prouidere. Quod utrumque simul implebitis, si eum in praesenti negotio audieritis. Sed nolui illud his quas mitto litteris inserere, quia plenius id ab ore nuntiantis quam a manu scribentis accipere poteritis. Hoc postquam agnoueritis quod et iam audistis, oro ne innocenti puero patrum peccata, ne reginae uel regalium aulicorum ueteres forsitan culpae nouo regi noceant, quia iuxta diuinam prophetae sententiam non portabit filius iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii, a date operam, quod et facere prae cunctis mortalibus natura ipsa compellente debetis, profectibus et honori ipsius, quoniam et in profectu eius uos proficere, et honorem ipsius uobis ut credo gloriam parere sentietis. 33. AD ATONEM TRECENSEM EPISCOPVM Venerabili et intimo nobis domino Atoni Trecensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi. Festinante ad reditum nuntio uestro, et quadragesimalis temporis oportuna importunitate prohibente, respondere nuper litteris uestris non potui. Potuissem quidem cuilibet dictanda ingerere, sed malui in cor uestrum ex corde meo, quam ex ore alterius mandanda transfundere. Illud quare maluerim, haec causa est. Habent uina hunc morem, ut de uase in uas frequenter transfusa, a uirtute naturali languescant, si recentia hauriantur, uim saporem que integre seruare probantur. Sic uerba per aures alienas aliorum cordibus committenda, referentium inscitia, incuria, industria, aut non intellectam, aut neglectam, aut deprauatam, quandoque augent, mutant, minuunt que ueritatem. Vnde quia certius quisque cor suum quam alter agnoscit, uerius se ipsum quam alter exponit. Illud ut fugiam, istud ut assequar, proposui semper quando uacat, amico cui me totum debeo, non cuilibet sed michi ipsi me exponendum committere, ut et falsitatis suspicio tollatur, et dilecto prae ceteris remotis ceteris per se ipsum animus colloquatur. Mandastis quid de ordinibus apud Karitatem factis, nouo homini noua uerba loquenti respondere deberetis. Ad quod respondeo, non debere ueterem et expertum uereri inexpertorum nouitatem uerborum, quia et frenorum in primis impatiens aequus diuturno cursu lentescens paulatim, nec stimulis ad ultimum proprio iam cruore imbutis obaedit, et pugil recenti uirtute importabilis, infirmiori persepe collegae succumbit, et mucro nouiter exacutus, uel feriens uel ociosus hebescit. Ita omnium rerum nouarum immoderatus modus se habet, ut ipsa sui nouitate sibi et aliis admirandus in primis ferueat, citius que sperato tepescat. Praestringit oculos chorusci instar splendoris, qui sicut se repentinus ingerit, sic uix uisus recedit, ita que noctem illustrat, ut densiores tenebras recedens relinquat. Durandum est idcirco, et nouitatis leuitas constanter ferenda, quia quae adhuc recenti spiritu feruens, putat omnia sibi licere, cum exhausto pectore nichil potuerit, discet nunc loquax quandoque silere. Proferentur suo tempore noua loquenti de thesauro Romanae gazae priuilegia noua et uetera, quibus ut monachi Cluniacenses a quo maluerint catholico episcopo sacros ordines accipiant, apostolica auctoritate, decernitur, et omnis contradicens nisi admonitus resipuerit, anathematis uinculo innodatur. Misissem sanctitati uestrae exemplaria eorum, sed quia ille de quo agitur, nostrum, se amicum hucusque aut exhibuit aut dixit, non est ledendus amor, qui si est apparebit, si non est, non latebit. Eapropter proposui ei scribere, et de his alterum experiri. Qui si amator est, amici gratia querelam deponet, si non, non uobis cum sed nobis cum de his aget. Non est iustum, ut de re quam nec uobis nec pro uobis, sed nobis et pro nobis fecistis, aliquid molestiae sine nobis sentiatis. Ero ipse scutum uestrum, quo protectus aut iacula immissa ab hoste non sentietis, aut nisi me transfixo, sentire non poteritis. Sed ecce dum haec paro, uelut futurae litis diremptor nuntius interuenit, et rem de qua agebam, pacis transactione iudiciis exemptam retulit. Dixit, Trecensi cum Authisiodorensi episcopo de pace conuenisse, et post collatam de re iam dicta quaestionem, omni sopita simultate pacifice ab inuicem recessisse. Quae utrum sic se habeant rescribite, ut si uerum est adgaudere, si falsum, ad ea quae praemisi me celerius ualeam expedire. De sequenti quod litteris, indidistis capitulo, id responsi accipite. Missus est a festo sancti Martini nuntius Romam, unus ex circumpositis nobis prioribus, quem quia non agnoscitis nec nomino, idoneus tamen, qui in eptomada mediam quadragesimam proxime praecaedente rediit. Dixit se lustrando cellas Cluniacenses et monasteria nostra cis Appenninum sita, in Italia moram fecisse inde que usque ad mare Veneticum omnia peragrando Romam pro iniunctis negotiis summo studio contendere uoluisse nec potuisse. Capi monachos, spoliari episcopos, interfici clericos, nec illis religionem, nec istis dignitatem adesse uel in modico posse. Itinera obstructa latronibus, raptoribus campos, gladiatoribus siluas oppletas, ipsum que Latium singularem olim Romanae gloriae sedem, non ciuibus sed barbaris et hostibus seuissimis substratum gemere. Cum que sibi interclusa omnia cerneret, meliore usus consilio, misit loco sui fratrem quendam, olim domini Mathei Albanensis episcopi capellanum uirum quem et ipse noui strenuum, domino papae, cardinalibus et ceteris qui supersunt optime notum, utpote qui multis annis in curia moratus, et iter eorum per diuersa prosecutus est. Huic omnia iniuncta iniunxit, et illum cum litteris nostris uestris que direxit. Hunc ante pascha domini cum ipsius auxilio domini rediturum expecto, cuncta reuerentiae uestrae quae retulerit relaturus, et si quid quod non credo perfectionis negotio illi defuerit, demum exsecuturus. Pro Guarino clerico monachum nostrum praecurrente, satis sobrium uobis dominus papa mandatum imposuit, ut si libera praebenda pateret ei daretur, si non, prima quae occurreret praeberetur. Sed quae uel Cluniaco ipsius domini papae precibus et praecaepto data prius fuerat, non patet, uel quae filio Oduini, non patet. Et quia preter has duas nulla ut aestimo ad praesens residua est, nulla danda est. Cum dehinc alia occurrerit, aut praecaeptum implebitis, aut a praecaepti auctore sententiam immutari rogabitis. Interim etsi ille ut audiui Romam redierit, et illud notum facite. 34. AD EVNDEM Venerabili domino et suo pene solitario amico Atoni Trecensium episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et se. Magister Gebuinus archidiaconus uester dominica instantis mediae quadragesimae Cluniacum uenit. Interrogatus a me quo tenderet quae causa itineris esset, respondit, Romam se tendere, causam itineris, legationem Lingonensium esse. At ego et uultum nubilum in eo et Guarinum fratrem eius cum eo attendens, intellexi dolos in uulpe latentes, nec dissimulandum ratus conueni hominem, et nudi manu sermonis cor uelatum retexi. Dixi, frustra eum conari contra ictum fluminis nequicquam uires insumere, posse illum undarum molibus obrui, non posse indomitam uim fluctuum retrorsum cogi. Caedendum uel ratione religioni, uel necessitate fortiori, subditum a praelato, clericum ab episcopo, precibus non minis, humilitate non contumacia, uultu supplici non uoce minaci prebendam uel quidlibet tale extorquere non posse, impetrare ualere. Quod si mallet in incoepto persistere, quam consulto adquiescere, sciret addi quantulamcumque uirtutem meam uiribus uestris, prius que utrumque deficere, quam sincerem constanti iustitiae pertinacem iniustitiam praeualere. Haec audiens, uelut telo compunctus, se a me proripuit, nec multum moratus, demum rediit. Dixit se saniorem reuerti quam recessisset, profuisse sibi austera nichil que mellitum sonantia uerba, amarum uere cor a uobis se retulisse, sed iam dulcedine amaritudinem commutasse, uelle se de cetero praecaepto uestro meo consilio subdi, orare ut mediator existens, pacatum iam et obaedientem famulum domino, filium patri, archidiaconum episcopo reformarem, darem que operam, ut talem uos ei restituerem, qualem se uobis amico studio comparassem. Necesse sibi esse propter assumptum legationis munus ire quo coeperat, sed fidelem ueraciter non phantastice iam factum uobis, non contra uos iterum, fidem que deinceps domi foris que fideliter seruaturum. Cum que se id michi nondum persuasisse sentiret, apprehensa manu mea, inde que osculo petito ut mos est in talibus fidem dedit. Rogauit deinde, ut missis litteris quae dicta facta ue fuerant uobis nota facerem. Sic eo quo uenerat die recessit. Sed quoniam iuxta quod dicitur, fere nusquam tuta fides, cum iam propter prebendae illius negotium nuntium ad urbem praemisissem ante primi reditum, secundum destinaui qui iter eius aut anticipet aut sequatur, ut si data fides forte uacillauerit infidelem arguat, si permanserit, testimonium ferat. Preter haec illud rogo et consulo, ut secundum domini papae mandatum, primam quae occurrerit prebendam Guarino conseruetis, et deinceps nondum habita promittere caueatis. Tutius est enim dicenda deliberare, quam post dicta paenitere. Et ne miremini duas uobis simul epistolas mitti, scitote accidentia rerum ita continuata ut uix prima elapsa de manibus causa sequentis succurreret, ac sicut pene simul oportuit scribi, sic simul etiam oportuerit mitti. 35. (in Migne) 36. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et amorem. Rogati rogamus, ut paterna pietas nobilis filiae preces exaudiat, et eam eligendi libertatem, quam minoris nominis, inferioris dignitatis, episcopatus, abbatiae, canonico et communi iure optinent, nobili, magnae, famosae Lingonensi aecclesiae conseruari iubeat, ut et ipsi simultatum occasiones amittant, et de pace eis per uos prouisa, deo et uobis gratias agant. Filium ducis Burgundiae nostrae, maiestatis uestrae clementiam nunc primum adeuntem, uobis attentius commendamus, ut eo a uobis amore et honore suscipiatur, quatinus et bonae spei filius bonum patrem se adiisse gratuletur, et uestro obsequio multo magis in posterum obnoxius reddatur. 37. AD BERNARDVM ABBATEM CLARAEVALLIS Singulari reuerentia et affectu colendo domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et se ipsum. Scripsi nuper longiores, nunc breuiores litteras mitto, quae idcirco elingues sunt, quia in lingua latoris confidunt, nec alia fuit causa illarum, quam ut legentem ad portitorem mitterent, et ab eo exigi quod ipsae reticebant monerent. Vnde dum has perlegitis, a ferente ut referat quod istae silent perquirite, et ab eo quod nec a me nec ab eis potestis, audite. Est hic quem loquimur Gebuinus, michi et uobis notissimus, michi uobis que ut credo carissimus. 38. RESCRIPTVM BERNARDI ABBATIS AD PETRVM CLVNIACENSIVM ABBATEM Domino et patri reuerentissimo, Petro Cluniacensi abbati, suus Bernardus, quod suus. Visitet te oriens ex alto o bone uir, quia uisitasti me in terra aliena, et in loco peregrinationis meae consolatus es me. Bene fecisti, intelligens super egenum et pauperem. Absens eram, et absens iam longo tempore, et recordatus es nominis mei homo magnus, occupatus in magnis. Benedictus sanctus angelus tuus, qui pio pectori tuo id suggessit. Benedictus deus noster, qui persuasit. En teneo unde glorier apud extraneos litteras tuas, et illas litteras, in quibus tuam michi animam effudisti. Glorior quod me habeas, non modo in memoria, sed et in gratia. Glorior priuilegio amoris tui. Refectus sum de abundantia suauitatis pectoris tui. Non solum autem sed et glorior in tribulationibus si quas dignus habitus sum pro aecclesia pati. Hoc plane gloria mea et exaltans caput meum, aecclesiae triumphus. Nam si socii fuimus laboris, erimus et consolationis. Collaborandum fuit et compatiendum matri, ne de nobis quereretur dicens: Qui iuxta me erant de longe steterunt, et uim faciebant qui quaerebant animam meam. Deo autem gratias qui dedit ei uictoriam, honestauit eam in laboribus, et compleuit labores illius. Tristitia nostra in gaudium, et luctus noster uersus in cytharam est. Hyems transiit, ymber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis aduenit. Amputatum est sarmentum inutile, putre membrum. Ille ille iniquus qui peccare fecit Israel morte absortus est, traductus in uentrem inferi. Fecerat quippe secundum prophetam pactum cum morte, et cum inferno foedus inierat. Ideo que iuxta Ihzechielem, factus est perditio, et non subsistit in aeternum. Alius quoque omnium sicut maximus ita et pessimus inimicus, abscisus nichilominus est. Et is erat unus ex amicis aecclesiae, sed illis de quibus solet queri et dicere: Amici mei et proximi mei, aduersum me appropinquauerunt et steterunt. Si qui restant, cito speramus de similibus idem iudicium. Prope est ut reuertar ad fratres meos si uita comes fuerit, per uos sicut intendo transiturus. Interim commendo me sanctis orationibus uestris. Salutamus fratrem Hugonem camerarium et omnes qui circa uos sunt, cum reliqua sancta multitudine. 39. AD IMPERATOREM CONSTANTINOPOLITANVM Glorioso principi et magnifico Constantinopolitanae urbis imperatori, Iohanni Calo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem ab eo qui dat salutem regibus. Gratias omnipotenti regi regum, cuius regnum, regnum est omnium saeculorum, qui imperatoriam maiestatem uestram super omnes Christiani nominis principes exaltauit, et ad tuendam toto orbe aecclesiam suam, uelut in medio orientis, occidentis, aquilonis constituit. Vnde olim aquilonalibus barbaris, sed et ultimis ac pessimis Christiani nominis inimicis Arabibus, in occiduas et meridianas plagas irruentibus, regni uestri partes etsi oppugnari, nunquam tamen expugnari permisit, sed in uos magni illius Romani imperii gloriam nomen que transfudit. Voluit, ut sicut potestas sic et uocabulum ad uos transmigraret, ac religione mutata, imperio translato, sicut a pagano Romulo Roma dicebatur, sic a Christiano reparatore Constantino, uestra urbs Constantinopolis uocaretur. Hanc ut dixi uelut metam intransmeabilem, uelut inuictum obicem, uelut praefixum quem nunquam liceat transgredi terminum, omnia prouidens supernus oculus paganis regibus, barbaris gentibus posuit, quo oriens terreatur, boreas subdatur, occidens defendatur. Isto plane regni uestri obice repulsi, et antiqui erroris si qui supersunt pagani, et noui hostes Christiani nominis Turci sedibus propriis contenti, in se ipsos reprimuntur, ut nec aliena inuadere audeant, et diuini brachii uirtute manum potentiae uestrae roborante, sua etiam plerumque amittant. Super quibus regali magnitudini nos quidem licet humiles gratias agimus, a deo uero aeterna uos decorandum corona, si in his fideliter permanseritis, nec in modico dubitamus. Preter haec pro Ihrosolimitano rege, pro Antiocheno principe, pro uniuersis denique Gallis nostris fidem uestram et nobilitatem rogamus, ut quia ipsi magnis urbibus, praediis, parentibus, et locuplete patria domini Christi amore dimissis, loca redemptionis humanae, non altero quam sui sanguinis praecio mercati sunt, et proprio assidue periculo defendunt, uos eiusdem Christi uestri amore eos sustentetis, foueatis, iuuetis, ne tanto zelo fidei tantis que laboribus parta, quod absit pereant. Erit illud non tantum merces fidei uestrae, sed etiam tutela non parua imperii uestri, quando sicut uos aquilonis, sic et illi impetus orientis obtundent. Fecit hoc inter egregios principes recensendus Alexius pater uester, cui sicut in regno feliciter successistis, sic decet ut in tam bono opere felicius succedatis. Qui inter multa laudabilia quae gessit, non passus Greciam suam, sua uniuersa bona includere, ad remotissimos manum beneficii sui extendit, et non solum transmarina, sed etiam transalpina loca copiosis muneribus et preciosis ornamentis ditauit. Inter quae Cluniaco monasterio omnibus Latinis regibus et gentibus notissimo, ei que subdito magno et religioso loco qui Karitas dicitur, monasterium iuxta ipsam regiam ciuitatem quod Ciuitoth uocatur dedit, et in perpetuum abbatis Cluniacensis et prioris de Karitate obaedientiae subiecit. Quod nostris aut mortuis aut recedentibus aut expulsis alieni monachi inuaserunt, et iam ut audiuimus fere per triennium abstulerunt. Oro igitur, et me cum uniuersa Cluniacensis congregatio maiestatem et pietatem regiam deprecatur, ut nobis et loco de Caritate per harum litterarum latores monasterium ablatum restitui faciat, et pro aeterna animae suae salute seruos dei ibidem habitaturos ab iniuriis defendat, et in pace custodiat. Et ut aliquid beneficii spiritualis uobis ista facientibus rependamus, sicut praecessores nostri ac nos ipsi, reges Francorum, reges Anglorum, reges Hyspanorum, reges Germanorum, ipsos imperatores Romanorum, ac uicinos uobis reges Vngrorum, confratres et comparticipes omnium beneficiorum Cluniacensis congregationis fecimus, ita sublimitatem uestram ex parte omnipotentis dei, et beatissimae Mariae semper uirginis genitricis dei, et sanctorum apostolorum et omnium sanctorum in eisdem spiritualibus beneficiis plene et perfecte in quantum licet suscipimus, ut omnipotens saluator et hic temporale regnum uobis adaugeat et conseruet, et in futuro cum sanctis regibus uos ad sempiternum perducat. Amen. 40. AD CONSTANTINOPOLITANVM PATRIARCHAM Venerabili et magno pontifici dei Constantinopolitano patriarchae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, aeterni pontificii stola indui, et gloria et honore coronari. Quamuis et terrarum remotio, et linguarum diuisio, nobis inuicem et uultus inuideant, et uerba subducant, tamen unus dominus, una fides, unum baptisma, una caritas, et diuisa coniungere, et affectus unire, et sermones debent aliquando communicare. Debemus eo glutine uniri in terris, quo nunquam dissociandi coherere expectamus in caelis, ut illud in miseriis sit nobis refrigerium, quod in beatitudine perfectum erit praemium. Vtinam posset in me corpus quod concupiscit spiritus, ut urbem a caeli rege Ihsu Christo, et a terrae principes Constantino in Christo fundatam uidere, et in ea non aedificia uel ornatus, sed fidem deo subditorum principum, et prophetarum, apostolorum, aeuangelistarum ac multorum martyrum de diuersis mundi partibus illuc translatorum, uelut commune cimiterium uidere et adorare possem. Funderem qualescumque preces ad sanctos illos fidei et spei nostrae patres, magna que michi spes consequendae gigneretur salutis, si quos eius habui praedicatores, habere mererer et pro ea intercessores. Viderem et optabilem faciem uestram, et in uobis beatos urbis uestrae pontifices uenerarer, et ex eorum beatitudine multiplicem miseriam meam ut par esset deflerem. Inirem foedus nunquam dissoluendum, et in mutuum ac spiritualem amorem nisi forte sperneretis iurarem. Orarem praesens, quod et absens rogo ut me et Cluniacensium fratrum ouile in uestris populi que uestri precibus speciali caritatis dono susciperetis, quod et a nobis quod ad nos uel ad nostros pertinet pari affectu consequeremini. Rogarem post illa quod et nunc rogo, ut Cluniacensi aecclesiae et monasterio de Karitate locum qui Ciuinoth dicitur iuxta Constantinopolim positum restitui iuberetis, ac dominum imperatorem si necesse esset pro eo restituendo rogaretis. Dedit illum Cluniaco et monasterio de Karitate etiam apud nostros magni nominis et gloriae imperator Alexius pater eius, cui sicut in regno, sic multo magis in iustitia et pietate illum decet succedere. Commendamus ergo excellentiae pontificali monachorum et fratrum nostrorum humilitatem, ut per eos nobis nostra restitui faciatis, quatinus et iustitia quod suum est consequi, et a patre filii mereantur exaudiri. 41. AD ROBERTVM OLIM REGIS ANGLORVM CANCELLARIVM Carissimo et uere iam uenerabili fratri domino Roberto, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Ago gratias deo, adgaudeo karissime tibi, quod diuini se cuius in te olim flores in deuotione frondes in deuoto sermone conspexeram, nunc in caelesti quod assumpsisti proposito, felices ut fama se habet sanctorum operum fructus conspicio. Non possum dicere quam laetus audiam qualiter mundani gloriam fastus, quam quidem non in te, sed te in ea sublimiter uidere solebam, mentis tuae pedibus contempnendo subieceris, qualiter luxus undique blandientes et circumfluentium Babilonicarum flumina uoluptatum deliciis paradysi dei et torrente uoluptatis eius commutaueris, quomodo quondam loquacis curiae lingua, et regalis aulae pene solus interpres, nunc uelut homo non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum, negotiosum ocium et religiosum silentium elegeris. Mouet me et utinam ad imitandum, quod felici commercio regem rege, regnum regno, uitam uita, gloriam gloria, sed fallacem ueraci, mortalem uitali, fugacem aeterna, commutaueris, et misera spe quam in mundo habebas, deposita, beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Ihsu Christi nunquam ab eo fallendus expectes. Congratulor te duri exactoris iugo abiecto, iugo Christi suaui et oneri leui colla submisisse, ac de lutosis Aegyptiorum operibus ad Israelitarum munda sacrificia transmigrasse. Sed ut aliquid admonitionis subinferam, oportet te in hoc diuino opere quod coepisti sollicitum ambulare cum deo tuo, ne a feruore incipiens in teporem conuertaris, ne lampas tua in mediis tenebris extinguatur, ne dies in noctem mutetur, quia multi uocati, pauci electi, quia omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium, quia denarius diurnus non mane uel sexta, sed sero redditur, quoniam ut sepe audisti, nota illa et superconcupiscibilis aeternitatis merces inchoantibus promittitur, sed perseuerantibus datur. Sic igitur ambula ut peruenias, sic curre ut comprehendas, sic pugna ut uincas. Aderit si perstiteris agoni tuo, supernus inspector, qui conterens Sathanan sub pedibus tuis uelociter, faciet te feliciter pugnare, felicius uincere, felicissime coronari. Iam quod Cluniacum te uenire, et locum illum cui tot per te bona collata sunt inuisere uelle audiui, cordis mei coeptum gaudium sic cumulauit, ut si posset caritas quod uolebat, multo terrae maris que spacio emenso, te ab Anglia in Burgundiam, a Radingia Cluniacum, eo quo id michi relatum est momento temporis transtulissem. Hoc quia fieri non potuit, oro ne spiritus bonus semel in corde tuo concaeptus quibuslibet occasionibus extinguatur, ne a tam utili tibi nobis que proposito animus auertatur, donec quod proxime et opto et spero fieri, tam bonum affectum congruus effectus sequatur. Vtinam dies illa michi lucescat, quo te in illa aecclesia sicut olim ueteri homine indutum, sic tunc nouo possim uidere ornatum. Collaetabitur tibi quam ex parte tunc uidisti, cohors illa sanctorum, et quondam tantum animo, tunc et habitu ipso factum consimilem congaudebit. Amplectar et ego nouo gaudio nouum militem dei, et de boni regis sed mortalis, immo iam mortui aula, ad optimi et immortalis translatum palacia congaudebo. De sorore quam ancillis dei Marciniacensibus te uelle sociare per dilectum filium nostrum Thomam mandasti, laudo laude dignam uoluntatem, consulo non differri paratam salutem. Parabo sicut Cluniacum fratri, sic Marciniacum sorori, ut geminata laetitia non solum de tuo profectu gaudere, sed et de eius salute ualeas exultare. 42. (in Migne) 43. RESCRIPTVM PETRI ABBATIS AD IPSVM Singulari et intimo michi domino et amico gratia dei Cathalaunensis aecclesiae praeclaro pontifici domino Gaufredo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Verum est, uerum est, quod ait ueritas: Non colligunt de spinis uuas, aut de tribulis ficus. Sed et econuerso, uerum est, uerum est, non colligunt de uite spinas, aut de ficulneis tribulos. Expertus sum in litteris uestris quod dico, nec de oliua nisi oleum, nec de fauo nisi mel, nec de pleno ubere aliud potui haurire quam lac. Dubitandum erat de uerbis, nisi ea opera praeuenissent. Mercatus est amicus animus non nudo affectu amicos, quibus minus in ore, plus in corde, minus in uerbis, plus in rebus indulgere consueuit. Teneo, non excidit, clericum meo tantum nomine se commendantem per tot annos a uestra beatitudine domi retentum, tam unice dilectum, tam sollicite procuratum, tam studiose edoctum; teneo, non excidit, rursus alium priori recedenti successisse, sic que lar familiare semper a domesticis occupari. Teneo, non excidit, quod de Virdunensi cella, quid de illa quam nominare uolo sed non ualeo deliberastis, quid dixistis, quid quantum ad uos fecistis. Vos Cluniacensis immo diuini ordinis per totam Franciam primum disseminatorem, auctorem, prouectorem, uos inquam inueterati draconis de tot monasteriorum cubilibus expulsorem, uos diuturni somni, et longi monastici torporis excitatorem, haec et mille talia dum recolo, dum rumino, dum teneo, totus et integer in sacrum uestrum amorem flammasco. Inde est, quod de duobus uos alterum elegi, quos in non fictae caritatis uertice, totius Belgicae Galliae uestrae amicis praeponendos non tantum credidi, sed etiam publice praedicaui. Quid et illud, quod cum tantae urbi non solum episcopum sed et principem necessario uos esse oporteat, nichil de monacho pontifex uendicet, nichil de religione princeps usurpet, nichil de prisco ordine mundus furetur? Cum haec ita sint, quae michi gratia si filium uestrum quem et Aethiopem uocatis, ut par erat suscaepi, et apud me aliquamdiu pro uobis retinui, et ad uos eo quo scribitis modo remisi? Sed remisi uere filium, non remisi Aethiopem, quia non est ille Aethiops qui non mutat pellem suam, quam etsi fortassis aliquando nigram habuit, a nobis tamen ut credo candidam reportauit. Quae si adhuc magis candificanda est, date operam ut cerdo uel fullo peritus, quia non tantum pontificali infula caput ornare, sed et uirga abbatis indomitorum dorsa domare consueuistis. Hic si aeque se habuerit, uobis meritum, si secus, a uobis exigam tormentum. Iam quod de aduentu uestro significastis, felix illa dies, nullis que aequanda diebus, quae uos uestram que Cluniacum simul uidere meruerit. Sed absit ut sine me uideat, et uestram michi uisionem inuideat. Adero, et postpositis omnibus nisi forte ineuitabilibus, amico festiuo quod rarum nomen est, sollempnis amicus occurram. Et hoc quidem omni tempore, sed si illo quod mandastis aduentus uester maturatus fuerit, praesentia mea ut confido per dei gratiam non deerit. In ultimo, quoniam iuxta sermonem uestrum nolo uos ociosum torpere, fratrem domini Garnerii subprioris nostri karissimi mei, ita uobis commendo, ut cum labore uestro probus, sapiens, litteratus factus fuerit, nobis eum sicut de altero fecistis reconsignetis, ut semper quod uos spargitis, nos colligamus, quod uos seritis, nos metamus, quod uos molitis, nos comedamus. 44. AD FRATRES HABITANTES IN MONTE THABOR Honorandis atque in Christi caritate uenerabiliter suscipiendis fratribus apud Montem Thabor deo seruientibus, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem aeternam. Frater quidam uestrae ut dicebat congregationis nuper ad partes Gallicas et Hyspanas, habitu peregrini, orationis ut asserebat causa ueniens, per nos transitum fecit, et de statu uestro qui eo usque nobis ignotus fuerat, de ordine, de studio religiosae conuersationis uestrae, nos ut dignum erat non minimum laetificauit. Adauxit multo magis, immo prorsus uniuit sanctitati uestrae affectus cordium nostrorum, quod retulit non solum communi fide, non solum monastica professione, sed insuper Cluniacensis ordinis sollicita obseruatione uos corpori nostro unitos esse moderno tempore. Gauisi ergo sumus in domino, quod terrae illi a qua salutem fidei et fidem salutis accaepimus, aliquid bonorum studiorum licet non per nos, per nostros tamen refudimus. Gaudere debetis et uos, si de semine quod seuistis fruges aliquas, si de uirgulto a uobis plantato, fructus quamuis modicos recipere potuistis. Debet enim ut ait magnus apostolus in spe qui arat arare, et qui triturat in spe fructus percipiendi. Fuit et hoc gratia superni largitoris, nostrae uestrae que Galliae, nostris uestris que diebus collata, ut prae ceteris mundi partibus, ante omnes mundi populos et nationes eligeretur, per quam sacra humanae redemptionis loca a iugo impiorum eruerentur, libertati restituerentur, et quae prius quingentis fere annis obstantibus inuia facta fuerant, iam peruia facta, orbis uniuersi populis fidelibus aperirentur. Vos igitur incolae regionis sanctae, sancti montis illius inhabitatores, cuius inhabitationem transfigurato in eo domino princeps apostolorum Petrus licet nesciens quid diceret concupiuit cum ait, domine bonum est nos hic esse, cuius sanctitatem iam mente sanissimus extollens dicit, hanc uocem nos audiuimus cum essemus cum illo in monte sancto, uos inquam karissimi in monte sancto sancti esse laborate, quoniam et hoc sanctus sanctorum admonet, et frequenter iterando replicat, et inculcat dicens: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Ideo licet Christianis omnibus generaliter, licet monachis omnibus specialiter dicatur, uobis tamen quodammodo specialius dicitur, quos non tantum Christiana professio, non tantum monastica deuotio, sed et ipsius ut dixi sancti loci inhabitatio, ad omne opus bonum promptiores exhibere, deuotiores reddere, et in his constanter perdurantes beatiores facere debet. Ideo castitati, ideo humilitati, ideo caritati omnem uos operam impendere conuenit, ut nequaquam saluti uestrae opera uestra obuient, et saluatorem uestrum saluare uos uolentem impediant, quoniam ut ipsi optime nostis non sancta loca sed sancta opera saluant. Et quia aut omnes aut multi uestrorum de cismarinis partibus ad transmarinas migrauerunt, considerent animos, uideant intentionem, quam hinc illuc transeuntes habuerunt. Attendant et quam nunc habeant, quia iuxta pagani sed sapientis uerbum, caelum non animum mutant qui trans mare currunt. Istud ad hoc infero, ut si mutandos agnoscitis pristinos affectus in melius commutetis, quia iuxta dominum, si oculus simplex fuerit, totum corpus lucidum erit. Si autem nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit. Purificate ergo tam recta intentione quam sacris uirtutibus oculum cordis, quo Christum in monte suo non iam corporali ut olim, sed spirituali gloria transformatum, ipsi spirituali immutatione transformati, nunc quidem per spem et amorem, in futuro autem facie ad faciem contemplari mereamini. Nos ait apostolus transformamur de gloria in gloriam tanquam a domini spiritu, a gloria scilicet fidei ad gloriam speciei, a gloria uirtutum, ad gloriam gaudiorum, a gloria meritorum ad gloriam retributionum. Tanquam a domini spiritu, quia spiritualia spiritualibus comparans, docet per spiritum dei et hic dari multiplicitates gratiarum, et ibi conferri immensitatem gloriarum. Praeclaro igitur monti et ipso nomine luminoso, sonat enim in nostram linguam uersum Thabor lumen adueniens, huic certe tam splendido monti opera tenebrarum nullo pacto concordant, quia nulla societas lucis ad tenebras. Omnes enim filii lucis estis et filii diei, non estis noctis neque tenebrarum. Non debet excidere a corde uestro sacri loci uestri tam caelestis et celebris illustratio, quem omnipotens pater uoce, filius glorificato corpore, spiritus sanctus lucida nube dedicare uoluit. Tota plane deitatis plenitudo illum locum consecrans, preter uniuersalem salutem quam omnibus inde prouidit, uestros quoque dies et tempora ista nouissima praeuidit. Admonuit tantis miraculis, tam sacris reuelationibus, tanti loci inhabitatores, erga sacra uigilantissimos semper esse debere, nec ad praecaepta caelestis magistri quibus ab olim subditus est orbis terrarum, surdas aures afferre, de quo in hoc monte uestro, omni humano generi imperatum est, ipsum audite. Cum que in omnem terram sonus iste exierit, et ipsos remotissimos mundi fines atque extimos angulos penetrauerit, ubi primo sonuit, clarius resonare, ubi primo auditus est, debet uelocius et diutius exaudiri. Sed noui quia hoc facitis, et iuuante gratia saluatoris omnium, multo magis facietis. Ea de causa mox ut de uobis audiui, uos michi rapiens in cor meum, caritate plenissima introduxi, rogans, ut quod uobis prior et a nullo inuitatus impendo, hoc uos michi et fratribus eidem nostro uestro que domino famulantibus rependatis. Oretis uidelicet pro nobis orantibus pro uobis, ut fides et caritas quae nos hic uobis etiam non uisis et remotissimis iungunt, gratia Christi domini et dono spiritus eius in aeternum conuicturos et collaetaturos coniungat. Amodo enim licet sero cognitis, et affectum quem plene possumus omnibus uobis, et effectum quem poterimus omnibus uestris, ut fratribus iam carissimis impendemus. Gratia spiritus sancti cum omnibus uobis. Amen. 45. AD ATTHONEM EPISCOPVM TRECENSEM Cum honore nominando, cum amore recolendo, dei sacerdoti domino Atoni Trecensium episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et uitam beatam. Scripsistis, nil rescripsi. Misistis, nil remisi. Locutus estis, nil respondi. Quare hoc? Vt uerbis apostolicis uiro apostolico loquens utar, quia non diligo uos? Deus scit. Sed michi quid prodest, si deus hoc scit, et amicus hoc nescit? Et o quid dixi, amicus hoc nescit? Quo enim pacto manet amicus, qui diligi se nescit? Aut quomodo stabit illa antiqua amicitiae diffinitio, qua dictum est quod amicitia nichil sit aliud, quam diuinarum humanarum que rerum cum beniuolentia et caritate consensio? Quae consensio, uel sicut ait quidam doctorum caritas, ad minus quam inter duos haberi non potest. Sed neque iuxta Tullium, neque iuxta Gregorium, conuenire in una beniuolentia uel caritate, duo uel plures poterunt, dum alternos animorum suorum affectus nesciunt, dum ad inuicem sensa sua sibi non communicant, dum utrum sese diligant aut odiant ignorant. Quorsum istud? Quia audiui, audiui inquam et quod maius est in uestris litteris uidi, nam certius est uidisse quam audisse, suggestum esse beatitudini uestrae a nescio quo ut sic dicam exmonacho, feruorem erga uos non nouitiae sed iam uetustae amicitiae meae uel ex toto friguisse, uel ad modum intepuisse. Quod si auditum tantum non creditum, gratias ago. Si auditum et creditum, suscito querelas. Sed quia neutrum michi certum est, nec gratias ago, nec querelas suscito. Hoc dico primum, non esse me adeo in amicitia inconstantem, non adeo leuem, non adeo instabilem, ut quod in hac uita quam tenemus, et in illa quam speramus, dulcius, honestius, utilius esse cognosco, abiciam, ut totam uitae suauitatem, sola michi reseruata amaritudine relinquam. Quae enim ut Ennius ait, potest esse uita uitalis, quae non in amici mutua beniuolentia consistit? Quid dulcius, quam habere, cum quo omnia audeas sic loqui ut te cum? Non igitur abiecta est, non refriguit, non intepuit mutua inter nos quantum ad me amicitia. Sed ut salua mutua caritate, liceat conqueri, etsi non intepuit, tamen intepuisse apud uos eadem amicitia uisa est, quando etsi falsidici illius uerbis creditum non est, quia tamen tanti habuistis illa uerba ut inde michi scriberetis, dubitatum est. Sed de his satis. Quod uero semel et iterum et tertio scribenti nichil rescripsi, haec fuit causa. Primo noxia ualitudo corporis, secundo festinantia cursoris, tertio importunitas negotiosi temporis, quod me totum sibi tunc uacare cogebat, silere uiolento imperio coegerunt. Neque enim nisi summa necessitate urgente, posset esse ei mutus tamdiu sermo meus, cui semper adheret et loquitur animus meus. Proposueram multa de multis scribere, sed quia illa non parum necessaria sunt, et magis uobis cum secreto conferenda, quam litteris publicanda, contineo exundare in uerba uolentem spiritum, et reseruo praesenti, quae non sunt inconsulte ingerenda absenti. Rogo igitur immo et obsecro, et si necdum satis est etiam supplico, ne quaelibet terrarum distantia, ne episcopalium negotiorum onera michi uel uestrae Cluniacensi domui praesentiam uestram ulterius inuideant, sed saltem usque ad apostolorum festiuitatem, Cluniacenses uestri episcopum suum quem iam diutius esuriunt uidere, uideant, uideant inquam et gaudeant, quia nil eos magis laetificare poterit, quam si saltem ad modicum tam intimo amico, tam desiderabili patre eis frui contigerit. Cetera quae litteris committere nolui, fidei portitoris commisi, ut quoniam tam michi quam uobis cognitus et ut credo dilectus est, mea uobis perferat uestra michi referat. 46. AD REGEM IHRVSALEM Glorioso et magnifico sanctae ciuitatis Ihrusalem regi, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, saluari ab eo qui dat salutem regibus. Omnipotenti regi regum qui regali solio regiae ciuitatis suae Ihrusalem celsitudinem uestram sublimauit, et glorioso diademate coronauit, gratias agimus, qui uos populo suo principem, aecclesiae suae defensorem, hostibus suis hostem, in tanta, tam sacra, tam nobili, tam famosa urbe constituit, et quod his omnibus maius est, praecelso illo suo nomine insigniuit. Cum enim ipse a patribus, a prophetis, ab angelis, ab ipsis Iudaeis, a Gentilibus, dictus rex Israel, rex Ihrusalem fuerit, uos eiusdem Ihrusalem, uos ipsius ueri Israel, post se et pro se regem esse uoluit, ut secundum personam uestram, et regnum uobis ab ipso commissum, uirga aequitatis sit uirga regni uestri, ut diligatis iustitiam et odiatis iniquitatem, inimicos autem crucis Christi et nominis Christiani, Turcos dico et Sarracenos, Persas et Arabes, seu quoslibet barbaros, humanae immo suae saluti aduersantes, regatis in uirga ferrea, et eos potenti dextera tanquam uas figuli confringatis. Ad quod uiriliter exsequendum quia armis non possumus, animis prosequimur, quia gladio non ualemus precibus ut possumus bellicos sudores uestros iuuare satagimus. Date ergo illi qui uos glorificauit gloriam, ut sicut Christus in sacerdotibus suis cotidie de diabolo eius que angelis triumphat, sic in regibus Christianis frequentia de gentibus trophea reportet. Sic enim uobis decertantibus, et pericula nulla pro suo populo recusantibus, uictoriam assidue subministrabit, gloriam gloria adaugebit, et post regnum transiens aeternum uobis cum sanctis regibus prouidebit. Latorem praesentium uenerabilem uirum dominum Drogonem Niuernensis aecclesiae praecentorem liberalitati uestrae commendamus, ut si forte necesse fuerit, ita uos munificum sentiat, quo et deo et uobis gratias agat. PATRIARCHAM IHRVSALEM Venerabili et karissimo nobis domino patriarchae Ihrosolimitano, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et orationes. Quia Ihsu Christi domini gratia, illius uos aecclesiae sacerdotem constituit, a qua ueteris legis et nouae gratiae sacerdotium coepit, et ubi saluator ipse singulari sacrificio deo mundum reconcilians, sacerdos simul et hostia esse uoluit, sicut aecclesiam ita et eius presulem speciali affectu excolere, speciali reuerentia honorare, speciali deuotione si facultas daretur, ei obsequi opto, ambio, desidero. Nec solus ego, sed quantacumque ubique terrarum diffusa est humilis Cluniacensis congregatio, hoc idem ut dignum est optat, ambit, et desiderat. Quia enim aeternus sol longe clarius matutino sole a uestro oriente nostri occidentis tenebras illustrauit, et a Ihrusalem in omnes gentes regni aeterni aeuangelium praedicari uoluit, tanti beneficii debito obligamur, ut non solum sublimitati uestrae tantae sanctitatis locis praesidenti, uerum etiam cuilibet minimo obsequenti, ubi possumus seruiamus. Eos autem quibus impendere hoc non possumus, singulari ut iustum est affectu excolamus. Nam quia non datur ordine monastico prohibente, ut illa, illa inquam supercaelestia redemptionis nostrae loca inuisere, osculari, lacrimis infundere corporaliter ualeamus, nec adorare in loco ubi steterunt pedes domini possumus, quod unum restat, effundimus coram illo corda nostra uos eius uicarium exorantes, ut pro nobis omnibus ipsi assistatis, et uices nostras quod communis iubet caritas suppleatis. Cum que deuotione uel officio pertrahente uel prouocante salutifera natiuitatis, sepulturae, resurrectionis, ascensionis loca uisitatis, spirituali affectu nos uobis cum ubique ducite, et pro uestris Cluniacensibus saluatori supplicate. Hoc ego, hoc singuli, hoc omnes pariter supplicamus, et ut inconuulsam nostri memoriam perpetuo habeatis, corpore absentes litteris praesentes rogamus. Addimus hoc precibus nostris, et quo possumus nisu deprecamur, quatinus uestram Cluniacensem aecclesiam reliquiis sepulchri dominici et beatae Mariae, aliis que quibus uobis uisum fuerit uisitetis, ditetis, honoretis. Liberet diutius saltem hoc modo uobis cum loqui, sed quia praesentium lator ad iter festinabat, oportuit longa intercidi. Quem caritati uestrae ab ipso rogati attentius commendamus. Est enim multa dignus commendatione, et ut credimus aut uobis aut multis uestrorum bene cognitus dominus scilicet Drogo Niuernensis aecclesiae praecentor, qui iam tertio Ihrosolimitanum iter aggressus, multis laboribus spe felici multam sibi ut credimus requiem comparauit. 48. AD DOMINVM ALBERICVM OSTIENSEM EPISCOPVM Venerabili et in intimis animae recessibus recondendo, domino Alberico Ostiensi episcopo, et apostolicae sedis legato, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et uitam immortalem. Peregrinationi uestrae tam longinquae, tam morosae anxio corde compatimur, et eo qui solus abdita cordium nouit teste, affectu et desiderio pene uobis cum peregrinamur. Licet enim obaedientia et legatio apostolica ad illas orientales partes uos transmiserit, et utilitas populi Christiani uos uelut exulem a solo proprio et a fratribus uestris fecerit, dolemus tamen, quod eum quem solum ordinis et cordis nostri solatium post illum magnae et piae memoriae Matheum episcopum in Romano palatio habebamus, quasi amisimus, dum tantis regionibus interpositis, tanto que mari comminante reditum uestrum uix sperare audeamus. Et cum esse satis potuerit, quod uos occidens in finibus suis Romae dico retinens ualde a nobis remotum fecerat, nunc tandem uos oriens uelut uiolenter rapiens remotissimum facit, et non solum nuntium, sed nec tenuem de tam intimo fratre et amico famam ad nos saltem per aera uolare permisit. Litteras tamen quas in discessu uestro nobis ab urbe direxistis suscaepi, legi, relegi, et in capitulo omnibus conuocatis fratribus ipse recitaui. Et licet nichil certi exinde de statu uestro audierim, et tunc quando a uobis missae illae litterae suscaeptae sunt et postmodum frequenter dulcem et commendabilem uestri memoriam eis commendaui. Quod ipsi semper benigne accipiunt, uotis que et precibus quibus possunt iter uestrum deuotissime comitantur, et ut dilectum, ut patrem, ut dominum Christus dominus sibi restituat, continue deprecantur. Et ut sicut surgente domino de sepulchro gauisi sunt discipuli eo uiso, ita uobis redeunte ab eodem sepulchro gaudeant fratres uestri et filii instanter exorant. 49. (in Migne) 50. RESCRIPTVM PETRI ABBATIS AD ATHONEM EPISCOPVM Dilecto et cum amore michi semper recolendo domino Atoni Trecensium episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi. Morem follis habes karissime, qui spiritu quo plenus est, emortuam fere scintillam ignescere, et in immensas quandoque flammas erumpere cogit. Sic spiritus tuus non ut ille aerius sed ut credo diuinus non quidem erga te emortuum ignem pectoris mei, sed diu silentio tectum uaporem sermonis mei sepe scribendo sicut follis assidue flando suscitare nititur, et ad uerba solita reuocare molitur. Sed nolo, nolo inquam hoc aestimet amicus animus, uel tarditatem uerborum defectum iudicet animorum. Neque enim etsi uerba interpolantur, igneus ille uigor et caelestis origo seminis iam ab antiquo concaepti aut extinguitur aut consopitur. Nam iuxta scripturam nostram aquae multae non poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Sed sicut pene ubique cernitur, infra clibani concaua uel fornices deprimentes exaestuans latet incendium, nec tamen foris lapideis repulsum obicibus ardoris alicuius ostentat indicium, ita uis caritatis meae qua te semper in imo pectoris reconditum teneo, curarum obstaculis sicut et ipse aliquando uidisti assidue repressa, inesse quidem ut est semper amando potest, sed qualis intus lateat, uix aliquando per uerba se prodere potest. Est et aliud quod per aliquanta tempora michi silentium suasit, et non quidem ut dixi ab amore sed a sermone spiritum tepefecit, quia spem illam quam de salute tua in aure loquor ab ore tuo, quando et ubi sicut nosti accaeperam, differri plus quam olim crediderim uideo, et idcirco eam non quidem euanuisse sed elanguisse pertimesco. Aut ergo dabis operam, ut spem quam de te praesumpseram, resumam, aut quod unum possum, semel concaepti silentii uincla non soluam. Malo enim me cum fructu intra memetipsum concludere, quam ociose me extra memetipsum diffundere. Nam quantum sit negotium silentii ocium expertus agnoscit, maxime cum arbor operum ex radice prodeat et uigeat meditationum. Cur igitur essem infructuose loquax, cum magis iudicari possem continuis instans surdo clamoribus procax? Vt enim audacter unanimi amico loquar, quis non desperet erga ea quae sepe monui profectum tuum, cum circa eadem cotidianum uideam defectum tuum? Quis annosam quercum altis, iam radicibus innitentem se euellere posse praesumat, cum molle uimen et recenti adhuc natiuitate tenerum, a domestica humo nulla uis studiosior agricolae abrumpere potuerit? Sed ut iam non parcam et litteris fidis nota tandem nobis duobus secreta committam, ubi est deuotio illa, ubi est affectus ille caelo appropians, immo ipsum caelum ut iam uidebatur exsuperans, quo te michi, michi inquam immo ipsi quod magis dicendum est deo, non dico in fratrem, sed ut uerbis tuis te familiariter arguam, in filium ac monachum deuouisti? Vbi fides data, ubi tempus constitutum, ubi denominata dies, quando te mundum deserere, regnum dei rapere, abicere saecularem fastum, humilem et pauperem Ihsum sequi, sublimis adhuc et diues episcopus deuouisti? An oculus ille peruigil et simul omnia integre cernens, quando haec facta sunt tunc clausus erat? Auris illa cuncta simul et integre audiens, quando haec uicissim conferebantur obsurduerat, ut non pro duobus aeuangelii uel saeculi testibus, in quibus omne uerbum stare dicitur audiantur? An forte irruentibus agminibus episcopalium negotiorum ista ab animo explosa sunt, et occupantibus aliis cogitatibus locum, ea quasi repulsa cesserunt? Sed ecce redeat, redeat certe ad mentem fugax si tamen iam fugata fuerat memoria, recordetur festiuae palmarum diei, publici quoque sermonis ad populum, quo a te dies illa, sollempniter illustrata est non obliuiscatur, memor sit capellae illius Cluniacensis quae longe uenustior huius nostrae Burgundiae aecclesiis, picturis decentibus decorata, et gestorum Christi clarioribus miraculis insignita, locum nobis secreti colloquii aptissimum prebuit. Nec mente excidat, quod episcopo locum abbas, ut dignum erat in sede propria tribuit, reluctantem sedere coegit, ipse ei in matta monachica quae sedi illi contigua erat, assedit. Collatio non de imis sed de supernis habita est, aliquamdiu quia res sic exigebat protracta est. Eo usque ad ultimum deducta est, ut redeundi ad nos a uobis indiceretur dies, a nobis susciperetur, suscaeptus expectaretur, expectatus differretur, et licet te rogante, me concedente, de tempore in tempus dilatus, adhuc tamen a me expectatur, monetur, inuitatur. Sed o quid faciam? Sacerdotem ab altari, pontificem a populo, pastorem ab ouibus seiungere quaero? Frontem illam auri lamina radiantem, ineffabile nomen dei gestantem, caput cydari decoratum, rationali pectus, superhumerali humeros adornatos, ueste sacra et gemmata corpus praefulgens, ipsos in totius corporis fabrica ultimos pedes sandaliis indutos ista inquam omnia et adhuc plura supernum sonantia, et hominem illum his indutum non iam terrenum sed totum caelestem signantia, caelis detrahere luto adiungere laboro, dum tantam sublimitatem, tantum fastigium humilitati monasticae sociari ambio, et hominibus qui omnium peripsima facti sunt, parem fieri concupisco? Noui, noui sacerdotalis ordinis dignitatem, agnosco sublimitatem, sed altiorem et securiorem his iudico humilitatem. Audio Christum dicentem: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisei. Sed recolo eundem adiungentem: Omnia quaecumque dixerint uobis seruate et facite. Secundum uero opera eorum nolite facere. Reminiscor et ipsum in scribas et legis peritos inuehendo dixisse: Ve uobis qui tulistis clauem scientiae. Ipsi non introistis, et eos qui introire uolebant, prohibuistis. Item eisdem: Amen dico uobis, quia publicani et meretrices praecedent uos in regnum dei. Item ad ipsos: Ve uobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque iurauerit per templum, nichil est. Qui autem iurauerit in auro templi, debet. Item: Ve uobis, scribae et pharisei ypochritae, qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes. Propter hoc amplius accipietis iudicium. Rursus eundem per antiquum prophetam: Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Et post pauca: Ecce ego ipse super pastores, et requiram gregem meum de manu eorum. Et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, ne pascant amplius pastores se ipsos, et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit eis ultra in escam. Quorsum ista? Vt attendens karissime pontificalis ordinis fastigium, attendas et periculum. Agnoscens honorem, agnoscas et laborem. Diligens forte gradum altiorem, formides sicut ab antiquis dictum est casum grauiorem. Si alliciunt aliqua oblectantia, deterreant ab eorum amore longe plura, non solum ubi post mortem sperantur, sed hic etiam, ubi de proximo sentiuntur pungentia, mordentia, amaricantia. Haec inquam et illa deterreant. Haec et illa inuitent, ut sancta periculosa fugias, et ad sancta securiora confugias, quia ut apertius loquar, sicut sanctis episcopis praeparatur in altis superior locus, ita ut sic dicam uita et moribus exepiscopis reseruatur in imis inferior infernus. Et ne forte quilibet me ad ista inconsulte monere pontificem aestimet, accipiat non solus ille sed mundus cum eo uniuersus, sole clariora exempla, quibus non solum regia, sed et ipsa pontificalis dignitas, hoc est non tantum saecularis sed et aecclesiastica sublimitas esse docetur, aliquando contempnenda. Hinc de regia uel saeculari, aeuangelium, Ihsus inquit cum cognouisset quod uenturi essent ut raperent eum et constituerent sibi regem, fugit in montem Hinc de pontificali uel aecclesiastica: Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Quod utique de Iohanne baptista filio sacerdotis Zachariae dicens, ostendit eum in ordine uicis suae more patrio et sacerdotium habere potuisse, et illud tamen cum fastu, luxu, et deliciis, uilitate, ieiuniis, solitudine commutasse. Sed si opponatur, Iohannem baptistam non adeptum sed adipiscendum episcopatum fugisse, succurrunt innumera exempla magnorum presulum, sanctorum abbatum, qui non adipiscendos sed iam adeptos honores fugientes, docuerunt posteros, esse quidem in officio commisso constanter et fideliter standum, sed omni tamen officio, omni gradui, omni dignitati, interno urgente periculo esse renuntiandum. Sed ne sanctum Iustum Lugdunensem episcopum, ut de proximo exempla sumantur, cum multis sanctis coepiscopis, ne sanctum Hylarionem Syrum abbatem cum multis sanctis coabbatibus producere molestum sit, mitto legentem ad gesta antiqua sanctorum, ut quae dico aut nesciens discat, aut sciens, uera me dicere recognoscat. Non autem hoc dico, ut adeo tibi timeam, aut te saluari in instanti ministerio diffidam, sed quia his nostris pessimis temporibus, mundi maliciam uiribus excreuisse, hominum inertiam a uirtutibus defecisse considero, quia abundantiam nequitiae quasi ex adipe prodiisse, iustitiam et pietatem uelut exsangues remansisse uideo, opto tibi non quod fortius sed quod quietius, non quod gloriosius sed quod securius est, quia ut ait pater Augustinus, melius est paruum bonum cum paruo malo, quam magnum bonum cum magno malo. Sed esto, quantum ad animam nichil periculi sit, omnia tuta, omnia secura, maneat pastorem pro ouibus copiosa merces in caelis, quid de latratibus canum, quid de insidiis, dolis, fraudibus, circumstantium, coherentium, seruientium? Nonne haec sentiebat, haec dolebat ille qui dicebat, domine libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa? Item cum dicebat, domine diuide linguas eorum, quoniam uidi iniquitatem, et contradictionem in ciuitate, nonne haec fugere desiderabat, maxime cum superius dixisset, ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine? Nonne per sapientem ait sapientia melius est ire ad holera cum caritate, quam ad uitulum saginatum cum odio? Nonne eadem rursum, melius est ait sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa? Nunquid non hanc mulierem litigiosam, aecclesiam dico tibi commissam, in quadam sui parte cotidie immo continue experiris? Nunquid ad lites eius et perpetuas contentiones non obsurduisti? An te solum non quassant, quae audita amicos tuos defatigant? Hinc annui ad urbem Romam itus ac reditus, hinc frequentes legati a Galliis ad Italiam, de Italia ad Gallias, ab ortu solis usque ad occasum, item ab occasu ad ortum, omnia lustrant, quietum inquietant, et cum his qui oderunt pacem pacificum esse uolentem, gratis impugnare non cessant. Fugienda ergo sunt ista ut michi uidetur amice karissime, non amplectenda, beata quies labori, securitas timori, salus periculis praeponenda, ab hostibus ad amicos, ab extraneis ad fratres, immo ad filios et famulos ueniendum, qui te ambiunt, qui de te longam famem suam reficere concupiscunt. Expectat te in Cluniaco tua ante paradysum uoluptatis paradysus caritatis, ubi lignum uitae, ubi amenitas iocunda, ubi areolae aromatum consitae a pigmentariis, quorum aspectu iocundaberis, odore oblectaberis, gustu satiaberis. Rependes et tu uicem filiis tuis sacris uirtutibus tuis, dum humiliando pontificalem maiestatem, docebis non superbire monasticam humilitatem. Quod donec gratia dei dante, spiritu dei inspirante fiat, interim rogando supplicat tibi semper deuota unitas multitudinis nostrae, ut te eis tandem post longa saecula repraesentes, passionis scilicet et resurrectionis dominicae sacratissimos dies sacerdos dei cum eis peragas, et splendore aduentus tui rutilantium dierum lumen adaugeas. Reliqua super quae scripsit paternitas tua, praecipue de domino Theobaudo archidiacono, in ore fidi legati posui, quem quia et meus est professione, et tuus deuotione, dilectioni tuae michi super omnia pene ista mortalia care, transmittere studiose curaui. 51. AD NICOLAVM EIVSDEM EPISCOPI CAPELLANVM Carissimo filio Nicholao, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, perpetuam salutem in domino. Quoniam ex quo te agnoui, bonum et remotum in corde meo tibi semper hospitium reseruo, oportet et te aliquando uicem affectui meo rependere, et quod potueris diligenti te compensare. Dominum Trecensem episcopum quem iam ab antiquo ut nosti in summa pectoris mei arce constitui, nescio quomodo factum inuisibilem doleo, quem ut rursus appareat, litteris et precibus directis inuito. Tanto enim iam tempore se absentauit, ut cum per dei et sui gratiam se quod in proximo speramus repraesentauerit, uereor multum ne illum sine indice non cognoscam, et deleta de corde meo non dilectione sed dilecti imagine, coram asstantibus cum occurrerit erubescam. Ne igitur hoc contingat, da operam ut maturius ueniat, et in eptomada passionis et resurrectionis dominicae, meroris et gaudii, tristitiae et consolationis, discipulus et episcopus Christi, seruos et monachos Christi praesentia uisitet, exhortatione suscitet, et tantos humanae salutis dies, non cum populis furentibus, sed cum quietis et humilibus celebret. LIBER 3 1. AD HENRICVM EPISCOPVM VINTONIENSEM Venerabili et iocunda cordis memoria recolendo domino Henrico, Vuintoniensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam praeparauit deus diligentibus se. Ex quo amplectenda reuerentia uestra nuper a Cluniaco recessit, muta uobis remansit lingua mea, sed non tacuit de uobis conscientia mea. Siluit allocutio, sed non siluit deuotio; tepuit loquacitas, sed non refriguit caritas. Nec mirum. Cum enim omnes pene Cluniacensis ouilis amici, cum omnes prouisores, cum omnes benefactores, in uobis uno confluxerint, non est mirandum, si per multos olim diuisus noster amor, ad uos solum concurrerit. Sed quoniam istud apud uos constare certum habemus, non sunt de his multiplicanda uerba, neque quod optime nostis, fastidiose replicandum. Illud tamen quod nunc michi fuit causa scribendi requiro, illud summopere michi uestris que rescribi deposco, quis regni Anglici, sed maxime quis uester uestrorum que sit status, quae corporis incolumitas, quae rerum prosperitas, qualiter nostra quoque loca se habeant, utrum pace laetentur, an adhuc dubia sub sorte laborent, quae nostrorum conuersatio, quae sit fama. Ista omnia idcirco a uobis requiro, quia uobis maxime nostra omnia innituntur, et a uobis singulare post deum ut nostis auxilium praestolantur. Fratres nostri, filii uestri pro uobis assidue omnipotentis dominis misericordiae affectibus et precibus supplicantes, reuerentiam uestram uenerando salutant, et ut etiam apud dominum eorum memoriam habeatis implorant. 2. AD ALBERONEM EPISCOPVM LEODIENSEM Egregio et sublimiter uenerando Alberoni magnae Leodiensis aecclesiae magno pontifici, ac nobili eiusdem aecclesiae conuentui, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, humilis que grex Cluniacensis ouilis, salutem. Vtinam humilitati meae talis daretur facultas, qualis ab antiquo iam data est uoluntas, ut amplectendam nobis et omnibus bonis personam uestram, ut sacrum et uenerabile aecclesiae uobis a deo commissae collegium uidere, ut feruentissimum caritatis affectum quem ad uos iamdudum habeo, non cartis committere, sed ore ad uos communicare uobis coram positis possem. Cum enim omnibus Christi aecclesiis quae numerositate sua unius et catholicae aecclesiae corpus perficiunt caritatis compagine honorem simul et amorem debeamus, inter omnes Germanorum aecclesias hoc uobis quadam familiari praerogatiua debemus, quorum non solum amore prouocati, sed etiam frequentibus beneficiis et permaximis muneribus ad mutuam beniuolentiae uicissitudinem rependendam, magnifice inuitati sumus. Et frequenter quidem a magistris aecclesiae dei, et ab innumeris populi Christiani principibus, multa Cluniacense monasterium dona, multa beneficia percaepit, sed cum haec uestris donis, uestris beneficiis, uestris muneribus comparantur, licet magna sint et preciosa, uilescunt. Suscaepit uere Cluniacensis aecclesia, et sepe ut dixi suscipit, multorum et diuersorum non in terra sed in caelo thesaurizantium gazas, sed uestra xenia tanto aliorum munera superant, quanto homo pecoribus, quanto sapientia cunctis opibus antecellit. Auro igitur et topazion a longe cariora Cluniacus a Leodiensi aecclesia munera suscaepit, quando magnificos uiros et summa cum laude ac dulcedine recolendos a uobis ad nos uenientes, humili suorum collegio copulauit. Nam ut alios ante nostra tempora uenientes, nobis que uultu incognitos taceam, quando Leodiensis aecclesiae memoria apud Cluniacum perire poterit, quae Hezelonem, Tezelinum, Algerum canonicos magnos que suis temporibus magistros, humilitatis discipulos, et ut ipsi qui uidimus attestamur, ueros monachos fecit? Quorum primus multo tempore pro aecclesia ad quam uenerat laborans, singulari scientia et praedicabili lingua non solum audientium mores instruxit, sed et corporalem nouae aecclesiae fabricam, quam aliqui uestrorum uiderunt, plus cunctis mortalibus post reges Hyspanos et Anglos, construxit. Sequens, spiritualibus tantum studiis totum suum hominem occupans, in sancto proposito longaeuus consenuit, et prius Cluniaci sub sancto patre Hugone, dehinc Vizeliaci cum domino Rainaldo abbate eius nepote, ac demum Lugdunensi archiepiscopo degens, laudabilem uitam sancto fine conclusit. Tertius, cuius uix memoriam sine lacrimis facio, humilitate, puritate, uitae totius sinceritate secundum meum iudicium longe praecedentes exsuperans, ita meo tempore apud nos uixit, in tantum benigne et sancte conuersatus est, ut licet a nobis carne recesserit, spiritu tamen et memoria singulari nobis cum semper dum uiuimus non esse non possit. Qui et librum de sacramento altaris, auctoritatibus sanctorum patrum inuincibiliter communitum nobis et fidei suae insigne testimonium, et contra quorumdam modernorum uel imperitiam uel errorem, singulare praesidium dereliquit. Inspiret igitur omnipotens spiritus qui ubi uult spirat cordibus uestris, ut sanctorum istorum quos ante oculos mentis uestrae memorans reduxi, uitam et exempla imitemini, qui a uobis ut dixi uenientes, et more magni patriarchae de terra, de cognatione, de domo propria egressi, peregrinatione sancta amissam patriam repetierunt, et mundi superbiam in humilitatem, luxum in frugalitatem, diuitias in paupertatem commutantes, ad eam iam per dei gratiam peruenerunt. Hac ergo recordatione karissimi uelut quodam caritatis glutino uobis adherentes, uos que uicissim nobis adherere rogantes, ut haec memoria apud uos sit continua, quae et apud nos est perpetua, precamur. Hac confidentia fiducialiter uos etiam pro locis Cluniacensibus in diocesi uestra constitutis oramus, qua a uobis nos non repelli sed exaudiri speramus. Specialiter autem pro domino Gerardo priore de Bertreis et domo sibi commissa uestram amicitiam deprecamur, qui non tantum nobilitate generis qua uobis bene notus est, sed etiam honesta uitae conuersatione qua a nobis commendandus est, hoc ut credimus promeretur. 3. AD ROGERIVM SICILIAE REGEM Illustri et glorioso regi Siciliae domino et amico Rogerio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem ab eo qui dat salutem regibus Per me ait dei sapientia reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. De quorum numero quia uos esse caelestis censura censuit, eidem supernae moderationi quas possumus gratias agimus, non tantum quia sublimitatem uestram magnis populis praetulit, sed quoniam maxime eisdem populis uos praeferendo prouidit. Inde enim laetamur, inde in domino gloriamur, inde celsitudinem uestram etsi uultu incognitam, uerae dilectionis brachiis amplectimur, et ut ad honorem nominis sui, ad salutem populi sui, omnipotens saluator uestram regalem potentiam magnificet et conseruet, humiliter et frequenter precamur. Quis enim non gaudeat, quis non totis uiribus si necesse fuerit collaboret, ut post tantos bellorum et malorum turbines, tam profundae pacis bonum, a deo per uos Syculis, Apulis, Calabris, multis que aliis gentibus collatum, conseruetur, augeatur, dilatetur? Quis aecclesiae dei se membrum agnoscens, de tantarum aecclesiarum tam inconcussa et stabili pace per uos ut dixi et restituta et conseruata in domino non exultet? Quis audiens clericos, monachos, milites, rusticos, onustos pecuniis et diuersis mercibus mercatores, omne que genus hominum in terra uestra manentium, aut per eam transeuntium, tyrannorum, raptorum, insuper ipsorum latronum, omni timore sublato, sua omnia pacifice optinere, quis inquam tanta bona per unum bonum principem, tot tantis que hominum generibus impendi audiens, non quas potest regi regum gratias agat, et ut tali regi regnum ab eo conseruetur, et augeatur, imploret? Ista me ut dixi ad uos amandum primitus impulerunt, ista ut inter magnos reges Romanos dico, Francos, Anglos, Hyspanos, maximos Cluniacensis aecclesiae amicos et benefactores, uos quoque admitterem coegerunt. Ea de causa iam ex multo tempore pro pace, pro honore, pro salute uestra et apud deum precatorem, et apud homines praedicatorem me constitui, et ad idem agendum tam de nostris quam de alienis quos potui attraxi. Testis est horum conscientia mea, testis Romanus cancellarius, testis et ipse dominus papa, quem Pisis, quem Romae, quem intra Gallias constitutum, praesens uerbis, absens litteris de pace uestra sepe conueni, et ne inimicis uestris uestram pacem eius que perturbatoribus crederet, et rogaui et monui. Quod licet diu dilatum, sed nunc tandem ad effectum perductum, nos et omnes quicumque audire potuerunt pacis amatores laetificat, et ad gratiarum actiones deo persoluendas inuitat. Rogo ergo, et in quantum possum uos ut carissimum et sublimem amicum admoneo, ut hanc pacem pastoris uestri ac summi aecclesiae dei magistri, toto affectu amplectamini, toto annisu retinere studeatis, quatinus et ipse de uobis sicut de optimo et speciali filio, et uos de ipso sicut de benigno et singulari patre in spiritualibus pariter et temporalibus gaudeatis. Filium nostrum Gaufridum cum litteris uestris omnem beniuolentiam redolentibus ad nos uenientem, uobis cum his litteris remittimus, atque tam ipsum quam commissum ei monasteriolum, quod solum adhuc in regno Siciliae uestra Cluniacus habet, regiae clementiae commendamus, et quia tam se quam locum eundem a uobis singulariter diligi retulit, gratias agimus. Idcirco autem dixi, adhuc solum illud nos in regno Syciliae habere, quia quod non solum diu manere debeat, de tanti amici singulari amicitia omnino praesumo. Nam si hoc deus cordi regio inspiraret, et per uos in regno uestro de iam iacto semine in multam frugem paruum illud principium multiplicaret, cresceret et in corde nostro multiplicandae in terra illa monasticae religionis affectus, quia sicut bene nouit sapientia uestra, spes lucri maioris, maius efficitur fomentum laboris. Lucrum autem maius uocaui multiplicatae religionis augmentum, quam maior numerus monachorum melius potest seruare quam paruus, quia ut ait scriptura sacra, ue soli, quia cum ceciderit non habet subleuantem, et sicut rursum loquitur, frater fratrem adiuuans, sicut ciuitas fortis et munita. Maior ergo si fieri posset fratrum uel locorum numerus, maiorem in nobis succenderet propagandae religionis affectum, quia in eorum multiplicatione maiorem sentimus esse profectum. Nec utilior posset accrescere regiis gazis thesaurus, quam ille quem de terris ad caelos translatum, praedo non diripit, latro non subripit, et iuxta sanctum aeuangelium, tinea non corrumpit, fures non effodiunt, nec furantur. Animet uos, et ad bene agendum magis magis que succendat, non solum quod praecipuum est timor dei, maximum regnorum omnium robur, sed etiam quam praemisi probitatis uestrae fama per regiones hac illac que diffusa, quoniam magnifico regi timore dei iustitiae colla submittere gloriosum est, et famam optimam uelle dilatare, utile simul et honorificum est. 4. AD PONTIVM ABBATEM VIZELIACENSEM Venerabili et karissimo fratri Pontio abbati Vizeliacensi, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Expectaueram ut fraternam non quidem senectutem sed senectuti praeponderantem diuturnam laboris fatigationem fraternae iuuentutis robur exciperet, et non harundineo sed eburneo baculo assiduis extenuatas uires sudoribus sustentaret. Sed aliter, aliter quam putauerim cessit, nec requiem quam sperauit in fratre, fraternus affectus inuenit. Circumeo, satago, sollicitor, angor, hac illac que distractus, tum de propriis, tum de alienis negotiis, non sine magnis animi motibus curiosus. Laborat senior, quiescit iunior, et nec affectui, nec aetati deferens, umbra laborantis, ab aestu se abscondit laboris. Sed deo gratias, reportat de laboribus propriis nobilem laborans triumphum, nec alteri inuidens gloriam, solus quam meruit uictoriae optinet palmam. Dormienti itaque fratri, nec pro fratre nec pro fratribus a somno diutino euigilare uolenti indico, tantam tam que diuturnam fratrum guerram, meo meo inquam studio, mea cura, mea inquietudine, praeuia et adiutrice dei gratia consopitam, Eraclium que et Eustachium germanos, sacramentis inuiolabilibus in perpetuum foedus amicitiam que iuratos. Haec indicando et uelut exprobrando mandaui, ut de pace fratrum meis ad praesens laboribus prouisa me cum gaudeatis, et deinceps de requie nostro studio uobis comparata, nos uobis cum gaudere faciatis. Vt tamen serio aliquid loquar, per filium meum carissimum Guillelmum michi remandate, quo tempore Cluniacum uel circa uenire et nobis cum loqui possitis. 5. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam cum amore. Venerabilis frater noster dominus Natalis Resbacensis abbas, a paternitate uestra nuper rediens, Cluniacum uenit. Qui a nobis ut decebat honorifice suscaeptus, post duos aut tres dies inopinatam nobis uoluntatem suam prius coram paucis, dein coram cunctis fratribus nostris aperuit, uelle se scilicet pastorali sollicitudine deposita nobis cum quietius deo seruire. Sed nos licet de tanti uiri nobis cum cohabitatione ualde gauisi, utilissimam eius prudentiam ac religionem Cluniacensi aecclesiae esse sciremus, monuimus tamen, ut aecclesiam ad quam uocatus fuerat non desereret, ne forte multiplicia bona quae et ipse noueram per eum in domo illa sata et multiplicata, eius absentia deperirent. Cum que hoc et solus et cum sociis sepe monuissem, sepe replicassem, animum tamen eius a propositae quietis desiderio reuocare non potui. Et quia spe et amore aeternorum, ad transeuntia oculum mentis nec ipsa occasione aecclesiasticae administrationis eum ullo modo uelle reflectere prorsus cognoui, oro cum fratribus nostris pietatis uestrae seruis et filiis, ut tam bonae uoluntati eius paterna benignitate adquiescatis, eius que spirituale ac beatum ocium, nec a suis monachis, nec a quibuslibet aliis inquietari ulterius permittatis. Sed nec sapientia uestra aliquem, utilitatem personae ad eius inquietudinem praetendentem audiat, quoniam licet uestrae Resbacensi aecclesiae sicut ipse non ignoratis ualde utilis fuerit, Cluniacensi tamen quae familiarius uestra est non inutilis esse poterit. Quia ergo non alibi quam in sinu uestro hoc est in Cluniaco requiescere maluit, prouideat ei ut dixi pietas paterna quietem, quam iusto ordine post Marthae meretur laborem. 6. AD PONTIVM RELIGIOSVM Pontio fratri, frater Petrus abbas humilis, salutem. Ait Paulus Antonio pulsanti: Nemo sic rogat, ut minetur. Nemo cum precibus iniuriam facit. Et minaris si non recipiaris, cum moriturus adueneris? Haec uox mea est. Quod Paulus Antonio, hoc ego Pontio. Rogas et minaris, et cum precibus iniuriam facis. Mellitum quidem, sed tamen gladium exeris. Nisi tibi prouideam, uindictam, de caelo minaris. Sed quia cum deo litigare nolo, nec tutum michi est tam ualido obuiare torrenti, necesse est cedere fortiori, in cuius tu potentia confisus, potentem impotens, fortem debilis, pauper diuitem non uereris. Obsecro parce minis, parcat ut ipse deus, non tantum michi, sed etiam tibi, ut cum nobis peperceris, parce tuum facilius mereatur audiri. 7. AD GREGORIVM MONACHVM Venerabili et carissimo fratri Gregorio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, considerare mirabilia de lege dei. Gaudeo et ut dignum est uehementer exulto, quod inter innumerabiles nostri temporis miseros, pene te solum beatum inuenio. Huius tuae beatitudinis non ego nouus praedicator sum, nec a me primum inuenta loquor, sed uocem Christi domini tui in te, qui membrum eius es, non incongrue transfundo, qua loquitur in psalmis, in capite libri scriptum est de me. Dicit caput, quod uerum est de se, in capite libri scriptum est de me. Dico et ego, nec falli me credo, in capite libri scriptum est de te. Si enim beatus dicitur in capite psalmorum, cuius uoluntas in lege domini, cuius meditatio in lege domini, die ac nocte est, cur ego te beatum non aestimem, non dicam, non praedicem, cuius uoluntatem in lege domini, cuius meditationem in lege domini, cuius oculos in legendo legem domini, cuius os in sonando legem domini, cuius non solum articulos, sed et omnes artus in scribendo legem domini nocte ac die persistere, immo desudare uideo? Beati inquit alius psalmus, qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Nonne igitur secundum has sententias, non meas sed spiritus sancti, non hominis sed dei, iure te beatum praedico? Quocumque enim me negotia trahunt, quascumque domos adire, quaecumque penetralia uel recessus domorum penetrare cogunt, Gregorium cum sermonibus, Gregorium cum epistolis, Gregorium cum diuersis tractatibus, cum infinita scedarum uel librorum congerie inuenio. Istis undique ac semper latera tua ambiri, sinus impleri, gremium grauari assidue conspicio, et monachum longe melius Cluniaci, quam quemlibet philosophum in academia philosophantem stupeo. Cerno languidos, enerues et miseros orbem terrarum impleuisse, non deo, sed sibi uacare, studia negligere, talentum iuxta magnum Gregorium in terra abscondere, et secundum alium quemdam cum loquendo uel scribendo quam maxime prodesse possent, ueluti pecora inutili uitam silentio transigere. Sed quid est quod dixi loquendo uel scribendo, cum uix etiam legendo sese ad diuina studeant animare? At tu non ita, qui iuxta Hieronymum dicentem, ama studium scripturarum et carnis uicia non amabis, non solum a te hoc sancto studio carnis uicia exclusisti, sed insuper gratiarum et uirtutum spiritualium fruges de praemisso semine in multam messem consurgere coegisti. Vtinam certe utinam sic mea mitigarentur negotia, utinam sic se offerrent ocia, ut te cum frequenter talia meditari, talia tractare et meditata ac tractata possem tibi uerbo uel scripto quolibet communicare. Interim quod instat agatur. Proposuisti tria capitula, tres que de tribus ipsis quaestionum nodos implicuisti, me que ad dissoluendum ipsos, uelut solutorem idoneum elegisti. Quod quidem neque in aliis ego sum. Voluntati tamen tuae et caritati, qua tibi asstringor pro posse deesse nec debeo nec possum. Prima propositio tua est, qua te et te cum multos alios moueri asseris, utrum beatae uirgini matri, cui dictum est, aue gratia plena, atque adiunctum, spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi, et in qua iuxta Hieronymum tota diuinitatis unda se contulit, utrum certe illi in aduentu spiritus sancti die pentechostes facto super apostolos, aliquid gratiarum auctum sit. Sic enim proponis: Si aliquid gratiae supra quam prius habuerat accaepit, illud accaepit quod non habuit. Quod si habuit, non accaepit. Et addis: Nec tamen credimus quod haec ex aliquo scripturae diuinae fonte diriuetur opinio. Ac statim: Si enim totam actuum apostolorum hystoriam reuoluamus, nichil in ea unde uel leuissimam coniecturam, ne dicam huius rei argumentum quis possit elicere, ut arbitror inueniemus. Nam cum ex auctoritate aeuangelica plenitudo omnium gratiarum fuerit in Maria, in cuius carnem tota se diuinitatis unda contulit, et singulari ac insolita ueneratione ab angelo salutata, gratia plena, spiritu in eam super omnem creaturam superueniente, et uirtute altissimi obumbrata fuerit, mirum atque stupendum michi uidetur, quomodo alia superueniente gratia indiguerit, quae dei filium in utero uirginali de spiritu sancto concaepit. Confirmandi sane et corroborandi spiritu sancto adueniente, adhuc infirmi erant apostoli, adhuc carnales, et diuinorum sacramentorum quae per orbem terrarum fidelium mentibus infundere debebant minus capaces. Et quia in omnem terram exiturus erat sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum, congruum erat ut omnium linguarum genera cognoscerent, ne in nationes gentium missi linguarum uarietatem aliquatenus ignorarent. Nunquid dicendum est Mariam cum Ioseph et puero, angelo in somnis apparente, in Aegyptum profectam, ante hunc sollempnem spiritus sancti aduentum, Aegyptiorum linguam ignorasse? Haec certe uerba tua sunt, quae ex epistola michi a te missa excerpsi. Haec uerba et ex parte uidentur quaerere, utrum aliquid ut iam dictum est plus gratiae sancta illa uirgo et mater domini in illo pentechostes die accaeperit, et ex parte uelle asstruere, quod nichil plus quam ante habebat accaeperit. Quod ut absque praeiudicio sanioris forte sententiae loquar, utrum ita an aliter sit clarius uidebitur, si gratiae a gratiis secernantur, si maiora a minoribus spiritus sancti charismata distinguantur. Maiora uero spiritus sancti charismata dico, quae ad perficiendam iustitiam hominis pertinent, ut ea de quibus apostolus scribit: Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec. Maiora autem his est caritas. De qua ipse alibi apertius, caritas inquit de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Haec est illa caritas non tantum faciens, sed omnino perficiens iustitiam, ad quam ceterae uirtutes iustitiae cooperatrices, uelut ad matrem filiae respiciunt, de cuius radice exoriuntur, de cuius stipite uelut fructuosissimae arboris, ramorum infinitas speciosa dependet. Ibi castitas, ibi humilitas, ibi ueritas, ibi sinceritas, ibi obaedientia, ibi omnis iustitia. Lege apostolum et inuenies cetera singillatim exposita. Lege aeuangelium et audies Christum, in hac uniuersa lex pendet et prophetae. Hoc est charisma, maius omnibus charismatibus, haec est gratia, maior ut sic dicam omnibus gratiis. Haec est inquam illa maxima et superexcellens gratia, de qua Gabriel beatae uirgini ait, aue gratia plena. Hac gratia hanc singularem uirginem a tempore prolatae angelicae salutationis sic plenam uel repletam esse intelligo, ut ei aliquam creaturarum siue terrestrium siue caelestium praeferre nefas sit conferre insuper absurdissimum sit. Hac uirtutum uniuersarum gratia, cunctis creaturis excellentius illud omnipotentis creatoris non tantum spirituale sed etiam corporale hospitium impleri et ornari decebat, ut sapientia dei quae se delectari per singulos dies, quae se ludere in orbem terrarum, quae delicias suas esse cum filiis hominum per sapientem fatetur, quae nec delectari, nec ludere, nec deliciari, nisi in sacris uirtutibus et sanctis affectibus potest, in hac sancta et supercaelesti uirgine matre sua, prae cunctis hominibus uel angelis uirtutum gratia plena, magis delectaretur, luderet, deliciaretur. Prae cunctis plane creaturis et in terris uirtutum gratia exornari, et in caelis sublimi gloria illam decuit clarificari, quae sola inter omnes creaturas matris dei nomine meruit decorari. Nam cum multi dicantur martyres dei, cum multi dicantur apostoli dei, cum multi dicantur prophetae dei, cum multi dicantur angeli dei, cum multi dicantur diuersorum ordinum sancti dei, ipsa sola dicitur mater dei. Vnde iustum erat, ut iuxta quod apostolus ad Hebraeos loquitur, sicut Moyses fidelis famulus in domo, sicut Christus unicus filius dominans in domo, sic ipsa eius mater uirtutibus et gloria toti familiae post ipsum in eadem principaretur domo. Sicut igitur est in ipsa singulare, ac super omnia post deum, nomen matris dei, ita est singularis et super omnia post deum in terris, et in caelis gratia et gloria eiusdem matris dei. Vnde quantum ad illam gratiam pertinet, qua per spiritum sanctum et uirtutem altissimi, utpote concaeptricem, genitricem, ac nutricem omnipotentis filii dei, eam decuit purgari, sanctificari, glorificari, die pentechostes nichil ei additum credo, immo absque omni haesitatione confirmo. Quis enim sani capitis hoc unquam uel suspicari potuit, ut quantum ad aliquam partem iustitiae spectat, post filii dei in ipsa concaeptionem et de ipsa natiuitatem, aliqua gratiae portio ei addita fuerit, cum ipsam ante ista angelus gratia plenam dixerit? Nonne hoc absurdum immo nefarium esse quilibet etiam ualde brutus aduertit, ut concipiens uel pariens deum, imperfecta fuerit, post concaeptionem uero uel partum diuinum ad perfectionem ante non habitam peruenerit? Quis hoc non tantum abiiciat, sed non etiam exhorreat? Nichil enim ei usque ad ultimum uitae mortalis terminum, gratiae perfectricis accessit, quod deum concipiens et pariens non habuit, quia ex quo gratia plena dicta est, semper eadem gratia plena permansisse, absque augmento aliquo credenda est. Quod si nullo tempore uitae suae post sepe dictam concaeptionem uel natiuitatem, ei aliquid praefatae gratiae additum est, nec die pentechostes ipsi in talibus aliquid adiunctum est. Quia enim quod plenum est, nulla ex parte uacuum intelligitur, nichil ei addi potuisse cognoscitur, quae plena gratia praedicatur. Quid enim uirtutum spiritualium ad iustificandam uel sanctificandam animam pertinentium die illo pentechostes acciperet, quae inter cetera hoc in plenitudine aeuangelizatae gratiae accaepit, quod nullus apostolorum uel die iam dicto, uel aliquo uitae suae tempore accipere meruit? Nam licet magna et immensa dona apostoli ea maxime die a datore gratiarum spiritu dei accaeperint, nullus tamen illorum hoc donum meruit, ut in carne mortali usque ad carnis mortem absque peccato omnino esse potuerit. Hinc uerba illa apostoli Iacobi profusa sunt: In multis offendimus omnes. Hinc et illa Iohannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Hinc et illa magni apostoli: Nichil michi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Quod ergo nec die pentechostes apostoli accipere meruerunt, hoc multo ante pentechosten tempore, de qua agitur mater uirgo accaepit. Vnde Augustinus contra Caelestium Pelagianum, in libro de perfectione iustitiae hominis: Cum de peccatis inquit agitur nullam prorsus de matre domini uolo haberi quaestionem. Vnde enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit ad uincendum ex omni parte peccatum, quae concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum? Hac ergo sancta uirgine excaepta, si omnes sanctos et sanctas dum hic uiuerent congregare possemus et interrogare, utrum essent sine peccato, sine dubio respondissent, quod de se Iohannes etiam apostolus ait: SI DIXERIMVS quia PECCATVM NON HABEMVS, NOSMETIPSOS SEDVCIMVS, ET VERITAS IN NOBIS NON EST. Hucusque Augustinus. Nullo autem pacto esse potuit uel debuit, ipsa ratione hoc ipsum uociferante, ut spiritus sancti sacrarium, filiis dei reclinatorium, totius deitatis solium qualibet uel parua peccati nubecula postmodum subintrauerit, et cor illud concaeptae deitatis luce praefulgens aliquis uel modicus tenebrosae cogitationis fugax saltem uolatus fuscauerit. Ergo secundum ea quae praemissa sunt, beatae matri uirgini nec die pentechostes nec aliquo post concaeptionem filii dei die, quantum ad maiora et supra dicta gratiarum dona pertinet, nichil additum est. Sed sicut ei nichil additum in maioribus confirmo, ita ei aliquid in minoribus forte adauctum non nego. Quae sint uero illa minora, et sepe fatus apostolus docet. Alii ait datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia curationum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, et similia. Dicuntur uero minora respectu maiorum supra scriptorum, quia maiora illa sine minoribus istis saluare possunt, minora sine maioribus illis, nullo modo possunt. Nam sine sermone sapientiae uel scientiae, non dico sine sapientia et scientia, sine gratia curationum, sine prophetia, sine discretione spirituum, sine generibus linguarum, sine interpretatione sermonum saluari possum, sine caritate et ei coherentibus sacris uirtutibus non possum. Maiora ergo sunt sine quibus salus non est, minora dicuntur sine quibus salus integra esse potest. Vnde quantum ad illa maiora nichil ut iam dixi die pentechostes adauctum est beatae uirgini, quantum uero ad ista minora, apostolis quidem omnia data sunt, sed nescio utrum et beatae uirgini. Decebat enim ut illis quorum sonus exiturus erat in orbem, sicut et ipse scripsisti, terrarum, et quorum uerba peruentura erant in fines orbis terrarum, daretur sermo sapientiae, daretur sermo scientiae, daretur gratia curationum, darentur genera linguarum, et si qua alia tantae praedicationis officio necessaria esse iudicauit donorum eorumdem distributor spiritus sanctus. Adiecta est eis ab eodem spiritu dei animositas cordium, sine qua nichil profuissent uniuersarum genera linguarum. Quid enim prodesset peritia loquendi, si non adesset uirtus audendi? Quid plane prodesset multiplex scientia uerborum, nisi pelleretur timiditas animorum? Vt igitur fortes et inuincibiles animo essent, induti sunt sicut Christus eis promiserat, uirtute ex alto, ne muti coram barbaris gentibus apparerent, et ad quod mittebantur praedicare sufficerent, impleta sunt ora eorum omnium quae sub caelo sunt gentium uerbo. De matre autem domini quid dicetur? Quid dicetur, et de aliis sanctis mulieribus quas fuisse cum apostolis tempore illius magni aduentus spiritus sancti, quis negare potest? Quis negare inquam potest eas tempore illo fuisse cum apostolis, cum dicat scriptura, quod regressi post ascensionem domini apostoli a monte Oliueti Ihrosolimam uenerunt, et ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes et reliqui, ac statim subdat, hi omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu, et fratribus eius? Neque enim dici potest quod haec unanimitas orationis discipulorum et mulierum sanctarum dissoluta fuerit, usque ad diem illum, quo etiam per signa uisibilia super apostolos et alios credentes, spiritus diuinus descendit. Quod si unanimitas illa et perseuerantia orationis, ac loci, usque ad diem illum protracta est, utique mater domini et mulieres illae saluatoris discipulae, cum apostolis et aliis credentibus permanserunt, nec ab ipsis usque ad sacram illam diem donis caelestibus insignem recesserunt. Ibi plane erat iam dicta sancta mater domini, ibi Maria Magdalene, Iacobi, et Salome, et ceterae quae ut aeuangelium loquitur eum secutae fuerant a Galilea, ministrantes ei. Quid igitur? Accaepit sancta illa uirgo et mater domini, accaeperunt et aliae beatae mulieres quae aderant, eam quam apostoli gratiam uel munera spiritus sancti? Accaeperunt maiorem sanctificationem? Accaeperunt maiorem quam habuerant cordis constantiam? Accaeperunt eandem quam apostoli linguarum gratiam? Et de beata quidem uirgine supra dictum est, et omnino certum est, quod ei nichil ad puritatis, nichil ad sanctificationis, nichil prorsus ad omnium uirtutum spiritualium perfectionem accesserit. Nichil enim ei augmenti ad iustitiae uel sanctitatis plenitudinem, per illum spiritus sancti aduentum accedere potuit, quam ante concaeptum et in concaeptu filii dei, omnium uirtutum sanctificatione et perfectione idem spiritus adimpleuit. Sed nec de aliis bonis mulieribus dubium est, quod eis multa de simili uirtutum gratia, ante illum spiritus sancti aduentum deerant, quarum imperfectionem idem spiritus qui spirat ubi uult et prout uult secundum mensuras sibi tantum notae donationis suae perfecit. Cum enim apostolis ipsis ante diem illum plurima de perfectione defuerint, non mirum si mulieribus illis multa perficienda restabant. Accaeperunt ergo illae gratiam quam prius non habuerant, et sicut in eodem loco cum Christi discipulis facto de caelo repente sono inuentae sunt, sic nec ab eadam collata apostolis gratia, quantum ad spirituales animi uirtutes pertinet, exclusae sunt. Sed quid de miraculis? Quid de linguis diuersis? Et ista cum apostolis beata uirgo, ac mulieres iam dictae accaeperunt? Et aliorum quidem miraculorum potentiam discipuli Christi et ante ipsius passionem suscaeperunt, praecipiente ipso, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite, et post resurrectionem insuper quando tam de ipsis quam de credituris dictum est, signa autem eos qui crediderint, haec sequentur, et reliqua. Omnium uero linguarum gratiam non alio die uel alio loco accaeperunt, sed die pentechostes quando simul apostoli et mater domini, ac sepe dictae mulieres in caenaculo unanimiter in oratione perseuerabant. Apostoli ergo et alii discipuli, qui affuerunt, gratiam illam linguarum ea die accaeperunt. Accaepit igitur eam beata virgo? Accaeperunt et sanctae mulieres? Sed certa est causa, qua discipulis haec gratia data est. Praedicaturi enim erant ut supra dictum est orbi uniuerso aeuangelium. Sed nunquid ad praedicandum idem aeuangelium beata uirgo uel reliquae sanctae feminae missae erant, uel mittendae in orbem uniuersum? Non utique. Mater enim domini non ad praedicandum uerbum dei, sed ad generandum uerbum dei electa fuerat, nec ad aliquem gentium hac de causa mittenda erat. Sed nec mulieres reliquae ad simile officium alicubi leguntur destinatae. Non sexum femineum hoc decebat quod uirilem ut ad praedicandum per diuersa mitteretur, cum mulieres magis debeant parare aures ad audiendum, quam aperire os ad praedicandum, maxime cum apostolus dicat, mulieri loqui in aecclesia non permitto. Et rursus de eisdem mulieribus: Si quid discere uoluerint, domi uiros suos interrogent. Sed dicet aliquis: Nonne quaedam sanctarum mulierum hymnos uel cantica diuina scripserunt? Sed aliud est cantare, aliud praedicare. Aliud psallere, aliud aeuangelizare. Nam sicut uirum sana doctrina, sic mulierem decent religiosa cantica. Inde est quod Maria soror Aaron submerso pharaone, Debora occiso Sisara, Anna nato Samuele, haec ipsa uirgo et mater domini concaepto saluatore exultasse et cantasse leguntur. Nulla tamen harum uel aliarum mulierum in aliquo textu diuino ad praedicandum missa narratur. Sola Maria Magdalenae legitur non quidem praedicasse, sed nuntiasse discipulis quia uidi dominum et haec dixit michi. Mater ergo domini et reliquae ei adherentes sanctae mulieres quae ad nullam mittebantur gentium, quid necesse habuerunt die pentechostes accipere a spiritu sancto linguas omnium gentium? Nam quod in epistola tua legi, quando in Aegyptum cum filio fugit, non ignorasse eam linguam Aegyptiorum, si probatur ex scripturis tenendum est, si non probatur non multum instandum est. Quae enim necessitas fuit scire eam Aegyptiorum linguam, cum nec Iudaei iam per totum orbem dispersi quorum linguae erat, Aegypto defuerint, nec interpretes deesse potuerint? Vt ergo breuiter quod sentio exprimam, accaepisse eam die pentechostes gratiam illam linguarum omnium, nec affirmo nec nego. Non affirmo quia nullam necessariam uel probabilem causam qua gratiam illam accipere debuerit, inuenio. Non nego quia fortasse alius inuenire poterit, ad quod ego nondum sufficio. Hoc tantum constanter asstruo, quod tamen supra iam dixi, beatae uirgini post concaeptum dei filium nichil de illis excellentibus sancti spiritus donis aliquo tempore dum mortalis uixit, adauctum. De inferioribus uero nichil superfluum aut indecens additum, sed si quid omnipotentis filii dei matrem de talium numero habere decuit, absque dubitatione adiunctum. Siue tamen ei de huiusmodi charismatibus, quae die pentechostes data sunt apostolis, totum aut aliquid datum sit et maioribus quae praedicta sunt adiunctum, siue non, non idcirco inferior iudicabitur apostolis, nec aliquis ipsorum propter huiuscemodi dona, uel quaelibet alia, maior ipsa aut par ei esse censebitur. Nam neque Helisaeus Heliae praefertur, quia duplex in eo non uirtutum spiritualium, sed miraculorum extrinsecus apparentium spiritus apparuit; nec ut aestimo Iudas proditor aut Petro apostolo se conferet, quia par ei in miraculis uisus est; aut Iohanni baptistae se istorum signorum fastu praeferet, de quo in aeuangelio legitur, quia Iohannes baptista signum fecit nullum. Haec michi de proposita prima quaestione, absque melioris sententiae ut supra dixi praeiudicio, ad praesens uidentur. Secundae propositionis tuae haec summa est: Qua ratione post concaeptum dei filium et naturae humanae in aluo uirginali personaliter unitum, gloriosa illa Maria aliquid in creaturis ignorauerit, et illam in qua omnes thesauri sapientiae et scientiae etiam corporaliter erant absconditi, aliquid in creaturis latuerit, cum scriptum sit de quodam sancto, animae uidenti creatorem angusta est omnis creatura. Et post pauca subiungis: Ex gratia itaque superaddita et meriti praerogatiua, quae uirgo simul et mater dei meruit existere, etiam in carne posita, uidetur sua sapientia angelorum scientiam transcendisse, sicut etiam super omnem angelicam naturam credimus eam exaltatam esse. Si uero secundum diuinitatis cognitionem alius alio fit beatior, alius alio sapientior, haec uirgo etiam in carne omnibus angelorum ordinibus longe michi sapientior uidetur extitisse, cui datum est non solum in carne preter carnem uixisse, sed ipsum etiam dei uerbum carnem factum genuisse. Haec quidem scripsisti, sed ut de eruditione tua confido, non tam tua quam aliena protulisti. Quis enim ut compendio utar, saltem mediocriter eruditorum ignorat, quod gloriosa illa, ut scribis et ut uerum est, Maria, post concaeptum dei filium, non dico tantum aliquid uel aliqua sed etiam multa in creaturis ignorauerit? An non ignorauit multa in creaturis, quae multa etiam ignorauit in rebus domesticis? An non ignorauit multa in aliis, cui necessarium fuit ut Ioseph sponsus ab angelo admoneretur, et diceretur ei, surge et accipe puerum et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi? An non potuit multa ignorare in creaturis, cui iterum necesse fuit ut rursum angelus Ioseph in Aegypto appareret et diceret ei, surge et accipe puerum et matrem eius, et uade in terram Israel, defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri? Nam si ipsa hoc et illud prius nouerat, et Herodem scilicet quaerere puerum ad perdendum eum, et rursus post fugam suam in Aegyptum ipsum praescierat ante defunctum, superflue et tunc hortatus est Ioseph angelus ad fugam, et post superfluo commonuit ad reditum. Cur enim angelus sollicitaretur, aut aliquem sollicitaret pro saluando puero, cuius mater omnia nosset, cuius persecutores omnes cognosceret, quorum uoluntates, consilia, fraudes, subtili spiritus scientia dinosceret, quorum uita, quorum obitus ipsam nullatenus latere posset? Dubia sint ista, his tamen quibus dubitare more quorumdam philosophorum de omnibus conceditur. Succedat tamen exemplum post quod nec ipsis qui omnia sub utrum ponunt, haesitare liceat. Remansit inquit aeuangelium puer Ihsus in Ihrusalem, et non cognouerunt parentes eius. Aestimantes autem eum esse in comitatu, uenerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non inuenientes, regressi sunt in Ihrusalem, requirentes eum. Quomodo certe, quomodo opinari potuit bonus animus nichil in creaturis beatam uirginem latere, cum eam latuerit filium Ihrosolymis remansisse, cum aestimauerit eum in comitatu esse, cum eo inter cognatos et notos non inuento, Ihrusalem redierit, et uix post biduum requirendo inuenerit? Sed audiatur ipsa uirgo, et magis ipsi de se ipsa, quam cuilibet in circumspectae opinioni credatur. Fili ait quid fecisti nobis sic? Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Et utique eum dolens per diuersa non quaesisset, si ubi esset subtili spiritus indagine cognouisset. Quae ergo ubi tantus esset filius ignorabat, quomodo omnia quae in creaturis fieri poterant cognoscebat? Sed mirum est ut proponis, quomodo illam in creaturis aliquid latuerit, in qua erant omnes thesauri sapientiae et scientiae etiam corporaliter absconditi. Sed haec sententia quam ex parte nescio quorum proponis, sicut nosti apostolica est, et non de illa beata et semper nominanda uirgine, sed de eius filio dicta est. In illo enim hoc est dei et ipsius filio, uere sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, unde nec aliquid eum sicut deum in creaturis latere, nec quicquam eorum quae in caelis, quae in terris, quae insuper apud inferos aguntur ignorare, possibile est. Qui enim solus creator est omnium, solus est rector et cognitor uniuersorum. Eapropter licet in utero huius uirginis ille in quo omnes hi thesauri latebant, etiam ut dicis corporaliter latuerit, non tamen ex thesauris illis sapientiae et scientiae in ipso absconditis, omnium rerum scientiam quamdiu hic mortaliter uixit, sancta haec uirgo suscaepit. Hoc enim solius dei est, nec alicui mortalium in hac uita concessum est. Quod uero solius dei est, participem habere non potest. Vnde et ipse per prophetam loquitur: Gloriam meam alteri non dabo. Et cui per quemdam sapientem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum. Si quis tamen hanc apostoli de Christo sententiam, gloriae beatae uirginis uoluerit adaptare, sic saltem hoc faciat, sic erga sanctam uirginem officiosus et deuotus appareat, ut regulam fidei non excedat. Attendat et uideat, quam caute Hieronymus in talibus de Christo ad ipsam translatis incedat. Ait enim in quadam re simili: In Mariam uero totius gratiae quae in Christo est plenitudo uenit. Statim que adiungit: Quamquam aliter. Totius enim gratiae quae in Christo est, plenitudo in Mariam uenit, quoniam Christus plenus gratiae et ueritatis in Maria concaeptus, de Maria ad homines processit. Tamen aliter, quia non ipsa plenitudinem illam gratiae quae in Christo est, quantum ad personam propriam spectat, suscaepit. Aliud est enim in persona propria habuisse illam plenitudinem gratiae, aliud personam illam genuisse, in qua erat illa plenitudo gratiae. Sic forte, immo sic plane ut michi uidetur dici potest, absconditos in Maria thesauros sapientiae et scientiae, non quia in ea personaliter, hoc est quantum ad propriam eius personam pertinet, thesauri illi absconditi fuerint, sed quia sacra illa ipsius uiscera Christum dominum in quo uere personaliter erant absconditi, portauerint. Iam sequens illa sententia quae quasi ad roborandam opinionem falsam proposita est, quid ualeat, prudentia tua aduertat. Nam facile est uidere, non tantum tibi qui longe difficiliora citissime peruides, sed cuilibet etiam leuiter attendenti, quod haec sententia iam dictae opinioni in nichilo suffragetur. Primo, quia non ex canone tali est cui omnimodam fidem prebere cogamur. Licet enim a sancto Gregorio haec in dialogo prolata sententia sit, non tamen eam debemus fidem quibuslibet scriptis doctorum, quam nos debere nouimus summo sanctarum canoni scripturarum. Nec tantum deferre compellimur post ueteris ac noui testamenti paginas alicuius quantumlibet docti et catholici scripto, quantum eidem canoni diuino. Vnde Hieronymo Augustinus: Absit inquit a sanctitate et sapientia tua, ut eam scriptis tuis uelis auctoritatem dari, quae soli dignitati sanctarum scripturarum seruatur. Cuiuslibet enim scripturam licet examinare, de scriptis autem illis nulli prorsus permittitur dubitare. Hoc in epistola Augustini etsi non per eadem uerba, eandem prorsus continens sententiam inuenies. Preter hoc etiam si de illo diuino canone sumpta esset, nec sic quidem ad probanda praemissa ualeret, quod cuilibet paulo diligentius aduertenti statim patebit. Nam quia ait sanctus ille, uidenti creatorem angusta est omnis creatura, non inde sequitur quod nichil eum latere potuerit in creatura. Subiecit enim hanc sententiam uerbis illis suis, quibus a sancto patre Benedicto, totum mundum uelut sub uno solis radio collectum uisum esse, iam dixerat. Potuit uero et ille sanctus et totum mundum simul collectum uidere, et potuerunt eum multa quae in mundo fiebant latere. Nulla enim necessitas urget fateri, ut quia totum mundum collectum uidit, simul etiam quae in mundo fiebant cognouerit. Ipse quippe etiam communis intuitus noster hoc habet, ut de turri, uel monte, uel aliquo sublimi loco multa simul terrarum spacia uideamus, cum uix pauca aliqua eorum quae in spaciis illis aguntur, discernere ualeamus. Et licet longe ualentior nostro fuerit sancti illius a deo dilatatus intuitus, in tantum ut sicut dictum est, totum simul mundum aspicere potuerit, ubi tamen legitur eum totum mundum collectum uidisse, non legitur omnia quoque eum quae in creaturis tunc temporis agebantur, aliquatenus agnouisse. Eapropter nulla est, uel a simili uel a minori similitudo proposita, ut quia ille totum mundum simul collectum uidisse scribitur, idcirco sancta uirgo mater domini cuncta quae in creaturis dum in corpore uixit fiebant, agnouisse credatur. Est adhuc et de hac sententia quae forte se discutiendam obtulit quod dicatur. Nam quod ait ille, uidenti creatorem angusta est omnis creatura, uerum est, sed in futura uita. Quod enim creator hic a mortali uideri ut est non possit, testatur illa orbi terrarum nota sententia: Non uidebit me homo, et uiuet. Nec tamen idcirco falsam hanc sententiam dico, uel sanctum illum eo temporis spacio quo assuetam hominum uisionem excessit, creatorem uidisse prout datum est, nego. Noui namque et alios fuisse uel esse modos uel modum uidendi deum, quo et Iacob eum se uidisse fatetur, cum dicit: Vidi dominum facie ad faciem; quo et de Moyse legitur: Loquebatur dominus Moysi facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum; quo et lxx senioribus Israel apparuit ut scriptum est: Et uiderunt deum, et comederunt et biberunt; quo et Ysaias: Vidi dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum; quo et Micheas: Vidi dominum sedentem, et omnem militiam caeli assistentem ei a dexteris et sinistris; et multa similia. Hinc sunt et illa uerba apostoli: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Hinc et illa Iohannis: Nondum apparuit quid erimus, sed cum apparuerit, uidebimus eum sicuti est. Cum ergo omnes isti deum non illo futurae uitae modo, sed unicuique congruenti modo deum uiderint, sub nullius tamen horum conspectu omnis creatura coartata legitur. Potuit tamen hoc in isto deum uidente fieri, quod in aliis deum uidentibus factum non est. Sed quolibet modo uel sancti illi, uel sanctus iste deum uiderint, eo res deducitur quo nec illi nec iste in uisionibus illis suis totum quod in creaturis gerebatur uisionum suarum tempore cognouerint. Quod si ut iam dictum est in uisionibus suis multa eos in creaturis latuerunt, non ualet quod allatum fuerat ad probandum sanctam domini matrem nichil in creaturis latuisse, nichil eorum quae in creaturis suo tempore gerebantur, ignorare potuisse. Quod si cuilibet sanctorum, quod tamen nusquam legitur, datum in praesenti ad horam fuisset, non inde cogeremur credere, quia et hoc beatae uirgini datum esset. Esset enim hoc quoddam miraculi genus, non ad summa et maiora pertinens sancti spiritus dona, quae sicut supra praemissum est plus omni creatura beata uirgo habuit, sed ad illa media, inter quae et miracula numerantur, quae beatam uirginem in carne mortali positam accaepisse, nemo in toto canone diuino legisse ut puto se recolit. Nec idcirco tamen minor facientibus miracula ab aliquo sanum sapiente aestimari poterit, quae quod summum et maius est accipiens, talibus licet spiritus sancti donis non eguit. Quod si quilibet pertinacius instans eam sine miraculis aut minorem miraculorum factoribus esse, aut uideri dixerit, dicat et Christum eo Christiano uel esse uel uideri minorem, qui maiora quam Christus miracula operatus fuerit. De quo ipse in aeuangelio: Qui credit inquit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet. Maiora uero Christo miracula fecisse multos sepe Christianos legimus. Quos maiores eo esse disputandum non est, quia longe longius eo inferiores esse certum est. Iam quia de uerbis illis dialogi, ne ad probanda quae proposita fuerant ualere possint, satis actum arbitror, ad sequentia stilus procedat. In quibus legitur uideri quibusdam, quod sepe dicta uirgo mater domini etiam in carne posita, sua sapientia angelorum scientiam transcenderit, sicut et super omnem angelicam naturam exaltata esse creditur. Et sequitur uersus: Si enim inquit auctor secundum diuinitatis cognitionem alius alio fit beatior, alius alio sapientior, haec uirgo etiam in carne omnibus angelorum ordinibus longe michi sapientior uidetur extitisse, cui datum est non solum in carne preter carnem uixisse, sed ipsum etiam deum carnem factum genuisse. Haec uerba ut quod uerum est fatear, uenerabili et carissime michi dilectioni tuae, non a te quidem, sed per te prolata et opinionem non tuam, sed quorumdam proponentia in tantum michi absurda uidentur, et de rudi et prorsus incircumspecto corde procedere, quod uix admirari sufficio. Quis enim admirari sufficiat eum cui ista uidentur non discreuisse quod perfacile erat, gratiam a gratia, laborem a retributione, meritum a beatitudine? Quid autem dixi gratiam a gratia, laborem a retributione, meritum a beatitudine? Haec uerba non nunc primum a me proferuntur, sed in aeuangelio Iohannis leguntur: Nos ait omnes de plenitudine eius accaepimus, et gratiam pro gratia. Quid est gratiam pro gratia? Accipiunt enim sancti eius geminam ab ipso gratiam, ita ut ex praecedente gratia sequatur et alia. Primo enim hic accipiunt gratiam operationis, ac pro ipsa alibi gratiam retributionis. Primo hic accipiunt gratiam sanctificationis, ac pro ipsa alibi gratiam glorificationis. Nec enim simul et opus bonum faciunt, et boni operis mercedem accipiunt, neque simul in sanctitate et uirtutibus perficiuntur, et uirtutum et sanctitatis gloriam assecuntur. Hic enim operantur, ibi remunerantur. Hic sanctificantur, ibi glorificantur. Quantum ergo ad morum puritatem, quantum ad uitae perfectionem, quantum ad omnium uirtutum sanctificationem pertinet, beata uirgo etiam in carne posita, omnem creaturam uel humanam uel angelicam summe transcendit. Quantum uero ad sapientiam, qua quibusdam uidetur etiam in carne posita angelorum scientiam transcendisse, michi prorsus non ita esse uidetur. Si enim hoc concessero, labori retributionem, merito beatitudinem adiungam, et mercedem illam, gloriam illam, magnificentiam illam, qua uniuersis creaturis post carnis mortem praelata est, eam ante mortem recaepisse concaedam. Hoc si concessero, omni auctoritate et ratione destitutus, angelis et hominibus ostentui ero. Nam si dixero eam in carne mortali positam, angelorum sapientiam non dico transcendisse, sed saltem sapientia sua adaequasse, necesse erit ut eam adhuc in terris positam, omni miseria mortalitatis exuam, omni incorruptione, immortalitate, beatitudine induam. Nam si in carne ut dicitur posita sapientiam angelorum assecuta est, etiam beatitudinem consecuta est. Neque enim angelorum sapientia sine beatitudine esse potest, quae idcirco uera sapientia est, quia beata est. Beata autem non nisi beatitudine est. Beatitudo autem est ut eam uel definiam uel describam, sine omni molestia totius boni sufficientia. Hanc autem beatitudinem, gloriosam matrem domini in hac mortali uita assecutam non esse quis nesciat? Nam si hanc assecuta esset, adhuc in terris posita omni corporali molestia caruisset, totius boni adepta iocunditate gauderet. Caruisset profecto indigentia, caruisset metu, caruisset dolore, et tandem omni corruptionis uel mortalitatis incommodo. Sed ita non fuisse, auctoritati aeuangelicae credentibus, uel rationem ipsam sciscitantibus, aduertere perfacile est. Licet enim ipsa post filii dei concaeptionem omni peccato caruerit, dum tamen in carne uixit, poena peccati non caruit. Poena uero contraria est beatitudini. Si enim beatitudo est quae omni caret molestia, hanc ipsa in carne mortali assecuta non est, quae in ea multa molestia passa est. Nam si egere non est beatitudinis, si timere non est beatitudinis, si dolere non est beatitudinis, si denique mori non est beatitudinis, tunc ipsa in carne beata non fuit, quae in ea ista omnia tolerauit. An non eguit, quando pariens suum et dei filium, reclinauit in praesepio, quia non erat ei locus in diuersorio? An non eguit, quae pro filio hostias deo oblatura, quia agnum non potuit, par turturum aut duos pullos columbarum obtulit? An non timuit, quae a facie Herodis in Aegyptum fugit? An non doluit, cuius animam moriente saluatore filio, iuxta iusti Simeonis uerba, nimii doloris gladius pertransiuit? An non omnes preter peccatum miserias conditionis humanae experta est? Et quid tandem? Nonne et mortua est? Haec omnia certe contraria sunt beatitudini angelicae, quam eam assecutam etiam in carne mortali necesse erit dicere, si quis eam angelorum sapientiam uel transcendisse dixerit uel aequasse. Sapientia enim uel beatitudo angelica, in tantum indiuidua, immo sic unum sunt, ut nec eorum sapientia sine beatitudine, nec beatitudo sine sapientia esse possit. Alioquin quod omnino stolidum et pecuale est sentire, esset eorum aut sapientia misera, aut beatitudo insipiens. Quod quia impossibile est, ut uel sapientia quantum in ipsa est misera, uel beatitudo possit esse insipiens, necesse est fateri angelicam sapientiam semper beatam, uel beatitudinem semper esse indiuisibiliter sapientem. Vnde quoniam nullo pacto beatitudinem ab angelica sapientia quilibet secernere potest, si sapientia angelica beatae uirgini in carne mortali datur, consequenter et beatitudo angelica concedetur. Quae si ei in illa mortali carne conceditur, iam nec eguisse, nec timuisse, nec doluisse, nec ad ultimum obisse, immo nec hominem eam fuisse dicetur. Detur ergo ei in carne mortali multa et magna sapientia, sed non tanta quae uel angelorum sapientiam superet uel adaequet. Licet enim sublimis illa et supercaelestis uirgo, sapientiam dei uae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter, amictam carne humana in utero portauerit, genuerit, lactauerit, fouerit, nutriuerit, non tamen dum mortalis uixit, eam ut angeli agnouit, uel sicut illi reuelata facie et abiecto uelamine comprehendit. Manet enim quod supra scriptum est, non me uidebit homo et uiuet. Videbant enim eum angeli sicuti est; uidebat eum mater uirgo, plus quam ab aliquo mortaliter uiuente uideri poterat. Videbat ipsa eum plena gratia, plena deo, plena uirtutibus, plena spiritu sancto et uirtute altissimi, fide et incomparabili diuini amoris plenitudine; uidebant eum beati illi spiritus non fide sed re, non ut homo per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem. Videbant eum clarius in ipso gremio uirginis matris, quam ipsa posset uidere beata uirgo mater, quia ipsa latentem in carne deum ineffabili spiritus exultatione gaudens admirabatur, ipsi eum in carne sicut et ante carnem nullo carnis obstaculo praepediti cernebant, adorabant, contemplabantur, pascebantur. Vnde hoc non uelatae sed reuelatae uisionis diuinae pastu satiati et contemplatione clarissima summae sapientiae plenissime sapientes effecti, beati non esse non poterant, qui in eo quem conspiciebant, beatitudinem integram possidebant. Qui igitur Christum dei uirtutem et dei sapientiam, longe clarius, subtilius, perfectius, beata uirgine dum mortalis uixit cernebant, nonne ipsa aeterna ac summa sapientia quam conspiciebant, longe sapientiores beata uirgine erant? Plane sapientiores erant, qui non uelatam ut erat apud matrem, sed reuelatam ut est apud patrem, uidebant. Videbant eam certe sicuti est, et in ea uisione singularem nulli que in carne mortali concessam sapientiam possidebant ac beatitudinem. Quam iam retinebat plus omnibus sanctis beata uirgo per fidem, spem, et sublimissimam caritatem, qua illi ut dictum est fruebantur facie ad faciem. Non igitur eam quam angeli beata uirgo dum in carne uiueret sapientiam optinebat, quia nondum ut illi quod postea fuit beata esse poterat. Nam angelicam ei o sapientiam sine beatitudine concedere, sicut est omni auctoritati et rationi contrarium, sic est etiam non mediocriter stultum. Quid esset enim angelica sine beatitudine sapientia, nisi ut sic dicam daemonica quaedam scientia? Dicuntur enim daemones scientes uel scii, quoniam plurima sciunt, sed quia beatitudinem nec re nec spe optinent, omnino miseri et detestabiles sunt. Sapientes enim eos uocare non possum, licet multa plus quam homines in rerum natura comprehendant, quoniam nec sapientia dici potest, quae rebus diuinis uel aeternis non militat, nec eum sapientem qui sibi diuina uel aeterna congruis officiis uel affectibus non procurat. Inde est quod et sapientia mundi stultitia dicitur, et sapientes mundo non deo seruientes stulti uocantur. Non habuit ergo beata uirgo dum moritura uixit, maiorem uel parem sanctis angelis sapientiam, quia nec habere poterat beatitudinem, sine qua eorum sapientia nunquam esse potest, nec habuit daemonum uel impiorum hominum sapientiam, quae nec omnino uere dici sapientia potest. Maiorem uel parem sanctis angelis non habuit sapientiam, quia nec ut dictum est habere potuit beatitudinem quam illi optinent re. Malorum angelorum uel daemonum non habuit, quia nec est sapientia quam ad beatitudinem non referunt, neque re neque spe. Sed plane habuit ingentem, et omni sanctorum mortaliter uiuentium sapientiae ualde praeferendam sapientiam, non eam quae more philosophico de creaturis curiose disputat, sed eam quae creatoris cognitionem deuote ac sollicite inuestigat. Quantumcumque enim intellectus proficiat ad solam creaturarum ueritatem perscrutandam, magis scientia quam sapientia dicitur. Ille autem intellectus qui uel per creaturas uel sine creaturis se in agnitionem et amorem solius creatoris extendit, sapientia uere uocatur. Hanc itaque sapientiam quae ceteris affectibus posthabitis in solius conditoris et omnium bonorum auctoris agnitionem et defaecatissimum amorem, adiuta ipsius conditoris gratia se totam diffundit, beata uirgo et mater dei plus omni mortali in carne uiuente optinuit, et ea sapientia summe sapiens, conditorem suum et omnium omni mortali creatura excellentius agnouit, coluit, dilexit, et quantum hic a uiuente uideri uel comprehendi poterat, licet incomprehensibilem comprehendit. Hic meus de istis sensus est carissime, quod absque praeiudicio uerioris sententiae loquor, ut puto catholicus. Sententiae uero sancti Hieronymi quas uelut ad confirmandam iam dictam pro ipsa opinionem in epistola tua legi, prorsus pro ipsa nichil faciunt, sed uel ad demonstranda uirtutum priuilegia quae mortalis adhuc accaepit, uel ad ostendendam sublimem et omnem creaturam superantem ipsius gloriam quam post carnis mortem percaepit, positae sunt. Sed distinguendae sunt a studioso lectore, quoniam quandoque permixtim ponere uidetur, et gratiam sanctificationis qua in terris constituta benedicta, sanctificata, atque ad deum in carne portandum, gignendum, educandum, idonea facta est, et gloriam sublimationis qua post carnis mortem fortassis et resurrectionem decorata, glorificata, et super omnes choros hominum et angelorum exaltata est. Quandoque enim in duobus uel pluribus sibi proximis uersibus, quandoque in eodem uersu utrumque et pene simul ponit, ita ut aliquando quae terrae sunt caelo, aliquando quae caeli sunt terrae, hoc est ea quae beata uirgo uel in terris ante uel in caelis post accaepit, uel totum terrae uel totum caelo tribuere uideatur. Si ergo ubicumque haec diuersa simul posita sint, propriis intellectibus reddita fuerint, error nullus uel dubietas erit, nec aliud pro alio accaeptum, confusionem aliquam lectori generare poterit. Inde est uerbi causa illud, quod in epistola tua de uerbis sancti illius positum legi: Credendum est beatam uirginem ampliora angelis promeruisse uirtutum priuilegia, et percaepisse gratiam, ab angelis etiam collaudatam. Et illud: Si mirabilis est eorum uirtus et firmitas perpetuitatis, mirabilior tamen in Maria, quam obumbrauit uirtus altissimi, ut ultra omnem uirtutem angelicam sit quod factum est in ea, et admirabile cunctis saeculis sacramentum. Quae partim in hac uita, partim in futura, in ipsa et de ipsa impleta sunt. Porro duo uersus qui secuntur, quorum primus sic incipit: Ac per hoc etiam angelis exinde maior praestatur gratia, usque ad finem secundi, ubi legitur: Tanto clarior resultat in gloria, non de hac, sed de futura intelliguntur. Et ne longus singula discutiendo fiam, reliqua similia sic legenda, intelligenda, et distinguenda sunt. Tertia quaestio ex eiusdem doctoris de eiusdem sermone beatae uirginis exorta est uerbis, quibus dicit: Tempus non praeiudicasse sacramento uniti hominis ac dei, ita ut iam esset in illo per unitatem personae ab initio saeculi, qui nec dum erat natus de Maria uirgine. His uerbis moueri se sagax et circumspecta eruditio tua ideo fatetur, quod eum hoc est hominem a deo assumptum, qui nec dum erat natus de Maria uirgine, in illo, hoc est deo, a quo assumptus est, ab initio saeculi iam per unitatem personae fuisse affirmat. Pulsas ergo et singulari nostro tempore uigilantia tua me uelut circa talia studia frequenter dormitantem, immo etiam dormientem, excitas, et non ad legendum tantum, sed et ad intelligendum quae legero instigas. Et uere in hoc huius tractatus loco, sic michi nunc contigit. Sepe enim, immo pene assidue, in nocturnis ipsius dominae nostrae officiis hoc legi, audieram, nec ita ut nunc aduerteram. Sed postquam flatus studiosi pectoris tui in emortuum pene quantum ad istud pertinet, intellectus mei igniculum sufflauit, aliquanto ac subito inde extorto lumine, praecaedentes tenebras utcumque fugauit. Vidi namque prout michi uidetur uerba illa sancti illius, preterquam se aliorum sanctorum de huiusmodi re tractatus habeant, aliquid noui sonare, intellectui tamen catholico per omnia concordare. Et quoniam de tanti uiri fide et sano intellectu, nusquam nostri temporis uel linguae aecclesia, saltem in modico dubitauit utpote quem inter praecipuos fidei suae defensores, post apostolos et martyres habet, ad defendendum catholicum eius sensum, minus forte usitatis uerbis prolatum, omnem quam possumus operam dare debemus. Neque enim solus es, qui huiusmodi uerbis eius moueris, cum meminerim me ante biennium, uel triennium, cum quodam et erudito et ut creditur religioso, eadem uerba praue interpretante, non semel tantum, sed frequenter egisse. Nam sumpta ex uerbis illis occasione, peregrina quaedam et pene heretica magis coniicere quam astruere uidebatur, antiquis illis hereticis fere consonans, qui saluatorem humanam carnem ante uirginem de caelis attulisse, et suspicati sunt et professi. Quod sanctum illum sensisse nefas est opinari, cum eum ab hac suspicione, et singularis eruditio et fides probatissima, et maxime ipsa eius uerba non dubia, non obscura, sed certa et clarissima adiuncta his de quibus agitur uerbis omnino defendant. Ait enim sic in sermone illo, unde uerba iam dicta excerpta sunt: Non quod iam inquit Ihesus aut Christus esset ex Maria, sed quia in illo unico filio dei, iam unitas personae commendabatur, quae occulta erat in mysterio. Quid apertius? Plane ut uides negat, quod Ihesus aut Christus quantum ad carnem suscaeptam de uirgine ante uirginem fuerit. Quis ergo eum quod tam aperte negat sensisse fatebitur? Sed obiicis, uerum est quidem quia hoc negat. Astruit tamen constanter et praedicat, tempus non praeiudicasse sacramento uniti hominis ac dei. Et statim euidentius: Ita inquit ut iam esset in illo per unitatem personae ab initio saeculi, qui necdum erat natus de Maria uirgine. Ac post aliqua: Ideo iam Ihesus erat in filio qui populum educebat, et Christus in eo qui temptabatur, quoniam per sacramenti unitatem in deo fuisse non dubitatur. Et uersu interposito: Scrutandae inquit sunt scripturae, in quibus unitas in Christo commendatur personae, cui non praeiudicat tempus, ne unus semper dicatur. Quid ad ista dicetur? Dicit iam fuisse in illo, hoc est in Deo, per unitatem personae eum, id est hominem, qui necdum erat natus de Maria uirgine, dicit iam Ihesum fuisse in filio, et Christum in eo qui temptabatur, dicit unitati personae Christi tempus non praeiudicare, ne unus semper dicatur. Quomodo tempus non praeiudicabit huic diuersarum naturarum unitioni, cum diuina ab aeterno semper fuerit humana ex uirgine esse coeperit? Quomodo non praeiudicabit tempus ne unus semper dicatur, cum hanc diuersarum naturarum, hoc est humanae et diuinae unitionem, nullum praeteritum tempus habuerit, sed ex tempore uirginis de ipsa assumpta, ac filio dei unita, unum deum et hominem et esse et dici fecerit? Non re inquam, sed sacramento, uel mysterio. Haec etenim uerba ab ipso ponuntur, cum tempus non praeiudicasse sacramento dicitur, cum unitatem personae occultam in mysterio fuisse fatetur. Sed rursum quaeris quod sit hoc sacramentum, uel quale hic intelligatur mysterium. Et prorsus ut michi uidetur, tota haec quantacumque difficultas quaestionis in uerbis istis uel circa ea uersatur. Cum enim in omni sacramento duo semper quaeri soleant, occultans et occultatum, signans et signatum, nam et hoc eius uel diffinitio uel descriptio notat, sacramentum scilicet dici cuiuslibet sacrae rei signum, quaeri potest et de isto de quo nunc agitur sacramento, quid in eo occultum, quid manifestum, quid signans, quid intelligatur signatum. Nam de nomine mysterii si quaeratur, certum est quia in hoc differt a sacramento, quod sacramentum semper aliquid tegere dicitur, mysterium tegi non tegere praedicatur, licet aliquando alterum pro altero ponatur. Hoc est ergo totum quod intellectui legentis hanc obscuritatis nebulam superducit, quod in innumeris tam ueteris testamenti, quam aeuangelii sacramentis, quid pateat, quid lateat statim cernitur, in isto uero de quo sermo est sacramento, quid pro signo, quid pro signato accipi debeat non uidetur. Quaeritur enim ut sicut uerbi causa in antiquis sacramentis duo haec diuersa apparent, Mare Rubrum quod uidebatur, et Christi baptismus qui eo mari praesignabatur, agnus paschalis quem Iudaeus comedebat, et Christus quem idem Iudaeus occisurus, et Christianus comesturus erat, tabernaculum quod Moyses, uel templum quod Salomon construxit, ac nostri temporis aecclesia quam utraque fabrica praesignauit, sicut inquam in his tribus sacramentis duo haec distincta monstrantur, sic et in isto distingui quaeruntur. Nam uerbum mysterii quod similiter ponitur clarius elucescit, praecipue cum apostolus de re simili hoc idem uerbum in epistola ponat, dicens mysterium temporibus aeternis tacitum. Et ne diu quod aliter inueniri non potest quaerens, michi laborem infructuosum, lectori prolixitatem tediosam importem, nichil eum aliud sacramenti uel mysterii nomine intellexisse, nichil aliud distinxisse uel astruxisse arbitror, quam ipsum aeternum et latens deitatis consilium, quod penes eum aeternitaliter fuit, sed hominibus temporaliter apparui. Hoc indicant et uerba ipsius quae disputationi profusae interserit dicens: Quod si tibi nouum uidetur, quod pro te hominem assumpsit, noueris quod semper cum eo et in eius consilio fuit, ut sic fieret, et nunc quando plenitudo temporis uenit id factum est, quod et in Christo semper fuit. Hoc certe totum est, quantum michi uidere datur quod asserit; hoc totum quo unitatem personae Christi ex deo et homine etiam ante uirginem factam docet; hoc totum quod mysterium uel sacramentum nominat, non quod iam ut ipse fatetur, hoc est ante uirginem esset Ihesus aut Christus realiter, sed quod iam in immutabili deitatis consilio constabat aeternaliter. Sicut enim semper deus uerbum apud deum erat, sic in immutabili et aeterno ut dictum est consilio, quod nondum re subsistebat, uerbum caro factum erat. Quid autem mirum, si hoc de Christo et ipse sensit et nos sentimus, cum de quolibet hoc homine et de ipsis etiam creaturis inferioribus sentiamus. Nam de hominibus electis ait apostolus, quod et sanctus ille ad confirmandum quod probare intenderat adducit: Qui elegit nos in ipso hoc est in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Qui ergo elegit homines antequam essent homines, et elegit ut essent sancti et immaculati, antequam esse possent sancti et immaculati, quid mirum si a Hieronymo, immo ab ipso apostolo tunc dicitur fuisse Christus quando nondum erat unde dictus est Christus? Quid mirum plane, si hoc dicitur de rationali animante, cum legatur simile quid dictum ab eodem apostolo de irrationali, immo etiam de insensibili creatura? Loquens enim in epistola ad Romanos de fide Abrahae, eam que magnifice commendans, introducit deum ei dicentem: Quia patrem multarum gentium posui te ante deum qui credidisti, qui uiuificat mortuos, et uocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Ergo iuxta istam sententiam uiuificat deus mortuos, et uocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt. Quod si deus uiuificat mortuos, immo quod plus est secundum aliam aeuangelii sententiam omnes ei mortui adhuc mortui uiuunt, non quod uere quantum ad carnem uiuant, sed quod apud eius per quem uicturi sunt, immutabile consilium iam quasi uiuunt, si non solum mortuos, sed etiam quaelibet alia nondum existentia sic uocat uelut iam existerent, quia futurum esse rerum illarum apud eius constans consilium iam existit, quid uel ualde mirandum uel diu disputandum est, si in eadem persona deus homini uniendus, iam ab initio saeculi unitus esse dicitur, cum non re ipsa ut dictum est, sed firmo ac constanti deitatis consilio, unitio illa ab aeterno facta esse credatur? Nam et inde dictum est, qui fecit quae futura sunt. Hoc confirmat et illa sublimis ac orbi terrarum iam ab antiquo aeuangelii nota sententia: Quod factum est in ipso uita erat. Neque enim angeli uel homines, sol et luna, caelum et sydera, mare ac terra, et quae infra continentur, in uerbo dei substantialiter uiuebant. Nam si sic in eo uiuerent ei coaeterna essent. Sed quod factum est in ipso uita erat, quia in eius non mutanda uoluntate uel consilio, quicquid creandum erat existebat, immo ut uerbo aeuangelico utar, in illa immutabili uoluntate uel consilio, proprium esse sine dubio sortiturum, iam uiuebat. Quod si ista omnia in illo uerbo dei hoc modo uiuebant, quare non illa carnis humanae cum ipso uerbo dei unitio, quae suo tempore futura erat, hoc modo iam ab aeterno facta non dicetur, non scribetur, non praedicabitur, maxime cum apostolus dicat: Qui praedestinatus est filius dei in uirtute, secundum spiritum sanctificationis? Homo enim ille a filio dei assumptus, et congruo tempore ei personaliter unitus, ante omne saeculum, ante omne tempus, ante omnem creaturam, filius dei praedestinatione aeterna factus est, et qui secundum spiritum sanctificationis in uirgine superuenientem et ei obumbrantem, postquam iuxta apostolum uenit plenitudo temporis, in eadem uirgine essentialiter concaeptus, et de ea natus est, ipse iuxta psalmum ante Luciferum iam dicta praedestinatione hac et sempiterno consilio eidem aeternaliter unitus est. Si ergo clarior uel uerior sententia de uerbis propositis non alluxerit, ista interim teneatur, et si tibi carissime cui hanc epistolam scripsi sic uisum fuerit, secure lectio sepe lecta legatur. LIBER 4 1. AD ATHONEM EPISCOPVM TRECENSI Suo Trecensi episcopo, frater humilis, quod solet. Ecce rediit rex, marte succincti duces iam domesticos lares reuisunt, apparatus bellicus conquieuit, nullus episcopum militare cogit, feruor aestatis qui timebatur fugit, autumni temperies ad procaedendum arridet, messes in horreis reconditae sunt, musta iam in doliis feruent, nulla domus necessitas, nulla rei publicae cura, iter amici ad amicum impediunt. Exclusa sunt omnia quae optendi solebant non ueniendi argumenta, solum uelle aut nolle absque negotiorum inuolucris, absque excusationum operculis, iam nude retectum patebit. Ipse insuper dominus Hugo qui solus expectabatur comes itineris, uel Vizeliacum, uel Authisiodorum, uel etiam Trechas, si a uobis iussum fuerit adibit, et si ante praemissus a partibus uestris nuntius hoc dixerit, die natiuitatem beatae uirginis subsequente, ad uos iturus iter arripiet, nec quousque uos uestris Cluniacensibus reconsignet, dimittet. Et quia desiderium immo esuriem uos uidendi satis ut credo aliae litterae locuntur, taceant istae, ne forte totiens iterata legatio, dum nichil efficit, suptilius inspicientibus uideatur aut superflua, aut contempta. 2. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et amorem. Si quid minus sapienter dixero, rogo ut pietas paterna supportet. Nam fortassis inaeptum esse poterit, sed indeuotum erga uos esse non poterit. Pro domino rege Franciae magno et nobili et speciali filio uestro, benignitatem apostolicam deprecor, ut quia non solum rex est, non solum magnificus rector Christiani populi est, sed etiam quia opus manuum uestrarum est, quem ad regnum prouexistis, quem sacris manibus uestris inunxistis, quem Gallis nostris potentiorem patribus regem designastis, si quid forte adhuc ut aetate iuuenis inconsulte egit, ei condescendatis, et eius forte errorem, sapientiae uestrae uelamine contegatis. Est enim patris, ut filii et maxime tanti, et errorem emendet, et honorem conseruet. Hoc pro discidio, quod inter ipsum et dominum Bituricensem archiepiscopum est, dico. Est enim sicut sensi res non leuis, et ne de graui incoepto grauiorem uergat in exitum, multum cauenda. Spiritus autem consilii qui spirat ubi uult, qui per uos aecclesiae suae per totum orbem diffusae assidue consulit, etiam nunc per uos regno Franciae, non uili portioni aecclesiae suae consulat, et tam de his quam de omnibus, unctio eius cor uestrum edoceat. Nam non est meum ultra procedere, uel sapientiam uestram cui per dei gratiam utile consilium non deerit, quid in isto negotio agendum sit edocere. Preterea notum facio, Luxouiense monasterium cui anno praeterito per fratres nostros Cluniacenses prouidere uoluistis, et uere sed breui tempore prouidistis, in deteriorem statum quam prius fuerat relapsum, omni pene monastica religione et obseruantia destitutum, parum a saecularibus differre, in tantum ut quod priscis temporibus cuncta Galliarum monasteria anteibat, nunc pene uniuersa uix a longe sequi uideatur. Additur ad hoc malum hebetudo ne dicam stultitia pastoris, qui ita gregi proprio praeest, ut iam fere de abbate nichil ei nisi nomen supersit. Quid plura dicerem? Omne caput languidum, et omne cor merens. A planta pedis usque ad uerticem, non est in eo sanitas. Prouideat pater filiis. 3. AD EVNDEM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et amorem. Magister Petrus sapientiae uestrae ut credo optime notus, nuper a Francia ueniens, per Cluniacum transitum fecit. Quaesiuimus quo tenderet. Grauatum se uexationibus quorumdam, qui sibi quod ualde abhorrebat nomen hereticum imponebant, maiestatem apostolicam se appellasse, et ad eam confugere uelle respondit. Laudauimus propositum, et ut ad notum et commune refugium confugeret admonuimus. Iustitiam apostolicam quae nulli unquam nec etiam extraneo uel peregrino defuit, sibi non defuturam diximus; misericordiam ipsam ubi ratio postularet, sibi occursuram promisimus. Venit interim dominus Cysterciensis abbas, et de pace ipsius et domini Clareuallensis cuius causa appellauerat, nobis cum et cum ipso pariter egit. Dedimus et nos operam paci eius, et ut ad illum cum ipso iret, hortati sumus. Addidimus hoc monitis nostris, ut si qua catholicas aures offendentia, aut scripsisset aut dixisset, hortatu eius et aliorum bonorum et sapientum, et a uerbis suis amoueret, et a libris abraderet. Et factum est ita. Iuit, rediit, cum domino Clareuallensi, mediante Cysterciensi sopitis prioribus querelis se pacifice conuenisse, reuersus retulit. Interim a nobis admonitus, magis autem a deo ut credimus inspiratus, dimissis scolarum et studiorum tumultibus, in Cluniaco uestra sibi perpetuam mansionem elegit. Quod nos senectuti eius, debilitati eius, religioni eius, congruere putantes, et scientiam eius uobis ex toto non incognitam, magnae fratrum nostrorum multitudini proficere posse credentes, uoluntati eius assensimus, et si sic benignitati uestrae bene placitum esset, benigne et cum gaudio nobis cum uestris ut nostis per omnia, remanere concessimus. Rogo igitur ego qualiscumque tamen uester, rogat deuotissimus uobis Cluniacensis conuentus, rogat ipse per se, per nos, per praesentium latores filios uestros, per has quas ut scriberem rogauit litteras, ut reliquos dies uitae et senectutis suae, qui fortasse non multi sunt, in Cluniaco uestra eum consummare iubeatis, et ne a domo quam uelut passer, ne a nido quem uelut turtur inuenisse se gaudet, aliquorum instantia aut expelli aut commoueri ualeat, more quo omnes bonos colitis, et etiam istum dilexistis, scuto defensionis apostolicae protegatis. 5. ITEM AD EVNDEM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et amorem. Confisus de benignitate paterna, soleo filiali praesumptione, etiam remotos et ignotos maiestati apostolicae commendare. In quibus quia me sepe exauditum persensi, de notis et proximis me magis audiendum esse speraui. Vnde dominum Eraclium Lugdunensem canonicum, nostrum carne germanum, pietati apostolicae de ea confisus commendo, cui nulla alia urbem adeundi causa extitit, quam ut patrem uiseret, eius que animum multiplicibus filiorum utilitatibus occupatum, sibi artius conciliaret. Rogo pro eo, nec rogare erubesco, quoniam testimonium praeteritae iuuentutis eius, maxime inter saeculares ut dicitur clericos, nec me in precibus confundit, nec aures uestras ab his exaudiendis auertit. Quaerat hoc si placet diligentia paterna a Lugdunensi in qua educatus et magis conuersatus est aecclesia, quaerat et a domino Stephano archidiacono, cui si credi debeat, uos ipsum iudicem facio. Suscipiatur ergo obsecro in affectu uestro, foueatur in gremio uestro, ut cum se a gratia uestra senserit non exclusum, ea instantius agere studeat, pro quibus et dei et uestram gratiam sibi multiplicius adquirat. 6. AD CLERICOS LVGDVNENSES Honorandis et diligendis fratribus domino Ilioni abbati, domino Stephano archidiacono, et toti sanctae Lugdunensis aecclesiae capitulo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Praecaeptum apostoli est: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit deum. Item eiusdem mandatum est: Si fieri potest quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Haec ego et similia sacrae legis iussa attendens, fraternae caritati et paci sicut michi conscientia attestatur, omnem iam ab antiquo operam dare disposui. Nec istud dilectionem uestram ex toto latere arbitror, cum excaepto praeteriti anni discidio, iam per uiginti fere annos, nulla inter Lugdunensem et Cluniacensem aecclesiam lis, nullum iurgium, nulla uel parua amicitiae lesio, Christo corda nostra ad inuicem uniente, contigerit. Hanc unitatem temporibus reuerendae memoriae Hubaldi, Rainaldi, Petri, archiepiscoporum deuote conseruare studui, et ut a nostris integre conseruaretur, pro posse semper effeci. Seruaui igitur et semper ut dictum est seruare proposui inter nostros et uestros pacis et concordiae bonum, nec quosdam etiam antecessorum in sepe commouendo animos uestros secutus sum, et ut uinculum huius caritatis indissolubile maneret, assidue facere nisus sum. Admiror ergo, et adhuc familiarem coram uobis querelam depono, quod pactum pacis in quod per manus sapientum et religiosarum personarum nondum finito anno conuenimus, non quidem omnes sed quidam uestrum ut michi relatum est dissoluerunt, et ne apud Villam Francam dominus Lugdunensis archiepiscopus secundum placiti tenorem cimiterium dedicaret, etiam publice prohibuerunt. Quod utrum fieri debuisset, ipsi uidete. Vt tamen quicquid ad nos pertinet uerbo et opere impleatur, moneo reuerentiam uestram, et ne fastu aliquo me hoc dimittere putetis, etiam rogo, ut morbum discordiae nuper sanatum, nequaquam rursus serpere permittatis, et eam pacem quam nos uobis non ficte seruare uolumus, uos quoque nobis ex corde seruetis. Et ne in quemlibet uel paruum obicem pes inter nos mutuae pacis offendat, si quid forte de tenore pacti quod tamen nescimus restat implendum, parati sumus implere, et omnem quantum in nobis est materiem discidii uel scandali amputare. Non solum enim uobis cum quos sicut uiros aecclesiasticos decet pacem diligere credimus, sed etiam cum his qui oderunt pacem, si fieri posset, pacifici semper esse uellemus. 7. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et amorem. Verbosus sepe sum uobis, et sicut timeo onerosus. Consolatur hunc meum timorem pietas paterna, quae uix filiis solet irasci, et si irascitur, cito solet placari. Clerus Luxouiensis et populus, et tota simul ut audiui aecclesia destituta morte episcopi sui, dominum Arnulfum Sagiensem archidiaconum sibi in pontificem et pastorem elegit, et a domino Rothomagensi ad quem iure canonico consecratio spectabat, consecrari more aecclesiastico fecit. Eum inquam elegit, eum consecrari fecit, non solum quia optimi et singularis inter suos testimonii persona est, non solum quia nobilis litteraturae est, non solum quia prudentia et strenuitate uobis ut credo non incognitus est, sed quia uester specialis filius, et Romanae aecclesiae ab ipsa adolescentia familiaris alumpnus est. Nam quis eum Romanae aecclesiae alumpnum non agnouit, qui eum audiuit? Quis eum non a puero educatum in sinu Romanae aecclesiae non putauit, quicumque eum de illa loquentem aduertit? Quis non eum uere uestrum quantum ad spiritum spectat filium iudicauit, qui eius non tantum uerba audire, sed quod nostro tempore perrarum est scripta legere potuit? Quae sicut Salomon ait, non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus, ita inimicis uestris inimicum scismatis tempore prodiderunt, ut pene superfluum sit, eum nos de fidelitate et amicitia commendare, quem tanti tempestatum et turbinum tumultus, fidissimum et deuotum alumpnum noscuntur probasse. Prosit ergo aecclesiae quae eum elegit, quae illum sibi hac fiducia pastorem praefecit, quod honestatem in eo, quod scientiam, quod in iuuenili aetate morum maturitatem, quod tandem in eius promotione uestram gratiam concupiuit. Prosit, ut eius electio et consecratio a sede apostolica confirmetur, nec contra eum, non solum eius sed et totius aecclesiae dei quae in partibus illis est hostis, comes Andegauorum aliquatenus audiatur. Quicquid enim dixerit, quicquid sub nomine appellationis a se factae praetenderit, certum est eum appellasse non ut grauatum, sed ut grauare uolentem, non ut oppressum, sed ut opprimere cupientem, nec ut iustitia pro se faceret, sed ut iniquitas aequitatem, ut falsitas ueritatem uinceret, meditantem. Ne enim episcopus Luxouiensis aecclesiae fieret, uoluit nequitiae suae moras lucrari, ut pastore absente, non esset qui lupo resisteret, aut qui morsibus beluinis ne gregem dei pessumdarent obuiaret. Videat haec omnia sapientia uestra, prouideat his omnibus pietas uestra, et ne tyrannus ut dicitur appellatione apostolica non tyrannis sed indigentibus debita abutatur, permittat prudentia uestra. 8. AD MILONEM EPISCOPVM TARVVANENSEM Venerabili domino, domino Miloni Morinorum episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Quoniam caritatis lesio apud deum tantipenditur, ut sicut nouit eruditio uestra nec munus cum ea ad altare oblatum suscipiatur, nec elemosinae suffragentur, nec martyrium prosit, nec peccata dimittantur, immo iam dimissa ad actorem reuertantur, non debeo dissimulare, nec animum aduersus fratrem et maxime episcopum commouere, nisi forte iusta fuerit zelo iustitiae commotionis materies. Nam pro iustitia moueri, non est caritatis lesio, sed aequitatis actio. Vellem si deus gratiam largiretur hunc animum erga omnes habere, uellem hunc etiam et uobis integre conseruare. Quod ut melius possim, proposui non occultare animum meum uobis, nec in corde et corde loqui, sed quod me ad commouendum instigat, sicut amico absque ullo doli uelamine denudare. Relatum nobis est, si tamen ita est, non a paucis, non a quibuslibet, sed a pluribus et magnis personis, uos, quod salua fraterna pace dico, ordini monastico derogare, data qualibet uel leui occasione frequenter lacerare, in publicis inde conuentibus etiam declamare, eius bona etiam maxima extenuare, leues excessus, qui adhuc ut hominibus non angelis aliquando subripiunt, sermonibus rethoricis aggrauare. Dictum est et hoc in sinodo uestra coram cleri et populi multitudine imprecatum uos esse, ut Cluniacensem superbiam deus destrueret, populo que a uobis iniunctum, ut hinc dominum exoraret. Et utinam misericors saluator in nobis et nostris atque in omnibus suis non solum superbiae, sed et omnes usque ad solum Sathanae parietes destruat, muros in eis Ihrusalem spiritualis construat, inde que omnium bonorum preces exaudiat. Sed si hoc erat dicendum, non erat deridendum; si erat admonendum, non erat praedicandum; si erat orandum, non erat declamandum. Nam esto: Superbi sumus, rei sumus, peccatores sumus. Sed non tamen erant peccata fratrum in aecclesia praedicanda, non erant delicta monachorum in exemplum populo proferenda, ne monachos superbos et maxime Cluniacenses populus audiens ad imitandum traheretur, ne superbiam quam in monachis audiebat notabilem, ideo in se minus dampnabilem credere doceretur. Non satis idonea ad euitandam superbiam persuasio est, propositum exemplum superbiae, cum magis contrariis humilitatis et aliarum uirtutum exemplis, morbus superbiae et aliorum malorum ab humanis pectoribus soleat expurgari. Oportuerat sapientiam uestram hoc non in Taruuanensi populo, sed in Cluniacensi capitulo praedicare, et ad humilitatis uiam, fratrum nostrorum superbiam ut pontificem decet sacris persuasionibus reuocare. Fuerat hoc ingerendum sine populis auribus ipsorum, non sine illis auribus populorum, ut eos exhortatio corrigeret, non derogatio diffamaret. Non enim de tam diuersis et remotis partibus terrarum, Cluniacenses fratres audire nedum exaudire poterant apud Taruuanam episcopum de eorum superbia disputantem, cum fortassis optemperassent, si eum audissent se de talibus in capitulo suo, cui bis aut ter interfuit, admonentem. In illo inquam capitulo cui sicut dixi bis aut ter interfuit, et ubi superbos illos de amicitiae, beneficiorum, augmentorum que promissione non modicum exhilarauit. Non ita episcopus Augustinus uera uel falsa fratrum mala populo praedicauit, uel in scriptis suis praedicari mandauit, cum dixit: Vbi oritur peccatum, ibi moriatur, nec ad plures eius correctio quam notitia extendatur. Non ita patres, priores, et magistri aecclesiarum dei, non ita ut de nostri temporis singularibus uiris loquar, dominus Guigo prior Cartusiensis, qui hoc de fonte uerae non fictae caritatis hauserat, ut mala cuiusque auctori suo tantum nota faceret, bona cuiuslibet non ipsi, sed eo absente omnibus diuulgaret. Sed unde tamen haec superbia? Cui episcoporum Cluniacenses fratres resistunt? Cui non obaediunt? Cui non seruiunt? Cui non obaedientiam iustam, non obsequium pro uiribus, non reuerentiam prae cunctis pene aliarum congregationum monachis impendunt? Nescio, nescio, deus scit. Si scirem non paterer, si nossem corrigerem. Video res Cluniacenses uelut totius rei publicae Christianae aerarium esse, de quo omnes hauriunt, quod pene exhauriunt, in quod rari pauca iniiciunt, de quo plures multa accipiunt. Sed quia per gratiam dei uniuersos pene Latinae aecclesiae sacerdotes amicos habemus, precamur ut uos quoque inter reliquos propitium habeamus, cui et pauca illa nostra quae penes uos habentur exposita sunt, et plurima alia per diuersas mundi partes diffusa ad obsequendum reuerentiae uestrae, si tamen ita placuerit, parata sunt. Accedit ad hanc querelam familiarem, quod canonicam Abbatis Villae saecularium canonicorum, quam comes de Pontiuo Cluniacensi monasterio quantum ad ius saeculare pertinet dedit, etiam episcopus Ambianensis, ad quem ex aecclesiastica cura pertinet, dedisset, nisi ei a uobis et a paucis aliis dissuasum fuisset. Sed quid ego hinc de aliis queror? Possum quidem de eis iure conqueri, sed de uobis magis habeo ius querendi. Cum enim et caritas communis et amicitia singularis nil contra amicum facere suaderent, excessistis amicitiae metas, et nil uos ledentem amicum lesistis. Cum que sub ditione uestra secundum spem a uobis datam, incrementa multiplicia speraremus, cessit nobis spes illa in contrarium, ut non solum nichil infra metas episcopii uestri largitas nobis conferret, sed et aliorum donis et largitionibus contrairet. Probat hoc ut accaepi apud Remorum urbem nuper factus episcoporum conuentus, ubi cum dominus Remensis archiepiscopus, Suessionensis, Catalaunensis, Atrebatensis, et alii episcopi, utique magni sapientes, et religiosi uiri, in negotio iam dicto assensum darent, solus inter omnes ab omnibus dissentiens apparuistis. Quare hoc? Si iusta de causa, bene. Si non, ipse uidete. Credo tamen in partibus uestris Sanctum Bertinum, Abbatis Villam, Gastum, Romiliacum, et alia uobis contigua loca hoc iudicare, quod fratres Cluniacenses episcopalis auctoritas tam facile, tam seuere non debeat condempnare. Parco uerbis, ne amicum quem placare contendo prouocare uidear. Oro igitur in fine epistolae, oro ego, deprecantur et nostri, ut quod nobis de amicitia sicut supra dixi promisit benignitas uestra, obseruet ueritas uestra. Absit enim ut aliter faciendo quam promittendo sit in sancto ore uestro est, et non, sed eadem implendo quae dicendo sit semper in illo est. 9. AD PAPAM INNOCENTIVM Vniuersali et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et amorem. Imperator Hyspanus, magnus Christiani populi princeps, deuotus maiestati uestrae filius, licet apud pietatem uestram multum possit et posse debeat, tamen quia inter modernos reges praecipuus amicus et benefactor Cluniacensis aecclesiae est, me ad praesens mediatorem et apud uos intercessorem elegit. Pro quo ut exaudiri merear, quod facerem si praesens essem, nunc absens facio, et me cum omnibus fratribus meis, filiis uestris, qui hoc audire potuerunt, ad pedes pietatis uestrae non tantum corde, sed etiam corpore ipso prosterno, oro ut quorum preces tam paterne, tam benigne, totiens et totiens uestri gratia admisistis, hac saltem uice nequaquam benignitate solita repellatis. Largitas enim paternae gratiae qua nos pene semper audire soletis, ubique diffusa, ab omnibus audita, trahit multos ad nos et frequentatis precibus compellit nos fatigare uos. Sed non ego pro rege Hyspano, non pro Romano, non pro quolibet mortalium preces funderem, si id iustitiae repugnare cognoscerem. Vnde licet earum rerum quibus non interfui, testis esse non possum, sapientum tamen multorum, magnorum, probatorum etiam uirorum testimonio non minus quam oculis meis uel auribus credere compellor. Horum itaque omnium attestatione, ex quibus multi clerici, quidam monachi, nonnulli episcopi sunt, electionem domini Salamantini episcopi in archiepiscopum sancti Iacobi, ab omni clero, ab omni populo, canonice, pacifice, communiter factam, praedictus imperator per humilitatem meam maiestati apostolicae repraesentat. Et quia illa aecclesia ad quam electus est tanti apostoli corpore gloriosa, tot sedis apostolicae priuilegiis sublimata, inter omnes Hyspanas aecclesias caput extulit, nobilem, prudentem, honestam, probatam personam, prae aliis terrae illius aecclesiis requirebat. Quam se inuenisse tandem in isto laetata, eum sibi ut dictum est concorditer in pastorem elegit. Vnde si quis post illam communem et sollempnem electionem, alicui proprio commodo inseruire uolens, ab illo desciuit, prouideat sollicitudo paterna, ne illi liceat ob priuatum lucrum bona publica impedire, uel ea de causa pacem tantae aecclesiae perturbare. Asstat igitur et ad fores uestrae misericordiae manu nostra pulsat imperator Hyspanus, sancti Iacobi clerus et populus, ut electum suum non sublimiter, non superbe, sed humiliter et mansuete ad uos uenientem, suscipiatis, uinculum apostolicae seueritatis, quod modeste pertulit, resoluatis, et quod potestatis uestrae solius est, translationem eius de Salamanca ad urbem sancti Iacobi apostoli concedatis. Et ut apud pium patrem legati contemplatione ipsa possit iuuari legatio, uobis cognitum et dilectum uenerabilem fratrem nostrum Natalem, nuper Resbaci abbatem, paternitati uestrae direximus. Quem quia a Mariae ocio quod apud nos elegit inuitum et reclamantem nostris uiribus non potuimus, ad hoc suscipiendum negotium, cui resistere non potuit, obaedientiae uirtute compulimus. Vnde si placet quem nos exasperauimus mittendo, uos laetificate, effectum precibus annuendo. 10. AD PAPAM INNOCENTIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Innocentio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, obaedientiam et se totum ad omnia. Dominus Hugo Turonensis archiepiscopus festinans adire maiestatis uestrae praesentiam in ipso deuotionis suae itinere apud Caritatem morbo correptus est. Quo ingrauescente, cum iam de uita desperare cogeretur, monachicum ibidem indumentum suscaepit, et per manum prioris nostri de Caritate, religionis habitu suscaepto, Cluniacensis monachus effectus est. Quod Turonensis aecclesia audiens, et ne hac occasione pastoralem curam relinquere uellet formidans, dominum P. archidiaconum, dominum que Hugonem Nuceriensem abbatem cum aliis ad eum direxit, et ut ad ouile suum pastor rediret, omni studio, tota diligentia, summis precibus rogare curauit. Noluit ille, nec multorum et magnorum uirorum precibus reditum persuadentibus, adquieuit. Instantibus illis nec a coeptis precibus ullomodo desistere uolentibus, hoc tantum respondit, nichil se horum prius facturum, quam res uobis innotesceret, et a paternitate uestra quod sibi faciendum esset audiret. Supplicat ergo quantum potest nobilis illa et magna Turonensis aecclesia, supplicamus et nos; rogat, quod longe praestantius est, ipsa ut nobis uidetur iustitia, quatinus patrem ad filios, pastorem ad oues, praelatum ad subditos, sublimitas uestra cui omnium aecclesiarum sollicitudo a deo commissa est, redire persuadeat, et si sponte noluerit etiam inuitum compellat. Est enim ut publica fama testatur non mercenarius qui uidens lupum dimittit oues et fugit, sed pastor qui pro domo Israel sibi commissa, murum se opponere et stare in praelio in die domini consueuit. Sed unde rogo, unde supplico? Supplico quasi pro reo cui aliquid indulgendum sit, cui commissum aliquod graue donandum sit. Sed si ego uos unquam agnoui, si dulcem affectum uestrum erga religionis professores, et maxime conseruatores aduerti, qui de bono melior, de clerico monachus, qui de communi scemate cleri ad Martini sui nigrum habitum conuersus est, non indignus eius et maxime prius adepta pontificali sede iudicabitur. Redisset quidem, si magnos et sapientes uiros audire uoluisset, non deterior, sed iam melior factus ad sedem propriam, sed sapienti humilitate expectare inde maluit sententiam apostolicam. Non obsit ergo ei uel aecclesiae suae, quod tamen superflue loquor, quod se totum dispositioni apostolicae proprio consilio non alieno submisit, quod Martini ut dictum est habitum induit, quod tandem uester, et ut sic dicam magis proprie uester Cluniacensis monachus factus est. Placuit sanctitati uestrae in quibusdam aliis quos nominare possem episcopis, quod de communi clericorum uestitu ad canonicalem habitum transierunt, placeat et placebit ut credo quod magnus Turonensis archiepiscopus ad humilem monachorum habitum se conuertit, et sic habitum et uitam in melius commutando, pontificali dignitati nichil melior factus detraxit. 11. AD AIMARDVM NARBONENSEM ARCHIEPISCOPVM Venerabili dei que sacerdoti A. Narbonensi archiepiscopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Audiens a pluribus dignationem uestram propter exile seruitium a nostratibus Remensis concilii tempore uobis impensum, supra meritum gratiosam nobis existere, ad referendas beniuolentiae uestrae gratias per uos ab Hyspanis primo redire disposui. Sed quia multiplex curarum distractio propositum immutauit, per uos ut proposueram redire non potui. Quia ergo dilecto michi praesentare non possum personam meam, dirigo epistolam meam, in qua me praesentem sentiat, et quod a me audiret, ab ipsa audiat. Relatum michi est ab amicis communibus reuerentiam uestram episcopalibus negotiis iam usque ad senium detritam magis magis que in dies atteri, et molestiis curarum irruentium oppressam solito uehementius fatigari. Cum que in uita magni Martini scriptum legatur: Optata est seni missio post laborem, doleo laborare emeritum, qui iustis sudoribus missionem promeruit, et ut michi dictum est de Marthae laboribus ad Mariae quiescentis transire ocium concupiscit. Si tamen, quod saluo amicitiae iure loquor, esset animus uictor annorum et caedere nescius senectuti, uererer pontificalem sublimitatem a summis ad ima retrahere et ut de pontificatu ad monasticum ordinem transitum faceret inuitare. Sed quoniam locus humilior tutior esse solet, altior uero ruinam semper formidat, fugiendus est, ut michi uidetur, mons patens uniuersis aurarum turbinibus, amplectenda est uallis, nullis aerum subiecta prouentibus. Vallis haec Cluniacus uobis esse poterit, non solum humilitate, sed et situ ipso eandem significante, quae multos non tantum inferioris, sed etiam uestri ordinis uiros, pro Christo humiliatos suscaepit, eos que suo tempore ad caelestem sublimitatem prouexit. Non igitur timeat humiliari in terris a deo super caelos extollenda anima, nec pudeat eum se submittere hominibus, eum qui tali humiliatione conferri se non dubitat beatis spiritibus. 12. AD GAVFRIDVM BVRDEGALENSI ARCHIEPISCOPVM Venerabili et praecordiali amico nostro domino Gaufrido Burdegalensi archiepiscopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerum affectum. Inter uarias pectoris mei curas, ingessit se aliquando cogitatio de amicitia, et quem cui amicum uel praeponere uel subponere deberem, sollicita perquisiuit. Cum que uniuersas animae latebras perscrutans, abdita uniuersa omni discusso nubilo penetrasset, inuenit in amicitia nulli subponendum, pene omnibus praeferendum quantum ad se, illum, illum certe meum Burdegalensem archiepiscopum, quem non dignitas pontificalis, non sublimitas temporalis, michi in spirituali et uero amico associauit, sed animus terrena spernens, caelestibus inhians, mores compti, prudentia singularis, amicitia constans, et uere Christus ipse ad uniuersa mutui amoris primordia se medium exhibens, indiuisibiliter coniunxit. Hoc semper ex quo Cartusiense iter sanctitatem uestram michi notam fecit, firmissime cordi meo inhesit, inheret, et per dei gratiam perpetuo inherebit. Haec quia praemittenda erant, praemisi; nunc quae ordine sequi debent, subpono. Ago quas possum gratias, quia non imparem in mutui amoris constantia uos inueni, quem de amici ad remotas Hyspaniarum partes et uelut ad peregrina tendentis, mandatis et precibus tam deuotum conseruatorem habui. Commendaui ei monasteria nostra, abbatias, prioratus et cellas, et ecce non eius tantum sed et omnium nostrum uoce attestante, fidissimum etiam in hoc commisso repperi. Redire per prouinciam uestram prius quidem disposueram, sed fortuitus rerum euentus immo quod uerius est dei dispositio permutauit. Eapropter nec praesentia uestra michi ut nostis carissima, frui licitum fuit, nec de propositis Angeliacensis aecclesiae, et aliis negotiis uobis cum loqui uel conferre facultas fuit. Scripsi tamen inde domino papae, et omnia ei per proprios nuntios notificans, ipsi sanctitatis uestrae litteras destinaui. Oportet autem sicut nouit sapientia uestra, et ut inter nos tunc condictum fuit, rem secretam esse, nedum corpus peccati in aecclesia sancti Iohannis destruere quaerimus, re non suo tempore patefacta, quod deus auertat, augeamus. Esse nostrum super quo certificari uult sincera, humilis, et sublimis benignitas et dignitas uestra, tale esse cognoscite. Illud quidem praeteritum iter nostrum, plus honoris quam personam, non dico aecclesiam decet, habuit, quia etsi non decuit personam, decuit aecclesiam. Profectus uero temporalis, non quantum cupiditas uoluit, sed plus tamen quam meritum exegit. Quod uero ad personam spectat, utinam sospitatem corporis incolumitas spiritus aemularetur. Quod autem ad aecclesiam respicit, pace super omnia et mutua et generali fruitur, Christo que domino suo ita ut nunquam, prout uidetur melius, humiliter et deuote deseruit, et pro suo domino et patre Burdegalensi archiepiscopo, a nobis sepius ut dignum est admonita, clementis domini misericordiam deprecatur. Constantinum super quo scripsistis, si hoc utile iudicatis, ad Quartam Leugam reuocate, et de uniuersis Cluniacensibus negotiis non solum ut legatus, sed ut ipse Cluniacensis abbas secure disponite. Nec enim me absentem puto ubi uos estis, neque ubi ego sum, uos absens esse potestis. In fine non tantum pro me et uestra Cluniacensi aecclesia uos deum sollicite exorare rogo, sed et bonos illos partium uestrarum uiros, quos ad Christi militiam et seruitutem semper accingitis et fouetis quatinus ut idipsum faciant deprecemini, magis corde quam uerbis imploro. 13. AD DOMINVM HEINRICVM EPISCOPVM Nostro Wintoniensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et totum cordis sui affectum. Pro Cluniaco rogare soleo, nunc pro Marciniaco rogo. Materia ut nostis est multa rogandi. Singularis domus, excellens religio, non tantum mors, sed perpetua sepultura sororum sanctarum, quae pro Christo suo ante mortem moriuntur, ante sepulchrum sepeliuntur. Preter haec multarum parentum et praecipue matris meae, insuper et uestrae caelestis in loco illo conuersatio, felix excessus, beata sepulchra. Ista me ad orandum, uos ad exaudiendum compellunt, ut locum illum semper prae oculis habeatis, semper ueneremini, semper colatis. Hac spe fratrem praesentium latorem, ab illis dei ancillis ad uos et ad partes uestras directum, oro ut more uestro benigne suscipiatis, audiatis, et exaudiatis. Omnipotens et misericors saluator noster cui iugiter ut possumus pro uobis assistimus, statuat procellam uestram in auram, et sileant fluctus eius. 14. AD GVARINVM AMBIANENSI EPISCOPVM. Venerabili et praecordiali amico domino Guarino Ambianensi episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi. Quid dicam? Quid loquar? Quas tam sincero amico gratias agam? Diuisit et uere diuisit sapiens dilectio uestra inter amicos et amicos, inter ueros et falsos, inter dantes uerba et exhibentes opera. Promittunt alii magna magnis meritis amicorum et nichil soluunt. Nichil promisistis et nullis erga uos meritis nostris, multa et magna soluistis. Haec est causa, haec summa materia, hoc indissolubile uinculum, quo uobis astringimur, quo uobis colligamur, quo licet absenti integra totius amoris et affectus nostri uiscera uobis refundimus. Nec mirum. Quis enim non summopere trahatur, quis non alliciatur, tantis ex parte uestra impensis, nullis ut dictum est ex nostra repensis beneficiis? Sed si plenum sacrificium, si integrum holocaustum offerre deo disponitis, si caput et caudam simul immolare proposuistis, uenite, uenite, inquam, ad nos, ut uideamus quem diu uidere optauimus, et fruamur etiam hic in Christo quo etiam alibi perpetuo frui desideramus. Hoc per eum, qui dilexit nos, et qui uobis inspirauit diligere nos, non tantum rogamus, sed etiam obsecramus, ut antequam proxima aestas finiatur, Cluniacus uestra uos uideat, et praesentia uestri diu exoptata exhilaretur et gaudeat. 15. AD SVGERIVM SANCTI DIONYSII ABBATEM. Dilecto et per omnia diligendo ac uenerando amico nostro domino Sugerio abbati sancti Dionysii, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. O infelix sors hominum, et si dici fas esset, fortuna miseranda. Video sepe inuitis oculis quos uidere nollem. Videre non possum saltem per multa saecula semel, quos assidue cernere exoptarem. Ad quid istud? Instant et asstant michi sepe saeculares et duri rerum saecularium exactores, quos si possem ut dixi summo studio euitarem. Dilectum uero meum illum, illum inquam meum, etiam antequam meum, dilectum abbatem sancti Dionysii, et ante utriusque abbatiam michi carum, et post de caro carissimum factum, nec post longa tempora uidere possum. Retinet eum Francia, nostrae que semper illum Burgundiae inuidet, ut nunquam illum apud Cluniacum nisi semel uidere potuerim. De hoc igitur familiarem querelam depono, gratias quas possum agens, quod licet se ipsum nobis subtraxerit, beneficia tamen multimoda exhibere non desinit. Attestantur hoc fratres nostri in uestris partibus commorantes, dicentes in causis et necessitatibus suis, non modo patrem monasterii sancti Dionysii, sed et suum Cluniacum in uobis inuenisse abbatem. Doleo inde tamen, non quia uos semper nobis gratis gratus, sed quia nos nil inuenientes quid rependere possimus, uestris beneficiis semper uidemur ingrati. Interim rogo quantum possum et supplico, ut uel dei, uel amicitiae, uel regni uestri in cuius ultimis partibus constituti sumus occasione, in Cluniaco uestra ante proxime futuram hyemem uos uideamus. Credo enim si ueneritis, quia iuxta prophetiam non tantum in futura uita, de qua hoc dictum est, sed etiam in praesenti gaudium et laetitiam uidebitis et gaudebitis, et laetabitur cor uestrum. 16. EPISTOLA BERNARDI ABBATIS CLARAEVALLIS AD DOMINVM ABBATEM Reuerendo patri et domino Petro dei gratia Cluniacensium abbati, frater Bernardus Claraeuallis uocatus abbas, se ipsum quantulus est. Ita ne iocari libet? Dignanter sane atque amicabiliter, sed si ita luditis, ut non illudatis. Nolite mirari hoc, nam suspectum id michi facit uestra ipsa tam inopinata dignatio. Non enim multum temporis est, quod scribens ad uos coronam uestram debita reuerentia salutaui, et non respondistis michi uerbum. Nec multo ante rursum ex urbe Roma uobis scripseram, et nec tunc quidem uel unum iota recaepi. Modo miramini, quod reuertenti nuper de Hyspania nugas meas denuo ingerere non praesumpsi? Quod si culpa est, quacumque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit, noluisse, ne dicam contempsisse, rescribere. En in quo pro me faceret iustitia, quia id a me flagitatis, nisi mallem occurrere gratiae redeunti quam retardare eam, dum uel me excusare inutiliter uolo, uel alium accusare. Sed hoc dixi, ne quid clausum retinerem in mente, quod ore non promerem, quod hoc uera recuset amicitia. De cetero quia caritas omnia credit, iam omnis suspicio de medio fiat. Gaudeo quod recaluistis priscae amicitiae recordari, et lesum reuocare amicum. Libenter redeo reuocatus. Felix qui reuocor, nullarum iam memor sum iniuriarum. En ego qui fueram uestrae profecto sanctitatis seruus, et ante. Gratias ago, optime locatus sum, intimus uobis denuo factus, sicut dignamini scribere. Si forte intepueram ut arguitis, haud dubium quin recalescam, fotus uestrae uisceribus caritatis. Et nunc quod placuit scribere, obuiis manibus suscaepi, legi auide, libenter relego, et placet sepius repetitum. Placet, fateor, iocus. Est enim et iocunditate gratus, et serius grauitate. Nescio siquidem quomodo inter iocandum ita disponitis sermones uestros in iudicio, ut et iocus leuitatem non redoleat, et auctoritas conseruata hylaritatis non minuat gratiam. Porro auctoritas ita conseruatur, ut illud sancti uiri uobis merito posset aptari: Si quando ridebam, non credebant michi. Eia rescripsimus, et puto iam iure exigimus ampliora, quae promisistis. Dignum est ut sciatis quae penes nos sunt. Decretum est michi, ultra non egredi de monasterio, nisi ad conuentum abbatum apud Cistercium semel in anno. Hic fultus orationibus uestris, et benedictionibus consolatus, paucis diebus, quibus nunc milito, expecto donec ueniat immutatio mea. Propitius sit michi deus, ut non amoueat orationem meam, et misericordiam suam a me. Fractus sum uiribus, et legitimam habeo excusationem, ut iam non possim discurrere ut solebam. Sedebo et silebo, si forte experiar quod de plenitudine intimae suauitatis sanctus propheta eructuat, bonum est inquiens expectare dominum cum silentio. Et ne solus uideamini michi lusisse, puto iam non audebitis hoc nostrum silentium reprehendere, et more uestro appellare soporem, quod ut puto congruentius ac magis proprie Ysaias cultum iustitiae nominat, et de quo legitis in hoc ipso propheta, dicente domino: In silentio et in spe erit fortitudo uestra. Commendate me orationibus sancti conuentus Cluniacensis, salutato prius ex me seruo omnium, si dignum iudicatis. 17. RESCRIPTVM DOMINI ABBATIS AD EVNDEM Singulari ueneratione colendo, totis caritatis brachiis amplectendo, indiuiduo cordis mei hospiti, domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem ad quam suspirat aeternam. Quoniam tam dulcibus et iocundis amici litteris, quibus et ipse iocundus et citus occurrere debuissem, tardus rescriptor occurro, mirabitur fortassis sollers sanctitas uestra, et segnitiei uel contemptui ut timeo deputabit. Sed absit utrumque, nec absit tantum, sed prorsus utrumque abest, cum fere nichil unquam quantum ad litteras pertinet, uel libentius suscaeperim, uel studiosius legerim. Tarditatis causa ex parte extitit lator earum, qui Cluniacum ueniens nec me ibi inueniens, cum ipse non ualde remotus hoc est Marciniaci essem, litteras quas ferebat michi nec detulit nec misit, sed Cluniaci dimisit. Et ne uelut accusare bonum uirum uidear, credo eum aut quibuslibet negotiis retractum, aut acerrimae quae tunc incumbebat hyemis austeritate ne me conaretur adire deterritum. Moratus sum et ego ibidem, tam niuibus quam negotiis detentus per mensem, et uix in initio quadragesimae domum redii. Suscaepi tandem a subpriore cui traditae fuerant, litteras illas uestras. Tractus est statim animus, et cum in affectum uestri multum ante caleret, longe amplius per easdem litteras flatu pectoris uestri succensus, nichil ultra frigidum tepidum ue sibi inesse permisit. Tractus inquam sic que tractus est, ut quod nunquam, nisi sacrorum reuerentia librorum me fecisse memini, perlectam epistolam mox exosculatus sim. Et ut eos quos poteram, quia tunc non omnes poteram, in uestrae caritatis affectum, more michi solito excitarem, circumpositis quibusque quod michi soli legeram relegi, eos que erga uos in maiorem dilectionis affectum pro uiribus commoui. Recondi statim eas, et argenteis siue aureis quos pro more michi a patribus relicto, ad opus elemosinae me cum ferre soleo, adiunxi. Nec incongrue. Nam super omne aurum et argentum uestra michi gratia bona, uestra caritas est preciosa. Rescribere quod animo insederat sequenti die statim uolui, sed a cotidiano immo pene continuo exactore alia reposcente prohibitus, conticui. Imperaui michi plane silentium cui resistere non poteram, durissimus imperator, et cura multiplex infinitarum causarum, non uno tantum, sed multis me diebus silere coegit. Transibant quandoque quindecim dies, quandoque integer mensis, quandoque continui menses, quibus scribere semper nitebar, nec ab imperatore iam dicto permittebar. Rupi tandem importunum uinculum, et licet egre, iugum oneris et sceptrum exactoris furtim scriptitando superaui. Ac ne superfluus uidear, tantopere excusans tarditatem rescribendi, ipse excusare coegistis, dum dixistis: Non multum temporis est, ex quo scribens ad uos coronam uestram debita ueneratione salutaui, et non respondistis michi uerbum, nec multo ante rursum ex urbe Roma uobis scripseram, et nec tunc quidem uel unum iota recaepi. Modo miramini quod reuertenti nuper de Hyspaniis nugas meas denuo uobis ingerere non praesumpsi? Quod si culpa est, quacumque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit noluisse, ne dicam contempsisse rescribere. Hoc quidem uos. Sed quid ego? Istud plane. Negare inquam culpam quam imponitis nullo modo possem, si tanto amico primo scribenti rescribere contempsissem. Fateor enim quod primum scribenti, uere rescribere debuissem, sed prout recolere possum, dum in urbe moraremini, scripsi ego prior, rescripsistis posterior uos. Non ergo ad me pertinuit rescribere, qui prior scripseram, sed uestrum fuit rescribere, quia prior scripseram. Et potuissem quidem rescribere etiam rescribenti, sed plena scripto que meo ad unguem satisfaciens responsio uestra silentium michi imposuit respondendi. Quod si ita est, culpa michi imposita me deserens, uos incipit intueri, quia inculpabilem culpare, et sarcina aliena ne dicam uestra aggrauare humeros fratris innocentis uoluistis. Quod uero uice alia idem a me factum dicitis, quia rei memoria menti non inest, responsio deest. Quae si forte adesse potuerit, aut probabilis excusatio, aut humilis satisfactio deesse non poterit. Sed addidistis: En in quo pro me faceret iustitia. Et ego: Interim iuxta causas praemissas pro me facit iustitia, quia apud me non inuenitur culpa. Iam non si non parcerem, et lesum quod de uobis dixistis amicum me uocare potuissem, et lesionis uel iniuriarum poenam merito exigerem. Sed parco more meo, sed cuncta etiam non rogatus remitto. Nullarum ut dixistis memor sum iniuriarum. Nam et hoc ad sequentem materiam pertinet ut qui notas simultates de multorum cordibus non ludo sed serio excludere satago, et ad excludendum uos incitare intendo, prior ipse omnibus indulgeam, et quod ut alii faciant laboro, ante ipse faciam. Sed rursum forte dicetis: Ita ne iocari libet? Libet equidem sed uobis cum. Vobis cum certe, sed non ita cum aliis. Nam cum quibusdam aliis grauitatem excedere, uanitatem incurrere formidarem. At uobis cum uanitatem non uereor, caritatem ne labatur persequor. Vnde dulce michi est semper uobis cum loqui, et melleam inter nos caritatis dulcedinem iocundis sermonibus conseruare. Caueo enim quantum possum de illorum fratrum numero esse, qui oderant Ioseph in corde suo, nec poterant ei quicquam pacifice loqui. Vtinam et sic quod non glorians dico, omnes nostri uestri que fratres facerent, et a linea caritatis qua sola post fidem et baptismatis sacramentum fratres dicuntur, et qua spirituali consanguinitate sibi iunguntur, non degenerarent, metuerent que quod ait apostolus, periculum in falsis fratribus. Vtinam plane hoc omnes facerent, et cor a cogitatu doloso, linguam iuxta psalmum quem frequentant a uerbo aspero custodirent. Videntur ista quae praemisi, magna promittere et uelut ad peragenda maxima se praeparare. Sed ne de his illud usitatum dicatur: Quid tanto dignum feret hic promissor hiatu? Fateor me non tantum maximam, sed nec magnam nec modicam habere causam uobis scribendi, earum tamen rerum, quas magnas uel maximas saeculares aestimant, et de quibus se magnos uel maximos fieri posse filii saeculi sperant. Est tamen magna, et in tantum causas omnes praecellens, ut excellentior omnibus ab apostolo dicatur. Et si eius nomen quaeritur, ab eo caritas nominatur. Haec michi tota et sola causa scribendi fuit, quam me personae uestrae integram seruare confido, quam que nostros uestros que sibi adinuicem melius solito seruaturos, uestro maxime studio non despero. Nam quantum ad eam caritatem spectat, quam uobis in abdito cordis mei iam ab antiquo reseruo, uidetur michi quod aquae multae ut scriptum est non poterunt eam extinguere, nec flumina obruere. Hoc in quibusdam casibus michi sepe expertus uideor, quod aquae multae non poterunt eam extinguere, nec flumina obruere. Quando enim extingui uel obrui poterit sincerus erga uos et ignitus mei pectoris affectus quibuslibet sinistri rumoris riuulis, cum nec aquae multae decimarum potuerint eum extinguere, nec impetus Lingonensium fluminum obruere? Nostis quod dico, nec ob aliud dico, nisi ut constantis in amoris proposito erga uos animi mei insignia recolens, stabilem de cetero me esse posse, prudentia uestra praesumat. Praesumo et ego hoc idem de uobis, nec a cordis uestri penetralibus me cuiuslibet impulsu posse excludi confido. Sed cum uterque nostrum pastor dicatur, cum ouilia nostra non parua ouium Christi multitudine sint referta, cum utrique praecipiatur: Diligenter agnosce uultum pecoris tui, uidendum est si pecus nostrum nobis notum est, si ualet, si languet, si debile, si robustum, si mortuum certe uel uiuum. Nam cum dilectus ille discipulus dicat, qui non diligit manet in morte, quid ego de languore pecudis meae sollicitor, cum eam iam mortuam esse cognoscam? Si enim in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui odit? Si in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui detrahit? Ad quid hoc dico? Cerno aliquos tam de nostris ouilibus quam de uestris aduersum se inuicem iurata bella suscaepisse, et eos qui in domo domini habitare unanimes debuerant, a caritate mutua desciuisse. Video eos de eiusdem domini esse familia, de eiusdem regis esse militia, eodem nomine Christianos, eodem et monachos nuncupari. Intueor non solum communis fidei uinculo, sed insuper eiusdem monasticae regulae iugo submissos, dominicum agrum multis sed diuersis sudoribus excolere. Et cum eos ut dixi Christianum nomen coniungat, cum monastica professio uniat, sola eos mentium nescio quae occulta et nefanda uarietas separat, et ab illa sincera cordium unitate in quam uidentur congregati disgregat. Et o res plena lamentis, nec ullis lacrimarum fontibus digne deflenda, superbum archangelum de caelis proiectum rursum caelestia occupasse, et qui in aquilone sedem suam stabilire non potuit, in meridiana hoc est in splendidiore caeli parte eam firmasse. Vere ita, plane ita, se fecisse gloriatur, quando expulso eo qui habitat in caelis, et cuius locus non in mutuo rancore, sed in fraterna pace factus est mentibus hominum professione caelestium, exemplo splendentium, iure tyrannico principatur. Cum que fortem illum, atrium suum diuturna pace custodientem fortior superueniens uicerit, cum mundi principem foras eiecerit, cum solium eius qui rex est filiorum superbiae etiam in laicis Christianis euerterit, quibus putas planctibus erit dolendum, si euersum in aliis nequitiae suae thronum Sathan in monachorum cordibus erexerit? Absit, absit, ut ille qui sic a saluatore eneruatus dicitur, ut ipsius etiam ancillis ligetur, ut ipsi a seruis eius uelut aui illudatur, in tantum ipse seruis eius et ancillis illudat, eis que ut uilibus mancipiis dominetur. Sed cur sibi aduersantur? Cur sibi detrahunt? Cur ab inuicem consumuntur? Veniat rogo ueniat materies litis in medium, et si quid iustae querelae aduersum se inuicem afferre potuerint, aequis decernentibus arbitris terminetur. Quid exigis quaeso frater a fratre? Et ut in duobus nominatis omnium dissidentium uarietas comprehendatur, quid exigis inquam frater Cluniacensis a fratre Cisterciensi, uel econuerso? Si urbes sunt, si castra, si uillae, si fundus, si possessio aliqua terrena uel parua uel magna, si denique aurum, si argentum, si quaelibet quantitas uel qualitas pecuniae, dic, age, propone. Assunt iudices non iniquitatis sed aequitatis, omnes huiusmodi lites statim dirimere praeparati. Facile pax reformabitur, lesa caritas curabitur, postquam pro talibus uel similibus ortum fuisse tantum cordium discidium cognoscetur. Sed uideo utrumque uestrum omnia ista abiecisse, nichil uobis in terris residui fecisse, pauperem Christum beata paupertate ditatos, uos sequi proposuisse. Non est ergo hic materies quam quaerebam. Sed non desistam, non fatigabor, non quiescam, donec ad fundum inquisitae ueritatis perueniam. Est fortasse inter uos litis huius causa diuersa consuetudo, uaria monastici ordinis obseruatio. Sed si haec, carissimi, tanti mali causa est, ualde irrationabilis, et quod salua utriusque uestrum gratia loquor, ualde puerilis et stulta est. An non uidetur uobis irrationabilis, puerilis, et stulta quam omnis ratio destituit, et cui omnis sanum sapiens contradicit? Nam si uaria consuetudo, si multiplex rerum infinitarum uarietas, Christi seruos a mutua caritate diuellere debet, quid iam pacis, quid concordiae, quid unitatis, quid tandem de lege Christi non solum monachis sed et omnibus Christianis residuum erit, de qua a magno apostolo dictum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi? Si inquam lex Christi, id est caritas, ab omnibus diuersos usus sequentibus relinquenda est, nusquam plane ultra quaerenda est. Nusquam enim inueniri poterit, postquam ab omnibus morem diuersum sequentibus exclusa fuerit. Nonne, carissimi, totus orbis terrarum Christi aecclesiis iam ab antiquo refertus est? Cum que omnem pene numerum excedat multiplicitas aecclesiarum sub una fide, et eadem caritate deo famulantium, tanta pene apud eas inuenitur uarietas usuum, quanta infinitas est locorum. Hoc in cantibus, hoc in lectionibus, hoc in omnibus aecclesiasticis officiis, hoc in uestitu uario, hoc preter authentica quae mutari non possunt ieiunia, in ieiuniis diuersis. Hoc in uniuersis similibus, quae pro temporum, locorum, gentium, regionum uarietatibus, a praelatis aecclesiarum, quibus secundum apostolum quantum ad talia pertinet in suo sensu licet abundare, instituta sunt. Relinquent ergo omnes istae aecclesiae caritatem, quia mutauerunt consuetudinem? Cessabunt esse Christiani, quia uidentur in diuersis usibus uarii? Peribit ab his omnibus summum pacis bonum, quia unusquisque modo uario operatur bonum? Non ita sensit uita et uerbo doctor aecclesiae Ambrosius, qui de ieiunio sabbati loquens, quod Romae seruari uiderat, et Mediolani episcopus factus seruari non inuenerat, ait: Quando Romae sum, ieiunium a Romana aecclesia seruatum custodio. Quando Mediolani, morem eiusdem aecclesiae sequens, non ieiuno. Hinc et pater Augustinus bonae matris suae deuotionem describens, narrat eam iuxta morem quem apud Africanas aecclesias teneri uiderat oblationes suas contra aecclesiarum Italiae obseruantiam Mediolani uoluisse offerre, sed ab Ambrosio prohibitam fuisse. Sed quid in istis laboro? Frustra rem patentem multiplicibus testimoniis uel exemplis cingerem, maxime cum nec apud antiquos ipsius paschalis temporis dissonantia, nec apud modernos ipsius sacrificii Christiani inter Graecos et Latinos nota uarietas, caritatem ledere, uel scisma aliquod unitatis gignere potuerit. Testes sunt praecedentis rei patres sancti, et eorum quos aecclesiae reliquerunt approbati libri, quod alio tempore oriens, alio occidens, alio in eadem Britanniae insula Angli, alio Scoti Christiani scilicet antiquiores, pascha domini celebrabant. Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam aecclesiam et totam Latinam linguam offerre deo salutare sacrificium azimi panis uidemus, cum Graeca aecclesia, et maxima orientis pars ac barbarae, sed Christianae gentes sacrificare de fermentato dicantur. Cum hoc ita sit, nec antiqui nec moderni propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a caritate mutua desciuerunt, quia nichil quod fidem uel caritatem lederet, in his omnibus inuenerunt. Ad quid istud? Vt si propter uarios usus uestri, o fratres, animi uariati sunt, si propter diuersitatem consuetudinum diuersificati sunt, si propter alium et alium morem ab aecclesiarum institutoribus uobis traditum, a pacis uel unitatis caritate languerunt, tantorum patrum tam uenerandis exemplis in unum redeant, et more sanctorum qui conualuerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello a caritatis super omnem morbum formidando languore conualescant. Sed dicetis: Aliter usuum uarietas accipienda est in diuersis aecclesiis, aliter in eiusdem ordinis uiris. Si aecclesiarum multarum usus salua fide et caritate uariantur, mirum non est, sed si eiusdem propositi et professionis homines non eundem institutionum morem seruauerint mirum est. Est ne inquam hoc totum quod uos carissimi ab inuicem diuidit? Est hoc totum quod caritatem in uobis ledit? Est hoc totum quod filios pacis inter se pacificos esse non sinit? Si laicus homo cum his qui oderant pacem pacificus erat, monachus homo cum monacho homine nefando duello certabit? Filius lucis filios tenebrarum ne pacis bonum turbetur diligit, filius lucis filium lucis quod ad propositum non ad monachum refero, impugnabit? Si haec certe tota est animorum uestrorum indignatio, si haec tota caritatis lesio, facile curabitur, sed si abfuerit obstinatio. Attendite ergo ne lucem sensuum uestrorum propriae sententiae amor obnubilet, quia unitatem assequi non meretur quisquis non ipsam sed quod uult ipse tuetur. Vnde rogo ut absque studio partium et propriae sententiae defensandae, utrum haec iusta discidii causa sit discutiatis, et cum iniustam esse cognoueritis, discissos animos uniatis. Nam ecce sub eadem regula uterque uestrum militat, qua spirituali militia salutem aeternam se quisque uestrum posse consequi sperat. Quod si neuter uestrum spe sua frustratur, nescio quis locus discordiae, quis discidio, quis oblocutioni superesse iam possit. Dixistis enim mirum esse, si eiusdem propositi et professionis homines, non eundem institutionum seruauerint morem. Ad quod ego: Si eiusdem propositi et professionis homines, non eundem institutionum morem seruauerint, et tamen obseruationibus diuersis ad eandem salutem et aeternam uitam peruenerint, quid refert? Quid plane refert, quid obest, si uario tramite ad eandem regionem, si multiplici uia ad eandem uitam, si multiplici itinere ad eandem quae sursum est Ihrusalem peruenitur, quae est mater nostra? Si enim tu o Cluniacensis Cisterciensem, aut tu Cisterciensis Cluniacensem in assumpto proposito errare cognosceres, et iuxta scripturam per uiam quae uidetur hominibus recta ad interitum tendere prouideres, iusta fateor tibi esset causa fratrem corrigendi, reuocandi, aut si audire te nollet, obiurgandi et detestandi. Tunc certe si obloquereris, si contradiceres, si etiam odires, te iuste iudicare, te recte agere confiterer, maxime cum de talibus audiam magnum prophetam deo dicentem: Nonne qui oderunt te domine oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos inimici facti sunt michi. Gratularer insuper, te non surdum esse auditorem scripturae dicentis: Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne des somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. Et illius: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Tunc iustas plane odiorum tibi causas esse faterer, et ad debellandos hostes dei et eos qui secundum apostolum in ypochrisi faciunt mendacium, gressus tuos, et ego accinctus zeli gladio comes indiuiduus comitarer. At nunc cum sub eadem uariis sed sacris institutis utrumque uestrum de terris ad caelos tendere uideam, et per diuersas semitas ad idem brauium tendentes sic currere ut comprehendatis, non superest tibi, ut michi uidetur, causa aliqua indignandi, non odiendi, non obloquendi. Sed exigis adhuc ut quod dixi probem, et quomodo sub eadem regula uel eiusdem regulae professione, per diuersos tramites tuto monachus incedere possit ostendam. Ad quod michi perfacilis patet responsio, et auctoritas iuncta rationi non deest, posse et te Cluniacensem tuo usu, et te Cisterciensem tuo more, et feliciter per uiam mandatorum dei currere, et felicius ad finem cursui debitum peruenire. Et quia eam quae semper in talibus praemittenda est auctoritatem praemisi, praemittatur et in hac serie ipsa, nec ratio modico saltem interuallo disiungatur ab ipsa. Sed quid obiicis frater? Dico eiusdem regulae professos, eiusdem regulae mandata non similiter obseruare. Verum est inquam quod dicis, eiusdem regulae mandata in quisbusdam capitulis ab eiusdem regulae professis dissimiliter obseruari. Sed ne huiusmodi monachos propter ista reos existimes, ne hac de causa praeuaricationis arguere audeas, audi caelestem, immo regis caelorum auctoritatem: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Audi et apostolum: Omnia uestra in caritate fiant. Audi et patrem Augustinum: Habe caritatem, et fac quicquid uis. Audi et ipsum regulae scriptorem, immo ipsius regulae dictatorem spiritum sanctum: Sic inquit abbas omnia temperet atque disponat, ut animae saluentur, et quod faciunt fratres absque murmuratione faciant. Et quid clarius, quid apertius, quid lucidius? Nonne ipsa uerborum serenitas absque omni prorsus nubilo se esse ostendit, et clarissimam ueritatis lucem, remoto omnium nubium uelamine mortalibus manifestat? Ecce magister caelestis totum corpus tuum, o frater, simplicitate oculi, hoc est uniuersa opera tua, puritatis intentione, lucida esse docet; ecce post ipsum summus aecclesiae doctor omnia tua in caritate fieri praecipit; ecce maximus post apostolos aecclesiarum instructor, omnem tibi quae uolueris faciendi potestatem caritate manente concaedit; ecce ipse cui inniteris Benedictus pater, abbatem sic omnia temperare iubet, ut animae saluentur, et murmur absit, et saluti sub eadem regula diuersa sequentium metuis? Nonne cernis tutissimos ab omni periculo, quorum etiam quod maius est praecaepta a qualibet uarietatis mobilitate uel culpa, intentio saluandi animas iuxta ipsam regulam excusat? Sed iam ut et ipsa ratio auctoritatibus praemissis in omnibus famulari intelligatur, ei que indiuisibiliter coherere, subiungantur aliqua de instanti quaestione capitula, in quibus simplici oculo, sincera caritate, saluandarum animarum intentione, quaedam mutata monstrentur. Nam his demonstratis, nichil ut arbitror quantum ad praesens negotium pertinet tibi quaerendum relinquam. [I]. Simplici namque oculo tu uteris, qui non nisi post annum nouitio aditum claustri aperis, quia iuxta apostolum et regulae uerba, spiritum nouiter uenientis utrum ex deo sit per totius anni spacium perscrutaris. [II]. Simplici oculo et tu uteris, qui aduenientem infra eiusdem anni metam suscipis, quia eum per tantum temporis dilatum, ad pristinas feces, et ad prioris uitae detestanda mala redire formidas. [III]. Simplici oculo tu uteris, qui duabus tunicis et duabus cucullis uel eiusdem generis paucis additis uestibus contentus es, quia etsi non praecaeptum, consilium tamen uel aestimationem scriptoris regulae sequi, quam alterius generis uestes addere uel assumere maluisti. [IIII]. Simplici oculo et tu uteris, qui usum mediocrium pelliciarum admisisti, quia debilibus, quia infirmis, quia delicatis, quia omnibus quantum ad frigidiores terrarum partes pertinet, ne murmurarent, ne languerent, ne rationabili necessitate subtracta, etiam aliqui a proposito recederent prouidisti. [V]. Simplici oculo tu uteris, qui non nisi tertio fugitiuos reuertentes recipis, quia et ipsa regulae uerba conseruare, et a frequenti fuga stultos uel instabiles monachos studes, negato demum reuersionis aditu deterrere. [VI]. Simplici oculo et tu uteris, qui plus quam tertio monachum redeuntem recipis, quia times ne uenia denegata, expositus hostibus pereat, et ouem uagabundam lupus, qui etiam clausas rapere ac dispergere solet, interimat. [VII]. Simplici oculo tu uteris, qui absque excaeptione aliqua regularia ieiunia tam aestatis quam hyemis obseruas, quia et prout ea tradita sunt uis conseruare, et prolixioris abstinentiae cumulatiorem fructum recipere. Sed quod puro caritatis animo loquor, octo diebus natalis domini, epiphania, purificatione, qui uere per omnia dies dominici sunt, ieiunia a quibuslibet obseruari non satis approbo. [VIII]. Simplici oculo et tu uteris, qui et hos dies quos praedixi, et omnem authenticam duodecim lectionum sollempnitatem ab hac regularium ieiuniorum consuetudine excipis, quia ipsum dominum, quia apostolos, quia quosdam alios sanctorum, etiam sic honorare conaris, et omnium pene religiosorum sic ieiunantium morem imitari proponis. [IX]. Simplici oculo tu uteris, qui opus manuum secundum regulae praecaeptum obseruas, quia et regulae obaedire, et ociositatem inimicam animae secundum eiusdem regulae dicta, talibus exercitiis, tam sacris non solum monachicis, sed et apostolicis institutionibus uis cauere, et in quantum facultas datur, iuxta patres antiquos et uitae necessaria prouidere. [X]. Simplici oculo et tu uteris, qui hoc opus manuum ex parte postposuisti, quia non in siluis nec in desertis, sed in medio urbium et castrorum constitutus, et undique populis circumseptus, nec totiens, et totiens ire ac redire horum causa operum per promiscuam utriusque sexus multitudinem absque aliquo uel plurimo periculo potes, nec insuper oportuna loca ubi talibus exerceri operibus possis, plerumque possides. Sed ne inimica religiosis ociositas te uacante locum tibi nocendi inueniat, aut ubi et quando potes manibus operaris, aut ubi non potes opus hoc manuum operibus diuinis per uices uariando compensas, sic que ne domum pectoris tui uacantem nequam spiritus sibi uendicet, quibus potes sacris studiis totum uitae tuae tempus occupas. [XI]. Simplici oculo tu uteris, qui in omnibus aduenientibus uel discedentibus hospitibus, inclinato capite uel prostrato omni corpore in terram Christum adoras, eis que uniuersis pedes abluis, quia praecipuum hospitalitatis bonum secundum aeuangelii et regulae decreta summo excolere studio ut decet satagis, et tam sanctae humanitatis exhibitione condignam mercedem tibi uendicare contendis. [XII]. Simplici oculo et tu uteris, qui non ante omnes hospites prosterneris, qui non omnibus pedes abluis, quia impossibile omnino tibi esset ante tantam hospitum multitudinem assidue aduenientem semper in terram prosterni, omnibus pedes abluere, in tantum ut si ad ista continue uacare uelles, cunctis aliis ordinis tui exercitiis omissis, nec istud solum explere ualeres. Et quia quod impossibile tibi esse perspicis omittis, quod hospitum suscaeptioni necessarium est pro uiribus exhibes, eos que quo potes honore prosequeris, a iam dictis quae explere non uales simplicitate oculi excusaris. [XIII]. Simplici oculo tu uteris, qui mensam abbatis cum hospitibus et peregrinis semper esse uis, quia et regulae obaedire, et hospitibus tibi humanius deseruire uideris. [XIIII]. Simplici oculo et tu uteris, qui mensam abbatis non semper cum hospitibus, sed semper cum fratribus esse decernis, quia multorum abbatum ut mitius loquar profusioni qui hospitum occasione sibi propitii, suis impii esse solebant, eum ad mensam communem reuocando mederis. [XV]. Simplici oculo tu uteris, qui uelut Esdras legem, qui uelut Machabaei ruinas templi dei, sic tu monastici ordinis plurima detrimenta multas que in multis multorum monasteriorum morum que ruinas reparare laboras, et delicatis magis quam necessariis condescensionibus explosis, ad antiqui et primi feruoris morem, nostrorum temporum teporem reuocare contendis. [XVI]. Simplici oculo et tu uteris, qui ita et regulae et ordinis mandata moderaris, ut secundum eiusdem regulae uerba sit et quod fortes cupiant, et infirmi non refugiant, ut qui pane non potest lacte saltem ne uitam perdat alatur, et qui anhelis cursibus propositum brauium comprehendere non ualet, lento saltem pede ad illud pertingere doceatur, quia non minus patriae inhabitator dicitur, qui ad eam post annum, quam qui post mensem reuertitur. Quod tamen saluo itinerantium diuerso labore dico, quia iuxta apostolicam uocem: Vnusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Habes tu huius propositi tui Benedictum auctorem, cuius licet scripta ubi caritas iubet ipso teste minime sequi cogaris, sequi tamen quia tanto uiro congrua uisa sunt, deuotione laudabili delectaris. Habes et tu institutionum tuarum eundem Benedictum auctorem, qui ad finem caritatis uniuersa scripta sua redigi praecipit, et animarum saluti quoquomodo, isto uel illo ordine inseruire. Habes et Maurum praecipuum inter eius discipulos discipulum, qui ab eo missus ad Gallias, aliqua uel multa de eius regula eo quem supra scripsi oculo legitur immutasse. Habes et plurimos post ipsum monasteriorum patres, quos spiritu dei pro temporibus, pro locis, pro personis, ad moderanda sepe dictae regulae scripta actos esse, et uita praecellens, et innumera tam in uita quam post mortem a deo per ipsos facta miracula, luce clarius manifestant. Et quid ultra dicam? Simili ratione per reliqua omnia, quae uidentur, diuersa capitula currente, simplicem oculum, quem alius caritatem, alius saluandarum animarum intentionem nuncupat, ubique reperies, et hoc modo nichil diuersum, nichil dissonum, quia per caritatem fiunt omnia unum, in his quae uarie seruari uidentur inuenies. Istis adiicio, quod tamen omnibus patet, nichil pene talium in regula praecaeptum, sed cum conditionis additamento et abbatis temperamento prolatum. Quod etiam si imperatiue dictum fuisset nequaquam simplici oculo id est caritati aeuangelicae praeiudicare potuisset. Talia enim ut nosti de numero praecaeptorum mobilium sunt, et quando caritas imperat absque aliquo transgressionis timore mouenda sunt. Nec suspecta esse debet hoc respectu regulae professis regulae praeuaricatio, quia regula illa illius sancti patris, ex illa sublimi et generali caritatis regula pendet, ex qua et in qua iuxta ueritatis uerba uniuersa lex pendet et prophetae. Quod si uniuersa lex, tunc et illius regulae lex. Monachus ergo regulam patris Benedicti profitens, tunc eam uere seruat, quando in seruatis uel mutatis quibuslibet eius capitulis, caritatis legem ubique conseruat. Quid igitur? Si haec certe, o fratres, tota mutui erat causa discidii, nonne iam uobis prorsus exclusa uidetur? Nonne iam fraterna pace uniri debent corda monachorum, cum uaria illa propter quae discissa fuerant, simplex fecerit caritas unum? Nonne multa unum facit, quae sub uno monastici ordinis, uel unius regulae proposito, diuersa sed bona sequentes, ad unum summi boni uel sempiternae uitae debitum finem perducit? Fiat ergo pax, o Ihrusalem, in uirtute tua, ut sequatur et abundantia in turribus tuis. Sed ne forte inueniamur de illis esse, qui dicunt pax, pax, et non est pax, scrutemur si qua adhuc diuortii causa supersit, ne forte nobis dormientibus ac securis, repentinus de cauerna sua anguis exiliat, et aliquem ex nostris uel uestris incautius quiescentem mordeat. Fortassis enim uestes istae coloris diuersi incentiuum discordiae praestant, et multiformis uarietas uestium uarietatem quoque parit et mentium. Nam ut pene assidue cerno, et omnibus ipsis quoque negligenter intuentibus aduertere perfacile est, niger ut sic dicam monachus album fortuitu occurrentem obliquo sidere respicit, albus nigrum uix media oculi parte, etiam quando se ingerit contuetur. Vidi plurimos nec recordor quotiens de nigrorum numero, occurrentem quempiam album quasi monstrum ridentes, et uelut si Chimaera uel Centaurus, uel portentum aliquod peregrinum oculis ingereretur, uoce uel gestu corporis se stupere signantes. Vidi econuerso loquaces prius et multa passim occurrentia ad inuicem conferentes albos, nigro quolibet adueniente subito obmutuisse, et uelut ab hostibus hostium secreta rimantibus, silentii sibi remedio praecauisse. Intuitus sum utriusque generis hominum linguas tacentes, oculos, manus, pedes que loquentes, et quod uoce ne proderentur, indicare nolebant, gestuum suffragio clarius inclamasse. Vocem mutam, membra loquacia, et peruerso naturae ordine, lapidibus clamosos, homines hominibus taciturnos. Recordatus sum sepe talia uidens, illius Salomonici uerbi, quo de simili hominum genere fatetur: Annuit oculis, terit pede, digito loquitur, prauo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia concitat. Et o pessimi angeli et a deo proiecti prauum et pertinax consilium, qui nolens se solum aeternae paci periisse, socios sibi suae perditionis undecumque adquirit, et ut gloriosiore palma laetetur, cedros uel abietes paradysi dei cuius ipse olim colonus extitit, uiolento nequitiae suae impulsu subruere conatur. Dolet sibi periisse heresum palmam, qua priscis temporibus aecclesiam dei scindere consueuerat, et uidens se fidem nullo iam pacto ledere posse, spiritu dei eadem fide replente orbem terrarum, ad caritatis mutuae lesionem totum conatum conuertit. Nam quia ut infideles sint hominibus Christianis iam persuadere non potest, toto conamine ne se inuicem diligant elaborat. Iam Arrii, iam Sabellii, iam Nouati, iam Donati, iam Pelagii, iam antiquioris horum execrandi Manichaei secta periit, iam innumerabilium hereticorum nebulae lucem fidei obumbrantes, dei flante spiritu euanuerunt, et meram nobis diem omni remota caligine reliquerunt. Sed his succedens Africus turbo, omnia subito turbare contendit, et quia fidem praeualuisse cognoscit, lesione caritatis pristina dampna recompensare molitur. Sed ut deploratione omissa, ad ea quae coeperam stilum reducam, cur tibi, o albe monache, nigredo fratris tui non mentis sed uestis execranda uidetur? Cur tibi, o niger monache, albedo fratris tui non mentis sed uestis admiranda creditur? Nonne uterque uestrum de ouibus pastoris illius est, qui dicit: Oues meae uocem meam audient, et ego dominus agnosco eas, et sequuntur me, et ego uitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea? Et quis unquam pastor, non dicam deus, sed uel homo, de uelleribus ouium suarum discoloribus disputauit? Quis unquam causatus est? Quis unquam magis albas quam nigras, nigras quam albas, suas esse oues iudicauit? Quis unquam non utrum nigrae uel albae, sed utrum nigrae uel albae de eodem suo grege essent attendit? Et o malicia hominum et o innocentia pecudum. O constans in sua origine, creata in brutis animalibus substantia; o peruersa in rationali animante natura. Quis unquam albus aries nigrum dedignatus est? Quae unquam ouis nigra albam detestata est? Nonne communiter, nonne pacifice, nonne omnino tranquille, sine omni multiplicis coloris quaestione, absque omni inquietudine, caulas pastorales replent? Et quidem aliquando aries arietem cornibus impetit, ouis ouem crebris pulsibus tundit, sed hos uel has non uarietas coloris ad pugnam excitat, sed innata cunctis animalibus ac modo quolibet ira excita prouocat. At nunc ut uideo stolidior pecude homo, in honore positus non intelligit, et quod magis deflendum est, monachus homo a caritatis unitate uario uariatus colore sese disiungit. Noli, noli, oro te frater, si ouis Christi esse cupis, uario de uellere causari, quia nullum de ouili suo pastor ille proiicit, nisi quem non coloris uarietas, sed fidei uel caritatis lesio ab ouium suarum grege secernit. Non inquam secernit quempiam ab ouili suo propter colorem, qui de tam semotis regionibus, de tam diuersis religionibus, in uno Christianae fidei ouili Iudaeum congregauit pariter et gentilem. Hoc fortassis docuit et patientia illius sancti patriarchae Iacob, qui decies a Laban immutatam mercedem aequo animo tulit, et nichil differre inter album et nigrum uel uarium pecus, eodem boni pastoris animo et cura multicolorem gregem pascendo monstrauit. Et cum dicat apostolus: In Christo Ihesu neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium, sed noua creatura. Et alio loco: Vbi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scita, seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus, quis puerilis animus in tantum desipere potuit, ut uel uariarum uestium colorem, uel diuersum consuetudinum morem seruata noua creatura in Christo aliquid quantum ad salutem differe putaret? Quod si quantum ad salutem nil refert, cur uarius uestium color monachos separat? Cur scisma generat? Cur animos diuidit? Cur caritatem ledit? Non est, non est causa aliqua, non ratio ulla, non dico odiendi, non dico diuidendi, sed nec grunniendi in istis. Habes tu idoneum defensorem albedinis tuae, simplicem ut supra dixi oculum conscientiae tuae, quo ne longo temporis usu niger inductus, putaret non nisi sub atro colore suo monachum esse posse, albam cucullam et tunicam induisti, et quia sub nigrorum habitu innumerabiles huius ordinis tepefactos a proposito cernebas, ad maiorem et nouum monasticae religionis feruorem, hoc hactenus inusitato uestium candore excitare arte laudabili uoluisti. Habes et tu non dissimiliter probabilem auctorem nigredinis tuae longissimum et a patribus traditum consuetudinis morem, quo tutior tibi uideris sequendo uetera, quam adinueniendo noua. Habes uterque utriusque coloris tui inexpugnabilem propugnatricem ipsius communis regulae uocem, quae praecipit ut de uestium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed illius coloris aut qualitatis uestibus utantur, quae in prouincia qua habitant uel facilius inueniri uel leuius comparari potuerint. Tutatur ergo albedinem tuam ratio supradicta, uel fortasse maior quam nondum noui aliqua. Tuetur et nigredinem tuam paterna auctoritas, quae omni rationi aequipollet, et quam inferiorem iudicari ab aliquo sanum sapiente non decet. Et cuius patris exemplum ad hoc asserendum afferre potero? Et quem maiorem magno Martino reperire ualebo? Ille inquam ille magnus Martinus monachus et episcopus, nigrarum colorem uestium suis uestibus dedicauit. De qua re sic in eius uita legitur: Quem cum nigro ac pendulo pallio circumtectum contigua de latere iumenta uidissent, paululum in partem alteram pauefacta cesserunt. Quod uero monachus fuerit, monasterium quod non longe ab oppido Pictauensi, monasterium quod Mediolani, monasterium quod sibi Turonis construxit, testantur. Ecce monachus Martinus, ecce nigris uestibus contectus Martinus. Sed quid et de his Hieronymus in epistola ad Nepotianum missa scribit? Vestes ait pullas aeque ut candidas deuita. Monens eum scilicet, ut fastum uel iactantiam caueret, non solum in candidis uestibus, quibus tunc magis saeculares utebantur, sed etiam in pullis, quibus illius temporis religionis professores uti consueuerant. De his admirandus ille Nolanus episcopus Paulinus, iam dicti Martini, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, contemporaneus ac familiaris, multis que sepe ab ipsis, sed et a magno papa Gregorio laudibus praedicatus, iter cuiusdam nobilissimae, sed ad religionis monasticae propositum nuper conuersae feminae describens, sic in epistola Sulpicio Seuero directa loquitur: Vidimus gloriam domini in illo matris et filiorum itinere. In eo quidem, sed longe dispari cultu. Macro illam et uiliore asellis burico sedentem, tota huius saeculi pompa, qua honorati et opulenti poterant circumflui senatores prosequebantur, carrucis nutantibus, faleratis equis, auratis pilentis, et carpentis pluribus gemente Appia atque fulgente. Sed splendoribus uanitatis praelucebat Christianae humilitatis gratia. Admirabantur diuites pauperem sanctam, at illos nostra pauperies ridebat. Vidimus dignam deo huius mundi confusionem purpuream, sericam, auratam que supellectilem, pannis ueteribus et nigris seruientem. Benediximus dominum, qui humiles excelsos facit, esurientes implet bonis, et diuites dimittit inanes. Ecce non solum uiri antiquae religionis, sed etiam mulieres sanctitatis propositum assumentes, uestibus nigris usae scribuntur. Nam ut quod sentio fatear, uisum est ut michi uidetur magnis patribus illis nigrum hunc de quo agitur colorem magis humilitati, magis paenitentiae, magis luctui conuenire. Quibus studiis quia totam monachi uitam maxime inuigilare oportet, decreuerunt, ut color moribus, uestes uirtutibus, qua possent cognatione iungerentur. Vestes enim candidas magis gloriam quam abiectionem, magis gaudium quam merorem antiquitus designasse, magistris etiam aecclesiae, ut omnibus notum est, sic interpretantibus, et angelus resurgentis, et angeli ascendentis domini praecones indicarunt, ipse que saluator in illa transformationis suae gloria uestibus niueis praeclarus apparens, ostendit. Inde bonus et doctus uir Sidonius Aruernus episcopus, quorumdam uicia mordaci reprehensione irridens, inter alia quibus in eos inuehitur: Procedunt inquit albati ad exequias, pullati ad nuptias, ostendens eos in tantum moribus et actu confusos, ut apparatum funereum nuptiali nuptialem funereo, peruerso ordine permutarent. Nam qui morem communem temporis illius seruabant, non albati ad exequias, pullati ad nuptias, sed albati ad nuptias, pullati ad exequias procedebant, ut albati nuptiali gaudio, pullati luctui funereo concordarent. Vidi nuper ipse in Hyspaniis constitutus, et admiratus sum, antiquum hunc morem ab Hyspaniis adhuc omnibus obseruari. Mortua quippe uxore maritus, mortuo marito coniunx, mortuis filiis patres, mortuis patribus filii, defunctis quibuslibet cognatis cognati, extinctis quolibet casu amicis amici, statim arma deponunt, sericas uestes, peregrinarum pellium tegmina abiiciunt, totum que penitus multicolorem ac preciosum habitum abdicantes, nigris tantum uilibus que indumentis se contegunt. Sic crinibus propriis, sic iumentorum suorum caudis decurtatis, se que et ipsa atro prorsus colore denigrant. Talibus luctus doloris ue insignibus subtractos carissimos deflent, et integri ad minus spacium anni, in tali merore publica lege consummant. Hac tanta auctoritate uel ratione tibi colori que tuo, niger monache, satisfacio, nec tamen ideo albi albedinem condempno. Laudaris tu, quia patrum tuorum sanctum non uis excedere morem, laudatur et ille quia uestium insolito candore, sui magis ac magis animi in sancto proposito excitat etiam hoc modo feruorem. Distinguit se quodammodo tali colore, non a communi, quod nefas esset, caritate, sed a multorum huius ordinis nota omnibus tepiditate. Cum sis igitur sub uno pastore Ihesu Christo, cum habites in uno ouili aecclesiae, cum ex una uiuas aeternorum fide et spe, tam tu albe, quam tu niger monache, quid de uariis uelleribus, ut parum austerius loquar, stultissimae oues causamini? Quid tam nulla immo tam stulta de causa contra uos ad inuicem mouemini? Cur tam puerili occasione primam illam stolam caritatis scinditis? Cur ipsa habitacula separatis? Cur uos ipsos non iam ouino sed lupino dente mordetis? Cur detrahitis? Cur laceratis? Videte, cauete, ne hoc nomen innocentiae quo oues nuncupamini, non de illis uos faciat, quas positurus est summus pastor a dexteris, et de quibus ipse ait: Oues meae uocem meam audiunt, et ego dominus agnosco eas, et sequuntur me, et ego uitam aeternam do eis, et non peribit in aeternum. Sed quod absit inter illas uos constituat, de quibus legitur et cantatur: Sicut oues in inferno positi sunt, mors depascet eos. Cernitis adhuc stultam esse causam, de colore disputare? Dampnabilem, fratrem pro colore odire? Pessimam, fratri pro colore detrahere? Si tota haec mutui causa erat discidii, si sola tanti materia diuortii, si inquam scismatis monastici haec sola et tota erat occasio, nonne hac tam multis rationibus explosa, cordium uestrorum iam uetus scissura unietur? Nonne lesa caritas curabitur? Nonne ad pacis filios aeuangelica pax reuertetur? Satisfacite igitur paci, filii pacis, et cum ea perpetuum foedus inite, ne forte si aliter fiat, proferatur quandoque etiam contra uos dirissima illa prophetae sententia: Non est pax dicit deus meus impiis. Et iam deo gratias aestimo me quorumdam nostri ordinis uirorum, antiquas odiorum causas et latebras penetrasse, nec iam ad quaerendum etiam sollicito cogitatui aliquid superesse. Quod si res ita se habet, neque tu albe nigrum, neque tu niger monache album, si praescripta seruare uolueris infestabis, neque aduersus fratrem pro diuerso consuetudinum more, uel pro uario tam sepe nominato colore, a statu altissimae caritatis moueberis. Sed quid dixi? Quomodo mente excessi? Vbi intellectus animi? Vnde acies obscurata uidendi? Putabam me omnem scandalorum materiam inuenisse; arbitrabar me omnes odiorum latebras detexisse. Suspicabar ut dixi solam diuersitatem consuetudinum, solam uarietatem colorum, qualitatem aut quantitatem uestium, aut escarum, caritatem inter monachos uulnerasse, et tanti mali istam tantummodo causam existere. Cernebam festucam in oculo fratris, sed trabem permaximam, et quercum praeualidam in meo uel ipsius oculo uidere non poteram. At nunc clarificato oculo, serenata die, et sole meridiano iam nil latere permittente, uideo, uideo inquam quod liceat michi dicere pace omnium, unde tamen certus sum, quod licebit michi omnium pace bonorum. Nam qui indignabitur de se ut ait Hieronymus, dictum fatebitur. Non refugit manum medentis pars sospes corporis, sed quae se palpantis digitis tremens subducit, pestem sine dubio intrinsecus latere ostendit. Quid est ergo quod exciderat? Dic, dic inquam tu, ut mei propositi prius hominem alloquar, dic o niger monache, da gloriam deo, et quod in imis cordis tui contra fratrem adhuc latet, denuda. Quis inquis pati potest nouos homines ueteribus anteferri, eorum studia, nostrorum actibus praeponi, nostros uiliores, illos cariores uideri? Quis aequo oculo aspicere potest, mundum ex plurima sui parte a nostro ueteri ordine auerti, ad ipsorum nouum propositum conuerti, relinqui tritas a saeculis uias, concursus fieri ad ignotas hactenus semitas? Quis patiatur nouos ueteribus, iuniores senioribus, albos nigris monachis anteferri? Hoc tu inquam niger dicis. Sed tu albe quid proponis? Felices nos, inquis, quos longe probabilior institutio commendat, quod beatiores aliis monachis mundus praedicat, quorum opinio aliorum existimationem, quorum dies aliorum lucernam, quorum sol aliorum sydus obscurat. Nos religionis perditae restauratores, nos emortui ordinis resuscitatores, nos languentium, tepentium, sordentium monachorum iustissimi condempnatores. Nos moribus, nos actibus, nos usibus, nos uestibus a ceteris diuisi, et ueterum teporem ostentui fecimus, et nouum nostrorum feruorem praecellere approbamus. Ecce, ecce, uera illa occultior, sed longe aliis caritati infestior causa, quae mentium uestrarum unitatem scindebat, quae ipsas domos ab inuicem secernebat, quae ad uerba detractoria uel maledica linguas uestras persepe iuxta prophetam ut gladium acuebat. Sed retundatur laetalis gladius gladio uerbi diuini, et ne leui inanis gloriae uento tantis sudoribus fruges collectae dispergantur, si sapientes estis satagite Et o infelix nimium que deflenda iactura, si longissimi aeui tui mundissimam continentiam, si inuincibilem obaedientiam, si ieiunia infracta, si perpetuas uigilias, si tam graue iugum disciplinae, si tot palmas patientiae, si ut breuiter multa concludam tantos tam que innumeros non iam terrenae sed caelestis uitae labores, per tanta tempora ad stipendium aeternitatis, a te per dei gratiam congregatos, unus nequam serpentis sibilus disperserit, et te solo flatu euacuans, inanem in conspectu summi iudicis draco ueternus effecerit. Et ubi est quod saluator hoc morbo adhuc laborantibus discipulis ait: Videbam Sathanan quasi fulgor de caelo cadentem? Vbi est quod facta huic simili contentione inter eos, quis eorum uideretur esse maior, alibi dicit: Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est, sicut ministrator? Vbi latet absconditum ab oculis memoriae, quod excelsus ille et magnus cuius iuxta psalmum magnitudinis non est finis, et qui iuxta apostolum est super omnia deus benedictus in saecula, seruis suis non se praeferens uel conferens, sed submittens, sequitur et dicit: Ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat? Corripitur apostolus ne se praeferat apostolo, et non corripietur monachus, ne se praeferat monacho? Subponitur a Christo magistro, minori discipulo maior, inferiori superior, et super Cisterciensem ego Cluniacensis eleuari conabor? Submittit se suis discipulis ipse Christus, et super fratrem longe forsitan meliorem tumentem superbia leuabit ceruicem Christianus et monachus? Deiicit se maiestas, et iactat se infirmitas? Humiliat se celsitudo, et extollitur putredo? Seruit deus et imperare nititur limus. Et quomodo cecidisti frater de gradu regulae tuae, quo te conscendisse gloriaberis, ut monachus omnibus se inferiorem et uiliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed et intimo cordis credat affectu? Et quid ultra laboro? Non est necesse religiosis, sapientibus, litteratis, acrius instare, nec ut uulgo dicitur Mineruam docere, uel ligna ad siluam, uel aquam ad flumina siue mare deferre. Intelligit, agnoscit utriusque uestrum sapientia, sicut sine fide, sic et sine caritate impossibile deo placere, nec aliquem humilitate abiecta, posse eandem caritatem nisu quolibet retinere Vnde enim humilitas recedit, ibi necessario superbia succedit. Vbi superbia succedit, ibi statim et inuidia accedit. Vbi inuidia oritur, confestim caritas moritur. Nam neque eum cui inuidet inuidus, potest diligere, nec in non diligente caritas aliquomodo permanere. Propter ista, unde abest caritas, abest humilitas, et unde abest humilitas, abest et caritas. Hoc docet clare et apostolus, cum dicit: Caritas non aemulatur, non agit perperam, non est ambitiosa. Et quia nec etiam alienarum rerum cupida, subdit, non quaerit quae sua sunt. Inflationem ergo omnem, ambitionem omnem, cupiditatem omnem, auaritiam omnem excludit caritas, immo per caritatem iuxta sequentia apostoli expellitur tota simul iniquitas. Iam si hanc caritatem quam legem Christi idem apostolus uocat, uis frater Cluniacensis, frater Cisterciensis, integram conseruare, si per ipsam maximos tibi thesauros in caelo recondere, si reconditos conseruare, da totam quam potueris operam, et causas non dico eam fugantes, non dico eam perimentes, sed uel parum eam ledentes a te abige, si expulsae redire uoluerint, firmi pectoris redeuntibus ostium claude, et cohabitatricem sempiternam totis sanctae animae tuae amplexibus retine. Subleuabit te caritas ipsa firmiter retenta ad regna caelorum quae nimia ac dulci ui sua inclinauit usque ad terras regem caelorum. Fidelis inde testis est apostolus dicens quod propter nimiam caritatem filium suum miserit deus in similitudinem carnis peccati. Gaudebis perenniter coram deo caritate, et gaudium tuum sicut ipse promisit nemo tollet a te, quando erit deus omnia in omnibus. Quando satiaberis a longinqua esurie tua, cum manifesta fuerit gloria eius. Quando cum apparueris similis ei eris, et per hanc caritatem ei sempiterne unitus, uidebis eum sicuti est. Iam tandem ad uos mi carissime, cui praesens epistola mittitur, stilus recurrat, ut a quo sumpsit initium, in ipso suam fortassis importunam prolixitatem finiat. Causa michi scribendi ut superius professus sum, teste conscientia, sola uere caritas fuit, ut quantum ad utrumque nostrum attinet, flatu collocutionis eam recalescere, et in mutui affectus solitas uel maiores flammas erumpere cogerem. Restat ut uos quem lacteam fortem que columpnam cui innititur, monastici ordinis aedificio summa prouidentia praeparauit, et uelut rutilum sydus exemplo uerbo que non solum monachis, sed et toti Latinae aecclesiae nostro tempore insigniter lucem donauit. Restat inquam ut totam quam potueritis huic diuino operi detis operam, et unius nominis et ordinis maximas congregationes nequaquam ultra dissidere patiamini. Studui ego semper, ut sanctos illos congregationis uestrae monachos nostris fratribus commendarem, et ipsos illis perfectae unione caritatis si fieri posset etiam inuiscerarem. Hoc publice, hoc priuatim, hoc in magnis nostrorum conuentibus facere non neglexi, et ut rubiginem illam liuoris et zeli contrarii quae interiora uiscerum latenter rodere solet eraderem modis quibus potui laboraui. Instate et uos pro magna illa gratia a deo uobis collata agro communi, ut sicut nullus post uos nostris diebus plura utilia in illo plantasse probatur, ita laudabili studio et industria, omne satis utilibus contrarium auellatur. Expellite sublimi illo et ex spiritu dei flammante aeloquio ab aeorum cordibus, ut mitius loquar, puerilem illam aemulationem, a lingua susurrationem, et loco istorum uelint nolint fraternam ingerite dilectionem Non segreget ultra greges uestros a nostris gregibus usuum diuersitas, colorum uarietas, sed a summa unitate deriuata, corrupta reparans, discissa redintegrans, diuisa unificans uniuersa uniat caritas. Sic plane, sic decet, ut quibus est unus dominus, una fides, unum baptisma, quos continet una aecclesia, quos manet una perennis et beata uita, eis quoque iuxta scripturam, sit cor unum et anima una. Misi gemmeo amico salis gemmam, cuius corporalem usum uobis utilem olim audiui, et cuius spiritualem intellectum supra scriptis necessarium esse putaui. Nam quamlibet multos et preciosos apparatus uirtutum suarum aeterni regis mensae, sui sine fraterni amoris sale intulerint, ut insulsi reiicientur, si hoc sale eos condierint, epulae iam placentes cum offerentibus admittentur. Nam qui in lege sua nullum sacrificium sine sale suscipit, nullius munus uirtutis sine tali condimento sibi placere ostendit. Misi et nouam translationem nostram contra pessimam nequam Mahumet heresim disputantem, quae dum nuper in Hyspaniis morarer meo studio de lingua Arabica uersa est in Latinam. Feci autem eam transferri a perito utriusque linguae uiro magistro Petro Toletano. Sed quia lingua Latina non adeo ei familiaris uel nota erat ut Arabica, dedi ei coadiutorem doctum uirum dilectum filium et fratrem Petrum notarium nostrum reuerentiae uestrae ut aestimo bene cognitum. Qui uerba Latina impolite uel confuse plerumque ab eo prolata poliens et ordinans, epistolam immo libellum multis ut credo propter ignotarum rerum notitiam perutilem futurum perfecit Fuit autem in transferendo haec mea intentio ut morem illum patrum sequerer, quo nullam unquam suorum temporum uel leuissimam ut sic dicam heresim silendo preterirent, quin ei totis fidei uiribus resisterent et scriptis ac disputationibus esse detestandam ac dampnabilem demonstrarent. Hoc ego de hoc praecipuo errore errorum, de hac fece uniuersarum heresum, in quam omnium diabolicarum sectarum quae ab ipso saluatoris aduentu ortae sunt reliquiae confluxerunt, facere uolui, ut sicut laetali eius peste dimidius pene orbis infectus agnoscitur, ita quam sit execrandus et conculcandus, detecta eius stultitia et turpitudine a nescientibus agnoscatur Agnoscetis ipse legendo et sicut arbitror, ut dignum est deflebitis, per tam nefarias et abiectissimas sordes tantam humani generis partem decaeptam, et a conditore suo per spurcissimi hominis sectam, etiam post redemptoris gratiam tam leuiter auersam. Nec ignoro equidem, quoniam scriptura ista quae perditis illis in propria lingua prodesse non potuit, in Latinam uersa minus proderit. Sed proderit fortassis aliquibus Latinis, quos et de ignotis instruet, et quam dampnabilis sit heresis, quae ad aures eorum peruenerat, impugnando et expugnando ostendet. Et ut nichil dampnabilis sectae nostros lateret, totam illam illorum legem, quam in propria lingua Alkoran uel Alkyren uocant, ex integro et per ordinem feci transferri. Interpretatur autem Alkoran uel Alkyren si e uerbo uerbi expressa translatio fiat collectaneus praecaeptorum, quae sibi per partes de caelo missa, nequam ille confinxit. Feci insuper et quasdam eius fabulas cum quodam Abdia Iudaeo et aliis Iudaeis habitas transferri, quae inauditis deliramentis et uelut somniorum phantasiis super uniuersa ipsius scripta nefandam sectam etiam pecoribus ostentui faciunt. Sed quia res diffusa est, et propter linguae barbariem ex magna sui parte ad intelligendum difficilis, breuiter dico quis iste fuerit, et quid docuerit. Putant enim quidam hunc Nicholaum illum unum ex septem primis diaconibus fuisse, et Nicholaitarum ab eo dictorum sectam, quae etiam in apochalipsi nominatur, hanc modernorum Sarracenorum legem existere. Somniant et alii alios, et sicut lectionis incuriosi et rerum gestarum ignari, sicut et in aliis casibus, falsa quaelibet opinantur. Fuit autem iste tempore imperatoris Heraclii, paulo post tempora magni et primi Gregorii Romani pontificis, ante annos ferme quingentos quinquaginta, Araba natione, uilis genere, antiquae ydolatriae cultor, ineruditus, nullarum pene litterarum, strenuus in saecularibus, et calliditate multa, de ignobili et egeno in diuitem et famosum prouectus. Hic paulatim crescendo et contiguos quosque et maxime sanguinis proximos insidiis, rapinis, incursionibus frequenter infestando, quos poterat furtim, quos poterat publice occidendo, terrorem sui auxit, et sepe in congressionibus factus superior, ad regnum suae gentis aspirare coepit. Cum que uniuersis pari modo resistentibus, et eius ignobilitatem contempnentibus, uideret se hac uia non posse consequi quod sperabat, quia ui gladii non potuit, religionis uelamine et diuini prophetae nomine rex fieri attemptauit. Et quia inter barbaros barbarus, inter ydolatras et ipse ydolatra habitabat, et inter illos quos utpote prae cunctis gentibus, tam diuinae quam humanae legis exsortes et ignaros, faciles ad seducendum esse nouerat, concaeptae iniquitati dare operam coepit. Et quia prophetas dei magnos fuisse homines audierat, prophetam se eius esse, praedicare iam omnibus coepit. Interim iudicio illius, qui terribilis in consiliis dicitur super filios hominum, et qui miseretur cui uult, et quem uult indurat, dedit Sathan successum errori, et Sergium monachum heretici Nestorii sectatorem, expulsum ab aecclesia ad partes illas Arabiae transmisit, et monachum hereticum pseudo prophetae coniunxit. Ita Sergius coniunctus Mahumet, quod ei deerat suppleuit, et scripturas sacras tam ueteris testamenti quam noui, secundum magistri sui Nestorii intellectum, qui saluatorem nostrum deum esse negabat, partim prout sibi uisum est exposuit, et eum ab ydolatria auertens, Christianum Nestorianum effecit. Et ut tota iniquitatis plenitudo in Mahumet conflueret, et nichil ei ad perditionem sui uel aliorum deesset, adiuncti sunt Iudaei heretico, et ne uerus Christianus fieret dolose praecauentes, homini nouis rebus inhianti non scripturarum sanctarum ueritatem, sed fabulas suas quibus nunc usque abundant, Mahumet Iudaei insibilant. Sic ab optimis doctoribus Iudaeis et hereticis Mahumet institutus, Alkoran suum condidit, et tam ex fabulis Iudaicis, quam ex hereticorum naeniis confectam nefariam scripturam barbaro illo suo modo contexuit. Quod paulatim per Thomos a Gabriele, cuius iam nomen ex sacra scriptura cognouerat, sibi allatum mentitus, gentem deum ignorantem laetali haustu infecit, et more talium oram calicis melle liniens, subsequente mortifero ueneno, animas et corpora gentis miserae proh dolor interemit. Sic plane impius ille fecit, quando et legem Iudaicam et Christianam collaudans, nec tamen esse tenendam confirmans probando reprobus reprobauit. Inde est quod Moysem optimum prophetam fuisse, Christum dominum maiorem omnibus extitisse confirmat, natum de uirgine praedicat, nuntium dei, uerbum dei, spiritum dei fatetur, nec nuntium, uerbum, et spiritum ut nos aut intelligit aut confitetur. Filium dei dici aut credi prorsus deridet. Et de humanae generationis similitudine uaccinus homo filii dei aeternam natiuitatem metiens, uel gignere uel generari deum potuisse, quanto potest nisu denegat et subsannat. Resurrectionem carnis sepe replicando astruit, iudicium commune in fine saeculi non a Christo sed a deo exercendum esse non negat. Illi tamen iudicio Christum ut omnium dominum, ac se ipsum ad gentis suae praesidium affuturum uaesanit. Inferni tormenta qualia sibi libuit, et qualia adinuenire magnum pseudo prophetam decuit describit. Paradysum non societatis angelicae, nec uisionis diuinae, nec summi illius boni quod nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, sed uere talem qualem caro et sanguis, immo fex carnis et sanguinis concupiscebat, qualem que sibi parari optabat, depinxit. Ibi carnium et omnigenorum fructuum esum, ibi lactis et mellis riuulos, et aquarum splendentium, ibi pulcherrimarum mulierum et uirginum amplexus et luxus, in quibus tota eius paradysus finitur, sectatoribus suis promittit. Inter ista omnium pene antiquarum heresum feces quas diabolo imbuente sorbuerat reuomens, cum Sabellio trinitatem abnegat, cum suo Nestorio Christi deitatem abiicit, cum Manichaeo mortem domini diffitetur, licet regressum eius non neget ad caelos. His et similibus non adquisitionis, sed perditionis populum imbuens, a deo plenissime auertit, et ne aeuangelicus sermo ultra in eis posset habere locum, uelut omnia quae sunt aeuangelii et Christi scientibus, cordium eorum aditum ferreo impietatis obice opturauit. Circumcisionem insuper uelut ab Ismaele gentis illius patre sumptam, tenendam esse decreuit, et super haec omnia quo magis sibi allicere carnales mentes hominum posset, gulae ac libidini fraena laxauit, et ipse decem et octo simul uxores habens, atque multorum aliorum uelut ex responso diuino coniuges adulterans, maiorem sibi uelut exemplo prophetico numerum perditorum adiunxit. Et ne ex toto inhonestus proderetur, studium elemosinarum, et quaedam opera misericordiae commendat, orationes collaudat, et sic undique monstruosus, ut ille ait, humano capiti equinam ceruicem, et plumas auium copulat. Qui quoniam suadente iam dicto monacho, ac praefatis Iudaeis, ydolatriam et reliquit et relinquendam quibus potuit persuasit, atque unum deum, deorum multiplicitate relicta colendum esse praedicauit, hominibus agrestibus et imperitis inaudita dicere uisus est, et quia rationi eorum haec praedicatio concordabat, propheta dei primo ab eis creditur, dehinc processu temporis et erroris, in regem ab eis quod concupierat sublimatus est. Sic bona malis permiscens, uera falsis confundens, erroris semina saeuit, et suo partim tempore, partim et maxime post suum tempus, segetem nefariam igne aeterno concremandam produxit. Nam statim Romano languescente, immo pene deficiente imperio, permittente eo, per quem reges regnant, Arabum uel Sarracenorum hac peste infectorum surrexit principatus, atque ui armata maximas Asiae partes cum tota Africa ac parte Hyspaniae paulatim occupans, in subiectos sicut imperium sic et errorem transfudit. Hos licet hereticos nominem quia aliqua nobis cum credunt, in pluribus a nobis dissentiunt, fortassis rectius paganos aut ethnicos, quod plus est nominarem, quia quamuis de domino uera aliqua dicant, plura tamen falsa praedicant, nec baptismati, sacrificio, paenitentiae, uel alicui Christiano sacramento, quod nunquam ullus preter hos hereticus fecit communicant. Quam breuius potui, uitam hominis summam que nefandae legis notaui. Hoc ea de causa feci, ut et rem uobis notam facerem, et ad scribendum contra tam perniciosum errorem animarem. Nam licet ut supra dixi hoc perditis illis ut aestimo prodesse non possit, responsionem tamen condignam, sicut contra alias, ita et contra hanc heresim Christianum armarium habere deceret. Quae si superflua quilibet causatus fuerit, quoniam quibus resistere debeant talibus armis muniti non adsunt, nouerit in re publica magni regis quaedam fieri ad tutelam, quaedam fieri ad decorem, quaedam etiam ad utrumque. Nam ad tutelam facta sunt a Salomone pacifico arma, licet tempore suo minus necessaria, praeparati sunt a Dauid sumptus, parata et ornamenta, templi diuini constructioni et ornatui deputata. Sed nec illa eius tempore alicui usui profecerunt, sed in usus diuinos post eius tempora transierunt. Manserunt itaque ista aliquanto tempore ociosa, sed incumbente necessitate apparuerunt quae diu uacauerant fructuosa. Nec tamen ut michi uidetur, opus istud etiam hoc tempore ociosum uocare debeo, quoniam iuxta apostolum: Vestrum est et omnium doctorum uirorum omnem scientiam extollentem se aduersus altitudinem dei, omni studio, uerbo, et scripto impugnare, destruere, conculcare. Quod si hinc errantes conuerti non possint, saltem infirmis aecclesiae, qui scandalizari uel occulte moueri leuibus etiam ex causis solent, consulere et prouidere doctus uel doctor si zelum habet iustitiae non debet negligere. Propono inde uobis patres omnes, et praecipue patrem Augustinum, qui licet Iulianum Pelagianum, licet Faustum Manichaeum, et uerbis et labore suo ad fidem rectam conuertere nequiuerit, non tamen de eorum errore magna condere contra eos uolumina omisit. Sic de reliquis sui temporis, et non sui temporis hereticis, sic de Iudaeis, sic de paganis faciens, non solum contra eos sui temporis homines armauit, sed etiam ad nos et ad posteros omnes maximae aedificationis et instructionis charisma transmisit. Si igitur reuerentiae uestrae in his laborandi deo aspirante uoluntas affuerit, nam facultas per eius gratiam deesse non poterit, rescribite et mittemus librum quem nondum misimus, ut per os uestrum ipsius laude repletum, spiritui nequitiae spiritus benignus respondeat, et thesauros aecclesiae suae gazis uestrae sapientiae suppleat. Mittite si placet per praesentium latorem uel per alium epistolam illam uestram quibusdam Carnotensibus monachis ut michi uidetur missam, respondentem de regulae praecaeptis, et de diuersis monastici ordinis usibus, quam Cluniaci semel legi, sed nunquam postea ad relegendum habere potui. Misissem et ego nostram eruditae dilectioni uestrae, quam contra hereticorum Prouincialium quaedam capitula ante quatuor uel quinque annos scripsi, si ad manum hanc habuissem, ut hanc legeretis, et si quid supplendum esset, aliquo uestro tractatu uel epistola suppleretis. Sed a quodam fratre nostro nuper in Aruerniam delata et ante annum in alio uolumine contra ipsos hereticos a me in Prouinciam missa, mitti uobis non potuit. Mittetur autem postquam eam ex aliquo exemplari rescripsero. Super his omnibus quid uobis uideatur, rescribite. Et licet ego impedimentis pluribus praepeditus distulerim, uos si facultas est diu differre nolite. 18. AD PAPAM CELESTINVM Vniuersali pontifici et speciali Cluniacensis aecclesiae patri, domino papae Celestino, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, sincerum amorem et plenam obaedientiam. Benedictus dominus deus noster, qui memor uerbi sui in quo nobis spem dedit, more suo nullatenus se oblitum uerborum suorum etiam hoc tempore monstrauit, quibus suos ab ipsis recedens consolari dignatus est, dicens: Ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Apparet hoc in innumeris ipsius gratiae donis, apparet hoc nunc specialiter et in uobis, quem his nostris diebus summum pontificem, animarum nostrarum custodem, totius aecclesiae suae adhuc in terris peregrinantis, hoc est unicae columbae inter coruos gementis praesulem propitia mortalibus benignitas diuina concessit. Non hoc ut iam nobis relatum est humanus fastus, non sibi prouidens humana cupiditas, non Romanus turbo sepe auditus, orbem que terrarum suo impulsu concutere solitus, effecit, sed aduersa pacificans, diuersa uniens, discissa redintegrans, spiritus ille qui ubi uult spirat, uelut in sibilo aurae tenuis, iuxta uerbum domini factum ad Heliam, leniter adimpleuit. Gauisi sumus audientes ista, et in immensum cor nostrum exhilaratum est, agnoscentes non armis, non turribus, non minacibus agminibus, rem diuinam tutari, sed sola misericordis domini manu et suaui protectione ad pacem compositam esse. Agnouimus uere quod agnoscendum erat, imperasse Christum uentis et mari et factam esse insolitam tranquillitatem, statuisse procellam maris in auram, et siluisse fluctus eius. Et hoc quis non miretur? Quis inquam hoc non miretur, a tempore Alexandri secundi papae, per Gregorium, Vrbanum, Paschalem, Gelasium, Calixtum, Honorium, Innocentium, summos aecclesiae dei ac praeclaros pontifices, quantum ad eorum promotionem pertinet, aecclesiasticam pacem pertransisse, sed in nullo eorum preter uos quieuisse? Nec adeo lapidei sumus ut non sentiamus, nec adeo bruti ut non intelligamus, eum sine cuius nutu ut legitur, nec passer ad terram nec folium cadit arboris, non sine causa, non sine certo inexhaustae sapientiae consilio, hanc pacem eorum primordiis subtraxisse, uestris contulisse, quam esse illam puto, et hanc uobis cum semper durare confido, de qua deo in psalmis propheta: Secundum multitudinem inquit dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificauerunt animam meam. Credo enim et spero in deo salutari meo, quod qui principiis uestris dedit tam amabilem pacem, dabit et fini suo tempore commendabilem laudem. Laetabitur sub umbra alarum eius uobis a modo subditus orbis terrarum, et se tantos fidei suae patres, apostolicos uiros, confessores dico, et quod maius est martyres, uel quod excellentius est ipsos apostolorum summos, Petrum et Paulum, immo ipsum Christum in uobis solo se habere gloriabitur. Gaudebit, et iam ineffabiliter gaudet, licet non numero, tamen uirtutibus pusillus grex uester Cluniacensis, qui obaedientiam, qui subiectionem, qui quod maius est dilectionem quia per se ipsum non potest, ore meo per has litteras uobis ingerit, et se totum licet absens sanctitatis uestrae pedibus subiicit. Certitudinem electionis uestrae, et collati a deo apostolatus sero accaepi, et idcirco tarde rescripsi. Nam diu uariante fama uix in uigilia sancti Andreae epistolam uestram michi et conuentui missam suscaepi, atque die ipsa publice in capitulo lectam, tam litteratis, quam illiteratis quos conuersos uocamus exposui. Audita est uere et suscaepta ab omnibus filiali affectu, quod uobis melius ore proprio uel nuntiorum proxime per dei gratiam indicabo. Habeo enim omnimodam uoluntatem ueniendi ad uos, et nouum quidem patrem, sed antiquum amicum amore et honore debito uisitandi. Faciam hoc si congrue potuero. Si non per nostros, quam proxime uacauerit, Christi iuuante gratia uisitabo. Commendo interim paternitati uestrae negotium fratris praesentium latoris, ut illud benigne et ad commodum aecclesiae eius quantum iustitia permiserit audiatis et diffiniatis. In fine quas possum gratias ago, quod sicut michi relatum est et in litteris uestris legi, quasdam alias causas beatae memoriae praedecessori uestro directas benigne accaepistis, sic que definistis ut in sententia successoris, non sit nobis lugenda sancti mors praedecessoris. 19. AD LVCIVM PAPAM Vniuersali papae et nostro proprio patri domino papae Lucio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, cum debita obaedientia, sincerissimum in domino amoris affectum. Postquam a carissima michi uestra paternitate recessi, quae iniuncta a patre fuerant, quae mandata filiis et seruis uestris Cluniacensibus, quaeque alia a uobis michi praecaepta, non indeuotus filius sollicite ut decebat, ac studiose cuncta impleui. Sacrificia frequentia, orationes pene continuas, elemosinarum multiformes erogationes, tam Cluniaci quam extra, tam per me quam per nuntios, fratribus nostris imposui. Quae ipsi auditis litteris uestris, cognito tam ex eisdem litteris quam ex relatione mea et sociorum multo erga se uestro affectu libentissime suscaeperunt, ac deuotissime peragunt. Astant ergo et astabunt deo semper pro uobis, nec tantum patrem, tam benignum, tam sibi clementem, summo omnium patri deo, a modo pro uiribus commendare cessabunt. Nam et hoc ego quantum potui impressi cordibus ipsorum, utpote qui licet absentis patris in me expertae benignitatis, et ultra personam uel meritum meum michi impensi honoris, obliuisci non poteram. Vt enim coram duobus quos nemo fallere potest testibus loquar, deo scilicet et propria conscientia, praecellit uere et longe praecellit quem uobis in intimis animi mei recessibus seruo sinceri amoris affectus, omnium praedecessorum uestrorum quos erga ipsos gerebam affectibus. Hoc quidem ut dixi benignitas et beneficia uestra nobis impensa fecerunt, sed magis multus quem in sancto pectore uestro latere aduerti erga diuina religionis affectus. Sed ne adulari uidear, his intermissis ad sequentia ueniam. Misi praesentium latorem cum litteris istis, ut et nota facerem reuerentiae uestrae quae dixi, et de statu sublimitatis uestrae, maxime de pace regis Siculi litteris uestris certificari mererer. Nam non parum michi credite pro pace uestra ut multum eam exoptans sollicitor. De pace enim uestra, omnium nostrum pax pendet, in requie uestra, nos specialiter uestri Cluniacenses requiescimus, in dolore non ficte, sed ueraciter condolemus, quia membra quae capitis dolori non compatiuntur, non solum morbida sed et mortua iudicantur. Rescribite ergo nobis si placet super illa, ut si est, prout decet congaudeamus, si nondum est, pro scientia, pro uiribus, uobis et apud deum et apud homines collaboremus. De cetero precor, ut quia Cluniacensia negotia tanta sunt ut pene assidue pro diuersis oporteat nos paternitati uestrae scribere causis, non hoc moleste feratis, sed ut specialem et benignum patrem decet, ea quando mandantur audiatis et exaudiatis. Hoc autem a uobis mandari postulo, utrum prout michi Romae a maiestate uestra iniunctum est, duodecim fratres cum tertiodecimo qui eis in abbatem praeficiendus sit, usque ad festum sancti Andreae Romam mittere debeam. Nam hoc uestro iterum suscaepto mandato, statim eos ad iter parabo. 30. (ref. in Migne) 31. AD ELOYSAM ABBATISSAM Venerabili et in Christo plurimum dilectae sorori Eloysae abbatissae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam promisit deus diligentibus se. Accaeptis litteris caritatis tuae, quas michi nuper per filium meum Theobaldum misisti, gauisus sum, et eas mittentis gratia amicabiliter amplexus sum. Volui statim rescribere quod animo insederat, sed impedientibus importunis curarum exactionibus, quibus plerumque immo pene semper caedere compellor, non potui. Vix tamen a tumultibus tandem interpolata die, quod concaeperam attemptaui. Visum est ut affectui tuo erga me quem et tunc ex litteris, et prius ex michi missis xeniis cognoueram, saltem uerborum uicem rependere festinarem, et quantum in corde meo locum tibi dilectionis in domino seruarem, ostenderem. Reuera enim non nunc primum diligere incipio quam ex multo tempore me dilexisse reminiscor. Necdum plene metas adolescentiae excesseram, necdum in iuueniles annos euaseram, quando nomen non quidem adhuc religionis tuae, sed honestorum tamen et laudabilium studiorum tuorum, michi fama innotuit. Audiebam tunc temporis, mulierem licet necdum saeculi nexibus expeditam, litteratoriae scientiae quod perrarum est, et studio licet saecularis sapientiae, summam operam dare, nec mundi uoluptatibus, nugis, uel deliciis, ab hoc utili discendarum artium proposito retrahi posse. Cum que ab his exercitiis detestanda desidia totus pene torpeat mundus, et ubi subsistere possit pes sapientiae, non dicam apud sexum femineum a quo ex toto explosus est, sed uix apud ipsos uiriles animos inuenire ualeat, tu illo efferendo studio tuo, et mulieres omnes euicisti, et pene uiros uniuersos superasti. Mox uero iuxta uerba apostoli, ut complacuit ei, qui te segregauit ab utero matris tuae, uocare te per gratiam suam, longe in melius disciplinarum studia commutasti, et pro logica aeuangelium, pro phisica apostolum, pro Platone Christum, pro academia claustrum, tota iam et uere philosophica mulier elegisti. Eripuisti uictis spolia hostibus, et thesauris Aegyptiacis per huius peregrinationis desertum transiens, preciosum in corde tuo tabernaculum deo erexisti. Cantasti cum Maria, demerso Pharaone, canticum laudis, et beatae mortificationis tympanum, ut olim illa prae manibus gerens, noui modulaminis melos usque ad ipsas deitatis aures docta tympanistria, transmisisti. Conculcasti iam incipiendo quod per omnipotentis gratiam bene perseuerando conteres, uetusti anguis ac semper mulieribus insidiantis caput, atque ita elides, ut nunquam ulterius contra te sibilare audeat. Ostentui facis et facies superbum principem mundi, et illum qui diuina uoce uocatur rex filiorum superbiae, iuxta ipsius dei ad beatum Iob uerba, tibi ac te cum cohabitantibus ancillis dei alligatum ingemiscere coges. Et uere singulare miraculum ac super omnia miranda opera extollendum eum quo iuxta prophetam: Cedri non fuerunt altiores in paradyso dei, et cuius summitatem frondium abietes non adaequauerunt, a fragili sexu uinci, et fortissimum archangelum a muliere infirmissima superari. Gignitur tali duello maxima gloria conditori, infertur econuerso summa ignominia decaeptori. Exprobratur ei hoc certamine non solum stultum, sed et super omnia ridiculum fuisse, illum aspirasse ad aequalitatem sublimissimae maiestatis, qui nec breue luctamen ferre praeualet femineae debilitatis. Sustinet caput cuiuslibet uictricis illius, merito talis uictoriae, gemmeam a rege caelorum coronam, ut quanto in transacta pugna carne infirmior, tanto in remuneratione sempiterna appareat gloriosior. Haec carissima in domino soror uere non adulando, sed exhortando dico, ut magnum in quo aliquamdiu perstitisti bonum attendens, ad caute illud conseruandum animosior reddaris, et sanctas illas quae te cum domino seruiunt, secundum gratiam a deo tibi collatam, ut in eodem sollicite agone contendant, uerbis pariter et exemplis accendas. Es enim unum de animalibus illis, quae Ezechiel propheta uidit, licet sis mulier, quae non tantum ut carbo ardere, sed ut lampas ardere debes pariter et lucere. Es quidem discipula ueritatis, sed es etiam ipso officio, quantum ad tibi commissas pertinet, magistra humilitatis. Humilitatis plane, et totius caelestis disciplinae tibi a deo magisterium impositum est, unde non solum tui, sed et commissi gregis curam habere, et pro uniuersis maiorem uniuersis debes mercedem recipere. Manet tibi certe palma pro omnibus quia ut optime nosti, quotquot ducatu tuo mundum mundi que principem uicerint, tot tibi triumphos, tot gloriosa trophaea apud aeternum regem et iudicem praeparabunt. Sed nec omnino apud mortales insolitum est feminas feminis principari nec ex toto inusitatum etiam praeliari, ipsos insuper uiros ad praelia comitari. Nam si uerum est quod dicitur: Fas est, et ab hoste doceri, et apud gentiles, Amazonum regina Penthesilea cum suis Amazonibus non uiris sed mulieribus Troiani belli tempore sepe pugnasse scribitur; et in populo etiam dei, prophetissa Debora, Barach iudicem Israel contra ethnicos animasse legitur. Cur ergo non liceat feminas uirtutis contra fortem armatum ad praelia procaedentes ductrices fieri exercitus domini, cum et illa quod quidem indecens uidebatur, manu tamen propria contra hostes pugnauerit, et haec nostra Debora uiros ipsos ad bella diuina commouerit, armauerit, accenderit? Victo dehinc Iabin rege, occiso Sisara duce, deleto prophano exercitu, cecinit statim canticum illa, illud que dei laudibus deuota dicauit. Erit dei gratia hoc faciente post datam tibi tuis que de longe fortioribus hostibus uictoriam, longe tuum gloriosius canticum, quod sic laeta cantabis, ut nunquam postea laetari, nunquam cantare desistas. Interim eris ancillis dei, hoc est caelesti exercitui, quod illa suo Iudaico populo Debora, nec a tam lucroso certamine aliquo tempore, quolibet casu, nisi uincendo cessabis. Et quia hoc nomen Debora, ut tua nouit eruditio, lingua Hebraica apem designat, eris etiam in hoc et tu Debora, id est apis. Mellificabis enim tu, sed non soli tibi, quia quicquid boni per diuersos et a diuersis collegisti, exemplo, uerbo, modis que quibus poteris, domesticis sororibus, seu quibuslibet aliis totum refundes. Satiabis hoc exiguo uitae mortalis tempore, et te ipsam sacrarum litterarum secreta dulcedine, et beatas sorores aperta praedicatione, quousque iuxta uocem propheticam, in illa quae promittitur die distillent montes aeternam dulcedinem, et colles fluant lac et mel. Hoc enim licet de hoc tempore gratiae dicatur, nil obstat, immo et dulcius est, ut de tempore gloriae accipiatur. Dulce michi esset diu te cum de huiusmodi protrahere sermonem, quia et famosa eruditione tua delector, et praedicata michi a multis religione tua longe magis allicior. Vtinam te Cluniacus nostra habuisset, utinam te iocundus Marciniaci carcer, cum ceteris Christi ancillis libertatem inde caelestem expectantibus inclusisset. Praetulissem opes religionis ac scientiae maximis quorumlibet regum thesauris, et illarum sororum illud praeclarum collegium cohabitatione tua clarius rutilare gauderem. Retulisses et ipsa ab ipsis non modicum quaestum et summam mundi nobilitatem, ac superbiam, pedibus substratam mirareris. Cerneres omnigenos saeculi luxus, miranda parcitate mutatos, et sordida quondam uasa diaboli, in mundissima spiritus sancti templa conuersa. Videres puellas dei Sathanae uel mundo uelut furto subtractas, super innocentiae fundamentum altos uirtutum erigere parietes, et usque ad ipsa caeli fastigia, felicis fabricae cacumen producere. Laetareris angelica uirginitate florentes castissimis uiduis iunctas, et uniuersas pariter, beatae illius et magnae resurrectionis gloriam sustinentes, infra arta septa domorum etiam corporaliter beatae spei uelut sepulchro iam conditas. Quae licet omnia et fortassis maiora, cum tibi datis a deo collegis habeas, licet forte nichil ad sacrarum rerum studium pertinens tibi addi possit, augeretur tamen augmento gratiarum tuarum, non paruis ut arbitror commodis, res publica nostra. Sed quamuis a dispensatrice omnium rerum prouidentia dei, hoc nobis de te negatum sit, concessum tamen est de illo tuo, de illo inquam sepe ac semper cum honore nominando, seruo ac uere Christi philosopho, magistro Petro, quem in ultimis uitae suae annis, eadem diuina dispositio Cluniacum transmisit et eam in ipso et de ipso super omne aurum et topazion munere cariore ditauit. Cuius sanctae, humili ac deuotae inter nos conuersationi, quod quantum ue Cluniacus testimonium ferat, breuis sermo non explicat. Nisi enim fallor, non recolo uidisse me illi in humilitatis habitu et gestu similem, in tantum ut nec Germanus abiectior, nec ipse Martinus bene discernenti pauperior appareret. Cum que in magno illo fratrum nostrorum grege, me compellente gradum superiorem teneret, ultimus omnium uestitu incultissimo uidebatur. Mirabar sepe, et in processionibus eo me cum reliquis pro more praecaedente, pene stupebam, tanti tam que famosi nominis hominem, sic se ipsum contempnere, sic se abiicere posse. Et quia sunt quidam religionis professores qui ipsum quem gerunt habitum religiosum nimis esse cupiunt sumptuosum, erat ille prorsus parcus in istis et cuiusque generis simplici ueste contentus, nil ultra quaerebat. Hoc et in cibo, hoc et in potu, hoc et in omni cura corporis sui seruabat, et non dico superflua, sed et cuncta nisi ualde necessaria, tam in se quam in omnibus, uerbo pariter et uita dampnabat. Lectio erat ei continua, oratio frequens, silentium iuge, nisi cum aut fratrum familiaris collatio, aut ad ipsos in conuentu de diuinis publicus sermo eum loqui urgebant. Sacramenta caelestia, immortalis agni sacrificium deo offerendo prout poterat frequentabat, immo postquam litteris et labore meo, apostolicae gratiae redditus est, pene continuabat. Et quid multa? Mens eius, lingua eius, opus eius, semper diuina, semper philosophica, semper eruditoria meditabatur, docebat, fatebatur. Tali nobis cum uir simplex et rectus, timens deum, et recedens a malo, tali inquam per aliquantum temporis conuersatione, ultimos uitae suae dies consecrans deo, pausandi gratia, nam plus solito, scabie et quibusdam corporis incommoditatibus grauabatur, a me Cabilonem missus est. Nam propter illius soli amenitatem, qua cunctis pene Burgundiae nostrae partibus praeminet, locum ei habilem, prope urbem quidem, sed tamen Arari interfluente prouideram. Ibi iuxta quod incommoditas permittebat, antiqua sua renouans studia, libris semper incumbebat, nec sicut de magno Gregorio legitur momentum aliquod preterire sinebat, quin semper aut oraret, aut legeret, aut scriberet, aut dictaret. In his sacrorum operum exercitiis, eum aduentus illius aeuangelici uisitatoris reperit, nec eum ut multos dormientem sed uigilantem inuenit. Inuenit eum uere uigilantem, et ad aeternitatis nuptias, non ut fatuam, sed ut sapientem uirginem euocauit. Attulit enim ille se cum lampadem plenam oleo, hoc est, conscientiam refertam sanctae uitae testimonio. Nam ad soluendum commune mortalium debitum, morbo correptus, eo que ingrauescente, in breui ad extrema perductus est. Tunc uero quam sancte, quam deuote, quam catholice, primo fidei, dehinc peccatorum confessionem fecerit, quanto inhiantis cordis affectu, uiaticum peregrinationis, ac uitae aeternae pignus, corpus scilicet redemptoris domini accaeperit, quam fideliter corpus suum et animam hic et in aeternum ipsi commendauerit, testes sunt religiosi fratres, et totus illius monasterii, in quo corpus sancti martyris Marcelli iacet, conuentus. Hoc magister Petrus fine dies suos consummauit, et qui singulari scientiae magisterio, toti pene orbi terrarum notus, et ubique famosus erat, in illius discipulatu, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; mitis et humilis perseuerans, ad ipsum ut dignum est credere, sic transiuit. Hunc ergo uenerabilis et carissima in domino soror, cui post carnalem copulam tanto ualidiore, quanto meliore diuinae caritatis uinculo adhesisti, cum quo et sub quo diu domino deseruisti, hunc inquam loco tui, uel ut te alteram in gremio suo confouet, et in aduentu domini, in uoce archangeli, et in tuba dei descendentis de caelo, tibi per ipsius gratiam restituendum reseruat. Esto ergo in domino memor ipsius, esto etiam si placet et mei, et sanctis sororibus te cum domino famulantibus fratres congregationis nostrae, ac sorores quae ubique terrarum pro posse suo eidem cui et tu domino famulantur, sollicite commenda. 22. AD DOMINVM PAPAM LVCIVM Vniuersali pontifici, et nostro proprio patri domino papae Lucio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, fidelem cum sincero amore obaedientiam. Sepe supplicaui et adhuc supplico, ne occupatae in multis reuerentiae uestrae grauia uideantur tam frequentia scripta mea. Multa enim sepe emergunt, quae me etiam nolentem, et hoc fugere conantem importunum esse compellunt. Nam quandoque propria quae multa sunt, quandoque magnorum amicorum negotia, quae negligenda non sunt, importunitatis huius causa existunt. Inquietudo quorumdam Aurelianensium clericorum, quae aecclesiam suam pene destruxit, necdum requiescere didicit. Non enim zelo iustitiae, non utilitate aliqua rei publicae suae, canonici non canonici, fingentes se quaerere quae dei sunt, sed quod omnibus clarum est, praetextu illo quaerentes quae sua sunt, sicut suam matrem aecclesiam laetaliter poenae leserunt, sic contra suum patrem et episcopum, calcaneum erexerunt. Nouit uero sapientia uestra, quid deus ipse de talibus sentiat Qui inquit maledixerit patri suo uel matri morte moriatur. Quod si hoc de maledicto dictum est, quanto magis de iactura? Si hoc de maledicto dictum est, quanto magis de lesura? Si dictum est hoc de his qui maledicunt, quanto magis de his qui quantum ad se pertinet perimunt? Tales, tales sunt inquam, et uere tales sunt quidam illius aecclesiae in quantum fama testatur, non religiosi sed irreligiosi, non de maioribus sed de inferioribus, non multi sed pauci. Hi de insectatione patris sui negotiari uolentes, inde que lucrum quodlibet se consequi posse putantes, dum ipse cum his qui oderunt pacem sit pacificus, uel loquentem, uel tacentem, gratis impugnant. Non erubescunt uideri paucissimi inter multos, et soli septem uel octo inter milia tam cleri quam populi eis contraria praedicantis, mendaces et garruli apparere. Incitat me ad ista sic scribenda, magnorum, multorum, ac religiosorum testimonium, quorum quidam nostri sunt, longe autem plures extranei. Praeualeat ergo si placet et praeponderet tantorum apud uos testimonium, et episcopum uestrum contra raros et mali nominis uiros, qui magis ut michi uidetur cornibus uentilandi, quam auribus audiendi sunt, sapiens iustitia uestra defendat. Suffragetur ei et boni, religiosi, ac singularis inter suos uiri, diutina iam cohabitatio, quem mandato domini papae Celestini, non quidem ex nomine designatum, sed a nobis pro insigni religione electum, ei in socium dedimus. Ipse ergo si sic iustum sapientiae uestrae uidetur, super ipso conueniatur, ipse requiratur, ipsi quia nullatenus eum mentiri uelle testificor, magis quam nebulonibus illis credatur. Valeat sanctitas uestra semper in Christo. 23. VERSVS DOMINI PETRI ABBATIS AD RAIMVNDVM TOLOSANVM MONACHVM Cum caput albescat, tua musa senescere nescit. Nec quia tu canes, hinc minus illa canit. Albus es et cantas, albos imitaris olores. Quorum iuncta magis uox que nitor que placent. Hinc color, optutus, sonus hinc demulcet et aures. Sic nichil in tota non placet amnis aue. Non norat uolucres nutrire Garonna canoras. Littora nunc cuius cantibus implet olor. Fleuerat antiquis uiduata Tolosa poetis. Gaudeat en studium te reparare suum. Scribis Romanas te cernere uelle ruinas. Si temptare michi tale placeret iter. Dum lego forte tui mirandos pectoris ausus, Obstupui fateor, conticui que diu. Non aliter quam si uires humeros que typhonis Spondeat in lecto febre solutus homo. Nec secus Hyspana quam si tellure creato Sese testudo cursibus aequet equo. Nam quis tanta tuae taceat miracula laudis. Quod iuuenum temptas fortia facta senex? Alpibus horrendis inuicta senecta nequiuit Caedere, uel coeptum iam reuocare gradum. Aeriae rupes quae uincere dura solebant Pectora, uirtuti succubuere tuae. Militis emeriti te missio iusta decebat, Et pro praeteritis actibus, alta quies. Sed uirtus animi nec cano parcere nouit, Et te plus requie bella cruenta iuuant. Ergo ueni Romam, non differo, nolo moreris. Pugnaces animos regna Latina uocant. Roma sata est bellis, lita sanguine, clara triumphis, Quae sibi per tales subdere cuncta solet. Si te robustum splendenti cinxerit ense, Et pugnatorum fecerit esse ducem, Victrici gladio mox publicus hostis obibit, Et sibi totus adhuc subditus orbis erit, Lusimus et cantus te cum deduximus aequos. Ne cignus cunctas rideat orbis aues, Iam decet ut nostris succedant seria ludis. Vt monachi comptus sit grauitate iocus. Si uires, si posse tibi natura ministrat, Nil iter impediet te comitante meum. Non eris ingratus, quem nouit reddere carum. Fama frequens, studium, uita, senile caput. Ornabis totam nota probitate cohortem, Virtutum que uiris signifer unus eris, Pulchrior in siluis nusquam frondescit oliua, Dum candore suo deprimit omne uirens, Si pia te socium mereatur habere iuuentus, Vt laudent dominum iunior atque senex. Nuper me Robertus ad haec dictamina traxit. Per quem misisti carmina multa michi. Velle quidem me cum te Romam pergere dicens, Vt responderem uersibus admonuit. Ad quae respondi tamen ista prioribus addo, Nullam me certam proposuisse uiam. Si tamen ut dixi fors quod puto fecerit esse, Perpetuus fies ad peregrina comes. Sed non incuses, si quid fortuna sinistri Intulerit, cunctos quae facit esse pares, Regibus et seruis quod uult iubet illa potestas. Illi subduntur diues inops que simul. Cantaui monitus, si uis cantabis et ipse, Preter auis morem fuscus et albus olor. 24. AD EVNDEM LVCIVM PAPAM Vniuersali pontifici et nostro proprio patri domino Lucio papae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, fidelem obaedientiam. Iuxta uelle ac mandatum sublimitatis uestrae, dirigimus de sinu Cluniacensis claustri hos dilectos fratres et filios nostros patri communi, immo nostro et ipsorum speciali. Commendamus eos apostolicae pietati, commendamus inquam, quia ualde commendandi sunt. Causa enim dei, uirtute obaedientiae uiolenter se sibimetipsis subigunt, patrium solum deserunt, peregrina adeunt, nec mortem ipsam, quam Romanus aer nostratibus celeriter inferre solet, refugiunt, et ut sic dicam, quantum ad hanc Gallorum nostrorum formidinem, uelut agni ad uictimam uadunt. Respiciat ergo super eos pio intuitu paternus oculus, et exules suos benignis sepe admonitionibus, et congruis auxiliis consoletur. Constituantur si placet in uno ex duobus michi Romae a uobis nominatis monasteriis, ueteres que ab illo coloni alibi collocandi pellantur. Nam et iuxta apostoli uocem: Modicum fermentum totam massam corrumpit; et ut uestra sapientia nouit, diuersi moribus, usibus, affectibus, non bene conueniunt, nec in una sede morantur. Et quia iuxta magnum Gregorium, durum uidetur in pectore ueteri noua meditari, res que pene desperata est monachum a prauo usu ad meliora instituta posse conuerti, cauendum est ne qui corrigi non possunt, corrumpant. Quod si forte quispiam aliquos ex his quos misi ab inuicem secernere, et ad alia loca transferre nisus fuerit, oro ne permittatis, quia per partes diuisi, et nichil proficerent, et fructum quem simul positi ferre possunt perderent. Si enim omnes bini uel terni ad diuersa mittendi essent, alios et aliter elegissem. Sed quoniam a uobis sic dispositum est, ut ad unius tantum claustri ordinationem congruos tredecim fratres mitterem, maiorem ex ipsis partem ad tenendum solummodo claustrum utilem elegi, quosdam uero in saecularibus astutiores, ut aliis prouideant disposui, et iam dictis tredecim, duos qui genere Romani sunt, pro supplemento adiunxi. Hac de causa prout michi uidetur dampnosum est eos ab inuicem recedere, fructuosum, simul manere. His dictis adiungo, et tam ex me, quam uice uniuersorum fratrum nostrorum supplico, ne labor noster quem causa dei, uestro que praecaepto in iam dicti monasterii ordinationem assumpsimus, uestrae Cluniacensi aecclesiae in dampnum quolibet tempore conuertatur. Hoc autem praecauere et prouidere poterit magnitudinis uestrae prudentia, si donum inde a uobis publice factum, more Cluniacensi apostolico priuilegio confirmetur. 25. AD EVGENIVM PAPAM Summo aecclesiae dei rectori, domino papae Eugenio, patri nostro, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, diligentem cum dilectione obaedientiam. Ex multa dilectionis fiducia, quam semper habere consueuimus ad apostolicam sedem, soliti sunt plerique amicorum nostrorum ad nos recurrere, et preces suas apostolicae mansuetudini nobis mediantibus offerre. Vnde hoc tam antiquo usu, quam iam experta erga nos in expulsione fratrum nostrorum de sancto Saba pastorali dilectione ac studio uestro, quos eiectos suscaepistis, desolatos aluistis, uerberatos confouistis, confidenter reuerentiam paternam adimus, et pro domino Bisuntino archiepiscopo, bono Cluniacensis aecclesiae amico, magnitudinem uestram oramus. Accusatur enim ut nobis relatum est, a paucis et uilibus aecclesiae suae personis, excusatur et commendatur a pluribus et fide dignis uiris, et maxime artioris religionis et ordinis professoribus. Qui ut bene credimus nullas pro eo preces funderent, in nullo pro ipso supplicarent, si eisdem precibus suis uel commendationi iustitiam in aliquo obuiare sentirent. Exaudiat ergo si placet diligens discretio uestra ipsos, exaudiat et nos supplicantes pro ipso cum ipsis, ne facilis et irreuerens tribuatur accessus improbis contra probos, uilibus contra optimos, infamibus contra uiros multis et magnis bonorum testimoniis fultos. In fine rogamus, ut eum nobis in corde uestro locum gratiae conseruetis, quem uelut hereditario iure, apud sanctos praedecessores uestros possedimus, ut qui eis omnipotentis domini dispositione apostolicae dignitatis successistis officio, eis quoque erga nos et Cluniacum uestram amore succedatis et beneficio. 26. AD RAINARDVM ABBATEM CISTERCIENSEM Venerabili et in Christo plurimum amplectendo domino Rainardo Cisterciensi abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et plenum caritatis affectum. Grex domini, oues pascuae eius, destitutae pastore, per alta montium, per deuexa uallium, per aspera uiarum, multo sudore pastorem requirentes, in sollempni sancti spiritus die, nuper ad nos Cluniacum uenerunt. Compassi sumus, ut iustum erat, religiosae peregrinationi, et multo fatigatos itinere, triduo apud nos hospitari coegimus. Vide eos quod paucorum est monastici ordinis uirorum, non equis, non mulabus, non ipsis saltem asinis uectos, sed pedites et peregrinos, summa animi deuotione, pro dando, immo si fieri potest, pro restituendo sibi amisso pastore, ad uos tendere, ea que de causa nullum laborem refugere, nulla pericula deuitare. Non suffecit eis unum uel duos de suis, hoc animo uestrae reuerentiae mittere, sed eum qui contempni non possit, apostolicum numerum praeferentes, nichil negari, maxime cum non nisi iusta postulent, credunt. Suscipiendi ergo sunt si placet benigne a uobis, et prout michi uidetur audiendi et exaudiendi sunt, quia iuxta domini uerba, alienum pastorem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia nesciunt uocem alienorum. Ago quidem ego, et intercedo pro eis, tractus eorum sancto studio, sed specialiter ad hoc me compellit singularis quam habeo erga ipsos et locum in quo morantur dilectio. Nam fratres, nepotes, et pene tota consanguinitatis meae linea, locum illum a primo fundationis lapide, multo affectu coluerunt, nonnulla etiam de suis, ne dicam multa, uestri ordinis ac religionis intuitu contulerunt. Prosequor ego eorum deuotionem, etsi non beneficiis tamen sincerae dilectionis affectu. Fuerit in remouendo abbate ipsorum, seuera et ceteris terrorem incutiens, austeritatis uestrae sententia, sit si graue non est, in restituendo, discreta prouidentia. Nam nec capitale, nec peremptorium fuit unde accusatus est, nec tot in ipso quae ex parte bene noui bona, quod amicabiliter suggero, condempnanda sunt. Restituatur ergo si placet, bonis ouibus bonus pastor, et quia iustitiae satisfactum est, misericordiae quoque satisfiat, ut quae multo cum labore et humilitate uos adeunt, multo cum gaudio atque in Paracliti sollempnibus diebus, ad ouile proprium plena cum consolatione redeant. 27. AD ATONEM EPISCOPVM TRECENSEM Intimo ac iam uetusto cordis mei inhabitatori, domino ac uenerabili Atoni dei gratia Trecensium episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi. Legitur in Salomone: Vinum nouum amicus nouus ueterascat, et cum suauitate bibes illud. Quid est hoc? Attende carissime. Hoc dicit quod cernitur. Vinum enim dum recens est, abiecta iam inutili musti dulcedine, bibentem quidem sui nouitate allicit, sed uelut immatura iuuentutis uiolentia, sorbentis gustum compungit. Delectat et exasperat, ac salubre simul et mordax, interna haustu reficit, sed minus dum hauritur iocundat. At ubi uelut iuuenili feruore sedato, ueterascere incipit, et leni se sapore quasi miti senectutis suauitate condire, non solum bonum, sed et iocundum efficitur, non tantum ut salubre, sed et ut delectabile sumitur, et nichil in illo quod pungat uel mordeat, iam timetur. Laetificat iuxta scripturam, etiam ad litteram, cor hominis, et laboriosum cursum uitae mortalis, indita sibi a rerum conditore dulcedine consolatur. Sic plane carissime sic prorsus in te hoc Salomonicum uerbum impleri cognosco. Dum nouus amicus fuisti, sepe quidem profuisti, sed nunquam sicut nunc, quando iam senex es, delectasti. Consenuit te cum, non defectu, non aetate, sed sola uelut temporis antiquitate amicitia, quam secundum praemissam similitudinem habilius suscipiaris, suauius bibaris, iocundius hauriaris. Austeritate recentis uel amicitiae uel aetatis, ne te haurire, ne te in corpus Cluniacense transfundere possem, diu multum obstitisti, resilisti, refugisti. Sed spero et de illius spiritus qui ubi uult spirat, gratia confido, quia quod non dedit amicitiae iuuentus, conferet saltem senectus. Noui quid dictum sit apostolo Petro: Surge Petre occide et manduca. Quod si ego apostolus non sum, Petrus tamen sum. Vnde iuxta hoc diuinum uerbum, non solum te bibere, sed etiam occidere et manducare concupiui. Veni ergo ueni, nec ultra gladium meum licet occidendus expauescas, nec dentes meos quamuis ab his atterendus et mandendus, reformides. Sed ne forte uerearis, et tantas minas audiens uenire non audeas, noueris me non te sed in te uelle mundum occidere, monachum suscitare, consumere peritura, reformare permansura. Et ne praesumptor iudicer, quod humilis sublimi, quod inferior maiori, quod abbas episcopo talia scribam, talia suggeram, dedisti ipse michi, ubi nosti et sicut nosti, loquendi materiam, praebuisti audaciam. Non ergo uereor de his te cum agere, de quibus tu prior egisti, de his te cum conferre, ad quae me primitus incitasti. Iam quoniam frequentibus ad amicum epistolis paginas olim multas impleui, cessent uerba ut tandem succedant opera, ne uidear aut sim semper sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens. 28. AD EVGENIVM PAPAM Vniuersali sed nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, debitam obaedientiam et fidele obsequium. Sicut inter uniuersos filios suos, olim Iacob patriarcha Ioseph, singulari ac uelut unico amore dilexit, coluit, et fouit, sic felicis memoriae beati praedecessores uestri, uestram Cluniacensem aecclesiam sicut beatitudini uestrae non ignotum esse arbitror prae cunctis pene sibi subditis ac commissis aecclesiis, affectuosius dilexerunt, familiarius coluerunt, tenerius confouerunt. Quibus quoniam omnipotentis dei dispositione in sede apostolica successistis, oramus et licet absentes, ipso quoque corpore supplicamus, ut quibus successistis officio, succedatis si placet amore, succedatis et beneficio. Nam ut uoce Israelis quondam populi dei utar, sicut obaediuimus Moysi, sic obaediemus et tibi, tantum sit dominus te cum, sicut fuit cum Moyse. Hoc enim ad augmentum gratiarum a iam dictis patribus nostris, uiris uere uita et officio apostolicis licet immeriti meruimus, ut non tantum pro propriis, sed et pro aliorum ac quandoque ualde remotorum negotiis audiremur, et fere perpetuo benignissime exaudiremur. Hoc filiali praesumptione exigimus a patre nostro, cui obaedire, quem diligere, cui obsequi uoluimus, illo tam antiquo et toti orbi cognito more nostro. Venerabilis uir et sacerdos dei, dominus Aureliacensis episcopus, paternitati uestrae deuotus filius, a filiis Belial multa perpessus, et cum his qui oderunt pacem, ut ouis mitissima semper pacificus, ad uos ut ad pacatum portum, et ad tutum pietatis asilum, et nuper confugit, et rursum recurrit, ut uirtus ac mansuetudo apostolica sit ei turris fortitudinis a facie inimici. Scribit et obsecrat pro eo tota pene Gallicana aecclesia, et ne pontificalis sublimitas ab infamibus et uilissimis personis, mendacibus contumeliis appetita, dehonestari permittatur, supplex implorat. Addimus et nos si tamen alicuius momenti esse possunt, aliorum precibus preces nostras, ut quia non solum episcopali gradu sublimatur, sed et monachili honestate et habitu insignitur, utrumque pro eo ordinem pater exaudiat, utrumque in oleo laetificet, utrumque honoret, et tot tantis que molestiis innocentiam diu ab improbis fatigatam, cum plenitudine apostolicae benedictionis et gratiae, ad sua suos que remittat. 29. (in Migne) 30. RESCRIPTVM DOMINI PETRI ABBATIS AD EVNDEM Honorando et in Christo karissimo filio Petro, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Scribenti, omnino mutus esse non debeo. Siluas incolimus. Pertesi urbium, rura amamus. Et ut aliquid poeticum addam, iam non michi turbida Roma, sed uacuum Tybur placet, ac imbelle Tarentum. Emeriti iam sumus, et iuuenibus tibi tui que similibus bella reliquimus. Armare igitur, et quia per dei gratiam ut scripsisti pes tuus conualuit, ad praelia procede, pugna uiriliter, uiribus hostes subige, et quia iam totus mundus in arma coniurat, tu quoque armatorum numero coniungere. Nam ea de causa coheremita noster fieri noluisti. Ego tamen quod imputas ocium, non prorsus ociosum esse uolui. Et ut iterum uerbis illius cuius supra utar, me doctarum hederae praemia frontium diis miscent superis. Me gelidum nemus, taceo reliqua, secernunt populo. Nosti quantum me pigeant falsa in aecclesia dei cantica, quantum que nuge canorae michi odibiles sint. Inter quas nam plurimae sunt, cum nuper in festo magni patris Benedicti hymnum preter sententias, metricam legem, seriem que uerborum peroptimum, et cantari audirem, et cantare cogerer, nimium sed non tunc primum egre tuli, et tanti uiri ueras laudes, mendaciter proferri erubui. Nam preter aptitudinem sententiarum quae nulla est, ad minus uiginti quatuor mendacia canticum illud citato percurrens animo, in ipso repperi. Non igitur ut praesumptor, sed ut horum quae dei sunt in hac licet minima parte zelator, sumpta ex magni Gregorii uerbis materia, in laude omnipotentis dei ipsius que iam dicti patris, eiusdem metri hymnum composui, tibi que cui mea qualiacumque sint frequenter ingero, transmisi. Accipe igitur, et si dignum uidetur, ceteris quae transscribere soles adiunge. Nam quod tacere nolo, cum antiquus ille hymnus de tot tantis que sancti uiri miraculis uix unum attingat, hic preter spirituales animi eius uirtutes, duodecim ipsius miracula breuiter explicat. Et quia semel coeperam, de translatione simul atque illatione eius alterius metri secundum propter tedium cantantium altero breuiorem edidi, quem et mitto. Vale in aeternum. 31-34 of Migne missing YMNVS EIVSDEM IN DEPOSITIONE SANCTI PATRIS NOSTRI BENEDICTI (different from Migne) Inter aeternas superum coronas Quas sacro partas retinent agone, Emicas celsis meritis choruscus, O Benedicte. Sancta te compsit puerum senectus, Nil sibi de te rapuit uoluptas Aruit mundi tibi flos, ad alta Mente leuato. Hinc fuga lapsus, patriam, parentes Deseris, feruens heremi colonus, Edomas carnem, subigis que Christo, Tortor acerbus. Ne diu tutus latebras foueres, Signa te produnt operum piorum. Spargitur felix celeri per orbem Fama uolatu. Fracta restauras prece praepotenti. Frangis oblatum cruce mortis haustum. Currit ignarus monachus per undas Patre iubente. Verberas fratrem, fugit hostis atrox, Ad manus ferrum redit e profundo. Praecipis rupi, uomit illa riuos Arua rigantes. Ales agrestis sibi iussa complet. Lora constricti pie uisa soluis. Conspicis mundum radio sub uno, Raptus ad astra. Mortuum uitae reuocas precando. Corda multorum penetras propheta. Cernis ad caelos animas leuari, Clarificatus. Laudet exultans deitas creatrix, Te chori nostri iubilus perhennis. Quem poli iungas superis choreis, Quaesumus omnes Amen. ITEM YMNVS IN TRANSLATIONE EIVSDEM (different from Migne) Claris coniubila Gallia cantibus. Laetaris Benedicti patris ossibus. Felix quae gremio condita proprio. Seruas membra celebria. Miris Italiae fulserat actibus. Gallos irradiat corpore mortuus. Signis ad tumulum crebrius emicat. Illustrans patriam nouam. Hinc uatum ueterum facta resuscitat. Morti quod libuit mortuus imperat. Extinctum propriis ossibus excitat. O quam mira potentia. Nauis per fluuium nat sine remige. Mirando glaciem desecat impetu. Sancti membra ferens obuia flumini. Vndas retro reuerberat. Eductum fluuio sensit ut arida. Non curans gelidi frigora temporis. Vestit cuncta nouis ilico floribus. Mutata facie soli. Iam caelo residens o pater optime. Diuinis famulos imbue regulis. Angustum per iter scandere largiens. Dona regna perhennia. Cunctorum dominans omnipotentia. Quae de sede poli conspicis omnia. Psallentum placide suscipe cantica. Votis, uoce precantia. Amen. 35. EPISTOLA DOMINI PETRI ABBATIS AD EVNDEM PETRVM Venerabili et carissimo fratri et filio Petro, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem, gratiam, et benedictionem. Quocumque meum tendat iter, tu tamen semper me cum. Miraculum hoc. Homo claudus ubique discurrentes comitatur, nec ab eis uel puncto temporis abest. Fit hoc mente non corpore, affectu non effectu, caritate non societate. Es quidem ociosus, et nos negotiosi, sed tamen ocium tuum non omnino ociosum esse uolumus. Quicquid de carioribus nobis cum non ferimus, tibi relinquere soliti sumus. Libri et maxime Augustiniani ut nosti, auro apud nos preciosiores sunt. Quos uero uiles edidi, forte nec minus cari. Inde ergo ocium tuum interpolamus, nec omnino feriatum esse uolumus, ut aliquem nobis de Augustinianis laboriosi itineris nostri consolatorem dirigas, et epistolas nostras, ac uitam domini Mathei episcopi, quia liber contra hereticos editus deest, uelut proprii cordis concaeptus et partus. 36. AD LVDOVICVM FRANCORVM REGEM Illustri ac magnifico principi, domino Ludouico glorioso regi Francorum, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, feliciter hic regnare, regem que regum in regno ac decore suo uidere. Licet regis aeterni militiam, quam per te regem terrenum, contra inimicos crucis suae armare disposuit, ad peregrina euntem comitari non ualeam, deuotione tamen, oratione, consilio, et auxilio, quali quanto ue potero, prosequi concupisco. Nec mirum. Quis enim uel ultimus Christiano nomine insignitus, ad tantam tam que stupendam exercitus domini Sabbaoth commotionem non moueatur? Quis ad iuuandam pro modulo suo totis animi conatibus, caelestem expeditionem non accingatur? Renouantur iam nostro tempore antiqua saecula, et in diebus nouae gratiae, uetusti populi miracula reparantur. Processit de Aegypto Moyses, reges que Amorreorum cum subiectis populis deleuit. Successit ei Iosue, reges que Chananaeorum cum infinitis gentibus dei iussu prostrauit, terram que illam extinctis impiis, illi tunc dei populo sorte diuisit. Egrediens ab ultimis occiduae plagae finibus, immo ab ipso solis occasu, rex Christianus, orienti minatur, et nefandam Arabum uel Persarum gentem, sanctam terram rursum sibi subiugare conantem, cruce Christi armatus aggreditur. Magni quidem et uitae sanctitate modernos principes superantes enituerunt, illi principes Iudaeorum, non tamen modo quodam potiores, immo fortassis inferiores uidentur hoc rege Christianorum. Delent illi iussu dei, ui bellica prophanos populos, terras que eorum uendicant deo ac sibi, delebit et iste nutu iussu que eiusdem dei, hostes uerae fidei Sarracenos, terras que eorum subiugare laborabit deo non sibi. Implent illi praecaepta diuina, spe que terrenae mercedis ex quadam parte militaribus rebus insudant. Exponit iste, et immolat deo regnum, opes, uitam que ipsam, non ut aliquid terreni rex magnus in mundo lucretur, sed ut post mortalis regni defectum, a rege regum honore et gloria coronetur. Non destituet ergo certa sublimis que uictoria regem, magis caelestibus quam terrenis armis munitum, nec exercitui dei uiuentis, quantalibet orientalis barbaries resistere praeualebit. Quis enim eis resistere possit, qui honores, qui diuitias, qui uoluptates, qui ipsam cum parentibus patriam, etsi omnino relinquentes, Christum suum sequi, ipsi laborare, ipsi pugnare, ipsi mori, ipsi uiuere elegerunt? Quis inquam potest illius exercitui obsistere in terra, qui dixit de se ipso: Data est michi omnis potestas in caelo et in terra? Quam potestatem licet in homine quem causa hominum suscaepit, a deo accaeperit, hanc tamen ab aeterno ut uerus deus habuit. Sed quid proderit inimicos Christianae spei in exteris aut remotis finibus insequi ac persequi, si nequam blasphemi, longe que Sarracenis deteriores Iudaei, non longe a nobis, sed in medio nostri, tam libere, tam audacter, Christum, cuncta que Christiana sacramenta, impune blasphemauerint, conculcauerint, deturpauerint? Quomodo zelus dei comedet filios dei, si sic prorsus intacti euaserint, summi Christi ac Christianorum inimici Iudaei? An excidit a mente regis Christianorum, quod olim dictum est a quodam sancto rege Iudaeorum? Nonne ait qui oderunt te, domine oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos. Si detestandi sunt Sarraceni, quia quamuis Christum de uirgine ut nos natum fateantur, multa que de ipso nobis cum sentiant, tamen deum dei que filium quod maius est negant, mortem que ipsius ac resurrectionem, in quibus tota summa salutis nostrae est, diffitentur, quantum execrandi et odio habendi sunt Iudaei, qui nichil prorsus de Christo uel fide Christiana sentientes, ipsum uirgineum partum, cuncta que redemptionis humanae sacramenta abiiciunt, blasphemant, subsannant? Nec ad hoc ista dico, ut regalem uel Christianum gladium, in necem nefandorum illorum exacuam, quia scriptum de eis in psalmo diuino recolo, loquente sic in spiritu dei propheta: Deus inquit ostendit michi super inimicos meos, ne occidas eos. Non uult enim deus prorsus occidi, non omnino extingui, sed ad maius tormentum et maiorem ignominiam, ut fratricidam Cain, uita morte deteriore seruari. Nam cum Cain post fraterni sanguinis effusionem deo diceret, omnis qui inuenerit me occidet me, dictum est ei: Non inquit deus ut aestimas morte morieris, sed gemens et profugus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscaepit sanguinem fratris tui de manu tua. Sic de dampnatis dampnandis que Iudaeis ab ipso passionis mortis que Christi tempore iustissima dei seueritas facit, et usque ad ipsius mundi terminum factura est. Qui quoniam Christi sanguinem utique iuxta carnem fratris sui fuderunt, serui, miseri, timidi, gementes, ac profugi sunt super terram, quousque iuxta prophetam, miserae gentis reliquiae, iam uocata gentium plenitudine, conuertantur ad deum, et sic secundum apostolum, omnis Israel saluus fiat. Non inquam ut occidantur admoneo, sed ut congruente nequitiae suae modo puniantur, exhortor. Et quis congruentior ad puniendos illos impios modus, quam ille quo et dampnatur iniquitas et adiuuatur caritas? Quid iustius quam ut his quae fraudulenter lucrati sunt, destituantur, quae nequiter furati sunt, ut furibus et quod peius est, hucusque audacibus et impunitis, auferantur? Quod loquor, omnibus notum est. Non enim de simplici agri cultura, non de legali militia, non de quolibet honesto et utili officio horrea sua frugibus, cellaria uino, marsupia nummis, archas auro siue argento cumulant, quantum de his quae ut dixi Christicolis dolose subtrahunt, de his quae furtim a furibus empta, uili praecio res carissimas comparant. Si fur nocturnus Christi aecclesiam fregerit, si sacrilego ausu candelabra, urceos, thuribula, ipsas etiam sacras cruces uel consecratos calices asportauerit, cum Christianos fugiat ad Iudaeos confugit, et apud eos dampnabili securitate securus, non solum latibula fouet, sed et quae sacris aecclesiis furatus fuerit, Sathanae synagogis uendit. Distrahit uasa corporis ac sanguinis Christi, occisoribus corporis, et effusoribus sanguinis Christi, qui et tunc eum inter mortales conuersantem, quantis potuerunt contumeliis et iniuriis affecerunt, et nunc in maiestate diuinitatis aeternae sedentem, quantis audent uerborum blasphemiis lacessere non desistunt. Nec sacra illa uasa quae penes ipsos, sicut olim penes Chaldaeos, modo quo praedixi captiua tenentur, licet sint insensibilia, iniuriarum expertia sunt. Sentit plane in his quae non sentiunt sibi sacratis uasis, Iudaicas adhuc contumelias Christus, quia ut sepe a ueracibus uiris audiui eis usibus caelestia illa uasa ad eiusdem Christi nostrum que dedecus, nefandi illi applicant, quos horrendum est cogitare, et detestandum dicere. Insuper ut tam nefarium furum Iudaeorum que commercium tutius esset lex iam uetusta sed uere diabolica, ab ipsis Christianis principibus processit, ut si res aecclesiastica, uel quod deterius, aliquod sacrum uas apud Iudaeum repertum fuerit, nec rem sacrilego furto possessam reddere, nec nequam furem Iudaeus prodere compellatur. Manet multum scelus detestabile in Iudaeo, quod horrenda morte suspendii punitur in Christiano. Pinguescit inde et deliciis affluit Iudaeus, unde laqueo suspenditur Christianus. Auferatur ergo uel ex maxima parte imminuatur Iudaicarum diuitiarum male parta pinguendo, et Christianus exercitus qui ut Sarracenos expugnet, pecuniis uel terris propriis Christi domini sui amore non parcit, Iudaeorum thesauris tam pessime adquisitis non parcat. Reseruetur eis uita, auferatur pecunia, ut per dexteras Christianorum, adiutas pecuniis blasphemantium Iudaeorum, expugnetur infidelium audacia Sarracenorum. Seruiant populis Christianis, etiam ipsis inuitis diuitiae Iudaeorum, sicut olim cum deo placerent patres eorum deo iubente, sunt eis ad seruiendum traditae diuitiae Aegyptiorum. Haec tibi benigne rex scripsi amore Christi, tui que atque exercitus Christiani, quia et stultum esset, nec offensa ut arbitror diuina careret, si sacrae expeditioni, cui iuxta congruentem modum impendendae sunt res Christianorum, multo amplius non seruirent pecuniae prophanorum. 37. AD ROGERIVM SICILIAE REGEM Glorioso ac magnifico principi Rotgerio Siciliae regi, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, bonorum regum dignitatem et gloriam. Gratias omnipotenti regi regum, qui sublimitatem uestram inter uniuersos Christiani orbis reges ac principes, quadam specialis magnificentia gloriae insigniuit, quadam gloriosi nominis fama singulariter exaltauit, in tantum, ut cum plures regii nominis habeatis consortes, magnanimitate, prudentia, probitate, nullos aut pene nullos, habere inueniamini pares. Indicat hoc Sicilia, Calabria, Apulia, ex non modica sui parte, in quibusdam aliis regionibus subiecta uobis Italia, quae cum ante uestra tempora uel recaeptacula essent Sarracenorum, uel foueae praedonum, uel speluncae latronum, nunc gratia misericordis dei incitante studia uestra, iuuante labores uestros, factae sunt pacis domicilium, tranquillitatis hospitium, et uelut alterius pacifici Salomonis pacificum ac iocundissimum regnum. Vtinam, quod secretorum omnium cognitore deo teste, non adulans dico, utinam inquam miserabilis atque infelicis Tusciae partes felici uestro imperio cum adiacentibus prouinciis adiungerentur, et res perditissimae pacifico regni uestri corpori unirentur. Vere non tunc sicut nunc, res diuinae atque humanae nullo seruato ordine confunderentur, non urbes, non castra, non burgi, non uillae, non stratae publicae, non ipsae deo consecratae aecclesiae, homicidis, sacrilegis, raptoribus, exponerentur. Non paenitentes, non peregrini, non clerici, non monachi, non abbates, non presbiteri, non ipsi supremi ordinis sacerdotes, episcopi, archiepiscopi, primates, uel patriarchae, in manus talium traderentur, spoliarentur, distraherentur. Et quid dicam? Verberarentur, occiderentur. Haec plane uniuersa, multa que his similia, tam nefanda, tam execranda, iustitiae regiae gladio succisa cessarent, ursorum, pardorum, luporum, ungulae rapaces languerent, et ut de beato ac magno uiro Iob dictum est, omnes bestiae agri quae nunc in praedam insaniunt, pacificae uobis essent. Sed luit adhuc scelerum poenas, et gemit misera terra sub flagello diuino, quia in his omnibus nondum est auersus furor dei, sed adhuc manus eius extenta. Spem tamen maximam gero, et in Ihesu salutari meo, omnium que suorum confido, quod multorum id desiderantium pauperum desiderium exaudiet dominus, et praeparationem cordis eorum audiet auris eius. Sed ne forte quorumdam hominum et ex semetipsis alios metientium corrupta corda, me in corde et corde loqui, aut uenditorem olei suspicentur, reprimendus est sermo, ne si casu ad aliquem talium epistola uobis missa peruenit, meditentur inania, et suspicentur falsa. Nouit enim testis et conscius meus in excelsis, me neque aliter loqui quam sentio, neque ob aliud ut et notum uobis sit id me sentire quod sentio, et ut regalis nobilitas uestra magis ac magis animetur ad meliora, agnoscens me ista quae dixi, multos que me cum sentire. Nam ut sepe maiestati uestrae mandaui, et uerum est, his de causis ante uiginti annos super omnes reges et principes temporis nostri, uno excaepto qui mortuus est, ut pacis amatorem et scelerum uindicem, sinceriter dilexi, et huiusmodi affectum uobis usque ad ultimum diem seruare proposui. Hac de causa in conspectu Romanorum pontificum, regum, principum, maiorum siue minorum, haec atque similia uestra bona semper extuli, et personam uestram regnum que omnipotenti deo, religiosis que tam nostris quam aliis congregationibus studiosissime commendaui. Sed de eis hactenus. Nunc autem notum fieri uolo magnitudini uestrae, me uenisse Romam, aliquantis epdomadibus ibi mansisse, finitis que innumeris pene Cluniacensis aecclesiae negotiis, ad uos usque transitum facere decreuisse. Sed sicut preteritis annis idem facere frustra conatus sum, sic et modo id in cassum uolui, quia multiplici cura iam dictae aecclesiae reuocante, non potui. Causa michi ueniendi ad uos, duplex erat, ut et personam uestram michi prae ceteris ut praefatus sum regibus caram, sicut milies optaueram uiderem, et necessitates uestri Cluniacensis monasterii uobis incognitas, regi specialiter ut credimus nos amanti notas facerem. Hoc quia ut dictum est per me ipsum implere non ualui, loco mei probum et sapientem uirum uenerabilem fratrem nostrum A. Cluniacensis sacristam, nobilissimae liberalitati uestrae transmisi, ut quod dicerem dicat, et si uobis non displicet, etiam quod audirem audiat. Clamat ad uos et pulsat ad ostium amici uestra Cluniacensis aecclesia, ut sicut benignitatem uestram ad se diligendum commouit, ita munificentiam uestram ad sibi benefaciendum commoueat, urget hoc ipsa necessitas, et infinitae illius magni ac famosi monasterii, ut notum est cunctis, expensae, quod a primo fundationis suae lapide, ab omnibus solet colligere quod possit uniuersis effundere. Factum est a sui principio, non solum externorum hospitium, non tantum confugientium asilum, sed ut sic loquar publicum rei publicae Christianae aerarium. Agit parcius in proprios, profusius in alienos, nec attendit quid possit, sed quid superueniens uelit. Ea de causa, nec sua ei nec aliena sufficiunt, quia longe maior est quantitas erogatorum quam liberalitas largitorum. Additur necessitati, quod soliti beneficiorum prouentus, deficientibus bonis regibus et principibus defecerunt, quoniam modernis adiacentium terrarum potentibus, etsi benefaciendi nobis assit uoluntas, deest facultas. Inde est quod Cluniacus debitores multos, benefactores habet paucos. Amat, et ut credimus multum amat, Theutonicus rex, amat Hyspanus, amat Anglicus, amat et alius nobis propinquior, rex Francorum Cluniacum, et cum horum et similium erga nos sit amor magnus, est pene amoris effectus nullus. Pares sunt praedecessoribus suis in amando, sed dispares in largiendo. Diligunt iuxta Iohannem apostolum, quod non detrahens dico, uerbo uel lingua, non opere uel ueritate. Et quid multa? Vt uerbis psalmistae deo loquentis uobis cum loquens utar, tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Dereliquerunt enim uobis, et uelut priscis adiutoribus destitutam, dimiserunt iam dicti reges uobis Cluniacensem aecclesiam, ut quia ipsi nobis largi esse uolunt, sed ut dicunt non possunt, uos quia per gratiam summi regis potestis, oramus ut etiam et uelitis. Thesaurizate ergo uobis secundum uerba domini thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Implete si placet effectu aliorum nudum affectum, ut sicut pene omnes nostri saeculi reges et principes, multis ut supra dictum est probitatibus uincitis, sic et in isto tam diuino, tam fructuoso opere superetis. Si quid minus dictum est, a iam dicto praesentium latore uiro prudente quaerere et audire poteritis. 38. AD CARTVSIENSES Venerandis et carissimis nostris domino priori Cartusiae et fratribus ceteris, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, eandem quam sibi salutem. Agnosco quid uobis debeam, agnosco quod prae cunctis mortalibus religioni deditis, nec aecclesiae nostrae uoto professionis asstrictis, uos semper in domino carius dilexi, colui, ueneratus sum. Feci hoc hucusque, facio adhuc, faciam quamdiu fuerit spiritus in naribus meis. Causa huius mei erga uos amoris, Christus est, quem quia in ipso personaliter non possum, in uasis eius, hoc est in uobis, in quibus habitat, ipsum diligo, amplector, honoro. Scripsit michi reuerenda caritas uestra, ut quosdam Ambrosianos libros uobis mitterem. Dulce fuit quod mandastis homini expectanti sepe a uobis litteris uel nuntiis uisitari. Concupiscit quidem hoc semper, sed raro quod desiderat assequitur, facio quod scripsistis, mitto quod mandastis. Sed quibus? Litterae quas misistis, libros tantum sonabant, sed quibus mitterentur tacebant. Non sic ut aliquid querelae familiaris apud familiares deponam, non sic piae sanctae que memoriae dominus Guigo prior scribebat, sed epistolari more salutatione praemissa, affectum benigni cordis congruenter uerbis subsequentibus indicabat. Sed fortassis uerbosi apud nos esse timuistis, uel ne ipsi uerbosi essemus, breuitate tanta monuistis. Cogitastis forte, etsi non dixistis, quod sanctus Iob amicis suis: Verbosi amici mei, ad deum stillat oculus meus. Sed ut aliquid uel figurate uel in ueritate loquar, ad utrumque respondeo, quia quantum ad animi mei affectum attinet, si semper loqueremini taciturni esse uideremini, si semper uobis loquerer mutus michi uiderer. Mittite per praesentium latorem uel quemlibet alium fidum tamen uadimonia librorum quos misi, non quod inde maior conseruandi eos securitas detur, sed ut iussio sancti patris nostri Hugonis de talibus facta seruetur. Valete, memores nostri semper in domino. 39. AD FRATRES CLVNIACENSIS CONSOLATORIA PRO MORTALITATE Venerandis et dilectissimis dominis et fratribus apud Cluniacum omnipotenti domino seruientibus, frater Petrus humilis eorum non tam abbas, quam seruus, totius salutis et benedictionis a domino plenitudinem. Audiui carissimi et hoc antequam nuper a uobis recederem, ex parte uideram, quod manus domini tetigit uos, quod flagellum inundans per uos transitum habuit, quod plurima et preciosa corporis nostri membra, peccatis nostris hoc promerentibus iudicii diuini gladius amputauit. Concidunt uelut ex magna arbore uehementi uento impulsi, maturi pariter et immaturi fructus, iam que pene totam subiectam terram lapsu continuo operuerunt. Ruunt super mortuos uiui, et supra sepultum sepultor ipse procumbit. Nulla in qualibet aetate uitae fiducia, mixti senibus iuuenes, decrepitis adolescentes corruunt, ipsi que pene pueri centenarios moriendo praeueniunt. Dies domini uere sicut ipse ait, ut fur in nocte ueniens, sollicitos quosque et improuidos simul furatur, uix que moriens se mori aduertit, quia prius a morte quisque rapitur quam plene ad se ipsum morientis animus conuertatur. Minuitur cotidie magnus ille ac celebris uere que caelestis ouium Christi numerus, et ut dignum est credere, summo pastori suo in pascuis sempiternae uernantibus aggregatur. Patimur nos qui uiuimus, et licet ignoremus quamdiu, adhuc tamen residui sumus, patimur inquam dolenda, totis que lacrimarum fontibus deflenda dampna, quod tantorum, tam utilium, tam sanctorum fratrum apud nos diuersis que in locis decedentium, corporali ad praesens societate, ac consueto adiutorio caremus. Dolendum quidem omnibus de his est, sed super omnia michi. Quomodo enim non plus omnibus doleam, ad quem magis ex officio, ad quem magis ex debito, pertinet ut doleam? Nam ut de officio loquar, quis pater tam ferreus, quis tam lapideus unquam esse potuit, ut morientes non dico tot, non dico tam electos, sed saltem unum et abiectum filium, mori sine acri dolore multis que lacrimis uideat? Et ut quod est ex debito subiungam, quis unquam pater adeo filiis debitor esse potuit, ut ego uobis? Quis enim unquam pater in filiis carnalibus tantam obaedientiam, quis tam sincerum amorem, quis tanta tam que prompta erga se obsequia repperit, ut ego in uobis? Quis unquam ipsa frequenter docente experientia, tam dulcia de quolibet carissimo sentire potuit, ut ego de uobis? Si Alpes Italicas uel Hyspanas transiui, me cum affectu ac mente transistis. Si Romam quod sepe contigit adiui, indiuisibiles michi socii adhesistis. Si maria transfretaui, me cum animo, me cum deuotione, me cum orationibus nauigastis. Si infirmari uel leuiter coepi, me cum compassione et multo dolore animi aegrotastis. Sine uobis laborare nunquam potui, sine uobis pericula nulla subire praeualui. Quomodo ergo absque maximo et intimo cordis dolore, tam frequenti et pene subita morte rapi de latere meo tot tam que carissimos cernere potero? Qualiter uiscera mea abrumpi ab intimis meis absque gemitu uidebo? Quomodo tanta non auri uel argenti, sed quod longe omni thesauro carius ac preciosius est, tantorum fratrum dispendia, aequo animo tolerare ualebo? Renouata sunt priora saecula, et ea iam non legimus sed experimur. Videtur angelus domini extendisse manum super nostram Ihrusalem, sed in omnipotentis dei misericordia confido, non ut disperdat, sed ut corrigat eam. Vtinam in hoc casu, immo aeterna dei dispositione, utinam inquam essem Dauid, ut uel in aliquo tantae cladi occurrere possem, ut ira domini in misericordiam conuersa, diceretur percutienti angelo: Sufficit, iam contine manum tuam. Hoc tamen absque nota mendacii, cum Dauid dicere possum: Ego sum qui peccaui, ego qui inique egi. Fortassis et illud: Isti qui oues sunt, quid fecerunt? Avertatur obsecro furor tuus a populo tuo. Sed quid facio? Qui consolari uos proposueram, desolari uideor. Qui minuere dolorem uestrum debueram, talibus uerbis fortassis exaggero. Non est plane in his lamentationibus diutius immorandum, ne dolori uestro dolorem, ne lacrimis lacrimas superaddere arguar. Prohibet hoc orbi terrarum nota uox apostolica, qui pro simili carorum morte contristatos admonet. Non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Et quamuis ut liber sapientiae praecipit, super mortuo producendae sint lacrimae, sunt tamen ne congruum excedant, ratione media temperandae. Inhibeo quidem ego uos a lacrimis, quas tamen dum haec scriberem inhibere non potui. Temperemus tamen metas proprias excedentem dolorem, et hinc animo uirili infortunia tanta ferantur, hinc in abscondito, coram deo tam pro nobis quam pro ipsis fratribus nostris, animas nostras precibus et lacrimis effundamus. Ploremus pro defunctorum requie, ploremus et pro nostra, qui quandoque et fortassis etiam in proximo, eos subsecuturi sumus salute. Non potest quisquam nostrum dicere: Quid est anima mea in tam magna creatura? Non curat altissimus de nobis, nec quando uiuimus, nec quando morimur attendit. Huic detestandae opinioni, non per inuolucra, sed aperte obuiat apostolus, et dicit: Siue uiuimus, domino uiuimus; siue morimur, domino morimur. Siue enim uiuimus, siue morimur, domini sumus. Et in alio loco: In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Et ipse dominus: Deus non est mortuorum sed uiuorum. Omnes enim uiuunt ei. Nichil sane ut nouit reuerentia uestra, in rebus humanis casu fit, nullas mortes uel uitas hominum fortuna confundit. Librantur omnia iusto pondere et licet abyssus iudiciorum dei nobis occulta sit, non dubitamus tamen quin per omnia iusta sit. Nullus passerum in terram sine patre caelesti cadit, et aliquis seruorum dei, absque eodem patre caelesti uitam mortalem finit? Capilli capitis nostri omnes numerati sunt, et hi quorum sunt ipsi capilli apud aeternam sapientiam sine numero sunt? Gressus nostros ipsa dinumerat, et uitam mortem que nostram eadem non dispensat? Cum haec ut dicta sunt apud uos constent carissimi, non est afficiendus ultra modum dolore animus uester, sed ad deum tota mens, tota intentio, tota deuotio attollenda. Est quidem ipse mortificans et uiuificans, deducens ad inferos et reducens. Sed absit ut suspicemini, quod qui per se ipsum homo factus, morte sua mortuos uiuificare uenit, uos ad ipsum qui uera est uita per paenitentiae fructum conuersos mortificare disponat. Non hoc ea de causa ut fides mea est facit, sed ut et uiuentes defunctorum fratrum mortibus terrenis ad paenitentiam uehementius accendat, et mortuos ut splendida orti sui lilia colligat. Lilia plane candentia, castitate, odorifera uirtutum exemplis et suauitate. Non uult uos per huiusmodi mortes a se amputare, sed more studiosi agricolae uineam colentis putare, quia ut in canticis legitur, tempus putationis aduenit. Aduenit tempus quo seruo dicenti, domine factum est ut imperasti, et adhuc locus est, respondeat: Exi in uias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. O quot nolentes ut domus eius impleretur intrare compulsi sunt. Quis enim unquam mori uoluit? Nec ipse Petrus cui dictum est: Cum senueris extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non uis. Si nolebat mori resistente quadam humana formidine Petrus, quid mirum si eodem timore non uult mori, Petri discipulus? Si nolebat mori Paulus qui dicebat, nolumus spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur quod mortale est a uita, quid mirum si natura et consuetudine tracti formidatis excedere de praesenti uita? Contradicente tamen carnali affectu, et Petrus libenter pro domino suo mortem crucis amplexus est, et Paulus qui dixerat, michi uiuere Christus est, et mori lucrum, gladio sibi caput desecari iocundissime passus est. Vnde iuxta quidam uolentes, compulsi sunt Petrus et Paulus mori, compelluntur ad idem ab eodem patrefamilias nostri, ut impleatur domus dei. Suscipienda est ergo cum iocunditate benigna patris uocatio, quia etsi dura uidetur uia mortis qua transitur, iocundissima est uita et perpetua quo peruenitur. Et o tu Ihsu Christe, creator omnium et redemptor tuorum, qui dixisti: Qui credit in me etiam si mortuus fuerit uiuet; et rursum: Non ueni ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam mundum; et iterum: Oues meae uocem meam audient, et ego dominus agnosco eas et sequuntur me, et ego uitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea. Tu inquam o Ihsu Christe auctor uitae nostrae transitoriae et aeternae, has oues de grege tuo in te credentes, mortuas uel morituras, in aeternum uiuere fac. Suscipe eas benignissime pastor nec a lupis eas deuorari permittas, neque tradas bestiis animas confitentes tibi. Adesto et tu beatissima uirgo mater eiusdem saluatoris et redemptoris nostri, et prae omnibus post ipsum in te specialius confidentes, ab expectatione sua nullatenus confundi permittas. Sed et uos summi apostoli dei orbis terrae praecipui principes, omnium quidem Christianorum uniuersales, sed nostri speciales patres, quibus pene continua semper obsequia impenderunt, quibus specialiter a deo commissi sunt, nonne deficientibus succurretis? Nonne morientibus aderitis? Nonne ab incursu nequam hostium defendetis? Recordamini principatus uestri, nec de numero commissorum uobis, aliquem a principe tenebrarum rapi patiamini. Sentiant quia iam tempus est, quod semper de uobis sperauerunt, et cum claues regni caelorum in manibus uestris sint, humili et deuoto corde cum eis supplicamus, ut admissis aliis, istos nullomodo ad eodem regno excludi sinatis. Accendite igitur carissimi quibus hanc epistolam scribo, igne diuino ut Aaron uel filii Leui, mentium uestrarum thuribula, et orationum sanctarum uelut aromatum fumum in caelum emittite, et stantes inter mortuos et uiuentes, misericordem omnipotentis domini maiestatem, ipsi corde contrito et humiliato ei facti sacrificium, toto animorum nisu placate. Rediissem ipse ad uos, et quod scribo ore proprio dicere maluissem, et ut sanctus uir ait: Consolarer uos sermonibus, et mouerem caput meum super uos, nisi coeptum iter uersus dominum papam, ad quem certis de causis ualde festino impediret. Si deo propitio sospes inde rediero, non preteribo donec uideam quos diligit anima mea. Interim quod praesens non possum absens facio, et pro officio ex parte omnipotentis dei, auctoris et conditoris omnium, et beatissimae Mariae semper uirginis genitricis dei, et domini nostri Ihsu Christi, et summorum apostolorum Petri et Pauli, omnium que apostolorum, et sancti Benedicti patris et magistri nostri, et omnium sanctorum, quantum possumus, quantum nouimus, corde et ore absoluimus uniuersitatem uestram, sanctum que collegium uestrum Cluniaci uel extra manentium, ab omnibus omnino peccatis, confisi in abundantia gratiae illius, qui discipulis suis etiam nobis dixit: Quae ligaueritis in terris, erunt ligata et in caelis, et quae solueritis in terris, erunt soluta et in caelis. Valete uiscera mea, et cum apud deum memores fueritis uestri, rogo ut non obliuiscamini si placet et nostri. 40. AD THEOBALDVM PARISIVS EPISCOPVM Venerabili et carissimo fratri et amico nostro domino Theobaldo, dei gratia Parisiorum episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerum in domino dilectionis affectum. Placuit carissime michi, reuerentiae uestrae, super multa et magna in mortibus fratrum nostrorum desolatione nostra, nos consolari, et ut ait Iob: Compatiendo mouere caput uestrum super nos. Rescripsissem tunc quando allatae sunt michi litterae idem quod nunc, et amicabili consolationi quas possem gratias egissem. Sed hoc quia tunc non licuit, non feci, et quia etiam nunc uix licet, uix facio. Prout licet tamen sollicite de nobis dignationi uestrae gratias ago, quia non cura multiplex, non fastus honoris, non pontificalis apex, uos a Cluniacensi corpore alienauit, quem iuxta apostolum seruantem unitatem spiritus in uinculo pacis. Cerno gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Et iuste. Commune enim dampnum communem luctum exigit, ut carorum mortes, quas antiqui multis mensibus, nos saltem paucis defleamus diebus. Flebant illi mortuos suos, nec a fletu multo tempore elapso reuocari poterant, homines fideles erga uiuos amicos, pii erga defunctos. Faciebant hoc aliquando pii erga pios, afficiebantur hoc amoris intuitu, etiam quandoque impii erga impios, et licet diuerso respectu, eodem tamen uniuersi erga mortuos suos detinebantur affectu. Qui ergo pios et impios in exemplum deplorationis habemus, nonne inhumanum uel bestiale est, si tot, si tantos, si tam utiles, si tam necessarios mortuos nostros non deploremus? Faciendum est hoc quidem coram hominibus, sed temperanter; faciendum coram deo, sed perseueranter. Conuertendus est infructuosus dolor ad fructuosas lacrimas, ut quae iam carorum corpora nobis non possunt reddere, animas deo quantum poterunt studeant commendare. Facimus hoc nos aliquando, faciunt hoc nostri sepius, facite idem et uos si placet, cuius illi mortui ueraces amici erant, quem sinceriter diligebant, quem toto affectu colebant. Facite hoc non solum ut monachus sed quod multo maius est ut episcopus, id est ut non solum eos propriis precibus adiuuetis, sed insuper subditorum uestrorum orationibus eos omnipotentis misericordiae commendetis. De reliquo quod michi dicendum restat, nisi quod Iob amissa substantia, filiis et filiabus dixit: Dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit ita factum est, sit nomen domini benedictum? 41. AD ODONEM PRIOREM ET FRATRES SANCTI MARTINI DE CAMPIS Venerandis et carissimis fratribus et filiis nostris, domino Odoni priori, et ceteris apud Sanctum Martinum de Campis omnipotenti domino seruientibus, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem, et ab auctore bonorum omnium totius gratiae et benedictionis plenitudinem. Quid dicam, quid loquar? Putabam in asperis casibus et maxime in morte carissimi fratris et filii nostri Hugonis, me uos praeuenire posse scribendo, posse praeuenire conquerendo, posse praeuenire lacrimando. Sed ut uideo et scriptis me praeuenistis, et querelis praeoccupastis, sed lacrimis tamen non anticipastis. Deflestis funus eius post mortem eius, sed ego adhuc uiuentis, quia moriturum non dubitabam, defleui ante ipsius obitum mortem eius. Vicistis me scribendo, sed non uicistis lamentando. Lacrimatus sum ego prior, quia prius deficientem uidi, sed prior scribere non potui, quia ab assiduis negotiis, hoc est importunis uitae meae tortoribus, permissus non fui. Scribo nunc tandem aliquando permissus, et communis fratris, filii, et amici defectum uobis cum pariter licet absens deploro. Habeo materiam deplorationis, quantam uix camelus scriptam, sublimibus et fortibus humeris portare posset, habetis uos tantam quantam et ipsi nostis, et ego ex parte forsitan non ignoro. Vt enim primo de propriis loquar, quis iam a uiginti et eo amplius annis de uniuersis qui sub caelo sunt hominibus, tam fideliter, tam constanter, tam perseueranter, onera mea a me sibi imposita, et deuote causa dei et mei suscaepta, tulit, tolerauit, et quantascumque habere potuit uires ea tolerando et michi collaborando, consumpsit? Et ut quae sunt uestra subiungam, quis illo amplius uel adeo rem publicam uestram dilexit, quis ita coluit, quis tam me quam omnes nostros ad eam diligendam, protegendam, confouendam, ac defendendam animauit? Haec omnia breuiter dicta quae si diffusius dicerentur, alio tempore et ocio indigerent, admonent nos, hortantur nos, ut tam dilecti, tam cari, tam unici fratris, filii, et amici, etiam post mortem non obliuiscamur. Sed si ueri amici fuimus, uel sumus, magis nunc mortuo quam si uiueret ostendamus. Deploremus pia compassione funus eius; prosequamur magis occultis lacrimis et precibus animam eius, ut cui iam affectum nostrum ostendere non possumus, conridendo uel collaetando; ostendamus orando, sacrificando, ac pie pro anima eius coram deo collacrimando. Fiat hoc apud uos specialiter pro ipso, fiat et pro priore nostro, fiat si placet et pro multis sanctis, religiosis et magnis coram deo hominibus, nuper apud nos defunctis, quorum memoria sicut bene noui in benedictione est, quorum recordatio coram deo non delebitur, sed in memoria aeterna erunt, et ab auditione mala per dei gratiam non timebunt. Vnde cessent iam lacrimae inanes, et inconsiderato dolore extortae coram hominibus, et succedant gemitus pro salute istorum effusi coram deo cum precibus. Valeat sanctum collegium uestrum deo accaeptum, nobis iocundum, et deo propitio de bono semper in melius prouehendum. 42. AD ABBATEM DE RVPIBVS CONSOLATORIA PRO MORTIS FRATRIS SVI Venerabili et carissimo meo domino de Rupibus, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quae est in Christo Ihesu. Licet serus rei sequentis scriptor uidear, me que ipsum ipse tarditatis accusem, excusat me tamen ex plurima parte, multiplicium causarum quae quandoque ut fluctus marini acriter in nos irruunt, inundatio, quibus hoc paschali tempore plus solito pressus, plus solito sum fatigatus. Nunc tandem aliquantum a curis respirans, dico quae tacenda non sunt, scribo quae caritati uestrae notificanda sunt. Quam oportunitatem si prius inuenissem, nullum me in hac ad uos relatione priorem existere, nullum me praecaedere permisissem. Bonus iuuenis, dignus amore, dignus memoria, frater noster, filius noster Iohannes, quem michi benigna dilectio uestra commiserat, quemque diu ut optaueram seruare non licuit, nuper hoc est idus Maii rebus humanis exemptus uitam praesentem, ut confido in domino, meliore mutauit. Noui quia doletis, noui quia hoc egre fertis. Nec mirum. Optastis enim ei ea de causa uitam prolixiorem, ut eam sibi multis que gauderetis postmodum utiliorem. Sed si doletis, si egre fertis, consolamini, quia in his solus non estis. Non estis plane solus in his, quia ut quod uerum est amico fatear, uix aliquem a multo iam tempore inter fratres nostros recolo conuersatum, cuius conuersatio Iohannis conuersatione et moribus magis cara, cuius mors magis omnibus fuerit amara. Testatur hoc dolor omnium, testantur et lacrimae pene uniuersorum, quas eo languente fuderunt, et quas eo moriente multo magis profuderunt. Vix credere potuissem, nisi oculis conspexissem, quod tantum sui affectum nostrorum cordibus imprimere potuisset multorum successu annorum, quem impressit et meruit spacio paucorum dierum. Sperabant de illo ut de bona arbore fructus optimos oportuno tempore carpere, quorum optimam spem floribus benignae conuersationis, et dulcium morum prae cunctis fere claustri nostri iuuenibus praetendebat. Sed proh dolor aruit faenum et cecidit flos, quia spiritus domini sufflauit in illo. Raptus est ut aestimo ne forte processu temporis a bono quod coeperat malicia mutaret intellectum illius, aut ne fictio, quae quandoque etiam profunde religiosos deprauat, deciperet animam illius. Non est oblitus iuuenis noster pro carnis incommodo salutis suae, nec molestia corporis eum ab animae suae cura auertere potuit. Nam statim ut sensit grauari se ultra quam sperabat morbo concaepto, totum cor, totam operam, ad ea quae post mortem sequuntur conuertit. Et licet nondum desperaret de uita, adhuc integro sensu uigente, et ratione animi in nullo diminuta, antiquis et probatis in religione senibus nostris cuncta, ut post ipse michi retulit, quae de preterita uita sua occurrere potuerunt, meracissime confessus est. Nec his contentus, cum ei illa sufficere potuissent, mittit ad me nuntios, orat ut uenirem, precatur ut eum pro officio absoluerem. Eram et ego tunc temporis eger, nec egros pro more nostro facile uisitare ualebam. Coegi tandem me ipsum, et licet non adeo, eger tamen ad egrum accessi. Vrgebatur ille grauiore solito morbi molestia, sensu tamen integer perdurabat. Quid multa? Velut ab initio cuncta demum replicat, nec ipsa cotidiana et puerilia intermittit. Flebat ita de leuibus ac si de grauissimis peccatis, et quantum poterat sincerissima ac luctuosa confessione animam corpus que suum benigno saluatori affectuosissime commendabat. Quodque nullo modo tacendum est, cum in confessione illa gloriosae matris domini occurrisset casu aliquo memoria, iam singultus singultibus, fletus fletibus iungebantur et confessionis continuatio ad illius nomen cuius se maxime auxilio saluari sperabat, lacrimosae deuotionis augmento interrumpebatur. Item cum morbi importunitas eum confitentem aliquando uehementius aggrauaret: Sancte spiritus, inquit, auxiliare michi, et si quid de confessione oblitus sum, michi ad memoriam reuoca. Hoc non semel nec bis tantum, immo sepe dicens, docebat me quanta cura quis deberet confiteri maiora, cum ipse tanto studio confiteretur etiam minora. Deinde a me absolutus, paenitentia indicta, confessione fidei et dominica oratione me iubente praemissa, biduo superuixit. Quo toto biduo, omni corporis cura abiecta ad diuinam tantum clementiam inuocandam totum animum, et quicquid uirium habere poterat contulit, atque in hac mentis intentione, diem uitae ultimum clausit. Moneo igitur uos ut carissimum fratrem nostrum, et ut intimum amicum ut amicus exhortor, ne communem defectum humanae naturae uobis tantum uelut peregrinum ac solitarium ascribatis, et cum uos ipsum quandoque mori necesse sit, pro fratris bono et uere Christiano transitu, uos sicut et ceteri iuxta apostolum, qui spem non habent, plus nimio affligatis. Non decet religiosum ut ea illi displiceant, quae deo placent, quia is sine cuius nutu nullus passerum cadit in terram, non potuit falli, ut absque eius iussione uel permissu, frater Iohannes mortuus caderet in terram, et per sepulturae officium occultaretur in terra. Ad hoc autem totum studium uestrum et amorem erga defunctum conuertite, ut sicut nos nostri que fere quantum possumus translatum ad aeterna eum auxiliis spiritualibus quibus possumus iuuamus, ita et uos, immo plus quam nos, quia plus potestis, quantum poteritis adiuuetis. Optaueram eum michi a uobis bonum commendatum meliorem remittere, sed ut credo melius et michi et uobis, ipsi que contigit, quia quem uobis restituere non potui, deo a quo eum maxime suscaeperam reconsignaui. 43. AD GAVFREDVM CARNOTENSEM EPISCOPVM Honorabili et magno sacerdoti dei nobis que ualde carissimo domino Gaufredo sanctae Carnotensis aecclesiae famoso episcopo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et totius in domino amoris affectum. Vt antequam gratias agam, querelas praemittam, amicabiliter conqueror, quod tantus, tam carus, tam antiquus amicus ut non uisum, ut ignotum, ut non probatum amicum me deseruistis, spreuistis, abiecistis. Hoc non paucis diebus sed multis iam annis fecisse uidemini. Nam a concilio Pisano, tempore papae Innocentii celebrato, cui et uos interfuistis et ego non defui, nec uestros apices legi, nec nuntios uidi, nec aliquid eorum quae a partibus amici amicus sperare solet accaepi. Vidi quidem litteras, audiui et quosdam nuntios, sed qui negotia communia afferrent, non qui aliquid de uero amici affectu referrent. Idcirco nichil me ex parte uestra uidisse dico, nichil me audisse profiteor. Nonne ergo merito queror? Nonne iuste irascor? Dilexit uos et adhuc diligit anima mea. Et quare? Quia semper in uobis deum reueritus sum, quia eum semper in uobis colui, quia pro inhabitante habitaculum adamaui. Cum enim omnibus pene Latinis episcopis, aliqua necessitudine, aliqua de causa plus minus ue asstrictus tenear, uobis tamen licet forte hoc ignoretis singularem iam ab antiquo inter plura cordis mei recaeptacula mansionem paraui, et adhuc conseruo. Hoc ideo, ut dixi, quia deum in uobis ueneror, quia uerum atque sincerum uos semper diuinarum rerum cultorem expertus sum. Quando enim labores uestros, quando cursus, quando recursus, pro aecclesia dei, sponsa Christi enumerare potero? Quando religionis amorem et eius exquisitum ubique augmentum enarrare ualebo? Quando et ipsas sacrorum locorum frequentes uisitationes describere praeualebo? Sed haec mi carissime subprimenda sunt, nec in istis maxime plus iusto stilum effluere decet. Credo enim et etiam noui, non praestolari uos de piis operibus uestris mortalium fauorem, sed aeternam mercedem. Haec tamen ea de causa breuiter tetigi, ut sciretis et recordaremini, quia et uos diligo, et qua de causa et dilexi et diligo. Iam ad gratias religiosae reuerentiae uestrae agendas non sufficio, quia eas merita nostra superasse cognosco. Quid enim dignum referre possim, his quae per priorem de Nogento cognoui? Qui michi scripsit quantum amoris affectum erga Cluniacensem aecclesiam se que specialiter ac suos agnouerit, quantum que hoc non affectu tantum, sed et effectu probauerit. Dixit enim aecclesiam Castriduni, quam Cluniacus olim possedisse dicebatur, a canonicis eiusdem aecclesiae, ab aduocato aecclesiae uicecomite, ab omnibus tandem qui aliquid iuris in ea se habere dicebant, tam precibus quam ui iustitiae extorsisse, et uestrae Cluniacensi aecclesiae, cuius iuris fuerat, reddidisse. Super his quidem gratias ago, sed longe maiores, quia in hoc opere quanto affectu uestram, quod iterum dico, Cluniacensem aecclesiam diligatis, agnosco. Agnouissetis olim, et agnosceretis adhuc, si experiri placeret, si ut dixi uos diligo, si dilectionem hanc uere in corde conseruo. Et quid his plura dicerem? Verbosus forsitan uideri deberem, si non tam diuturno tempore tacuissem. Sed ad tam longi temporis silentium, quod potest uideri uerbum prolixum? Ergo bone, longeue, et probate senex, et pontifex dei, memento quod tamen semper tibi cordi inesse credo, quod nec tua nec mea diuturna esse potest ulterius in hac uita misera mora. Es quidem tu senior, sed nec ego iam iuuenis. Quid ergo nobis restat, nisi ut ad summum pontificem, et episcopum animarum nostrarum Ihesum totus sermo noster recurrat, totus animus suspiret, totus homo noster interior et exterior anhelet? Iam pene iuxta uerba ipsius fur nocturnus perfodere domum nostri corporis properat. Iam dominus domus uenire festinat, iam clamor media nocte factus iacentes in lectis excitat, et dicit: Ecce sponsus uenit, exite obuiam ei. Quid ergo ultra iam proderit episcopari? Quid ut sic loquar abbatiari? Quid sub praetextu rerum caelestium terrena diligere? Quid sub umbra aeternorum peritura, immo pereuntia amare? Sed insipiens factus sum. Videor ut dicitur Mineruam docere, uideor ligna ad siluam conuehere, uideor flumen maximum lagena aquae infundere. Sed uere non hoc docens dico, sed hac licet parua occasione suscaepta, miseriam meam defleo, et quia quo post mortem quae forte non longe abest rapiendus sim ignoro, tremesco. Valete in Ihesu salutari nostro, domine episcope et amice carissime, et quia per gratiam dei uos uobis credo sufficere, mei qui in nullo michi sufficio apud dominum mementote. Si quid boni spiritualis uel corporalis in aecclesia nostra est, uestrum est. LIBER 5 1. AD PETRVM ABBATEM SANCTI AVGVSTINI LEMOVICENSIS Dilecto ac uenerabili fratri Petro abbati sancti Augustini Lemouicensis suburbii, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et sinceri amoris plenitudinem. Vidi litteras uestras, et in eis magnum erga nos affectum animi uestri conspexi. Aduerti quod facile fuit, falsum in parte esse uulgare prouerbium, quo dicitur honoribus mores mutari. Neque enim honor assumptus ab amores nostro semel olim concaepto uos in aliquo permutauit, nec in aliud et aliud quam quod ante fuerat diriuauit. Non estis secutus quosdam nostri temporis homines, qui de congregatione nostra, aut in abbatias assumpti, aut episcopatibus decorati, ut corpore sic et mente a nobis diffugiunt, ab amore suorum statim resiliunt, et uelut abiecto graui quantum ad ipsos monastici ordinis iugo, exultant. Ostendunt quo animo dum humiles uiderentur, deo seruierint, qui data occasione aecclesiastici regiminis, totos se quantum audent deo subtrahunt, mundo dedicant, et non sicut serui dei, sed quasi uelamen habentes maliciae libertatem, effrenes et praecipites, uelut iam adepti, quod diu optauerant, ubique discurrunt. Suos postponunt, alienos sectantur, nec iam uel quo primum uenerint, uel ubi manserint, uel unde exierint, recordantur. Non sic tu ut audio carissime, non sic plane tu facis, qui nostra tuis negotia semper anteponis, qui pro causis Cluniacensibus terminandum huc illuc que discurris, et ad nutum nostrum uel nostrorum, rei publicae nostrae impugnatoribus te ubique audacter opponis. Vnde gratias tibi multas agentes, pro certo noueris, quod plenam uicem dilectionis tibi rependimus, et locum tibi in recessibus animi nostri optimum conseruamus. Valeas semper in domino, et sic impositum tibi per dei gratiam officium exerce, ut sis et uita carbo ardens, et exemplo lucerna relucens. 2. AD STEPHANVM OLIM ARCHIEPISCOPVM VIENNENSIS Reuerendo et carissimo amico domino Stephano, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerum in domino amoris affectum. Quod a tempore discessionis uestrae ab urbe et a sede Viennensi, nichil dilectioni uestrae mandaui, nichil scripsi, neque in illo uel post illud infortunium uestrum uos consolatus sum, noueritis quod non fecit hoc mutuae quam ad uos semper habui dilectionis obliuio, sed uestra ad partes quas non satis noueram remotio. Fama enim frequens et uaria de statu uestro a diuersis ad nos relata, nunc uos apud Sanctum Rufum, nunc apud quasdam aecclesias ei subiectas, nunc in quibusdam locis michi ignotis uos commorari dicebat. Ad haec cotidiana immo continua Cluniacensium negotiorum importunitas, quae me quandoque etiam mei ipsius obliuisci cogunt, uestri michi intercludebat memoriam, et ne amicum in sua tribulatione consolarer, non quidem auferebat, sed differebat. Tandem licet forte sero ad cor rediens, amico scribo, et ut his de causis super tarditate mea me excusatum habeat, rogo. Non enim de illorum amicorum numero esse uolo, qui tam diu diligunt, quam diu accipiunt, qui tam diu amant, quam diu sperant. Nolo de illorum numero esse qui dicuntur socii mensae, quia secundum eius qui hoc dixit sapientis uerba, omni tempore diligit qui amicus est, et iuxta eundem: Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus. Hortor ergo uolo et moneo, ut quandoquidem hoc de uobis contigit unde dolemus, ad nos et ad uestram Cluniacensem aecclesiam ueniatis, et utrum quod dico uerum sit, non per nuntium sed per uos ipsum experiamini. Tali autem modo uos uenire rogo, ut mora uestra nobis cum non sit horaria sed perpetua. Decet enim hoc personam uestram, ut nullatenus deinceps locis loca mutetis, neque ad quaslibet alias aecclesias, sed ad illam quae et magna et uestra est, uobis que seruire, ac per omnia pro posse suo prouidere, magno affectu parata est, ueniatis, et totum uos ei quae se totam uobis offert, conferatis. Hoc autem si sic placuerit et facultas fuerit, usque ad dominicam quinquagesimae adimplete. Nam exinde oportebit me uersus concilium iter aggredi. 3. AD STEPHANVM NOBILEM VIRVM ARVERNIAE Nobili uiro et amico nostro domino Stephano de Castello, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et dilectionem. Cum celeri uolatu fugiant omnia, et mundus magnis passibus incessanter ad interitum tendat, non satis de uobis mirari sufficio, quod tam sapiens homo, et tam hactenus prouidus in perituris, quasi nullam curam de aeternis habere uidemini. Cum que ut salua gratia uestra dicam, aetas ipsa longam uiuendi spem uobis amodo interdicat, uos econuerso quasi nunquam moriturus, radicem cordis in hac misera et fallaci uita a quibusdam fixisse aestimamini. Vnde hortor uos ut carissimum amicum, et quod praesens si possem facerem, absens quantum possum admoneo, ne salutem animae uestrae ulterius in dubio pendere sinatis, sed antequam nunquam reuersura recedat, eam totis animi conatibus iam absque mora aliqua rapiatis. Inuitent uos ad istud non solum antiqua antiquorum, sed quae magis inuitare solent praesentia modernorum exempla, qui uelut ab ipsis Sathanae faucibus pene iam absorpti fugientes, uel Ihrosolimitano itinere, uel uaria et subita ad deum conuersione, regno caelorum uim inferre, et quasi uiolenter rapiunt illud. Rapite illud et uos, nec ultra ut hactenus fecistis, de die in diem differatis, quia iuxta scripturam diuinam nescitis quid superuentura pariat dies. Relinquite terrena, antequam uos ipsa relinquant, et si primas partes hostiae, hoc est uitae uestrae, deo noluistis offerre, saltem caudam, id est finem dierum uestrorum, ipsi deuote offerte. Si hoc cito a uobis factum fuerit, aderit paterfamilias, qui diu ocioso operario suo, hoc est uobis ad undecimam uenienti, parem nummum uitae aeternae, etsi non eiusdem retributionis, ut primis operariis, sero conferat. Nostis quid sancto Hugoni, quid nobis promiseritis, quam spem de salute et conuersione uestra, tam per uos quam per nuntios uestros michi sepius dederitis. Nec illud ignoratis, quid patres uestri fecerint, et quo se post habitum saecularem conuerterint. Parati fuimus semper congrue ad seruitium uestrum, parati sumus multo magis et ad istud, quod uobis utilius esse uidemus, et quod si distuleritis, periculosum senectuti uestrae fore timemus. Vnctio spiritus sancti doceat cor uestrum. Fecimus quod nostrum est, et morem amico gessimus. Sed uidete, ne frustra. 4. AD PAPAM EVGENIVM Summo pontifici et speciali patri nostro, domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensis abbas, cum sincero amore debitam obaedientiam. Quando paternitati uestrae scribo, quia aures uestras toti mundo expositas noui, iuxta quod materies assumpta permittit, prolixitatem uitare soleo. Quod si modo hoc non potuero, precor ne paterna pietas id egre ferat. Scripsit sublimitas uestra archiepiscopo Arelatensi et episcopo Viuariensi, ut litem quae pro monasterio sancti Baudilii, inter Nemausensem episcopum et Casae Dei abbatem surrexerat, loco congruo et die, utraque parte aduocata diligenter audirent, et preter diffinitiuam sententiam, quam uobis reseruari mandastis, cuncta sollicite examinarent, et examinata ad uos nuntio uel litteris referrent. Sed quia pater, nequaquam omnia, maxime illa quae remotiora sunt, nisi ab his quibus ea nota sunt, certificemini, scire potestis. Notum facio quod a multis religiosis, sapientibus, et fide dignis clericis et monachis, pro certo comperi, adeo alteri parti hos suspectos esse examinatores, ut pene idem sit hoc imponi Arelatensi, quod esset si imponeretur episcopo Nemausensi. Et ut me uel ipsos uerum dicere, sapientia uestra cognoscat, nouerit Arelatensem natum in diocesi Nemausensi, oblatum a patre dum puer esset aecclesiae Nemausensi, nutritum a puero usque ad iuuenilem aetatem in aecclesia Nemausensi, canonicum fuisse aecclesiae Nemausensis. Et postquam episcopus Agathensis factus est, et postquam in Arelatensem archiepiscopum promotus est, semper defendisse negotia aecclesiae Nemausensis, semper contra aduersarios pugnasse aecclesiae Nemausensis. De Viuariensi uero quid dicam? Licet quantum ad propositum religionis spectat, Cluniacensis monachus sit, et causa dei ac nostri, in Casae Dei iustitia claudicare non debuerit. Videtur tamen michi, uidetur et omnibus qui rem sciunt et hoc attendunt, quod quantum ad hanc causam pertinet, magis in eo praeponderat affectus carnalis, quam ille qui eum magis nobis ac nostris conciliare debuerat spiritualis. Fuit enim diu Nemausensibus et ante et nunc loco proximus, et nunc et adhuc familiaritate, affinitate, et ipsi Nemausensi episcopo etiam consanguinitate coniunctus. His additur quod hanc de se opinionem, hoc est quod uel iudices uel examinatores huius causae suspecti sint, ipsi propria confessione non oris, sed quod maius est, operis nuper testati sunt. Nam cum discretio iustitiae uestrae caute praecaeperit, ut congruo loco et tempore, utramque partem ante praesentiam suam euocarent, ipsi non ex parte sed ex toto fines apostolici mandati transgressi sunt, cum non solum de uestro quod summum est, sed etiam de quolibet rationabili mandato, lex uestra Romana et autentica dicat, quod mandatarius non debet excedere fines mandati. Ex toto plane mandatum apostolicum transgressi sunt, quia non congruum tempus et incongruum locum, uel congruum locum et incongruum tempus, sed utrumque pariter, hoc est et locum et tempus. Non dico tantum incongruum, sed si dici posset incongruissimum, abbati et monachis praefixerunt. Locum quia in urbe, in aecclesia, in ipsa domo aduersarii, sub potestate, sub armis, sub minis, sub terroribus amicorum, affinium, consanguineorum ipsius, causam tractari decreuerunt. Tempus quia occupatiore totius anni tempore, quando metendis, colligendis, uel congregandis nouis frugibus, omnis paterfamilias, maxime hi qui pauperiores sunt, occupantur. De quorum numero, licet magni nominis sit, ex plurima parte abbas Casae Dei excipi non potest. Hoc inquam tale tempus, ad examinandum tantae rei negotium, examinatores seu iudices iustissimi elegerunt. Mandato tamen uestro sicut in omnibus semper facere paratus est abbas obaediens, tam incongruo tempore ad tam incongruum locum non ut uoluit, sed in potuit, uenit. Nam nullum legis peritum, nullum aduocatum, nisi pene prorsus inutilem, de partibus illis Prouinciae, timore supra dictorum hostium uel prece uel praecio habere praeualens, cum paucis in Burgundia emendicatis patronis, diei constitutae interfuit, et licet sub hostibus agens mandato tamen uestro in omnibus paruit. Questus est coram iam dictis de loco, questus est de tempore, rationem cur quereretur proposuit, sed nichil conquerendo profecit. Data est ei ad agendum altera nec minus iniqua dies, praefixus est ei et idem de quo totiens questus fuerat locus. Vnde quia se uidet non iam latenter sed aperte grauari, ad iustitiae sedem recurrit, ad patrem ab hostibus fugit, apud uos qui Petri, immo qui illius uices in terris geritis. Qui facit iudicium iniuriam patientibus, querelam tantam deponit. Orat ipse, precatur, et uniuersa Casae Dei, sicut ipse nostis, non contempnenda congregatio, precor et ego se sepe experta maiestatis uestrae confidens gratia, ut examinatores hos uel iudices, tam aperte, tam sine nube suspectos, ab hac causa remoueatis et uobis si placet eam examinandam ac terminandam assumatis. Licet enim sit iter a partibus nostris ad uos usque longinquius, licet sit laboriosius, licet morbis Italicis peremptorium, nichil tamen fratres illos grauare poterit, si unde certi sunt, rem de qua agitur. Aut iure retinuerint, aut iure amiserint. Sperant tamen et ualde praesumunt, monasterium quod tam diutina tam que quieta possessione ut dicunt possederunt, quod de paupere, quod de uili, quod de irreligiosa aecclesiola, comparatione praecaedentis egestatis, in diuitem, in nobilem, in religiosam aecclesiam, immo quod maius est monasterium, multis laboribus, multis expensis prouexerunt, sperant inquam et confidunt, quod iustitiae uestrae iudicio repulsis aduersariorum calumpniis, sempiternae eis possidendum concaedatur. 5. AD PAPAM EVGENIVM Summo pontifici et nostro speciali patri, domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, cum debita obaedientia filialem affectum. Quidam probi uiri, canonici Engolismensis aecclesiae, nuper adierunt me, rogantes ut apud maiestatem uestram pro ipsis intercederem, et negotium quod coram uobis exposituri sunt uestrae clementiae commendarem. Quod ego timens maximis occupationibus uestris tedio esse, aliquamdiu recusaui, sed tandem eis instantibus assensi. Dicunt sicut ab ipsis ut aestimo auditura est dignatio uestra, defuncto episcopo suo se elegisse nullo de clero aecclesiae prorsus excaepto ab unanimi electione, assensu, ut canones praecipiunt honoratorum et totius populi, idoneam omnino ad officium episcopale personam, praecentorem ipsius aecclesiae. Electionem iuxta quod ab eis accaepi tam communem, tam concordem, Burdegalensi metropolitano dicunt se canonice obtulisse, ab eo canonice confirmatam esse, diem consecrandi ab ipso datam, se ad diem constitutam cum electo suo ut metropolitanus promiserat consecrando uenisse, sed consecratorem non inuenisse. Quibus de causis praesentiam suam subtraxerit, cur promissa non impleuerit nec ab eo accaeperunt, et michi se adhuc ignorare dixerunt. Prouideat ergo si placet, quod et absque meis litteris faceret, apostolica uestra sublimitas laboranti hac occasione aecclesiae, ut sicut uices illius geritis, qui apostolus gentium a deo factus est, et cui sollicitudo omnium aecclesiarum imposita est, ita huic aecclesiae sollicitudo uestra non desit, ut si electio bene acta est, a uobis confirmetur, et aecclesia illa quae de membris unicae columbae, hoc est uniuersalis aecclesiae est, de qua dicitur: Vna est columba mea, una est perfecta mea, data sibi a deo et a uobis pace laetetur. Haec sub conditione protuli, quia nec de electo, nec de electione, testis esse potui. Vnum tamen absque omni pene conditione profero, non uideri michi Burdegalensis metropolitani in hac Engolismensi electione gressus rectos, oculum simplicem, sed magis in ea quaerere quae sunt mercennarii quam pastoris, quae sua sunt, quam quae Ihesu Christi. Et ut filiali praesumptione loquar, et quae ab uniuersis pene partium illarum et nostrarum dicuntur uobis ut patri nota faciam, uult aiunt Burdegalensis ita sibi subdere Engolismam, sicut subdidit Xantonas, ut in aecclesiis illis non tam habeat episcopos quam ministros, non tam presules quam sibi in omnibus obsequentes. Hoc est, aiunt, eius propositum, haec intentio, haec in istis religio, ut expensis propriis parcat, et suffraganeis episcopis, ut capellanis utens, non suum sed eorum penu exhauriat. Haec pater uobis breuiter intimaui, ne possent uos in hac parte fallere animi sub uulpe latentes, quia et uirum dei qui uenerat de Iuda, falsus propheta fefellit, et ipsi magno prophetae et regi Dauid, Siba seruus Miphiboseth filii Ionathae mentiendo subrepsit. Et licet ego non satis ut nostis diligam hominem illum, absit tamen, absit inquam, ut in conspectu dei et uestro, contra ueritatem conscientiae meae, culpem uel praedicem hominem ullum. 6. AD HVMBERTVM ARCHIDIACONVM EDVENSEM Venerabili et dilecto nostro, domino Humberto Aeduensi archidiacono, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem ab eo qui mandat salutes Iacob. Laetatus sum in his quae dicta sunt michi, quia inspiratus ab eo qui spirat ubi uult, iam cum quibusdam aliis cantare incipis, in domum domini ibimus. Repletum est gaudio os meum, et lingua mea exultatione, quoniam cum mundanis commodis undique circumfluxus florere uidearis, iam quasi aridum mundum cum flore contempnere incipis. Ago inde gratias deo, age et tu, sine quo nec istud nec aliquid boni agere praeuales, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum, et ut Iohannes baptista ait, non potest homo habere quicquam, nisi sit ei datum de caelo, ut que dominus ipse: Nemo potest uenire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Felix ergo tu, si tamen perstiteris, quem pater trahit, quem filius suscipit, cui hanc de qua gaudeo uoluntatem, spiritus dei inspirat. Festina igitur carissime; ueni ad inuitantem te, saluatorem tuum; audi saluatricem uocem eius, qua tibi cunctis que loquitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis. Audi et illam quae sequitur: Tollite iugum meum super uos. Recordare et matris sapientiae, materna uoce filium admonentis: Fili ne tardes conuerti ad dominum, et ne differas de die in diem. Time et quod subditur: Nescis quid superuentura pariat dies. Furare diabolo thesaurum sancti desiderii tui, ne forte quod absit, tibi contingat, quod ait ueritas de quibusdam: Deinde uenit diabolus, et tollit uerbum de corde eorum, ne credentes salui fiant. Nichil enim tantum deo placet, nichil tantum diabolo displicet, quam bona uoluntas, immo ut uerius loquar nichil deo placet, nichil diabolo displicet, nisi bona uoluntas. Ex qua inter alia quae ab ea diriuantur bona, procaedit contemptus temporalium, amor aeternorum. Ea de causa non est tuta dilatio tibi, ne forte si nimium procrastinaueris, inuidus Sathanas sancto ad deum itineri tuo impedimenti alicuius obicem ponat, et gressus tuos ne implere possis bonum quod inchoasti, retardet. Fecit hoc de multis, quos nominare si litterarum breuitas pateretur possem. Addat tibi stimulos ueniendi, uenerabilis ille et cum honore nominandus dominus Stephanus Aeduensis episcopus, auunculus ut audio tuus, qui spretis parentibus, nobilitate, fastu, diuitiis, ipsis etiam episcopalibus infulis abiectis, pauperem Christum pauper secutus est, et in sancta deuotione toto mentis affectu perdurans, atque inter manus meas extremum deo spiritum reddens, cum ueneratione tanto sacerdoti congrua, tam a me, quam a fratribus Cluniaci conditus est. Sequere igitur eius uestigia, qui cum ut nosti praedicabilis homo sapientiae esset, nequaquam sibi ac saluti suae prae ceteris monasteriis Cluniacum elegisset, nisi magis sibi expedire uidisset. Veni et imple locum defuncti, quia paratus sum non minore te affectu, quam ipsum suscipere, non minus tibi et saluti tuae in omnibus prouidere. Nec solum te, sed insuper quotquot te cum spiritu dei tractos adducere uolueris, suscipere, diligere, amplecti, fouere. Decet te ad hoc summo conamine niti, ut non solus si potueris, sed cum aliorum lucro ad deum uenias, nec in conspectu domini dei tui, uacuus appareas, quatinus et pro his quos adduxeris, multiplicius coroneris, quia oportet sicut Iohannes in apochalipsi sua ait: Vt qui audit, dicat ueni. 7. AD THEOBALDVM ABBATEM MONASTERII SANCTAE COLVMBAE IN SVBVRBIO SENONENSI Honorando et diligendo in Christo domino Theobaldo abbati monasterii sanctae Columbae in suburbio Senonensi, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerum dilectionis affectum. Legi nuper litteras tuas carissime frater in quibus aduerti magnum inter te alios que pene omnes tui ordinis chaos esse firmatum, longe te ab illorum studiis esse diuisum. Nam cum ut dictum est illorum fere omnium corda, omnium uerba, omnium scripta, ea quae mundi sunt, sapiant, cor tuum, lingua tua, litterae tuae, longe diuersa sapere et sentire uidentur. Indicant hoc ille, quas ut praefatus sum michi pridem misisti, quae ut quod uerum est fatear nil mortale sonabant, nil eorum quae in frequentissimis aliorum litteris legere soleo, praetendebant. Non erat in eis quaestio de quaestu, non mentio de causis, non de dampnis deploratio, non de lucris exultatio. Quicquid in illis a primo apice usque ad ultimum legere potui, totum aut tibi commissorum paternam curam, aut quaestiones de scripturis, aut de bonis ad meliora, gratia diuini spiritus tibi collatum proficiendi appetitum sonabant. Hanc quippe sententiarum pertitionem, in litteris illis distinctam agnoui. Primo enim rogasti, ut fratres de Caritate qui te cum erant, qui que ueram philosophiam hoc est Cluniacensem disciplinam sic enim philosophiam interpretatus esses, filiis tuis tradiderant, in monasterio tuo esse, et uices tuas illic exsequi concederem. Secundo quaesisti, cur unctio infirmorum sola et hoc apud Cluniacum solummodo reiteretur, et qualiter somnium Ioseph, quo se a sole et luna et stellis undecim adorari, hoc est a patre et matre et undecim fratribus somniauerat, uerum sit, cum mater iam ante principatum eius defuncta, eum cum fratribus non adorauerit. Tertio postulasti, ut consolatoria uerba in epistola a me tibi mittenda, uel adderem uel intersererem, ac talia quae inter tot Iherosolimitani itineris, quod iam deo uouisti, discrimina de proximo impendentia, ferrent forte praesidium, ac inter amaros casus dulce terra mari que solacium. Et ego quidem non sum tanti, ut ad tanta sufficere, ac de tantis tibi me posse congrua satisfacere credam. Quia tamen laudabili ac deuoto studio tuo, maxime uero religiosa uita et fama tua, non nunc primum ualde delector, facio hoc ut possum, quia ut postulasti non possum. Et primo plane capitulo precum tuarum, iam plus factis quam uerbis respondi, quia cuncta quae de monachis supra scriptis rogaueras, concessi. Esset ergo superfluum, re iam concessa uerbis diutius immorari. Vnde ad unctionis propositae quaestionem sermo procaedat, et cur apud Cluniacum plusquam semel sacro infirmi oleo inungantur, ostendat. Arbitror autem, quod qui unctionem infirmorum iterandam non esse, aut cogitat, aut dicit, causam hanc sibi ipsi obiicit, cum unctio baptismatis, cum unctio confirmationis, cum unctio sacerdotalis, cum unctio pontificalis, cum unctio aecclesiarum, cum unctio aecclesiasticorum uasorum, simplex sit, cum nullo deinceps tempore iteretur, qua ratione sola infirmorum unctio, non solum apud quosdam geminatur, sed insuper quibusdam infirmis frequenter per diuersa tempora in morbum recidentibus nullo seruato numero datur? Qui hoc cogitat, uel qui hoc obiicit, attendat non solum unctionum illarum simplicitatem, sed quod maius est ipsius simplicitatis scrutetur, et intelligat rationem. Vt quid enim iam baptizatus inungitur, nisi ut iam collata non conferenda baptizato per spiritum dei peccatorum remissio demonstretur? Hoc quia semel factum sufficit, quia semel remissa peccata simplex sacri chrismatis unctio ostendit, iterandum esse, nulla ratio persuadet. Sed cur et illa quae ab episcopis fit confirmationis unctio, non iteratur? Non iteratur plane, hac ratione, quia semel Christianus post baptismum armis spiritus dei per illam unctionem aduocati, contra Sathanae mundi que bella munitus, alio rursum spiritu, uel aliis armis illa simplici unctione muniri non posse monstratur. Et potest quidem segnitie propria ab hoste his armis depositis uinci, potest et eisdem resumptis iterum hostem uincere, nec tamen ea de causa unica unctio iteranda est, quia quotienscumque hostem superat, non per alium et alium spiritum, sed per eundem spiritum sanctum hoc fieri, simplicitate sua unctio sacra designat. Sed cur non iteratur et illa, qua sacerdoti caelestia sacrificia sacraturo et tractaturo, manus inunguntur, illa que qua pontificis caput dum ordinatur, largiore chrismatis inundatione perfunditur? Sed nulla est causa hoc rursum agendi, nulla ratio sacerdoti uel pontifici, iterum manus uel caput ungendi. Sacramentum enim quod semel a spiritu dei accipiunt, etiam iudicio aecclesiae ab officio suspensi uel depositi, nullo pacto perdere, nulla ratione amittere possunt. Indicat hoc ipse communis et publicus aecclesiae usus, quae nec presbiteros post quantumlibet prolixum degredationis tempus officio restituens, iterum consecrat, nec in episcopis de primis sedibus ad alias quandoque translatis unctionis sacramenta iterat. Eadem fere et de ipsarum rerum insensibilium unctione ratio redditur, quia nec corporalis aecclesiarum fabrica, nec sacrorum uasorum praeparatio, bina uel terna unctione indiget, quae semel pontificali officio spiritus dei benedictione congrua, ac semper dum illa manserint mansura, replet. His de causis in dei aecclesia, nulla iam dictarum unctionum, unctio iteratur. At de infirmis, alia lex, alia de illorum frequenti unctione ratio demonstratur. Iterari enim prout michi uidetur, necesse est infirmorum unctionem, quia iterari necessarium est peccatorum, propter quam illa fit unctio remissionem. Istud indicant, et ipsa uerbi hoc praecipientis apostoli: Infirmatur ait quis in uobis? Inducat presbiteros aecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine domini. Ac sequitur: Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum dominus. Et si in peccatis sit dimittentur ei. Cum igitur certum sit causa unctionis hanc esse ut oratio fidei saluet infirmum, ut alleuet eum dominus, ut si in peccatis sit, dimittentur ei, cur non iterabitur unctio, praecaedente unctionis causa? Nam si eger post semel redditam sanitatem, nunquam deinceps in morbum incideret, si nunquam post primam unctionem in peccata corrueret, fateor quod nunquam deinceps unctionem iam dictam iterari fas esset. Quod si rursum infirmatus fuerit, si rursum peccauerit, quae ratio ut rursum alleuiatur, ut rursum ei peccata dimittantur, denuo cum inungi prohibebit? Nonne et apostolus hoc se indicat uelle, ut quotiens quis infirmatus fuerit, totiens inungatur. Nam quid aliud sonant uerba illa illius, infirmatur quis in uobis inducat presbiteros aecclesiae? Non enim ait infirmatur quis in uobis semel, aut infirmatur quis in uobis inducat presbiteros aecclesiae semel, sed nulla mentione unius, binae, uel ternae unctionis facta, iubet nullo praefixo numero, induci ad egrum presbiteros aecclesiae, fidei orationem fieri, ad alleuationem et peccatorum remissionem, eum oleo sacro inungi. Non igitur michi uidetur dicendum esse, quod apostolus non dixit addendum esse, quod ipse non scripsit, sentiendum quod ipse ut uerba eius indicant, non sensit. Non uidetur plane in illis suis uerbis apostolum, uel sensisse uel fieri praecaepisse simplicem unctionem, cum sciret non tantum semel in uarios morbos homines incidere, sed et frequenter in eosdem, uel diuersos post adeptam sospitatem recidere, cum nosset prioribus dimissis peccatis, iterum et iterum, ac multotiens, miseros mortales peccare. Nam eiusdem de quo loquor apostoli, id est Iacobi uerba sunt: In multis offendimus omnes. Qui ergo prioribus morbis ac peccatis medicinalem unctionem prouidit, nunquid eam sequentibus morbis ac peccatis negauit? Non est plane haec apostolica fides, non est haec apostolica praedicatio, ut uel egro congrua miseratio, uel paenitenti peccatorum negetur absolutio. Haec uero absolutio quamuis sepissime sine cuiuslibet unctionis sacramento, tam in egris quam in sanis aecclesiastico ministerio fiat, non debet tamen egris cum absolutione unctio sacra subtrahi, quibus iuxta intellectum supra scriptum, quotienscumque infirmantur, eam iam dictus apostolus iubet impendi. Nam et haec sola in toto noui testamenti canone inuenitur, non more aliarum unctionum a ueteri testamento mutuata, sed iam in tempore gratiae, apostolica suasione et imperio instituta. Vnde quia non in umbra ueteri sed in ueritate noti aeuangelii, haec institutio facta est, non alio et alio modo interpretanda, sed sicut tradita est nullis inuolucris tecta, nullis allegoricis signis uelata, a fidelibus intelligenda et obseruanda est. Iam ad somnium Ioseph, quod proposuisti, stilus accedat, super quo mirari te dicis, quod non sic ad litteram sit impletum, quomodo a patre est interpretatum. Nam cum Ioseph in somnis uiderit se a sole et luna et stellis undecim adorari, ac pater referentem increpans dixerit, se sole, matre luna, undecim fratres undecim stellis signari, adoratus sit quidem Ioseph ab undecim fratribus, non tamen quia iam ante principatum eius defuncta fuerat, etiam a matre. Ad quod ego cito respondeo, quia nec a patre. Nusquam enim hoc legitur. Sed nec benignum, et in sacris litteris laudatum uirum decebat, ut a tanto tam que semper sibi dulcissimo patre se adorari permitteret, cum magis pater a filio iure diuino, atque humano honorandus esset. Nec ideo tamen dici potest, uel somnium falsum fuisse, uel falso Iacob illud interpretatum esse. Licet enim eum non adorauerit pater, paterna hoc dignitate prohibente, licet non adorauerit mater, morte intercaedente, licet inquam non adorauerint eum personaliter, adorauerunt tamen ut a patribus dictum est in integra domo uel progenie sua, quae illum tota adorauit uniuersaliter. Et ne talis propositae quaestionis solutio, uim inferre litterae uideatur, producatur de eodem, in quo haec scripta sunt Genesis libro clarissimum absque aliquo obscuritatis nubilo exemplum. Nonne haec uerba sunt patriarchae Isaac, loquentis Iacob filio suo? Esto ait dominus fratrum tuorum, et incuruentur ante te filii matris tuae. Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius seruituti illius subiugaui. Nunquid aliquando personaliter Iacob Esau dampnatus est? Nunquid aliquando personaliter Esau fratri Iacob subiectus est? Nunquid aliquando personaliter ante eum incuruatus est? Relege sacrum illud uolumen, et nusquam hoc contigisse, nusquam ab Esau personaliter Iacob adoratum inuenies. Immo econuerso tibi legenti occurret, Iacob reuertenti de Mesopotamia cum uxoribus et filiis et gregibus Esau occurrisse, ipsum que Esau Iacob suppliciter adorasse. Sic enim scriptum est: Et ipse id est Iacob progrediens, adorauit pronus in terram, septies donec appropinquaret frater eius. Quomodo ergo manebit prophetia iam dicta, dominum tuum illum constitui? Quomodo manebit, et omnes fratres eius seruituti illius subiugaui? Quomodo manebit et incuruentur ante te filii matris tuae? Non enim aliquando, ut praemisi, Iacob fratri suo Esau dominatus est, uel aliquando Esau ante eum incuruatus est. Sed econtrario quando idem Iacob pronus in terram septies adorauit, utique coram fratre suo incuruatus est. Non enim nisi incuruatus in terram septies prosterni, non plane nisi incuruatus, adorare fratrem potuisset. Quid ergo? Falsa ne tanti patriarchae prophetia credetur? Vides ne quam caute incedendum sit, per tot angustas semitas eloquiorum dei? Similia quippe huic obscuritati sepe contingunt, quae nisi lector prudenter cauerit, offenso ad lapidem pede, sepe procumbet. Sic et de arto propositae quaestionis loco, non erit qua exeas, nisi te non ad ipsum Esau, sed ad progeniem eius conuertas. Non enim per se ipsum fratri Iacob seruiuit, non per se ipsum ante eum incuruatus est, sed uere in posteris suis, hoc est, in gente Idumeorum, posteritati Iacob hoc est Iudaeis, aliquanto tempore subiectus est. Subiectos ueros uero aliquando fuisse Idumeos Iudaeis, docet ipsa excussio seruitutis. Quam excussionem, etiam iam dictus Isaac flenti Esau praedixerat. Tempus ait ueniet ut excutias et soluas iugum eius de ceruicibus tuis. Hoc tunc impletum esse, liber Malachim inducat, cum dicit: In diebus illis recessit Edom, ne esset sub Iuda. Sicut ergo Esau fratri suo Iacob, non in persona propria, sed in successione generis sui seruiuit, sicut non personam propriam, sed genus proprium, non ante Iacob, sed ante Iudaeos eius posteros incuruauit, sic non in persona propria, sed in progenie sua, Iacob pater, et Rachel mater Ioseph filium adorauit. Possem similia huic exemplo, exempla alia proponere, si non crederem istud unum posse sufficere. Sed quia ut credo istud unum plene illud ad quod firmandum assumptum fuerat, roborat, ad ea quae restant, sermo procedat. Quod igitur aliquid uel interseri uel addi epistolae uoluisti, unde robustior et ad tolerandos terra mari que Iherosolimitanae uiae labores promptior esses, nescio quid aliud congruentius proponere, nescio quid uehementius ad uires animi reparandas suggerere possim, quam propriae testimonium conscientiae. Haec enim semper consolatur sanctos in omni tribulatione sua, haec reddit eos constantes in omnibus laboribus suis, haec reddit eos uictores, in uniuersis congressibus suis. Recolunt enim Christum suum dixisti, et certissimam humanis operibus regulam praefixisse, cum per aeuangelium suum locutus est: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Vnde si oculus tuus carissime in hoc negotio simplex est, si intentio tua in hoc itinere pura et sincera est, ueritate ut audisti hoc affirmante totum corpus tuum, hoc est omnia opera, omnes labores, omnes in hoc itinere sudores tui, lucidi non tenebrosi erunt. Credo autem et ex praeteritae uitae tuae optima fama coniicio, isto oculo te tam laboriosum iter aggressum, ut quia saluatoris tui in hac adhuc uita corporali praesentia cares, eum saltem in sacris illis locis, in quibus natus, conuersatus, passus, mortuus ac sepultus est, de quibus resurrexit, de quibus in caelo ascendit, sanctis animi affectibus contempleris. Arbitror plane hac de causa de ultimis occidentis nostri partibus, ignotas tibi adhuc orientis plagas intrepide te adire, corpus laboribus, uitam periculis cunctis exposuisse, ut in Nazareth Christi concaeptum, in Bethleem ortum, in sepulchro triduanam sepulturam, in singulis redemptionis humanae locis, ipsum redemptorem beatis, ut dictum est, fidei oculis intuearis. Adorabis in loco ubi etiam corporaliter iuxta prophetiam steterunt pedes eius, nec dissimili affectu, immo certiore fide, ut aeuangelicae mulieres, domini dilectrices, saluatorem aeternae patris maiestati in caelis assidentem, in eius sepulchro, pio affectu scrutaberis. Non minoris ut aestimo praecii apud benignum cordium inspectorem et iustum sanctorum affectuum iudicem, ad tam remotas mundi partes erit tua peregrinatio, quam iam dictarum mulierum uel discipulorum ad Christi sepulchrum de proximo uenientium uisitatio. Currebant illis de proximis latibulis ad quae confugerant, ad salutarem nuper sepulti domini specum, curris tu per tanta terrae maris que discrimina, ad idem ad quod illi speleuit. Puto quod cursus prolixior, uia laboriosior, affectus non inferior, etsi non maiorem, saltem parem saluo apostolico priuilegio promerebitur mercedem. Quod ut contingere possit, oculus ille de quo praefatus sum, quo cuncta opera mortalium uel lucida uel tenebrosa sunt, summopere tibi purgandus est, ne leuitas, instabilitas, curiositas, quae frequenter se huiusmodi discursibus immergunt, nisi quolibet illum obscurare, illum obnubilare praeualeant. Cauendum est, ne de spoliis forte uincendorum hostium spes lucri subintret, et seruum dei postposita commissarum animarum cura, huc illuc que non iam deuotio, sed auaritia uagari compellat. Videndum est, ne uanae laudis amor praecordia tangat, et militarem se ac bellicosum, contra propositum et ordinem, monachus et abbas ostentet. Ab his et similibus oculus mentis purgandus est, ne forte dum ea quae facimus, qua de causa fiat subtiliter discutere negligimus, oculus noster nobis pro luce tenebras ingerat, et totum corpus nostrum tenebrosum fiat. Timendum est, ne lampas nostra dum plena oleo aestimatur, ueniente sponso uacua appareat, et nos a nuptiis felicibus et aeternis excludat. Stultus est, et uere fatua uirgo, qui quod aedificat destruit, qui fructus quos collegerat spargit, qui fruges quibus aeterna ne deficiat pascitur uita, iam in archa congregatas, uentis furentibus et undique irruentibus prodit. Hoc faciunt superbiae, hoc uanae gloriae, hoc auaritiae sectatores, quibus de collectis uitae necessariis, nichil imposterum residui esse potest, dum aut ea uentus uanae gloriae per aera dissipat, aut auaricia ne uel sibi uel cuiquam prodesse possint, manu adunca in imis terrae uisceribus occultat. Sed absit, ut hoc de sanctitate tua mi carissime suspicer, quem nec lucri, nec gloriae, nec leuitatis, dei tantum causa, hoc tam sanctum iter arripuisse confido. Nam ualde absurdum est uel suspicari, ut tu qui iam a multo tempore sacris ieiuniis, multis uigiliis, uariis carnis cruciatibus te ipsum torquens, deo cum propheta dicere potes: Propter te morte afficimur tota die, tantos tanto que tempore partos labores, uilissimo uanitatis commercio, stultissime perire permittas. Sed quia ipse hoc uoluisti, quia hoc ipse rogasti, ad memoriam carissimi mei, quae tam fructuoso itineri possent prodesse uel obesse, monstraui. Sit igitur hic finis epistolae, ut tu tibi ipsi labores tuos sapienter conserues, et me qui bonorum uirorum adiutoriis, non parum egeo, bonis tuis, sudoribus tuis, sanctis maxime ad sepulchrum domini orationibus tuis, studiose, quod ualde precor et postulo, adiuues. 8. AD BERNARDVM CLARAEVALLIS ABBATEM Cum honore recolendo ac nominando uenerabili fratri domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerae caritatis affectum. Placuit sanctitati uestrae humilitatem meam consulere, quid michi super electione fratris Henrici filii uestri uideretur, utrum eidem assensum prebere deberetis, an non. At uos quidem plenus spiritu consilii et timoris dei, meo super hoc consilio non egetis, nec necesse uobis est, ab aliquo talium qualis ego sum mutuare, quod ex collata uobis a deo gratia aliis affluenter nostis et soletis accomodare. Quia tamen quid inde sentiam, audire uultis, breuiter dico. Si uitae meritum quaeritur, magnum est. Quomodo enim non magnum est, cum de tanto tantillum se fecerit, cum regii sanguinis ut sic loquar superbiam, tam robustae humilitatis pede calcauerit, cum luxus et pleno cornu fluentes mundi delicias, tormentis innumeris et mille mortibus commutauerit, cum undique arridentem mundum irriserit, cum abnegans semetipsum et tollens crucem suam Christum morientem secutus fuerit? Si concors electio, de clero uel populo Beluacensi nec unus dissentire dicitur. Si metropolitani et coepiscoporum assensus, etiam uniuersorum preces uobis, ut comperi, pro confirmando tam sacro opere frequenter oblatae sunt. Si insuper domini papae uoluntas, quantum hoc ei placuit ipsius epistola domino Remensi ut audiui directa testatur. Quid ergo restat, uir uenerande, nisi ut uoluntati dei quae tot indiciis se declarare uidetur, uestram subiiciatis, nec ultra aecclesiam illam laborare, aut in eundo uel redeundo, sua frustra expendere permittatis? Quod si de scientia ueluti minus talia experti diffiditis, potens est deus qui ei iam dedit magna etiam praestare maiora. Vnde in quantum cernere datur, non est ultra procrastinandum, non est ultra differendum, sed cum ad uos magnae partium uestrarum personae, quae ut michi relatum est hac de causa in proximo uenturae sunt, uenerint, eos alacriter suscipite, benigne audite, et tam diuturnum desiderium eorum, totiens et totiens repetitam postulationem ipsorum, causa eius qui replet in bonis desiderium suorum, celeriter quia sic iustum est adimplete. 9. (in Migne) LIBER 6 1. (in Migne) 2. EPISTOLA BERNARDI ABBATIS CLARAEVALLIS AD DOMINVM ABBATEM Reuerentissimo patri et amico carissimo Petro dei gratia Cluniacensi abbati, frater Bernardus Claraeuallis uocatus abbas, in uero salutari salutem. Vtinam sicut praesentem epistolam ita uobis mentem meam mittere possem. Sine dubio tunc clarissime legeritis, quid in corde meo de amore uestro digitus dei scripserit, quid meis impresserit medullis. Quid ergo? Incipio me iterum apud uos commendare? Absit. Iam pridem conglutinata est anima mea animae uestrae, et de personis imparibus pares animos fecit parilitas caritatis. Quid enim meae humilitati cum uestra sublimitate, si non inclinasset dignatio dignitatem? Ex tunc factum est, ut utrinque permiscerentur, et mea humilitas, et sublimitas uestra, ut nec ego sine uobis humilis, nec uos sine me sublimis esse possetis. Haec dico quia Nicholaus meus, immo et uester, in spiritu uehementi commotus, commouit me, asserens se uidisse epistolam nostram directam ad uos, in qua uoces amaritudinis claudebantur. Credite amanti, quia nec in corde meo ortum est, nec ab ore meo extortum est, quod aures uestrae beatitudinis exasperaret. Multitudo negotiorum in culpa est, quia dum scriptores nostri non bene retinent sensum nostrum, ultra modum acuunt stilum suum, nec uidere possum, quae scribi praecaepi. Parcite hac uice, quia quicquid de aliis sit, uestras uidebo et non credam nisi oculis et auribus meis. Cetera uobis communis iste filius planius et plenius uiua referet uoce. Ipsum tanquam me audietis, qui uos diligit non uerbo neque lingua, sed opere et ueritate. Salutate nobis sanctam illam multitudinem uestram et orate ut orent pro puero suo. 3. RESCRIPTVM DOMINI ABBATIS AD IPSVM Venerabili et praeclaro in membris Christi uiro, domino Bernardo Clareuallensi abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, post deum et in deo quod est. Quid dicam? Loqui soleo, sed nunc mutus factus sum. Vnde hoc? Quia litterae uestrae, quae me eloquentem facere debuerant, mutum fecerunt. Quare? Tanta in illis licet breuibus legi, ut si ad respondendum me effundere conarer, magis taciturnus quam loquax uiderer. Sed graui homini, sed religioso loquor. Agendum est ergo prout grauitas postulat, prout religio etsi non mea, tamen uestra efflagitat. Quid enim? Nonne uerum est quod dico? Breuis est epistola, sed multa respondendi materia. Fer rogo insulsum, si quid secus dixero quam oporteat. Verae enim amicitiae est non solum salsa amici suscipere, sed et insulsa aut condire aut tolerare. Accaepi ut dixi ex parte tua litteras, litteras singulares, litteras amorem dulcissimum et honorem plus quam michi debitum praetendentes. Reuerentissimum me dicis, patrem nominas, amicum carissimum appellas. Gaudeo ad ista, sed salua ueritate quae ex Christo in te defluxit, duo praecaedentia nescio, tertium agnosco. Nam reuerentissimum me esse ignoro, patrem quantum ad te me esse nego, amicum et carissimum tuum me non solum ore profiteor, sed et corde agnosco. Vt enim de reuerentissimi et amici carissimi nominibus taceam, quorum ut dixi alterum nescio, alterum agnosco, de patris interim nomine hoc tibi reuerende frater scribo, quod singularis suo tempore, et praeclarissimus religionis flos, dominus Guigo prior Cartusiensis, michi quondam scripsit. Scribebam ei frequenter, et sepe cum eo, uel uerbis ad inuicem collatis, uel litteris familiaribus delectabar, et eum in epistolis meis patrem nominabam. Tolerauit hoc primum, putans me finem facturum scribendi. At postquam me persistere uidit, et frequentibus litteris patris nomen iterare, in haec uerba sanctus ille tandem prorupit. Scripsit namque michi epistolam, in qua inter cetera hoc inseruit: Vnde petimus per eam, qua in nos indignos uestra feruent uiscera dilectionem, ut quando nostrae exiguitati uestra scribere dignatur serenitas, ita de propria cogitetis aedificatione, ut infirmitatem nostram periculosa non infletis elatione. Ac statim: Et illud inquit prae omnibus ac super omnia quaesumus et defixis in terram genibus obsecramus, ne uilitatem nostram patris nomine dignam ulterius aestimetis. Satis et super satis est, si frater, si amicus, si filius appelletur, qui nec serui nomine dignus habetur. Scripsit hoc ille michi, scribo et ego hoc idem tibi. Sufficit et multum sufficit, si fratris, si amici, si cari, uel carissimi nomine de te uel apud te glorier, uel si quid tale aut te decet mittere, aut me decet suscipere. Hoc de praemissa salutatione. Sed quid de sequentibus? Vtinam inquis sicut praesentem epistolam, ita uobis mentem meam mittere possem. Et statim: Sine dubio tunc clarissime legeretis, quid in corde meo de amore uestro digitus dei scripserit, quid meis impresserit medullis. Vere haec uerba saluo maioris mysterii sacramento, sicut unguentum in capite, quod descendit de barba Aaron in oram uestimenti eius. Vere ista sicut ros Hermon qui descendit in montem Syon. Vere etiam sic stillant montes dulcedinem, et colles fluunt lac et mel. Nec mireris quia tam sollicite attendo, et teneo uerba tua. Non enim a qualicumque ore prolata scio, sed ab illius, qui loqui non nouit, nisi de corde puro et conscientia bona et amore non ficto. Noui hoc inquam ego, nouit et me cum orbis, non esse te de illorum numero, qui iuxta psalmum uana locuti sunt ad proximum suum. Non esse te de illis, quorum labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Idcirco quotienscumque placet sanctitati uestrae scribere michi, non negligenter, non transitorie, sed studiose, affectuose scripta tua suscipio, lego, amplector. Quis enim non sollicite legeret, non multo cum affectu amplecteretur, et ea quae praemisi, et illa quae secuntur? Iam pridem ais conglutinata est anima mea animae uestrae, et de personis imparibus pares animos fecit parilitas caritatis. Quid enim meae humilitati, cum uestra sublimitate, si non inclinasset dignatio dignitatem? Ex tunc factum est, ut utrinque permiscerentur, et mea humilitas et sublimitas uestra, ut nec ego sine uobis humilis, nec uos sine me sublimis esse possetis. Huiusmodi ergo uerba negligenter legenda sunt? Nunquid non debent oculos legentis fixos tenere, cor rapere, animos unire? Videris mi carissime, qui haec scripsisti, quid de his sentias. Ego de his aliud sentire non possum, quam quod littera sonat, quam quod a tanto, a tam ueraci, a tam sancto homine dictum teneo. Nec ut ipse dixisti, incipio me iterum apud te commendare. Adhuc iuuenes amare in Christo nos coepimus, et iam senes aut fere de amore tam sacro, tam diuturno dubitabimus? Absit. Credite amanti ut uerbis uestris utar quia nec in corde meo ortum est, nec ab ore meo extortum est, ut de uerbis uestris quolibet modo si tamen serio expromptis aliquando dubitauerim. Vnde quod in his de quibus agitur litteris scripsisti, amplector, seruo, custodio. Facilius michi possent auri mille talenta subripi, quam haec quolibet casu a corde auelli. Sed de his satis. De reliquo unde me motum prudentia uestra putauit, hoc fuit. Pro negotio quod uobis bene notum est, cuiusdam Anglici abbatis, continebant litterae uestrae: Quasi inquiunt subuersum sit iudicium, et de orbe perierit iustitia, et non sit qui eripiat INOPEM DE MANV FORTIORVM EIVS, EGENVM ET PAVPEREM A DIRIPIENTIBVS EVM. Sed si michi creditis, sciatis prorsus inde me ita motum esse, sicut de se dicit propheta, licet ego propheta non sim: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et rursum: Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Ego quidem in istis offensus non sum. Sed etsi offensus essem, multum satisfactum est, quando dixisti: Multitudo negotiorum in culpa est, quia dum scriptores nostri non bene retinent sensum nostrum, ultra modum acuunt stilum suum, nec uidere possum quae scribere praecaepi. Parcite hac uice, quia quicquid de aliis sit uestras uidebo, et non credam nisi oculis et auribus meis. Parco igitur, et de facili ueniam tribuo. Non est apud me, quod humiliter dico, etiam in offensis grauibus, labor grauis, ut ignoscam oranti, dem ueniam postulanti. Quod si in grauibus ignoscere labor non est, quanto minor in leuibus aut nullis est? De testamento domini Baronis Romani subdiaconi, quod uestrae Clareuallensi et Cisterciensi aecclesiae, ex his quae apud nos deposuerat moriens fecisse dicitur, factum est quod a quibusdam personis qui sibi hoc ab eo iniunctum esse dicebant, michi scriptum est. Volo tamen uos scire, quia sicut quidam ut puto testes ueridici astruunt, plus uobis in his contulit gratia Cluniacensis abbatis, quam testamentum Baronis. Scio quidem, nec adeo expers sum diuinarum uel humanarum legum, ut nesciam quod per posterius testamentum et legatum, et fidei commissum, causa mortis rata sunt. Sed lego tamen alibi: Nichil tam iuri naturali conueniens est, quam uoluntatem domini uolentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. Hoc ideo dico, quia sicut testes praemissi fatentur, quicquid Cluniaci deposuerat, totum Cluniaco dederat, nisi forte eum recipere contingeret, antequam praesentem uitam finiret. Nolui tamen hoc uti priuilegio, sed quod iuxta illorum testimonium meum esse credebam uobis uestris que concessi. De electione Gratianopolitana, contra quam nostri Cartusienses agunt, quid sentiam, in ore carissimi mei, uestri que fidelis Nicholai uobis retegendum diligenter reposui. Ipsum audite, et quod ab ore meo uobis retulerit, absque haesitatione uel minima uerum esse credite. Si quae mandanda mente exciderunt, cum memor fuero, carissimo michi in Christo mandabo. In fine rogo quantum possum et supplico, quod iam per quasdam uestri ordinis personas mandaui, ut in hoc tanto sanctorum uirorum qui Cistercii conuenerunt, conuentu, mei utique uestri memoriam faciatis, me que totum que Cluniacensis congregationis corpus eorum intente orationibus commendetis. ITEM 4. AD EVNDEM Singulari honore recolendo carissimo nostro domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam repromisit deus diligentibus se. Breues dies hominis sunt. Fugiunt, nec redeunt. Vestigia eorum nulla retrorsum. Labitur miser homo more fluentis aquae, cum ipsis, et praecipiti cursu, ad finem quem nescit, excurrit. Eapropter non est dissimulandum, sed festinandum, non est periculosa procrastinatio sustinenda, non est mora libera nobis, quia nescit homo ut scriptura clamat quid superuentura pariat dies. Obtemperandum est ei et alibi dicenti: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare. Ad quid istud? Non hoc uenerande et carissime frater dico, ut te cuius multiplicia et sancta opera michi ac mundo nota sunt, uelut ociosum ad operandum prouocem, uel tarditatis alicuius ad caelestia et aeterna multis sudoribus festinanti notam imponam. Stultum est enim currentibus in stadio dicere, currite. Sed non est stultum dicere, sic currite, ut comprehendatis. Cucurristi hactenus multum iuuante domino gressus tuos, sed non est cessandum, quousque secura mente dicere audeas, cursum consummaui, fidem seruaui. Videor ut dicitur docere Mineruam. Verum ego Mineruam non doceo, sed ut his quae animo insederunt perficiendis totam quam poteris operam impendas, toto nisu admonere satago. Et ne diu rem protraham, te que plus nimio suspensum teneam, audi quid intendam. Doleo, immo iam ab antiquo dolui, et miseris quibusdam quod salua bonorum gratia dico condolui, quod spectaculum facti mundo et angelis et hominibus, quod stulti propter Christum, quod infirmi, quod ignobiles, qui usque in hanc horam et esuriunt et sitiunt et nudi sunt, et operantur manibus suis, et pene magnum Paulum ex toto secuntur, quae grauia sunt faciunt, quae leuia facere nolunt. Audiuimus ait ille quem diligebat Ihesus, mandata ipsius: Et mandata eius grauia non sunt. Seruas quicumque talis es, grauia Christi mandata, cum ieiunas, cum uigilas, cum fatigaris, cum laboras, et non uis leuia seruare ut diligas. Propter uerba labiorum eius, custodis uias duras, per eas fortiter gradiendo, et propter uerba eorumdem labiorum eius non uis custodire uiam mollem, per eam leniter et placide incedendo? Castigas corpus tuum et in seruitutem redigis, ne forte reprobus inueniaris, et dulci caritatis lacte uel melle te ipsum refouere nolendo, reprobus fieri non perhorrescis? Quid prodest tormentis te ipsum absumere, et ad nullum tormentorum profectum absente caritate proficere? Huic tanto fratrum periculo tu subuenire, huic tam noxio animarum morbo, tu carissime mederi poteris, si gregem congregationis tuae, immo oues pascuae Christi, quae te post ipsum prae cunctis mortalibus suspiciunt, quae tibi maxime innituntur, corpori societatis nostrae laudabili arte unieris. Mirabere fortassis, quia dixi arte. Sed noli mirari. Profero quod usitatum est Ars est artium, regimen animarum. Ars inquam tibi necessaria est, si hoc opus tam laudabile, tam salutiferum, tam deo gratum implere uolueris. Sed interrogas. Quae? Nouit sapientia tua, stultorum esse infinitum numerum, sapientum finitum et paruum. Nec ignoras alium esse spiritualium oculum, alium carnalium. Recordaris scriptum esse: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei. Vt quid haec dico? Color uarius, habitacula diuersa, usus dissimiles obuiant dilectioni, contraria sunt unitati. Aspicit albus nigrum, et miratur quasi monstrum. Intuetur niger album, et miratur uelut informe prodigium. Exasperant mentem aliis assuetam usibus noua instituta, nec facile potest ei placere, quod non consueuit uidere. Hoc tamen apud eos qui uident in facie et non attendunt quid uersetur in mente. Non illa sic intuentur oculi rationabiles, non illa sic contemplantur oculi spirituales. Vident, intelligunt, agnoscunt, nichil in seruis dei differre colorem uarium, nichil usum diuersum, nichil diuisa habitacula, cum iuxta apostolum neque circumcisio ualeat aliquid, neque praeputium, sed noua creatura, et rursus iuxta eundem: Quia non est Iudaeus uel Graecus, non est masculus neque femina, non barbarus et Scytha, non seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. Hoc plane tales uident, intelligunt, agnoscunt. Sed quia non omnes tales sunt, et raro inueniuntur quibus hoc cernere detur, condescendendum est ut michi uidetur inferioribus, eis que iuxta illum qui ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, iuxta eorum morem, mos est dispensatiue gerendus. Non dico ut color uniatur, hoc est ut de albo niger, uel de nigro albus fiat. Non dico ut uel antiqui usus in nouos, uel noui transferantur in antiquos. Nichil horum dico, licet hoc ex parte iure dicere possem. Vereor ne si quod inde sentio dicerem, forte altera parte offensa, et uerba in irritum funderem, et quos in inuicem placari desidero, uerbis non placentibus irritarem. Vtatur unusquisque colore quem elegit, teneat usus quibus se salua fide et caritate deuouit. Vniantur saltem habitacula, sit indifferens diuersorum colorum et usuum cohabitatio, nutriatur et prouehatur in seruis dei tali arte caritas, perturbetur et expellatur contraria caritati iniquitas. Fiet hoc uel ex toto uel ex plurima parte ut arbitror, si quando antiqui ordinis monachi ad nouorum fratrum monasteria uel habitacula uenerint, ab aecclesia, a claustro, a dormitorio, a refectorio, seu ab officinis reliquis exclusi non fuerint. Auferetur ab aduenientis fratris corde scandalum, ori ne detrahat imponetur silentium, quando et suscaepti et suscipientis commune fuerit habitaculum uel hospitium. Recedent uetera de ore eius, quae dicere, quae frequentare consueuerat. Nunquid ego Iudaeus sum? Christianum me esse putabam, et pro Ethnico reputor. Monachum me credebam, et ut publicanus abiicior. Conciuem me aestimabam, et ut Samaritanus expellor. Vere nunc agnoui, quia non coutuntur Iudaei Samaritanis. Et quis potest cuncta similia istis, quae hac de causa prolata sunt, maledica uerba referre? Obstruatur igitur tali caritatis obice os loquentium talia, ne dicam iniqua, consulatur infirmis, quorum se medicum Christus dixit. Caueatur pusillorum scandalum, timeatur mola asinaria, quae non cauentes mergit in profundum maris. Non timeatur illud, quod nuper apud Claramuallem a quibusdam fratribus me cum inde conferentibus audiui, timere se, ne si aduenientes monachi hospites intra claustra sua suscaepti fuerint, tam austeritate consuetudinum, quam insolita ciborum asperitate deterriti, inusitata hospitia perhorrescant, ac malint deinceps in talia claustra non ingredi, quam morem tam asperum tolerare. Ad istud ego quod tunc respondi, adhuc respondeo. Tollatur tantum non ingrediendi scandalum, sit pro more apud uestros constituto hospitium. Sit commune utrisque habitaculum, sit quale aliis apud uos impendi solet obsequium. Sint contenti qui ingredi uoluerint consuetudine loci quam inuenerint. Sequantur in hoc morem apostolicum, sequantur morem discipulorum Christi, quibus ab ipso praecipitur, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Hoc si pati recusauerint, non erit iam quid obiiciant, non restabit quid dicant. Non poterunt ultra conqueri, extrudi monachos a monachorum claustris, non poterunt lesam deflere caritatem, uel scisma fratrum claustris apertis, et praeparatis ad suscipiendum habitaculis deplorare. Et licet hoc dicam, licet claustra uestra ingredientes, contentos iuxta regulam consuetudine loci esse debere asstruam, non sum tamen immemor, nec esse te immemorem uir uenerande credo, quod in capitulo suscipiendorum hospitum de talibus regula dicat. Nam post adorationem, post orationem, post lectionem, de suscaeptis hospitibus subdit: Post haec, omnis ei exhibeatur humanitas. Credo quod haec uerba magis aliquid humanitatis exhiberi praecipiunt hospiti quam ciui, aduenae quam indigenae, peregrino quam colono. Non dixit tamen regula quod dico, aliquid ei exhibeatur humanitatis, sed omnis ei exhibeatur humanitas. Omnem uero intelligo non superfluam, sed necessariam, non illam quae cotidiano more impenditur propriis, sed illam quae preter solitum maior iure hospitii impenditur alienis. Vnde michi uidetur, quod non solum extramanentibus clericis uel laicis, sed et ipsis claustra ingredientibus monachis, omnis modo quo intellexi, humanitas est exhibenda. Sed quid dixi, non solum clericis et laicis, sed et ipsis monachis? Immo saluo monachi proposito, plus quam clericis uel laicis, est exhibenda monachis. Si enim iure praecaeptum est, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, operandum est bonum ad omnes clericos uel laicos, maxime autem ad eiusdem monastici ordinis domesticos. Praetulit tunc in illis uerbis suis apostolus Iudaeis et Ethnicis fidei domesticos, id est Christianos, praefero ego a quodam simili ipsis etiam aliis Christianis monachos. Non est igitur deterius prouidendum a monachis iuxta congruam proposito humanitatem hospiti monacho in claustro, quam hospiti clerico uel laico, in exteriore hospitio. Sed non his diu immoror. Habeant tantum monachi quamdiu hospites fuerint monachorum claustra communia, sint contenti, si sic uestris placuerit, uestro cotidiano cibo, ordine, institutis. Ferant ut dictum est, si ingredi ad uos uoluerint, quae apud uos sunt, quae apud uos fiunt, quia si ingredi noluerint, murmurare cessabunt. Si non cessauerint, ratio eos destituet, caritas pro uobis aget. Praeueni ego, quod non me efferens dico, uerba mea operibus, et prius uerba coepi facere, quam docere. Admisi ante quindecim annos uniuersos uestri ordinis fratres, et recaepi praecaepi, preter Cluniacense claustrum, in omnia claustra nostra, nec de albo uel nigro colore simul in locis nostris admixto curaui, nec curantes cum multi michi ne id fieret instarent, audiui. Securus ergo ut faciatis moneo, quod iam feci, ut sicut preter unum, quod praemissum est, loca omnia nostra patent uestris, sic omnia uestra absque discretione pateant nostris. Sic hoc factum fuerit, illud maius claustrum quod excaeptum fuerat ceteris addam, et ut ipsum quoque uestris omnibus aperiatur praecipiam. Instruatur utraque species fratrum, si non possunt sermone, saltem paulatim frequenti cohabitatione nichil discernendum uario colore, nichil distinguendum diuersis usibus, inter hos et illos monachos, quos eadem fides et caritas uere facere debet germanos. Scripsi hoc tibi mi dilectissime festinanter, ut festinantius mittere possem, antequam ad diem indictam, quae sicut audiui in festo omnium sanctorum futura est, quidam abbatum uestri ordinis te cum conueniant, et cum illis inter cetera de hoc meo capitulo tractans, eos in hanc sententiam, quae sicut aestimo non solum mea, sed et tua est, adducas, et ut a cunctis uestri ordinis fratribus amodo teneatur, ubique teneatur, ubique promulges. Propone eis uerba domini dicentis, quaecumque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis. Si uolunt ingredi claustra nostra, non prohibeant sua. Si seruitutis debitum ex caritatis mandato ab aliis exigunt, reddant uicem illius exemplo qui dicit: Non ueni ministrari, sed ministrare. Si sibi seruiri uolunt, ipsi quoque fratribus, id est Christi membris deseruiant, ut impleant quod dicitur, ex caritate seruite inuicem. Sint omnibus omnia communia, non tantum substantia, sed et ipsa habitacula. Vnientur paulatim hoc remedio corda discissa, et dum nil inter se discretum uiderint, de diuersis, ne dicam aduersis, inspirante eo, qui ubi uult spirat, unum esse addiscent. 5. AD NICHOLAVM MONACHVM Carissimo fratri et filio Nicholao, frater humilis, nosti cuius hoc cognomen sit, salutem et sincerum amorem. Quoniam te non ficta caritate diligo, diu tui immemor esse non possum. Dilexi te quamdiu noster colore fuisti, sed et nunc quantum ad me, colore ut puto non corde mutato, non minus te diligo. Maluissem te meum quam alterius, sed quia ubique dei es, meum quoque te ubique reputo. Redde ergo uicem, ut uere te diligentem diligas, quia nec ipse totus cum totis suis uiribus mundus, ab hoc me proposito auocare potest, nec te quicquam a simili proposito auocet. Nosti quod nichil temporalis commodi praestoler a te, nosti quod nulla alia causa me mouerit ad amandum te, nisi ea quae sola diligenda erat in te. Sed interrogas: Quae? Quia te litteratum, quia strenuum, quia quod plus est religiosum, licet ex tempore non ab aeterno esse aut cognoui aut aestimaui. Sed de his satis. Sequantur reliqua. Scribo epistolam domino Clareuallensi, quam per te illi praesentari uolo. Lege illi eam intente ac studiose, et quantum poteris exhortare, ut quod sola caritatis gratia scripsi, ad effectum perducatur. Insta ei, quia propter breuitatem temporis instandum est, ut in hoc proximo omnium sanctorum festo, fiat quod opto, et si quos forte obuiantes inuenerit, in meam quae ut puto et sua est sententiam transire compellat. Fratrem regis quem sincere diligo, Philippum Leodiensem, Galcherium cellararium, Garnerium nostrum, Fromundum hospitum custodem, et reliquos quos melius me nosti fratres ex parte nostra affectuose saluta. EPISTOLA BERNARDI CLARAEVALLIS 6. AD DOMINVM ABBATEM Carissimo patri et domino Petro dei gratia Cluniacensium abbati, frater Bernardus Claraeuallis uocatus abbas, salutem et orationes. Vidi litteras uestras paruo momento, sed non paruo affectu. Occupatus eram tanta occupatione, quantam uos uel scitis uel scire potestis, amantissime pater. Abripui tamen me et eripui uotis et responsionibus omnium, et inclusi me cum Nicholao illo quem diligit anima uestra. Legi et relegi dulcedinem, et magnam dulcedinem, quae de uestris litteris emanabat. Redolebant illae litterae affectum uestrum, mouebant meum. Dolebam, quia sicut afficiebar non ualebam rescribere, nempe multa diei malicia auocabat. Conuenerat enim multitudo magna, fere ex omni natione quae sub caelo est. Me oportebat omnibus respondere, quia peccatis meis exigentibus, in hoc natus sum in mundum, ut multis et multiplicibus sollicitudinibus confundar et urar. Hoc tantillum interim scribo animae meae, sed cum accaepero tempus, ego ego accuratius quam modo dictabo epistolam, quae lucidius aperiat diligentis affectum. De testamento Baronis quod nobis misistis, in ueritate uobis mandamus, quia non sicut debitum, sed sicut datum accaepimus. Gaudeo quia de Gratianopolitano negotio ueritatem cognoui. Illud autem scitote, quia multum incaluit cor meum ad uerba communis filii, quae ex parte uestra retulit michi. Paratus sum et non sum turbatus ad faciendam uestram ubicumque potuero uoluntatem. In conuentu Cisterciensi, uestri tanquam specialis domini, et patris et amici carissimi, et uestrorum tam uiuorum quam mortuorum, memoria facta est. Salutat uos Beluacensis electus ut uester, uester est enim. Ego Nicholaus uester saluto uos in aeternum et ultra, et domesticam illam familiam quae lateri et spiritui uestro adheret. 7. (in Migne) 8. (ref. in Migne) 9. (in Migne) 10. EPISTOLA DOMINI ABBATIS AD PAPAM EVGENIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, sinceram cum deuota obaedientia uoluntatem. Non possum quantum uolo gratias agere, quod non solum per nuntios sepe a me reuerentiae uestrae transmissos, sed etiam per alios pro suis negotiis maiestatem apostolicam adeuntes, quid erga me uel uestram Cluniacensis aecclesiam animi geratis, ostendere non cessatis. Inde multa exempla habeo, quae nunc proferre supersedeo. Vnum tamen profero, de quo sicut multum amoris uobis debeo, ita uos eius causa quod filiali praesumptione loquor, contra illud uel similia cautum esse exopto. Nouit sapientia uestra et ex scriptura sancta frequenter recitat, homines in corde et corde loquentes. Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, et ut rursus idem qui haec protulit ait: Acuerunt linguas suas sicut serpentes, uenenum aspidum sub labiis eorum. Hos plane, hos tales, magnis hominibus in magnis occupatis sepe subripere solere, et pro ueris falsa, pro antidoto uenenum, frequenter ingerere. De talium numero illi fuerunt, qui mentiri non metuentes, auribus sanctitatis uestrae tantum mendacii prodigium infuderunt ut dicerent, et frequentes ad uos querimonias deferrent, quod dominus Viennensis archiepiscopus Cluniacenses monachos nequaquam protegeret, sed impugnaret, et unde memorabili et amplectendo uerbo uestro longe positi supplicamus, quos propensius diligere deberet, nichilominus inquietaret. De his ergo ista uobis suggerentibus, quid dicam? Quid dicam, nisi quod psalmus cuius sententias supra tetigi dicit: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt? Quid dicam, nisi quod et alibi idem horum prolator ait: Mentita est iniquitas sibi? Nouit pater ut credo filii cor, nouit si recordatur, quae ei Antisiodori, uel apud Barum secreto suggessi, quod pene idem esset quantum in libro conscientiae meae legere poteram uobis mentiri quod mori. Vnde sciatis me uera dicere, et uobis sicut coram deo in Christo loqui, quod manus domini Viennensis in quantum recolere possum, mundae sunt a sanguine omnium Cluniacensium, et iuxta quod sentio, nisi forte quod non puto fallar innocens est ab omni Cluniacensi noxa, ex quo Viennensis patriarcha factus est, non solum opere sed etiam uerbo. Si quis ergo ei derogare uoluerit, et aliquid de apostolici amoris gratia diminuere, quaerat alios quorum praetextu uel occasione hoc faciat quam nos, quaerat alios quam Cluniacenses uestros, neque uelamine falsitatis iniquitatem suam palliare contendat. Nam ut ista de quibus ut credo sategi dimittam, oro pater ut tanto homini, tam probato, tantae uitae, tanti propositi, qui omnes pene dies suos a puero usque ad senium immolauit deo sicut omnibus bonis facitis, deferatis, et nullum contra ipsum nisi de re comperta et probatissima audiatis. 11. AD EVNDEM EVGENIVM PAPAM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, cum filiali amore debitam obaedientiam. Praesumens de pietate paterna soleo uos sepe pater rogare pro aliis, sed nunc pro illo qui michi prae cunctis aliis cordi est, uelut pro me altero, maiestati apostolicae supplico. Est autem hic dominus Iordanus, Casae Dei abbas. Commendarem eum securius apud uos, quia commendabilis est, nisi notari timerem, quia frater est. Hoc tamen breuiter et ueraciter dico, non eum egere commendatione mea apud uos, si mores eius, si scientiam eius, si famam eius, uestra sapientia agnosceret, sicut agnoscimus nos. Adit praesentiam uestram, nullo ut ab ipso accaepi negotio tractus, nisi sola causa uidendi et uisitandi uos. Suscipiat eum benigne si placet benignitas uestra, michi non semel tantum experta, suscipiar et ego in ipso, si quem apud uos quod non diffido locum gratiae habeo. Deleatur si placet, si quid unquam nubilum fuit aduersus eum in mente uestra, et redeat ad eum illa pro qua sola usque ad uos peregrinatur gratia uestra. Quia pro ipso paucis supplico, credo quod non miramini. Caro enim et frater noster est. 12. AD QVEM SVPRA Summo pontifici et nostro speciali patri, domino papae Eugenio, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, cum sincero affectu deuotam obaedientiam. Importunus quidem sepe uobis scribendo sum, sed et ipsam importunitatem frequenter excusando, magis importunus esse formido. Quid igitur faciam? Si tacuero, michi multis que nocebo. Si locutus fuero, fastidiosus ut dixi uidebor. Sed de his duobus alterum eligo. Malo uobis salua pietate paterna loquax uel nimius apparere, quam plurima uobis non celanda tacere. Non pertinet quidem quod dicturus sum, ad proprium negotium. Sed quomodo alienum est, quod uestrum quolibet modo est? Est autem uestrum, totius aecclesiae dei in hac ualle lacrimarum peregrinantis causas audire, auditas discutere, discussas iudicio apostolico diffinire. Et licet persona uestra constituta sit super gentes et regna, ut euellat et destruat, et disperdat, et dissipet, et aedificet et plantet, tamen quia nec deus nec Hieremias propheta cui hoc dictum est, estis, potestis falli, potestis ab his qui ea quae non Ihesu Christi, sed quae sua sunt quaerunt, decipi. Hoc ne fieri possit, oportet ut fidelis si quis fuerit filius, quae sibi nota uobis forte ignota sunt, patri fideliter pandat, et ne hi de quibus legitur, uenenum aspidum sub labiis eorum, sinceritatem uestram toxico suo inficere ualeant, modo quo potest praemuniat. Nam non est paruum dei munus a talibus liberari, maxime cum psalmus sollempnis dicat: Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. Sed quid? Forte rursum nimis effluo, et quod excusaueram adhuc incurro. Reprimo ergo stilum, et unde multa dicere uoluissem, et ut aestimo debuissem, breuiter dico ad quid ista praemisi. Vna quidem causa est, sola tamen non est. Hanc ad praesens dicam, reliquas suo tempori reseruabo. Cartusiensis ordinis et propositi instituta quantum dilexerim, quantum diligam, quantum ueneratus sim, quantum amplectar, nouerunt multi, ego uero magis, deus autem maxime. Nam si mens mea me non fallit, si conscientia mea michi quod uerum est attestatur, si tandem uera est sententia diuina quae dicit: Nemo nouit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Agnosco me Cartusiensium a triginta iam fere annis, hoc est etiam antequam praeesse inciperem, prae cunctis pene mortalibus amasse religionem, coluisse sinceritatem, amplexum esse ueritatem. Intellexi, nec me falli putaui, cunctorum Latinorum institutis eorum propositum praeferendum, nec esse eos de illis qui liquant culicem et camelum glutiunt, hoc est qui irritum faciunt mandatum dei propter traditiones hominum, et decimantes mentam et anetum et ciminum, et iuxta unum aeuangelistam omne olus dimittunt quae sunt grauiora legis, iudicium et misericordiam et fidem. Non enim praecipue in cibis, in potibus, in uestibus, in laboribus uel similibus, regnum dei consistere putant, licet haec discretiue facta, multum eidem regno dei militent, sed in pietate illa de qua ait apostolus: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas ad omnia utilis, promissionem habens uitae quae nunc est pariter et futurae. Epulantur uere sancti illi in mensa sapientiae, deliciantur in ferculo ueri Salomonis, non in superstitionibus, non in ypochrisi, non in uanitatibus, non in fermento maliciae et nequitiae, sed in azimis sinceritatis et ueritatis. Magni ergo sunt, amandi sunt, amplectendi sunt. Et quid dicam? Inuitus profero quod sentio, ratione coactus dico quod nolo. Videor tangere archam dei, et eam manu praesumptuosa, ut quondam Oza Bobus lasciuientibus subleuare. Sed non sum praesumptor, non sum quantum ad hunc casum pertinet, dignus morte ut ille, quia securum me faciunt uerba illius qui dixit: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Dicam ergo, nec iam ultra morabor. Audiat pater aequo animo uerba filii, nec in illis aliquid uafrum uel subdolum latere existimet. Vt enim aliis litteris sublimitati uestrae nuper mandasse memini, idem esset michi uobis mentiri quod mori. In causa de qua adhuc agitur Gratianopolitanae electionis uidetur michi, quod Cartusiensis ordinis serenam diem inopinus turbo infecerit, et splendorem hactenus cristallinum nubecula nescio unde exorta fuscauerit. Diuisa est inter se, et quae usque ad haec tempora specialius aliis unum in Christo fuerat, hac de causa in inuicem congregatio sancta compugnat. Hinc Cartusia, Excubiae, Durbonum, hinc Portae, Maioreuum, Silua, Aluerium, et si qua sunt alia ad sacrum illum ordinem pertinentia loca, uelut diuersos parietes statuunt, et tam hi quam illi se iuxta prophetam pro domo Israel ascendere ex aduerso, et stare in praelio in die domini profitentur. Dicunt hi, non debere electum episcopari, et causas quasdam quas non est nunc meum dicere, praetendunt. Econuerso alii: Quid inquiunt ad uos ista? Cartusiensis ordinis institutio est mala si qua nouerint his ad quos spectat nota facere, non autem et litigare. Eorum est simpliciter quod sentiunt dicere, non autem palatia ad causandum intrare. Non est heremi nostrae iudiciis asstare, non est eorum qui mortui mundo uidentur, in publicis negotiis actores uel defensores existere. Nichil simplicitati nostrae cum astutia saeculari, nec decet ut qui in saeculo heremum elegimus, nunc de heremo ad saeculum redeamus. Quod si non decet ut illuc etiam tracti redeamus, decet ut sponte cunctis nolentibus et reclamantibus, iudicum nos tribunalibus ingeramus? Haec est causa non quidem litis apertae, sed simultatis occultae sanctorum hominum, quae expressius nota patri fieret, si maiestati uestrae non solo scripto sed et uerbo michi loqui liceret. Nam sunt quaedam quae litteris tradere nolo, ea tamen quia scribere non fuit consilii, in ore dilecti fratris nostri et filii uestri Arnaldi uobis intimanda reposui. AD BARTHOLOMEVM MEDICVM (not in Migne) Dilecto nostro magistro Bartholomeo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et intimum amorem. Ex quo anno altero Cluniaci uidi uos, in corde meo uos semper habui et affectuose dilexi. Amplexus sum enim in uobis scientiam multam, amaui multo magis, qui et magis in omnibus amandi sunt, mores ut michi uisum est optimos. Vnde quia uos ut dixi diligo, a uobis quoque me diligi non diffido. Eapropter quaedam uobis ut amico nota facio unde consilium uestrum michi necessarium est. Soleo pene uno quoque anno morbum qui catarrus dicitur incurrere, hoc autem bis, semel in aestate semel in hyeme, aut circa eadem tempora. Contingit hoc anno in fine aestatis et a principio autumni eundem me pati; habueram prius causas et colloquia plurima aestiuis mensibus cum nobilibus terrae nostrae, propter quae minutionem sanguinis solitam, quam circa finem duorum mensium exercere solitus eram, longe ultra morem differre coactus sum, et quia morbus quem dixi in dilatione illa minutionis iam me inuaserat, non ausus sum exsequi quod solebam, nec sanguine eo naturam occupante minutionem periculosam esse. A quibus et illud accaeperam minutum in catarro aut ex toto aut ex maxima parte semper aut diu uocem amittere. Addebant et illud esse casus aliquos in quibus si id fieret, etiam mortis periculum proximum non deesset. Producebant et ipsa iumenta in exemplum, quae quando ab ignaris in morbo consimili minuebantur, aut nunquam aut raro mortem euadere poterant. Audieram haec, et quia audita timebam, fere per menses quattuor minutionem distuli. Sed dum catarrus more uel tempore quo solebat naturam non desereret, et ego ex superabundantia sanguinis, aut flegmatis, quod michi plus aliis humoribus dominari coepit, aliquod genus febris incurrere timerem. Differre ultra minutionem nolui, magis eligens uocis usum ad tempus perdere, quam salutis iacturam incurrere. Minui ergo, et quia plus solito distuleram, infra tres epdomadas bis largissime factum est et quod prophetae mei praedixerant secutum est. Nam nec catarrus recessit, nec uox ad priorem statum suum iam per tres menses redire potuit. Laborat adhuc in istis natura, et cum pectus, et ea quae sub ipso pectore proxima sunt grauari nescio quo humore, sed ut puto flegmatico sentiam, flegmatis multum ac sepissime ex ore proiicio, nec naturam ad plenum releuare ualebo. Dicunt quos supra scripsi, et etiam quidem medici, ea de causa haec pati naturam, quia in iam dicta minutione imminuto cum sanguine sanguinis calore, qui flegmatis iam corrupti frigiditatem non minutus expellere potuisset, remansisse pigrum flegma in locis iam occupatis, et diffusum per uenas uel ipsos uitales meatus, et pectus premere, et stomachum grauare, et uoci liberam et solitam uiam intercludere. Sed hoc iudicium penes uos est. Consuluerunt contra accidens istud utendum esse calidis et humidis. Cum que obiecissem eis, morbum quod ipsi non negabant, accidisse ex qualitate frigida et humida rationabilius que utendum calidis et siccis, ut non una tantum qualitate sed duabus, medicina contra morbum pugnaret, non adquieuerunt, nec plene michi reddita ratione in iam dicta sententia permanserunt, dicentes fauces, arterias, et quaedam alia quorum nomina non satis noui, lenienda esse humidis, non exasperanda siccis, hoc partim quantum ad dietam. Quantum uero ad reliquam medicinam, dicebant posse prodesse dragagantum, ysopum, ciminum, recaliciam, ficus ipsas, aut simul omnia aut ex parte quaedam cum uino cocta, atque eunti cubitum in potum data. Quae sepe expertus sum, sed frustra. Rursum affirmabant de electuariis, illud quod dicitur diadragagantum, diabutyrum, uel gingiber conditum, remedium posse conferre. Haec quae dixi ultima utrum ad ista prosint an obsint expertus non sum. Multa et uaria collatio uel discaeptatio intra eos qui tunc adesse potuerunt medicos de instanti negotio fuit. Et licet aliquando non satis michi rationabile quod dicebant uideretur, cessi tamen eis et dieta uel medicina quam uoluerunt, iam fere per menses tres ut supra dixi usus, parum uel pene nichil michi hucusque sentio profuisse. Restat ergo carissime manus ultima uobis, nec michi post uos quemlibet mortalium consulere consilii est. Hoc ea de causa, quia sicut de uobis a pluribus audiui, et ipse ex parte uobis altero anno familiariter loquens agnoui, frustra michi in Gallia nostra alter quaerendus esset, si a uobis in his uel similibus consilium michi deesset. Maluissem haec per me ipsum auribus uestris infundere, quam oculis legenda describere, quia etsi multum conferre potest uestra etiam uobis absente scientia efficacius forte prodesset praesentia. Sed quia nec meum iter ad uos facile est, nec uestrum ad me leue est, rogo ut fiat interim quod permittitur, quatinus experiatur amicus de amici scientia quod de illo praesumit amicitia. Et quoniam uos ad me hac de causa uocare ad praesens incongruum uisum est, postulo, immo sicut amicus ab amico exigo, ut Bernardum nostratem ac dilectum nostrum, uestrum autem discipulum, in cuius fide et bono ingenio prudentia uestra ut audio confidit, mandatis uestris ac medicinis contra iam dictam pestem necessariis munitum, michi cito quia sic necesse est mittatis, ut quod nunc per praesentiam uestram nequit fieri, per ipsum efficaciter impleatis. Mandate insuper et ipsum, utrum more solito possim aut debeam sanguinem minuere, aut usque post percaeptam iuxta uestrum consilium medicinam eius minutionem differre. Iam a kalendis Nouembris usque ad octauas epiphaniae quando haec scripsi minutionem distuleram, nec absque consilio uestro iterare decreueram. Vnde antequam aliquid peius et illius dilatio uel iteratio pariat, mandate quid ex duobus potissimum fieri debeat, et ne miremini me non solum de salutis sed et de uocis recaeptione esse sollicitum. Noueritis me salua salute nisi officium cogeret absque multa molestia per dei gratiam posse manere mutum. Quid enim obesset, quantum ad salutem animae pertinet, si elinguis uel uoce carens, ab hominibus non audirer, sed a deo multo magis exaudirer? Sed quia non minima, immo plurima pars officii mei in lingua uel uoce consistit, non possem implere officium si uocis deesset suffragium. In tantum autem michi uox necessaria est, ut non solum pro lectione, pro cantu, pro sacris caelestibus celebrandis, quod multorum etiam inferiorum commune est, sed specialiter pro uerbi diuini alta et sublimi praedicatione, cum michi a deo per prophetam dicatur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam. Quomodo ergo clamare potero absque uoce? In tantum plane ut breuiter dicam, tam michi quam unicuique rectorum aecclesiae dei uocis usus necessarius est, ut aut si desides sunt, oporteat eos esse canes mutos non ualentes latrare, aut si non segnes, oporteat eos uti uoce Iohannis baptistae: Ego uox clamantis in deserto. 13. AD FRATRES LEMOVICENSES Venerandis et dilectis fratribus nostris apud Lemouicas deo et sancto Marciali eius et suo apostolo seruientibus, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, salutis, gratiae, et benedictionis a deo plenitudinem. Exultauit cor meum in domino, non quidem nunc uidens, sed audiens conuersationem uestram et famam ordinis, deo et hominibus caram. Audiui hoc non modo tantum, sed et frequenter, ab his quibus non credi nefas esset, quia ueraces sunt, et quos uestri actus siue boni siue mali, latere non possent, quia proximi sunt. Gaudeo quidem et de omnibus de quibus similia audio, sed de uobis ex parte magis, quia magis debeo. Sed dicet uestrum quislibet: Cur magis de nobis quam de aliis? Idcirco carissimi magis de uobis quam de quibusdam aliis, quia iuxta uerba Petri apostoli positi in medio nationis prauae et peruersae, lucetis bono exemplo uestro sicut luminaria in mundo, incolitis terram Hus, nec sectamini terrae uitia. Nam ut opinio mea fert, a Cluniaco nostra usque ad Pyrrheneos illos, qui Gallos ab Hyberis diuidunt, nullum Cluniacensis uel cuiuslibet antiqui ordinis monasterium noui, ubi tam firmiter, tam constanter, tam inconcusse traditus a patribus ordo hucusque uiguerit, et inter frementes Lemouicini territorii bestias, earum que feroces rictus indefesse instituta seruauerit. Ea de causa ut dixi de bono nomine uestro, magis quam de quorumdam aliorum gaudeo. Vt enim doctor ille quem nostis aecclesiae dicit: Magnum est esse bonum inter bonos, sed longe maius est esse bonum inter malos. Preter haec ut nobis sepe referunt qui hoc experiuntur monstratis non uerbis tantum sed rebus, non affectibus solum sed effectibus, non esse uos oblitos Cluniacensis lactis, quo in dei timore et seruitio educati estis, quando fratres nostros ac uestros ad uos pene assidue uenientes tam deuote suscipitis, quando eis tam affectuose seruitis. A multis haec audiuimus, sed nunc specialius a dilecto filio nostro Rannulfo priore uestro, qui et plus quam nunc dicere uelimus boni, nobis nostris que de uobis retulit, et se causa dei nostri que multum a uobis diligi affirmauit. Quem si in deo diligentes diligendi sunt, non uos paeniteat dilexisse, qui dilectionem suam erga uos quando nobis cum est, non cessat quibus potest modis ostendere. De cetero carissimi sincero affectu precor ac moneo uos in domino, ut bona quae de uobis dicuntur, melioribus incrementis adaugere curetis, quia nunquam seruis dei deesse debet affectus proficiendi, quos semper sollicitos in dei opere reddere debet, timor deficiendi. Nam ut magnus Leo papa ait: Humanus animus sicut semper potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat. Pudeat uos uestri que ordinis omnes in religionis monasticae obseruantia quibuslibet nouis inferiores uideri, ne contra domini uerba sit quod absit discipulus super magistrum, ne de fonte uestro aliis haurientibus, uos sitiatis, ne de mensa uestra aliis saturis, uos ieiuni permaneatis. Nostis enim quod fere quicquid religiosi propositi nostri saeculi noui homines habere uidentur, a uobis principium sumpsit, a uobis materiam formam que suscaepit. Currite igitur non segnius quibuslibet uiam mandatorum dei, nemo uos in currendo praeueniat, nemo brauium bene currentibus propositum, uobis subripiat, hoc que tam instanter, ut ait apostolus: Sic currite, ut comprehendatis. Paci praecipue et obaedientiae operam date, ut tam in his quam in aliis sacrarum uirtutum exercitiis, uobis desudantibus, uideant saeculares opera uestra, et glorificent patrem qui in caelis est. Orantem pro me et pro tota Cluniacensi aecclesia uel congregatione, caritatem uestram, omnipotens saluator exaudiat, et actus uestros, mores et uitam, in beneplacito suo, quod est salus sempiterna componat. 14. AD FRATREM SVVM EVSTACHIVM Dilecto germano, immo filio Eustachio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem praesentem et aeternam, quam michi. Gaudeo, nec gaudium meum ore explico, quod cum te unicum quantum ad saeculum pertinet, carnis meae fratrem habeam, deum te timere, deum reuereri, deum te diligere agnosco. Et quod maius esse posset gaudium animae meae? Video undique mundum furentem, uideo Sathanan mundi principem de mortalibus sicut de auibus ludentem, uideo eum cotidie immo assidue miserrimas animas et flammis ultricibus in aeternum pabulum datas ad inferos rapientem. Cerno eum et iuxta te et longe a te, uel gladio, uel peste, uel subita morte, uel quolibet diabolici laquei dolo, tot sibi humanarum animarum milia uindicare, ut de illis Christus saluator et deus noster dicat: Multi uocati, pauci electi, et in simili causa: Amen dico uobis, nemo uirorum illorum qui uocati sunt gustabit caenam meam. At cum ista a domino meo audiam, et te tot tantis que malis undique circumseptum agnoscam, non debeo laetari, si te timor dei et studium saluandae animae tuae, a perditis et perdendis hominibus secernit, et saluatis uel saluandis suorum militum castris adiungit. Quod si te ad ista cogerent, uel rei familiaris defectus uel hostium contra te pugnantium profectus, uel fortune ut sic loquar prosperitati tuae inuidentis temeritas, gauderem quidem esse te de illorum numero, de quibus iam dictus saluator sub similitudine dicit, uade in uias et sepes, et compelle intrare ut impleatur domus mea. Nunc uero cum te mundanis bonis, et cunctis quae pleno copia cornu plerisque mortalium infundere solet, circumflui uideam, et nichil pene de concupitis deesse, longe magis exulto, longe amplius gaudeo, quod animum tuum ad res diuinas trahit, non temporalium rerum defectus, sed aeternarum a deo concaeptus affectus. Fuisti quidem, sed auxilio misericordiae dei iam in laboribus hominum non es, neque cum impiis flagellaris, nec tamen ideo tenuit te superbia, nec opertus es iniquitate et impietate tua. Vnde ut iam dixi nimium nimium que laetor, quod prosperitatis laqueus, qui fortes atque constantes in salutis proposito mentes, frequenter irretire solet, nodos suos ne te caperet ex parte explicuit, et quod istud non ex parte, sed ex toto quandoque fieri possit, si deus iuuerit, spem michi tuis que certissimam dedit. Sed ut ad rem pro qua scribere coepi ueniam, placet michi et hoc multum, quod clerici de quo scripsisti somnium ne spreueris et quod te ad dei timorem, hac quantalibet praestita occasione exacueris. Nam licet somnia sepe uana sint, ita ut de eis scriptura Christiana dicat, non auguriabimini, nec obseruabitis somnia, et rursus alia, multas curas secuntur somnia, item que illa sapientis somnia ne cures, non tamen idcirco uniuersa somnia contempnenda sunt, quoniam ex eorum significatis effectibus, uera sepe fuisse probata sunt. Habet aecclesia dei in libris diuinis septem crassas boues pharaonis, septem que macras, septem spicas uberes, septem que steriles, praesignasse septem annos Aegyptiacae fertilitatis, septem que sterilitatis. Habet et subcinericium panem uisum in somnio Gedeoni, hoc est, eundem Gedeonem, deuolutum in maxima castra Madian, ea dei uirtute cum solis trecentis milibus occupasse, ipsa que usque ad extrema delesse. Habet et longe ante in eodem eptatico, in somnis Ioseph apparuisse, uelut messis tempore manipulos fratrum adorare manipulum eius, rursum que solem et lunam, ac undecim stellas adorare se ipsum. Idem in Daniele, tam de ipsius Danielis quam de regis Nabuchodonosor somniis, quod futura pronuntiarent, ostendit. Sed et in aeuangelio de iusto Ioseph sponso sanctae uirginis matris domini, quod ei angelus domini cogitanti dimittere eandem matrem domini, in somnis apparuerit quod ne dimitteret prohibuerit, quod in Aegyptum eam cum filio duci ac reduci, in somnis praecaeperit, magnifica illa et caelestis scriptura testatur. Ad quid ista carissime? Vt intelligas, nec semper esse sequenda somnia, nec semper spernenda. Vnde unum est et breue quod moneo, ut siue uera sunt quae a somnii auctore feruntur, siue falsa, siue portendant aliquid, siue non, utaris uel ueritate uel falsitate relatoris sapienter, hoc est ut et de praeteritis offensis digne deo pro posse satisfacias, et ne satisfactionem tuam mala quaelibet maxime crimina impediant, studio toto praecaueas. Non autem haec dico, quod aliquem tuarum partium nobilem, quantum ad hominem adhuc uinclis saeculi retentum pertinere potest, in bonis studiis, ut a multis accaepi, praeponam, sed quia noui quod quanto fueris cautior, tanto eris melior. Nam si uisio quam priori fratri tuo scripsisti uera est, et aliquid significans, aut forte uera et nichil praesignans, non inuenieris apud deum contemptor uerorum, sicut inuentus est rex Sedechias, qui libro misso sibi a Iheremia propheta, in quo multae minae aduersus eum continebantur non solum territus non est, nec mandatis dei per prophetam sibi missis paruit, sed librum eundem scalpello scribae quod casu occurrit, discidit, et in arula prunis plena proiectum incendit. Vnde ea de causa breui tempore post ab hostibus captus est, et auulsis oculis in Babilonem ductus, sub dira captiuitate tandem mortuus est. Si uero relator iam dicti somnii, qualibet intentione mentitus est, prauum est enim ut scriptura ait cor hominis et inscrutabile, si inquam mentitus est, et ut olim falsi prophetae, quos deus uoce eorum deridendo assumpta, dicit, somniaui, somniaui, falsa confixit, etiam de falsitate ipsa proficies, quando in cunctis actibus tuis hac occasione ut dixi cautior fies. Multi enim re uera tales pseudo prophetae uel mendaces somniorum relatores olim mentiti sunt contra quos deus: Veh his qui prophetant de corde suo, et rursum alio in loco: Si quis non dederit in manibus eorum aliquid, sanctificant super eum bellum. Quorum relationibus si modo quo dixi usus fueris, prodesse tibi multum poterunt, obesse nichil. Age ergo iam unica spes et pene sola generis nostri, ut sicut strenuus et prudens in saeculo diceris, sic tandem non inferioris strenuitatis, non minoris potentiae, in deo dicaris. Diffusius loquerer et multa quae penetralibus cordis retineo, in aures tuas infunderem, nisi me tibi ore ad os in proximo loqui, hoc est ante dominicum pascha sperarem. Hoc quia spero, finem nunc loquendi facio. Dominus te cum. 15. AD PRIORES VEL SVBPRIORES LOCORVM CLVNIACENSIVM Venerandis et dilectis fratribus nostris tam prioribus quam custodibus ordinis, ubicumque constitutis, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et ab auctore gratiarum gratiam et benedictionem. Loquar an sileam? Aperiam labia an claudam? Si de illis esse uoluero de quibus dicitur, popule meus qui te beatum dicunt ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum dissipant; et de quibus irrisorie scriptura sancta uoce stulti populi loquitur; loquimini nobis placentia, uidete nobis uisiones; uel de his de quibus rursum ait, canes muti non ualentes latrare, aut adulabor uobis, aut tacebo. Si adulatus fuero, ueh illud propheticum incurram, quod in Ysaia legitur: Veh his qui dicunt bonum malum, et malum bonum, dicentes tenebras lucem, et lucem tenebras, uertentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Si tacuero, formido et illud: Si non annuntiaueritis iniquo iniquitatem suam, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Et illud: Veh michi quia tacui. Nec adulari ergo uobis, nec tacere disposui. Vtrumque enim, quantum ad id quod dicere intendo, aeque periculosum est. Restat igitur de duobus quae praemisi alterum, hoc est, non ut sileam, sed ut loquar. Et quid dico, quia restat ut loquar? Immo, ut et loquar, et clamem. Clama inquit ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam, et reliqua quae nostis. Loquor ergo et clamo, et ut ipsi qui praeestis aliis haec loquamini, et inclametis admoneo. Nam nec in modico minus uobis quam michi si tacueritis formidandum est, cum sciatis uos uocatos, etsi non in plenitudinem potestatis, tamen in partem sollicitudinis. Et ne ultra quae dicenda sunt differam, relatum est michi, et hoc non a uilibus uel leuibus personis, quod non absque intimo cordis merore dico, nullam iam distantiam esse, quantum ad esum carnium pertinet, inter fratres nostros et laicos, inter saeculares et religiosos, immo ut expressius loquar, inter scurras et monachos. Dixi nullam distantiam esse inter hos et illos, sed multa heu peruerso ordine est. Abstinent causa dei ipsi mimi, uel lixae, a carnibus omni sabbato, abstinent insuper plerique laicorum omni quarta, abstinent quidam ex ipsis etiam omni secunda feria. At fratres nostri, sancti ordinis, caelestis propositi, monachi et hoc Cluniacenses, spreto deo, abiecto pudore, totum ut dicitur annum, nulla preter sextam excaepta feria, in absumendis carnibus continuant, nec hoc saltem occulte, sed palam et publice facientes, peccatum suum iuxta prophetam quasi Sodoma praedicant. Discurrunt de locis ad loca, et ut milui aut uultures, ubi uel fumum coquinarum uiderint, uel nidorem assae uel ustae carnis naribus hauserint, celeriter aduolant. Et quia ab ista uidentibus prauo eorum exemplo sacer ordo blasphematur, ore illorum nomen domini ipsi blasphemant. Veh ait scriptura sancta, his per quos nomen domini blasphematur. Deridetur iam a talibus, si quis timore dei ductus a tali esu abstinere uoluerit, et ypochrita, simulator, ac prophanus uocatur. Reputatur ab eis sicut ethnicus et publicanus, cauendum esse ab illo sicut ab hoste publico praedicant. Faba, caseus, oua, ipsi etiam pisces, iam in nauseam uersi sunt. Solae ollae Aegyptiorum placent. Assus aut elixus porcus, iuuenca pinguis, cirogrillus et lepus, anser ex anserum grege electus, gallinae et prorsus omne quadrupes aut uolatile domesticum, sanctorum monachorum mensas operiunt. Sed uiluerunt iam et ista. Assiduitas multa, fastidium ingessit. Ad regales et peregrinas delicias, transitus factus est, satur monachus, iam non nisi caprea, ceruo, apro uel urso agresti, uesci potest. Lustranda sunt nemora, uenatoribus opus est. Aucupum arte, fasciani, perdices, turtures capiendi sunt, ne seruus dei fame pereat. Prouidendum sollicite, ut quia aliter uiuere non potest, eius omnino desideriis satisfiat. Quid ergo restat? Quando quidem non nisi sexta feria per omnem epdomadam ab his epulis excipitur, addatur et ipsa, nec illa Christianorum quadragesima, conuiuia continuata interpolet. Abscedant de medio ueris, aestatis, autumni, et hyemis ieiunia. Totus ex integro annus epulis et gaudiis continuetur, ne forte talium hominum deus offendatur, de quo et de quibus apostolus ait: Quorum deus uenter est, et gloria in confusionem ipsorum. Vt quid enim huiusmodi monachi, absque fructu fatigantur? Vt quid absque spe mercedis, sexta feria, quadragesima, uel reliquis iam dictis diebus a carnibus abstinent? Quae enim eis mercedis spes superesse potest, qui non sponte sed inuiti, non uoluntarii sed coacti, sanctis illis diebus a carnibus abstinere uidentur? Nullus enim nullus inquam michi persuadet, tales illis diebus si impune liceret, uelle a carnibus abstinere. Relinquant ergo quod inuiti faciunt, et sicut a pane illo alieni de quo in aeuangelio legitur, beatus qui manducabit panem in regno dei, et sicut a mensa illa extorres, de qua Christus, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, non amittant interim carnes porcinas, non uaccinas, non quaslibet alias, ipsa sexta feria uel quadragesima. Totus ut iam dixi et integer annus in gaudio et epulis continuetur, ut meror et tormenta his epulonibus per saecula perpetuentur. Non sufficiunt iam ut a quibusdam nostris et fide dignis accaepi praedia Cluniacensia, mensis et conuiuiis prodigorum nostrorum, in tantum, ut si carnibus et uotis eorum deuotus minister uoluerit satisfacere, terras ipsas et praedia necesse sit uendere. Et o quicumque es talium conuiuiorum carnifex, hoccine est, quod monachum profitens, deo uouisti? Hoccine est, quod coram abbate tuo et fratribus promisisti? Haeccine est regula, secundum quam te uiuere spopondisti? Videamus, uideamus, ipsa regula in medium adducatur, et utrum profitens quod de carnibus profitetur teneat, agnoscatur Carnium inquit quadrupedum omnino ab omnibus abstineatur comestio, preter omnino debiles et egrotos. Et in alio loco: Carnium esus, infirmis quotiens expedit offeratur. At ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant. Quid dicis? Monachus sum. Et o utinam. Si ergo monachus es, ubi est hoc quod professus es? Professus es certe obaedientiam, secundum regulam sancti Benedicti. Haec sunt autem de hoc capitulo, uerba regulae quae audisti. Quid igitur praeuaricaris? Quid deo mentiris? Quid te ipsum fallis? Verba tua te condempnant, de ore tuo ut seruum nequam te iudicant, cyrographum quod scripsisti, homines seruant, angeli retinent, proponendum tibi in die magni iudicii dei, ante tribunal summi et ueri iudicis Ihesu Christi, proponendum inquam et legendum, siue ad uitam siue ad mortem. Et ne tibi recurrere liceat ad id quod soles, ut dicas et hoc capitulum, sicut et alia quaedam a sanctis quibusdam patribus certa ratione mutatum, respondeo: Aliter est. Si enim de nouiciis suscipiendis, si de opere manuum, si de uestibus et quibusdam similibus, a bonis patribus post sanctum Benedictum, mutatum est, non dubia sed certa et rationabili causa factum est. Et causa uel ratio, quia bis a me in duabus epistolis, olim domino abbati Clareuallensi directis, studiose descripta est, hic iterare superfluum iudico. Si adeo studiosus fueris, ibi plene reperies. At huius capituli praeuaricatio qua ratione excusabitur? Qua causa sospes et integris uiribus monachus carnibus utens reus non esse monstrabitur? Dic si quid habes, et aliqua uera uel uerisimilis ratio est, carnes tibi si potes uendica. Non habes, non habes inquam ut aestimo quod dicas. Non habes plane unde periurii, neuum, ne dicam noxam expurges. Obuiat regula. Contradicit iustitia. Et quid dico? Sileat interim regula. Veniat post magnum Benedictum et eius discipulum Maurum, summus ordinis monastici in Galliis reparator, praecipuus regulae reformator Odo. Odo inquam primus Cluniacensis ordinis pater qui emortuum iam et pene ubique sepultum monastici propositi feruorem resuscitare, summo conamine aggressus est, defecerat suo tempore sanctus, diminutae erant ueritates a filiis hominum. In cunctis pene Europae nostrae finibus, de monacho preter tonsuram et habitum, nichil. Institit ille diuino operi pene tunc solus, et Cluniaci prima iaciens fundamenta, post huc illuc que religionis semina, quamdiu aduixit, serere non cessauit. Ille ergo o frater primus tuus pater quid de carnium capitulo sensit? Quid dixit? Quid scripsit? Consule librum eius, relege uerba eius. Inuenies inter alia ad terrorem talium illum scripsisse, quendam illius corrupti temporis monachum, quadam die mane ad domum parentum suorum uenisse et ut sibi refectio pararetur, quaesisse. Cum que parentes respondissent, habere se pisces in promptu, indignatus ille ad nomen piscium, fustae quam forte manu tenebat, gallinam prope astantem percussit, et dixit: Cur pisces uos habere dicitis? Haec plane, haec hodie michi piscis erit. Erubescentes illi ad uerba impudentis hominis, gallinam a monacho ad aesum percussam festinanter praeparant, igni admouent, assare incipiunt. Cum que diutius assaretur, ille gula instigante impatiens, et uelut actus furia, gallinam inuadit, offam extrahit, ori iniicit. Quam statim attritam, dum traiicere conatus esset, non potuit, cum reiicere, nec illud praeualuit. Accurrunt omnes, conclamant undique frequentes ictus collo patientis ingeminant, ut mortis esca reiici posset, toto studio et conatu laborant. Sed nequicquam. Ita uia gutturis opturata, spiritu uitali praecluso, monachus ille nec confiteri peccata, nec escam salutarem, hoc est corpus Christi, obstante mortifero cibo sumere praeualens, in momento exstinctus est. Sic tam terribili morte praeuentus horrendum esse incidere in manus dei uiuentis, praesentes et posteros docuit, et esum carnium ad fortes et incolumes monachos non pertinere, lucide demonstrauit. Haec est certe Cluniacensis frater, primi et sancti patris tui Odonis de carnibus monachorum sententia, haec doctrina. Sed ne forte dicas, in uno tantum monacho eum hoc uicium condempnare, recole uitae ipsius historiam, et quanto studio monachos Sancti Benedicti super Ligerim sibi commissos, a carnibus edendis cohibuerit, ad mentem reuoca. Nam sic ibi legitur: His preterea diebus coepit eis persuadere, ut ab esu carnium recederent, parce uiuerent, nichil que proprium possiderent. Et post quaedam: At fratres illi, id ipsum cui abrenuntiauerant moliebantur mandendo consumere, cum ceteris quae pater noster se cum detulerat, ut consumptis omnibus, saltem inuitus carnem eis edendam concederet. Qua de re, indesinenter expetebant pisces. Econtra pius pater cuncta illis impendebat competentia, ut ab uno eos cohiberet. A quo uno? A carne utique edenda, haec est inquam ut dixi, si Cluniacensis es doctrina patris tui, hoc eius exemplum, hoc eius praecaeptum. Aut ergo nega eum patrem tuum, et comede carnes tuas, aut confitere, et abstine a carnibus non tuis. Dico eas non tuas, si monachus et sanus es. Et quid dico, si monachus et sanus es? Plus aliquid dicam. Vide quantum condempnari debeat esus carnium in monachis, cum seuerissime a deo condempnatus fuerit, etiam in Iudaeis. Dicebant illi: Quis dabit nobis ad uescendum carnes? Anima nostra arida est. Nichil aliud respiciunt oculi nostri, nisi man. Et quid post? Iratus est ait scriptura sancta furor domini ualde. Sed et Moysi intolerabilis res uisa est. Quod si deus iratus est, si Moysi intolerabilis res uisa est, quia desiderabat carnem Iudaeus, nunquid deo placere potest, nunquid res tolerabilis est, quando contra uotum suum comedit carnem monachus? Sed audi formidabile iudicium dei. Licet deus ea de causa iratus fuerit, licet murmur illud Moysi intolerabile uisum fuerit, satisfactum est tamen Iudaicae concupiscentiae, ut adepti quod male cupierant punirentur, et implerentur in eis tormenta illa sententia, qua dicitur: Dimisi eos secundum desideria cordis sui, ibunt in adinuentionibus suis. Sic plane sic factum est. Concupierunt concupiscentiam in deserto, et temptauerunt deum in inaquoso. Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum. Nam sic eis dictum est: Sanctificamini, cras comedetis carnes. Ego enim ait deus audiui uos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto. Vt det uobis dominus carnes et comedatis, non uno die nec duobus uel quinque aut decem, nec uiginti quidem, sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares uestras, et uertatur in nauseam, eo quod repuleritis dominum, qui in medio nostri est. Ecce impletum est quod concupierant. Comederunt, et perierunt. Audi Moysen: Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat cibus huiuscemodi, et ecce furor domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. Vocatus que est locus ille, sepulchra concupiscentiae. Ibi enim sepelierunt populum, qui desiderauerat carnes. Audi et Dauid: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impediuit. Quid euidentius? Quid terribilius? Audi coruine monache, nec irascaris quia te sic nomino. In quo enim differs a coruo, in quo a uulture, in quo ab urso, in quo a lupo? Inhiant uolucres illae aut ferae sanguineis dapibus, nec dies a diebus, nec horas ab horis inuescendo discernunt. Sic ut uideo et tu, qui ut supra scripsi, nullum tempus, nullam diem, nisi quando ui cogeris, a tali esu uacare permittis. Audi, aduerte, intellige, Iudaeos in quos tam dire ultus est deus carnium concupiscentiam, nequaquam prius uouisse deo, carnium abstinentiam. Qui licet nichil deo tale uouerint, nichil promiserint, tamen quia concupierunt, quia murmurauerunt, quia comederunt, ira dei ascendit super eos, electi Israel impediti sunt, innumeri interfecti sunt, in sepulchris concupiscentiae, quia carnes concupierant sepulti sunt. At tu qui ob maius meritum in caelo reponendum, ne carnem sanus comederes deo uouisti, cuius uox pene assidue coram deo propheta resonat, ei que audacter promittit, reddam tibi uota mea, quae distinxerunt labia mea, cum pene cotidie initum cum deo pactum irritum facias, impunitus euades? Vis immo exigis tibi reddi, quod tibi promittitur a proximo, et putas a deo non exigi, quod promittitur deo? Tacet quidem nunc, sed ut ipse loquitur, nunquid semper tacebit? Plane quandoque sicut parturiens loquetur, plane ut se habent uerba eius, uociferabitur et clamabit, et super inimicos suos confortabitur. Exiget quia praeuaricatus es, exiget quia mentitus es, nec dimittet aliquid usque ad ultimum quadrantem. Terreant ergo te tot ista, etsi nondum a facie dei proiectus es, time quod audis, nec uana uel ludicra putes, quia quod nullus unquam mortalium potuit, nec tu ut credo poteris effugere iudicium dei. Haec uerba non sunt mea, sed apostoli, immo ipsius qui in apostolo loquitur Christi. Statue ut ait Salomon, quando ad mensam accedis, statue inquam cultrum in gutture tuo, confige timore dei carnes tuas, coge illas abstinere a carnibus non tuis. Pomo quod minus est, non carne, periit et perdidit orbem, parens carnis humanae. Quae culpa quanta fuerit, etiam parum aduertens agnoscit. Nam nisi primus in esu illo reatus fuisset, non tanta dei filius ad illum expiandum, in assumpta carne tulisset. Sed quid exemplis immoror? Innumera sunt scripturae sanctae testimonia, quae gulae intemperiem dampnant, quae quanta inde mala sequantur demonstrant, quae quibuslibet Christianis ne dicam monachis o cauendam esse praedicant. Vnde qui supra apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus. Qui et ostendens, quid inde sequatur, subdit: Non in cubilibus et impudicitiis. Sed forte oppones michi aedos Ysaac, quibus saturatus benedixit filio. Obiicies forsitan et coruos Heliae, de quibus legitur, quia deferebant ei panes et carnes mane, et panes et carnes uespere. Ast ego licet tu patriarcha non sis, libens tibi concedo aedos patriarchae, si tamen iam satur, benedictiones quas ille filio, tu michi quoque dederis. Nec carnes Heliae abnuam, si uel tu propheta fueris, uel a coruis allatas carnes suscaeperis. Sed ne nimius in loquendo uidear, iam uerba finio. Ad quid enim ea ultra producerem? Si te ista non terrent, nec plura ut puto terrerent. Si te ista non corrigunt, nec ut aestimo maiora corrigerent. Det ergo deus, ut tibi quae dicta sunt prosint. Quod si tibi non profuerint, michi saltem proderunt. Dicam enim deo, quod pater Benedictus contemptos a subditis magistros dicturos perhibet: IVSTITIAM TVAM NON ABSCONDI IN CORDE MEO, VERITATEM TVAM ET SALVTARE TVVM DIXI. Ipsi autem CONTEMPNENTES, SPREVERVNT ME. 16. AD REGEM SICILIAE Magnifico principi, domino Rogerio regi Siciliae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem praesentem et regnum sempiternum. Quantum sublimitatem uestram diligamus, quantum actus uestros prosperari et in domino et in saeculo uelimus, nouit ille qui nouit omnia. Audientes obitum filiorum uestrorum ualde doluimus, et tam pro sospitate uestra, quam pro animabus illorum, missas celebrari, orationes ad deum fundi, elemosinas fieri in conuentu nostro praecaepimus. Non solum autem tunc, sed et sepe diebus sollempnibus et maioribus capitulis nostris, inter alios reges, amicos et benefactores nostros uestri memoriam frequentamus. De cetero notum facimus regiae magnitudini uestrae, nos multum dolere, de inimicitiis quae inter uos et dominum regem Theutonicorum, seu imperatorem Romanorum uersantur. Multum enim tam ego quam multi alii, discordiam illam sentimus obesse regnis Latinis, et Christianae fidei propagationi. Nam cum multa sicut frequenter audiuimus, augmenta aecclesiae dei, bellica uirtute uestra de terris inimicorum dei, hoc est, Sarracenorum proueniant, longe ut credimus maiora prouenirent, si firma pax et concordia uos et regem supra dictum unirent. Est et aliud quod longe magis accendit animos nostros, et animos pene omnium Gallorum nostrorum, ad amandam et quaerendam pacem uestram, illa scilicet pessima, inaudita et lamentabilis Graecorum et nequam regis eorum de peregrinis nostris, hoc est exercitu dei uiuentis, facta proditio. Vt enim iuxta quod in mente mea uideo loquar, si necesse esset quantum ad monachum pertinere potest, non recusarem mori, si mortem tantorum, tam nobilium, immo pene totius Galliae et Germaniae miserabili fraude extinctum florem, iustitia dei per aliquem suorum dignaretur ulcisci. Neminem uero sub caelo principum Christianorum uideo, per quem tam bene, tam congrue, tam efficaciter, sicut per uos opus hoc tam sacrum, tam caelo et terrae optabile, posset impleri. Nam per gratiam dei quod non adulans dico, iuxta quod ex praeteritis operibus uestris, et ex uerbis multorum coniicio, ad tantum bonum istud perficiendum aliis principibus et animo sagatior, et opibus ditior, et uirtute exercitatior, et ipso insuper loco propinquior estis. Exsurge igitur bone princeps, quod uoce quidem mea, sed tam meis quam omnium uotis dico, exsurge in adiutorium populo dei, zelare sicut Machabaei legem dei, ulciscere tot opprobria, tot iniurias, tot mortes, tantum tam impie effusum sanguinem exercitus dei. Paratus sum ego pro iam dicta pacis causa mox ut se oportunitas prebuerit, imperatorem supra dictum adire, et adhibitis me cum quos potero, totis uiribus, omni studio, de pace tam deo amabili, inter uos et ipsum reformanda et confirmanda tractare. Rescribam deo uolente uobis statim post colloquium quod inuenero, et cuncta uobis litteris patefaciam. 17. EPISTOLA CLARAEVALLIS ABBATIS AD DOMINVM ABBATEM Amantissimo patri Petro dei gratia uenerabili Cluniacensi abbati, frater Bernardus de Claraualle, salutem, et quas potest orationes in domino. Grauem nimis ac miserabilem orientalis aecclesiae gemitum, ad aures uestras, immo ad ipsa etiam penetralia cordis arbitror peruenisse. Dignum quippe est ut secundum magnitudinem uestram, magnum exhibeatis eidem uestrae et omnium fidelium matri compassionis affectum, praesertim tam uehementer afflictae, tam grauiter periclitanti. Dignum inquam ut tanto amplius comedat uos zelus domus dei, quanto ampliorem in ea locum ipso auctore tenetis. Alioquin si duramus uiscera, si obduramus corda, si plagam hanc paruipendimus, nec dolemus super contritione, ubi nostra in deum caritas, ubi dilectio proximorum? Immo uero si non satagimus quanta possumus sollicitudine, consilium aliquod et remedium tantis malis tantis que periculis adhibere, quomodo non ingrati esse conuincimur ei qui abscondit nos in die malorum in tabernaculo suo, iustius per inde et uehementius puniendi, utpote tam diuinae gloriae quam fraternae salutis negligentes? Haec uobis tam fiducialiter quam familiariter duximus suggerenda, ob gratiam utique qua nostram indignitatem excellentia uestra dignatur. Nam et patres nostri, episcopi Franciae, una cum domino rege et principibus, tertia dominica post pascha apud Carnotum uenturi sunt, et de uerbo hoc tractaturi, ubi utinam mereamur habere praesentiam uestram. Quia enim magnis omnino magnorum uirorum consiliis, hoc uerbum constat egere, gratum profecto obsequium praestabitis deo, si negotium eius a uobis non duxeritis alienum, sed caritatis uestrae zelum probaueritis, in oportunitatibus, in tribulatione. Nostis enim pater amantissime, nostis, quoniam amicus in necessitate probatur. Confidimus autem, quod magnum huic uerbo prouentum praesentia uestra praestabit, tum pro auctoritate sanctae Cluniacensis aecclesiae, cui deo disponente praeestis, tum maxime pro sapientia et gratia quam uobis ipse donauit, ad utilitatem utique proximorum, et suum ipsius honorem. Qui uobis etiam nunc inspirare dignetur, ut non grauemini uenire, et seruis suis in nomine eius, et pro zelo ipsius nominis congregandis, uestram admodum desiderabilem conferre praesentiam. 18. RESCRIPTVM DOMINI ABBATIS AD IPSVM Venerabili et praeclarae aecclesiae dei lucernae, totis que caritatis brachiis amplectendo, domino Bernardo abbati Claraeuallis, frater Petrus humilis Cluniacensis abbas, salutem ac se totum. Litterae quas michi sanctitas uestra misit, licet earum materiam prius ex parte non ignorarem, mouerunt me, et multum ut dignum erat mouerunt. Quem enim Christianum in Christo suo aliquam spem habentem, fama tam lamentabilis non moueret, qua ut ex litteris etiam domini abbatis Sancti Dionysii comperi, iam pene ubique diuulgatum est. Fratres Templi, regem Iherosolimitanum, ipsam insuper dominicam ac saluatricem crucem, in urbe Antiochena cum aliis multis obsessos, ac nisi manus domini in brachio extento cito succurrat, omnes in breui captiuandos? Quem non moueat, ne forte terra illa sancta, a iugo impiorum tantis patrum laboribus, tanto Christicolarum sanguine, ante non multum temporis eruta, rursum impiis et blasphemiis subdatur? Quem non moueat, si tam salubris peccatorum paenitentium uia, quae ut dignum est credere innumera peregrinantium milia, a quinquaginta iam annis, inferis abstulit, caelo restituit, nequam Sarracenorum obice obstante claudatur? Absit, absit inquam quod adeo in Christianos suos, in populum adquisitionis, caelestis ira deseuiat, ut nouiter inflicto, et adhuc calenti uulneri, tam acre denuo uulnus addatur, quod sui magnitudine iam non uideatur esse purgatorium, sed peremptorium. Non esset uere reputandus inter membra corporis Christi, quem ex intimis praecordiorum uisceribus non moueret tantum periculum, immo tanta clades populi Christiani. Non dico quem non moueret ad compatiendum tantum, quod omnibus leue est, sed ad subueniendum pro uiribus, et ad subeundum etiam quicquid graue est. Si enim in corpore humano manus manui, pes pedi, membrum quodlibet membro cuilibet, si lesum fuerit subuenire non dissimulat, eius que lesionem non alienam, sed propriam reputat, quanto magis in sacro corpore Christi, quod est eius aecclesia, toto nisu, tota uirtute, frater fratri, proximus proximo, maxime in maioribus periculis, occurrere et succurrere debet? Facit hoc in carne humana, unus uniuersa membra uiuificans spiritus, facit hoc idem in corpore aecclesiae, unus qui eius uniuersa membra uiuificat spiritus sanctus. Non ergo uegetatur spiritu Christi, qui non sentit uulnera corporis Christi. Monstratur igitur aperte, esse tam uos quam quosdam alios uestrarum partium uiros de praecipuis membris corporis eius, quos adeo mouet, quos adeo angit, lesio corporis eius. Apparet inde maxime, uerum esse quod dico, quod cum in ultimo occidente, immo in ipso pene occidui oceani littore positus sitis, tot interiectis terrarum spaciis, laboranti in oriente Christiano nomini, summo quanto que potestis studio succurrere festinatis. Inde est quod apud Carnotum cum domino rege et aliis patribus aecclesiae, ac regni maioribus, die indicta conuenire decreuistis, me que sacro illi conuentui interesse rogastis. Fateor quod uerum est, quia et excusare aduentum meum erubesco, et tamen omnino uenire non possum. Inter alia enim quae obstant, in quibus est ab ipso natali domini fere continuum corporis mei incommodum, ineuitabili de causa antequam aliquid de istis scirem in initio pene quadragesimae, eadem die qua conuentus indictus est apud Carnotum, multos ex prioribus nostris nuntio et litteris uenire praecaeperam Cluniacum. Causam ex parte aduentus eorum dixi secreto uenerando uiro, domino abbati de Fontanel, qui michi litteras uestras attulerat, quam ab ipso si placuerit audire poteritis. Rogo ergo, et iterum iterum que rogo, ne hoc egre feratis, uel cogitetis me in corde et corde loqui, quod non solum loquens uobis caueo, sed etiam semper cauere soleo. Non enim tantum usque Carnotum hac tanta de causa uenirem, sed nec usque ad ipsam de qua agitur, Iherusalem, si necessitates commissae michi aecclesiae paterentur, ire ullomodo dubitarem. Si tamen contingeret alio tempore conuentum alium uel in uestris uel in nostris partibus celebrari, nisi rursum ineuitabilis causa obstaret, sciat reuerentia uestra me libentissime iturum, et cum conuentu et sine conuentu tantae rei auxilium pro uiribus prebiturum. 19. (ref. in Migne) 20. RESCRIPTVM DOMINI ABBATIS AD EVNDEM Venerando et praecordiali amico nostro, domino Sugero Sancti Dionysii abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutis et praesentis et aeternae plenitudinem. Doleo, et supra quam dicere possum doleo, quia sacro conuentui uestro quem apud Carnotum dominus rex consilio sapientiae uestrae et aliorum sapientum indixit, interesse non ualeo. Credite intimo amico, credite uera dicenti, quia uere uolo, sed non ualeo, et quia non ualeo, doleo. Quis enim non doleat se non interesse tam sancto collegio, ubi nullus proprium lucrum, ubi nullus quae sua sunt quaeret sed quae Ihsu Christi? Non enim res quaelibet agitur, sed de illa tractatur, qua maior nulla, immo quae est maxima omnium. Nonne maxima omnium est, prouidere, satagere, ne sanctum detur canibus, ne loca in quibus steterunt pedes operantis salutem in medio terrae rursum pedibus iniquorum proterantur, ne regia Iherusalem a prophetis, ab apostolis, ab ipso omnium saluatore dedicata, ne nobilis illa totius Syriae metropolis Antiochia, iterum blasphemis et nefandis hominibus subiiciantur, ne ipsa salutaris crux iam ab impiis ut dicitur obsessa, ut olim a Cosrohe capiatur, ne ipsum sepulchrum domini, quod hactenus iuxta prophetam gloriosum toto in orbe fuerat, fortassis ut illi minari solent radicitus auellatur? Huic ergo tam sancto, tam que necessario tractatui, ad quem humilitatem meam uenerande uir inuitare uoluisti, libentissime ut dixi interfuissem, si ullo modo potuissem. Quae iter hoc meum impediunt, multa sunt. Sed inter alia, specialia duo sunt. Vnum, multiplex incommodum corporis mei, quod a natali domini usque ad hoc tempus, pene assidue passus sum. Aliud, conuentus magnus priorum, quos antequam de istis quae mandastis aliquid scirem, in ipso fere initio quadragesimae, pro consilio ineuitabilis rei, Cluniacum ea die qua conuentus uester apud Carnotum indictus est, uenire praecaeperam. Suscipiat ergo si placet aequo animo, unanimis et carissima michi reuerentia uestra non fictam sed ueracem excusationem meam, et apud se et apud alios excusatam habeat absentiam meam. 22. (in Migne) 22. RESCRIPTVM DOMINI ABBATIS Venerabili et carissimae sorori nostrae, dei que ancillae, Heloisae ancillarum dei ductrici ac magistrae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutis a deo, amoris a nobis in Christo plenitudinem. Gauisus sum et hoc non parum, legens sanctitatis uestrae litteras, in quibus agnoui aduentum meum ad uos non fuisse transitorium, ex quibus aduerti non solum me apud uos fuisse, sed et a uobis nunquam postmodum recessisse. Non fuit ut uideo illud hospitium meum, uelut memoria hospitis unius noctis pretereuntis, nec factus sum aduena et peregrinus apud uos, sed ciuis sanctarum et domesticus utinam dei. Sic sacrae menti uestrae cuncta inheserunt, sic benigno spiritui uestro omnia impressa sunt, quae in illo fugaci seu uolatico aduentu meo dixi, quae feci ut non dicam ea quae studiose a me tunc dicta sunt, sed nec uerbum forte negligenter prolatum, ad terram caderet. Ita notastis omnia, ita tenaci memoriae ex sinceritatis affectu diriuatae commendastis, quasi magna, quasi caelestia, quasi sacrosancta, quasi ipsius uerba uel opera Ihesu Christi. Forte mouerunt uos ad illa sic retinenda uerba communis regulae, hoc est tam nostrae quam uestrae, quae de hospitibus praecipit: Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. Forsitan et illa de praepositis, licet ego praepositus uobis non sim: Qui uos audit, me audit. Vtinam haec michi semper gratia detur apud uos, ut mei memor esse dignemini, ut pro me omnipotentis misericordiam cum sacro gregis uobis commissi collegio, deprecemini. Rependo et ego in hoc uobis uicem quam possum, quia et longe antequam uos uiderem, et maxime ex quo uestri notitiam habui, singularem uobis in intimis mentis meae recessibus uerae non fictae caritatis locum seruaui, donum quod de tricenario uobis praesens feci, absens ut uoluistis, scriptum et sigillatum transmitto. Mitto etiam sicut mandastis magistri Petri absolutionem, in carta similiter scriptam et sigillatam. Astralabio uestro, uestri que causa nostro, mox ut facultas data fuerit, in aliqua nobilium aecclesiarum praebendam libens adquirere laborabo. Res tamen difficilis est, quia ut sepe probaui, ad dandas in aecclesiis suis praebendas uariis obiectis occasionibus ualde se difficiles prebere episcopi solent. Faciam tamen causa uestri quod potero, mox ut potero. 23. (in Migne) 24.RESCRIPTVM DOMINI ABBATIS Carissimis et magnifice honorandis seruis dei, apud Maioreui in heremum Christo seruientibus, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem cui se totos deuouerunt aeternam. Cantat deo propheta, in psalmis: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Possum et ego non mentiens scribere uobis, quod longe dulciora sunt melle, uerba uel litterae uestrae michi. Nam semper supremam archem pectoris mei uobis, uestri que ordinis uiris seruaui, instituta Cartusiensia uniuersarum religionum institutionibus praetuli, a primis pene adolescentiae annis sincero affectu sacrum religionis uestrae propositum colui. Vnde quando uacare potuit, quaedam antiquiora uestri ordinis loca adire frequenter non pigritaui, inaccessibiles pene niuibus et a glacie altissimas rupes non abhorrui, fratres inter illas montium et rupium angustias omnipotenti domino seruientes uidere, uisitare, atque cum eis in domino iocundari dulce habui. Hunc saporem, quo cum adhuc testa rudis essem, imbutus sum, diu et per gratiam dei etiam hucusque seruaui, non quidem uos uidendo, quod ut uolui hactenus non potuit, sed uos uestra que omnia caritate non ficta diligendo, colendo, uenerando. Sed de fracto foedere, ac frustrata promissione, qua uos uisitare multotiens ut dicitis promiseram, arguor, et a tantis amicis dure conuenior. Audio quod si essem abbas alter quilibet, et non tam celebris atque famosus, aperta fronte de his digna quaereretur satisfactio. Sed ago gratias deo, quia non sum abbas quilibet, sed tam celebris atque famosus, ut nemo uestrum audeat me aggredi, nec aperta fronte de fracto foedere et frustrata promissione quaerere satisfactionem. Si enim non tantus, sed alter quilibet abbas essem certum est quia impune non euasissem. Quis enim aliter credat? Nam a tam ueracibus, non aliter res quam sermo procaederet. Sed tamen ut amicis, et hoc intimis satisfaciam, libens maioris nominis fastum depono, et me abbatibus, licet inferioribus si tamen inferiores sunt compono. Eligite quem uultis de toto orbe minorem, et de me ut de illo, si reus esset, fracti foederis poenas sumite. Parcius tamen, ut uel parum pro parte mea agam, poena sumenda est, quia mala fide fractum foedus non est. Obstiterunt multa, quae foedus initum, et uisitandi promissionem seruari non permiserunt, negotia infinita, hyems supra solitum horrida, corporis multiplex incommodum, quo plus quam per dimidium annum natura laborat, nec adhuc plene hostem tam diu sibi infestum uincere potest. Ea de causa mitius ut michi uidetur puniendus est, qui quod dicit, quod promittit, quod maxime uult, implere non potest. Habeo inde de re simili me cum et pro me agentem, magnum apostolum. Voluit ille uenire ad Corinthios, ut secundam gratiam haberent, uoluit et per eos transire in Macedoniam, uoluit et iterum a Macedonia uenire ad eos, et ab eis deduci in Iudaeam. Voluit hoc, sed ut uoluit non potuit. Excusat ipse se ipsum, et excusando, non tantum se, sed et me etiam contra uos se cum excusat. Nunquid ait leuitate usus sum, aut quae cogito secundum carnem cogito, ut sit apud me est, et non? Quis loquitur? Magnus apostolus. Si interroges quis magnus? Respondeo. Non est interrogandum. Vbi apostolo magnus additur, Paulus intelligitur. Hic ergo apostolus et magnus, astruit se non esse leuitate usum, si aliquando dixit est, aliquando dixit non. Intellexit enim semper quidem seruandam esse ueritatem uerborum, sed non idcirco minus esse uerba ueracia, si ea mutari cogeret multiplex uarietas diuersarum causarum. Quod et indicant uerba sequentia: Fidelis autem deus, quia sermo noster qui fit apud uos, non est in illo, est, et non, sed est, in illo est. Quod nullatenus ueritate salua dicere posset, si uerba simplici ex corde prolata, absque falsitatis nota, rerum necessitate cogente, mutari non posse uideret. Verum est ergo quod dixi, ueniam ad uos, sed certa et rationabilis causa me impediuit, ut non uenirem ad uos. Hac ergo de causa non fuit in ore meo, est, et non, sed fuit in illo, est. Excusatum ergo me esse arbitror, et nisi plus nimio duri exactores esse uelitis, satisfecisse me aestimo. De libris a fratre Petro Viuiano diu et preter uoluntatem uestram, ut in litteris uestris legimus, retentis, rescribo quod si deus permiserit, hominem conueniam, et prout officii mei ratio postulat, ut iustum fuerit uestra uobis restitui faciam. De reliquo uos deo cui seruitis, me autem nostros que, ipsi uobis que commendo. Quod tardius uobis scripsi nolite imputare negligentiae meae, quae in casu isto non est, sed imputate infinitae importunitati causarum, quae fere semper michi molesta est. Haec si saltem breui temporis spacio, ne dicam momento, me michi uacare permisisset, iam oculus uester ante duos aut tres menses, epistolam meam uidisset. 25. AD PAPAM EVGENIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, deuotam obaedientiam cum filiali amore. Quoniam apostolica mandata negligenter suscipere uel exsequi, pene crimen iudico, idcirco de quibusdam iam altero ut compari anno, michi a paternitate uestra scriptis et iniunctis quia necdum ea exsecutus sum, me hac epistola apud patrem excusare suscaepi. Nec miretur sapientia uestra, tamdiu me uobis inde scribere distulisse, quia pene simul et rei cognitionem accaepi, et stilum ad scribendum aptaui. Quam si prius agnoscere licuisset, quod nunc facere coepit, manus exsequi non distulisset. Scripsit ante annum reuerentia uestra domino Lemouicensi episcopo et michi, ut in exemplari litterarum apostolicarum a quibusdam Briuatensibus clericis michi oblato legi, quatinus Claromontensem episcopum, cum socio iam dicto, die loco que congruo, euocatum conuenirem, et ut militem quendam quem pene per biennium captum tenuerat redderet, praeciperem, et quaestionem quae de castello Alsone inter quosdam nobiles uersabatur, uestra fultus auctoritate terminarem. Addita sunt quaedam alia de episcopo, quae nobis audienda, non diffinienda commissa sunt. Litteras illas clerici ab urbe detulerunt, nec michi sed eidem Claromontensi episcopo reddiderunt. Vt autem ipsi michi testati sunt, hoc ea necessitate fecerunt, quia captiuum suum, qui frater unius ex ipsis erat, aliter ab episcopo recipere nequiuerunt. Qui statim ut eas habuit, nobis usque ad hanc diem inuisibiles fecit. Ea causa est, qua a me apostolica praecaepta impleta non sunt. Non enim accaepta implere neglexi, sed non accaepta implere non potui. Idem et de Lemouicensi episcopo non quidem scio, sed scire me aestimo. Quem ergo haec culpa respiciat, qua clarum est, dicere meum non est. Dicam tamen sequentia, quae idcirco tacenda non sunt quia non uni, duobus, aut tribus, sed multis populis noxia sunt. Aruerniam olim tam spacio terrarum, quam multitudine populorum, teste Caesare et quibusdam aliis historicis, regnum iuxta regnorum antiquorum quantitatem fuisse, multis etsi non omnibus notum est. Huius tota pene cura, deficientibus regibus comitibus, magis Christianum populum infestantibus quam defendentibus, ad iustum et lene regimen aecclesiae, iam a longo tempore conuersa est. Huic soli deficientibus ut dixi principibus uel infestis, hucusque innixa est, sub hac se tutam ac securam mansisse gauisa est. Episcopi enim qui ante istum terrae illi iure aecclesiastico principati sunt, et quod suum erat iuxta sibi datam gratiam impleuerunt, et quod regum uel principum fuerat in defendendo aecclesiam iuxta quod licuit suppleuerunt. At nunc per uiginti fere annos populus ille dei tantus, tam numerosus, iuxta scripturae sanctae uerbum de Iudaeis olim dictum, mansit sine rege, sine principe, et quod solum ei supererat, sine lege, quod peius est, et sacerdote. Quomodo enim sacerdos dici potest, qui excaeptis sacramentis pontificalibus, de pontificis officio ex quo episcopari coepit, pene nichil impleuit? Vbi enim eius erga gregem commissum uigil custodia? Vbi pastoralis sollicitudo? Vbi per euntium et cotidie ad inferos sub eius conspectu descendentium miseratio? Impugnat assidue alter alterum, acuunt pene uniuersi in mutuam caedem gladios, conspirat frater in fratris interitum, castrorum domini, inferioris nominis milites, burgenses, rustici populi, laicorum omne genus, de illo clamant, quod propheta dei olim pessimo regi Israel locutus est: Vidi uniuersum Israel dispersum in montibus quasi oues non habentes pastorem. Si ab eo de malefactoribus iustitia aecclesiastica exigitur, aut negatur, aut uenditur. Sed hoc primo tempore. Iam enim non negatur, quia nec quaeritur. Tanta mutari posse in hominem melius subditis desperatio facta est, ut cum innumeris aerumnis uniuersi laborent, tota que diocesis eius malis infinitis exuberet, non sit iam fere qui de tantorum hominum numero, eius curiam adeat, suas apud eum querelas deponat, consilium quaerat, iudicium uel iustitiam exigat, quorum omnium nichil penes ipsum inuenire se posse non dubitat. Manet ociosus inter negotia infinita, uidens que non lupum tantum, sed lupos innumeros in sibi commissas oues irruentes. Fugit ut magnus Gregorius ait non mutando locum, sed subtrahendo solatium. Fugit, et eo fugiente, lupi rapiunt et dispergunt oues. Sed fortassis laicos negligit, et ut remotiores ab ordine uel proposito suo, contempnit. Fortasse illis contentis monachorum uel clericorum curam quibus professione propinquior est sibi assumpsit. Sed o utinam quantum ad ipsum clerici uel monachi laicis pares essent. Sed prorsus non sunt. Nam cum effectum auxilium uniuersis aequaliter neget, affectum tamen quantum ex his quae in eo uidentur, aut ab eo audiuntur, longe maiorem laicis, quam clericis aut monachis exhibet. Redeunt illi ab eo contentio ad se ipsos, et quia gladium spiritus quod est uerbum dei in ipso alligatum cernunt, conuertuntur ad gladios proprios, et quod ille sermone pacare posset, hi multo effuso sanguine pacare non possunt. Habent tamen aliquid consilii, quando ut dixi deserti a suo episcopo se ipsos ui armata ipsi tuentur. Sed quid clericis consilii? Quid monachis remedii? Carent uere sub tali episcopo non tantum diuino, sed et humano auxilio. Diuino, quia spirituali gladio non defenduntur. Humano, quia saecularis gladius, quo ipsi uti non possunt, eos defendere nequit, nec quisquam principum eum ad ipsos defensandos sibi assumit. Mutata est iam ex parte a longo tempore, sed nunc nostris diebus ex toto apostolica sententia quam de rege uel principe Paulus profert: Non enim sine causa gladium portat. Quid ergo faciet clericalis uel monasticus ordo, maxime in terra illa, quantum ad hoc misera, ubi nec aecclesiastica censura protegitur, nec saeculari gladio defensatur? Taceo grauiora, taceo peremptoria, quae a multis ut michi uidetur fide dignis ante multos annos audio, et frequenter a referentibus audire non cesso. Quorum quia testis esse nequeo, relator esse nolo. Audiet ut credo illa suo tempore uestra sublimitas, ab illis qui ea nobis referunt, et qui coram uobis testificari poterunt. De cetero si placet, excellentiae uestrae praesentium latorem commendamus, clericum nobilem, et in quantum scire possumus honestum. Habet enim causam, aduersus eundem episcopum. Quae si iusta fuerit, licet non sit necessaria deprecatio nostra, rogamus tamen ut ei subueniat clementia uestra. 26. AD EBRARDVM TEMPLI DOMINI MAGISTRVM Venerando uiro michi que ualde carissimo domino Ebrardo magistro templi dei, quod in Iherosolimis est, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutis et dilectionis quicquid potest. Quod personam uestram et sacram sacri templi uobis a deo commissam militiam, inter omnes religionis professores, quodam proprio ac singulari affectu semper dilexerim, semper ueneratus sim, noui ego, nouit testis et conscius meus in excelso, nouerunt multi uestrorum, nostis ut credo, nec dubito quod nostis et ipse. Feci hoc a primordio institutionis uestrae, quae cum meo tempore exorta fuerit, uelut rutilum noui syderis iubar mundo illuxisse, et miratus pariter et laetatus sum. Nec mirum hoc. Quis enim aliquam spem aeternae salutis habentium non laetetur, quis non totis animi praecordiis exultet in deo salutari suo, militiam regis aeterni, exercitum domini Sabaoth, ad debellandum principem mundi, ad expugnandos inimicos crucis Christi ex diuersis orbis partibus congregatum, ad noua praelia uelut e castris caelestibus processisse? Quis non laetetur, quis non exultet, processisse uos non ad simplicem, sed ad duplicem conflictum, in quo et contra spirituales nequitias, iuxta apostolum animi uirtutibus et contra corporales hostes, corporis uiribus dimicatis? In quorum uno, quicquid sanctorum monachorum uel heremitarum est assumpsistis, in altero, omnium religiosorum propositum excessistis. Militant quidem illi deo, et licet castigando corpus suum et in seruitutem redigendo laborent, tamen corpore a mundi tempestatibus, et maxime a bellorum tumultibus requiescunt. At uos ut dictum est, et fortem armatum eisdem eorum artibus superatis, et contra illa eius quae aperte aduersus Christum producit infernalia castra, Sarracenorum dico agmina, pugnando assidue non cessatis. Estis monachi uirtutibus, milites actibus, illud spiritualiter implendo, istud corporaliter exercendo. Exposuistis pro fratribus animas uitae, corpora morti, fudistis iam sanguinem necdum effusum, quem cotidie in bellis deo offertis, fundendum. Estis uere participes illius summae et praecipuae caritatis de quo saluator, maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Haec est causa qua semper ut supra scripsi singulariter uos dilexi, qua colui, qua ueneratus sum. Feci hoc hactenus, et faciam per dei gratiam, quamdiu fuerit spiritus in naribus meis. Hac fiducia qua semper diligens ab eo quem diligit diligi se sperat, spero et ego a uobis me diligi, et si quid suggessero, amicabiliter audiri. Nobilis uir dominus Humbertus de Bello Ioco nuper a partibus transmarinis ueniens ad partes nostras rediit, et cum immensa exultatione, ab omni illa terra suscaeptus est. Aberam ego quidem tunc, tractus negotiis ad alias partes, sed rediens, tantum ubique iubilum de eius aduentu repperi, quantum nisi uidissem, uix unquam aestimare ualerem. Gaudebant clerici, gratulabantur monachi, plaudebant rustici, totus que adiacentium nobis aecclesiarum chorus uelut quoddam nouum canticum resonabat. Econuerso, raptores dolebant, aecclesiarum peruasores, monachorum, pauperum, uiduarum, orphanorum, atque ignobilis, nec se suis uiribus defendere praeualentis uulgi depraedatores immo oppressores gemebant, suae que nequitiae obiectum obicem, etsi non aperte uerbis, cordibus tamen infandissimis murmurabant. Talis est enim ut nosse uos credimus, Cluniaco adiacens terra uestra, ut quia sine rege, sine duce, sine principe est, ualde gaudeat, quando aliquam pacis materiam inuenisse se sperat. Hanc quia in isto et per istum ex plurima parte se inuenisse confidit, gaudet ut dixi, et spei suae gaudium dissimulare non potest. Ostendit iam dictus Humbertus ex quo uenit, non frustra id de se sperari, cum et uicecomitem Matiscensem, terrae nostrae matutinum, uespertinum, atque nocturnum lupum ita subegit, ut iure quantum ad hoc pertinet, cum iusto Iob dicere possit: Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Hoc et de multis aliis, et cis Ligerim et ultra Ligerim positis, paruissimo hoc est ex quo rediit tempore, fecit. Sperat hoc idem de eo uestra Cluniacus, quae plus cunctis partium nostrarum monasteriis uel aecclesiis eius consilio et auxilio eget. Oro ergo et sicut intimus uester ut nostis amicus consulo, ut si quam aduersus eum de reditu suo ad nos querelam habetis, interim seponatis, et quia sapiens et discretus uir est, ipsum sibi suae que conscientiae iudicio relinquatis. Credo enim quia magis eum tolerando, quam querimoniis irritando, apud eum proficere poteritis. Noui enim ut puto animum eius, et ex ipsius familiari collocutione aduerti, quod deum timeat, et quod totum si lucrari posset mundum animae suae saluti postponat. Relinquite eum interim miserae terrae, et eam eius ope ac defensione quibus ultra quam dicere possim eget, aliquanto saltem tempore gaudere permittite. Et hoc militaris officii uestri proprium atque ad hoc arma sumpsistis, ut aecclesiam dei ab infestantibus defendatis. Et iuxta prophetam etiam ad litteram ex aduerso ascendentes murum uos pro domo Israel opponatis. Sed forte dicitis: Contra paganos, non contra Christianos arma sumpsimus. Sed quis magis a uobis uel a uestris impugnandus est, deum nesciens paganus, aut ipsum uerbis confitens, et factis contra eum dimicans Christianus? Quis magis persequendus est, ignorans et blasphemans, an agnoscens et impugnans? At non deum impugnant, an non persecuntur, qui aecclesiam eius, qui populum emptum sanguine eius, absque ulla ubi possunt uel audent personarum, graduum, dignitatum excaeptione, depraedantur, caedunt, uerberant, quandoque etiam quod sepe contingit perimunt? Non est, non est, uere minus defendendus consiliis, immo gladiis uestris, Christianus uim iniuste patiens a Christiano, quam esset defendendus eandem uim patiens a pagano. Adquiescite ergo si placet consiliis et precibus meis, et uirum in quo pene solo, tota spes pacis nostrae consistit, nobis modo quo dixi dimittite. Experimini utrum utile sit tam ipsi quam uobis consilium meum, quod nullo modo dicerem, si esse quolibet modo intelligerem contra deum. Credo insuper et hoc ualde opto, quod uobis cum antequam a partibus Galliarum recedatis loquar, et tunc melius uerbo quam nunc scripto, quae de hac re dicenda fuerint, supplebo. 27. AD PAPAM EVGENIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, cum deuota obaedientia filialem amorem. Precor in exordio, ut placide uerba mea auris paterna accipiat, et si quid forte ex ignorantia secus dixero quam oportet, benignitas uestra quae sapientibus et insipientibus debitrix est, animo aequo subportet. Nobilis uir dominus Humbertus de Bello Ioco, nuper a partibus transmarinis rediens, tanta cum exultatione ab uniuersa nobis adiacente terra suscaeptus est, ut uix hoc credere possem, nisi post a quodam itinere regressus, nam tunc forte absens eram, ipse uidissem. Gaudebant clerici, laetabantur monachi, exultabant burgenses, ipsi que qui praeda raptorum, immo qui cibus luporum esse solebant, rustici, agricolae, pauperes, uiduae, orphani, omne que uulgi genus, ita ut uix se caperent, gratulabantur. Econuerso pauperum depraedatores, aecclesiarum destructores, clericorum ac monachorum oppressores, etsi non palam, quia non audebant, apud se ipsos gemebant, fortem que obicem nequitiae suae oppositum, plus quam dicere possim dolebant. Est enim misera illa terra nostra, ut nouit sapientia uestra, cunctis pene terrarum partibus in hac parte miserior, quod sine rege, sine duce, sine principe uel defensore existens, exposita est ferarum dentibus, et ut scriptum est, quod ad litteram nunc accipio, omnes bestiae agri ludunt ibi. Nam si qui in ea nomen ducum, comitum, uel principum occupant, ita se habent, ac si non ad defensandum, sed ad deuorandum populum dei principarentur. Qui quanto sunt maiores, tanto peiores, quanto fortiores, tanto ferociores impotentum et pauperum oppressores. Eapropter gens auida pacis, et ad eam totis animi uotis anhelans, aduentum iam dicti Humberti, non aliter quam sibi hac de causa a deo directi, amplexi sunt. Et ne id frustra sperasse uiderentur ex plurima hoc iam parte experti sunt. Nam ut quod uerum noui domino et patri fatear, ita in aduentu suo alteratus apparuit, et in tantum mutatus ab illo quem noueram, ut quantum ad uerba eius uel facta pertinet, nam cordium scrutator non sum, uere cum antiquo illo dicere posset, non sum qui fueram, et nos de ipso illud diuinum, hoc est mutatio dexterae excelsi. Ita in breui quicquid guerrarum in circuitu nostro fremebat compescuit, ita militum castrensium discordias solo uerbo sedauit, ut eius maxime timore, et inter illos pax reformaretur, et aecclesiis uel pauperibus eorum tyrannidem formidantibus, securitas redderetur. Iam nichil mercatores in stratis publicis, nichil agricolae in agris hostile metuebant, tota iam pene terra illa, inter Ararim et Ligerim posita, nouo quodam pacis lumine perfusa gaudebat. His tam bonis ei principiis illecta, longe maiora et meliora sperabat. Cum in his omnes laetarentur, et praecipue Cluniacus uestra, cuius se defensioni totam deuouerat, tam pro his quae uidebat, quam pro his quae sperabat non minimum exultaret, ecce subito tristis fama gaudia nostra turbauit, dicens eum non cum plena gratia a uobis recessisse, atque habitum religiosum absque uestra licentia in saecularem mutasse. Multorum quippe relatione persuasum nobis fuerat, hoc tam assensu uestro quam iudicio sedis apostolicae factum. Quod postquam non sic esse didicimus, doluimus impeditum pacis bonum et seruauimus erga ipsum, eum quem debuimus modum. Sed attende pater, attende et uide, si quomodo salua iustitia, homo tam utilis, et quantum ad opera principe digna, in partibus nostris pene solus nobis et paci communi restitui possit. Vt enim quod multi nostrorum sentiunt dicam, si de canonicali, si de monastico, si de heremitico, si de quolibet antiquitus instituto ordine recessisset, iure illum ad illicite dimissa, censura aecclesiastica redire compelleret. At cum non nisi de militia ad militiam transierit, cum gladium quem contra Sarracenos assumpserat, contra falsos Christianos Sarracenis deteriores transtulerit, cum ab uxore sua, quod maius est, ut a pluribus et fide dignis accaepi, non legitime recesserit, uideat sapientia uestra utrum cogendus sit an tolerandus, quousque rei ueritas lucide declaretur, et tanta de tanto uiro quaestio iudicio apostolico terminetur. Videat certe et recogitet toti aecclesiae dei praelata prudentia et discretio uestra, utrum personae quae iuxta scripturam remoto altiore sacramento, etiam ad litteram de duabus una caro factae fuerant, ita ab inuicem secerni possint uel debeant, ut una uideatur seruire deo sub religioso habitu, alia seruiat mundo sub saeculari uestitu, immo ut clarius loquar, una uiuat caste, altera impudice, una non iungatur nisi uni et soli deo, altera per innumera stupra et adulteria, uni et soli integre et perfecte prostituatur diabolo. Inde est, quod nec nudis ut audiui uerbis, mulier quae ei iuncta fuerat, ab aliquo audita est castitatem uouisse, quam etsi solis uerbis uouisset, uotum tale quid esset? Si plane huiusmodi uota, aut ex odio, aut ex leuitate, aut ex intentione liberius peccandi facta, uiris Christianis et eorum uxoribus passim indulta fuerint, uideat pater aecclesiae quam late pateat perditionis campus, quot que milia uirorum ac mulierum auidis faucibus absorpturus sit hac occasione infernus. Vnde licet ut minus sapiens loquar, dando ei consilium a quo accipere debeo, uideretur michi iustum, uideretur canonicum, ut aut si uota horum coniugum, rei ueritate diligenter perspecta, irrita esse debent, rursum in inuicem redire cogerentur, aut si stare, uterque deo sub certo religionis proposito seruire compelleretur. Alioquin saluato isto, perdito illo, immo quod uerius est, altero alterius causa condempnato, illo in saeculo pereunte, altero nec in religioso proposito se saluare ualente, quid proderit unius conuersio, ubi utriusque certa sequetur perditio? Quando enim honorabile conubium et thorus iuxta apostolum immaculatus seruari poterit, ubi unus castitati, alter libidini, unus sanctitati, alter impuritati, unus mundiciae, alter nequitiae operam dabit? Quando et illud seruabitur, quod idem apostolus dicit: His autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed dominus, uxorem a uiro non recedere, quod si recesserit manere innuptam aut uiro suo reconciliari, et uir uxorem ne dimittat? Quid dicis apostole? Quid dicis, praecipio non ego sed dominus? Nonne quod tu praecipis, praecipit dominus? Nonne tu ipse dixisti, an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Cum ergo in te loquatur Christus, nonne quod praecipis, praecipit et Christus? Verum est inquit, uerum est. Quod Christus dicit, dico et ego; quod ego dico, dicit et Christus. Sed ne forte mei temporis rudibus adhuc in fide hominibus, minoris praecii mea uiderentur uerba quam Christi, proposui ab ipso uerba eius, quibus magis auctoritate maioris nominis adquiescere cogerentur, boni sed noui auditores eius. Est et aliud unde non tantum rudibus, sed et uniuersis haec dicens consulere uolui, ut intelligerent rem de qua agitur, non a me pro uelle dispensandam, sed ut a domino tradita est conseruandam. Sunt enim quae dispensare pro uelle iuxta rationem possumus, sunt et alia quae non ut statuta sunt dispensatiue mutare nec possumus nec debemus. De his quae mutare possumus, sunt quae subieci. Ceteris ego dico, non dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum eo, non dimittat illam; Et si qua mulier uirum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. Et paucis uerbis interpositis: Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim seruituti subiectus frater aut soror in eiusmodi. Quod si in huiusmodi non est seruituti subiectus frater aut soror, liberum est Christiano paganam uxorem, aut Christianae uxori paganum uirum dimittere. Liberum est plane his et cohabitare si uoluerint, et ab inuicem recedere si uoluerint. Idcirco quia ista dispensari possunt, haec ego dico, non dominus. Sed dominus non ego praecipit, ubi uterque fidelis, scilicet Christianus est, uxorem a uiro non discedere, nec uirum uxorem dimittere. Hic plane, hic inquit apostolus, dispensatio admittenda non est. Nimium praesumpsi et profusius quam debui loquendo, et uelut patrem ac magistrum docendo. Sed non doceo patrem filius, non doceo magistrum discipulus. Absit a me tanta praesumptio. Non doceo doctorem, non instruo magistrum, sed oro, precor, supplico, ut uestra apostolica quae omnibus inuigilat sollicitudo, nobilis uiri saluti, quem ualde praemissis de causis periclitari timeo, prouideat, et si ut supra dixi salua iustitia fieri potest, terrae nostrae cui longe magis quam transmarinae necessarius est, benigne illum dimittat. Ibi enim pro uno et solo, apud nos autem pro decem milibus computabitur. 28. AD EVNDEM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, debitam cum filiali amore obaedientiam. Multa sepe audit a multis praelata orbi terrarum uestra apostolica sollicitudo, quae quandoque bona sunt, quandoque mala, quandoque optima, quandoque pessima. Sed nunc in partibus nostris tale quid contigit, de quo uere illud scripturae dicere possumus: Nunquam sic apparuit in Israel. Briuatensis aecclesia, iuri apostolico, nullo alio episcopo mediante subiecta, iuxta propriae institutionis morem, magna et nobilis diu permansit, sed ab aliquanto tempore ab antiquo et bono proposito degenerans dictum etiam sibi a propheta fatetur: Argentum tuum uersum est in scoriam, uinum tuum mixtum est aqua. Plurima sunt quae ostenderent uerum esse quod dico, nisi plus nimio uobis longus esse timerem. Hoc tamen breuiter dico, nefarium opus quod nuper in illa aecclesia contigit, uix nisi merito malorum praecaedentium accidere potuisse, ut iuxta Iohannis apostoli reuelationem, qui in sordibus est sordescat adhuc. Sed iam rem ipsam pater audiat. Aureum aecclesiae philacterium, fur nescitur quis, nuper furatus est. Auditum est a clericis. Cum que olim ciuitas plena indicii, ordine iudiciario et canonico rem inquirere, examinare, ac censura aecclesiastica terminare debuisset, posthabito deo, abiecta fide, spreta non solum canonicali, quod nomen eis tantum superest, uerum etiam Christiana religione, ac si non esset deus in Israel, miserunt ad consulendum Beelzebub, deum Acharon. Qui qualiter ab eis consultus sit, qualiter eis responderit, a praesentium latore uel ab eius sociis plenius audietis. Nec enim ut ex auditis collegi, minus fuit magum illum a quo ea se audisse dixerunt consulere, quam Moloch Moabitarum daemoni sacrificare. A quo responso accaepto, imposuerunt praesentium latori commissum sacrilegium. Negauit ille, nec scelus admisisse, uel in aliquo esse conscium, constanter et ut credo ueraciter protestatus est. Addidit paratum se esse die ab eis constituta aecclesiasticum iudicium subire, et quicquid inde discernerent exsequi. Et ne de his quae se facturum spondebat uel in modico dubitare posset, se ipsum usque quo cuncta perficeret eis in obsidatum dedit, pecuniam suam res que omnes sacramento eis obligauit, satisdationes etiam tam parentum suorum, quam multorum amicorum, supra dictis adiunxit. Indicta est causae agendae, uigesima dies. Praecaeptum est ut ad diem illam sic praeparatus ueniret, quatinus ignis praeiudicio non iudicio, se si posset ab obiecto crimine expurgaret. Adiunctum est ab eisdem, scire se quidem quod imperabant non esse canonicum, sed canonicorum conuentum nullo ei modo alio crediturum. Ventum est ad diem. Rogus maximus exstructus est, per cuius medium pedes transiret, probaturus suam super obiecto crimine innocentiam, si tamen intactus euaderet. Compulsus ille tam uehementi peruersorum ne dicam impiorum hominum uiolentia, quod cogebant concessit, atque se per ignem transiturum, constantia resumpta promisit. Rogauit hoc solum, ut uirtus et iustitia omnipotentis dei, exorcismi more super pyram illam flammeam inuocaretur, et ut aliquando factum audierat, in nomine ipsius benediceretur. Quod optimi et pii iudices prorsus negarunt. Perstat adhuc ille, et etiam per non benedictum ignem conscientiae ut arbitror testimonio confisus, transiturum se spondet. Quod uerentes illi, ne forte opere quod dicebat impleret, missis ministris ignem iam paratum destruunt, ac nequitia inaudita, nec modo quem ipsi proposuerant, eum purgari permittunt. Inuadunt statim omnia eius, et ac si re iustissime iudicata, reo que clare conuicto, nichil eis prorsus de rebus quas ipsis ut supra dictum est, obligauerat, derelinquunt. Quid faceret tot, tantis, tam inauditis uiolentiis oppressus homo? Nichil illi iam reliqui erat. Vnum quod habuit, unum quod potuit, fecit. Ad illud unum, praecipuum, et singulare oppressorum praesidium confugit, illud unum et ultimum miserorum asilum, apostolicum dico auxilium, elegit, tabernaculum scilicet quod est in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluuia. Ista pater in uobis et de uobis sperans, ubi praesensit ad rapinam bonorum suorum falsos immo nullos iudices inhiare, terminum uel obicem apostolicae appellationis interposuit, quam ut putabat non liceret eis transgredi. Sperabat enim eos non ausuros quod ausi sunt, non dicturos quod dixerunt, non facturos quod fecerunt. Sed frustra hoc sperauit, quia spes eius frustrata est eum. Quos enim mitiores futuros inde sperauerat, longe ferociores inuenit. Nam post factam appellationem, tota illa rerum ipsius rapina ab eis facta est, quae supra a me conscripta est. Addita est insuper uerborum contumelia, quae apud imperatores saeculi reos maiestatis faceret, et poena ad minus capitali puniret. Sed quamuis aecclesia non habeat imperatoris gladium, habet tamen super quoslibet minores, sed et super ipsos imperatores imperium. Vnde ei sub figura prophetici nominis dicitur: Constitui te super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. Qua de re si non potest occidere, potest euellere. Si non potest occidere, potest destruere. Dixit plane ut audiui Briuatensis abbas appellanti clerico: Quid appellas? Quid nobis papam opponis? Tantis papa implicitus est, tantis inuolutus negotiis trans Rhodanum, quod nunquam cogemur respondere ei cis Rhodanum. Haec pater omnia ut scripsi accaepi, a talibus tamen, quorum religioni, maturitati, ueritati, credere compulsus sum. Fortassis et uos si illos audiretis et agnosceretis, crederetis quod credidi, diceretis quod dixi. Vt ergo iam et meis uerbis et uestris auribus ut dignum est parcam, oro, obsecro, supplico, ut causam pauperis sed prudentis et in pluribus utilis, ut me agnouisse existimo, clerici, uobis assumatis, et contra potentes et uiolentos aduersarios defendatis. Nostis enim, quod sedes uestra sedes est illius cui dicitur: Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Et cui rursum: Iustitia plena est dextera tua. Et de quo iterum: Qui facit iudicium iniuriam patientibus. Quod si alteri quam uobis loquerer, adderem illud Ysaiae: Quaerite iudicium, subuenite oppresso, iudicate pupillo, defendite uiduam, et uenite et arguite me, dicit dominus. Quae uniuersa congruo effectui religio et sapientia uestra mancipabit, si praeposito qui maioris in aecclesia illa nominis est, si abbati, si Odiloni de Magone, si Iohanni de Cornone, si tandem et illis qui tanti sacrilegii immo ydolatriae participes fuerunt, auctoritas uestra praecaeperit, ut clerico ablata omnia in integrum restituant, et post restitutionem super tam nefanda quae eis obiiciuntur, die data, quod iustum fuerit facturi et exsecuturi, praesentiam suam uobis exhibeant. Hoc enim super omnia et clericus rogat, et nos precamur, ne alicui preter uos iudici causam istam terminandam committatis. Quod cum factum fuerit, cum res sub iudicio maiestatis uestrae constiterit, recordamini quid Helias prophano regi daemonem consulenti et egrotanti, dixerit: Quia hoc fecisti de lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris. Quare hoc ultimum adiunxerim, intelligit sapientia uestra. 29. AD BERNARDVM ABBATEM CLARAEVALLIS Forti ac splendidae monastici ordinis, immo totius aecclesiae dei columpnae, domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam repromisit deus diligentibus se. Si liceret, si dei dispositio non obstaret, si in hominis potestate esset uia eius, maluissem carissime beatitudini tuae nexu indissolubili adherere, quam uel principari inter mortales alicubi, uel regnare. Quid enim? Nonne regnis omnibus terrenis praeferri a me deberet grata non solum hominibus, sed et angelis ipsis cohabitatio tua? Conciuem te illorum si dixero, licet nondum spes in rem transierit, per misericordis dei gratiam mendax non ero. Si plane michi datum fuisset, usque ad ultimum spiritum te cum hic esse, daretur fortassis post hac, ubi et esses etiam perpetuo esse. Quo enim currerem nisi post te, tractus odore unguentorum tuorum a te? Quod quia semper non datur utinam uel sepe daretur. Et quia nec illud est, utinam saltem frequenter uideam missos a te. Et hoc quia raro contingit, uolo ut uel in proximo sanctitas tua amantem se per suum Nicholaum usque ad octauas domini me cum mansurum uisitet, in quo uester ut michi uidetur ex parte, et meus ex toto spiritus requiescit. Videbo te sancte frater in illo, audiam te per illum, et quaedam quae secreto nota fieri uolo sapientiae tuae, mandabo per ipsum. Sanctae animae tuae, sanctis que sub regimine tuo omnipotenti domino seruientibus, me nostros que quantis possum uiribus, quanta possum deuotione commendo. 30. AD NICHOLAVM MONACHVM Nicholao suo, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et se. Si meus es ut dico, si opinio mea non me fallit, licet homo sub potestate sis, mando tamen et omnino uolo ut uenias. Distuli diu mandare hoc, cum id tamen in animo fixum haberem, non quia dissimulabam, sed quia tempus congruum expectabam. Sum enim semper ut nosti instabilis, etiam in statu, ignorans quamdiu quolibet in loco mansurus, quando uel quo inde sim recessurus. Vnde quia saltem nunc quodam corporis infortunio. Cluniaci usque ad Christum natum manere cogor, ueni, nec dissimiles, quia fortasse si differres, me ibidem usque ad terminum nescio quem inuenire non posses. Qua de causa tantum instem, cum ueneris exponam. Domino abbati tuo aliis litteris ut te michi dirigat, nil rogans uelut pro imperio mandaui. Historiam magni Alexandri, Augustinum nostrum contra Iulianum, si tamen iam uester ex illo correctus est, et si qua alia bona habueris, te cum defer. 31. RESCRIPTVM BERNARDI ABBATIS Domino et patri dulcissimo Petro dei gratia Cluniacensium abbati, frater Bernardus Claraeuallis uocatus abbas, salutem ab eo qui mandat salutes Iacob. Quid facis, o bone uir? Laudas peccatorem, miserum beatificas. Restat ut ores ne inducar in errorem. Inducor autem, si tantis delectatus praeconiis, ignorare me coepero. Prope modum id michi contigerat, uisis litteris beatitudinis tuae, et beatificationis meae. Quam beatus nunc essem, si uerbis beari possem. Beatum tamen me dixerim, sed fauore tuo, non meis laudibus. Beatum quod diligor a te, quod diligo te. Quamquam et hanc michi dulcem licet buccelam, liquandam arbitror, nec omnino plenis ut aiunt buccis admittendam. Miraris cur hoc? Nempe non uideo in me unde meruerim tantum diligi, praesertim a tanto. Scis autem quia plus iusto uelle diligi, minus est a iusto. Quis michi tantae humilitatis insigne, tam imitari posse quam admirari? Quis michi tribuat sancta et desiderata praesentia tua, non dico semper, non dico sepe, sed uel semel in anno frui? Puto nulla uice reuerterer uacuus. Non frustra inquam conspicerem uirtutis exemplar, disciplinae summam, speculum sanctitatis. Quodque minus usque adhuc a Christo didicisse me fateor, non incassum fide oculata perciperem, quam sis et tu mitis et humilis corde. Verum si pergo facere tibi quod a te michi factum queror, etsi ueritatem dicam, ueritatis tamen legi non concordabo, in qua legitur: Quod tibi non uis fieri, alii ne feceris. Itaque iam respondeamus petitiunculae qua epistolam conclusistis. Is quem mitti uobis iubetis, me cum modo non est, sed cum domino Autisiodorensi, et ita infirmus, ut sine nimio incommodo sui, nec ad nos usque posse adhuc uenire dicatur. 32. AD HVGONEM ARCHIEPISCOPVM ROTHOMAGENSIS Magno sacerdoti dei egregio archipresuli Rothomagensis aecclesiae Hugoni, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, stola iocunditatis indui, et corona pulchritudinis adornari. Soleo plerumque plurima quae miranda uidentur mirari, et ea scripto sepe prout uidetur congruum commendare. At nunc non quaelibet alia, sed me ipsum quod magis mirum est miror. Miror plane me tamdiu uobis permansisse mutum, cum preter uos fere omnes alii me sibi hactenus non senserint taciturnum. Scripsi et scribo frequenter aliis, quibus nec ita ut uobis mente adhereo, nec eis illum quem uobis in intimis animi recessibus tam dulcem, tam sincerum, tam sublimem ueri amoris locum reseruo. Debuissem plane quod me neglexisse non parum paenitet, qualescumque libros meos epistolis uobis missis implesse, et rescriptis a uobis uelut gemmeis floribus adornasse. Exundabat diues materia scribendi, nec rerum uerarum inopia falsa uel adulatoria fingi cogebat. Quid enim magis uel rapere cor meum ad amandum, uel mouere manum ad scribendum poterat, quam tam sancta, tam benigna, tam longaeua in sancto proposito a primis fere adolescentiae annis usque ad senilem magis labore diuino quam annorum numero fractam aetatem, perseuerantia uestra? Quid magis mouere poterat, quis magis mouere debebat, quam illa iam antiqua cuius uos non immemorem esse credo, michi et uobis paucis que aliis nota rerum Cluniacensium recordatio? Non excidit mente, qualiter primo iuuentutis uestrae tempore inter antiquos illos rei publicae nostrae senatores, uos insignem uiderim, non excidit quantum eruditio et religio uestra sacrum illum ac magnum Cluniacensium ouium gregem decorauerit, quam splendide prae cunctis pene aliis in ordinis commissi custodia effulserit. Taceo nec uiuens obliuisci potero, quod a coepto sanctae religionis proposito, in diuersis aecclesiasticorum honorum gradibus, uultus uestri non sunt in diuersa mutati, sed tam apud nos, quam semotus a nobis, prior, abbas, summus que tandem pontifex dei, merito uirtutis ac scientiae, bonus semper iuxta apostolum o dor Christi in omni loco fuistis. Non estis reueritus in causa dei potentes tyrannos, nec ipsos magnos magni que nominis reges, sed quantum in uobis fuit, aecclesiam dei super gentes et regna ab eo constitutam, cuilibet mortalium indecenter ancillari, aequo animo nunquam tulistis. Preter haec teneo et illud, quod nulla cura, nulla magnarum rerum quantacumque distensio, memoriam nostri, amorem uestrae Cluniacensis aecclesiae, aliquo tempore, qualibet occasione, a corde uestro auellere potuit. His de causis si fieri posset, et hoc dispositio diuina permitteret, mallem uestra quam mortalis cuiuslibet non solum frequenter sed et continue uti praesentia, ut uobis colloqui, uobis cum in domino iocundari, immo quod super omnia optarem, quodque utriusque nostrum professio exigit, cogitando de ipso, loquendo de ipso, disputando de ipso, in mensa sapientiae quae uobis non est ignota, assidue deliciari. Hoc quia non semper nec sepe datur, utinam uel raro daretur. Quod saltem ultimum, quia de duobus primis despero, ut a uobis impleatur summopere postulo. Postulo inquam, ut desiderabili praesentia uestra, meo uestrorum que filiorum Cluniacensium desiderio in breui satisfiat, quia iustum est ut satisfaciatis in hac parte desiderio ut dixi filiorum uestrorum, gratia illius qui implet in bonis desiderium suorum. Et ne forte dicat uel cogitet quisquam, iustius est ire abbatem inferioris ordinis ad archiepiscopum superioris ordinis quam econuerso, respondeo: Iustum est, dignum est. Sed non posset sequi abbatem ille cuius causa maxime haec dicta sunt, totus grex suus, et poterit absque grege suo longe facilius uisitare abbatem episcopus solus. Valeat sancta et tota iam caelestis frater carissime beatitudo tua. Airaldum clericum, natura nostratem, beneficio uestratem, ex parte mea monete, ut quod michi promisit nil ultra moratus persoluat. Quod promisit, hoc est: Cantus prosae a me in laude matris domini anno altero factae, et cantus responsorii de eadem materia a me similiter compositi, quod sic incipit: Christe dei splendor, qui splendida cuncta creasti. Hos cantus quando Cluniaci fuit, se in breui promisit missurum. Necdum misit. Monete aut cogite ut impleat quod promisit, ne forte Aruerni hominis mendacium, Aruernis innocentibus quod me esse negare non ualeo, imputetur. 33. (in Migne) 34. DOMINI ABBATIS AD NICHOLAVM Suo carissimo Nicholao, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem. Legi melleas litteras a te michi carissime missas, quibus festinanter uel negligenter respondere, impium et amori mutuo inimicum putaui. Timui ne alienus et festinans ad reditum cursor, non plene nec ut uellem iussa exsequeretur. Vnde hunc statim fere ut litteras illas accaepi, cum breuibus istis remisi. Mittam e uestigio proprium, qui nil negligere de iniunctis audeat, te que ac dominum Clareuallensem, quocumque pes uester ierit, prosequatur. Dabo operam ne uel frustra scripseris, uel ipse domino abbati rursum ut nuper contigit, de tuo ad nos tamdiu optato aduentu incassum rescribam. 35. AD ABBATEM CLAREVALLENSEM Venerabili et cum honore debito nominando domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis fratrum Cluniacensium abbas, salutem quam repromisit deus diligentibus se. Si de amico et tanto licet conqueri, queror, et ei quod a quibusdam cuidam dictum est, dico. Pater et si rem grandem dixisset tibi amicus, certe facere debueras. Quanto magis quia nunc scripto nunc uerbo, dixit, rogauit, ausu que familiari praecaepit, mitte Cluniacum Nicholaum tuum? Nec nego tamen rem grandem, sed iter grande non est. Quid si tu tantum semel michi scripsisses, mitte ad me hunc uel illum, aut plures? Quid ego? Quid ego inquam facerem, nisi quod soleo? Soleo quippe non solum roganti caedere, sed et imperanti obaedire. Sed quaeris causam? Nunquid non illa sufficit uidere dilectum? Tuus quidem est, sed dilectus michi est. An non placet tibi si diligo quae tua sunt? An non placet tibi, ut eum quem tu ut arbitror, multis tuorum tenerius diligis, ipse affectuosius diligam? Et quae maior probatio uerae amicitiae, quam amare quod amicus amat? Diligo eum causa tui, diligo et causa sui. Causa tui, quia tibi obsequitur, causa sui, quia a tempore domini Trecensis episcopi, multis hoc meritis promeretur. Nichil hactenus pro illis omnibus ei retribui, nisi quia semper in domino eum sincere dilexi. Cum que alii obsequia obsequiis, beneficia beneficiis soleant rependere, nonne ultra omnem modum ingratus uiderer, si absque sumptibus, si absque expensis, solam saltem gratiam amanti negarem? Hanc ut saltem uerborum signis non ex toto erga illum euanuisse probem, mirum est, si saltem semel in anno, hunc uidere, huic loqui, cum hoc de scripturis aut sanctis aut philosophicis, quibus usque ad summum refertus est, in domino deliciari quaero? Si de deo, si de diuinis, si de summe utilibus animae causis loqui uel conferre ociosum est, Nicholai ad nos ociosus aduentus est. Si amorem personae tuae cordibus nostrorum inserere, si quae uestri ordinis sunt omnibus commendare, si tandem uniuersitatem uestram corpori congregationis nostrae caritatis glutino unire ociosum est, Nicholai ad nos ociosus aduentus est. Eructuat cor eius semper nobis de uobis, uestris que uerbum bonum, quaerit bona genti suae, rogat ea quae ad pacem sunt Iherusalem. Haec sunt ludicra, ociosa uel uana Nicholai apud nos. Cur ergo mi carissime unus saltem michi per mensem non concaeditur, cum ego Petrum, cum Robertum, tibi sanguine proximos, cum Garnerium, cum quosdam alios tractus amore tui, tibi non mense uno, sed perpetuo concesserim? Quot ego abbates, quot monachos, aliis ne dicam alienis aecclesiis, litteris tuis uel consiliis uictus concessi? Nec me paenitet amico cessisse, cui et adhuc in pluribus paratus sum caedere. Sed iustum est ut et ipse uicem reddat, iustum ut semper sibi caedenti, et ipse aliquando caedat. Est istud magis lucrosum uestris quam nobis, quia nullo post te uenerande uir, nullo inquam interprete efficacius ad persuadendum apud nos perorare poterunt, nec copiosius hamo aliquo in mari uel flumine Cluniacensi piscari. Sed recolo, quid michi nuper sanctitas tua Cluniaci constituta dixerit: Ad quid uultis Nicholaum? Respondi: Non est tale quid, non est magnum. Sed fateor mi carissime, da ueniam si excessi, magis indignantis quam quod uerum est confitentis uerba fuerunt. Duplex uere tunc fui, nescio quo casu, quod esse sepe non soleo, duplex plane tunc fui in uerbo. Aliud tunc corde seruatum est, aliud lingua depromptum est. Ita certe mens tacita suggessit: Quid quod uis totiens profitereris? Fortassis ut iam bis, ita et nunc tertio petitis frustrareris. Rogasti nec auditus es. Quid iterum preces funderes? Respondere uolui, quod caecus ab utero Pharisaeis: Dixi uobis iam et audistis. Quid iterum uultis audire? Respondere hoc uolui, sed nolui. Ecce confiteor. Prosit quod confessus sum. Prosit quia ueritatem falsitatis tegmine non uelaui. Prosit ut quia sicut dicitur, inter amicos omnia nuda, dolum nubilo pectoris tectum coram amico nudaui. Dico prosit. Sed ad quid? Vt horreis tuis aliquid mei causa demas? Vt cellariis aliquid subtrahas? Vt de argenti auri que thesauris, etiam si adessent, quicquam imminuas? Quid ergo? Vt Nicholaum mittas. Nec nunc tantum, sed et quando post haec petiero. Nam cauebo si potero, ne quid postulem quod iure negandum sit, uel quod tibi ne dicam michi in aliquo obsit. Fiat ergo michi, fiat quod uolo, ut hoc pascha proximum Nicholaus apud nos faciat, et more suo cor uestrum nobis, uobis que nostrum rediens a nobis refundat. ITEM 36. AD NICHOLAVM Suo carissimo Nicholao, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam sibi. Quid dicam? Tedet animam meam uitae meae. Quare? Quia non quod uolo hoc ago, sed quod odi illud facio. Datum est michi hoc, et nescio si desuper, ac uelut inseparabile accidens fere a puero michi inhesit, ut pene semper impellar ad haec quae nolo, et repellar ab his quae uolo. Et licet haec dicam, non sum tamen de illis, qui non sunt contenti sorte sua, qui propria fastidiunt, aliena ambiunt. Non sum de illis de quibus quidam satis notus: O felices mercatores, grauis annis, miles ait. Et iterum: Mercator, nauem iactantibus austris, militia est potior. Non inquam sum de his uel similibus, qui semper anxiae mentis aut dubiae, uniuersos in requie, se solos in labore uersari causantur. Quod si forte animus noxiis inhiaret, agerem gratias sepienti uias meas spinis, obstruenti maceria. At si bona, si utilia optantur, quare non dantur? Si uolui silere, oportuit me loqui. Si uolui uacare, oportuit laborare. Si caelo quandoque defigere oculum libuit, statim illum ad terram temporalium cura retraxit. Quorsum ista? Quia sic de te, sic de te inquam carissime, hactenus michi contigit. Volui, immo toto corde optaui, te semper me cum esse, nec datum est. Volui saltem sepe, nec concessum est. Manet adhuc pertinax in hoc odioso statu fortuna, et quae uariare uices non cessat, contra morem suum inuariabilis perseuerat. Sed credo deo, quia rumpetur male fixa stabilitas, et qui meam de te esuriem satiare nequeo, saltem hanc breui tempore iocundo ac dulci tuo colloquio releuabo. Vere iocundo, uere dulci. Nam si talis est stilus tuus, qualis est animus tuus? Si talis littera tua, qualis lingua tua? Non es enim, non es talis, quales quidam loquaces stilo, muti aeloquio, uel econuerso profusi loquentes, muti scribentes. Etsi conferre minorem maioribus licet, non solum tuum sequeris Tullium Tullianus, de quo scripsisti, quod pectus in linguam facillima transferebat facilitate, sed quod est dignius imitaris apostolum apostolicus. Dicebat ille dici de se, epistolae graues sunt et fortes, praesentia corporis infirma, et sermo contemptibilis. Dicebat hoc, sed aliter se facturum promittebat: Quales inquit sumus absentes, tales erimus et praesentes. Vtrumque igitur fuit in apostolo, et uiuax spiritus in epistola, et uiuificans sermo in lingua. Vtrumque hoc et in te aequa lance natura poliuit, utrumque et superaddita gratia condiuit, ita ut preter uim quandam uiuo innatam sermoni, nil ultra citra que, nil plus minus ue, ipse acer et aemulus scrutator inueniat. Vt quid et ista? Quia traxit fateor, quia non parum traxit, immo rapuit cor meum epistola tua, illa plane epistola, quae ex abundantia cordis locuta est, quae de multo adipe et pinguedine amoris processit. Quam cum scriberes, ut de illo tibi noto dictum est, non quidem calamum, sed pennulam in mente tinxisti. Stillabat, dum legeretur michi, illa dulcedinem, et cordi meo infundebat per uerba singula lac et mel. Cogitabam ea similitudine, quam uerum esset, quod a Dauid deo dictum est: Quam dulcia faucibus meis aeloquia tua, super mel et fauum ori meo. Si adeo dulce aeloquium hominum, quanto magis diuinum? Si adeo dulcis terrena guttula, quam dulcior caelestis imber? Si adeo mentem lenit ros humani sermonis, quanto magis delinit torrens uoluptatis? Multa similia ex his coniiciebam, et totum quod scripsisti ad diuina et aeterna transferebam. Sed quid his plura? Taceant interim litterae, sed ipse statim pro litteris ueni. Credo quod iam non teneberis, nec ultra iter tuum ad nos. Patris tui carissimi mei, sententia remorabitur. Scripsi ei de te quod ipse uidebis. Scripsi priori, scripsi Galcherio. Ante pascha praestolor te, ut in pascha habeam te. Est, est nobis caenaculum grande, stratum, ubi Ihesus ut iam praemandauit comedet pascha cum discipulis suis, ad quod ego inuito te. 37. AD PHILIPPVM PRIOREM CLARAEVALLIS Honorando et dilecto fratri domino Philippo Claraeuallis priori, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem et amorem. Ait Salomon: Vinum nouum amicus nouus. Veterascat, et cum suauitate bibes illud. Sic tu michi frater esse uideris. Ago gratias deo, quod nouus amicus es. Spero in ipso, quia ueterasces in amicitia, et qui adhuc nouus places, multo magis ueterascens placebis. Nam quanto sincerus amor prolixior, tanto suauior esse solet. Placuit semper michi ex quo te uidi esse tuum, et mores placidi et benigni, ut te multum diligerem suaserunt. Iube igitur amodo quod uolueris, obaedire parato. Sed et tu iure amicitiae imperanti obaedi. Rogo dominum abbatem ut michi ante festum Nicholaum suum ac tuum mittat. Fac apud ipsum ut quod postulo fiat. 38. AD GALCHERIVM CELLA Carissimo fratri et filio Galcherio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, plenam a saluatore salutem. Quia iam non nouus, sed multorum annorum amicus es, non laboro apud te in loquendo, nec ad id quod intendo, longa insinuatione utor. Nam qui amicus est, non exspectat preces, sed uelle amici. Quod ut agnoscit, statim implere laborat. Velle meum est, ut frater Nicholaus nobis cum pascha faciat. Iam quod uolo agnoscis. Tuum est amodo, ut non frustra uelim, neque frustra scripserim. Rogaui inde dominum abbatem. Si necesse fuerit, roga et tu. 39. AD NEPTES SVAS VIRGINES MARCINIACENSES Neptibus carissimis et filiabus dulcissimis, Margaritae et Pontiae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, quicquid est salutis et gratiae. Legi litteras a uobis scriptas michi, in quibus incommodo meo compatimini, et non spirituali suffragio tantum, sed et arte phisica michi mederi conamini. Ago gratias sollicitudini piae, et affectum filialem ea qua decet benigna dulci que mente complector. Sed miror unde Ihesu Christi scolasticae Hyppocratis scolas redolent, unde merces Babilonicas Iherusalem filiae mercatae sint. Non contempto quidem adiumenta medicinalia, corruptae plerumque naturae medentia, maxime cum legam medicinam ab altissimo creatam, Christum que dicentem audiam: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Accuso tamen hostes naturae interfectrices carnis propriae, crucifixas cum crucifixo, rursum de uita, rursum de remediis uitae, rursum de statu corporum cogitare. An mente excidit uerbum sollempne Agathae uirginis, medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui? An illa tantum ancilla Christi, an illa tantum sponsa Christi? Nonne et uos ancillae? Nonne et uos sponsae? Et martyr illa quidem et uirgo, longe uobis praestantius, longe uobis sublimius. Sed non abhorret ab ipsa uestrum propositum, quando et sui generis martyrio deo seruitis, et uirgineo flore caelestium camporum speciem decoratis. Laetor plane, laetabor non parum michi credite filiae, si de propaginae mea, si de sanguine meo, sublimes illae toto que orbe celebres uirgines, Agatha, Agnes, Fides, ac reliquae ipsa que quod longe dignius est, uirgo uirginum, uos pedissequas quandoque habuerint. Ego quidem ut dixi, si illae uos famulas, ne dicam socias habere dignatae fuerint, gaudens gaudebo in domino, et exultabo in Ihesu salutari meo. At uos o meae, ut sic dicam, uirgines, o ancillae, immo regis aeterni sponsae, si tamen non de fatuis, sed de prudentibus uirginibus fueritis, cum talium uos socias esse contigerit, quanto gaudio tripudiabitis, quanta laetitia exultabitis? Quae iocunditas illa, miseris mortalibus ignota, qua torrente uoluptatis ipsius potatae, insatiabili satietate ab illo apud quem est fons uitae, post has tam densas, tam odibiles Aegypti tenebras in lumine eius uidebitis lumen? Quid erit tunc, quid fiet tunc apud uos, quando post Marciniacensem carcerem, in liberum puri aetheris fulgorem euaseritis, et in illa quae sursum est Iherusalem quae est iuxta apostolum mater nostra, carne uestra et corde exultante in deum uiuum dixeritis, cantaueritis sicut audiuimus, sic uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri? Quid erit quando caelorum rex Ihesus pro breui continentia et sanctitate clementi dextera alluserit, puellis suis, ancillis suis, uirginibus suis? Quanta illa, quam que incogitabilis felicitas, ut alios taceam, ipsis summis apostolis in uita illa quam promisit non mendax deus, non ubique Christum sequentibus, et uos cum utriusque sexus choro uirgineo, agnum uirginis filium uirginali fiducia sequi quocumque ierit? Fulgebunt quidem illi ut sol in regno patris sui, et sicut stellae lucentes in perpetuam aeternitatem, longe maiorem, longe celsiorem pro meritis sui generis gloriam obtinebunt. Non poterunt tamen adaequari uobis in hac parte, nec illud priuilegium quod sola felix uirginitas promeretur, licet inaestimabiliter rutilans, sanctorum innumerabilium legio possidebit. Hinc Augustinus noster: Pergite itaque sancti dei pueri ac puellae, mares ac feminae, caelibes et innuptae, pergite perseueranter in finem, laudate dominum dulcius, quem cogitatis uberius. Sperate felicius, cui seruitis instantius. Amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate dominum quando ueniat a nuptiis. Vos affertis ad nuptias agni canticum nouum, quod cantabitis in citharis uestris. Non utique tale quale cantat uniuersa terra, cui dicitur: CANTATE DOMINO CANTICVM NOVVM, CANTATE DOMINO OMNIS TERRA, sed tale nemo poterit dicere nisi uos. Sic enim uos uidit in apochalipsi quidam prae ceteris dilectus agno, qui discumbere super pectus eius solitus erat, et bibebat et eructabat mirabilia super caelestia, uerbum dei. Ipse uos uidit duodecies duodena milia sanctorum citharedorum, illibatae uirginitatis in corpore, inuiolatae ueritatis in corde. Et quia sequimini AGNVM QVOCVMQVE IERIT, scripsit ille de uobis. Quo ire putamus hunc agnum, quo nemo eum sequi uel audeat uel ualeat, nisi uos? Quo putamus eum ire, in quo saltus et prata? Vbi credo sunt graminea gaudia, non gaudia huius saeculi uana, et insaniae mendaces, nec gaudia qualia in ipso regno dei ceteris non uirginibus, sed gaudia a ceterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudia propria uirginum Christi, non sunt eadem non uirginum quamuis Christi. Nam sunt quidem aliis alia, sed nullis talia. Gaudia propria uirginum Christi de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum. Ite, in haec sequimini agnum, quia et agni caro, utique uirgo. Hoc enim se retinuit auctus, quod matri non abstulit concaeptus et natus. Merito sequimini uirginitate cordis et carnis quocumque ierit. Quid est enim sequi nisi imitari? QVIA CHRISTVS PRO NOBIS PASSVS EST, NOBIS RELINQVENS EXEMPLVM, sicut ait apostolus Petrus, VT SEQVAMVR VESTIGIA EIVS. Hunc in eo quisque sequitur in quo imitatur, non inquantum ille filius dei est, unus per quem facta sunt omnia, sed inquantum filiis hominum quae oportebat in se prebuit imitanda. Et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur, uirginitas autem carnis non omnibus. Non enim habent quid faciant ut uirgines sint in quibus iam factum est, ut uirgines non sint. Sequantur itaque agnum ceteri fideles qui uirginitatem corporis amiserunt, non quocumque ille ierit, sed quocumque illi potuerint. Possunt autem ubique preter quam cum in decore uirginitatis incedit. Sed ecce ille agnus graditur itinere uirginali. Quomodo post eum ibunt, qui hoc amiserunt quod nullatenus recipiunt? Vos ergo, uos ite post eum uirgines eius, uos illuc ite post eum, quae propter hoc unum, quocumque ierit sequimini eum. Ad quodlibet enim aliud sanctitatis, quo eum sequantur hortari possumus coniugatos, preter hoc quod irreparabiliter amiserunt. Vos itaque eum sequimini, tenendo perseueranter, quod uouistis ardenter. Facite cum potestis ne uirginitatis bonum a uobis pereat, cui facere nichil potestis, ut redeat. Videbit uos cetera multitudo fidelium, quae agnum ad hoc sequi non potest. Videbit nec inuidebit, et collaetando uobis quod in se non habet, habebit in uobis. Nam et illud canticum nouum propriae uestrum dicere non poterit. Audire autem poterit et delectari tam excellenti bono. Sed uos quae et dicetis et audietis, quia quod dicetis a uobis audietis. Felicius exultabitis, iocundius que regnabitis. De maiore tamen uestro gaudio, nullus meror erit. Agnus quippe ille quem uos QVOCVMQVE IERIT sequimini, nec eos deserit qui eum quo uos non ualent sequi, et uobis praeibit, et ab eis non abibit, cum erit DEVS OMNIA IN OMNIBVS. Et qui minus habebunt a uobis non abhorrebunt. Vbi enim nulla est inuidia, concors est differentia. Praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete, quae uouetis et redditis domino deo uestro uota perpetuae continentiae, non propter praesens saeculum, sed propter regnum caelorum. Quanta filiae, quanta uirginitatis est laus? Merebitur si perstiterit Margarita mea, quod non meretur Magdalena Maria. Quare hoc? Quia non patientia, non humilitas, nec ipsa caritas, non quaelibet alia uirtus soror dicitur angelorum, sed uirginitas. Hinc beatus Hieronymus: Bene angelus ad uirginem mittitur, quia semper est angelis cognata uirginitas. Profecto in carne preter carnem uiuere, non terrena uita est, sed caelestis. Vnde in carne angelicam gloriam adquirere, maius est meritum quam habere. Esse enim angelum felicitatis est, esse uero uirginem uirtutis, dum hoc obtinere uiribus nititur cum gratia, quod habet angelus ex natura. Hinc rursum Augustinus: Ecce iam tales estis, quia et tales esse debetis. Haec addita uirginitati, angelicam uitam hominibus, et caeli mores exhibent terris. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum. Vacat uobis liberum est cor a coniugalibus uinculis. Inspicite pulchritudinem amatoris uestri, cogitate aequalem patri, subditum etiam et matri in caelis dominantem, et in terris seruientem. Creantem omnia, creatum inter omnia. Illud ipsum quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit, internis luminibus inspicite uulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, praecium credentis, commercium redimentis. Haec quanti ualeant cogitate, haec in statera caritatis appendite, et quicquid moris in nuptias uestras impendendum habebatis, illi impendite. Bene quod interiorem uestram pulchritudinem quaerit, ubi uobis dedit potestatem filias dei fieri. Non quaerit a uobis pulchram carnem. Non est qui de uobis quisquam mentiatur, et faciat seuire zelantem. Videte cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis opinionibus non timetis. Vir et uxor amant se, quoniam uident se, et quod non uident timent in se. Nec certi gaudent ex eo quod in manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. Vos in isto quem oculis non uidetis et fide conspicitis, nec habetis quod reprehendatis, nec eum metuitis ne falso forsitan offendatis. Si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum propter quem coniuges habere noluistis, quantum amare debetis? Toto uobis figatur in corde, qui pro uobis fixus est in cruce. Totum teneat in animo uestro, quicquid noluistis occupari conubio. Parum uos amare non licet propter quem non amastis et quod liceret. Sic amantibus mitem et humilem corde, nullam uobis superbiam pertimesco. Inde et sanctus Ambrosius: Vobis autem uirgines sanctae speciale praesidium est, quod pudore intemerato, sacrum domini seruatis cubile. Neque mirum si pro uobis angeli militant quae angelorum moribus militatis. Meretur eorum praesidium castitas uirginalis, quorum uitam imitatur. Et quid pluribus exsequar, laudem castitatis? Castitas etiam angelum fecit. Qui eam seruauit angelus est. Qui perdidit diabolus. Hinc etiam nomen accaepit. Virgo est, quae domino nubit. Meretrix, quae deos facit. Nam de resurrectione quid dicam, cuius praemia iam tenetis? IN RESVRRECTIONE AVTEM NEQVE NVBVNT, NEQVE ducunt uxores, SED ERVNT SICVT ANGELI DEI IN CAELO. Quod nobis promittitur, uobis praesto est, uotorum que nostrorum usus apud uos est. De hoc mundo estis, et non estis in hoc mundo. Saeculum uos habere meruit, tenere non potuit. Quam praeclarum est autem, angelos propter intemperantiam suam in saeculum cecidisse de caelo, uirgines uero propter castimoniam in caelum transisse de saeculo. Beatae uirgines, quas non illecebra sollicitat corporum, non colluuio praecipitat uoluptatum. Cibus parsimoniae, potus abstinentiae, docent uicia nescire, qui docet causas nescire uiciorum. Item idem Ambrosius: ORTVS CONCLVSVS SOROR MEA SPONSA, ORTVS CONCLVSVS FONS SIGNATVS, eo quod in ortis huiusmodi impressa signaculis imagine dei, sinceri fontis unda resplendeat, ne uolutabris spiritualium bestiarum, sparsa caeno turbentur. Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. Itaque sicut ortus furibus inaccessus uitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet, sic in uite religio, in oleo pax, in rosa pudor sacratae uirginitatis inolescant. Hic est odor quem Iacob patriarcha flagrauit, quando meruit audire: ECCE ODOR FILII MEI, SICVT ODOR AGRI PLENI. Nam licet plenus omnibus fere fructibus fuerit ager patriarchae sancti, ille tamen fruges maiore uirtutis labore germinauit, hic flores. Accingere itaque uirgo, etsi ius huiuscemodi tibi ut ortus aspiret propheticis eum claude praecaeptis: PONE CVSTODIAM ORI TVO, ET OSTIVM CIRCVITVS LABIIS TVIS, ut etiam tu possis dicere: SICVT MALVM INTER LIGNA SILVARVM, SIC DILECTVS MEVS INTER FILIOS. SVB VMBRA ILLIVS QVAM DESIDERABAM SEDI, ET FRVCTVS EIVS DVLCIS GVTTVRI MEO. INVENI QVEM DILIGIT ANIMA MEA, TENVI EVM NEC DIMITTAM. Post ista tam sublimia, ac dulcia sanctorum uerba, audite michi carissimae excelsi nominis ac famae Hylarium, ipsam carnalem filiam suam ad uirginitatem tam corporis quam animae conseruandam, proposita quadam ueste diuina ac margarita caelesti toto conamine inuitantem, atque exhortantem: Anno primo ait sanctus Hylarius uestem uidi. Vidi filia uidi, quod aeloqui non possum. Nunquid non et sericum secundum suptilitatem eius spartum erat? Nunquid candori eius niues comparatae non nigrescunt? Nunquid aurum iuxta fulgorem eius non liuidatur? Ipsi enim multi colores eius, amena cuncta uincebant, et nichil prorsus poterat ei comparatum aequari. Post quae, uidi margaritam. Qua uisa, statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum eius colorem. Nam nec caeli, nec lucis, nec maris, nec terrae species, pulchritudini eius erat comparare. Haec quidem Hylarius filiae. Sed adhuc in fine omnium ueniat magnus Cyprianus Carthaginiensis cunctis praecaedentibus aequalis officio, par magisterio, maior martyrio. Ait enim: Nunc nobis ad uirgines sermo est, quarum quo sublimior gloria, maior et cura est. Flos est ille aecclesiastici germinis decus atque ornamentum gratiae spiritualis. Laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum dei, imago respondens ad sanctimonium domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis largiter florens aecclesiae matris gloriosa fecunditas, quanto que plus copiosa uirginitas numero suo addit. Gaudium matris augescit. Ad has loquimur, has hortamur, affectione potius quam potestate. Aequales enim sunt angelis dei, cum sint filiae resurrectionis. Quod futuri sumus, iam uos esse coepistis Vos resurrectionis gloriam, in isto saeculo iam tenetis. Per saeculum, sine saeculi contagione transitis. Cum castae perseueratis, et uirgines angelis dei aequales estis. Tantum maneat et duret, solida et illesa uirginitas, et ut coepit fortiter et iugiter perseueret. Quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est. Hanc imaginem uirginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et ueritas. Portant disciplinae dei memores iustitiam cum religione retinentes, stabiles infide, humiles in timore. Ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam iniuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae uos singula, o bonae uirgines obseruare, diligere, implere debetis, quae deo et Christo uacantes, ad dominum cui uos dicastis, et maiore et meliore parte praecaeditis. Prouectae annis, iunioribus facite magisterium. Minores natu, prebete comparibus incitamentum. Hortamentis uos mutuis excitate, aemulis uirtute documentis, ad gloriam prouocate. Durate fortiter, spiritualiter pergite, peruenite feliciter, tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in uobis uirginitas honorari. Isti carissime de quorum libris uelut de pratis florentissimis hos amenos flores excerpsi, de summis sacerdotibus dei sunt magistri post apostolos praecipui fidelium sunt, doctores Latinae aecclesiae, immo nisi multiplex diuersarum linguarum barbaries obstaret, totius Christiani orbis existunt. Horum uobis margaritas ostendi, horum ex aliqua parte super aurum et topazion preciosos et concupiscibiles thesauros coram uobis effudi. Superest ut quod gratis offertur ardenti animo suscipiatis, summo studio et cautela seruetis, me que de salute uestra plus cunctis mortalibus sollicitum, cum angelica uirginitate, altissima humilitate, sublimissima caritate Ihesu Christo ut ancillae, immo ut eius sponsae amabiles factae fueritis, uobis cum gaudere faciatis. Recordamini beatae matris meae, sanctae auiae uestrae. Recordamini inquam quanta fide, quam ignoto ac de supernis concaepto caritatis feruore, uos adhuc puellulas nec inter dexteram uel sinistram discernere ualentes, mundo furata fuerit, diabolo subtraxerit, deo obtulerit, sanctis sororibus adiunxerit. Metuebat illa sicut ab ore eius sepe apud Marciniacum audiui, ne forte ab hac misera ualle lacrimarum, nutu uocantis domini, ante raperetur, quam uos de laqueo uenantium ereptas uideret, antequam in scola uirtutum numero sanctarum adiunctas, superstites sibi relinqueret. Respexit benignus saluator ex alto humilitatem et preces ancillae suae, et ille qui replet in bonis desiderium suorum, et qui uoluntatem timentium se facit, eius desiderium tandem impleuit. Sociauit uos choro uirgineo, corpore. Videte, uidete, ut et sociauerit mente. Non sunt quidem omnes uobis cohabitantes uirgines carne, sunt tamen ut ait pater Augustinus uirgines fide. De quibus sollempni die natalis domini, sollempniter clamat. Vbi iam non potest esse a concubitu caro integra, sit in fide uirgo conscientia, secundum quam uirgo est, omnis aecclesia. Iuxta quem sensum tam de uirginibus quam de continenter sancte que uiuentibus, apostolica tuba frequenter intonat: Despondi uos uni uiro, uirginem castam exhibere Christo. In hoc choro uirgineo feliciori sorte constitutae, hoc est non solum spiritu, sed et corpore illibatae iuxta monita eorum quos praemisi sanctorum, uitam uestram disponite, mores componite, bonum certamen certate, cursum a teneris annis inchoatum, instanter currendo, feliciter consummate. Imitamini sorores uestras et matres, cum quibus deo seruitis. Specialiter uero quam commemoraui felicem auiam uestram, quae uos ad deum praecessit, et quae ut eam sequamini, non solum dum uiueret, sed et nunc etiam mortua inuitat. Date michi obsecro uocem magni apostoli, ut possim unicuique uestrum securus dicere, quod ille Timotheo discipulo scripsit: Gaudio impleor recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta, quae et habitauit primum non quidem ut ille ait in auia tua Loide et matre tua Eunice, sed in auia tua Raingarde, et in patre tuo Hugone, certus sum autem, quod et in te. 40. AD BASILIVM CARTVSIAE PRIOREM Carissimo meo et unice amplectendo domino Basilio seruorum dei Cartusiae priori, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem cui se deuouit aeternam. Nuper in procinctu Romani itineris constitutus, scripsi uobis ac fratribus ab Herbins monasteriolo nostro, quod ad uos iam perlatum credo, et tam propositum adeundi uos quam causam quae ad remanendum compulit nos, litteris indicaui. Scripsi tunc generaliter, scribo nunc singulariter. Scribo ab ipsis Alpium faucibus et excuso quod in litteris illis nominis uestri uel officii mentionem solito more non feci, obliuio sola in causa fuit. Hanc ut arbitror michi ingessit itineris festinantia, et nauis ad transferendum nos ultra Isaram flumen parata. Volo tamen te carissime scire, affectum illum meum, quo montana uestra adire decreueram, magis causa te uisitandi, quam locum licet sanctum uidendi fuisse. Illum enim ac fratres alios et a multis iam annis sepe uideram, te uero ex quo istud arduum et caeleste propositum assumpsisti, nunquam uisitaueram. Non fueram nec sum immemor, quanto me semper affectu colueris, quam deuoto ac sincero animo ab ipsis adolescentiae tuae annis, ad diuina anhelaueris, quam frequenter eo spiritu Cluniacum tuam, et uere tuam uisitaueris, quanto insuper tempore in ipso claustro fratribus nostris tuis que adiunctus deo militaueris. Placuit dehinc spiritui illi qui ubi uult spirat, ut te de uirtute ad uirtutem proueheret, et ascensiones in corde tuo disponens, de bonis ad meliora, de altis ad altiora transferret. Statuit et per gratiam suam perseueranter statuet supra petram pedes tuos, et diriget in uiam mandatorum suorum gressus tuos. Constituit te in gradu illo uitae, quo altior aliquis aut uix aut nusquam apparet. Ea de causa te inuisere, et profectui tuo quo uiolenter regnum dei rapere contendis, proposueram congaudere. Decreueram renouare te cum antiquas illas et sanctas felicis memoriae domini Guigonis praedecessoris tui me cum sepe habitas collationes, quibus uelut scintillis ab eius ore prodeuntibus accendebar, et omnium pene humanarum rerum obliuisci cogebar. Contulissem te cum et de quibusdam hoc in tempore necessariis, quae nec cartis committere, nec multorum auribus credere uolebam. Haec quia carissime ad praesens non dantur, precare instanter omnipotentis misericordiam, ut saltem in posterum concaedantur. Iter meum socios que itineris, ut speciali et intimo amico commendo, quod tanto maioribus auxiliis eget, quanto maioribus hoc hyemali tempore periculis formidabile est. Fratrem Petrum de Vuapingo, olim in Christi militia ut ipse uidi Tironem, nunc ueteranum, fratrem que Gaufridum qui tanto tempore bonum certamen certauit iam que pene cursum consummauit, ex parte mea oro ut affectuose salutes, me que nostros que ipsorum sanctae uitae ac precibus intente commendes. Nescio enim si quis alter primi illius mei temporis miles, adhuc superstes sit. Similiter et illum nobilem carne et spiritu Otmarum conuersum de Valboneis, omnes que pariter quando simul conuenerint saluta. 41. (in Migne) 42. AD PAPAM EVGENIVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, deuotam cum filiali amore obaedientiam. Relatum est michi pater, quod quidam monachorum Bremensium adeant maiestatem uestram, causa insimulandi abbatem suum apud uos. Quid dicturi sunt nescio. Unum me scire confido, quod nichil poterunt rationabile praetendere, unde paternam commotionem mereatur incurrere. Vidistis ipse nuper hominem, sed ut puto michi plenius eius esse notum est, utpote illius quem pene puerum suscaepi, quem educaui, cuius conuersationem bonam, cuius famam integram, tam in Cluniaco, quam extra, multis iam annis probaui. His de causis, hoc merito, ego quidem eum aliquantis et magnis prioratibus praetuli, uos uero ut accaepi, simili fama eum uobis commendante, magnae abbatiae praetulistis. Magnae dico, possessionibus, sed paruae, miserae, et ruinosae, habitatorum ut mitius loquar erroribus. Vidi ipse hoc ex parte, in procinctu ueniendi ad uos constitutus, quando ab eodem inuitatus abbate, natalem domini hoc anno in eadem abbatia celebraui. Vidi monasterium pene tugurium, uidi locum parum a solitudine distantem, uidi omnia uelut ab initio non solum innouanda, sed a primo etiam lapide fundanda. Monachos nobis quidem deuotos, sed uelut nouicios de nouo instruendos. Facile michi fuit ex fructu arborem cognoscere, de habitaculis habitatores iudicare. Hi nondum exuti ueteri homine neque induti nouo, quoniam a uestro abbate coguntur in pectore ueteri noua meditari, malunt esse oues absque pastore, et requiescere in fecibus suis, quam contraire uoluntatibus aut uoluptatibus solitis. Haec est causa, qua id quod dixi aggressi sunt, ut percusso pastore dispergantur oues gregis. Nouerit autem sanctitas uestra, quod excaeptis paucissimis magis ex monachis quam monachis omnes ei quoscumque in partibus illis audire potui, laudabile testimonium ferunt, dicentes eum religiosum in spiritualibus, prudentem in temporalibus. Prouidete ergo ei si placet ut filio uestro, et abbati uestro, ne quod plantauit manus uestra, inimicus homo eradicet, ne glorietur impia pars, et dicat: Praeualui aduersus eum. 43. AD EVNDEM EVGENIVM PAPAM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, filialem amorem et debitam obaedientiam. Importunitatem qua frequentibus litteris patrem fatigo, sepius excusaui. Excusaui plane, sed urgentibus causis importunus esse non cesso. Indulge pater si placet. Vides quia tam in his, quam pene in omnibus aliis non quod uolo hoc ago, sed quod odi illud facio. Memorem esse credo paternitatem uestram, quod de nobili uiro, domino scilicet Guidone de Domina, uobis Signiae uerbum fecerim, et ut causa pro qua interdicti sententiae se subiectum esse dolebat, in partibus nostris, iuste examinanda diffinienda, mandato uestro personae idoneae committeretur, rogauerim. Responsum michi est, a benignitate uestra, Viennensem metropolitanum, qui auctor illius negotii fuerat mandatum a uobis in proximo uenturum, a uobis super his conueniendum, audito eo, congruum illi quaestioni uos finem impositurum. Rediens ergo a uobis, et per Italiam iam proximus Alpibus iter faciens, audiui eum festinato ad uos tendere, et iam urbi proximum esse posse. Vnde et ego festinanter cursorem post ipsum ad uos cum litteris praesentibus misi, orans ut si potest fieri, aut antequam a uobis recedat, causam iam dicti nobilis uiri sapientia uestra more quo solet diffiniat, aut sicut praesens rogaui, in prouincia Viennensi uel Lugdunensi, si cui placuerit terminandam committat. Et ne forte miretur sagax prudentia uestra, me uelut rem alienam michi superfluo assumpsisse, nouerit non esse hanc rem alienam sed propriam, quia ille cuius est non alienus sed noster est. Noster est amore, noster et genere, noster et beneficio. Amore quantum ad se, genere quantum ad suos, beneficio quantum ad utrosque. Quantum ad se, quia nos nostra que prae cunctis mundi monasteriis diligit. Quantum ad suos, quia patres, aui, et ataui eius, idem fecerunt. Quantum ad utrosque, quia tam ipse quam illi monasteria ab eisdem fundata, et Cluniaco tradita, multis et magnis possessionibus atque redditibus ditauerunt. His de causis, negotia eius non peregrina reputo sed domestica, non aliena sed propria. Et quoniam is de quo uos sollicito, et super quo maiestati apostolicae preces effundo absens est, nec facile militaris homo, et saeculo innumeris curarum cathenis asstrictus uos adire potest, uerba eius mediantibus litteris istis breuiter prolata, si placet, audite. Dicit credere se, uxorem super qua arguitur, sibi legitime ac iuste nupsisse. Viuit quidem altera, cui primo coniugali foedere uinctus dicitur, sed illam nunquam suam fuisse coniugem asstruit. Causam, immo causas quibus coniunx nec fuerit, nec sit, nec esse possit, tales proponit. Primam, quia contradicente suo Gratianopoli episcopo, illam accaepit. Secundam, quia infra annos nubiles existenti, nec assensum canonicum praestare ualenti, adhesit. Tertiam, quia consanguinitatis linea ei proxime iunctus est. Quartam, quia rem coniugii nullo unquam tempore uel momento cum ipsa, quamuis multum uoluerit, ullomodo habere ualuit. Quintam, quod sicut hanc primam contradicente omnino ut dictum est episcopo suo accaepit, sic istam uolente, concaedente, imperante, immo pene compellente eodem pontifice admisit. Sextam, quod in reditu uestro a Galliis ad Italiam, in montanis Iurensibus, inter Pontem Arleium et uillam Iuniam ei praecaepistis, ut sepe nominato domino Viennensi archiepiscopo in omnibus obaediret, inde que salutem suam non dubiam sed certam speraret. Septimam, quod priusquam haec omnia discuterentur, postquam tam per se quam per alios religiosos uel saeculares uiros, iudicium iustitiae paratum se esse subire, non semel tantum, non bis tantum, episcopo suo, et dixit et mandauit, ab ipso interdicti sententiae submissus est. Aestimat uir iam satis dictus, quodlibet ex his capitulis unum, et semotis aliis solum, ad diuortium inter se et illam primam mulierem non coniugem faciendum, plene sufficere posse. Quanto magis omnia simul? Videat haec omnia et discutiat patera uniuersalis, et qui curam paternam uniuersis aecclesiae filiis debet, animae nec de inferioribus, nec de uilioribus sibi commissae prouideat, et aut coram se ut iam dixi, si fieri potest rem ipsam diffiniat, aut probis partium nostrarum uiris si placet diffiniendam committat. Dolet enim multum homo, et quod uix aut nunquam cuilibet antecessorum suorum contigit, interdicti aecclesiastici se incurrisse. Vere ut Christianus ultra quam de laico sit credibile deflet. Vidi ipse, et uerax apud patrem testimonium fero, quia dum die quadam inter castrum de Visilia et castrum de Domina, me cum iter faciens de his ageret, subito in tam amaros fletus et singultus erupit, ut etiam nos et quosdam nobis cum qui proximi equitabant in fletus et lacrimas commoueret. Moueant ergo uiscera paterna absentis et nobilis filii lacrimae, qui et sicut fidelis Christianus dolet sibi aecclesiasticae communionis gratiam subtrahi, et de uxore dimittenda uel retinenda, re ad examen procaedente, paratus est praecaepto apostolico et aecclesiastico obaedire. 44. AD IPSVM Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, filialis amoris et obaedientiae, quicquid potest. Placentinus clerus, consules, et populus, quia benignae paternitati uestrae ad praesens displicet multum et multum dolens, placere super omnia quae in terris sunt uolens, elegit me sicut aduocatum sibi, sperans, quod mediante me preces suae apud patrem facilius admittantur, et fortassis etiam exaudiantur. Facit hoc ex gratia quam credit michi seruari penes uos aestimans non ex toto frustrari uota sua, adiuncta suis precibus deprecatione mea. Quod utrum ita sit, utinam sic experiar nunc in assumpta causa, sicut uestri gratia sepe expertus sum, tam in propria, quam in aliena. Sum eis debitor, tam caritate communi, quam dilectione singulari. Nouit hoc ut arbitror sapientia uestra, et ad aures maiestatis uestrae ut puto peruenit, quid ante quinquennium, quando uidendi et uisitandi uos gratia Romam pergebam, super iniuria michi, immo et uobis a marchione Opizone illata fecerint, quantum inde doluerint, quanta ui fugitantem, et latibula quaerentem bestiam, de fouea sua ad publicum protraxerint, quicquid sorbuerat totum usque ad obolum reuomere compulerint, satisfacere tam ipsum quam sceleris socios, pro arbitrio meo uellent, nollent, coegerint. Fecerunt hoc ut dixi non soli michi, quia quod factum est filio, factum est et patri. Ea de causa de ingratitudine merito condempnarer, si pro ipsis ubi causa rationabilis exigit, qualiscumque praecii praeces meas indignationi paternae opponere formidarem. Dicunt, dicunt isti quorum causam assumpsi, et hoc ut ab eis accaepi, sacramento probare parati sunt, se nichil eorum super quibus arguuntur ad iniuriam maiestatis uestrae fecisse, nichil in aeternum facere proposuisse. Sed dicitur eis, episcopum a suo Rauennate metropolitano domini papae insuper praecaepto consecratum, et suscipere noluistis, quodque est deterius, nunquam uos eum in perpetuum suscaepturos, iuramento firmastis. Ad haec illi: Metropolitanus noster, non Rauennas, non Aquileiensis, non quilibet alter, sed Romanus pontifex est. Probamus hoc innumeris testibus, probamus Placentinum electum, a multis retro saeculis a summo et uniuersali presule non ab alio consecratum. Producimus inde pro exemplo preter antiquiores, Vrbanum secundum, Calixtum secundum, qui electis nostris consecrationis manum imposuerunt, et exemplo suo quid posteris seruandum esset, lucide ostenderunt. Seruetur urbi nostrae concessa a tantis pontificibus dignitas, et parati sumus facere uel subire, quicquid apostolica si forte in his deliquimus, imperauerit maiestas. Haec pater illi. Ego uero his subiungo: Miserere pater, miserere tantae urbis, nulli fere in Italia secundae. Miserere tanti populi, qui si aliter egit quam debuit, paratus est iuxta praemissa obaedire et cuncta imperata seruare. Attende, attende inquam discreto illo more tuo, quia etsi deliquerunt, tamen quod multitudo delinquit, impunitum esse solet. Considera, licet ut minus sapiens loquar, uelut docendo doctorem, quod bonus ille pastor cuius uices in terra geris, uulneratus est propter infirmitates nostras et se uicariis suis ad imitandum proponens, ait: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Vide quod proximi sunt periculo, et periculo mortis aeternae, si non condescendis, si rigorem tuum seruare uolueris, si dixeris: Non placabor nisi episcopum a Rauennate sacratum suscaeperint, non quiescam nisi sacramenta sua irrita fecerint. Timeo, timeo domine, ne seueritate hac magis aecclesia deficiat, quam proficiat, ne rigor iste magis appareat ruinosus quam fructuosus. Formido, ne de Placentia ciuitate, in hac re publica nostra Christiana dicatur, quod olim de tribu Beniamin tempore Iudicum apud Iudaeos dictum est: Ablata est una tribus de Israel. Si recensuerit, recolet sapientia uestra quot et quantae a sede apostolica dispensationes, paganorum, hereticorum, ipsorum etiam catholicorum tempore factae fuerint, nec ob aliud, nisi quia magni et discreti patres, spiritu consilii et timoris dei illustrati, uidebant se magis aecclesiae dei salua fide et caritate posse proficere utiliter condescendendo, quam inutiliter austeriora seruando. Extenderetur epistola in immensum, si exempla uellem proponere quam occurrunt. Sed quia non est necessarium talia cuncta scienti, ipsum ad se remitto et ut in libro singularis memoriae suae haec relegat, exoro. Verbum tamen memorabile magni patris, et summi aecclesiae dei post apostolos doctoris Augustini ad mentem si forte excidit reuoco. Dico sententiam, non uerba ex ordine. Insertionis inquit tale genus est, ut non possit inseri ramus aliunde allatus arbori, nisi fiat quantulumcumque uulnus in arbore. Sic quandoque uel suis uel alienis aecclesia ex caritate condescendendo leditur, ut qui alienatus uel alienus fuerat, inseratur. Sed nimium forte processi. Fecit hoc fiducia ex paterna benignitate concaepta. Vt ergo iam finis fiat, oro, rogo, supplico, et corde, immo ipso corpore ante pedes sanctitatis uestrae licet absens prosternor, ut Placentinis uestris, uobis toto conatu placere quaerentibus condescendatis, et errorem eorum modo quo placuerit corrigatis, tantum ut eos, ut aecclesiam suam, ut episcopum suum, uobis non alteri, Romanae aecclesiae non Rauennati uel cuilibet alii conseruetis. 45. AD QVEM SVPRA Summo pontifici et nostro speciali patri domino papae Eugenio, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, deuotam obaedientiam cum filiali amore. Si dei dispositio paternitati uestrae me proximum loco fecisset, optassem et omnia a me facta uobis referre, et de faciendis uobis cum consilium inire. Nunc remotus opto sepe facere, quod semper non possum. Vnde notum facio benignitati uestrae, quid post regressum meum a uobis, factum sit de castro, quod super ipsum ut ita dicam Cluniaci caput, Hugo Discalciatus aedificabat, contigerit. Questus fueram inde ut nostis apud uos, et uestra prouidentia duro anathemati illud submiserat. Rediens igitur, inueni non tantum inchoatum sed et fortibus iam muris cinctum, et excaepta lapidea turri, cuius iam materiam pene totam iam dictus Hugo congregauerat, lignea interim iam erecta, fere ex integro consummatum. Inueni et nostros uillam quandam iuris nostri, quae Clarum Mane dicitur, castro illi ualde proximam fossatis et munitionibus ambisse, et prout breuitas temporis permiserat communitam, castro Hugonis pro castro opposuisse. Inueni uniuersos adiacentes nobis, milites, castellanos, ipsos insuper comites et duces Burgundiae nostrae, uelut aureae ut dicitur fortunae inhiare, et quasi argentei fumi nidore attractos, ad arma sumenda nostros undique concitare. Dicebant multa amicorum condolentium uel consultantium specie, quae ego audita in quam partem uergerent aduertens, aurem eis pacificam uelut bene consulentibus exhibebam. Instabant et multi ex nostris, sed quo spiritu ipsi uiderint, asserentes credendum esse prudentibus uiris, qui cum amici essent, et in re militari assueti, non hortarentur ad inutilia, nec suaderent dissuadenda. Aderant econuerso longe plures his affirmantes nichil unquam lucratam esse Cluniacensem militaribus armis, aut uecordem, aut hostem esse, qui monachis pugnare suadeat, qui cucullatum gladio praecingat, pro admirabili habendum prodigio, si tale monstrum ad bella procedat. Ridendos esse et subsannandos esse ab orbes terrarum, huiusmodi milites uel athletas, nec iam illuc uelle uenire saeculares ad suscipiendum religionis habitum, quem ab ipsis religiosis iam uiderent depositum. Preter haec dampna innumera inde posse oriri, cum breui tempore bellica clades etiam longe maiores quam aecclesia illa habeat redditus possit assumere, et consumendo paulatim in se ipsa deficere. Ad ultimum homines aliis assuetos studiis bellicarum artium prorsus ignaros, hostibus callidis et in his a lacte educatis, non nisi praedam uel escam existere. Haec ut sanioris consilii esse claruerunt, mediante Hugone de Berziaco et quibusdam aliis militibus, ex parte autem nostra fratre Enguizone praecipue, et quibusdam aliis instantibus, concordia huiusmodi facta est. Deiicit ipse castri constructor et diruit ab ipsis fundamentis, suis uel suorum manibus castrum, se que nunquam deinceps aliquid ibidem aedificii facturum iuramento confirmat. Dat insuper et montem ipsum aecclesiae. Addit et iuramento se a castro Buxeriae usque Cluniacum, in aliquo prorsus loco munitionem aliquam nunquam ulterius esse facturum. Interdicit et hoc cunctis heredibus suis, et instrumentum istud continens, auctoritate et testimonio Lugdunensis archiepiscopi et coepiscoporum eius, Guillelmi comitis, et aliorum terrae illius nobilium sese facturum spopondit. Nos autem his de causis dedimus ei ducentas et uiginti libras. Haec praecipue ea de causa facta nouerit sublimitas uestra, quia memores consilii quod nobis dedistis, maluimus in pacis conditionibus expendere multa, quam sub dubia belli sorte consumere infinita. 46. AD DOMINVM BERNARDVM CLARAEVALLIS ABBATEM Insigni et singulari nostri temporis uiro domino Bernardo Claraeuallis abbati, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem aeternam. Quoniam sanctitati uestrae michi tam dulciter tam benigne scribenti, tot diebus rescribere distuli, nolite mirari. Irruerat forte tunc tantus negotiorum turbo, tanta que causarum congeries me undique suffocabat, ut non dicam scribere, sed uix michi uiuere tunc liceret. Exundabat disrupto obice immensa uis aquarum, et quas Romanum iter me absente paulatim congregans, stagni more aliquamdiu continuerat, in praesentem largissime profundebat. Exclamare tunc merito poteram: Saluum me fac deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. Haec fuit causa, qua illi cui me totum debeo, debitum respondendi, paucis licet diebus subtraxi. Nunc tandem respirans occurro ut possum uerbis tanto tanti amici affectui, post uerba in proximo per dei gratiam occursurus et ipse. Magnificauit uere dominus facere nobis cum, et ut uerba illa uestra humanum pene os excedentia sonant, prosperum fecit iter nostrum, et gratia sua, studio uestro, precibus uestrorum, duxit et reduxit incolumes, tribuit nobis secundum cor nostrum, et impleuit petitiones nostras. Facta sunt nobis etiam ad litteram praua in directa, et aspera in uias planas. Alpes ipsae gelidae, et perpetuis niuibus condempnati scopuli, illius sui antiqui horroris pene obliti sunt. Aer ipse qui ut post reditum nostrum accaepi, nostrae se Galliae, hybernis mensibus importuniorem solito nimiis ymbribus prebuit, quinque solis diebus excaeptis, toto quo in Italia demoratus sum tempore, tam terreno itinere, quam fluuiali, nam aliquantis diebus ac noctibus, Padus nos nauigantes detinuit, iocundum se semper ac serenum exhibuit. Lutosas uias, quibus maxime angi, immo cunctis id minantibus infigi uerebamur, fere lapideas siccitate inuenimus. Fratres quosdam itineris socios, purae ac simplicis uitae uiros, fluctibus mersos, et iam iam que extinguendos, ab ipsis ut sic loquar mortis faucibus uiuos recaepimus. Ipse plus solito audax, dum pontem quendam quia peditem ire pigebat, conscendere eques conarer, ultimos mulae meae pedes tenacissimo retrahente luto, in subiacentem eidem ponti quandam abyssum pene prolapsus sum. Sed dei uirtute mulae uires addente, subito me cum eadem super pontem inueni, sic que preter timorem, nichil triste passus euasi. Quid multa? Talis nos in eundo, talis in redeundo, non fortuna, sed gratia assidue comitata est, ut nichil michi, nichil nostris preter uotum contigerit, excaepto defectu uel morte bestiarum, de quibus deo cura non est. Laeta plane in uia cuncta repperi, sed laetiora apud patrem inueni. Bonum illum habui in principio, meliorem in processu, optimum in fine, immo, ut quod uerius ex corde haurio fatear, optimum semper. Cum que uultus ille illius in quo uere apostolicus uigor et forma relucet, pro uarietate causarum, personarum, et euentuum mutaretur, et aliis atque aliis nunc iocundum, nunc nubilum discretissime sese preberet, michi tamen nunquam in diuersa mutatus est. Qualem ueniens repperi, talem recedens reliqui. Notabam sepe austeriorem uel mestiorem quam frequenter induere aliis de causis cogebatur speciem, ipsum aut priuatim aut publice me alloquente, de iudicis forma in patris gratiam commutare. Praeferebar omnibus etiam maioribus gradu, nec patriarchalis dignitas, cum etiam Rauennas adesset, praeire me ipsum plerumque impellente sinebatur. Senatui Romanorum, episcoporum, uel cardinalium, non tantum adiungebar, sed et quandoque adiungi cogebar. Excludebantur uniuersi non Romani a Romanis consiliis, solus aut pene solus ad mysteria iurata uocabar. Ista in publico. Iam secretiora et remota ab aliis colloquia, quis explicet? Dico, dico quod uerum est. Nemo me putet aliter loqui quam sentio. Vt aliquid arrogantius dicam, hoc apud me fas non est. Nunquam amicum fideliorem, nunquam fratrem sinceriorem, nunquam patrem puriorem in huiusmodi colloquiis expertus sum. Auris patiens ad audiendum, lingua prompta et efficax ad respondendum, non ut maior minori, sed ut aut par pari, aut quandoque ut inferior superiori. Nichil fastus, nichil dominium, nichil maiestas, sed totum sibi hominem aequitas, totum humilitas, totum ratio uendicabant. Si quid ibi uel alibi petii, aut indultum est, aut rationabiliter ita ut quaeri non possem negatum. Haec dicens non glorior, sed uestra uota in me per ipsum impleta declaro. Et nouum quidem non est, Cluniacense monasterium in qualicumque pastore suo a summo pontifice honorari, sed nouum est nichil sinistri in eius actu, nichil in uerbis, nichil in ipso gestu erga ipsum potuisse notari. Videram eum primo anno apostolatus ipsius Romae, post uideram Cluniaci, uideram Autisiodori, uideram Catalauni, uideram Remis, uideram alibi, sed talis nunc apparuit, quasi nunquam uidissem. Qualem deinde totius Romanae curiae erga me ac nostra statum inuenerim, succincte refero, ut amicorum fidelium, ut dulcissimorum fratrum, ut ex mero et sincero corde, quantum agnosci potuit familiarium. Vestri omnes, maxime singularis ille uir dominus Hostiensis, non minus, non inferius michi asstitit, quam uobis si praesens essetis asstaret. Ad illum explicandum, quia breuis sermo non sufficit, parco litteris, sed per dei gratiam cum praesens fuero non parcam uerbis. Hortatur dehinc textus epistolae dulcis et sanctae, tempus et opus esse, ne reddam retribuentibus michi mala, monet ut nunc illi qui uoluerunt, sed non potuerunt aliud agere, experiantur clementiam nostram, et affectus patris filios recedentes resignet uisceribus suis. Instat ut sentiant nos in gremio sedis apostolicae plus patris quam iudicis inuenisse, et gladium iam ad percutiendum exertum in uaginam pietatis esse repositum, et reliqua in hunc modum. Ad haec ego: Non est, non est hic labor difficilis aut insuetus apud me. Natura ipsa satis ad indulgendum me prouocat, usus ipse indulgendi instigat. Assuetus sum pati, assuetus et indulgere. Declarat hoc, quod tamen non superbe iactito, de Pontiano scismate, in quod cum innumeri declinauerint, ac nefanda et in ordine monastico inaudita fecerint, nunquam gladium meum, nunquam mucronem, nunquam frameam experti sunt, uix unquam asperum ab ore meo uerbum audierunt. Feci hoc tunc, feci et postea sepe, etsi non de tam grauibus, tamen de grauibus, et iuste forsan, nisi tollerantia intercessisset, grauiter puniendis excessibus. Facio et adhuc frequenter, nec ut sic dicam facere hoc assidue cesso. Sed quid? Nunquid ita semper? Nunquid semper misericordiam deo cantabo, et nunquam iudicium? Nunquid uniuersae uiae domini, misericordia tantum? Nonne et ueritas? Nunquid semper prohibebit quilibet miles dei gladium suum a sanguine? Sic hoc, non tantum rex, sed et miles eius frustra gladium portat. Frustra et leguntur uerba illa, orbi Christiano nota: Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Si autem male feceris, time. Sed dicet quispiam: Aecclesia non habet gladium. Christus illum abstulit, cum Petro dixit: Conuerte gladium in uaginam. Omnis qui accaeperit gladium, gladio peribit. Verum est inquam, uerum est. Non habet aecclesia gladium regis, sed habet uirgam pastoris. De qua apostolus: Quid uultis? In uirga ueniam ad uos, an in spiritu mansuetudinis? Et quid dico habet uirgam? Immo habet et gladium, secundum eundem: Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus quod est uerbum dei. Hic gladius si quieuerit, si semper latuerit, si nunquam exertus, nulli unquam terrori fuerit, quid erit? Multiplicabuntur forte iuxta Salomonem contra remissam manum bestiae agri, nec iuxta cuiusdam amici Iob uerba, pacificae erunt illi. Et quid faciet prauorum peruersitas, quos in malis suis deteriores reddet impunitas? Transeo Phineem, pretereo Heliam, taceo Machabaeos, quos diros scelerum ultores legit et cantat aecclesia. Virum illum mitissimum super omnes homines qui morabantur in terra, propono. Nomen eius quis nesciat? Is cum tantus uirtute mansuetudinis fuerit, dei suas que iniurias ulcisci, horribili mortis exemplo non timuit. Res notissima diu protrahenda non est. Quid loquerer Samuelem pro inimicis orantem? Quid Dauid totiens et totiens hostibus nequissimis parcentem? Et ille tamen manu non aliena sed propria, pinguissimum regem Amalechitarum in frustra concidit, et iste non in solo mysterio dixit: Persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. Persecutus est enim hostes, sepe etiam realiter et comprehendit, nec conuersus est donec deficerent. Quid ipse saluator, quid plane ipse pius Ihesus egit? Flagella quidem pertulit, sed et flagella intulit. Mercatores in loco mercationi incongruo illicite mercantes, de templo dei non per ministros, sed per se ipsum uerberando eiecit, quando discipuli de ipso dictum in psalmo recordati sunt: Zelus domus tuae comedit me. Quorsum ista? Videor ut dicitur Mineruam docere, guttulis Rhodanum infundere, ad nemus ligna conuehere. At nichil horum ego facio. Quid ergo? Vnum est quod intendo, unum quod specialissimo et sanctissimo amico suggero. Credit forte uel existimat dum haec legis beatitudo tua, me super huiusmodi homines insanire, et uelle tormentis eorum uel suppliciis saturari. Non fui, non sum, nec esse possum tortor eorum. Qui licet fratribus suis maligne detrahendo, susurrando, obloquendo, multum deliquerint, licet carnes eorum dente canino laniauerint, ipsa sua uiscera unguibus propriis discerpserint, corpus aecclesiae suae in quibusdam eius membris, nequiter ut ego noui lacerauerint, habeant si sic uobis utile uidetur ueniam, non mereantur praemium. Horum uno si beneficio abuti noluerint, prouocari poterunt ad melius, altero deterreri poterunt, ne cadant in deterius. Sed dicetur: Non erit plena caritas si non nocuerit, sed ea erit integra si profuerit. Eia. Velim nolim, perfectus esse compellar. Ero quod non putaueram perfectus, sicut pater meus caelestis perfectus est. Non ulciscar in hostes immo benefaciam hostibus. Praeferantur, principentur, regnent, sed sine me. Sine me quomodo? Habeant dignitates. Habeant honores si dici debet monasticos a me, sed non circa me. Habeant extra positi et res meas et etiam, si merentur, cor meum, non ambiant latus meum. Nulla ut nostis et ut ait ille quem nostis, ad nocendum efficacior pestis quam familiaris inimicus. Prouerbium est etiam uulgatum: Primo falli incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. Et ut aliquid diuinum subinferam: Amici ait Salomon sint tibi multi, consiliarius unus de mille. Videor ex parte loqui ut filius saeculi, cum teste deo non multa michi sit cura de saeculo. Esset uero fortassis uel parua uel nulla, si permitterent filii saeculi. Sed quia ipsi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua, utinam michi daretur simplicitas columbae ad illorum uitandam nequitiam, et serpentis prudentia ad praecauendam maliciam. De his ita ad praesens. De reliquis quae hanc materiam sequuntur, sacri oris uestri uerbis, quid dicam? Non inuenio, non sufficio. Sufficio tamen non quidem ad respondendum, sed ad rependendum tanto amori totum et integrum mei animi uel cordis affectum. Occurram, occurram certe ubi uobis uel uestris uisum fuerit, occurram inquam seruo meo ut a uobis habeo, uel apud Diuionem, uel apud ipsam Claramuallem. Agnosco enim et uere agnosco quod dixistis, quia quantum pepercero uobis, parcam et michi. Munus quod pro magno uos habiturum scripsistis, uobis concessi, donec optabili colloquio perfrui merear. De Germano quod magis innuistis quam dixistis, facio quantum ualeo. Cetera diei expectatae reseruo. De subpriore ea quae subiunxistis, ut legi, non modice miratus sum. Conueni statim hominem, et cuncta fere quae de eo uobis suggesta fuerant, ab ipso falsissima esse audiui. Veritus sum meorum sibilos serpentium, ne similia his quae hoc anno profuderunt uestris auribus insibilassent. Et uere maior pars materiei, quam epistola uestra continet ab ipsis infusa uidetur. Hi licet paucissimi, et ut putant secretissimi, odiunt quod diligo, diligunt quod odio. Sed hoc quidem gratis ut psalmus ait, et saluator meminit. Diligo ego hominem illum, quia longe plus quam appareat prudens est, utilis est, necessarius est, fidelis est. Hoc forte ultimum et solum in ipso oderunt. Scripturus est ipse uobis, excusaturus quod non fecit, nec negaturus quod fecit, satisfacturus per omnia, si quid uel in modico uos offendit. Credite uiro qui sicut noui fide dignus est. Valete. 47. AD NICHOLAVM SVVM Fratri Nicholao, frater humilis quod solet. Vt absque proemio loquar, quid plane, quid est? Et tu ille es cui dicatur, modicae fidei quare dubitasti? Sed nec ego Christus sum, nec tu Petrus es. An bone uir ut cum stomacho loquar, me putasti alium esse factum? Ergo ne tam firmas radices fixerat opinio mei amoris erga te, ut quam in fortissimam quercum euasisse credideram, uix in uimem tenerrimum coaluisse agnoscam? An forte putasti, cum mutatis regionibus mutasse me et animum, et infectum peregrini aeris tactu, ut aliquid fabulosum interseram. Circe medicaminibus de homine bestiam factum, in monstrum aliquod erupisse, cum dicat quem nosti, caelum non animum mutant, qui trans mare currunt? Non adeo, non adeo in me praeualuit Romanum uel Campanum littus, ut quod eram me obliuisci cogeret, et non in melius, sed in deterius commutaret. Mirum esset si longo tempore hoc, magis autem mirum, si in tam breui efficere potuisset. Sed non est ita. Non sum quidem qui fueram, sed corporis quod momentis singulis in omnibus fit, alteratione non animi mutatione. Quod si forte quia silui mutatus esse credor, credatur idem et quando loquor, quia non semper loquor, credatur et quando dormio, quia non semper dormio, et sic de reliquis corpori uel animo accidentibus. Sed non fuit causa silendi imminutio diligendi. Quod silui, quod per tam longum iter de tam longo itinere nichil tibi carissime, si tamen hoc te esse adhuc non dubitas, scripsi, factum est, non quia nolui, sed quia non potui. Quid poteram positus in itinere scribere, qui uix poteram uiuere? Viuere dico, non quod deo gratias amicis, fratribus, ac filiis tam orantibus quam studentibus, aliquid michi preter uotum contigerit, sed quia integra pene semper die equitanti, media nocte edenti, ualde mane surgenti, in agone continuo desudanti, quis animus ad meditandum, quae lingua ad dictandum, quae manus ad scribendum parare se poterat? Haec preter alia multa quae commemorare longum est, impedimenta, et transalpinum et cisalpinum michi silentium indixerit. Fuit et illud, quod domino abbati actuum meorum uel euentuum primam notitiam, ut par erat ante omnes alios reseruabam. Iam etsi post reditum aliquamdiu silui mirum non est, sed quia adhuc loqui potui ualde mirandum est. Quomodo istud? Laeta quidem, iocunda et arridentia cuncta repperi, et preter deuotum clericorum et laicorum occursum, fratrum quod michi magis cordi erat, tam uocis canticum quam cordis iubilum inueni. Laetabar in eis, et non in me, sed in domino gloriabar, quod pium et ualde dulcem animorum suorum affectum erga me qualemcumque pastorem suum oues non meae, sed Christi, non solum cantibus, sed et lacrimis ostendebant. Mirabar uix quinque mensium absentiam meam in tantam amoris flammam ex occultis subito prodiisse, ut mirum uideri posset, si quinquennii mora tantam parere potuisset. In his constitutus, uix que quatridui metis excaedens, statim post lilia gaudiorum spinas intraui negotiorum. Inundauerunt aquae super caput meum, et pene dixi paruus. Inuocaui mox nomen domini, unde necdum submersus sum, deum erit a modo tuum que ac meorum, ne submergat. Aquae istae populi fuerunt et gentes ab Italia, Germania, Hyspaniis, Anglia, ab ipsa nostra Gallia Cluniacum diriuatae, ibi que simul per totam illam absentiam meam, in immensos causarum cumulos congregatae. Haec ut me praesentem senserunt, ac si in caput meum coniurassent, quaecumque diu continuerant profuderunt. Feci quod potui, et euasi ut potui, haec qui non aduertit, qui non recogitauit, qui non considerauit, quid meruit? Sed indulgebo, dabo ueniam, prosequar morem meum. Nolo in uno reo mansuetudinem meam perdere, quam in multis milibus soleo conseruare. Iam uero in itinere meo super quo certificari rogasti, quid egerim, quid dixerim, quid inuenerim, ad litteras quas domino Clareuallensi facio, per eas de his omnibus instruendum te mitto. Ibi cuncta leges, ibi cuncta reperies. Scripsi ei, ut ostendat eas tibi. De consanguineo meo, abbate Miratorii mirando et admirabili, quid dicam non inuenio. Inuenirem uero fortassis, nisi breuitatis studium finire me epistolam cogeret. Preter hoc tempus breue, pentecostes urgens, cursor festinans, cursum uerbi impediunt, et animum maximos tumultus suos exprimere gestientem, reprimunt. Nec illam Miratorii materiam etiam si tota ei dicaretur, breuis epistola expleret, cui uix liber integer sufficere posset. Da operam quaeso, ut dies colloquii inter me et dominum Clareuallensem tertia post pentecosten dominica apud Diuionem si fieri potest habeatur. Dominum abbatem ut te nobis citissime mittat, rogaui. Tu uero nullo modo citius uenire graueris. Es enim michi et propter ista et propter quaedam alia multum necessarius. Cursori quod tamdiu moratus est noli imputare, sed michi, excusa que eum, apud ceteros. Vale.