[1] I. (Lettres familières XI, 1) Ad Iohannem de Certaldo, de peregrinatione sua ad urbem Romam anno Iubileo. (1) Sperabam loci atque animi mutatione mutari posse fortunam, sed fallebar ut uideo. Quocunque fugio, illa me sequitur; seu me curru uolubili seu frementi cornipede seu uolanti nauigio seu denique dedaleis alis abstulero, profugum torua preueniet. Nequicquam tamen; uellicare enim potest et impellere, prosternere, iam Deo gressus meos sustentante, non potest. (2) Iam cum Democrito didici et "mandare laqueum minaci et medium unguem" indignanter "ostendere". Retentat illa me tamen artibus suis et a quo sepe sub annis tenerioribus uicta est, eum uincere meditatur etate iam solida et tranquilla, quasi facilius sit cum seniore certamen atque ut corporis uigor, sic animi uires uiuendo decreuerint, que nisi creuissent, frustra me uixisse quidem arbitrarer. Proinde quos illa michi nuper laqueos tetenderit, ne mea te in admirationem mora longior trahat, dicam. (3) Romam ego, ut scis, salutato quidem te petebam, quo annus hic quem uotis optauimus peccatores, fere cristianum genus omne contraxit. Ac ne tedio solus peregrinus afficerer, aliquot michi uie comites elegeram, quorum natu grandior religiose senectutis obtentu, alter scientia "facundieque uehiculo", ceteri experientia agibilium et fideli obsequio lenituri omne iter, licet asperrimum, uidebantur. (4) Sic michi prouideram maturo magis, ut euentus docuit, quam felici consilio; et ibam feruenti animo positurus iantandem piaculis meis finem; "nec" enim, ut ait Flaccus, "lusisse pudet, sed non incidere ludum": quod profecto propositum, ut spero, nichil potuit aut poterit immutare fortuna. Allidat scopulis quanquam et cruento cerebro saxa respergens laceret hoc infesta corpusculum, sui quidem ac suarum rerum spiritum contemptorem eruet fortasse, non opprimet, et languere artus sepicule, animum egrotare nunquam coget. (5) Non modicum sane nuper, ne amplius expectatione fatigeris, in corpus meum illi licuit. Siquidem Vulsinio egressus — quod nunc paruum et ignobile oppidum, olim inter Etrurie capita numeratum est — sacram urbem quinto uisurus alacriter festinabam, unum hoc identidem cum animo meo tractans: Ecce ut etas nostra sensim labitur, ecce ut res et consilia hominum mutantur, ecce quam uerum est quod in Bucolicis meis scripsi: "studium iuuenile senecte Displicet et uariant cure uariante capillo". (6) Quartusdecimus annus est ex quo Romam miraculo rerum duntaxat et uidendi desiderio primum ueni; secundo me huc aliquot annis interiectis nescio an immatura sed dulcis lauree cupiditas attraxit; tertii ac quarti itineris causa fuit illustrium amicorum miseratio, quorum tunc deiectis miserabilibusque fortunis impares licet humeros admouere non timui. Hec michi nunc quinta — quis scit an te nouissima?— peregrinatio romana est, tanto ceteris felicior quanto generosior est anime cura quam corporis quantoque optabilior eterna salus quam mortalis gloria. (7) Talia cogitantem et quamuis in silentio Deo gratias agentem, religiosi illius cuius supra mentionem feci, et grandeui abbatis equus, qui michi loco quidem sinister ibat, sed multo sinistrior euentu, equum meum, ut aiunt, ferire uolens, me qua tibie poples iungitur tanta ui percussit, ut ingens uelut fractorum sonus ossium multos etiam qui aberant, ad spectaculum euocaret. (8) Dolore tactus incredibili, subsistere primo meditatus sum. Ipse me locus exterruit; necessitate igitur in uirtutem uersa, sero Viterbium atque inde uix die tertio Romam attigi. Illic medicis accitis, os detectum atque horrifice albicans, dubium an et fractum; uestigia quoque clarissima ferrate calcis extabant. (9) Odor neglecti uulneris tam molestus, ut me ipsum supra fidem impatientia sui sepe uiolenter auerteret, et quamuis cum corpore nostro quedam nobis innata familiaritas sit, per quam multa in suo corpore fert quisque suauiter que in altero fastidiret, ego tamen raro unquam in alieno cadauere ut nunc in carne propria cognoui quam nichil, imo uero quam miserum et uile animal est homo, nisi ignobilitatem corporis animi nobilitate redemerit. (10) Quid multa? inter manus medicorum, inter metum et spem salutis dubius, iam quartumdecimum diem Rome iaceo, qui dierum numerus, si cum annis totidem conferatur, iudice me longior atque molestior sit. Hic enim status cum ubique michi grauis et importunus futurus esset eo quod preter naturam plurimorum quantulacunque uis ingenii mei situ et quiete corporis torpet, motu sobrio uegetatur, tum hic presertim importunissimus atque grauissimus est propter animum inexplebilem regine urbis aspectibus, quam quo magis intueror, magis miror et magis magisque ad credendum cogor quicquid de hac scriptum legimus. (11) Casum tamen ipse meum doloremque consolor, quasi hoc celitus actum sit, ut quoniam in me confessor meus fuisse lenior uidebatur, quod ab illo pretermissum fuerat, alter impleret, et interdum, fateor, putaui iudicium Dei esse uolentis ut cuius animum diutissime claudicantem ipse manibus suis erexerat, eius corpus de cetero claudicaret. Que rite libranti minime tristis aut misera censenda erat alternatio, gratias Ei qui michi spem restituit te in proximo recto simul animo ac corpore reuidendi. (12) Ceterum hec tibi, amice, adhuc — quod ipsa literarum facies indicat — in grabatulo meo iacens scribo, non ut doleas hec nobis accidisse, sed ut gaudeas me et hec equo tulisse animo et multo grauiora laturum esse si ingruerint. Tu uiue feliciter et uale, nostri memor. Rome, IV Nonas Nouembris, silentio noctis intempeste. [2] II. (Lettres familières XI, 2) Ad eundem, de statu suo deque miserabili et indigno euentu Iacobi de Carraria iunioris querimonia. (1) Magnum tempus effluxit ex quo carmen tuum honustum querimoniis ad me uenit, cuius, quantum meminisse ualeo, summa erat quod cum iter uulgares etiam profanosque crebra otii mei uulgarentur opuscola, tu unus, quo nemo rerum mearum appetentior, nemo ex eis solamen gratius percepturus, expers talium habereris. (2) Cui tunc aliquot uersiculos reddidi, festinante quidem calamo, non aliam ob causam nisi ne lamentum tuum neglexisse me crederes, eosdemque uix ad exitum perductos inter confusos scripturarum cumulos perdidi; qui licet sepe non segni studio quesiti nunquam postea sub oculos meos redierint, nunc tamen subito preter spem se se agenti aliud ingesserunt. Intempestiuum primo uisum est eos ad te mittere; sed quoniam, ut ego sentio et ipsi etiam in fine testantur, "nostra tibi omnia placitura" confidimus, mutare consilium libuit simul ut me pridem tibi, dum perditos nuntiaui, non ficta locutum intelligeres. (3) Unum tanto temporis interuallo nominatim addidisse, nequa ex parte te lateam, prope necessarium duxerim. Siquidem carmen illud meum olim tibi scriptum nunc demum ad te ueniens me cum fortuna pene equis uiribus congressum et uelut in acie laborantem tibi offeret, non tamen sine spe magna uictorie; iam me hauddubie uictorem, nisi fallor, dies longior fecit. Viuendo didici uite bella tractare; iam fortune ictibus non lamenta non gemitus ut quondam, sed callum durati animi obicio et titubare solitus immobilis iam consisto. (4) Itaque indignans illa me tanta telorum nube non ruere et minutioribus parum fidens, nouissime pectus meum ingenti falarica percussit. Post nudatum nempe tantorum mortibus amicorum latus et erepta tot uite presidia, optimum michi nuper omniumque carissimum atque dulcissimum solamen ac decus meum subita et horrenda ac prorsus indigna morte preripuit, (5) uirum omni laude sed precipua quadam et angelica morum suauitate conspicuum, quem tibi ac posteris notum esse cupio, Iacobum de Carraria hunc, secundum nascendi ordine ac uirtutibus et gloria longe primum, Pataui dominum imo patrie patrem, qui unus, quem ego nossem, post Siculi regis obitum toto orbe supererat amantissimus studiorum et ingeniorum cultor extimatorque iustissimus. (6) Sed michi de illius uiri laudibus dulce erit loqui et meminisse dum uixero. Quod ad inceptum attinet, ille fuit, fateor, cui omnia debebam, cui totus incubueram; illum michi abstulit fortuna, heu quam ferociter quam repente, ut subducto scilicet fundamento unico spei mee, quod simillimum ueri erat, me simul euerteret. Steti tamen, mestus quidem, non infitior, sed erectus sed interritus eoque securior quod uix ullum iam tale uulnus expecto; deinceps monstrum illud horrificum odero semper execraborque nec timebo. Vale. Pataui, VII Idus Ianuarias, raptim, stimulante nuntio. [3] III. (Épîtres III, 17) AD IOHANNEM BOCCACIUM FLORENTINUM POETAM. O ego, si qualem tu me tibi fingis amando / Sors daret, ut uigiles sopirem carmine curas, / Qualia nubifere scopulosa per auia Cirre, / Qualia castalii modularer ab aggere fontis,/ Solamen latura tibi! Sed, crede fatenti, / Fallit Amor, qui sepe deos hominesque fefellit, / Iudiciis aduersa lues. Si carmina uulgus / Nostra legit, que causa tibi nunc summa querele est, / Quod passim uulgata auido celentur amico? / Nil michi, nil nostris poterat contingere Musis / Tristius: id primum moturos nempe libellos / Admoneo, ut uulgus fugiant paucisque placere / Contenti hospitibus, penitus fallentibus auris / Abstineant, plaususque leues et murmura temnant. / Ingenio sin fata fauent, ut forte per ora / Docta uirum uiuus uolitem, licet ardua semper / Hec uia sit temptata michi, tamen ipse mearum / Conscius obstupeam rerum. Dum scribimus ecce / Horrendum uiolenta tonat miscetque dolores / Et uarios Fortuna metus. Tot uulnera rectum / Totque minas perferre graue est. Hinc nuntius atque hinc / Tristis adest: illum mors abstulit atra sodalem, / Hunc gladii rapuere truces, hunc carcer, at illum / Morbus habet, uolucres alius rabiemque ferarum / Equoreosque alius pascit sub gurgite pisces. / Cor michi non adamante rigens, nec ferrea mens est, / Permoueor. Taceo propriam, que longa malorum / Historia est; quibus hoc signum petat illa sagittis, / Pectus et hoc quanto pretentans ariete pulset. / Obnixi contra stamus, tum pondere nostro, / Tum simul exemplis: quis monstrum fortiter illud / Vicerit interdum trepidi titubamus. Ita omnem / Corpoream requiem mentis labor, atque uicissim / Pacem animi internam fortune prelia turbant. / Vincemus tamen, ut spero, clarumque tropheum / Victa ferox inimica dabit. Sed, stante duello, / Turbidus ingenii status est, uix temporis huius / Acta probare rear doctos. Verum omnia postquam / Nostra placent, uoti compos, breue suscipe carmen / Et fesse lege signa manus, ac mitte querelas. [4] IV. (Lettres familières, XI, 6) Ad Iohannem de Certaldo, propositum scribentis ad transitum Alpium. (1) Iam uero proximiora dixerim que leguntur in fabulis: amatam Phebo uirginem obriguisse cursu medio et dum pedibus tangere terram putat, subitis radicibus inhesisse. Certe et ego, quod nesciebam, pro mobilium obsequio pedum tenacissimas interdum radices habeo. Promiseram tibi me Patauo digressurum ad XIV-o Kalendas Maias; uix V-o Nonas inde digressus, loquor improprie, imo uero diuulsus sum. (2) Verone biduum aut triduum agere decreueram; hic quoque iam procrastinando prope circumactus est mensis et quamuis hac presertim parte anni peramena ciuitas sit, non sine tedio tamen hec michi requies fuit ad alia festinanti, sed indulgentissimi amici blandis precum compedibus explicari hactenus non potui, qui michi pene quotidianus est carcer. Etsi enim amicorum nichil affectu ac pietate dulcius habeam aut sperem, sepe tamen arctius me diligi quam otio meo expediat, questus sum querarque si uixero. (3) Hinc discedens hoc ipso die Mantuam peto, famosam Virgilii nostri matrem; ibi me similis laqueus alter manet, sed ni fallor facilius dissoluendus. Parme superioris amici frena non habeo, tanta breui rerum mutatio incessit; in ceteris inde totius uie urbibus atque oppidis negotii nichil; itaque confestim, si uita comes fuerit, e transalpino rure nostro ad te iterum scribam, neque deinceps alias prius ex me literas expectes quam que peruenisse me nuntient. (4) Illic sane quandiu? ipsa que res et consilia nostra rotat, modum statuet Fortuna; ego quidem, quod non tibi tantum tali amico sed uulgo etiam notum reor, excussis libratisque omnibus, si ex alto datum esset, optarem in eo rure quicquid est uite quod restat exigere; etsi enim loco illi multa desint quibus uoluptas eget urbsque affluit, illa tamen assunt quibus urbs caret quibusque ego maxime delector, libertas otium silentium solitudo. (5) Duo ibi sunt fateor aduersa animo, et quod ab Italia locus abest, ad quam me naturalis motus attrahit, et quod uicina nimis est Babilon hec occidentalis, rerum pessima Ereboque simillima, unde me natura itidem dehortatur ac retrahit mea. (6) Ferrem tamen utrunque, amara dulcibus leniens; sed alia quedam sunt que refugiunt stilum, ex quibus michi illic moram profecto breuissimam auguror, nisi quid noui forsan inciderit, quod ipsum quale suspicer ignoro. Id scio, nichil omnino non posse homini contingere, animali caduco prorsus ac mortali, licet inter miserias insolenti. Latet ergo rerum exitus, presens propositum animi non latet, quod et tibi et nostris non ignotum uelim. (7) Romanum nempe Pontificem quem ad ripam Tyberis querere consueuerant patres nostri, nos ad ripam Rodani querimus; querent nepotes forsitan ad ripam Tagi, ut pateat nichil esse quod non confundat ac transferat longa dies, et ad occasum omnia properare. De hoc tamen sanctus ille rigidusque piscator uiderit, qui cum Rodanum sciret nec Tagum certe nec Secanam ignoraret, nauiculam tamen ac retia tyberino fixit in gurgite; ille, inquam, uiderit cuius cimba nunc procellis agitur, cuius naualia deseruntur. Viderint qui ad gubernaculum sedent; nos uectores sumus, estu rapimur, fortune participes, non culpe. (8) Illum ergo nunc, quia ubi uellem nequeo, ubi possum querere est animus, simul ac sparsas dulcium reliquias amicorum; cumque omnibus supremum uale dixero, "crudeles terras" et "auarum" uere "litus" effugere atque in prefato rure nostro, quod procul inde quindecim passuum milibus ad preclarum ac sonorum Sorgie fontem latet, inter siluas ac flumina interque libellos uarios, qui ibidem sub rustico custode uincti et taciti iam me quadriennium expectarunt, quod superfuerit estatis solitaria quiete transigere, (9) ne si mox uestigia nota relegero, corpusculum hoc, continuis licet ab infantia laboribus exercitum, nimio forsan ardore conficiam, cui parco non ob aliud nisi quo diutius torqueam ac fatigem. Autumnus me reuehet, ut spero, simul et libellos ipsos bibliothece itale quos inferre disposui. (10) Habes et de preterito tarditatis mee causas et de futuro propositi mei summam, nequid uel admirationis uel ambiguitatis obrepat. Reliquum est ut Senatui nostro, cui quid debeam nosti, nomen meum sedula deuotione commendes; ad hec et tres compatriotas nostros, optimos illos quidem ac probatissimos amicos, quorum quocunque ierim uultus ac uerba circumfero quosque non sentientes in peregrinationes longissimas mecum duco, saluere iubeas ore tuo meis uocibus. Vale. Kalendis Iuniis, Verone. [5] V. (Lettres familières XII, 10) Ad Iohannem de Certaldo, nichil esse quod scriberet. (1) Ne preteritum te putares, omnia feci ut aliquid quoque tibi per hunc nuntium scriberem, sed — siue breuitas temporis siue rerum penuria est siue curarum copia, quibus solito nunc grauius premor, siue etiam uiui spes blanda colloquii teque in proximo reuisendi propositum — cum satis excusserim, nichil quod scribi dignum esset inueni nisi hoc ipsum, noui nichil esse quod scriberem. (2) Nam si hanc cui assidue intersum, historiam babilonicam aggrediar, frustra erit; quoniam et multa iam in amicorum literis inserui et si quecunque fert animus explicare uelim, deficiet stilus; si ad mea me uertero, titubabit oratio. Quid enim michi est certi nisi quod utique moriendum est? Arguat licet Seneca, qui in simili Ciceronem arguit, in eorum me grege reperio quos statuliberos uocant, nec uiuo nec ualeo nec morior nec egroto; tum demum uiuere et ualere incipiam cum inuenero huius exitum labyrinthi. In hoc modo sum totus, hoc unum ago. Vale et quicquid habes incommodi huic collatum exilio dulce puta. Kal- Aprilis. [6] VI. (Lettres familières, XVIII, 3) Ad Iohannem de Certaldo, gratiarum actio pro transmisso Augustini libro in psalterium dauiticum. (1) Beasti me munere magnifico et insigni; iam dauiticum pelagus securior nauigabo, uitabo scopulos, neque uerborum fluctibus neque fractarum sententiarum collisione terrebor. (2) Solebam ipse meis uiribus in altum niti et nunc alternis brachia iactando, nunc poste fortuito subnixus, per obstantes fluctus fessum ingenium librare, ita quidem ut sepe cum Petro "mergi" incipiens exclamarem: «Domine, saluum me fac» et sepe secum, Cristo manum supplicibus porrigente, consurgerem. (3) Hos inter estus puppim tu michi preualidam et nauclerum industrium destinasti, diuini ingenii Augustinum, cuius opus immensum — quod uulgo tres in partes, apud quosdam plurifariam diuisum, multis et magnis uoluminibus continetur— totum uno uolumine comprehensum et a te michi transmissum letus stupensque suscepi et dixi mecum: (4) «Non est inertie locus; siquid otii supererat, iste discutiet; magnus adest hospes et magno curandus impendio; dormire totis noctibus non sinet; frustra palletis aut conniuetis, oculi: uigilandum est, lucubrandum est; frustra quietem meditamini: laborandum est». (5) Verum dicam: nemo ex amicis illum sine admiratione respexit, cuntis una uoce testantibus nunquam se librum tanti corporis uidisse, quod de me ipse profiteor, rerum talium haud ultimus inquisitor; nec mole literarum quam sensuum ubertate maius opus. (6) Monstrum est cogitare quantus ille uir ingenio, quantus studio fuit, unde ille feruor scribendique impetus sancto uiro, illa rerum diuinarum notitia terrenis diu primum illecebris capto, illa demum laborum patientia seni, illud otium epyscopo, illa romani eloquii facultas afro homini, quamuis, ut idem quodam loco clare innuit, sua etate Afri quidem latinis literis uterentur, de quo proprie dictum putes quod ipse de Marco Varrone dixit Terrentianum sequens: «Vir» inquit, «doctissimus undecunque Varro, qui tam multa legit ut aliquid ei scribere uacauisse miremur, tam multa scripsit quam multa uix quenquam legere posse credamus». (7) Sed ut alia omittam eiusdem ingenii monimenta, seu que multa sunt michi, seu quibus adhuc careo, et rursum seu que Retractationum suarum libris idem ipse commemorat, seu que ibi uel oblita forte uel neglecta uel nondum scripta preteriit, ad que omnia relegendum uita humana uix sufficit, quis eum si nil aliud egisset, unum hoc scribere potuisse non stupeat? (8) Nullum unum et unius opus hominis latinis editum literis huic magnitudini conferendum scio, nisi forte sit alter eiusdem liber in epystolas Pauli, quod nisi fallit extimatio frustraturque memoria, prope ad eandem literarum congeriem uidetur accedere, uel Titi Liuii romanarum rerum liber ingens, quem in partes quas decades uocant, non ipse qui scripsit sed fastidiosa legentium scidit ignauia. (9) Huic tali amicitie tue dono, preter eam quam loquor magnitudinem, et libri decor et uetustioris litere maiestas et omnis sobrius accedit ornatus, ut cum oculos ibi figere ceperim, siticulose "hirudinis" in morem nequeam nisi "plenos" auellere. Ita sepe michi dies impransus preterlabitur, nox insomnis; in quo quidem delectationi mee, quam iam fere unicam nec nisi ex literarum lectione percipio, quantum hac tua liberalitate sit additum, non facile uulgus extimet, cui extra corporeos sensus nulla uoluptas est; tu uero perfacile, neque mirabere libri huius aduentum me sitienter atque anxie expectasse. (10) Scis ut cupiditati longa breuitas, festinatio tarda est; quodsi apud Nasonem amantis insani uerbum est "Septima nox agitur, spatium michi longius anno", quid michi uisum putas, cui inter expectandum, ut ex persona alterius ait idem, "Luna quater latuit, toto quater orbe recreuit"? Solet honesta cupientium flamma serenior esse, non segnior. (11) Consulto tamen actum rear non quidem abs te, qui in mittendo multam solicitudinem habuisti, sed a fortuna potius, ut ipsa dilatio desiderio meo calcar munerique tuo gratiam cumularet; pro quo tibi grates meritas agendi, ne forte putes quod huius epystole contextus aut dies unus modum statuat, non alium scito quam legendi uiuendique finem fore. Vale, nostri memor. [7] VII. (Lettres familières XVIII, 4) Ad eundem, rursus gratiarum actio pro transmissis Varronis ac Ciceronis libris. (1) Stilum meum obsequiis tuis uinci uideo; multo ego prius gratiarum quam tu gratarum rerum actione defatiger. Recepi ecce iterum a te librum ex Varronis ac Ciceronis opusculis eximiis prorsus et raris, quibus nichil animo meo gratius, nichil optatius, nichil demum poterat aduenisse iocundius. Accessit ad libri gratiam quod manu tua scriptus erat, que res sub oculis meis inter illos duos tantos heroas lingue latine te medium fecit. (2) Nec uero te magnis nominibus inseri pudeat, Nec te peniteat calamo triuisse labellum, ut ait ille. Etsi enim tu alios mireris, quos studiorum mater omnium tulit antiquitas, idque iure tuo facias, cuius sit proprium et mirari que uulgus despicit et despicere que miratur, uenient tamen qui te forsitan mirentur, nempe quem iam hinc mirari incipit inuida et claris semper ingeniis ingrata presentia, quam multa quoque subripuisse ueteribus non ignoras, que sensim postea restituit hac una in re iustior atque incorruptior sequens etas. (3) Egisti autem optime qui illos iunxeris quos patria tempus ingenium amor studia coniunxerant. Amarunt se illi cultu mutuo, multa sibi inuicem, multa de alterutro scripsere; unus amborum animus preceptorque unus fuit; in eisdem scolis militarunt, in eadem republica uersati sunt; non eisdem tamen honorum gradibus: altius ascendit Cicero. (4) Quid multa? bene concorditerque cohabitant et, crede michi, paucos tales iungere poteras ex omnibus seculis ac gentibus, licet ille doctior ille disertior. Sequor famam. O! sed si loqui ausim... At quis deorum quis ue hominum non dicam inter tantas me iudicem partes statuit, sed ultro iudicare ausum inoffensis auribus audiat? (5) Quando tamen ita fert animus, loquar ut tibi uni in sinistram aurem insussurrem quicquid id est. Cum equidem magni ambo, aut me amor et familiaritas fallunt aut omni ex parte maior est Cicero. O! quid dixi quorsum ue et quam preruptum in locum prodii? sed dixi, sed prodii, atque utinam non maius audacie quam iudicii discrimem adierim. Vale. [8] VIII. (Lettres familières, XVIII, 15) Ad Iohannem de Certaldo, nullum fortune iaculum ad arcem rationis ascendere. (1) Ex multis epystolis quas his temporibus tuas legi, unum elicui, esse te turbato animo; quod miror et indignor et doleo. Quid enim, oro, potest esse quod tanto studio, tanta uel artis uel nature calce fundatum pectus quatiat? Legi Siracusas tuas et Dyonisium intellexi. Sed quid ideo? quid, si mors ingruat si erumna si carcer si exilium si paupertas? hec fere sunt fortune iacula; quid horum ad altissimam ac munitissimam arcem mentis ascendere quiuerit, nisi tu sponte hostibus claustra prodideris? Quanquam, fateor, aliquanto leuius dicuntur ista quam fiunt, et docentur facilius quam discuntur. (2) Irasceris, ut reliqua sileam, quia te poetam in literis meis uoco. Mirum: poeta esse uoluisti ut poete nomen horreres, cum contra multi nomen hoc ipsum ambiant rei expertes. An forte quia nondum peneia fronde redimitus sis, poeta esse non potes? an si laurus nulla usquam esset, Muse omnes conticescerent, nec ad umbram pinus aut fagi texere carmen altisonum fas esset? (3) Sed quia temporum magnis angustiis coarctor, de hoc tecum scrupulosius litigare non est animus; tu uideris quem te dici uelis, ego quem te habeam statutum semel est michi; in illo tibi utique, in hoc michi morem gessero. (4) Libros abs te michi donatos habui et quos remisisti itidem accepi; quod ad te litere in quibus tibi gratias agebam non uenerint, mirarer nisi quia talia multa quotidie patimur, et hec michi querimonia iugis est. De reliquo adolescens hic mei amans, tui cupidus, omnia uiuis uocibus ad te perferenda suscepit, quem ubi audieris, scies non modo quid agam sed quid cogitem quidque tibi cogitandum et agendum rear. Sospitem te opto. Mediolani, XIII Kal- Ianuarias. [9a] IX. (Lettres familières, XXI, 15) Ad Iohannem de Certaldo, purgatio ab inuidis obiecte calumnie. (1) Multa sunt in literis tuis haudquaquam responsionis egentia, ut que singula nuper uiua uoce transegimus. Duo ex omnibus non pretereunda seposui; ad hec breuiter que se obtulerint, dicam. Primum ergo te michi excusas, idque non otiose, quod in conterranei nostri — popularis quidem quod ad stilum attinet, quod ad rem hauddubie nobilis poete — laudibus multus fuisse uideare; atque ita te purgas quasi ego uel illius uel cuiusquam laudes mee laudis detrimentum putem. (2) Itaque quicquid de illo predicas, totum si pressius inspiciam, in meam gloriam uerti ais. Inseris nominatim hanc huius officii tui excusationem, quod ille tibi adolescentulo primus studiorum dux et prima fax fuerit. Iuste quidem, grate memoriter et, ut proprie dicam, pie; si enim genitoribus corporum nostrorum omnia, si fortunarum auctoribus multa debemus, quid non ingeniorum parentibus ac formatoribus debeamus? (3) Quanto enim melius de nobis meriti sint qui animum nostrum excoluere quam qui corpus, quisquis utrique iustum precium ponit, intelliget, et alterum immortale munus, alterum caducum et mortale fatebitur. Age ergo, non patiente sed fauente me, illam ingenii tui facem, que tibi in hoc calle, quo magnis passibus ad clarissimum finem pergis, ardorem prebuit ac lucem, celebra et cole, uentosisque diu uulgi plausibus agitatam atque ut sic dixerim fatigatam, tandem ueris teque seque dignis laudibus ad celum fer. (4) In quibus omnia placuerunt, nam et ille dignus hoc preconio, et tu, ut ais, huic officio obnoxius; ideoque carmen illud tuum laudatorium amplector et laudatum illic uatem ipse quoque collaudo. In excusatoria autem epystola nichil est quo mouear, nisi quod parum tibi nunc etiam notus sim, cui me plane notissimum arbitrabar. Ergo ego clarorum hominum laudibus non delecter, imo et glorier? (5) Crede michi; nichil a me longius, nulla michi pestis ignotior inuidia est; quin potius — uide quam procul inde absim — scrutatorem mentium Deum testor, uix me aliud in uita grauius pati, quam quod benemeritos et glorie et premii omnis expertes uideo; non quod aut hinc damnum ipse proprium querar aut contrario lucrum sperem, sed publicam sortem fleo, ad obscenas artes honestarum premia translata conspiciens; etsi non sim nescius, quod quamuis meritorum gloria ad merendi studium animos excitet, uera tamen uirtus, ut philosophis placet, ipsa sibi stimulus, ipsa est premium, ipsa sibi cursus et brauium. (6) Proinde quia tu michi materiam obtulisti, quam quesiturus sponte non fueram, libet insistere, ut non tantum "falso", sicut de se ipso et Seneca Quintilianus ait, sed insidiose etiam penitusque maliuole apud multos de me uulgatam opinionem in iudicio uiri illius apud te unum et per te apud alios expurgem. Dicunt enim qui me oderunt, me illum odisse atque contemnere, ut uel sic michi odia uulgarium conflent quibus acceptissimus ille est; nouum nequitie genus et mirabilis ars nocendi. His pro me ueritas ipsa respondeat. (7) In primis quidem odii causa prorsus nulla est erga hominem nunquam michi nisi semel, idque prima pueritie mee parte, monstratum. Cum auo patreque meo uixit, auo minor, patre autem natu maior, cum quo simul uno die atque uno ciuili turbine patriis finibus pulsus fuit. Quo tempore inter participes erumnarum magne sepe contrahuntur amicitie, idque uel maxime inter illos accidit, ut quibus esset preter similem fortunam, studiorum et ingenii multa similitudo, nisi quod exilio, cui pater in alias curas uersus et familie solicitus cessit, ille obstitit, et tum uehementius cepto incubuit, omnium negligens soliusque fame cupidus. (8) In quo illum satis mirari et laudare uix ualeam, quem non ciuium iniuria, non exilium, non paupertas, non simultatum aculei, non amor coniugis, non natorum pietas ab arrepto semel calle distraheret, cum multi quam magni tam delicati ingenii sint, ut ab intentione animi leue illos murmur auertat; quod his familiarius euenit, qui numeris stilum stringunt, quibus preter sententias preter uerba iuncture etiam intentis, et quiete ante alios et silentio opus est. (9) Odiosum ergo simulque ridiculum intelligis odium meum erga illum nescio quos finxisse, cum ut uides, odii materia nulla sit, amoris autem plurime, et patria scilicet et paterna amicitia et ingenium et stilus in suo genere optimus, qui illum a contemptu late prestat immunem. [9b] (10) Ea uero michi obiecte calumnie pars altera fuerat, cuius in argumentum trahitur quod a prima etate, que talium cupidissima esse solet, ego librorum uaria inquisitione delectatus, nunquam librum illius habuerim, et ardentissimus semper in reliquis, quorum pene nulla spes supererat, in hoc uno sine difficultate parabili, nouo quodam nec meo more tepuerim. Factum fateor, sed eo quo isti uolunt animo factum nego. (11) Eidem tunc stilo deditus, uulgari eloquio ingenium exercebam; nichil rebar elegantius necdum altius aspirare didiceram, sed uerebar ne si huius aut alterius dictis imbuerer, ut est etas illa flexibilis et miratrix omnium, uel inuitus ac nesciens imitator euaderem. Quod, ut erat animus annis audentior, indignabar, tantumque fidutie seu elationis indueram, ut sine cuiusquam mortalis auxilio in eo genere ad meum et proprium quendam modum suffecturum michi ingenium arbitrarer; quod quam uere crediderim alii iudicent. (12) Hoc unum non dissimulo, quoniam siquid in eo sermone a me dictum illius aut alterius cuiusquam dicto simile, siue idem forte cum aliquo sit inuentum, non id furtim aut imitandi proposito, que duo semper in his maxime uulgaribus ut scopulos declinaui, sed uel casu fortuito factum esse, uel similitudine ingeniorum, ut Tullio uidetur, iisdem uestigiis ab ignorante concursum. (13) Hoc autem ita esse, siquid unquam michi crediturus es, crede; nichil est uerius. Quod si michi nec pudor, ut credi debeat, nec modestia prestitisset, iuuenilis animi tumor prestat. Hodie enim ab his curis longe sum; et postquam totus inde abii sublatusque quo tenebar metus est, et alios omnes et hunc ante alios tota mente suscipio. Iam qui me aliis iudicandum dabam, nunc de aliis in silentio iudicans, uarie quidem in reliquis, in hoc ita, ut facile sibi uulgaris eloquentie palmam dem. (14) Mentiuntur igitur me illius famam carpere, cum unus ego forte, melius quam multi ex his insulsis et immodicis laudatoribus, sciam quid id est eis ipsis incognitum quod illorum aures mulcet, sed obstructis ingenii tramitibus in animum non descendit. Sunt enim ex illo grege quem Cicero in Rethoricis notat: «Cum» inquit, «legunt orationes bonas aut poemata, probant oratores et poetas, neque intelligunt quare commoti probent quod scire non possunt ubi sit nec quid sit nec quomodo factum sit id quod eos maxime delectet». (15) Id si in Demosthene et Tullio inque Homero et Virgilio inter literatos homines et in scolis accidit, quid in hoc nostro inter ydiotas in tabernis et in foro posse putas accidere? Quod ad me attinet, miror ego illum et diligo, non contemno. Et id forte meo iure dixerim, si ad hanc etatem peruenire illi datum esset, paucos habiturum quibus esset amicior, quam michi — ita dico si quantum delectat ingenio, tantum moribus delectaret— ; (16) sicut ex diuerso nullos quibus esset infestior, quam hos ineptissimos laudatores, qui omnino quid laudent quid ue improbent ex equo nesciunt, et qua nulla poete presertim grauior iniuria, scripta eius pronuntiando lacerant atque corrumpunt; que ego forsitan, nisi me meorum cura uocaret alio, pro uirili parte ab hoc ludibrio uendicarem. (17) Nunc quod unum restat, queror et stomacor illius egregiam stili frontem inertibus horum linguis conspui fedarique; ubi unum, quod locus exigit, non silebo, fuisse michi non ultimam causam hanc stili eius deserendi, cui adolescens incubueram; timui enim in meis quod in aliorum scriptis, precipueque huius de quo loquimur, uidebam, neque uolubiliores uulgi linguas aut spiritus molliores meis in rebus speraui, quam in illorum essent, quos uetustas et prescriptus fauor theatris ac compitis urbium celebrassent. (18) Meque non frustra timuisse res indicat, quando in his ipsis paucis que michi iuueniliter per id tempus elapsa sunt, uulgi linguis assidue laceror, indignans quodque olim amaueram perosus; quotidie nolens et ingenio iratus meo in porticibus uersor, ubique "indoctorum" acies, ubique Dametas meus "in triuiis solitus" Stridenti miserum stipula disperdere carmen. (19) Sed iam satis multa de re modica, nunquam michi tam serio agitanda, cum hanc ipsam horam minime amplius redituram curis aliis deberem, nisi quia excusatio tua horum accusationi nescio quid simile sapere uisa est. Solent enim plerique michi odium, ut dixi, alii contemptum uiri huius obicere, cuius hodie nomine scienter abstinui, ne illud infamari clamitans cunta audiens nichil intelligens uulgus obstreperet; alii autem inuidiam obiectant, hi scilicet qui michi meoque nomini inuident. [9c] (20) Nam etsi magnopere inuidiosus non sim, tamen quod aliquando non credidi quodque sero admodum aduerti, certe sine inuidis non sum. Atqui ante multos annos, quando equidem in me magis affectibus licebat, non uerbo aut scripto quolibet, sed carmine ad insignem quendam uirum misso, conscientie fidens profiteri ausus sum me nichil ulli hominum inuidere. (21) Sed esto; non sim dignus cui credatur. Quam tandem ueri faciem habet ut inuideam illi qui in his etatem totam posuit, in quibus ego uix adolescentie florem primitiasque posuerim? ut quod illi artificium nescio an unicum, sed profecto supremum fuit, michi iocus atque solatium fuerit et ingenii rudimentum? Quis hic, precor, inuidie locus, que ue suspitio est? (22) Nam quod inter laudes dixisti, potuisse illum si uoluisset alio stilo uti, credo edepol — magna enim michi de ingenio eius opinio est— potuisse eum omnia quibus intendisset; nunc quibus intenderit, palam est. Et esto iterum: intenderit, potuerit, impleuerit; quid tandem ideo? que ue inde michi inuidie et non potius gaudii materia? aut cui tandem inuideat qui Virgilio non inuidet, nisi forte sibi fullonum et cauponum et lanistarum ceterorum ue, qui quos uolunt laudare uituperant, plausum et raucum murmur inuideam, quibus cum ipso Virgilio cumque Homero carere me gratulor? noui enim quanti sit apud doctos indoctorum laus; (23) uel nisi mantuanus florentino ciue michi carior est credendus, quod origo per se ipsam, nisi quid aliud accesserit, non meretur; quamuis illud non infitier, inter uicinos potissimum inuidiam regnare; sed suspitionem hanc preter multa que diximus, etatum quoque diuersitas non recipit; quoniam, ut eleganter ait ille qui nil inelegans ait, mortui «odio carent et inuidia». (24) Iurato michi fidem dabis, delectari me hominis ingenio et stilo, neque de hoc unquam me nisi magnifice loqui solitum. Unum est quod scrupulosius inquirentibus aliquando respondi, fuisse illum sibi imparem, quod in uulgari eloquio quam carminibus aut prosa clarior atque altior assurgit; quod neque tu neges, nec rite censentibus aliud quam laudem et gloriam uiri sonat. (25) Quis enim, non dicam nunc, extincta complorataque iam pridem eloquentia, sed dum maxime floruit, in omni eius parte summus fuit? Lege Senece Declamationum libros: non id Ciceroni tribuitur, non Virgilio non Salustio non Platoni. Quis laudem tantis ingeniis negatam ambiat? uno in genere excelluisse satis est. Que cum ita sint, sileant, queso, qui calumniam struunt; at qui forte calumniantibus crediderunt, hic, si libet, iudicium meum legant. (26) His ego quibus premebar apud te depositis, ad secundum uenio. Quod de tua salute tam solicitus fuerim gratias agis, urbane potius et uulgari more, quam quod nescias superuacuo id fieri. Nam cui unquam pro sui ipsius cura proque re propria bene gesta gratie acte sunt? In te, amice, "mea res agitur". Etsi equidem in rebus humanis amicitia post uirtutem nichil sanctius nichil deiformius nichilque celestius, tamen referre arbitror, an amare incipias an amari, aliquantoque religiosius colendas amicitias in quibus amoris uices reddimus quam in quibus accipimus. (27) Nempe ut sileam multa, ubi me tuis obsequiis atque amicitie muneribus uictum scio, unum illud obliuisci nunquam possum, quod tu olim me Italie medio iter festinantius agentem, iam seuiente bruma, non affectibus solis, qui quasi quidam animi passus sunt, sed corporeo etiam motu celer, miro nondum uisi hominis desiderio preuenisti, premisso haud ignobili carmine, atque ita prius ingenii et mox corporis tui uultum michi quem amare decreueras, ostendisti. (28) Sero tamen diei illius et ambigua iam lux erat, dum me longo postliminio redeuntem et intra muros tandem patrios deprehensum, officiosa et supra meritum reuerenti salutatione complexus, renouasti illum poeticum cum Anchise congressum regis Archadii, cui "mens iuuenili ardebat amore Compellare uirum et dextre coniungere dextram". (29) Quamuis enim ego non ut ille "cuntis altior irem" sed humilior, tibi tamen non minus ardens animus fuit. Non tu me "Phinei sub menia", sed amicitie tue sacris penetralibus induxisti; nec ego tibi "insignem pharetram liciasque sagittas" sed perpetuam et sinceram beniuolentiam meam dedi; multis rebus inferior, hac una nec Niso unquam nec Phitie uolens cesserim nec Lelio. Vale. [10] X. (Lettres familières, XXIII, 19) Ad Iohannem de Certaldo, de adolescente suo quo adiutore in scribendo utitur, et nichil adeo correctum cui non aliquid desit. (1) Anno exacto post discessum tuum generose indolis adolescens michi contigit, quem tibi ignotum doleo, etsi ille probe te nouerit, quem sepe Venetiis in domo tua, quam inhabito, et apud Donatum nostrum uidit, utque est mos etatis illius, obseruauit attentius. (2) Ut uero et tu illum noris, qua datur eminus, et in literis illum meis uideas, ortus est Adrie in litore ea ferme etate, nisi fallor, qua tu ibi agebas cum antiquo plage illius domino eius auo qui nunc presidet. Adolescenti origo ac fortuna humilis, uerum abstinentia et grauitas uel in sene laudabilis, acre ingenium ac facile, rapax memoria et capax quodque est optimum, tenax. (3) Bucolicum meum carmen, duodecim, ut scis, distinctum eglogis, undecim continuis diebus didicit memoriterque seruauit, ita ut singulis diebus ad uesperam unam michi eglogam, nouissimoque duas tam constanter nilque hesitans recitaret, quasi sub oculis liber esset. (4) Est sibi preterea, quod rarum nostra habet etas, inuentionis magna uis ac nobilis impetus et amicum Musis pectus, iamque, ut ait Maro, «et ipse facit noua carmina», et "si uixerit" atque, ut spero, cum tempore creuerit, quod de Ambrosio uaticinatus est pater, «aliquid magni erit». (5) Multa de illo iam nunc dici possunt; pauca de multis. Audiuisti unum; nunc etiam audi et uirtutis et scientie fundamentum optimum: non uulgus tam pecunias amat atque expetit, quam hic odit ac respuit; nummos illi ingerere irritus labor est; uictui necessaria uix admittit; solitudinis studio ieiunioque et uigiliis mecum certat, sepe ille superior. (6) Quid multa? His me moribus sic promeruit, ut non minus michi quam filius quem genuissem carus sit, et fortassis eo carior, quod filius, ut mos est adolescentium nostrorum, imperare uellet, hic parere studet, nec suis uoluptatibus sed meis uacat obsequiis, et hic quidem nulla cupidine seu spe premii, sed solo amore tractus et fortasse sperans nostro fieri melior conuictu. Iam ante biennium ad me uenit, uenissetque utinam maturius! sed per etatem non multo ante potuisset. (7) Familiares epystolas meas soluto sermone editas, que ut multe numero sic et multi utinam precii essent, inter confusionem exemplarium et occupationes meas pene iam desperatas et quattuor ab amicis opem michi pollicitis tentatas et ab omnibus calle medio desertas, iste unus ad exitum perduxit, non quidem omnes, sed eas que uno non enormi nimium uolumine capi possent; que, si hanc illis inseruero, numerum trecentarum et quinquaginta complebunt. (8) Quas tu olim illius manu scriptas, prestante Deo, aspicies, non uaga quidem ac luxurianti litera — qualis est scriptorum seu uerius pictorum nostri temporis, longe oculos mulcens, prope autem afficiens ac fatigans, quasi ad aliud quam ad legendum sit inuenta, et non, ut grammaticorum princeps ait, litera «quasi legitera» dicta sit —, sed alia quadam castigata et clara seque ultro oculis ingerente, in qua nichil orthographum, nichil omnino grammatice artis omissum dicas. Et de his hactenus. (9) Ut uero in his ultimum sit literis quod primum in animo meo fuit, est hic quidem in primis ad poeticam pronus, in qua si pergit usqueadeo ut cum tempore animum firmet, ad certum aliquid et mirari te coget et gaudere. Adhuc tamen per imbecillitatem etatis uagus est, necdum satis quid dicere uelit instituit; sed quicquid dicere uult, alte admodum dicit atque ornate. Itaque sepe illi carmen excidit non sonorum modo sed graue et lepidum maturumque et quod poete senis putes, nisi noscas auctorem. (10) Firmabit, ut spero, animum ac stilum, et ex multis unum suum ac proprium conflabit, et imitationem non dicam fugiet sed celabit, sic ut nulli similis appareat sed ex ueteribus nouum quoddam "Latio intulisse" uideatur. Nunc usque autem imitationibus gaudet, quod suum habet etas illa, et interdum alieni dulcedine raptus ingenii, contra poeticam disciplinam sic "in arctum desilit", ut "operis lege uetitus, referre pedem" nisi uisus et cognitus non possit. (11) In primis sane Virgilium miratur; iure id quidem: cum enim multi uatum e numero nostrorum laudabiles, unus ille mirabilis est. Huius hic amore et illecebris captus, sepe carminum particulas suis inserit; ego autem, qui illum michi succrescentem letus uideo quique eum talem fieri qualem me esse cupio, familiariter ipsum ac paterne moneo, uideat quid agit: curandum imitatori ut quod scribit simile non idem sit, eamque similitudinem talem esse oportere, non qualis est imaginis ad eum cuius imago est, que quo similior eo maior laus artificis, sed qualis filii ad patrem. (12) In quibus cum magna sepe diuersitas sit membrorum, umbra quedam et quem pictores nostri aerem uocant, qui in uultu inque oculis maxime cernitur, similitudinem illam facit, que statim uiso filio, patris in memoriam nos reducat, cum tamen si res ad mensuram redeat, omnia sint diuersa; sed est ibi nescio quid occultum quod hanc habeat uim. (13) Sic et nobis prouidendum ut cum simile aliquid sit, multa sint dissimilia, et id ipsum simile lateat ne deprehendi possit nisi tacita mentis indagine, ut intelligi simile queat potiusquam dici. Utendum igitur ingenio alieno utendumque coloribus, abstinendum uerbis; illa enim similitudo latet, hec eminet; illa poetas facit, hec simias. Standum denique Senece consilio, quod ante Senecam Flacci erat, ut scribamus scilicet sicut apes mellificant, non seruatis floribus sed in fauos uersis, ut ex multis et uariis unum fiat, idque aliud et melius. (14) Hec dum sepe secum agerem et ille semper intentus ceu patrios monitus audiret, incidit ut nuper ex more illum admonenti tale responsum daret: «Intelligo enim» inquit, «et fateor ita esse ut dicis; sed alienis uti, paucis quidem et id raro, multorum atque ante alios tuo michi permiserim ab exemplo». (15) Hic ego admirans: «Siquid unquam, fili, tale meis in carminibus inuenis, scito id non iudicii mei esse sed erroris. Etsi enim mille passim talia in poetis sint, ubi scilicet alter alterius uerbis usus est, michi tamen nichil operosius in scribendo nichilque difficilius se offert, quam et mei ipsius et multo maxime precedentium uitare uestigia. Sed ubinam, queso, est unde hanc tibi licentiam ex me sumis?». «Sexta» inquit, «tui Bucolici carminis egloga est, ubi, haud procul a fine, uersus unus ita desinit atque intonat ore». (16) Obstupui; sensi enim, illo loquente, quod me scribente non senseram, finem esse uirgiliani uersus sexto diuini operis; idque tibi nuntiare disposui, non quod ullus correctioni amplius locus sit, carmine illo late iam cognito ac uulgato, sed ut te ipsum arguas, qui michi errorem meum hunc indicari prius ab alio passus sis, uel si id forsan ignotum tibi hactenus fuit, (17) notum esse incipiat, simulque illud occurrat, non solum mei, studiosi licet hominis, multa tamen literarum et ingenii penuria laborantis, sed nec ullius quamlibet docti uiri studium sic par rebus, quin multum semper humanis desit intentionibus, perfectionem sibi reseruante Illo a quo est modicum hoc quod scimus aut possumus; postremo et mecum ipse Virgilium ores, det ueniam nec moleste ferat si, cum Homero, Ennio, Lucretio multisque aliis multa sepe rapuerit, ego sibi non rapui, sed modicum aliquid inaduertens tuli. Vale. Ticini, V Kal. Nouembris. [11a] XII. (Lettres de ma vieillesse, I, 5) Ad Iohannem de Certaldo, florentinum poetam, de uaticinio morientium, de breuitate ac miseria uite huius. Et saluti anime literas non obstare. (1) Magnis me monstris impleuit, frater, epystola tua quam dum legerem, stupor ingens cum ingenti merore certabat. Uterque abiit dum legissem. Quibus enim oculis, nisi humentibus, tuarum lacrimarum tuique tam uicini obitus mentionem legere potui, rerum nescius omnino, solisque inhians uerbis? (2) Ubi demum in rem ipsam internos flexi oculos defixique, mutatus illico animi status et stuporem seposuit et merorem. (3) Iam primum quod erat in ipsa literarum fronte pretereo ubi, dum uerecundissime simulque reuerentissime non te ausum dicis preceptoris tui incliti (sic me tua nimia uocat humilitas) consilium improbare — quod Musas totumque, ut ais, Elicona mecum trahens, cuius olim, ut scis, inops plebeiusque incola fueram, nunc iam peregrinus, abstractus curis, pene exul sum, quasi damnatis Italis et indignis industrie mee fructu meique presentia iudicatis, in Germanos siue Sauromatas (uerbo tuo utor) ultimos commigrare decreuerim — multo me, fateor, efficacius reprehendisti, quam si totum eloquentie tue flumen in satyram effudisses. (4) Equidem gratulor hunc tibi esse animum atque hunc zelum, ut, quod Maro ait, "omnia tuta timens, metu magis abundes, quam amore deficias". Tibi uero, amice, cui meorum consiliorum nichil occultum uelim, totum lese mentis archanum pando: me, ut italice telluris aspectu satiari nequeo, sic — quod nuper Simonidi nostro scripsi — italicarum rerum usque, hercle, ad fastidium plenum esse et sepe hinc michi in animum uenisse nempe non in Germaniam, sed in aliquas mundi latebras me conferre ubi, procul ab hoc strepitu inuidieque turbinibus quibus me non tam utique mea sors — que me iudice nescio an contemptum, sed certe inuidiam non meretur — quam hoc undecunque partum nomen exposuit, bene latitans, bene uiuerem, si datum esset, ac morerer. (5) Et fecissem, nisi quia, quo me animus urgebat, fortuna iter obstruxerat. At quod nunc ad Arthon intenderam non huius, quod audisti, propositi mei erat, neque enim in illa barbarie inque illa celi inclementia terreque duritie requiem quero; sed uerecundi modestique prorsus obsequii, quod scilicet Cesari nostro, totiens tantisque me precibus euocanti, breuem mei presentiam denegasse non superbie modo sed rebellionis aut sacrilegii cuiusdam uideretur, quandoquidem nostri «maiores», ut apud Valerium legisti, «eum qui uenerari principes nesciret in quodlibet facinus procursurum crediderunt». (6) Parce autem metui et querelis parce, nam et hac quoque bello clausum iter haud inuitus offendi. Mira res dictu: quo libenter ibam, libentius non eo. Satis et desiderio Principis et mee fidei fuerit ire uoluisse, de reliquo fortuna culpabitur. (7) His omissis, ad id uenio quo me adeo prima lectione concussum dixi. Scribis nescio quem Petrum senensem patria, religione insigni et miraculis insuper clarum uirum, nuper obeuntem, multa de multis, inter quos de utroque nostrum, aliqua predixisse; idque tibi per quendam, cui hoc ille commiserat, nuntiatum. (8) Ex quo exactius dum quereres, quemadmodum sanctus ille uir, nobis incognitus, nos nouisset, sic responsum: fuisse illi propositum, ut intelligi datur, pium aliquid agere, quod cum implere, denuntiata sibi — auguror — morte, non posset, orasse Deum, efficaci et ad celum peruentura prece, rebus ydoneos uicarios designaret quibus negatum sibi cepti seu destinati operis exitum diuinitas largiretur; cumque familiaritate illa que Deum inter iustique animam est, se intelligeret exauditum, ne quid in re dubii foret, Cristum ipsum habuisse presentem, cuius in uultu omnia cognouisset: "que sint, que fuerint, que mox uentura trahantur", non ut apud Maronem Protheus, sed plenius multoque perfectius ac clarius. (9) Nam quid — oro — non uideat, Illum uidens per quem omnia facta sunt? Illum oculis uidisse mortalibus magna res — fateor — si uera. Usitatum enim et uetustum est plerunque mendaciis fictisque sermonibus uelum religionis sanctimonieque pretendere, ut humanam fraudem tegat diuinitatis opinio. [11b] (10) De quo in presens nil pronuntio. Cum ad me defuncti nuntius ille peruenerit, quem ad te primum, quod esses forte uicinior, expositisque mandatis mox Neapolim, inde mari in Gallias atque in Britanniam perrexisse significas, nouissime me uisurum et michi uirilem mandatorum partem ex ordine prolaturum, tum demum — quantum apud me sit fidei — reperturus uidero: etas hominis, frons, oculi, mores, habitus, motus, incessus, sessio, uoxque ipsa et oratio et, super omnia, conclusionis affectus ac loquentis intentio ad consilium uocabuntur. (11) Nunc — quantum ex tibi dictis elicio — nos duos aliosque nonnullos, ex hac uita discedens, ille uir sanctus uidit ad quos quedam secretiora committeret huic sue huius modi ultime uoluntatis executori industrio, ut tu extimas, ac fideli. Hec, ni fallor, historie summa est. Ceterum quid ex hoc alii audierint in dubio est. (12) Tu, quod ad statum tuum attinet, duo hec — nam cetera supprimis — audisti: uite tue terminum instare paucorumque tibi iam tempus annorum superesse: hoc primum tibi; preterea poetice studium interdici: hoc secundum ultimumque. Hinc illa consternatio merorque ille tuus, quem legendo meum feci meditandoque deposui et tu, si michi aurem, imo si tibi, si rationi insite animum prestas, abicies, et uidebis inde te doluisse, unde potius sit gaudendum. (13) Non extenuo uaticinii pondus: quicquid a Cristo dicitur, uerum est. Fieri nequit ut ueritas mentiatur. At id queritur Cristus ne rei huius autor sit, an alter quispiam ad commenti fidem, quod sepe uidimus, Cristi nomen assumpserit. Esto autem, inter ignaros huius nominis res agatur. (14) Si poetis, si philosophis gentilium fides est, multa uaticinari solitos morientes et Grecorum litere loquuntur et nostre. Vides ut Hector homericus mortem uaticinetur Achilli, uirgilianus Horodes Mezentio, ciceronianus Theramenes Critie, Calanus Alexandro et, quod est his similius que te premunt, apud Possidonium philosophum sua etate clarissimum, Rhodius quidam moriens breui post se morituros sex ex coeuis suis nominat et, quod plus est, ordinem adicit moriendi. De quarum rerum uel ueritate uel causa disputandi non est locus. (15) Sed ut hec et que similia traduntur ab aliis, postremo que terrificator hic tuus nuntiat, uera sint, quid est tamen quod te usque adeo permoueat? Vulgaria et nota contemnimus, inopina nos quatiunt ac perturbant. An tu — queso — modicum uite esse quod superest, si iste tibi non diceret, ignorabas? (16) Quod nec hodie natus infans, si ratione uti possit, ignoret, omnium uita mortalium breuis est, senumque breuissima, etsi sepe preter opiniones spesque hominum — quod quotidie querimur ac lugemus — nascendi ordinem mors preuertat, ut ex uita qui huc ultimi uenere primi abeant. Profecto fumus, umbra, somnium, prestigium, nichil denique nisi luctus et laboris archa uita est que hic agitur; quod unum boni habet: ad aliam uitam uia est. (17) Alioquin non contemptibilis modo, sed odiosa prorsus ac misera et de qua consideratissime dictum sit: «Longe optimum non nasci, proximum quam primum mori». Neue suspecta sit pagani hominis precisa sententia, Hebreorum sapientissimus illi accidit, imo uero — quod et Ambrosius, fratris obitum deflens, suo more uestigat et sic esse, discussa temporum ratione, deprehenditur — non ille philosophos, sed illum philosophi sequuntur. Cuius ego sensum tibi de Ambrosio, potius quam de Salomone descripserim, ut dicto uni duplex esset autoritas. (18) Sic ergo ait: «Non nasci longe optimum, secundum sancti Salomonis sententiam. Ipsum enim etiam ii, qui sibi uisi sunt in philosophia excellere, secuti sunt. Nam ipse illis anterior, nostris posterior, in Ecclesiaste locutus est: 'Et laudaui ego omnes mortuos qui iam defuncti sunt, magis quam uiuentes quicunque uiuunt usque adhuc. Et optimus, super hos duos, qui nondum natus est, qui nondum uidit opus malum, quod factum est sub sole'». (19) Nec ita multo post et hoc inquit: «Quis hoc dixit, nisi ille qui sapientiam poposcit et impetrauit?»; et mox, paucis de sapientia illius interpositis, «Quem igitur», ait, «non latuerunt celestia, quemadmodum laterent mortalia et de sue conditione nature, quam in se expertus est, errare aut mentiri potest? Sed non solus hoc sensit, etsi solus expressit. [11c] (20) Legerat sanctum dixisse Iob: 'Pereat dies illa qua natus sum'. Cognouerat nasci malorum omnium esse principium et ideo diem qua natus est perire optauit, ut tolleretur origo incommodorum». Post hec, Dauid ac Hieremie testimonio adhibito, sic concludit: «Si igitur — inquit — sancti uiri uitam fugiunt, quorum uita, etsi nobis utilis, sibi tamen inutilis extimatur, quid nos facere oportet, qui nec aliis prodesse possumus et nobis uitam hanc, quasi funebrem pecuniam, usurario quodam cumulo grauescente, onerati in dies peccatorum ere sentimus?». (21) Que si dixit Ambrosius, si tales ante eum uiri dixerant, quid miser ego dicturus sum, cuius uita non solum peccatis obnoxia atque oppressa, sed tota nichil nisi tentatio ac peccatum est? Verum, etsi multa hic et dicantur ab aliis et a nobis etiam dici possint, quos malorum experientia doctos fecit, tibi tamen uel ista superfluunt. Neque enim docendus michi, sed excitandus es, ut memineris quid diuini homines, quid tu ipse hac de re senseris, antequam tibi repens stupor tui memoriam extorqueret. (22) Ex quo tamen huc loquendo peruenimus, insistam paululum. Quamuis igitur hec — ut dixi — ab ingentibus uiris disputata atque firmata sint, sic ut non tantum rationibus, sed autoritate etiam premant sua, non alienum fuerit fortasse, quid de his ipsis alii senserint, audire. (23) Sunt autem duo hec: unum, quod «hec nostra, que dicitur uita, mors est», hoc iuuenis Cicero sexto Rei publice libro scripsit; idem senex Tusculanarum Questionum prima luce repetiit; alterum eodem Tusculani libro primo posuit, «non nasci homini longe optimum, proximum quam primum mori». Utrunque fortassis et Cicero ipse, alibi, et multi alii dixerunt. (24) Et primum quidem, tametsi innumerabilibus uite malis non uerum modo, sed uerissimum uideatur, simpliciter tamen uitam mortem dici animosum potius arbitror, quam usquequaque uerum aut libratum satis. Quid uero? Placet gregoriana illa moderatio in sermone illo quotidiano: «Temporalis», inquit, «uita, eterne uite comparata, mors est potius dicenda quam uita». Hoc et tutius et salubrius dici puto. (25) De secundo autem et de utroque, quamuis, ut uides, maximi sint autores, quid tamen uir doctus et eloquens Lactantius Firmianus hinc senserit, non alienum uidetur inserere, qui libro Institutionum, non recordor quoto, impatientiam arguens humanam, «Quid dicemus ergo», ait, «nisi errare illos qui aut mortem appetunt tanquam bonum, aut uitam fugiunt tanquam malum? Nisi quod sunt iniquissimi qui pauciora mala non pensant bonis pluribus. (26) Nam cum uitam omnem per exquisitas et uarias traducant uoluptates, mori cupiunt, siquid forte iis amaritudinis superuenit, et sic habent, tanquam illis nunquam fuerit bene, si aliquando fuerit male. Damnant igitur uitam omnem, plenamque nichil aliud quam malis opinantur. (27) Hinc nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem quam nos uitam putemus, illam uitam quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse non nasci, secundum, citius mori. Que, ut maioris sit autoritatis, Sileno attribuitur. Cicero, in Consolatione: 'non nasci', inquit, 'longe optimum, nec in hos scopulos incidere uite, proximum autem, si natus sis, quam primum tanquam ex incendio effugere Fortune'. (28) Credidisse illum uanissimo dicto exinde apparet, quod adiecit de suo aliquid, ut ornaret. Quero igitur cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullus omnino qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid aut malum sensus efficit; deinde cur omnem uitam nichil esse aliud quam scopulos et incendium putauerit, quasi aut in nostra fuerit potestate ne nasceremur, aut uitam nobis Fortuna tribuat, non Deus, aut uiuendi ratio quicquam simile incendio habere uideatur». Hec Lactantius. (29) Ecce autem, ne me cuiusquam sententie addictum putes, et autores et sententias discordantes in medium sciens uolensque conuexi et tu eliges, ut uisum erit, et suo ueritas loco stabit. Ego autem, ut ad rem redeam, unum hoc dixisse uelim, quicquid horum, que multa diximus, sit uerius: nobis tamen hec uita ut non nimis amanda, sic usque ad exitum toleranda est, perque hanc ipsam ad alteram, quasi per predurum iter, ad optatam patriam aspirandum. [11d] (30) Equidem iam non nati esse non possumus. At si uita anceps, si periculosa, si mala est — de quo, ut puto, nemo uiuens dubitat, nisi qui, uanis uoluptatibus excecatus, ueram sui notitiam iudiciumque perdiderit — consequens est rei male bonum atque optabilem finem esse et, si flenda uita est, — quod de uita, forsan per se ipsam extimata, non negem — non quod desinat, flendum esse, sed quod ceperit. (31) Quod et quasdam gentes facere solitas accepimus, quibus naturalem esse philosophiam iure dixerim, in ortu suorum flentibus, in fine gaudentibus, quem timendi non tam delectatio uite breuis causa est, quam supplicii pauor eterni, quod, ut trahi possit, uitari utique nisi uirtutis et misericordie ope non potest; sed nec trahi quidem. (32) Non mors itaque metuenda, que frustra metuitur, sed corrigenda uita est: que res una, ne mors sit formidolosa, prestabit. Habenda nobis interim ipsa cum morte familiaritas quedam, nec tantum nomen illud horribile, sed rei ipsius extimatio atque imago in commercium arcessenda, ut, quam sepe meditati erimus, uenientem excipiamus intrepidi, nec ut incognitam horreamus. (33) Hec Platonis, hec post eum philosophorum excellentium doctrina est, qui philosophiam ipsam omnemque sapientium uitam «meditationem mortis» esse diffiniunt. Quod et Paulus sentiebat Apostolus, ubi se «quotidie mori» ait. Nemo enim amplius quam semel naturaliter mori potest: ut sepius moriamur et rem uulgi opinione durissimam consuetudine leniamus, meditatio frequens efficiet, non natura. Que qualis fuerit philosophis, norunt ipsi. (34) Nunc clarius multo quam prius, nostra, id est Cristianorum, meditatio: Cristus est uitalisque Cristi mors ac de morte uictoria. Non possum secludere quod se ingerit de hac re consilium Ambrosii libro eodem de fratris interitu. (35) Nec miraberis hoc autore uti me, qui iam prope decennium mediolanensis totoque septennio suus hospes fuerim. Ait ergo: «Quid est Cristus, nisi mors corporis, spiritus uita? Et ideo commoriamur cum Eo ut uiuamus cum Eo. Sit quidam quotidianus in nobis usus affectusque moriendi, ut per illam, quam diximus, segregationem a corporeis cupiditatibus anima nostra se discat abstrahere et, tanquam in sublimi locata, quo terrene adire libidines et eam sibi glutinare non possint, suscipiat mortis imaginem, ne penam mortis incurrat». (36) Mitto alia; et hec ipsa, si plura sint quam uoluisses, ignoscito. Eo enim pergunt ac te retrahunt unde te meror abduxerat, ut nec ualde uitam diligas, neque uite finem oderis aut metuas, neque propinquum iam prouecte stupeas etati qui nunquam pueritie uel infantie longe erat, etsi longissime fingeretur. (37) Illud potius mirare contigisse tibi, quod nescio an cuiquam alteri preter Ezechiam regem omnibus seculis acciderit, ut scilicet tui uatis eloquio certus sis aliquot annos uite tibi nunc etiam restare: neque enim tam pauci esse possunt quin saltem duo sint. (38) Sic ubi nemo mortalium diei unius, nemo uel hore integre, tu annorum teneas sponsionem, nisi forte proximam nuntianti mortem creditur, non sic uite spatium exprimenti. Et est hoc sane in his uanitatibus importunum, ut ex malis nuntiis timor dolorque certus oriatur, ex bonis inane gaudium, spes incerta. (39) Utcunque res casura est an non uirgiliani carminis meminisse oportuit? "Stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus omnibus est uite; sed famam extendere factis, hoc uirtutis opus". Factis, inquam, non tenuem fame sonum aucupantibus, sed uirtutem ipsam, que necessario e se uere glorie umbram iacit. Dicerem salutare, diceremque unicum, in hac rerum perplexitate, consilium ni, poeticum sciens, auribus tuis parcerem, ab hac omni consideratione prohibitis. [11e] (40) Qui multum michi maior priore stupor incidit! Nam si id seni, ut aiunt, elementario diceretur, equo animo pati possem: 'Senuisti: iam uicina mors est, age res anime'. Intempestiuum senibus amarumque negotium literarum, si nouum atque insolitum proponatur; sin una senuerint, nil dulcius. (41) 'Seram hanc igitur tibi curam linque; sine Musas Eliconias fontemque Castalium; multa puerum decuerant que dedeceant senem. Frustra niteris: torpet ingenium, memoria labascit, oculi caligant omnesque corporei sensus hebent nouoque iam fragiles sunt labori. Memento uirium et metire quod aggrederis, ne irritis conatibus mors irrumpat. Fac potius quod semper benefit, quodque, cum omni etati sit honestum, necessarium est extreme". (42) Hec, horumque similia, inchoanti seni quidni grauiter ac magnifice dicerentur? Docto autem suumque iam habenti, cur dicantur, nescio. Ecce: 'iam morti proximus, linque seculares curas, pelle reliquias uoluptatum, malas fuge consuetudines, reforma animum ac mores in Deo placitam nouitatem; et renascentia uitia, que hactenus abscindebas, radicitus nunc extirpa, in primis auaritie studium, quod senibus cur annexum ac peculiare sit miror. Hoc unum stude et hoc cogita, ut paratus, ut securus ad extremum uenias'. Optime, inquam, prudenterque! (43) 'Linque literas', seu poeticas seu quascunque alias, in quibus tyro iam non sis, sed emeritus ueteranus, in quibus quid tenendum, quid respuendum tibi sit, noueris, in quibus denique non iam labor, sed oblectatio uite sit iucunditasque reposita: hoc certe quid sit aliud non uideo, nisi auferre solatium ac presidium senectuti. (44) Quid uero siquid tale Lactantio dictum esset? Quid, si dictum et creditum Augustino? Dicam quod in animo est: neque ille tam ualide peregrinarum superstitionum fundamenta conuelleret, neque iste Ciuitatis Dei muros tanta arte construeret, aliquantoque ieiunius Iuliano atque aliis pari impietate latrantibus responderet. (45) Quid tandem si Ieronimo, quamuis id ipse dictum memoret, et, quod credi uult, etiam uigilanti? Quid uero, si poeticis, si philosophicis, si oratoriis, si historicis semper literis abstineret? Nunquam ille Iouiniani et hereticorum calumnias reliquorum tanta persuadendi facilitate contunderet; nunquam Nepotianum sic uel uiuum doceret, uel defunctum fleret; nunquam denique epystolas ac libellos suos tanta orationis luce perfunderet. (46) Ut enim a ueritate uerum, sic artificiosum atque ornatum dicendi genus unde, oro, nisi ab eloquentia requirendum est? Quam poetarum atque oratorum propriam esse nec Ieronimus ipse negauit et est notius quam ut probari egeat. (47) Non discurro per singulos, sed, ad summam, non intelligo quid iis studiis non dico senem imbui (nichil enim bene fit quod non etiam tempore suo fit), sed a puero haustis uti sobrie uel in senectute prohibeat; scientem — dico — quid ex his ad rerum notitiam, quid ad mores, quid ad eloquentiam, quid postremo ad religionis nostre patrocinium trahi possit, quod fecisse illos maxime uideas, quos proxime memoraui; (48) nec ignarum preterea quid Ioui adultero, quid Mercurio lenoni, quid homicide Marti, quid predoni Herculi, quid demum, ut innocentiores attingam, Esculapio medico, quid patri eius Apollini cythariste, quid Vulcano fabro, quid textrici insuper Minerue, contraque quid Marie Virgini Matri, quid eius Filio redemptori, nostro uero Deo ueroque homini debeatur. (49) Quod si ideo poetas fugimus ceterosque quibus inauditum et ob id tacitum Cristi nomen, quanto periculosius uideri debet hereticorum et nominantium Cristum simul et oppugnantium libros legere? Quod tamen studiosissime faciunt uere fidei defensores. [11f] (50) Crede michi: multa que tarditatis et ignauie sunt, grauitati et consilio tribuuntur. Sepe despiciunt homines que desperant propriumque et suum est ignorantie ut, que nequiuerit apprehendisse, condemnet et, quo ipsa non ualuit, neminem cupiat peruenire: hinc de rebus incognitis obliqua iudicia, in quibus non cecitas magis ipsa iudicantium quam liuor emineat. (51) Non sumus aut exhortatione uirtutis aut uicine mortis obtentu a literis deterrendi, que, si in bonam animam sint recepte, et uirtutis excitant amorem, et, aut tollunt metum mortis, aut minuunt. Ne, deserte, suspicionem diffidentie afferant, que sapientie querebatur! Neque enim impediunt litere, sed adiuuant bene moratum possessorem uiteque uiam promouent, non retardant. (52) Quodque in cibis euenit, ut multa que nauseantem atque imbecillem stomachum pregrauent, ualidum atque esurientem bene nutriant, id in studiis accidit, ut acri sanoque ingenio sint multa salubria, que pestifera sunt infirmo, si presertim utrobique uis discretionis affuerit. (53) Quod nisi sic esset, non illa pertinax ad extremum tam laudata foret industria multorum, preter enim quod Cato latinas literas iam senescens et grecas uero iam senex didicit; quod Varro ad centesimum uite annum, legendo semper ac scribendo, perueniens, uitam prius quam amorem deposuit studiorum; quod Liuius Drusus senio ac cecitate confectus iuris ciuilis interpretationem utilissimam rei publice non omisit; (54) quod Appius Claudius iisdem pressus incommodis eadem fuit perseuerantia; quod Homerus apud Grecos idem passus, idem prestitit alioque rerum licet in genere, par industrie genus exhibuit; quod Socrates iam senior musice operam dedit; (55) quod Chrisippus ceptum iuuentute media opus acutissimum ultima uix explicuit senectute; quod oratorium Ysocrates, tragicum Sophocles, uolumen utrunque nobilissimum, ille quartum et nonagesimum, hic prope centesimum agens annum scripsit; (56) quod studii amor ingens et Carneadem senem cibi et Archimedem uite reddidit negligentem; quod Cleantem apud illos amor idem cum inopia primum, post cum senio, apud nos Plautum compulit cum paupertate simul ac senectute luctari; quod Pithagoram, quod Democritum, quod Anaxagoram, quod Platonem per omnes terras perque omnia maria, periculorum immemores ac laborum, non habendi, ut multos, sed discendi ardor impulit; (57) quod Plato ipse senex, supremo eodemque natali suo die uel literis incumbens, uel, ut alii uolunt, scribens, philosophie amicum spiritum exalauit; quod Philemon meditabundus ac libro incumbens, sociis illum expectantibus, pyeriam animam emisit, etsi de hoc alia ridiculosior fama est; quod ad extremum, is qui persepe michi nominandus occurrit, Solon, semper noui aliquid addiscens, senuit atque obiit nec generosum discendi desiderium mors extinxit. (58) Preter hec igitur et que sunt id genus innumerabilia, nonne et nostri omnes, quos imitari optamus, uitam omnem in literis consumpserunt, in literis senuerunt, in literis obierunt, ita ut eorum quosdam legentes aut scribentes ultimus dies inuenerit? Neque ulli unquam — quod audierim — preter unum, quem dixi, Ieronimum noxe fuit disciplinis secularibus floruisse, cum multis fuerit glorie, nominatim tibi. (59) Nec me fallit laudatum a Gregorio Benedictum, quod inceptum studium, solitudinis et propositi rigidioris amore, deseruit. At non ille poeticas, sed omnes omnino literas neglexerat. An uero laudator suus, idem si tunc faceret, laudaretur? Minime arbitror. [11g] (60) Aliud est enim didicisse quam discere aliterque puer spem quam senior rem, ille impedimentum, hic ornamentum, ille laborem et querendi studium anceps, hic laboris fructum certum, delectabilem et quesitum studio preciosum thesaurum literarum abicit. (61) Quid expectas? Scio multos ad sanctitatem eximiam sine literis peruenisse; nullum literis hinc exclusum scio etsi audio Paulo Apostolo quesitam literis insaniam exprobrari. Quam iuste autem mundo notum! (62) Quin potius, si de proprio loqui licet, ita sentio: planum forsitan, sed ignauum iter per ignorantiam ad uirtutem. Unus est finis omnium bonorum, multiplices autem uie eodemque tendentium multa uarietas: ille tardius, hic ocius, ille obscurius, hic clarius, ille depressius incedit, hic altius. Quorum quidem omnium peregrinatio est beata, sed ea certe gloriosior que clarior, que altior, unde fit ut literate deuotioni comparabilis non sit, quamuis deuota, rusticitas, nec tu michi tam sanctum aliquem ex illo grege literarum inopem dabis, cui non ex hoc altero sanctiorem numero obiciam. (63) De his autem, cogente materia, quoniam sepe michi necesse fuit ut loquerer, te amplius hodie non morabor. Qui si cepto heres, ut studia hec, que pridem post tergum liquimus literasque omnes — quantum innuis — ac, distractis libris, ipsa etiam uelis literarum instrumenta proicere atque ita undique persuasum tibi est, gratum, hercle, habeo me librorum auidum, ut tu ais (ego non infitior, ne, si negem, scriptis ipse meis arguar), in hac emptione omnibus tuo iudicio prelatum. (64) Et quamuis ipse rem meam uidear empturus, nolim tamen tanti uiri libros huc illuc effundi aut prophanis, ut fit, manibus contrectari. Sicut igitur nos, seiuncti licet corporibus, unum animo fuimus, sic studiorum hec supellex nostra post nos, si uotum meum Deus adiuuerit, ad aliquem nostri perpetuo memorem pium ac deuotum locum simul indecerpta perueniat. Sic enim statui, ex quo ille obiit quem studiorum meorum speraueram successorem. (65) Libris autem precia statuere, quod tua michi prebet indulgentia, non possum, quorum nec nomina certe nec numerum nouerim, nec ualorem. Tu michi per literas rem digere, ea lege ut, siquando tibi forsan in animum uenerit mecum has quantulascunque temporum reliquias agere — quod et ego semper optaui et tu aliquando policitus uidebare — et eos ipsos et hos non minus tuos, quos modo conuexi, sic simul inuenias, ut detractum nichil tibi, sed non nichil tibi sentias accessisse. (66) Extremum sit ut, quod te multis, inter quos michi, pecunie debitorem facis, pro me negem mirerque quisnam hic superuacuus — ne ineptus dicam — conscientie tue scrupulus. Possum tibi terrentianum illud obicere: "Nodum in scirpo queris". Nichil michi debes nisi amorem, sed nec illum debes, quem pridem, fateor, bona fide integerrime persoluisti, nisi forte ideo quia, quod semper accipis, semper debes, sed et quod soluis continue, nunquam debes. (67) Nam ad id quod, ut sepe olim, de inopia quereris, nolo tibi consolationes, nolo pauperum illustrium nunc exempla congerere: nota sunt tibi. Quid ergo? Clara equidem semperque una uoce respondeo: laudo quod, me magnas licet seras tibi diuitias procurante, libertatem animi quietamque pretuleris egestatem; quod amicum totiens te uocantem spreueris, non laudo. (68) Non sum qui ditare te hinc possim, quod, si essem, non uerbo, non calamo, sed re ipsa tecum loquerer. Sum uero cui uni tantum suppetit quantum abunde sufficiat duobus unum cor habentibus atque unam domum. Iniuriosus es michi, si fastidis, iniuriosior, si diffidis. Vale. Pataui, V Kal- Iunias. [12a] XIII. (Lettres de ma vieillesse, II, 1) Ad Iohannem de Certaldo, obiectorum stilo criminum purgatio. (1) Aut tacere oportuit aut latere, seu uerius non nasci, ut scilleos euaderem latratus. Non est ludus in publicum prodire: ualidi canes dente, uoce seuiunt inualidi; illinc discrimen, hinc tedium. Utrunque silentio ac latebris uitare consilium erat; tulit me rerum estus quo nolebam. Iam conspectus in populo digitis notor eorum hominum, quibus ignotum esse prima pars glorie est. Non sum Scipio quem noctu in Capitolium ascendentem nunquam canes latrauerunt; sic de illo enim scriptum memini, quamuis id uel medicamento fieri posse uel carmine quidam putent. Me quocunque luce media incedentem plebeia canum turba circumstrepit; quo me uertam omnes talibus uici scatent. Neque uero tam uerear generosos: rari sunt enim, nec facile irruunt iniussi. Isti autem innumerabiles, inquieti, rauci quique quos morsu nequerant tedio agitent immortali. Eleganter Anneus, tale aliquid et ipse perpessus, «sicut» inquit «ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis»; uere et minuti illi, et ego eis, etsi non inuisus, incognitus sunt. Sunt canes quidem pre timore uel latrare soliti uel mordere. Nullus hic timor talis; nam neque Theoninis ego sum dentibus et illis, ne morderi possint, mira arte consultum est tacitis semper semperque latentibus. Nec attendunt quante sit impudentie quanteque superbie iudices aliorum fieri uelle qui sui iudices alios fieri nolint. Profecto equidem uocis sui iudices non admittit, qui obstinato silentio uocem premit. Nouum genus! imo antiquum, nec michi soli ultimo hominum, sed primis ac maximis importunum, ante alios Ieronimo qui, de his ad amicos scribens, «librum» inquit «non efferatis in publicum et ne fastidiosis cibos ingeratis uitetisque eorum supercilium, qui iudicare tantum de aliis et ipsi facere nil nouerunt»; quamuis id ipsum satis illos iudicet, ut opinor, quodque ad tegmen inscitie meditantur ad inscitie uertitur argumentum et quo se maxime tegunt produnt, quia dum taciti iudicia hominum declinant tacito doctorum hominum iudicio condemnantur; si hos tamen ille uir timuit et uitandos monuit, quid michi quid ue aliis peragendum putes? Equidem horum ego non tam metu quam odio ac contemptu et ne prurientibus linguis scalpendi materiam atque instrumenta congererem, sepe me monui, sepe amicos: me ne noui aliquid scriberem, alios ne, sequid forte iam scripseram, in apertum educerent. Non habeo quod de aliis querar; ipse michi non parui. Quem si scribendi tantus ardor accenderet, scriberem ac delerem et, quando ea mens erat, ex literis uoluptatem capiens, morsus ac latratus inuidie declinarem. Idque sic forsitan factum esset, nisi quod me, ut ad scribendum celerem delectatio, sic segnem ad delendum misericordia faciebat: miserebar innocue nouitatis — durum mactare quem diligas! —; ipse michi propriis manibus uidebar in meam hoc est ingenii mei progeniem seuiturus. Et seui tamen, ut Abraham in filio celi Deo sic ego in scriptis sacrificium, ut poetice magis hoc quam catholice dixerim, Phebo gratum ratus ac Palladi, simul multum proteruie multumque libidinis latratoribus meis demptum iri extimans. Et si quissem uel nil scribere uel scripta perurere, perpetuam illis raucedinem michi requiem peperissem; sed nequiui. Rursumque si reliquias lime seuerioris abdere potuissem, uiuus saltem quieuissem; sed nec id ipsum potui, ut qui amicis nil occultare didicerim nil negare. Hinc michi fastidii prima radix. [12b] (2) Unum de multis audies: ante annos plurimos, dum post obitum summi regis a romano pontifice missum me Neapolis haberet, atque inter expectationis tedia oportunum ac dulce remedium Barbatus meus Sulmonensis illic esset, uir omnium literarum cupidissimus, mearum uero tam immodice ut in illis non rerum pondus non uerborum gratiam nil postremo querat aliud nisi an mee sint — sed ne id quidem, sic illarum sibi eminus uel odor ipse notissimus est —, neque michi per id tempus absque illo dies ullus ageretur, accidit ut in Africa mea, que tunc iuuenis notior iam famosiorque quam uellem, curis postea multis et grauibus pressa consenuit, aliquot illi tali amico uersiculi placuissent. Quos palam poscere ueritus, nemo namque uerecundior nemo reuerentior amicorum atque imprimis mei, submisit qui illos muneris instar ingentis supplici prece deposceret. Negaui contra meum morem et intempestiuum desiderium libera caritate redargui. Erubuit quieuitque tantisper, atque orauit imperioso ut parcerem amori; nec secius die altero atque altero adhibitis intercessoribus institit importunitate prorsus ingenua ac modesta: tenera quidem frons pudorque purpureus mearum duritiem repulsarum ferre non poterat, semper igitur illo absente substituti aderant: est quidem quisque pro alio quam pro se honestius importunus. Iam, ut arbitror, finem tenes. Negaui quantum illesa quiuit amicitia, cumque nullus precandi modus esset, ad extremum uictus — nunquam enim cum amicis luctor quin succumbam — cessi et uersus nisi fallor quattuor ac triginta, lime adhuc et temporis indigentes, illi amico, cui nil ad ultimum negaturus sim, ea lege concessi ut ad manus alterius non uenirent. Ad promittendum prona semper intensa cupiditas, non eque autem ad memorandum tenax, nullam conditione respuit dum optata percipiat: dedit fidem quam eodem ipso die puto fregerit. Sic ex illo uix bibliothecam literati hominis introire michi contigit, ubi non eos uersus, quasi epygramma illud Apollinei tripodis templum subeuntibus obuium in limine, uiderim; quorum natiuo horrori scriptorum quoque error accesserat (etsi hec non mea magis quam comunis omnium scribentium sit querela). Sic me igitur meus ille — ignoscendum, fateor, quod honesti amoris cogit impetus — dum laudare dumque quod sibi sum facere aliis clarum studet, sparsit ac reprehensoribus multis dedit. Sed non miror; nosco uoces, accentus intelligo: ciues nostri sunt ad aliena temptandum acutissimi atque promptissimi, ad reliqua tardiores, nequid mordacius in eos loquar, quorum omnia preter mores diligo. [12c] (3) Locus iste digressionem recipit. Fredericum hunc etati nostre proximum, qui huius nominis ultimus romanum rexit imperium, prudentissimum principem et qui, germanus origine conuersatione italus, utriusque gentis ad plenum mores et ingenia hinc natura hinc consuetudine didicisset, ita dicere solitum accepimus. Esse has duas toto terrarum orbe precipuas ac prestantissimas nationes, inter se uero perlargiter differentes; utrorunque enim meritis eque premia deberi sed supplicium non ita. Nempe utrosque premio ad uirtutem erigi, uerum Italos uenia meliores fieri et suum crimen et clementiam sui ducis agnoscere, Germanos impunitate tumescere, misericordiam imputare formidini, quo plus ignoueris plus ausuros. Itaque sepe Italis tuto parci, nec tuto tantum sed utiliter, at Germanis penas debitas uel differri magni rem esse periculi; de reliquo Italos honorifice habendos, Germanos uero familiariter; hos quidem honoribus, illos affectibus et comunione gaudere hisque artibus hos et illos ad amicitiam et ad fidem trahi. Italorum familiaritatibus abstinendum, eo quod et curiosi rerum et in uitiis alienis nimium sint acuti, atque omnia iudicent, non modo que uera sunt sed que falsa licet opinione conceperint, ita ut quicquid omnino aliter fit, quam fieri eis debere uideatur, irrideant: tantam enim cuique fiduciam sui esse ut ydoneum se cuntorum putet esse censorem. Contra autem Germanorum conuictui indulgendum nichil in amicis iudicantium nilque aliud in amicitia querentium quam amari, nec ullum amoris argumentum maius familiaritate credentium. [12d] (4) Hec tam multa dixerim ut uideres quid de familiaritatibus nostris deque libidine iudicandi tantus ille uir senserit. Que sententia quam sit uera non disputo; uere autem hoc michi uideor dicturus, si non de Italis sed e ciuibus tantum nostris id diceret, nil uerius nil grauius dici posse. Quorum non familiaritates aut amicitie sed censure sunt, non ille quidem mites ac placide sed inexorabiles et acerbe; quorum nemo est qui, cum in uiuendo sit mollior Sardanapalo, non sit in iudicando multum Fabritio aut Catone rigidior. Et, ut ceterarum rerum ad me minus spectantium iudicia pretermittam, sic de literis iudicant quasi nichil rite dici queat, quod non et capaces ac patulas illorum aures impleat, et leniat asperas, et infensas placeat, et recreet fessas, et delicatas mulceat, et illiceat occupatas: opus uel Ciceroni arduum uel Maroni uel utrique, quod magis reor, impossibile. Puto non legerint memoriter quod ait ille, cuius non multa quidem sed hoc multum placet: «Improbe facit — inquit — qui in alieno libro ingeniosus est». Quanto autem improbius qui ingeniosissimus in alieno est et scrupulosissimus usque ad fastidium atque odium, in proprio non hebes modo sed mutus, sed elinguis, sed exanimis. [12e] (5) Ego quidem, ut possum, gratulor ingeniis nostris. Pauci illi incomptique uersiculi, post Appeninum ad Padum Alpem quoque ac Danubium transgressi, nusquam, quod audierim, reprehensorem nisi in patria repperere. Sed — o ingenia magis acuta quam solida, magis acria quam matura! — qui uos urit igniculus, quod uirus inficit, quod calcar exagitat? Non tam uobis estuantis Ethne rabies aut Caribdis, non tam trucis pelagi fragor aut tonitrui, quam uestri ciuis horrifice nomen sonat. Non de me uno enim agitur. Quisquis gregi publico se subducere nititur hostis est publicus. Cur? obsecro. An forte et illud Senece uerum est? «Expedit enim» inquit «uobis neminem uideri bonum quasi aliena uirtus exprobratio delictorum omnium sit». Crede michi, amice et indignationis huius et iniurie particeps: ex ea urbe nati sumus, ubi unius laus improperium sit multorum, maxime si illorum admoueatur ignauie; unde nullum magis quam suos ciues, siquid excellentie sit, oderunt. Quam putas ob causam nisi quod latendi auidos eo molestior quo uicinior lux offendit? Vis ne hoc tibi adero clarum fieri ut nec sol ipse sit clarior? Cogita quot nostra, quot patrum atque auorum memoria et quam grauibus bellis exerciti, cum abunde fortissimos militieque doctissimos uiros domi semper habuerint, nunc Cisalpinam Galliam nunc Picenum terrasque alios pro bellorum ducibus adeuntes, alienis auspiciis uinci potius elegerunt quam suis uincere. Tantus est pudor suo duce parta prosperitas, ut de se hosti uictoriam quam de hoste ciui suo gloriam queri malint. Siue is liuor, siue est pauor de liuore oriens, ne sicilicet uirorum uirtus illustrium, factis insignibus innotescens, iuxta se positam pandat inertiam. Quem morem nescio quidem unde, sed non utique a Romanis patribus ac fundatoribus nostris accipiunt, ut omnis exotici dogmatis externeque consuetudinis miratores, sic paternorum atque salubrium indociles exemplorum. Iure igitur et romanis uictoriis clarorum trophea ciuium sunt inscripta nominibus, et cladibus nostris alienigenarum infelices ducum tituli atque aduentitie pondus heret infamie. O pessima omnibus ex animi morbis inuidia, mortem humano generi diceris intulisse necdum desinis! Quid ulterius queris? quid sufficiet tibi, si peremisse non sufficit? O tristis ac misera corporum complexio, sed miserior animorum! Febricitare leonem quotidie fama est — quanquam de hoc ut de aliis maxime peregrinis animantibus multa narrentur inania, et obstet hauddubie huic uulgi sententie quod Aristotilem sequens ait Plinius: quoniam leo uidelicet «egritudinem fastidii tantum sentit». Certe medico familiari meo filius adolescens fuit, de quo michi iuratus pater asseruit, de salute illius paterna se pietate solicitum, nullo unquam temporis momento die aut nocte febre liberum inuenisse. Quod an sic esse potuerit phisicis linquo. Sed ut credi possit, perpetuam febrem Mecenati fuisse auctor est Plinius Naturalis historie libro septimo. Capram porro nunquam febribus carere, non quisque humilis sed clarissimus longeque doctissimus auctor est Varro Rerum rusticarum libro, quam a carpendo capram, quasi carpam, dici extimat. Sed o inuidie grauior febris, o ariditas maior, non herbis pascenda uel frondibus, non umbris aut fontibus lenienda, sed damnis ac mortibus et infamia proximorum. Utinam, sicut in lege locationis excipitur «ne colonus in fundo capra natum pascat», quod Varro ipse sua etate seruari solitum tradit hodieque diligens patrum familias cura non negligit, sic natura, parens optima, lege perpetua excepisset ne in suam possessionem uiteque commercium humane quisquam inuidie filius et liuore malo tinctus irrumperet aut bonis comunibus pasceretur! Nunc quando omnia pascua his maxime gregibus proteruntur, plantisque nobilioribus auidius infliguntur inuidie uulnera, quid nisi glorie indices extimande sunt huiuscemodi dentium cicatrices? Sed quid ego carptoribus, quid capellis meis febrientibus et male olentibus ac petulcis faciam? Silentio insultant, responsionibus irascuntur, ueri hostes, patientie contemptores. [12f] (6) Iam uero, quod in causis primum est, de accusatorum persona satis multa euaporandi studio dicta sint. Veniamus ad causam. In illa ergo poematis mei parte premature decerpta ac uulgata prepropere mors et mortis querimonia est Magonis peni. Qui, Hamilcaris filius, frater Hanibalis, bello punico secundo in Italiam missus cum exercitu, tandem ex uulnere in Liguribus accepto patriam repetens, mari medio ante Sardiniam obiit. Hic accusatores mei, quo me sine inuidie suspitione liberius notent, a laudibus incipiunt, carmenque ipsum celo equantes, in se clarum sed a me cui non decuit attributum dicunt. Nec rudis quidem nec insulsa reprehensio, si uera esset. Nichil enim, quamuis grauiter dictum diserteque, reprehensione legitima cariturum scimus, quod dicentis statui moribusque non conuenit; imo uero, quo plus eloquentie, plus erroris impertinens oratio habitura sit. Hoc est namque decorum illud poeticum ex persona de quo Cicero egit in Officiis et Flaccus in Arte poetica. Quo neglecto nil pyerium, nil diuinum speres. Videamus autem nunc ad peragendam calumniam uafre ceptam quanto sint ingenio quantoque iudicio reprehensores mei. Has nempe, si nescis, nugas et hec murmura iandudum substomacans sed tacitus fero, sparsim audiens quid unus quid ue alius oscitasset, necdum seriem accusationis intelligens. Hoc ipso autem primum die rem ordine didici, referente religioso quodam iuuene, ciue itidem nostro, multum illis licet aduerso, quique mei studio cum illorum certet inuidia, quasi sacrilegium ducens homines, quantum sibi uidetur, ignaros uelle meis in rebus scientiam ostentare; idque adeo molestum omnibus in patria meum nomen amantibus ut molestius nichil sit et multa ab eis in auxilium ueri dici solere asserens; illos autem captis insistere tanto nisu ut iam non rei ueritas queri sed mei tantum infamia uideatur. Hec mecum ille hodie scintillantibus oculis et inexpletis ac tremulis uocibus agebat, denique tanta erat indignatio ut uix lacrimas cohiberet. Agnoui etatis amorisque impetus, solatusque hominem iussi esse bono animo: eandem sortem philosophorum ac poetarum maximis fuisse, non recusandam sed optabilem his qui recta uia ad gloriam niterentur; nam et languidis instare rubiginem et clara quelibet ac solida auri in morem attrita et confricta nitescere. Ille, uix tandem compresso tumore ac feruore animi, quid Aristarci mei cauillentur explicuit. [12g] (7) In primis dicunt, non his quidem uerbis sed suis egre se hoc dicere uelle signantibus, illam tantam scilicet uim sermonis ac congeriem querelarum non sat consentaneam morienti, neque horam illam tales et tam graues sensus admittere. Sicut ut uides prima pars calumnie biceps est: non potuisse uel morientis spiritum in eas uoces uel ingenium in ea uerba sufficere. Ad hec uero, solemni more disputantium nunc omisso, priusquam pluribus distrahamur respondebo, dum impetus, dum memoria recens est. Neque enim bellator expectat dum, ad satietatem aduersarii percussus, totidem se mox ictibus ulciscatur, sed uulnera uulneribus miscens et nunc hostem preueniens nunc repellens, uictoriam cogitat non uindictam. Primum ergo non sum nescius uires morientium exhaustas, atque ideo neque magnis neque artificiosis atque compositis uocibus pares esse. Noui in Cristo mirabile atque unicum, ut uoce magna clamans expirauerit, dans adstantibus intellectum plus in illo aliquid esse quam hominem. Quo miraculo experrectus ille centurio Dei filium esse est confessus. Quem locum in Marco euangelista Ieronimus tractans, «cum ima uoce» inquit «siue sine uoce nos morimur qui de terra sumus, Ille uero cum exaltata uoce expirauit qui de celo descendit». Quid hic sane sim dicturus nemo non uidet, nisi cui oculos tumor liuorque precluserint. Me, fateor, pudet tam abiecte ineptie respondere, sed res cogit. Non morientem ergo loqui facio, sed uicinum morti eamque iam de proximo intuentem. Quo in statu non doctos modo sed indoctos et multa loqui solitos et miris ac grauibus referta sententiis quis ignorat, interdumque nescioquid presagii ac diuinationis habentia? Etsi igitur presens mors ingenium premat et uitalem spiritum intercludat, uicina tamen utrunque adiuuat atque attulit et uelut in limine carceris egressurum admonet in terga respicere ac uidere quantum laboris quantumque miserie relinquatur. Profecto quidem de re qualibet nemo melius iudicat quam qui et diu illam expertus est et, nichil inde iam metuens, nichil sperans, passionibus expeditum animum habet. Possem multa de philosophis, multa de historiis; sed malo dicere, in quo falli nequeo, quod his oculis uidi quodque his auribus audiui. Fuit unus ex his cum quibus uite huius ex parte laboriosum licet breue stadium cucurri; multos secum, sic res tulit, annos egi; nunquam tanto in tempore quod audierim ex ore illius uerbum prodiit, aut perraro, nisi uoluptuosum preceps tumidum inuidum inquietum turbidum: meras simultates ac scandala loquebatur. Nec mirabere; talis erat uita, talisque preterea uox ipsa qualis materie debebatur; frendere aprum uel seuire ursum diceres, non hominem loqui. Tandem affuit que nulli hominum defutura est quamque si mei iudices preuiderent, non stili mei, ut arbitror, sed uite mortisque sue curam gererent. Conuenimus certatim et pietatis studio et uisendi qualiter moreretur qui sic uixerat. Ille, ubi se morti proximum intellexit, mirum audies, statim uultu gestu uoce alius, ea loqui cepit, sic se arguere, sic nunc omnes nunc singulos nos hortari ac monere, tantisque suspiriis hunc sermonem usque sub extremum spiritum traxit, ut me qui nunquam mores hominis probassem neque amassem, credo itidem et reliquos qui aderant, perpetuo sui memores beniuolosque dimitteret. Quid de Roberto siculo dicam rege? Quanquam illi morienti simul ac uiuenti semper unus fuerit actuum ac uerborum tenor, clarius tamen quiddam atque altius in morte personuit cigneumque illud obiens impleuit philosophicum ac regium et diuinum; uere sic instans regni periculum casusque omnes ante oculos posuit audientium, ut que futura aliis sibi presentia iudicares. Cuius lingua si sui similes aures atque animos inuenisset, non tam subito infelix illa Campania et illa olim maior Grecia nunc minor Italia ex tam inuidioso et tranquillo statu ad hunc adeo inquietum ac miserabilem corruisset. Ita dum hi nostri secretioris et noue philosophie professores uocem et ingenium uimque omnem nondum extinti hominis obruunt atque sepeliunt, tum precipue et prostrati se se erigunt et erecti solito altius attolluntur. Sic uexatio animum tergit atque acuit; sic sopit ignauiam, sic uirtutem excitat mors uicina. De quo tempore quid apud Tullium admirans legerim dicam: «Tum uel maxime» inquit «laudi student eosque, qui secus quam decuit uixerunt, peccatorum suorum maxime penitet». Quod dictum ex ore pagani hominis secunde michi sufficiens calumnie fuerit. Ea uero est huiusmodi: que illi tribuerim morituro non sua sed quasi cristiani hominis uideri. Ego uero non minus hanc inscitiam quam priorem miror, et, fateor, uix putassem nostro sub ethere nasci posse qui ista tam rauce tamque exiliter blateraret. Aridi atque ignobilis intellectus sunt talia temptamenta, quibus passio sola temptantis et impatientia detegatur. Quid enim, per Cristum obsecro, quid cristianum ibi, et non potius humanum omniumque gentium comune? Quid enim nisi dolor ac gemitus et penitentia in extremis, de qua quid Cicero ipse scripserit audiuisti? Quanquam quid uno teste res agitur, de qua quisque sibi, totusque adeo terrarum orbis uno ore respondeat? At nusquam ibi Cristi nomen expressum quod, superis licet atque inferis sanctum ac terribile, illis tamen in literis non habuit locum, obstante temporum ratione; nullus ibi fidei articulus, nullum Ecclesie sacramentum, denique nichil euangelicum, nichil omnino quod non in caput hominis multa experti iamque ad finem experientie festinantis secundum naturale ingenium atque insitam rationem possit ascendere: quibus utinam non ab illis atque aliis sepenumero uinceremur! Potest errorem ac peccatum suum recognoscere et perinde erubescere ac dolere homo etiam non cristianus, fructu quidem impari, penitentia autem pari. Quod nisi sic esset, nunquam in Phormione terrentianus hoc diceret adolescens: «egomet me noui et peccatum meum». Quod si sospes atque integer fatetur, quid egrotum posita ante oculos morte, facturum credimus? De qua rursum cognitione et confessione ac penitentia peccati opereprecium est, non quid Anaxagoras aut Cleantes seu ex nostris Cato uel Cicero, sed quid lasciuissimus poetarum Naso, quid ue philosophorum, ut perhibent, leuissimus Epycurus senserit audire. Ille enim ait: "Penitet, o siquid miserorum creditur ulli, penitet et facto torqueor ipse meo". Iste autem «Initium» inquit «est salutis notitia peccati». Quod uerbum non immerito Senece uideo placuisse; itaque illud excutiens «Qui peccare» ait «se nescit, corrigi non uult: deprehendas te oportet antequam emendas»; et post statim «Ideo» inquit «quantum potes teipse coargue, inquire, in te accusatoris primum partibus fungere». [12h] (8) Quid hic tibi dicere aliud uidetur, quam quod in Prouerbiis Salomon: «Iustus prior est accusator sui»? Aut quid aliud Seneca idem ad Lucilium, ubi ait «somnium narrare uigilantis est, et uitia sua confiteri sanitatis indicium est», quam quod in psalmo Dauid: «Dixi: confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino (en confessio); et tu remisisti impietatem peccati mei (en sanitas confitentis)»? Quamuis ergo cui et qualiter confitendum sit nemo nisi cristianus nouerit, tamen peccati notitia et conscientie stimulus, penitentia et confessio comunia sunt omnium ratione pollentium. Et, si uerba respicimus, quid minus est quod amans ille terrentianus paulo ante loquebatur, quam quod ipse Dauid in psalmo illo notissimo, et illiciti sui amoris memor et sceleris: «Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper»? Sed parum michi uidentur correctores mei seu hec pauca que diximus, seu philosophica illa multorum, ante alios platonica et ciceroniana relegisse, quibus si nomen desit auctoris, ab Ambrosio siue Augustino scripta iuraueris, de deo, de anima, de miseriis et erroribus hominum, de contemptu uite huius et desiderio alterius. Que quoniam nimis multa sunt et nimium uulgata, sciens taceo. Sed, si ut ad mordendum sic ad discendum uigiles esse uoluerint, infinita reperient ex quibus ita esse ut loquor attendant, et fortasse pudeat ista tam friuola collegisse. [12i] (9) Tertia restat accusatio: non sat considerate me sermonem illum tam grauem iuueni tribuisse, qui prouecte conuenientissimus sit etati. Quod ego ab his iam non iuueniliter, sed pueriliter dictum dico. Relegant omnes huius articuli tractatores: nemo, nisi fallor, ad initium senectutis minus spatium inuenietur posuisse quam Cicero; sex tamen et quadraginta annos posuit. Cuius sententiam siluissem, nisi quia et nichil uiri illius negligendum extimo, et ipse, Catonem loqui faciens, ore illius id maioribus uisum dicit, sicque in unum triplex coit autoritas. Ut sit ita, quando nil proprius aduersariis meis fauet, nunquid exempli causa anno etatis quadragesimo secundo morientem, quo defunctum Titum Vespasiani filium optimum principem palam est, loqui salsum maturumque aliquid non licebit, cospecta hinc labilis uite fuga atque hinc errorum tenebris mortis uicinitate discussis? [12j] (10) Augustini autem senectus multo quam Ciceronis est tardior. Est illius liber qui inscribitur Diuersarum questionum, ubi ad anno sexagesimo incipere illam dicit; que sententia, seu auctor inspicitur seu res ipsa, quantum firmitatis aut ponderis habitura sit uiderint qui nil sobrium nisi a sene decrepito dici posse contendunt. Nec uero tam pertinaciter hanc amplector, ut reliquas omnes abiciam: scio de hoc alios aliter atque aliter sensisse; sed operosum est hominum sensus ac uerba colligere. Itaque, etsi plures ad testimonium trahi possent, paucos sponte obuios adhibui. Inter quos Isidorus, quo auctore raro utor, dum in sex etates uitam nostram diuideret, «quarta» inquit «est iuuentus firmissima etatum omnium, finiens in quinquagesimo anno». Quid rosores mei dicunt? An hic saltem, euo ultimus opinione medius, testis placet, an quis alius? Ego enim, cause fisus, nullum respuo, nisi qui inter iuuenem ac puerum non discernat; quales hi uidentur quibus cum michi res est, qui de iuuene uiro forti bellacique duce me loquentem, quasi de puero uel infante loquar, arguunt. Hac etate igitur plena et firma iuuenis meus erat qua qui loqui nescit, meo consilio, ad scolas eloquentie nunquam ibit. Hunc ego ideo «iuuenem penum» dixi ne, si indifinite «penum» dicerem, prima fronte Hanibal crederetur, et natu maior et clarior fama. Bene autem et etate sua et comparatione fratris dictus est iuuenis, qui hinc iuuenis esset hinc iunior, sed uir tamen summis in rebus expertus totiens utranque fortunam. Sed quid causam munitissimam ut inermem tueor, cum promptissimum sit, quod illi firmissima ac solidissima in etate stupent, id in infirmis ac teneris demonstrare? mitto Dyadumenum Antonium, qui cum sene patre, non iuuenis ipse sed puer, ad imperium prouectus, cum populum affari nouis principibus mos esset, ubi ad id uentum, prudentius ipso patre contionatus legitur; sileo Clodium Albinum, cuius adolescentie nonnulla tam grauia referuntur ut in sene quolibet mirabilia uideri possint; quod hi forte reprehensoribus meis habeantur incogniti, non tam historie deditis quam satyre. Sed nunquid Alexandrum romanum principem non nouerunt, cuius multa in arctissimis casibus tam prudenter atque integre acta, tam modeste responsa, tam seuere animaduersa, tam prouide deliberata narrantur, ut liqueat longum tempus ad sapientiam non requiri, quippe non amplius quam uigintinouem annis, tribus mensibus et diebus septem uixit. An hunc senem fuisse, an qui tanta dictorum atque factorum laude diu in illa tumida fortuna, que prudentiam necat insolentiam parit, tanti pondus tulisset imperii, paucula uerba consultius loqui non potuisse in ipsa que humani animi tumorem comprimit morte dicturi sunt? De quo quidem, non in poematibus ubi plusculum licentie est, sed in historiis ita scriptum cernimus: «seueritatis tante fuit in milites ut sepe legiones integras exautorauerit, ex militibus quirites appellans, nec exercitum unquam timuerit». Et sequitur ratio dicti huius optima: quod scilicet «in uitam suam dici nichil posset». De hoc eodem principe ac ipsa etate sic predicat Helius Lampridius historicus: «erat enim» inquit «ingentis prudentie et cui nemo posset imponere». Quid ergo? hic qui, imperium adeptus adolescentie in ingressu, usque ad egressum tanta illud sapientia iustitiaque rexerit, totque tam claris contionibus ornauerit, mutus in fine fingitur futurus si naturalis ac tranquillus illi finis, non uiolentus ac rapidus contigisset? Sed hec forte etiam illis serio studiosis inaudita, que michi lectori uago fors obtulerit. An uero Alcibiadis puerile quoque nesciunt acumen, qui sapientissimo tum florentis Grecie seni consilium illud dedit, quod Grecorum ad Latinorum senes pariter mirarentur? Verum ille non habitus animi sed flos fuit, atque ideo non uirtutis sed indolis exemplis ascribitur; probat tamen non iuuenem modo, sed puerum posse aliquid efficax ac mirandum loqui. [12k] (11) Sed an cuiquam hominum, qui se norit, ignotus est Scipio ille, cui primum Africani cognomen uirtus ac gloria peperere, qui durissimo prelio infeliciter ad Ticinum gesto patrem suum, romani tunc exercitus clarissimum ducem sed iam uictum affectumque acri uulnere, media de morte seruauit — idque uel «tum primum pubescens», ut Liuius ait, uel «uixdum annos puerilitatis egressus», ut Valerius —, seruatique ciuis et ducis et patris triplex decus ac triplici laude consertam meruit coronam, illa ex acie unde nichil preter fugam iam sperabant aut querebant uiri fortes duratique bellorum usu et armorum exercitio ueterani; neque tam acerbe constantie uel fortune uis aduerse horrendeque stragis respectus obstitit, uel etatis imbecillitas: non enim aut periculum metitur aut annos numerat uera uirtus. Idem ipse non multo post adhuc, ut testatur Liuius, admodum adolescens ignaua prorsus ac pudenda consilia Italie relinquende presentissimo animo atque incredibili uirtute discussit. Idem postea quattuor et uiginti natus annos, ducibus uel attonitis uel extinctis, unus reipublice tutelam teneris adhuc subire humeris non ueritus, imperium in Hispaniis ante tempus accepit, et domestice sue cladis et publice tepido tunc etiam cruore manantibus; cumque post factum extimatio etatis in metum uerteret cepissetque iam populum inconsulti suffragii penitere, uocatis ad contionem tribubus, ita omnem diffidentiam magnifica oratione compescuit, ut extinctum animorum impetum suscitaret et cuntorum mentes certissima uictorie spe compleret. Nichil credo secum in grabatulo, iam etate prouectior quamuis adhuc iuuenis, loqui sciret, qui in publico adolescens maximum in terris populum ac discordem et multiuolum fando tam facile in suam sententiam traduxisset. Ac ne false spei implesse animos adolescentis audacia uideatur, in prouinciam mox profectus, quam fortiter quamque feliciter et patrem et patruum et patriam uindicarit toto orbe uulgatum est. Neue martia uirtus hanc laudem sola occupet, quenam eius his diebus apud Hispanam Carthaginem continentia et fides erga ostem quoque, quanta apud Sucronem seueritas mixta clementie! illic custodia diligens matronarum et ne oculis quidem delibata pudicitia, hic nutu frontis compressus exercitus punitique sontes et ad milites habita testatur oratio. Age, bello uictor ex ordine quantus apud populum, quantus in curia apparuit, quando Quintum Fabium Maximum, principem tunc senatus sapientissimum ac famosissimum senem secum de summa reipublice dissidentem, licet aduersis patribus preclara uicit oratione, in qua illud et ipse gloriatur, et res probat, senem ab adolescente saltem lingue modestia superatum. Idemque mox e Sicilia in Africam traiecturus, quanto ingenio alam illam fortissimorum equitum armauit atque instruxit! et, ut sileam que audacie potius aut fortune quam consilii dici possent, etsi ab eo nichil uel in acie sine certo consilio gestum sit, utque attingam que consilii sunt solius et ingenii, quenam illa suauitas, que comitas, que uis eloquentie, qua «non Siphacem modo regem barbarum», ut Liuii uerbis utar, «insuetumque moribus romanis, sed hostem etiam infestissimum» sibi conciliauit Hasdrubalem! Que humanitas, que castitas, dum uel sponsam forme insignis intactam uiro reddidit, uel regii puerum sanguinis captiuum muneribus adornatum remisit auunculo, quibus artibus utrunque uicit utilius quam prelio uincerentur! Que illa grauitas, que sanctitas, qua sine offensione coetaneum sibique carissimum sed ferocem atque amore languidum arguit Massinissam, et deinde, luctu nimio consternatum erigens, a preualide sensu pestis in alias curas alta prouidus arte distraxit! Postremo que illa mens, que illa fidutia qua, istante ultimo rerum casu, petenti pacem respondit Hanibali! [12l] (12) Multa de Scipione meo loqui dulcis et opima materia est, quod nec ducem quempiam magis amem, nec quisquam melius horum nugas atque aculeosam retundat inuidiam. Sine dubio enim — dico idem sepe ut me surdi mei audiant — sine dubio, inquam, monstruosius est iuuenem, morbo presertim et uicina morte commonitum, breue aliquid de comuni natura deque casibus ac fortunis hominum submissa uoce secum agere, quam adolescentem mollire hostes alloquio, amicos arguere, armatas legiones castigare et contentione orta, que acerrima eloquentie pars est, Romanorum atque Carthaginensium duces callidissimos confutare. Linquo alia, gesta licet a iuuene. Hec nempe que dixi omnia ab adolescente, uel in ipso adolescentie iuuenteque confinio, ante seu circa annum trigesimum acta erant. Iuuenis autem meus, ut dicebam, aut ad quadragesimum annum excesserat, aut ad quinquagesimum propinquabat, necdum ideo diu possessum iuuenis nomen amiserat. [12m] (13) Si nec his omnibus persuasi, neque humane proficiunt coniecture, diuine quis obluctabitur ueritati? Siquidem Deus, in fine temporum factus homo, qui, diuinitate sua eternus atque immensus presidensque omnibus nec inminutionis patiens nec augmenti, humanitate uero parentibus, hoc est matri uere et putatiuo patri, subditus «crescebat, et confortabatur» ut Lucas ait euangelista, et «proficiebat sapientia et etate», ad predicationis initium, ut Deus ab eterno gnarus omnium nec egens temporis, ut homo annum trigesimum duxit ydoneum, quis hominum hanc etatem dicere audeat imperfectam, quam nobis nostri Ducis electio consecrauit? Quis uetabat expectare illum, qui nec nasci nec mori potuit nisi dum uoluit? Poterat tardius et citius poterat celeste iter ostendere; omnis illi etas apta erat. Quod ita esse ne dubites, iam inde a pueritia anno etatis duodecimo inter doctores legis sedens ac disputans omnes stupore compleuerat. Annum ergo trigesimum expectauit et non amplius, idque non propter suam necessitatem sed propter exemplum nostrum. Ut enim libro Vere religionis ait Augustinus, «tota uita Eius in terris, per hominem quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit». Re itaque nobis, aggredi aliquid grande uolentibus, metam fixit, ne uel magisterium anticipemus, uel operationem uirtutis aut doctrinam in senium differamus. Quiescant, oro, mei iudices neque frustra se torqueant. Non infantem, sed nec puerum, nec adolescentem quidem, imo iuuenem hoc est nondum senem dixi; quando qui non sapit adhuc modicum et in senio delirabit. Sunt multi, fateor, imo innumeri, qui omnes etatum partes in uoluptatibus inter uanitates et insanias falsas agunt, ea spe ut, quasi non doctrina, non studium sed soli sapientiam ferant anni, sint in etate ultima sapientes. Quod tale est quale si agricola, cum inter somnum ac ludos sementis tempus omne consumpserit, uentura estate messem speret uberrimam. Sed iam peregrine materie satis est, unde et ego melle saporatam et medicatis frugibus offam latratoribus meis obicerem atque horrentem colubris Cerberum consopirem. Quod si prorsus implacabilis et insomnis inuidia est, ueritati tamen suisque cultoribus, ante alios tibi quem his primum latratibus fatigatum scio, hac ut nostris miti sic emulis relatranti epystola satisfactum reor. [12n] (14) Quarta hercle, nescio an et ultima, accusatione si moueor, ad nil aliud quam ad risum moueor. Altior in Bucolicis, ut aiunt, stilus est meus quam pastorii carminis poscat humilitas. Omni utinam alio crimine careant que scripsi omnia et que scribam! Huius reum fieri me facile patiar, non ignarus tamen tres poetis atque oratoribus stilos esse, nec culpa uacare si unus in locum alterius transferatur. Ceterum comparatiue magis quam simpliciter altum aliquid imumque uel medium dici solet, et parui colles in plano eminent, et magni montes maioribus cincti latent. Olimpus ipse, uictor nubium, celo uincitur; luna nobis altissima sideribus cuntis inferior est. Poema ego illud iuuenis scripsi, «audaxque iuuenta», ut de suis Bucolicis ait Maro. Videbar inde aliquid scripturus iamque inceperam, quod sperabam — nec despero — altum adeo euasurum, ut aliud sibi adiunctum humile satis ostenderet ac depressum. Adde quod, ut omnis cesset comparatio, multa etiam per se accepta pro uarietate iudicantium huic alta, illi uidentur humilia; et in psalmo scriptum est: «Montes excelsi ceruis», et sequitur: «Petra refugium herinaciis» et talpa, terre superficiem ubi attigit, altius non assurgit et inter uolucres aquila, ut altum teneat, nubem scandit, pauo tegulas, fimum gallus. Et quid plura? Stilum ego ultro absoluam, cuius unicum uitium altitudo est, et, si oporteat, huic non inuitus infamie succumbam. Meo autem iudicio non oportet; modestiore forsan ingenio sunt quibus id uisum sit; apud me quidem illo in carmine nichil est altius quam deceat aut quam uelim. [12o] (15) Tandem uero, amice, aliquando, si placet, hos obtrectatores nostros latine loquentes aut scribentes aliquid audiamus, et non semper in angulis inter mulierculas ac fullones uulgaria eructare problemata. His enim philosophantur in scolis, his in tribunalibus iudicant sine iustitia aut delectu: quisquis absens idem reus, nulli hominum defertur, nulli parcitur indefenso, ueterum et nouorum lacerantur fame et longis tersa uigiliis nomina deformantur. Sic grassantibus adhibe literatum hominem: muti fiunt et, palladia quasi Gorgon accesserit, durantur in silicem. Scribant modo aliquid, queso, ut et nobis, uti si libeat, esse dentes intelligant. Sed quid posco? Non plus ignorantie nec plus inuidie quam cautele est: semel prouisum ab incursibus; sibilant semper ac latitant «et in hoc se doctos arbitrantur si aliis detrahant», ut cum illo finiam qui talia multa passus est Ieronimo. Vale. Venetiis, III Idus Martias. [13] XVII. (Lettres de ma vieillesse, III, 6) Ad Iohannem de Certaldo, de mortalis instabilitate propositi. (1) Cum nil serium quod scriberem adesset et omnino aliquid scribere mens esset, quod memorie proximum fuit, arripui. Leo noster, uere calaber sed, ut ipse uult, thesalus, quasi nobilius sit grecum esse quam italum, idem tamen ut apud nos grecus sic apud illos puto italus, quo scilicet utrobique peregrina nobilitetur origine; hic leo, inquam, undecunque magna belua, me nolente frustraque diu ac multum dissuadente, surdior scopulis ad quos ibat, tuum post abitum hinc abiit. Nosti hominem et me nosti; an is tristior an ego letior haud facile iudices. Itaque ueritus ne conuinctu assiduo fortassis inficerer — est enim animi egritudo non minus contagiosa quam corporis — abire passus sum ad quem tenendum alio quam precum uinculo opus esset, dato illi uie comite comico Terentio quo increbiliter delectari eum animaduerteram, sepe stupens quid commune habere posset graius ille mestissimus cum hoc afro iocundissimo. Sed uix ulla tanta dissimilitudo est que non simile aliquid habeat, sicut contra nulla tanta similitudo que non aliquid dissimile. Abiit ergo sub estatis exitum, multa me coram sepe in Italiam latinumque nomen acerrime inuectus. Vix illum peruenisse diceres dum, ex insperato, barba et crinibus suis horridior maiorque ad me rediit epystola ubi, inter multa, ceu terram celestem, damnatam modo laudat atque amat Italiam, dilectamque Greciam odit, laudatamque Bizantion execratur; et ut se iubeam ad me uenire tanta rogat instantia quanta uix Petrus naufragans imperantem fluctibus Cristum orat. Ego rideo mirorque hanc iudiciorum tantam uertiginem tam breui temporis spatio; imo ne id quidem miror. Scio enim animo qui radices in sapientia et uirtute non egerit, nichil esse mobilius; cuius rei causas fortasse alias, sed unam haud ineptam, ut pagani hominis, apud Senecam legisse potes in eo libro quo Heluiam consolatur. «Inuenio — inquit — qui dicant naturalem inesse quandam irritationem animis commutandi sedes et trasferendi domicilia: mobilis enim et inquieta homini mens data est; nusquam se tenet, spargitur, et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, uaga et quietis impatiens ac nouitate rerum letissima. Quod non miraberis si primam eius originem aspexeris. Non enim terreno et graui concreta corpore, ex illo celesti spiritu descendit; celestium autem natura semper in motu est». Probat hoc deinde, sed superfluo; nam res sensibus clara est. Cui hoc tamen adiciam et rem dicam mirabile sed, nisi fallor, ueram: ubi duo illa defuerint quibus radicatum quero animum, ad constantiam eius non modo non prodesse literas, sed obesse. Dant audaciam, loca edocent, uias monstrant, congerunt uiaticum, uarios ingerunt cogitatus quibus, ut stimulis, multa uidendi excitant appetitum neque frenant natura uagum animum, sed impellunt agitant circumuoluunt. Id si unquam in ullo homine clarum fuit, in hoc nostro Leone clarissimum est. Non leo marmaricus dum fremit caulis lustrandis ardentior crebriorque quam hic noster prouinciis peragrandis, et, ut auguror, nisi rationis officium pauperies occupasset, non leo esset ille sed uolucris. Gaudeo hercle uerbis incredulum rebus admonitum, et saxeum illud caput experientia emollitum; ceterum neque constantie sue fido neque uel naturam uel etatem — et ipse aliud spondeat — mutandis moribus aptam reor. (2) Unum preterea quod ridebis precibus inserit, ut pro eo scilicet apud Constantinopolitanum Imperatorem literis intercedam, cuius michi nec uisa facies nec auditum nomen. Leo, tamen, me sic illi ut Romano Imperatori notum ac familiarem, quia cupit etiam opinatur, quasi qui in imperii titulo conueniunt unum sint prope suo iure id quidem. Greci enim Constantinopolim alteram Romam uocant, quam non parem modo antique, sed maiorem corporibus ac diuitiis effectam dicere ausi sunt; quod si in utroque uerum esset, sicut in utroque (Sozomeni hoc scribentis pace dixerim) falsum est, certe uiris armis ac uirtutibus et gloria parem dicere, quamuis impudens greculus non audebit. (3) Postremo autem ne amici uolatilis tam uerbosa mentio frustra sit, redit his in animum te precari ut homerice partem illam Odissee qua Ulixes it ad Inferos et locorum qui in uestibulo Erebi sunt descriptionem ab Homero factam, ab hoc autem de quo agimus tuo hortatu in latinum uersam, michi quam primum potes admodum egenti, utcunque tuis digitis exaratam, mittas. Hoc in presens. In futurum autem, si me amas, uide, obsecro an tuo studio mea impensa fieri possit ut Homerus integer bibliothece huic, ubi pridem grecus habitat, tandem latinus accedat; nec sum nescius quanta tuarum mole rerum pregrauatis umeris quid imponam, sui appetens fidens tui. Vale. Venetiis, Kal- Martiis. [14] XXII. Lettres de ma vieillesse, VI, 2) Ad Iohannem de Certaldo, de seipso. (1) Animaduerti ex literis tuis ad amicum missis te ualde solicitum mei esse super negotio libertatis. Gratus michi, fateor, hic animus tuus sed non nouus. Pone autem metum hunc et persuade tibi me hactenus, dum durissimo etiam iugo subditus uiderer, liberrimum semper hominum et fuisse adderem et futurum esse siqua futuri notitia certa esset. Nitar tamen, et spero fore ne discam seruire senex utque ubilibet animo liber sim, etsi corpore rebusque aliis subesse maioribus sit necesse, siue uni ut ego, siue multis ut tu. Quod nescio an grauius molestiusque iugi genus dixerim. Pati hominem credo facilius quam tyrannum populum. Id enimuero nisi semper sic fuisset, ut ubique liber agerem, aut me uita iampridem aut profecto uite tranquillitas ac iocunditas defecisset, cuius contrarii tu michi ante alios testis es. Seruire equidem, nonnisi sponte atque amoris imperio, nulli diu ualeam mortali. Quid ergo? nosti hominum mores et uite nodos et laqueos rerum, quarum perplexitates nec arythmeticus numeret nec geometra mensuret nec rimetur astrologus; sentiunt autem qui inter eas apertis oculis gradiuntur. Unde semper michi placuit et a me sepe laudatum est illud hebreorum sapientis breue sed grauidum plenumque sententiis: «Cunte» inquit «res difficiles». O quid ait? Cunte, inquam, etiam que perfaciles uideantur. Sed inter cuntas res difficiles nulla difficilior quam uiuere et presertim diu. Omnis hora et momentum omne noui aliquid fert, omnis passus suum lubricum suumque offendiculum et scrupulos suos habet, quos calcare asperum, uitare difficile. Sed quo rapior inque rerum difficultatibus tempus tero? Infinita materia tibique non aliter nota, fortassis et notior quam michi. Linquo alia. Certe Africanus maior, ut uides, conseruatione diutina uiluit in oculis Romanorum. Quid minores putas in oculis aliorum? Crede michi, multis maximeque egris expedit interdum uolui nec est inconstantis sed prudentis pro uarietate uentorum et tempestate negotiorum uela flectere. Non possunt literis cunta committi. Sed si que noui omnia et tu nosses, suaderes — certus sum — non dico ut discederem, sed ut quandoque secederem uiteque fastidiis locorum alternatione consulerem. Proinde Deum ora ut fabelle huius nostre, que uita dicitur, finis bonus et sibi placitus sit. De reliquo ne desperes me, celesti luce illustrante oculos et signante iter, electurum uel quod melius uel quod minus malum. Restat ut noueris Homerum tuum, iam latinum et mittentis amorem et transferentis michi memoriam ac suspiria renouantem, ad nos tandem peruenisse meque et omnes seu Grecos seu Latinos qui bibliothecam hanc inhabitant replesse gaudio atque oblectatione mirabili. Vale mi frater amantissime. [15] XXVI. (Lettres de ma vieillesse, XVII, 1) Ad Iohannem de Certaldo. (1) Ad literas tuas respondere decreueram. Continebant enim utiles licet amicabilesque sententias, uehementer tamen a meis sensibus abhorrentes. Incidit michi interim uoluntas de re alia non paruam tibi epystulam scribendi, quam cum lituris obsitam rescribere pararem, amicus quidam, pene iugiter egrotantem miseratus, hunc michi abstulit laborem. Illo autem scribente cogitare cepi: «Quid nunc dicturus est Iohannes meus? "Homo iste dictat superuacua et ad necessaria non respondet"». Tunc impetu magis quam iudicio, abiectum calamum resumpsi et scripsi epystulam tibi alteram eiusdem pene magnitudinis, in qua tue respondeo. Ambas autem prope duos menses ex quo scripte erant, nuntio non occurrente, detinui; nunc tandem cum hac parua magne ille due ueniunt, aperte ille quidem, quo scilicet aperiendi labor custodibus passuum remittatur. Legant qui uolent, modo integras restituant. Scient nichil nos de bellis agere; utinam non plus alii: esset enim pax nobiscum que nunc exulat. Illam ergo alteram manu mea scriptam prius leges, illam aliene manus postea: hunc eis ordinem dedi. Cum ad finem ueneris, fessus dices: «Est ne hic amicus meus, eger ille senex occupatus? An nescio quis alius eiusdem nominis, sanus iuuenis otiosus»? Ego ipse me, fateor, et peruicaciam meam miror. Vale. [16a] XXVII. (Lettres de ma vieillesse XVII, 2) Ad Iohannem de Certaldo, de non interrumpendo per etatem studio. (1) Epystola status tui nuntia ad me uenit, eaque in parte animum meum magno quidem non insolito merore compleuit: his olim rumoribus plenus sum. Inique fateor tecum agi, in his que fortune bona uulgus uocat, philosophi autem ueri nec bonorum appellatione nec precio digna ducunt, etsi leuia quedam uite mortalis adminicula non negentur. Doleo equidem et indignor, dicerem fortune siquid illam esse crederem; nunc irasci non audeo si, que letos mestosque nos faciunt, non temere ut comunis habet assertio sed Maioris arbitrio eueniunt, qui cum tibi plus multo quam ceteris mortalibus daret, prelatum pene omnibus coeuis tuis multis, equauit compensatione iusta forsitan sed molesta, ut nostri temporis Lactantius esses aut Plautus, cui plurimum esset ingenii atque eloquii nec minus inopie. Si autem, quo es iudicio, acriter tecum rem ipse discutis et quid tibi datum quid negatum extimas, puto, fatebere, omnibus ad libram deductis, quamuis amariuscule non infeliciter te humanis habitum in rebus. Quod ut clare uideas, intende animum et cogita, neu te fallas, quot sunt in toto hominum conuentu cum quibus non dico pecuniam, non ualetudinem, non agellos sed res tuas omnes simul permutasse uelles; et si paucissimos aut si nullos inuenis, conquiesce ac solare animum, Illi gratias agens qui dat omnibus affluenter nec improperat; sed cum tibi omnia largiri nollet meliora largitus est. In hoc enim fallimur quod, dum uirum uirtutibus ac literis insignem ceterarum rerum cernimus indigentem, miramur, irascimur, indignamur, idque sibi iniuste querimur accidere, quem maioribus dignum remur. Quod tunc recte diceretur quando ea, quibus ornatus est, a seipso uel ab alio sibi essent, non ab Illo qui non omnia uni dat, sed hoc tibi illud alteri, sicut scriptum est, «diuidens singulis prout uult». Satis sit igitur accepisse cariora quamuis negata sint uilia. Illi autem, quisquis erit, caducis opibus glorianti tu, philosophico pyerioque locuplex thesauro, dic fidenter illud Flacci: "Te greges centum siculeque circummugiunt uacce, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis afro murice tincte uestiunt lane; michi parua rura, et spiritum graie tenuem Camene Parca non mendax dedit et malignum spernere uulgus". Sepe quidem hunc sermonem cum amicis habui et quid dicere soleam nunc scribo. Si uirtutum diues aliquis forte cuiuspiam principis ad obsequium deuenisset, et ille eum duriter atque auare tractaret ac diceret: «Sufficiant tibi uirtutes tue, de aliis sine me boni huius inopiam patientibus subuenire», posset his uir talis iure optimo respondere: «Siquid est uirtutis, non a te illud accepi. Tu ergo, si iustitia uti uis, debes nudum in me meritum intueri et qualem inuenis extimare, ut par premium sit uirtuti, neque michi in solutum dare, quod non tui sed celestis est muneris meque non exprobratione sed beniuolentia dignum facit». Hoc omnium Domino dici nequit qui uirtutes corpusque et animam ipsam dedit. Ille quidem amplius petenti iure suo potest dicere: «Sile sorte tua contentus ac desine cunta concupiscere»; suasque dotes quantaslibet alleganti apostolicum illud obicere: «quid habes quod non accepisti?», simulque quod sequitur: «si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?». Et hec quidem hactenus, pauca de multis, que tibi ita nota sunt omnia ut uix ulli hominum notiora; e quibus omnibus unum illud efficio, non posse iuste uirtuosum uirum de inopia temporalium rerum queri. [16b] (2) Venio hinc ad alteram epystole tue partem, que de me erat. Dixi equidem olim sepe et totiens inculcare unam eandemque rem piget: ac si, ut litere tue sonant, leta michi et opulenta sors esset, nunquam profecto tam tenuis tua esset. Hoc, uelim tibi in animun demittas, nichil est uerius. Muta igitur epytheta: pro opulenta mediocrem, pro leta non anxiam si dixeris uero propius accesseris. Qualiscunque sit tamen, hoc totiens dictum nec iam amplius repetendum scito: quod, si unicus michi esset panis, equis portionibus diuidendus ueniet inter nos. Qui si Paulo et Antonio famosissimis olim heremicolis satis fuit, cur non nobis etiam satis sit? Non sumus paris meriti; panis tamen ille conditus mutua caritate et, quamuis non corui rostro, ab eodem tamen Domino missus erit. Si preterea lectulus unicus nostro esset in thalamo, largiter sic unanimes duos exciperet, somni curarumque fidus arbiter nostrarum. Sed et panes et lectuli plures erunt, nilque omnino nobis deerit, una modo non desit equanimitas. [16c] (3) Nunc ad id transeo, cuius partem me noueris implesse miraculo. Scribis te egritudines meas multiplices egre ferre. Scio neque hoc miror. Neuter nostrum egrotante altero plane sanus esse potest. Addis credere te id michi etatis iam uitio prouenire quod, ut Comico placet, «senectus ipsa morbus est». Neque hic rursus aliquid est quod mirer, neque sententiam hanc respuo, unum modo illi additum sit: esse senectutem morbum corporis, animi sanitatem. Quid autem? an peruerti forsan ista maluerim, ut cum sanitate corporis sit animi egritudo? Absit hoc ab anima mea: ut in corpore, sic in toto homine opto et gaudeo illam partem in primis bene ualere que nobilior est. Obicis michi annos meos, quod non posses nisi ego illos tibi dinumerassem; obicis, inquam, et oblitum uelut admones; et benefacis. Utile est enim excitare memoriam, his presertim in rebus que libenter effluunt, quales sunt omnes amari cogitatus quos humana mens refugit. Ego autem, crede michi, memini et per singulos dies ipse mecum dico: en gradus unus ad terminum. Equidem de etate mea, in qua senes addendo iuuenes detrahendo uariis modis pari uanitate mentiri solitos scimus, tibi ante aliquot annos bona fide uerum scripsi, nequid mearum rerum te lateret. Scripsi et per idem tempus comuniter ad amicos mee iam tunc indicem senectutis epystolam. Etsi enim dicat Anneus «quosdam inuitos senectutem audire et canos et alia, ad que uotis peruenitur», idque ego non quibusdam sed pene omnibus euenire consentiam, non tamen hanc etatem plusquam ceteras erubesco. Quid enim magis senuisse me pudeat quam uixisse? cum alterum sine altero diu esse non possit. Optarem plane, si daretur, non iunior quidem esse sed inter actus honestiores ac studia senuisse; neque grauius quicquam fero quam tanto in tempore nondum quo debuerim peruenisse. Ideo adhuc nitor, siquo modo forsan ad uesperam diurnam desidiam reparare contingeret et sepe michi per animum recursat seu cesareum illud sapientissimi principis Augusti: «Sat celeriter fieri quicquid fiat satis bene»; seu illud philosophicum doctissimi Platonis: «Beatum cui etiam in senectute contigerit ut sapientiam uerasque opiniones assequi possit»; seu denique catholicum illud sacratissimi patris Ambrosii: «Beatus plane qui uel in senectute surrexit ab errore, beatus qui uel sub ictu mortis animum auertit a uitiis». His horumque similibus expergiscor, ut fauente deo emendem — sero licet — in me, non solum quod uite defuerit, sed etiam quod scripture; quam ab initio neglexisse uideri poterat fortasse consilium, nunc quid nisi senilis torpor et ignauia uideretur? [16d] (4) Qua in parte consilium, fateor, illud tuum est, quod uehementer me mirari et dixi et dico. Quis enim ex ore uigilantissimi uiri somni consilium et inertie non miretur? Relege oro et examina quod scripsisti. Ipse iudex contra consilium tuum sede et, si audes, illud absolue, quo me scilicet pro remedio senectutis ad multum senectute qualibet peiorem segnitiem cohortaris. Idque quo facilius persuadeas, magnum nescioquid me conaris efficere ut, qui satis sicut uiuendo sic proficiendo ac discendo processerim, iam subsistam. Michi uero «mens longe alia est», ut ait ille, diuersumque propositum: gressum ingeminare et nunc maxime, uelut amissa parte lucis, sub occasum solis ad exitum. Quid tu autem consulis amico quod tibi ipse non consulis? Non est mos hic fidelium consultorum. Inque hoc ingenio uteris atque arte mirabili. Dicis enim me iam scriptis meis late cognitum, qui utinam bene cognitus ac probatus uicinie mee essem. Addis quod, nisi me multum amares et nisi te penitus alterum me nouissem, falli crederem et illudi — nunc non me abs et sed te ab amore falli sentio qui multos doctissimos iam fefellit — dicis autem me et orienti notum et occasui; his et Mediterranei maris omnia litora et, quod ridiculum omne trascendit, Yperboreos addis et Ethiopes. Mirum ualde si persuaderi tibi hoc potuit tali uiro, mirabilius si persuaderi michi posse credidisti; nisi eo modo forsitan quo, in una eademque domo quamuis exigua omnes quattuor mundi partes designari possunt: auster et boreas, ortus et occidens. Vixque uel sic domi mee ad plenum notus esse crediderim, nec scio an quisquam sit hodie in terris, qui angustiores sibi de se fingat opiniones. Tu amice cur fallere, cur ut dicam proprie me infatuare atque inflare uelis? Miror, nisi alter te fefellit ut dixi; quod ipsum supra fidem mirer, cum nulli quam tibi notior semper esse putauerim; et tamen omnia opinari malim quam de tanta fide fictum aliquid suspicari. Ceterum ut longiuscule, imo ut longissime, utque rudis homuncio ibi etiam notus sim quo «etate Marci Tulli», ut ait Seuerinus, «nondum romane reipublice fama transcenderat» (ubi inaduertentiam tanti uiri solitum fateor me mirari; non de sua enim sed de Scipionis Africani etate Tullius agebat ubi hoc ait); sed esto, quocunque libet meum nomen peruenisse tibi fingito, sicut ego doctissimos patres uidi de filiis, quibus nec scientia nec spes scientie ulla erat, mirabilia somniantes: an tu tamen id studii mei frenum crederes? calcar esset: quo prosperiorem exitum laborum cernerem, eo acrius incumberem meque, quo sum animo, successus non segnem redderet sed solicitum et ardentem. Tu uero quasi terre finibus non contentus, me super ethera etiam notum dicis: Enee laus ac Iulii. Illic quidem hauddubie notus sum; utinam et dilectus! [16e] (5) Illud plane preconium quod michi tribuis non recuso: ad hec nostra studia, multis neglecta seculis, multorum me ingenia per Italiam excitasse et fortasse longius Italia; sum enim fere omnium senior, qui nunc apud nos his in studiis elaborant. At quod hinc elicis non admitto, ut cedens ingeniis iuniorum suscepti laboris impetum interrumpam permittamque alios aliquid scribere si uelint, ne unus scribere omnia uoluisse uidear. O quantum nostre inuicem differunt sententie, cum uoluntas amborum una sit! Tibi ego omnia seu longe plurima, michi uero nil penitus uideor scripsisse. Sed ut multa scripserim et ut multa scribam, quonam melius modo possim sequentium animos ad perseuerantiam exhortari? Sepe ualidius excitant exempla quam uerba. Certe probatissimus dux Camillus, senex bella iuueniliter obeundo, multo magis ad uirtutem iuuenes accendebat, quam si illis in acie relictis, edicto quid agendum esset, in cubiculum concessisset. Quod autem solicitus uideris ne, scribente me omnia, scribere aliquid aliis non uacet, tale est qualis metus ille ridiculus Alexandri Macedonis, qui timere solitus fertur ne, uincendo omnia, Philippus pater omnem sibi spem bellice laudis eriperet: insanus adolescens, qui nesciret quanta sibi nunc etiam bella, si uiueret, domito licet oriente, restarent, nec Papirium forsitan Cursorem et Martios duces nosset. Sed hunc nobis metum abstulit Anneus Seneca quadam ad Lucilium epystola. «Multum» inquit «adhuc restat operis multumque restabit; nec ulli nato post mille secula precidetur occasio aliquid adhuc adiciendi». Tu amice, mira rerum perplexitate, hinc me niteris a progressu ceptorum operum perueniendi desperatione, illinc parte glorie ostentatione diuertere; et postquam dixisti mundum me scriptis implesse, «putas ne precor», inquis «Origenis aut Augustini equare uolumina numero?». Equidem Augustinum equari a nemine posse reor; quis nunc enim illum equet, quem euo illo ingeniorum feracissimo, me iudice, nullus equauerit? Nimis magnus undique uir fuit, nimis inaccessibilis. Quod ad Originem attinet — non tam numerare solitum quam extimare me noueris — pauculos libellos incorruptos scripsisse maluerim quam libros innumeros, in quibus magni, si uera est fama, et intolerabiles sint errores. Utrunque horum equare tu michi dicis impossibile, fateorque, quanquam diuersa ratio sit amborum. Contra teipsum tamen, qui me ad otium stilo impellis, quasi aliud nescioquid cogitans, laboriosissimos quosdam senes profers: Socratem Sophoclemque et, e nostris, Censorium Catonem et quot posses alios, sed uix diu quisquam sciens contra se loquitur. Hic tu tamen et consilii tui et mee imbecillitatis excusationes hinc inde conquirens, dicis diuersam fortassis illorum fuisse et meam esse complexionem. Cui quidem haud coactus assentiar; quamuis et mea complexio interdum ualidissima uisa sit his qui talium notitiam profitentur; sed ualidior est senectus. [16f] (6) Huc etiam illud effers: bonas me partes temporum sub obsequio principum perdidisse. Hic, ne erres, uerum accipe. Nomine ego cum principibus fui, re autem principes mecum fuerunt. Nunquam me illorum consilia et perraro conuiuia tenuerunt. Nulla michi unquam conditio probaretur, que me uel modicum a libertate et a studiis meis auerteret. Itaque cum palatium omnes, ego uel nemus petebam uel inter libros in thalamo quiescebam. Si dicam «nullum diem perdidi», falsum dicam; multos perdidi — utinam non omnes! — uel inertia quadam, uel morbis corporis, uel angoribus animi quos prorsus euadere nullo contigit ingenio. Quid iussu principum perdiderim iam audies, nam et michi cum Seneca ratio constat impense: semel Venetias pro negotio pacis missus inter urbem illam et Ianuam reformande, hibernum in hoc mensem integrum exegi; inde ad romanum principem, in extrema barbarie heu collapsi spes imperii refouentem, dicam rectius deserentem, pro ligustica pace tres estiuos menses; denique ad gratulandum Iohanni Francorum regi, britannico tunc carcere liberato, alios tres hibernos. Etsi enim in his tribus itineribus assidue solitis curis animum exercerem, quia tamen nec scribere erat nec affigere cogitata memorie, perditos dies uoco; quamuis in ultimo, dum Italiam repeto, ad Petrum Pictauensem studiosum senem epystolam ingentem dictaui de mutatione fortune, que sero rediens defunctum illum repperit. Ecce ergo: menses septem sub obsequio principum amisi: iactura ingens, non inficior, in tam breui uita; utinam tamen non fuisset ingentior quam michi adolescentie mee uanitas et occupationes superuacue peperere! [16g] (7) Addis ad hec forte aliam nobis esse quam ueteribus fuerit uiuendi metam, fierique posse ut, qui hodie senes sunt, tunc iuuenes dicerentur. Hic quid aliud dicam, nisi quod cuidam nuper iurisconsulto huius Studii, quem cum ad deprimendam ueterum industriam et excusandam ignauiam modernorum hoc in scolis dicere solitum accepissem, mandaui sibi per unum e discipulis suis, ne id amplius diceret ne inter doctos ipse indoctior haberetur? A duobus et eo amplius annorum milibus circa humane uite spatium nulla mutatio facta est. Tres et sexaginta annos uixit Aristotiles, totidem Cicero, uicturus amplius si impio atque ebrio placuisset Antonio; et quam multa iampridem de sue calamitosa ac precipiti senectute tractauerat, librumque De senectute conscripserat, quo cum amico comuniter uteretur! Septuaginta uixit Ennius, totidem Horatius Flaccus, duos et quinquaginta Virgilius, nostra etiam etate breue tempus. At Plato unum et octuaginta; idque pro monstro habitum fertur, ut, proptereaquod perfectissimam explesset etatem quasi qui supra hominem esset, sacrificatum ei constet a magis, cum passim hodie nostris in urbibus hec etatum spatia uideamus, et octogenarii et nonagenarii occurrant, nec miretur quisquam nec sacrificet. Si tu hoc loco michi uel Varronem obicias uel Catonem aliosque qui ad centesimum peruenerunt annum, uel Gorgiam Leontinum qui hos magno spatio supergressus est, ego illis quos opponam habeo. Sed quoniam obscura sunt nomina, unum pro multis obiciam: Romualdum Rauennatem clarissimum heremitam, qui nuper inter maximos labores, quos sibi pepererat amor Cristi, in uigiliis ac ieiuniis multis, a quibus, quod in te est, me nunc tu consilio tuo abstrahis, centum et uiginti uite annos habuit. Quem articulum idcirco scrupulosius digesserim ne — preter illos primos patres qui ab exordio rerum fuisse memorantur et quibus, ut ego extimo, nullum penitus commercium literarum fuit — maiores alios nostros nobis uiuaciores aut credas aut predices: plus illis fuit industrie, non plus uite, nisi quia uita sine industria non uita sed segnis et inutilis mora est. Quanquam tu perplexitatem hanc caute paucissimis uerbis euaseris, dicens, ut etatis nulla sit questio, esse posse complexionis et forte aeris aut ciborum: uel his denique uel aliis ex causis non posse me quod poterant illi. Et plane consentio, fateorque sic esse; sed non eque confiteor quod hinc infers, ad quod operosis accingeris argumentis, que tamen aliqua ex parte his ipsis aduersa uideantur. Dicis enim et consulis ut satis michi sit — tuis ad literam utor uerbis — carmine forsan equasse Virgilium, soluto Tullium stilo; quod o si ueritate inductus et non amore seductus assereres! Addis me ex senatusconsulto more maiorum splendidissimum titulum et romane lauree rarum decus ademptum. Que eo pergunt ut, felici studiorum fructu auctus et equatus maximis et insigni laborum premio honestatus, Deo et hominibus importunus esse iam desinam, parto contentus et uoti compos egregii. Cui plane nil defuerit, modo quod tibi persuasit amor aut uerum aut saltem omnibus persuasum sit: ultro alienis testimoniis acquiescam et, qui mos est publicus, de me aliis credam. Sed diuersum aliis uidetur; ante omnes michi, qui profecto neminem equasse me arbitror nisi uulgus, cui multo malim semper ignotus esse quam similis. Laurea autem illa michi immaturo eui fateor atque animi, immaturis quidem texta frondibus, obtigit; quam si fuissem maturior non optassem. Amant enim ut senes utilia, sic iuuenes speciosa, nec respiciunt finem. Et quid putas? Nil prorsus scientie, nil eloquentie illa michi, inuidie autem infinitum attulit et quietem abstulit; sic inanis glorie et iuuenilis audacie penas dedi. Ex illo enim ferme omnes in me linguas et calamos acuere, semper signis erectis in acie standum fuit, semper nunc ad dexteram nunc ad leuam insultantibus obsistendum. Ex amicis hostes michi fecit inuidia: possem multa hic que te in admirationem agerent memorare. Ad summam hoc michi mea laurea prestitit ut noscerer ac uexarer; sine qua, quod optimum uite genus quidam putant, et quiescere poteram et latere. [16h] (8) Suprema michi tue ratiocinationis arx uidetur, ut quanto diutius possim uiuere studeam ad gaudium amicorum tueque in primis solatium senectutis; quia, ut ais, me tibi superstitem cupis. Heu michi, hoc et Simonides noster optauerat, heu iterum, uoto nimium efficaci, cum ipse michi, siquis humanis ordo foret in rebus, superstes esse debuerit. Optas idem et tu, frater, ante alios et amicorum aliqui: pium uotum, uoto autem meo prorsus aduersum. Opto ego uobis saluis mori, et post me relinquere quorum in memoria et in uerbis uiuam, quorum precibus adiuuer, a quibus amer ac desiderer. Preter enim conscientie puritatem nullum reor solamen hoc gratius morienti. Quod si, ut hoc michi forte suadeas, tua illa facit opinio, qua me ualde uite auidum arbitraris, longe falleris. Quomodo ego uiuere diu optem inter hos mores, ad quos peruenisse ualde doleo, et, ut sileam grauiora, hos inter deformatos et obscenos habitus uanissimorum hominum, de quibus et scripto et uerbo sepe nimium queror, sed indignationem animi ac dolorem uerbis explere non ualeo? Qui cum Itali dicantur et in Italia nati sint, omnia faciunt ut barbari uideantur; essentque utinam barbari, ut meos et uerorum oculos Italorum tam turpi spectaculo liberarent! Deus eos omnipotens ac uiuos ac mortuos male perdat, quibus non est satis maiorum uirtutes ac gloriam et belli pacisque artes omnes per ignauiam amisisse, nisi sermonem atque habitum patrium per amentiam dehonestent, ut non tantum patres nostros, qui tempestiue hinc abierunt, sed cecos quoque felices iudicem qui ista non uident. [16i] (9) Ultimum rogas ut tibi ignoscam, qui michi consulere uiuendique modum prescribere ausus sis: ut scilicet intentione animi uigiliisque et laboribus consuetis abstineam et etatem fessam annis simul ac studiis pingui otio ac sopore refoueam. Ego autem non ignosco, sed tibi gratias ago, tui conscius amoris qui te, quod in tuis non es, meis in rebus medicum faciat. Tu potius michi ut parcas queso, qui tibi non paream, et sic tibi persuadeas me, etsi cupidissimus uite essem, quod non sum, tamen si consilio tuo stem aliquanto citius periturum. Labor iugis et intentio pabulum animi mei sunt: cum quiescere cepero atque lentescere, mox et uiuere desinam. Nosco ipse uires meas: non sum ydoneus ad reliquos labores, ut soleo. Legere hoc meum et scribere, quod laxari iubes, leuis est labor, imo dulcis est requies, que laborum grauium parit obliuionem. Nulla calamo agilior est sarcina, nulla iucundior; uoluptates alie fugiunt et mulcendo ledunt; calamus et in manus sumptus mulcet, et depositus delectat, ac prodest non domino suo tantum sed aliis multis sepe etiam absentibus, nonnunquam et posteris post annorum milia. Verissime michi uideor dicturus: omnium terrestrium delectationum ut nulla literis honestior, sic nulla diuturnior, nulla suauior, nulla fidelior, nulla que per omnes casus possessorem suum tam facili apparatu, tam nullo fastidio comitetur. Parce igitur, frater, parce: tibi omnia crediturus, hoc non credam. Quemcunque me feceris — nichil est enim quod non possit docti disertique uiri stilus — michi tamen enitendum est, si sum nichil ut sim aliquid, si sim aliquid ut sim plusculum, et si essem magnus — quod utique non sum — ut qua datum esset fierem maior ac maximus. An non michi liceret Maximini illius immanis et barbari uerbum usurpare? Cui cum suaderetur ut iam satis magnus nimio parceret labori, «Ego uero» inquit «quo maior fuero eo plus laborabo». Dignum uerbum quod non a barbaro diceretur! Hoc michi igitur fixum est; quamque sim procul ab inertibus consiliis, sequens ad te epystola erit indicio. Non contentus enim ceptis ingentibus, ad que breuis hec uita non sufficit, nec si esset duplicata sufficeret, nouos quotidie et externos aucupor labores: tantum somni et languide odium est quietis. An tu uero forsitan non ecclesiasticum illum audisti: «Cum consumauerit homo tunc incipiet, et cum quieuerit tunc operabitur»? Equidem nunc cepisse michi uideor; quicquid tibi, quicquid aliis uidear, hoc de me iudicium meum est. Si hec inter uite finis adueniat, qui certe iam longinquus esse non potest, optarem — fateor — me, quod aiunt, uita peracta uiuentem inueniret. Id quia ut sunt res non spero, opto ut legentem aut scribentem uel, si Cristo placuerit, orantem ac plorantem mors inueniat. Tu uale, mei memor, et uiue feliciter ac uiriliter perseuera. Pataui, IIII Kal- Maias ad uesperam. [17a] XXVIII. (Lettres de ma vieillesse, XVII, 3) (1) Librum tuum, quem nostro materno eloquio ut opinor olim iuuenis edidisti, nescio quidem unde uel qualiter, ad me delatum uidi. Nam si dicam legi, mentiar, siquidem ipse magnus ualde, ut ad uulgus et soluta scriptus oratione, et occupatio mea maior, et tempus angustum erat; idque ipsum, ut nosti, bellicis undique motibus inquietum, a quibus et si animo procul absim, nequeo tamen fluctuante Republica non moueri. Quid ergo? Excucurri eum, et festini uiatoris in morem, hinc atque hinc circumspiciens nec subsistens. Animaduerti alicubi librum ipsum canum dentibus lacessitum, tuo tamen baculo egregie tuaque uoce defensum. Nec miratus sum. Nam et uires ingenii tui noui, et scio expertus esse hominum genus et insolens et ignauum, qui quicquid ipsi uel nolunt uel nesciunt uel non possunt, in aliis reprehendant, ad hoc unum docti et arguti, sed elingues ad reliqua. Delectatus sum in ipso transitu, et si quid lasciuie liberioris occurreret, excusabat etas tunc tua, dum id scriberes, stilus, idioma, ipsa quoque rerum leuitas et eorum qui lecturi talia uidebantur. Refert enim largiter, quibus scribas, morumque uarietate stili uarietas excusatur. Inter multa sane iocosa et lenia, quedam pia et grauia deprehendi, de quibus tamen diffinitiue, quid iudicem, non habeo, ut qui nusquam totus inheserim: at quod uere accidit eo more currentibus, curiosius aliquanto quam cetera libri principium finemque perspexi; quorum in altero patrie nostre statum, illius scilicet pestilentissimi temporis, quod pre omnibus nostra etas lugubre ac miserum mundo uidit, meo quidem iudicio, et narrasti proprio et magnifice deplorasti. In altero autem historiam ultimam et multis precedentium longe dissimilem posuisti, que ita michi placuit meque detinuit, ut inter tot curas, que pene mei ipsius immemorem fecere, illam memorie mandare uoluerim, ut et ipse eam animo, quotiens uellem, non sine uoluptate repeterem, et amicis ut sit confabulantibus renarrarem, si quando aliquid tale incidisset. Quod cum breui postmodum fecissem gratiamque audientibus cognouissem, subito talis interloquendum cogitatio superuenit fieri posse, ut nostri etiam sermonis ignaros tam dulcis historia delectaret, cum et michi semper ante multos annos audita placuisset, et tibi usque adeo placuisse perpenderem, ut uulgari eam stilo tuo censueris non indignam et fine operis, ubi Rhetorum disciplina ualidiora quelibet collocari iubet. Itaque die quodam, inter uarios cogitatus, animum more solito discerpentes et illis et michi ut sic dixerim iratus, uale omnibus ad tempus dicto, calamum arripiens, historiam ipsam tuam scribere sum aggressus, te haud dubie gauisurum sperans, ultro rerum interpretem me tuarum fore. Quod non facile alteri cuicunque prestiterim, egit me tui amor et historie: ita tamen, ne Horatianum illud poetice artis obliuiscerer: "Nec uerbum uerbo curabis reddere fidus Interpres" : Historiam tuam meis uerbis explicui, imo alicubi aut paucis in ipsa narratione mutatis uerbis aut additis, quod te non ferente modo sed fauente fieri credidi. Que licet a multis et laudata et expetita fuerit, ego rem tuam tibi non alteri dedicandam censui. Quam quidem an mutata ueste deformauerim an fortassis ornauerim, tu iudica; illuc enim orta illuc redit, notus iudex, nota domus, notum iter, ut unum et tu noris, et quisquis hec leget, tibi non michi tuarum rationem rerum esse reddendam. Quisquis ex me queret, an hec uera sint, hoc est an historiam scripserim an fabulam, respondebo illud Crispi: Fides penes auctorem, meum scilicet Iohannem, sit. Hec prefatus incipio. [17b] (2) DE INSIGNI OBEDIENTIA ET FIDE UXORIA. (3) Est ad Italie latus occiduum Vesullus ex Apenini iugis mons unus altissimus, qui, uertice nubila superans, liquido sese ingerit etheri, mons suapte nobilis natura, Padi ortu nobilissimus, qui eius e latere fonte lapsus exiguo, orientem contra solem fertur, mirisque mox tumidus incrementis breui spatio decurso, non tantum maximorum unus amnium sed fluuiorum a Virgilio rex dictus, Liguriam gurgite uiolentus intersecat; dehinc Emiliam atque Flaminiam Venetiamque disterminans multis ad ultimum et ingentibus hostiis in Adriacum mare descendit. Ceterum pars illa terrarum de qua primum dixi, que et grata planitie et interiectis collibus ac montibus circumflexis, aprica pariter ac iocunda est, atque ab eorum quibus subiacet pede montium nomen tenet, et ciuitates aliquot et opida habet egregia. Inter cetera, ad radicem Vesulli, terra Salutiarum uicis et castellis satis frequens, marchionum arbitrio nobilium quorundam regitur uirorum, quorum unus primusque omnium et maximus fuisse traditur Valterius quidam, ad quem familie ac terrarum omnium regimen pertineret; et hic quidem forma uirens atque etate, nec minus moribus quam sanguine nobilis, et ad summam omni ex parte uir insignis, nisi quod presenti sua sorte contentus, incuriosissimus futurorum erat. Itaque uenatui aucupioque deditus, sic illis incubuerat ut alia pene cunta negligeret; quodque in primis egre populi ferebant, ab ipsis quoque coniugii consiliis abhorreret. Id aliquandiu taciti cum tulissent, tandem cateruatim illum adeunt quorum unus cui uel autoritas maior erat uel facundia maiorque cum suo duce familiaritas, «Tua» inquit «humanitas, optime marchio, hanc nobis prestat audaciam, ut et tecum singuli quotiens res exposcit deuota fidutia colloquamur, et nunc omnium tacitas uoluntates mea uox tuis auribus inuehat, non quod singulare aliquid habeam ad hanc rem, nisi quod tu me inter alios carum tibi multis indiciis comprobasti. Cum merito igitur tua nobis omnia placeant, semperque placuerint, ut felices nos tali domino iudicemus. Unum est, quod si a te impetrari sinis teque nobis exorabilem prebes, plane felicissimi finitimorum omnium futuri simus: ut coniugio scilicet animum applices, collumque non liberum modo sed imperiosum legitimo subicias iugo, idque quam primum facias. Volant enim dies rapidi, et quanquam florida sis etate, continue tamen hunc florem tacita senectus insequitur, morsque ipsa omni proxima est etati. Nulli muneris huius immunitas datur, eque omnibus moriendum est: utque id certum, sic illud ambiguum quando eueniat. Suscipe igitur, oramus, eorum preces qui nullum tuum imperium recusarent. Querende autem coniugis studium nobis linque, talem enim tibi procurabimus que te merito digna sit, et tam claris orta parentibus ut de ea spes optima sit habenda. Libera tuos omnes molesta solicitudine, quesumus, ne siquid humanitus tibi forsan accideret, tu sine tuo successore abeas, ipsi sine uotiuo rectore remaneant». Mouerunt pie preces animum uiri, et «Cogitis» inquit «me, amici, ad id quod michi in animum nunquam uenit; delectabar omnimoda libertate, que in coniugio rara est. Ceterum subiectorum michi uoluntatibus me sponte subicio, et prudentie uestre fisus et fidei. Illam uobis quam offertis querende curam coniugis remitto, eamque humeris meis ipse subeo. Quid unius enim claritas confert alteri? Sepe filii dissimillimi sunt parentum. Quicquid in homine boni est, non ab alio quam a Deo est. Illi ego et status et matrimonii mei sortes, sperans de sua solita pietate, commiserim; ipse michi inueniet quod quieti mee sit expediens ac saluti. Itaque quando uobis ita placitum est, uxorem ducam: id uobis bona fide polliceor, uestrumque desiderium nec frustrabor equidem nec morabor. Unum uos michi uersa uice promittite ac seruate: ut quamcunque coniugem ipse delegero, eam uos summo honore ac ueneratione prosequamini, nec sit ullus inter uos qui de meo unquam iudicio aut litiget aut queratur. Vestrum fuerit me omnium quos nouissem liberrimum iugo subiecisse coniugii; mea sit iugi ipsius electio; quecunque uxor mea erit, illa, ceu Romani principis filia, domina uestra sit». Promittunt unanimiter ac lete nichil defuturum, ut quibus uix possibile uideretur optatum diem cernere nuptiarum, de quibus in diem certum magnificentissime apparandis domini iubentis edictum alacres suscepere. Ita e colloquio discessum est, et ipse nichilominus eam ipsam nuptiarum curam domesticis suis imposuit, edixitque diem. [17c] (4) Fuit haud procul a palatio uillula paucorum atque inopum incolarum, quorum uni omnium pauperrimo Ianicole nomen erat; sed ut pauperum quoque tuguria nonnunquam gratia celestis inuisit, unica illi nata contigerat Griseldis nomine, forma corporis satis egregia, sed pulcritudine morum atque animi adeo speciosa ut nichil supra. Hec parco uictu, in summa semper inopia educata, omnis inscia uoluptatis, nil molle nil tenerum cogitare didicerat, sed uirilis senilisque animus uirgineo latebat in pectore. Patris senium inextimabili refouens caritate, et pauculas eius oues pascebat, et colo interim digitos atterebat; uicissimque domum rediens, oluscula et dapes fortune congruas preparabat, durumque cubiculum sternebat, et ad summam angusto in spatio totum filialis obedientie ac pietatis officium explicabat. In hanc uirgunculam Valterius, sepe illac transiens, quandoque oculos non iuuenili lasciuia sed senili grauitate defixerat, et uirtutem eximiam supra sexum supraque etatem, quam uulgi oculis conditionis obscuritas abscondebat, acri penetrarat intuitu. Unde effectum ut et uxorem habere, quod nunquam ante uoluerat, et simul hanc unam nullamque aliam habere disponeret. Instabat nuptiarum dies; unde autem uentura sponsa esset, nemo nouerat, nemo non mirabatur. Ipse interim et anulos aureos et coronas et baltheos conquirebat, uestes autem preciosas et calceos et eius generis necessaria omnia ad mensuram puelle alterius, que stature sue persimilis erat, preparari faciebat. Venerat expectatus dies, et cum nullus sponse rumor audiretur, admiratio omnium uehementer excreuerat. Hora iam prandii aderat, iamque apparatu ingenti domus tota feruebat. Tum Valterius, aduentanti uelut sponse obuiam profecturus, domo egreditur, prosequente uirorum et matronarum nobilium caterua. Griseldis, omnium que erga se pararentur ignara, peractis que agenda domi erant, aquam e longinquo fonte conuectans, paternum limen intrabat, ut, expedita curis aliis, ad uisendam domini sui sponsam cum puellis comitibus properaret. Tum Valterius, cogitabundus incedens eamque compellans nomine, ubinam pater eius esset interrogauit; que cum illum domi esse reuerenter atque humiliter respondisset, «Iube» inquit «ad me ueniat». Venientem seniculum, manu prehensum, parumper abstraxit ac submissa uoce, «Scio» ait «me, Ianicola, carum tibi, teque hominem fidum noui, et quecunque michi placeant uelle te arbitror. Unum tamen nominatim nosse uelim: an me, quem dominum habes, data michi hac tua in uxorem filia, generum uelis?» Inopino negotio stupefactus, senex obriguit, et uix tandem paucis hiscens, «Nichil» inquit «aut uelle debeo aut nolle, nisi quod placitum tibi sit, qui dominus meus es». «Ingrediamur soli ergo» inquit «ut ipsam de quibusdam interrogem, te presente». Ingressi igitur, expectante populo ac mirante; puellam circa patris obsequium satagentem et insolito tanti hospitis aduentu stupidam inuenere, quam his uerbis Valterius aggreditur: «Et patri tuo placet» inquit «et michi ut uxor mea sis. Credo id ipsum tibi placeat, sed habeo ex te querere, ubi hoc peractum fuerit quod mox erit, an uolenti animo parata sis ut de omnibus tecum michi conueniat, ita ut in nulla unquam re a mea uoluntate dissentias et, quicquid tecum agere uoluero, sine ulla frontis aut uerbi repugnantia te ex animo uolente michi liceat». Ad hec illa miraculo rei tremens, «Ego, mi domine» inquit «tanto honore me indignam scio; at si uoluntas tua, sique sors mea est, nichil ego unquam sciens, nedum faciam, sed etiam cogitabo, quod contra animum tuum sit; nec tu aliquid facies, etsi me mori iusseris, quod moleste feram». «Satis est» inquit ille; sic in publicum eductam populo ostendens, «Hec» ait «uxor mea, hec domina uestra est; hanc colite, hanc amate, et si me carum habetis, hanc carissimam habetote». Hinc ne quid reliquiarum fortune ueteris nouam inferret in domum, nudari eam iussit, et a calce ad uerticem nouis uestibus indui, quod a matronis circumstantibus ac certatim sinu illam gremioque fouentibus uerecunde ac celeriter adimpletum est. Sic horridulam uirginem, indutam, laceramque comam recollectam manibus comptamque pro tempore, insignitam gemmis et corona uelut subito transformatam, uix populus recognouit; quam Valterius anulo precioso, quem ad hunc usum detulerat, solemniter desponsauit, niueoque equo impositam, ad palatium deduci fecit, comitante populo et gaudente. Ad hunc modum nuptie celebrate, diesque ille letissimus actus est. Breui dehinc inopi sponse tantum diuini fauoris affulserat, ut non in casa illa pastoria sed in aula imperatoria educata atque edocta uideretur; atque apud omnes supra fidem cara et uenerabilis facta esset, uixque his ipsis qui illam ab origine nouerant persuaderi posset Ianicole natam esse, tantus erat uite, tantus morum decor, ea uerborum grauitas ac dulcedo, quibus omnium animos nexu sibi magni amoris astrinxerat. Iamque non solum intra patrios fines sed per finitimas quasque prouincias suum nomen celebri preconio fama uulgabat, ita ut multi ad illam uisendam uiri ac matrone studio feruente concurrerent. Sic Valterius, humili quidem sed insigni ac prospero matrimonio honestatus, summa domi in pace, extra uero summa cum gratia hominum, uiuebat; quodque eximiam uirtutem tanta sub inopia latitantem tam perspicaciter deprehendisset, uulgo prudentissimus habebatur. Neque uero solers sponsa muliebria tantum ac domestica, sed ubi res posceret, publica etiam obibat officia, uiro absente, lites patrie nobiliumque discordias dirimens atque componens tam grauibus responsis tantaque maturitate et iudicii equitate, ut omnes ad salutem publicam demissam celo feminam predicarent. Nec multum tempus effluxerat, dum grauida effecta, primum subditos anxia expectatione suspendit; dehinc, filiam enixa pulcerrimam, quamuis filium maluissent, tamen uotiua fecunditate non uirum modo sed totam patriam letam fecit. [17d] (5) Cepit, ut fit, interim Valterium, cum iam ablactata esset infantula, mirabilis quedam (quam laudabilis doctiores iudicent) cupiditas, sat expertam care fidem coniugis experiendi altius et iterum atque iterum retentandi. Solam igitur in thalamum seuocatam, turbida fronte sic alloquitur: «Nosti, o Griseldis, — neque enim presenti fortuna te preteriti tui status oblitam credo, — nosti, inquam, qualiter in hanc domum ueneris. Michi quidem cara satis ac dilecta es; at meis nobilibus non ita, presertim ex quo parere incepisti, qui plebeie domine subesse animis ferunt iniquissimis. Michi ergo, qui cum eis pacem cupio, necesse est de filia tua non meo sed alieno iudicio obsequi, et id facere quo nil michi posset esse molestius. Id enim uero te ignara nunquam fecerim; uolo autem tuum michi animum accomodes, patientiamque illam prestes quam ab initio nostri coniugii promisisti». His auditis, nec uerbo mota, nec uultu, «Tu» inquit «noster es dominus, et ego et hec parua filia tue sumus; de rebus tuis igitur fac ut libet, nichil placere enim tibi potest quod michi displiceat. Nichil penitus uel habere cupio uel amittere metuo, nisi te; hoc ipsa michi in medio cordis affixi, nunquam inde uel lapsu temporis uel morte uellendum. Omnia prius fieri possunt quam hic animus mutari». Letus ille responso, sed dissimulans uisu mestus abscessit, et post paululum unum suorum satellitum fidissimum sibi, cuius opera grauioribus in negotiis uti consueuerat, quid agi uellet edoctum, ad uxorem misit, qui ad eam noctu ueniens, «Parce» inquit «o domina, neque michi imputes quod coactus facio. Scis, sapientissima, quid est esse sub dominis, neque tali ingenio predite quamuis inexperte dura parendi necessitas est ignota. Iussus sum hanc infantulam accipere, atque eam». Hic sermone abrupto, quasi crudele ministerium silentio exprimens, subticuit. Suspecta uiri fama, suspecta facies, suspecta hora, suspecta erat oratio, quibus etsi clare occisum iri dulcem filiam intelligeret, nec lacrimulam tamen ullam nec suspirium dedit, in nutrice quidem, nedum in matre, durissimum. Sed tranquilla fronte puellulam accipiens, aliquantulum respexit, et simul exosculans, benedixit ac signum sanete crucis impressit, porrexitque satelliti et «Vade» ait «quodque tibi dominus noster iniunxit exequere. Unum queso: cura ne corpusculum hoc fere lacerent aut uolucres, ita tamen nisi tibi contrarium sit preceptum». Reuersus ad dominum, cum quid dictum quid ue responsum esset exposuisset et ei filiam obtulisset, uehementer paterna animum pietas mouit; susceptum tamen rigorem propositi non inflexit, iussitque satelliti obuolutam pannis, ciste iniectam, ac iumento impositam quieto, omni quanta posset diligentia Bononiam deferret ad sororem suam, que illic comiti de Panico nupta erat, eamque sibi traderet alendam materno studio, et caris moribus instruendam, tanta preterea occultandam cura, ut cuius esset filia a nemine posset agnosci. Iuit ille illico, et solicite quod impositum ei erat impleuit. Valterius interea, sepe uultum coniugis ac uerba considerans, nullum unquam mutati animi perpendit indicium: par alacritas atque sedulitas, solitum obsequium, idem amor, nulla tristitia, nulla filie mentio, nunquam siue ex proposito siue incidenter nomen eius ex ore matris auditum. [17e] (6) Transiuerant hoc in statu anni quattuor, dum ecce, grauida iterum, filium elegantissimum peperit, letitiam patris ingentem atque omnium amicorum, quo nutricis ab ubere post biennium subducto, ad curiositatem solitam reuersus pater, uxorem rursus affatur: «Et olim» ait «audisti populum meum egre nostrum ferre connubium, presertim ex quo te fecundam cognouere, nunquam tamen egrius quam ex quo marem peperisti. Dicunt enim — et sepe ad aures meas murmur hoc peruenit — "Obeunte igitur Valterio, Ianicule nepos nostri dominabitur, et tam nobilis patria tali domino subiacebit". Multa quotidie in hanc sententiam iactantur in populis; quibus ego, et quietis auidus et — ut uerum fatear — michi metuens, permoueor ut de hoc infante disponam quod de sorore disposui. Id tibi prenuntio ne te inopinus et subitus dolor turbet». Ad hec illa «Et dixi» ait «et repeto, nichil possum seu uelle seu nolle nisi quod tu, neque uero in his filiis quicquam habeo preter laborem. Tu mei et ipsorum dominus; tuis in rebus iure tuo utere. Nec consensum meum queras, in ipso enim tue domus introitu ut pannos sic et uoluntates affectusque meos exui; tuos indui; quacunque ergo de re quicquid tu uis, ego etiam uolo. Nempeque si future tue uoluntatis essem prescia, ante etiam quicquid id esset et uelle et cupere inciperem, quam tu uelles; nunc animum tuum, quem preuenire non possum, libens sequor. Fac sentiam tibi placere quod moriar, uolens moriar, nec res ulla denique nec mors ipsa nostro fuerit par amori». Admirans femine constantiam, turbato uultu abiit, confestimque satellitem olim missum ad eam remisit, qui multum excusata necessitate parendi, multumque petita uenia siquid ei molestum aut fecisset aut faceret, quasi immane scelus acturus poposcit infantem. Illa eodem quo semper uultu, qualicunque animo, filium forma corporis atque indole non matri tantum sed cuntis amabilem in manus cepit, signansque eum signo crucis et benedicens ut filiam fecerat, et diuticule oculis inherens, atque deosculans, nullo penitus signo doloris edito, petenti obtulit. «Et tene» inquit «fac quod iussus es. Unum nunc etiam precor: ut, si fieri potest, hos artus teneros infantis egregii protegas a uexatione uolucrum ac ferarum». Cum his mandatis reuersus ad dominum, animum eius magis ac magis in stuporem egit, ut nisi eam nosset amantissimam filiorum, paulo minus suspicari posset hoc femineum robur quadam ab animi feritate procedere, sed cum suorum omnium ualde, nullius erat amantior quam uiri. Iussus inde Bononiam proficisci, eo illum tulit quo sororem tulerat. Poterant rigidissimo coniugi hec beniuolentie et fidei coniugalis experimenta suffficere; sed sunt qui, ubi semel inceperint, non desinant; imo incumbant hereantque proposito. Defixis ergo in uxorem oculis, an ulla eius mutatio erga se fieret contemplabatur assidue, nec ullam penitus inuenire poterat, nisi quod fidelior illi in dies atque obsequentior fiebat, sic ut duorum non nisi unus animus uideretur, isque non comunis amborum sed uiri duntaxat unius, uxor enim per se nichil uelle, ut dictum est, nichil nolle firmauerat. Ceperat sensim de Valterio decolor fama crebrescere: quod uidelicet effera et inhumana duritie, humilis penitentia ac pudore coniugii filios iussisset interfici, nam neque pueri comparebant, neque ubinam gentium essent ullus audierat; quo se ille uir alioquin clarus et suis carus multis infamem odiosumque reddiderat. Neque ideo trux animus flectebatur, sed in suscepta seueritate experiendique sua dura illa libidine procedebat. Itaque cum iam ab ortu filie duodecimus annus elapsus esset, nuntios Romam misit, qui simulatas inde literas apostolicas referrent, quibus in populo uulgaretur datam sibi licentiam a Romano Pontefice, ut pro sua et suarum gentium quiete, primo matrimonio reiecto, aliam ducere posset uxorem; nec operosum sane fuit alpestribus rudibusque animis quidlibet persuadere. Que fama cum ad Griseldis notitiam peruenisset, tristis, ut puto, sed ut que semel de se suisque de sortibus statuisset, inconcussa constitit, expectans quid de se ille decerneret cui se et sua cunta subiecerat. Miserat iam ille Bononiam, cognatumque rogauerat ut ad se filios suos adduceret, fama undique diffusa uirginem illam sibi in coniugium adduci. Quod ille fideliter executurus, puellam iam nubilem, excellentem forma preclaroque conspicuam ornatu, germanumque simul suum annum iam septimum agentem ducens, cum eximia nobilium comitiua, statuto die iter arripuit. [17f] (7) Hec inter Valterius, solito ut uxorem retemptaret ingenio, doloris ac pudoris ad cumulum, in publicum adducte coram multis, «Satis» inquit «tuo coniugio delectabar, mores tuos non originem respiciens; nunc quoniam, ut uideo, magna omnis fortuna seruitus magna est, non michi licet quod cuilibet liceret agricole. Cogunt mei, et papa consentit, uxorem me alteram habere, iamque uxor in uia est statimque aderit. Esto igitur forti animo, dansque locum alteri, et dotem tuam referens, in antiquam domum equa mente reuertere. Nulla homini perpetua sors est». Contra illa, «Ego» inquit «mi domine, semper sciui inter magnitudinem tuam et humilitatem meam nullam esse proportionem; meque nunquam tuo, non dicam coniugio, sed seruitio dignam duxi, inque hac domo, in qua tu me dominam fecisti, Deum testor, animo semper ancilla permansi. De hoc igitur tempore quo tecum multo cum honore longe supra omne meritum meum fui, Deo et tibi gratias ago; de reliquo, parata sum bono pacatoque animo paternam domum repetere, atque ubi pueritiam egi senectutem agere et mori, felix semper atque honorabilis uidua, que uiri talis uxor fuerim. Noue coniugi uolens cedo, que tibi utinam felix adueniat, atque hinc ubi iocundissime degebam quando ita tibi placitum, non inuita discedo. At quod iubes dotem meam mecum ut auferam, quale sit uideo, neque enim excidit ut paterne olim domus in limine spoliata meis, tuis induta uestibus ad te ueni, neque omnino alia michi dos fuit quam fides et nuditas. Ecce igitur ut hanc uestem exuo, anulumque restituo quo me subarrasti; reliqui anuli et uestes et ornamenta quibus te donante ad inuidiam aucta eram, in thalamo tuo sunt. Nuda e domo patris egressa, nuda itidem reuertar, nisi quod indignum reor ut hic uterus in quo filii fuerunt quos tu genuisti, populo nudus appareat. Quamobrem si tibi placet, et non aliter, oro atque obsecro ut in precium uirginitatis quam huc attuli quamque non refero, unicam michi camisiam linqui iubeas earum quibus tecum uti soleo, qua uentrem tue quondam uxoris operiam». Abundabant uiro lacrime, ut contineri amplius iam non possent, itaque faciem auertens, «Et camisiam tibi unicam habeto», uerbis trementibus uix expressit, et sic abiit illacrimans. Illa, coram cuntis sese exuens, solam sibi retinuit camisiam, qua contecta, nudo capite pedibusque nudis, egreditur; atque ita prosequentibus multis ac flentibus fortunamque culpantibus, siccis una oculis et honesto ueneranda silentio, ad paternam domum remeauit. Senex, qui has filie nuptias semper suspectas habuerat neque unquam tantam spem mente conceperat semperque hoc euenturum cogitauerat, ut, satietate sponse tam humilis exorta, domo illam quandoque uir tantus et more nobilium superbus abiceret, tunicam eius hispidam et attritam senio, abdita parue domus in parte seruauerat. Audito ergo non tam filie tacite redeuntis quam comitum strepitu, occurrit in limine et seminudam antiqua ueste cohoperuit. Mansit illa cum patre paucos dies equanimitate et humilitate mirabili, ita ut nullum in ea signum animi tristioris, nullum uestigium fortune prosperioris extaret, quippe cum in mediis opibus inops semper spiritu uixisset atque humilis. [17g] (8) Iam Panici comes propinquabat, et de nouis nuptiis fama undique frequens erat; premissoque uno e suis, diem quo Salutias peruenturus esset acceperat. Pridie igitur Valterius, ad se Griseldim euocans, deuotissime uenienti, «Cupio» ait «ut puella cras huc ad prandium uentura magnifice excipiatur, uirique et matrone qui secum sunt, simulque et nostri qui coniugio intererunt, ita ut locorum uerborumque honor integer singulis pro dignitate seruetur. Domi tamen feminas ad hoc opus ydoneas non habeo; proinde tu, quamuis ueste inopi, hanc tibi, que mores meos nosti optime, suscipiendorum locandorumque hospitum curam sumes». «Non libenter modo» inquit illa «sed cupide et hoc et quecunque tibi placita sensero faciam semper, neque in hoc unquam fatigabor aut lentescam dum spiritus huius reliquie ulle supererunt». Et cum dicto, seruilia mox instrumenta corripiens, domum uerrere, mensas instruere, lectos sternere, ortarique alias ceperat, ancille in morem fidelissime. Proxime lucis hora tertia, comes superuenerat; certatimque omnes et puelle et germani infantis mores ac pulcritudinem mirabantur. Erantque qui dicerent prudenter Valterium ac feliciter permutasse, quod et sponsa hec tenerior esset et nobilior, et cognatus tam speciosus accederet. Sic feruente conuiuii apparatu, ubique presens omniumque solicita Griseldis, nec tanto casu deiecta animo nec obsolete uestis pudore confusa, sed sereno uultu intranti obuia puelle, «Bene uenerit domina mea» inquit. Dehinc ceteros dum conuiuas leta facie et uerborum mira suauitate susciperet, et immensam domum multa arte disponeret, ita ut omnes et presertim aduene unde ea maiestas morum atque ea prudentia sub tali habitu uehementissime mirarentur, atque ipsa in primis puelle pariter atque infantis laudibus satiari nullo modo posset, sed uicissim modo uirgineam, modo infantilem elegantiam predicaret. Valterius, eo ipso in tempore quo assidendum mensis erat in eam uersus, clara uoce coram omnibus, quasi illudens, «Quid tibi uidetur» inquit «de hac mea sponsa? Satis pulcra atque honesta est?». «Plane» ait illa «nec pulcrior ulla nec honestior inueniri potest. Aut cum nulla unquam, aut cum hac tranquillam agere poteris ac felicem uitam; utque ita sit cupio et spero. Unum bona fide te precor ac moneo: ne hanc illis aculeis agites quibus alteram agitasti, nam quod et iunior et delicatius enutrita est, pati quantum ego auguror non ualeret». Talia dicentis alacritatem intuens, atque constantiam totiens tamque acriter offense mulieris examinans, et indignam sortem non sic merite miseratus, ac ferre diutius non ualens, «Satis» inquit «mea Griseldis, cognita et spectata michi fides est tua, nec sub celo aliquem esse puto qui tanta coniugalis amoris experimenta perceperit». Simul hec dicens, caram coniugem leto stupore perfusam et uelut e somno turbido experrectam, cupidis ulnis amplectitur et «Tu» ait «tu sola uxor mea es; aliam nec habui, nec habebo. Ista autem quam tu sponsam meam reris, filia tua est; hic qui cognatus meus credebatur, tuus est filius: que diuisim perdita uidebantur, simul omnia recepisti. Sciant qui contrarium crediderunt me curiosum atque experientem esse, non impium; probasse coniugem, non damnasse; occultasse filios, non mactasse». Hec illa audiens, pene gaudio exanimis et pietate amens iocundissimisque cum lacrimis, suorum pignorum in amplexus ruit, fatigatque osculis, pioque gemitu madefacit. Raptimque matrone alacres ac fauentes circumfuse, uilibus exutam suis, solitis uestibus induunt exornantque; plaususque letissimus et fausta omnium uerba circumsonant, multoque cum gaudio et fletu ille dies celeberrimus fuit, celebrior quoque quam dies fuerat nuptiarum. Multosque post per annos ingenti pace concordiaque uixere; et Valterius inopem socerum, quem hactenus neglexisse uisus erat, nequando concepte animo obstaret experientie, suam in domum translatum in honore habuit, filiam suam magnificis atque honestis nuptiis collocauit, filiumque sui dominii successorem liquit, et coniugio letus et sobole. [17h] (9) Hanc historiam stilo nunc alio retexere uisum fuit, non tam ideo, ut matronas nostri temporis ad imitandam huius uxoris patientiam, que michi uix imitabilis uidetur, quam ut legentes ad imitandam saltem femine constantiam excitarem, ut quod hec uiro suo prestitit, hoc prestare Deo nostro audeant, qui licet (ut Iacobus ait Apostolus) intentator sit malorum, et ipse neminem temptet. Probat tamen et sepe nos multis ac grauibus flagellis exerceri sinit, non ut animum nostrum sciat, quem sciuit ante quam crearemur, sed ut nobis nostra fragilitas notis ac domesticis indiciis innotescat. Abunde ego constantibus uiris ascripserim, quisquis is fuerit, qui pro Deo suo sine murmure patiatur quod pro suo mortali coniuge rusticana hec muliercula passa est.