DE PUBLIO CORNELIO SCIPIONE AFRICANO MAIORE. 1 [1] Publium Cornelium Scipionem hunc, qui primus Africani cognomen uicta Carthagine meruit, «non sue modo etatis "maximum ducem" sed omnis ante se memorie omnium gentium cuilibet regum imperatorum ue "parem"» ait Liuius, ueritus forsan Augustum Cesarem dominum suum, siquid amplius dixisset, offendere. Florus autem historicus, ut qui nil tale metueret, plane «omnium et ante et postea ducum» maximum ducem dicit. [2] Quod nec tantus hostis Hanibal ipse dissimulat, si uerum est illud apud Ephesum, quo et ille uictus ad Anthiocum profugerat et hic ad regem romanus legatus accesserat, inter eos habitum colloquium, grecis ac latinis scriptoribus memoratum. Quo interroganti Hanibalem Scipioni quem is summum imperatorum qui fuissent omnibus seculis iudicaret, respondit Hanibal 'Alexandrum'; quem secundum, 'Pyrrum' et utriusque sententie rationem attulit; tum ex ordine prosequenti quem tertium poneret, incuntanter se se posuit. [3] Cumque subridens Scipio quesiuisset: 'Quem tu Hanibal te faceres quotum ue te poneres si me uicisses?', 'Tunc' inquit ille 'me hauddubie omnium seculorum ac gentium imperatoribus anteferrem'. Quo responso clare innuit, cum de summis ducibus quereretur, ceu prorsus incomparabilem cuntisque dissimilem Scipionem excipi. [4] Profecto autem, quamuis duo illi de quibus modo diximus scriptores horum duorum ducum Scipionis et Hanibalis laudes iuncta narratione permisceant, dum simul de ambobus agentes ducum maximos dicunt, largiter tamen inter eos refert. Bellice laudes Hanibalis, multe et magne, crudelitate ac perfidia et uitiis fedantur ingentibus; Scipio iustissimus mitissimusque hominum, neque morum suauitate clementiaque et fide quam bello minor fuit. [5] Ad hec Hanibal multa sepe per insidias fecit et uim martiam callido iuuit ingenio; Scipioni uirtus alia et mos alius bellandi: raro unquam nisi aperta uicit acie. Denique, si res omnis a fine cognoscitur, Hanibalem tot ducum exercituumque uictorem, duratum armis successibusque fidentem, pene adolescens Scipio et, quod mireris, illius in patria sic non tantum prelio sed et bello strauit, ut et nunquam resurgeret penitusque se uictum ingenue fateretur. [6] Huic ergo, de quo ista premiserim ut intelligat lector quem in manus uirum sumpserit, forma corporis, rara quidem et excellens usque ad spectantium stuporem, et maiestas quedam multum fame et gratie popularis addiderant, atque in primis mos ille percelebris, ex quo uirilem primum togam induit nunquam dum Rome esset intermissus, omni die priusquam publici priuatique ageret aliquid in Capitolium ascendendi et in cella Iouis considendi; unde, cum solus ibi aliquantulum temporis in silentio exegisset, ad agendas res spei plenus atque alacer procedebat. [7] Nec solus ipse, sed populus de eo fiduciam ingentem ualida opinione conceperat prospere euenturum quicquid ille promitteret; erat enim non ea sola credulitas animis insita, diuino monitu atque instinctu fieri omnia, sed diuina illum quoque stirpe progenitum. Que res fabulis quibusdam, ut fit, locum fecerat; et ipse hunc honorificum sibi suorum ciuium errorem mira arte fouebat, neque quod credebatur affirmando, ne audacis in mendacii uanitatem incideret, neque negando, ne minueret aut tolleret quod auctum potius ac perpetuum cupiebat. [8] Sed ut ad res gestas uiri ueniam, hic cum primum pubesceret eo prelio quo Romanos Hanibal ad Ticinum fudit, ut ibi meminimus, patrem consulem bellique ducem, affectum graui uulnere et ab hostibus circumseptum, periculo mortis eripuit. Sic ex illa acie, unde ueteranis et peritis militie euasisse satis fuit, Scipio id etatis seruati ducis et ciuis et patris, publice scilicet ac priuate pietatis, triplicem meruit coronam, iam tum clarum magni futuri ducis initium. [9] Inde admodum adolescens post cannensem cladem, «pene ultimum uulnus imperii» ut diximus et ut scriptum est, delata ad eum atque ad Appium Pulcrum summa rerum afflictarum, deliberantibus quid agendum tanta in aduersitate publica cum subito nuntiatum esset frustra eos laborare, nam seorsum aliud principe L. Cecilio Metello fuge solius et Italie relinquende consilium agitari, cuntis inopine rei metu ac dolore torpentibus deque hoc ipso consultandum decernentibus, Scipio tunc tribunus militum non consilio opus esse sed facto ait, iussisque se sequi qui rempublicam saluam uellent, in domum ciuium quasi hostium castra perrupit; strictoque gladio super capita deliberantium clara uoce iurauit se neque rempublicam atque Italiam deserturum, neque deseri a romano ciue passurum, sic Metello ceterisque qui aderant aut iurandum aut illico moriendum esse testatus. [10] Exterritisque omnibus haud aliter quam si cruentum supra caput Hanibalem uidissent, et iurantibus ut iniunctum erat, seque illi regendos seruandosque tradentibus, uirtute unius adolescentis consilium illud infame discussum est reditumque ad salubriora consilia, ut etate tam tenera unus idem et ducis seruator esset et patrie. [11] Primus illi honor urbanus curulis edilitas fuit, in cuius petitione cum obtentu etatis tribuni plebis obstarent, uerecunde ille ut etatem decebat in contionem progressus, 'Si me' inquit 'edilem facere Romani omnes uolunt, satis annorum habeo'. Quo dicto edilem statim tribus omnes tam concorditer dixerunt, ut tribuni uicti pudore et fauore illo populi sic consentientis abscederent. [12] Non multo post, Scipionibus magnis, patre huius ac patruo, prope simul per insidias Carthaginensium cesis et Hispaniis pene amissis, dum et populum dolor ingens et cura grauis patres angeret, quis perditis rebus dux ydoneus ac successor tantis ducibus mitteretur (non is quidem consul, nam duobus in republica consulibus addi tertium non licebat, sed proconsul), dumque omnes, qui solebant militiam que plurimum periculi haberet ambire, tunc se metu gelidi et insueta rerum desperatione retraherent, essetque hinc in animis omnium tristitia et meror et renouata calamitatum publicarum recordatio tam nichil spei ad tutelam imperii superesse cernentium, Scipio quattuor et uiginti annos natus mira securitate se obtulit ad publicam simul et domesticam ultionem. [13] Qui ceu faustum sidus aliquid ubi conspectus in comitio populi oculos in se uertit, ineffabili consensu ad imperium in Hispania regendum est electus; postquam uero, fauentium feruore compresso, uoluntatis in locum ratio successit, hinc etas nondum solida, inde Scipionum in Hispaniis parum felix nomen et memoria noue cladis terrere animos cepit. Quo ille agnito, contionem aduocans, sic de etate sua deque imperio et instanti bello grauiter magnificeque disseruit, ut tepentes animos non modo pristinum in feruorem fando reduceret, sed maioribus noue quoque fiducie flammis incenderet. [14] Supplemento igitur exercitus, qui in Hispania supererat, accepto profectus, cum Terraconem peruenisset, ante omnia legationibus uicinarum gentium auditis, que alternis partium euentibus consilii incerte erant, tam excelso simul mitique animo respondit, ut non adolescentem sed grauissimum senem crederes locutum, et in uerbis eius fides esset et autoritas, et in animis omnium non amicorum modo sed hostium quoque ingens quedam de uirtutibus noui ducis opinio atque indubitatum de felicitate presagium. Sic aduentu suo sotios firmauit, hostes terruit. [15] Ambitis amicorum urbibus hibernisque aditis ac militibus collaudatis, quorum fide atque opera in occasu ducum romanum imperium in Hispania non ruisset, atque in primis L. Martio, cuius uirtute precipue et reliquie legionum salue erant et respublica illis in partibus ad eum diem steterat, tam familiariter tantoque illum in honore secum habuit ut constaret, quod maxime generosi animi signum est, non timere eum ne quantalibet cuiusquam sue glorie uirtus officeret. 2 [1] Primum illi opus bellicum Carthago Hispana, urbs preualida ac munita et omnium tunc Hispanie ciuitatum opulentissima, non suis tantum opibus sed aggestu omnium referta, quas uel peni duces uel hispane gentes eo conuectas quasi inexpugnabili quadam arce locauerant. Hanc aggressus mira sua constantia multoque militum labore, ab ea tandem parte qua mari cingitur, et refluente naturaliter et aquilonibus impulso atque aditum pendente estu, eo ipso die quo illam adiit et urbem ui et arcem et, qui arci preerat, Magonem quendam ex Penorum ducibus per deditionem cepit. [2] Deditis hostibus, omissa cedes et ad predam tota urbe discursum est; que multiplex auri et argenti supraque fidem uariarum rerum fuit. Vix tandem militibus quies data. Ibi uero dux romanus sue continentie et integritatis clarissima prebuit argumenta in militibus honorandis pro suo quenque merito: [3] – ubi illud iure laudandum plus quam iuuenile consilium fuit quod, cum preter comunes omnium laudes et publici illorum uirtutibus confessionem debiti singulariter edixisset illi, quem prius in murum ascendisse constaret, muralem coronam honoris gratia se daturum, atque hinc orta ambitione duo simul id sibi quisque decus exposceret (alter naualium sotiorum unus, alter centurio legionis quarte) et, fauore uario dissidentis exercitus unoquoque non quod sciret sed quod cuperet affirmante, neque pro ueritate rei sed pro sua libidine iusiurandum offerente, lis cresceret iamque a contentione uerborum ad certamen manuum atque armorum transitura uideretur, Scipio de periculo instantis tumultus periuriique, non tantum in capita deierantum sed in publicam infamiam recasuri signaque et immeritas legiones inquinaturi, admonitus pessimique rem exempli decus uirtuti debitum periurio peti, aduocata confestim contione, constare sibi ait utrunque competitorem simul in murum ascendisse atque ita utrique debitam coronam; qua utrique simul persoluta, gliscentem seditionem facili compressit ingenio; [4] – ad hec in obsidibus consolandis, in captiuis sine precio relaxandis, multo autem maxime circa exactissimam custodiam pudicitie matronarum ac uirginum captiuarum, quam ita gessit ut uix senex quicunque castissimus potuisset, cum forma etas ac uictoria in diuersum posset hortari. [5] Virginem inter cuntas formosissimam, Luteio Celtiberorum principi desponsatam, uerecundius quidem, sic res poscere uisa est, asseruari iussit; sponsoque ad se ac parentibus euocatis, ingens donum mitibus uerbis accumulans gratis illam sponso reddidit, nil aliud secum pactus quam ut in animum induceret esse amicus populi romani et, si se uirum bonum crederet patremque et patruum fuisse bonos nosset, multos Rome esse similes sciret, clara uoce testatus nullam in terris optabiliorem amicitiam quam romanam fore nullumque formidabilius odium. [6] Dehinc a parentibus magnum quod pro redemptione filie auri pondus attulerant uehementer oratus dono accipere, iussu eius ante pedes expositum Luteio in augmentum dotis dedit. Quo merito uictus ille et pre gaudio ad lacrimas promptior quam ad uerba, nilque aliud quam tantis se se imparem fassus honoribus deosque sibi in premium delegans abiit, implensque omnia dignissimis laudibus et fama uiri: apparuisse deiformem iuuenem romanum cunta armis nec minus mansuetudine ac liberalitate superantem. [7] Et post dies paucos, memor beneficii, cum mille trecentis equitibus ad romani ducis reuersus obsequium, alios Hispanorum principes imitandi studio accendit. Transiuerunt ad Scipionem, fama eius illecti, multi insignes uiri in quibus Indibilis ac Mandonius fratres; quamuis hi duo, suam in perniciem fedifragi et romanam primo clementiam experti, iram tandem uoluerint experiri. [8] Scipio, his actis, Lelium, qui Magonem cum quindecim senatoribus hostium simul captis duceret nuntiaretque uictoriam, Romam misit; cuius non minus celeritas grata quam felicitas diei unius supplicationem meruit. Ipse uero legionibus et classibus exercendis, fabricandisque ac tergendis armis ac machinis, bellatorumque animis atque corporibus in prelium acuendis, insuper et menibus capte urbis reformandis qua concussa erant reliquum tempus egit; donec inde discedere ac Terraconem redire consilium fuit. Hec ad Carthaginem Nouam gesta. [9] His permotus Hasdrubal frater Hanibalis, secundus a fratre dux Carthaginensium, cum augeri in dies rem romanam minui punicam uideret, antequam omnia perirent transigendum armis statuit. Nec segnior ad certamen erat Scipio; et suapte natura pugne auidum illa etiam urgebat cura, ne inter moras hostium exercitus iungerentur, tutiusque cum singulis congredi quam cum omnibus arbitrabatur. Et sic erat. [10] Cum, suis ergo respectibus utrunque trahentibus, ultro appropinquassent iamque in campis ad Betulam urbem castris castra iunxissent, animosis crebrisque hostium insultibus refrixit repente Hasdrubal, mutauitque consilium, inque editum collem seque et copias recepit. Quomodo autem paulo altior tellus arceret, quos nec mare nec menia nec turres urbium arcuissent? [11] Aggressus locum dux romanus expugnauit, uixque inter tumultum duce hostium dilapso, cesa hominum octo milia, capta autem peditum decem milia, equitum duo milia; e quibus Hispani omnes sine precio dimissi, Afri uero iure belli libertate perdita seruilem in modum uenditi. Quibus rebus in stuporem primo postea in amorem acti, Hispanorum populi Scipionem regem alacri dixere consensu. [12] Quos ille, mox indicto silentio, admonuit inconsultis fauoribus abstinerent, opinionem de se quam uellent taciti tenerent: regis nomen, cuntis gentibus uerendum, Rome inuisum importunum graue; sibi regium animum non deesse, sufficere autem nomen imperatoris quo romani exercitus suos duces nuncupare sint soliti. Nondum nempe nomen imperii eo fastigii conscenderat, unde et reges et rempublicam infra se cerneret. [13] Eminuit sane in uerbis altitudo uigorque animi, quem barbari quoque perpenderent, regnum et que homines summa ducunt uelut infima despectantis. Ex hac preda Hispanis munera sunt collata principibus, nominatim Indibili recenti equi suo arbitrio deligendi. [14] Inter uenales Afros inuentus puer, Massinisse Numidarum regis ex fratre nepos, qui, ab eo uetitus arma contingere, puerili uanitate equo atque armis clam arreptis, illo ignaro uenisset in prelium; perductus ad Scipionem et an, si possit, ad patruum redire uelit interrogatus, cum se id maxime cupere letis cum lacrimis respondisset, falerato equo anuloque aureo donatus et romana atque hispana ueste aurea insigni fibula, comitatu addito remissus est. [15] Que res Massinisse animum sic inflexit ut, qui semper primus in equitatu Carthaginensium fuisset, ex illa hora concupisceret amicitiam Romanorum. Quam non statim, difficilis est enim repentina mutatio, sed aliquanto post, certe quam primum facultas oblata est, ipso cum Scipione contraxit, unam hanc ob causam ex Africa in Hispaniam transgressus; eamque et secum et cum tota gente Cornelia quin et cum populo romano constantissime tenuit, ita ut nunquam alterius externi regis amicitia cum Romanis usque ad ultimum longissime uite tempus pari fide seruata sit. [16] Hasdrubal aduerso concussus prelio et, seu omnium Hispanorum animos ad Scipionem uersos esse uersumque iri cogitans, neque aliter contineri posse quam si ab illo duce quem mirari et amare didicissent quam longissime distrahantur, seu in Italia, ubi frater et fons belli erat, magis necessarium se ratus, contracto quam maximo potuit Hispanorum uoluntario et Gallorum mercenario exercitu, paulo post toti cessit Hispanie et in Italiam uenit, eo fato quod supra descripsimus. [17] Tres hinc duces totidemque exercitus Penorum his finibus rem gerebant: alter Hasdrubal Gisgonis filius, Penorum ducum nisi fallor tertius, ulteriorem Hispaniam – citeriorem enim Scipio – tenebat; Mago et ipse, frater Hanibalis, et Hanno quidam dux Penorum Celtiberiam, que Hispaniarum media est. Contra hos duos Scipionis dux Sillanus missus, eos prelio uicit et Hannonem cepit; Magonem magna exercitus cum parte fuga abstulit ad Hasdrubalem in Gaditaniam. Eodem Scipio ipse magnis contendit itineribus. [18] Cuius aduentum Hasdrubal presentiens raptim Gades atque Occeanum petiit, exercitu huc illuc per urbes situ murisque ualidas disperso. Scipio, consilium hostis intelligens fragmentaque belli carptim persequi operosum magis esse quam gloriosum uidens, redeundi consilium cepit fratremque suum cum Hannone duce hostium captiuisque aliis nobilibus Romam misit. [19] Per hos dies idem Hasdrubal et Mago, reparato ingenti equitum ac peditum exercitu, ad Silipiam urbem castrametati sunt, parati animis ad prelium. Scipio re comperta impigre ad hostes iter uertit; iamque ad Betulam urbem illis proximam peruenerat. Illic inter metandum castra punici equitatus interuentu acris pugna conserta est; Peni tandem terga uertentes haud segnius quam uenerant abiere. Nec minus Hasdrubal, seu spe uictorie seu tedio laborum, fortune ultimo rem commisit euentui: pugnatum est magnis utrinque uiribus, sed uirtute et consilio Scipionis fusi hostes fugatusque Hasdrubal; et eodem expugnata impetu castra forent, ni tempestas subita imberque terribilis uetuisset. [20] Hec inter transeuntibus ad Romanos hinc inde principibus ac populis regionum, Hasdrubal retinende Hispanie spe amissa motis castris noctu abiit; quod ubi mane sensit Scipio cursim profugos insequitur. Quos cum premissi equites primum attigissent, nunc cedendo resistentes nunc cedentes retardando, assequendi spatium legionibus prebuere; quarum superuentu omnis omissa defensio, omnis in fuga spes reposita est, illa etiam inanis: fessi ac deprehensi hostes magna strage deleti sunt. [21] Dux cum reliquiis cesi exercitus in uicinos montes fugiens, loco aspero castra communiit; nec sic quidem dum in continenti esset se securum ratus, mare proximum ingressus noctu desertis suis Gades tumultuario se se contulit nauigio; ac tum demum memor comitis, ipsas quibus traiecerat remisit ad Magonem naues; quibus ille, olim belli particeps nunc fuge, eum Gadibus assecutus est, necdum quoque locis fisi donec citra mare essent, fugam in Africam parabant. [22] Scipio hostes euanuisse conspiciens, ne frustra ibi tempus tereret, lentis retro passibus, componendo interim regionum statu librandisque populorum ac principum erga se meritis, Terraconem rediit ad expugnanda castra hostium a ducibus derelicta, Sillano ibi dimisso cum mille equitum et decem milium peditum presidio. [23] Qui, prospere rebus gestis, breui ducem consecutus capta castra debellatumque denuntians, magno cum numero nobilium captiuorum ipse quoque Romam missus est, uictoriarum et recepte nuntius prouincie. 3 [1] Sic Hispanie, per Scipionem quinto anno postquam ad eas uenerat composite et iugo Carthaginensium erepte, quattuor eorum exercitibus et totidem ducibus fugatis cesis captis, ad romanum imperium rediere. Que quamuis merito magna omnibus uiderentur, illi soli a quo gesta erant perexigua et gerendorum quedam quasi preludia uidebantur, animo Africam magnamque Carthaginem iam uoluenti. [2] In quam rem conquirendas iam nunc uires prouidens, maximeque regum amicitias comparandas, ad Siphacem, ea tempestate potentissimum Africe regum, Lelium cum muneribus direxit, haud ignarus uetustum regi fedus cum Carthaginensibus esse, sed cogitans et priuatim per patrem ac patruum suum et publice per senatum amicitiam cum dicto rege contractam facile renouari posse, speransque preterea barbaricam fidem cum fortuna flecti facilem. Neque aliter accidit. [3] Nam rex, fama nominis et gestarum rerum gloria illectus, et secum reputans res romanas in Italia iam secundas in Hispania solas esse, contraque res Carthaginensium in Italia debilitatas in Hispania iam extinctas, legationem quidem cupidis auribus audiuit et amicitie mentionem incuntanter amplexus est; non posse autem ait fedus ac fidei uinculum nisi datis dextris cum presente firmari. Ita Lelius re infecta sed securi tantum sui ducis aduentus obstricta regis fide reuertitur. [4] Quod ubi Scipio intellexit, rei auidus gerende, que ad summam rerum et belli totius effectum, seu potentiam regis inspiceres seu terrarum situm, oportuna ut erat et efficax uidebatur, querique magno quamuis precio dignam extimans, Terracone digressus, relicto ibi L. Martio, confestim terrestri calle Carthaginem adiit, quod breuior inde esset in Africam transitus. Ibi quoque Sillano ad presidium dimisso, ipse cum Lelio, sine quo inuitus altum aliquid agitabat, funem soluit et duabus tantum nauibus, seu quia plures tunc non aderant seu nauigatio ut esset occultior, traiecit ad regem. [5] Quod ut animose gestum et intrepide nullus neget, sic fortasse aliquis prudenter factum grauiterque negauerit et temerariam potius quam maturam dixerit uirtutem, in duabus quinqueremibus et barbari regis fide ambigua suum caput, imo exercitus, imo reipublice salutem ponere; sicut sibi postmodum in senatu a Quinto Fabio Maximo mordaciter exprobratum scimus et a scriptoribus rerum inter temeraria numeratum. Sed immensa spes ardorque animi ad summa tendentis per circumfusa pericula nullius, preter ueram et excelsam gloriam et quem mente conceperat belli exitum, rei memorem trahebat. [6] Ut sane conspectior casus esset euentu mirabili factum est. Tum nempe, dum Scipio terre appropinquabat, septem naues Hasdrubalis ex Hispania fugientis, ut est dictum, iam in portu erant. Visis ergo duabus nauibus cognitoque quod hostium essent creditoque, quod simillimum ueri erat, posse paucas a multis facile superari, dato ad occurrendum signo iussu ducis ad arma discursum est; poteratque in summum res uenire discrimen, nisi quod inter moras nautarum due ille Scipionis naues uento ualido impellente portum subiere, ubi iam regis imperio nulla tumultuandi licentia sed omnibus omnia tuta erant. [7] Sic conatu irrito a duobus simul ducibus aduersarum partium in terram descensum itumque ad regem est. Uterque comiter exceptus inuitatur hospitio; idque sibi rex haud Hercle immerito gloriosum duxit, duos principes duarum hauddubie toto orbe potentissimarum gentium ad eius amicitiam postulandam una hora suam in regiam conuenisse, tractauitque ut, quoniam eos sors ceu diuino nutu uno tempore unum in locum contraxisset, de pace colloquerentur. [8] Negante autem Scipione priuatas sibi cum Hasdrubale inimicitias ullas esse, nec de publicis iniussu patrum se ausurum loqui aliquid affirmante, quod sibi bellum gerere non de pace agere esset iniunctum, institit rex obnixe admodum ut, cum ambo simul hospites sui essent, non grauaretur comuni saltem interesse conuiuio. Quod cum Scipio non negasset, cenatum apud regem est simulque, quoniam ita sibi placitum, et coniunctis sedibus magni illi duo hostes et hospites discubuerunt. [9] Ea uero affabilitas romano duci, ea morum suauitas et is lepos fuit, ut non modo regem barbarum et ignotum, sed acerrimum inimicum fando ad se amandum, quantum est in hoste possibile, mirandumque compelleret. Ita quem insignem bello atque inter arma metuendum senserat, inermem in colloquio sentiebat amabilem et, quod de paucissimis lectum auditum ue est, quem absentem fama mirabilem fecerat mirabiliorem presentia faciebat. [10] Verum enimuero quod mirabatur id timebat et, si dici potest, quod amabat oderat; nempe uirtutem hostis sibi ac suis aduersam et tunc et in posterum sentiebat. Neque uero aliter quam presagiebat accidit, ut sicut Hanibalem Italie sic Scipionem Africe uastitas sequeretur, utque in presens rex, spreto federe punico, romanam complecteretur amicitiam; nec mirandum uero amplius sentiebat quod, secuta talis uiri maiestatem, ab eis Hispania desciuisset, nec deinceps de illa perdita tam dolendum quam de perdenda Africa metuendum. Hos tacitos cogitatus hostis in pectore romani ducis uirtus nota pepererat. 4 [1] Scipio federibus cum rege percussis in Hispaniam reuersus, etsi terror omnis Carthaginensium uel depulsus inde uel compressus ibi esset, quorundam tamen Hispanorum perfidiam dignam supplicio iudicabat. Horum simul urbes duas, alteram per legatos alteram per se ipsum, iusta ira concitatus aggreditur. Castulonenses, cesis Scipionibus, fidem simul cum fortuna comuni hominum more mutauerant et ad Penos defecerant; Iliturgitani, haudquaquam contenti fregisse fidem ni perfidiam seuitia cumulassent, romanorum exercituum reliquias ad se confugientes occiderant. [2] Hi obstinatissime restiterunt, ut qui scirent seu pugnantibus seu cedentibus moriendum esse. Parati instructique hostem expectabant; non fetialis aut ullus omnino romani ducis nuntius sed conscientia scelerum et uenie desperatio bellum eis indixerant. Una uox ciuium per muros: summa uirtute pugnandum esse; pugnari enim non pro gloria sed pro uita, neque uero aliam belli causam esse quam odium; non ex se uictoriam non uel predam, sed supplicium solum peti. [3] Una erat ad milites Scipionis adhortatio: multo cum his asperius quam cum Carthaginensibus decertandum, cum illis enim de imperio comuni et gloria et superioritate, cum his autem de perfidia eorum propria et crudelitate et proditione certari; ulciscerentur ergo commilitones suos ab his nefarie trucidatos, ulciscerentur et se ipsos, si eorum forte in manus casu simili peruenissent pari immanitate trucidandos, exemplumque omnibus seculis ac gentibus memorandum darent, nequis unquam in quacunque fortuna romanum militem aut romanum ciuem uiolabilem extimaret. [4] His hortatibus uniuersi et suo quisque odio instigati, urbem scalis ad muros applicitis inuadunt. Sed presens mortis metus non bellatores tantum uiros, sed omnem sexum, omnem etatem ad tutelam misere urbis armauerat. Sepe igitur summa ui et multo militum sudore ac sanguine frustra retentati erant, dum alter alterum hortaretur ac diceret aut bellantibus uirum more aut captis ritu pecudum occumbendum fore, et irati ac superbi uictoris cultro iugulum porrigendum, et hec omnia patienda esse coram caris parentibus atque coniugibus et liberis, eadem mox ludibria seu grauiora passuris. [5] His ultro citroque uocum stimulis et hinc iusto odio illinc iusto metu cum aliquandiu pari Marte certatum esset, et tandem oppugnatio ualida sed aliquanto ualidior defensio uideretur, et ille Hispaniarum uictor exercitus ante unius portas oppidi insolito torpore lentesceret, iratus Scipio, obiurgata militum secordia et arrepta scala, in murum scandere ceperat, non absque periculo manifesto et graui; quo spectaculo concussi omnes neque aliter tremefacti quam si in capite unius omnium uita periclitaretur, undique in muros renouato mentium ardore feruidoque ruunt impetu. Qui sustineri non potuit: fracta omnis obstinatio, capta urbs inque omne genus hominum seuitum: misericordiam ira calcauerat, ira inquam de pietate oriens. Sic ad Iliturgiam romana manus romanum sanguinem ulta est. [6] Ad Castulonem lenior uictoria; nam nec tantum scelus admiserant, nec ui capti erant, nec supplicium pertinacia sed ueniam deditione meruerant. Victor inde Carthaginem reuersus, uota diis soluit; fecit et funebres ludos et gladiatorum spectaculum insigne in memoriam patris et patrui, illis in regionibus pro republica peremptorum. [7] Sub idem tempus multas quoque urbes alias male de imperio meritas per legatos cepit. Unius quoniam memorabilis furor fuit, attingendus est. Astaba urbs tunc maxime in Romanos perfidiam suam exercuerat quando maxime necessaria fides erat. Hanc cum uallasset obsidio, ciues rabidi et ex memoria criminum de misericordia desperantes et diffisi menibus, ingenti lignorum strue foro medio congesta, cum coniuges filiosque et omne genus imbelle superimposuissent aurumque et argentum et siquid usquam carum publice aut priuatim urbi fuerat, quinquaginta iuuenibus armatis ad custodiam dimissis, truci sub execratione iusserunt ut, quandiu spei aliquid superesset, comunes omnium fortunas singulari fide sua ac pietate seruarent; sin extinctam spem collapsamque rem cernerent, certi omnes prorsus qui in prelium exissent ferro absumptos, ipsi quoque sibi ac reliquis consulerent; neu ab executione tam preclari operis metu aliquo uel inani pietate desisterent sed, ut que seruari nullo possent modo pie potius suorum quam superbe manus hostium uastarent, cunta mox uel ferro uel igne consumerent seque incendio ultimos inicerent, nequid omnino relinqueretur in quod ira uictoris excandesceret. [8] Atque ita rebus domesticis uelut ultima uoluntate dispositis, omni penitus spe salutis aut rei alterius quam non inulte mortis abiecta, portas aperuere et, horrisono impetu in romanas acies inuecti, turbarunt primos ordines cum inopina prorsus eruptione tum rabie ac desperatione pugnantium. Ad extremum cesi omnes in prelio, nullo sibi aliter parcente quam hosti; et qui in urbe substiterant incensi omnes atque omnia. Sic completa dispositione testantium, prede nullus aut uindicte locus: ipsi se punierant qui peccarant; solo de nomine nudisque de menibus uictoria inops fuit. [9] His actis purgataque externis simul atque internis malis Hispania, nequid otii solicitus dux haberet neue unquam tantus bellator absque bello esset, ab hostibus feriantem morbus inuasit, siue is celi mutatione seu immodico labore quem in preliis pro uoluptate subibat nimioque solis ardore contractus. [10] Iacebat eger Scipio; imo uero respublica languebat romanumque nomen atque imperium egrotabat. Quid enim euenturum rear tunc fuisse, si eum immatura mors patrie abstulisset, cum ueram morbi famam falsus rumor mortis insecutus tantos undique motus exciuerit: seditionem in castris, rebellionem in prouincia? [11] Erant octo milia romane militie ad Sucronem, frenum uicinarum gentium. Hi iampridem fremere soliti, audita tandem morte ducis sacramento se se liberos rati, contempta reuerentia tribunorum et iugo discipline militaris excusso, nouis sibi ducibus electis, multa turpia et illicita perpetrarunt. [12] Erant et Hispanie principes federibus ac beneficiis astricti. Hi, uidentes inde Carthaginenses finibus suis pulsos hinc romanum ducem e medio subtractum audientes, romanamque potentiam morte uiri unius extinctam suspicati et sic undique liberande Hispanie seu uerius arripiende tyrannidis tempus aduenisse, erexere animos. Nominatim Indibilis atque Mandonius, fratres illi de quibus supra diximus, collectis uiginti milibus peditum ac duobus milibus et quingentis equitibus, ad hec nefarium concitatis in bellum proximis, et sue fidei et beneficientie ducis obliti impio atque ingrato animo rebellarunt. [13] His ita se habentibus, Scipio, preter hominum spem sanitati redditus, utrunque motum solita uirtute compescuit et seditionem quidem prius, quia propius periculum erat. [14] Et quanquam, bellis profligandis quam seditionibus placandis expertior, alternantibus ageretur curis, ne uel equo durior in insontes uel lenior esset in noxios, deque hoc ipso uarie in consiliis agitatum esset, humaniorem tandem in partem inclinante sententia, ut punitis seditionis auctoribus multitudini parceretur obtentum est. Ipse quidem alto consilio dolorem suum propositumque dissimulans, seditiosa in castra tribunos militum septem misit, quid agi uellet instructos. [15] Qui prima licet facie quasi ipsorum in perniciem missi omnium oculos offendissent, benignis tamen deinde sermonibus sedauerunt animos, iam antea audita sui ducis conualescentia lentescentes; nempe quos intus conscientia extra autem Hispanorum rebellio, in qua spem habebant, ad beneualentis Scipionis famam omissa deiecerat, unoquoque se se sensim a suspitione iniqui consilii retrahente ita ut iam dissentionis soli duces ab aliis linquerentur, nullum culpe sue felicem exitum augurantes, iamque iniustam potestatem iuste iudicium subituram et secures, quas uana specie delusi deferentibus licet commilitonibus usurparant, sua in capita recasuras in silentio formidantes. [16] Proinde tribuni, quos a duce missos diximus, cum in castra uenissent, et tabernacula et conuentus colloquentium circuibant nichil reprehendentes nichil magnopere uestigantes, sed tranquilla fronte et miti uoce uelut amicabiliter admirantes et querentes quid sibi uellet ea nouitas, quenam causa tam fidos constantesque animos concitasset. Responsum unum ab omnibus reddebatur: stipendium equo amplius dilatum et nocentibus quidem prompta supplicia, premia uero benemeritis tarda esse. [17] Aduersus hec tribuni haud iniustam querimonie causam dicere; excusari autem dilationem nota ducis egritudine; letandum sane ut in tali re habendamque diis gratiam quod tumultus, qui sepe paruis ex causis in immensum crescit, suis se finibus tenuisset nichilque preter uerba impium aut asperum incidisset; se uero mox ducem certiorem de innocentia exercitus ac de ueritate facturos; ipsum et ad ueniam et ad premium pari animi lenitate facillimum et fuisse semper et futurum esse. Scipio re ut erat intellecta, exactoribus tributorum circunquaque dispersis per stipendiarias ciuitates, persoluendi stipendii spem ostendit edictumque proposuit ut Carthaginem uenirent, seu simul omnes seu diuisim, qui stipendium percepturi erant. [18] Milites ergo, quorum animos primum tribunorum uerba mollierant deinde etiam in spem bonam edictum sui ducis erexerat, multa deliberantes decreuere, non ut utilius modo sed ut necessarium unicumque refugium, notam et sepe etiam hostibus non negatam illius misericordiam experiri, cause ipsi sue more hominum fauentes et grauia facta uerbis inter se leuibus excusantes: tumultuatum militariter sine cede sine sanguine, nil magno dignum supplicio gestum esse. De eo quidem dubitatum, an omnes an singule ad stipendium turme irent; placuitque et tutius uisum est omnes facto agmine proficisci. [19] Scipio interim super his multa deliberans, tandem, nequa suspitio oriretur de pena militum consultari sed aliud actum crederetur, profectionem legionum sub Sillano duce aduersus Hispanos rebellantes concilio digressus edixit in diem proximum. [20] Que res ubi seditiosis iam Carthagini appropinquantibus nuntiata est, et omnis radicitus conuulsus est pauor et letitie multum superadditum, opinantibus ducem, siquid atrocius animo uolueret, nequaquam a se copias dimissurum et, ut sunt nocentium spes, illud quoque sibi fingentibus, non se in arbitrio incomitati ducis sed eorum in arbitrio futurum ducem. [21] Inter has cogitationes urbem introeuntes ad uesperam, inuenerunt exercitum alterum arma solicite equosque et cibos crastino itineri preparantem, quo magis magisque in opinione firmati sunt; accesserunt occurrentium uerba ad fallendum efficacia: oportune atque optato aduenire illos sub abscessum maioris exercitus, ne dux solus remaneret. [22] Ad hunc maxime modum per tribunos, quibus id negotium datum erat, solerter et comiter per hospitia diuisi omnes; et precipue seditionis auctores blando sermone excepti, quodque per letitiam clam subrepit, largo mero obruti ac deuincti, non multo post circa noctis intempeste silentium consopiti absque ullo strepitu cathenis additis uinciuntur. [23] Ubi illuxit exercitus, qui rei nescius abire iam ceperat, ad portam detentus et redire iussus erat, porteque urbis omnes obstructe adhibitique custodes nequa dilabi aliquis ad fugam posset. Tum demum ad contionem sucroniani milites ducis imperio euocantur, simulque omnes, illis paucis exceptis qui in uinculis erant, non fidentes modo sed clamosi conueniunt ac frementes. [24] Interea et reductus armatus exercitus inermem obsederat contionem, et conspectus ad tribunal Scipio, non eo uultu quem stulti sibi finxerant, morbo scilicet exangui et pallido, sed uiuaci ac minaci et qualem inter prelia nunquam se uidisse meminerant, omnem compressit audaciam; uersi alter in alterum, consternati omnes ac deiecti constiterunt et, uelut e somnio experrecti, quid egissent ubi essent intelligere incipientes. [25] Dux aliquandiu tacitus cum sedisset, nuntiato tandem productos in forum reos et parata que in re essent omnia, indicto preconis uoce silentio exorsus orationem habuit, qua nescio an ulla unquam acrior simul ac dulcior audita sit. [26] Cuius hec summa fuit, ut se dubium incipiens diceret quibus uerbis apud suum loqueretur exercitum, an ut milites ciuesque an ut hostes alloqueretur, cum et uultus et corpora et habitum et sermonem patrium, contraque et actus et animos intueretur hostiles et patrie proditores; dehinc iniquitate consiliorum insanientis exercitus accusata, se paratum ait facile credere paucorum eam insaniam fuisse non omnium ne, si omnium fuisset, sine nimis multo sanguine expiari tantum scelus tamque immane non posset, ad quod expiandum inuitus ipse ac mestus accederet, tanquam ad curanda uulnera que nisi essent attrectata atque expurgata putrescerent; neque aliter ad supplicium se ciuium quam ad secandas partes sui corporis uenire, que si uano metu aut misericordia negligantur reliquas contagio infecture sint; neque uero ullo pacto uelle se opinari suam mortem omnibus exoptatam, quod si crederet promptum esse se in conspectu omnium sponte mori, neque de uita suis ciuibus odiosa ullam se percipere uoluptatem posse. [27] Ad excusationem uero multitudinis, cui parabat ignoscere, freto illam dixit esse simillimam, quod per se tranquillum uentis hinc atque hinc flantibus agitatur inque turbulentissimas attollitur tempestates; deinde, iniquitate atque indignitate seditionis auctorum et publice credulitatis insania multis uerbis exaggerata omniumque oculis ingessa, eo quidem perpetua oratione descendit, ut concluderet sibi decepte multitudinis penitentiam ac pudorem pro supplicio satis esse, de reliquo et obliuionem futuram et silentium, neque unquam se aliquid illis exprobraturum; at uero Atrium Umbrum et Albium Calenum, qui seditiosi duces exercitus fuissent, atque eorum complices, qui eis indignum illud imperium detulissent, morte merita flagitium luituros; quo spectaculo non debere alios acerbari sed gaudere, quia cum uniuersam rempublicam tum precipue illos, quibus hanc offuderant infamie nebulam, offendissent. [28] Quibus dictis subito circumfusi fragor exercitus et horrendus armorum crepitus exauditus, et cruenti carnifices atque atrocis instrumenta supplicii rerumque et uocum terror multiplex ita omnium oculos auresque compleuerant ut, cum triginta noxii (tot enim in consilio deprehensi damnatique erant) nudi et alligati ad palum more maiorum et uirgis cesi percussique securibus mactarentur, nullius non dicam clamor aut querela sed ne uox quidem aut gemitus ullus erumperet. Tantus metus ac torpor incesserat! [29] Sic punitis sontibus quibus parci nequiuerat et eiectis cadaueribus ac lustrato loco, ceteri uenia accepta, sacramento in uerba ducis apud tribunos militum renouato, ad obsequium rediere; ita omnes, pars nequitie debitum pars indebitum militie stipendium perceperunt. Sic finita seditio est. [30] Hec inter duas uictorias uno tempore per legatos adeptus est Scipio: alteram terrestrem per L. Martium, qui ad Betim amnem prefectum Magonis Hannonem spoliatum castris, maxima militum parte trucidata, pene incomitatum egit in fugam; alteram uero maritimam per C. Lelium, qui in ipso ore terras ingredientis occeani cum Adherbale Carthaginensium pretore congressus eumque abeuntem assecutus, cum hostibus simul ac pelago pugnans, uicit et parte nauium oppressa fugere in Africam coegit. [31] Scipio, seditione militum composita sic ut neque iustitia sceleratis neque clementia deesset errantibus, ad rebellionem hostium compescendam ex ordine animum conuertit. Indibilis ac Mandonius fratres, qui eadem spe qua milites et leuitate barbarica rebellarant, cognoscentes tandem sue spei suique consilii uanitatem, sensim ab ancipiti ac feruida conspiratione refrixerant, suspensis animis expectantes discordie militaris euentum sperantesque, si militibus pepercisset, qui quo plus fidei deberent eo plus perfidie admisissent, et sibi quoque parsurum. [32] Ubi uero durities uindicte castrensis innotuit, exemplo territi ac de misericordia diffisi ad armorum spem ceptique perseuerantiam rediere, cumque omnibus copiis et sotiorum auxilio in aciem sunt reuersi. [33] Peruicacia scelerati hostis exasperatus Scipio et, ad plenum sibi conciliatis et stipendio et omni affabilitate militibus, moturus castra magnifice adhortatus exercitum: non ut ambiguum ad bellum sed ad certam uictoriam suppliciumque de ingratis pessimeque meritis exigendum sequerentur se, non ut paulo ante ad castigationem ciuium meste ac lente, sed ad penam hostium auide atque alacriter properantem, non meritum, non patriam, non mores, non studia, non arma, non habitum, non linguam, non animos, non conuictum, denique comune secum nichil habentium preter ultro contractum ac distractum fedus leuiterque datam et nefarie uiolatam ac negatam fidem. [34] His ac similibus accensos ad hostem ducit. Quem, cis Hiberum amnem quartodecimo deprehensum die et se prelio offerentem, bis acie uictum fudit non parue hominum strage; et secunda quidem congressio angusta fuit in ualle ubi, nullus cum pateret ad fugam exitus, pugna fuit atrocior cruentiorque uictoria: ad extremum tamen cesi hostes omnes qui in ualle constiterant, capta insuper castra et in his hominum tria milia atque aliarum multiplex rerum preda. [35] Pars hostium quam angustie non ceperant, proximum in tumulum euecti tanquam prelii spectatores, fuge spatium habuere, inter quos fratres ambo belli duces euaserunt. Qui cum se se in tutum recepissent, damnataque concorditer omni spe quam in armis habuerant ad expertam notamque mansuetudinem confugere decreuissent, missus est ad romana castra Mandonius a fratre, forte ideo quia minor, ut ipse in faciem offersi iras et iurgia uictoris exciperet atque ita, ut sic dixerim, uultus sui clipeo fraternum tegeret pudorem. [36] Qui, Scipionis ad genua prouolutus et errorem fassus et supplicio, quodcunque uictori libuisset, seque fratremque suum offerens, humiliter ueniam cum petisset, acriter quidem ipse simulque absens frater increpiti, quantumque flagitium contra se non talia meritum perpetrassent admoniti atque edocti, tandem ueniam receperunt ab eo qui uix illam negare didicerat. [37] Hanc cum daret, uictis arma non abstulit nec eorum urbibus presidia imposuit neque ullos accepit obsides, cum hec omnia dedititiis fieri mos antiquus Romanorum esset; factoque egregio eque uerbum addidit magnificum, esse ea dicens haud satis generosa pignora seruande fidei de rebellione timentibus: se nichil inde solicitum, et illorum fidem siqua esset experiri iterum malle uoluntariam liberosque animos quam coactos impotentia rebellandi; proinde, si sibi utile arbitrarentur, rebellarent et pro libito insanirent, non semper forte tam facile misericordiam reperturi; non se ab immeritis obsidibus sed ab ipsis, hisque non inermibus sed armatis, neque arcium presidio sed equis in campis et aperta acie, si res poscat, lese fidei supplicia petiturum. Hec Scipio. [38] Illi autem, bis seruati frustraque moniti, nichilominus tamen post reditum eius in Italiam denuo rebellarunt, nec offensa nec spe alia impulsi aut omnino aliam ob causam, nisi quod ingens admiratio Scipionis ceterorum omnium romanorum ducum contemptum animis inuexerat; nullum alium mirari poterant aut uereri; omnes qui fuissent Rome cleri bellis absumptos, hunc unum clarissimum superesse preter quem nichil metuendum esse persuasum erat. [39] Re experti autem didicerunt esse non solum alios Romanis duces, sed ipsius etiam Scipionis dimissos in Hispania legatos eorum insolentie satis esse. A quibus uicti ambo, et per suos populares, quibus aliter spes uenie non dabatur, captus traditusque Romanis ad supplicium Mandonius fuit; nam Indibilis in acie et ingenti suorum strage fortiter pugnans pilo terra affixus occubuerat. Sed reuertor ad ordinem. [40] Mago itaque, Hamilcaris filius Hanibalis frater, qui prima horum ex rebellione ac seditione illa castrensi plurimum uane spei cupida mente conceperat, ita ut senatui Carthaginensium suaderet classes et exercitus reparandos, sequendumque qua fortuna iter panderet, ac summa ui Hispanie regnum traditum a patribus et ereptum ab hostibus repetendum, tandem uirtuti romani ducis in dies cunta succumbere eique difficultates iam cessisse omnes uidens, desperato consilii successu Gadibus, ubi aliquandiu nutanti animo fuerat, abiit non ciuibus modo sed templis fede spoliatis. [41] Cumque redire in Africam cepisset, flexit iter, iussus a senatu cum ea classe quam haberet et cum quanto posset exercitu, uel amicitia uel mercede contracto, in Italiam proficisci seque fratri coniungere, neque per ignauiam pati tantum bellum tanta ceptum uirtute ac felicitate lentescere. Sic publico ille paruit precepto, haud meliore quidem fato quam frater Hasdrubal profectus. Quo digresso Gaditani, auaritiam ac seuitiam punicam non ferentes, illico, quod nequicquam ante tentauerant, se Romanis dediderunt. [42] Iandudum ante hanc deditionem Scipio abitum meditabatur; prius tamen quam abiret Massinissam, sue uisionis ardentem desiderio, uoti compotem facere cupiebat; quod tandem Martio operam dante completum est. Qui a duce premissus ulteriorem in Hispaniam, Massinisse, hanc ob causam Gadibus tunc degenti anxieque peragende rei occasionem expectanti, clam per nuntios notum fecit haud procul abfore quem optaret. [43] Sequebatur enim Scipio quem premiserat et, tantus est uirtutis splendor tantum amicitie studium, qui Romam hoc est ad Orientem animo properabat corpore ibat ad Occidentem, non sine magni utique lucri spe, ut prereptum hostibus tantum sibi ac patrie quereret amicum, cui si uotiue successerit nulle profecto diuitie pares sunt, fuitque tam generose mercis, qualem docuit exitus. [44] Nam Massinissa, rem ut erat intelligens, apud eos qui tum Gadibus preerant questus, quod in insule breuioris angustiis equi otio equitesque pigrescerent, sibique atque aliis incommodi inopiam et paterentur et facerent, ut ad predandum egredi permitteretur obtinuit. Quod ut factum est, tres e suis principibus ad romanum ducem misit precepitque ut duo apud eum obsides remanerent, unus ad se nuntius rerum et itineris dux rediret; quo reuerso tempusque et locum nuntiante colloquii, processum est ubi paucis comitantibus sunt congressi. [45] Et quanquam rex ignoti uiri ex actibus, quos partim audiendo partim experiendo ac didicerat, ipse sibi et uultus et totius corporis augustissimam ac serenissimam animoque simillimam finxisset imaginem, longe tamen augustiorem atque sereniorem repperit quam mente conceperat; et, preter elegantissimam naturalem formam frontique insitam maiestatem plusquam regiam, exterior ipse habitus non muliebri mollitie infectus, quo libenter formosi atque eneruati iuuenes uti solent, sed uiro dignus ac milite animique habitum pre se ferens, et coma humeris sparsa mulcebat detinebatque oculos pars etatis uirentissima, ut que nondum trigesimum attigisset annum, cuius florem, quod plerisque iuuenibus accidit, uelut ex egritudine reformatum et robori multum addidisse diceres et decori. [46] Itaque illum intuens Massinissa leto stupore perfusus, quod primum loqui potuit, de remisso liberaliter nepote gratias egit atque ex illo suum erga se propositum affectumque animi gratis uerbis exposuit; dilationem uero difficultatibus excusauit: ad amorem cultumque uiri nulla re alia quam uirtute et claritate nominis motum se sperare amicitiam stabilem fore, que radicibus tam honestis innixa esset; se quidem ad ipsius et populi romani obsequia paratum animum habere, que etsi prius habuerit non potuisse prius ostendere neque, ut potuerit, multum in se peregrina atque externa in patria auxilii futurum; in Africa autem, ubi etsi durior fortuna, regia tamen sibi esset origo, plus se momenti aliquid habiturum ad gerendas res; denique totis uiribus enisurum ne cuiusquam alienigene erga eum ac Romanos conspectior fides esset, neque uero diffidere, si Scipionis auspiciis in Africam transeatur, cito perituram esse Carthaginem. [47] Hec dicentem prono animo dux romanus amplectitur, et affatu quidem et indole ac uirtute regia in uultu iuuenis eminente delectatus. Fide mutua datis dextris amicitiam firmant. Utinamque pari fide omnes amicitie iungerentur, ut nec euo omnia consumente consumerentur, neque leuibus causis contracte leuioribus soluerentur et sepe, quo nichil est turpius, in tristes inimicitias uerterentur! [48] Finito colloquio iuncti animis corporibus separantur: ille de consensu ducis ad auertendam suspitionem uicina depopulatus, Gades unde uenerat reuersus, hic Terraconem, Scipionum opus. Nequem moueat quod tam sepe locum illum repetit, sicut nec illud quod Carthaginem primum inuasit, opus Hasdrubalis Penorum ducis. [49] Peractis omnibus que ad Hispanias attinent, captis aut euersis urbibus, placatis compressisque seditionibus, cesis fugatisque hostibus, partis externis amicitiis, composito rerum statu et legatis dimissa prouincia, uictor Scipio Romam rediit. Et, quanquam non triumpho tantum sed triumphis digna gessisset, sine triumpho tamen introiit, quia sine magistratu ordinario gesta erant. At triumpho quolibet maior erat hominum fauor et opinio et concursus ad spectandam faciem uictoris, nouis actibus antique spei additis, que de hoc a puero animis insederat, cuntis iam inde presagientibus ab hoc uno finem bello punico impositum iri. [50] Proximis ergo comitiis summo omnium consensu consul factus eique decreta Sicilia prouincia est. Cumque ipse et uirtutis conscientia et prosperitatis fiducia non bellum modo ut gereret sed finiret sibi commissum et crederet et iactaret, atque ad hoc tenderet ut, sine quo non posse finiri bellum diceret, permitteretur ei legiones in Africam transportare, idque si senatus negaret a populo petiturus uideretur, magna patrum parte iuuenilibus inuidente seu non fidente consiliis, de hoc ipso inter Fabium Maximum principem tunc senatus et Scipionem preclaris orationibus altercatum est. [51] Quas quidem ego, etsi cognitu pulcre essent, quia promisse tamen breuitati obstabat, et michi consulens et lectori pretereundas censui; unum nullatenus silentio obruendum ratus, quod maxime ad pernoscendam animi magnitudinem huius, de quo loquimur, ducis attinet. [52] Cum enim Fabius modis omnibus persuadere niteretur, nature ordinem esse sua prius tueri quam inuadere aliena, nec sat tutum premente italos fines Hanibale maria transire, nudare patriam presidiis suis, et proxima deserentem longinqua atque ignota perrumpere, esse nempe uictoriam in Italia quam in Africa non modo faciliorem sed etiam clariorem, utrunque constantissime pernegauit Scipio. [53] Nam et tutius cum hoste confligere in illius patria quam in tua, ubi non tuarum illi sed illius tibi uirium accessio ad uictoriam collatura sit, et a te in illum quam ab illo in te omnes belli minas ac damna conuerti teque in suos ingressum fines archana illius introspicere quam illum tua; et inferre periculum quam uitare; idque si aliunde nesciretur, exemplo ipsius Hanibalis notum fieri, qui non tantum suis sed italicis uiribus Italiam afflixerit, quod in Africa bellanti accidere nequiuisset. [54] Mutandas igitur belli uices, meliusque hostes quod diu fecerint aliquando passuros; Romanos uero non modo plus uirium in Africa habituros, sed plus etiam animorum, qui maiores semper esse soleant inuadentibus quam inuasis; proinde, ut alia cunta sint paria, par utrobique difficultas par labor parque discrimen, illud tamen ad gloriam romani nominis pertinere famamque posteritatis, esse Romanis animos non solum ad Italiam defendendam sed ad Africam etiam oppugnandam. [55] Itaque, tametsi eque faciliter seu etiam aliquanto facilius in Italia uinci Hanibal posset, uinci tamen honestius in Africa, et magnificentius a se illum in Africam trahi quam se ab illo in Italia detineri; nichil unquam agentem semper pati et agentibus obluctari miserum; agendum potius audendumque, quo cepta deleatur infamia, ne uulgetur in finem gentiumque et regum mentibus hereat fuisse Carthaginensibus unum uirum, qui sit ausus quod romanorum procerum nullus auderet: denique non uictorie tantum sed et fame studio in Africam transeundum. [56] His atque aliis obtinuit ad extremum Scipio ut liceret ei quod expediens reipublice iudicasset. Tunc Etrurie atque Umbrie populis et in bellum et precipue in nouam classem ultro certatim auxilia offerentibus prebentibusque, mira classis celeritate confecta est. Interim uero ludos, quos in Hispania tempore militaris tumultus uouerat, peregit; moxque in Siciliam traiecit. [57] Eo ubi peruentum est, omne illi ordinandi exercitus atque itineris maturandi studium fuit; et primum quidem ad hoc animum intendit, ut expertos et multis stipendiis probatos milites eligeret, maximeque illos qui sub Marcello militauerant, quod eos sub tali duce cum omnis discipline militaris tum expugnandarum urbium arte doctissimos speraret, quorum opera, nullis iam curis mediocribus inhians, se usurum in oppugnanda Carthagine prouidebat animo. [58] Milites quoque qui cannensi superfuerant excidio, auidos sub nouo duce ueterem ignominiam purgare, nequaquam spreuit, quamuis a senatu ducibusque aliis spretos et multa notatos infamia. Sciebat enim cladem illam non ignauia militum acceptam sed temeritate consulis, eosque, et campestribus preliis et similiter urbibus inuadendis expertos longissimaque militia duratos, stimulante insuper uerecundia infelicis pugne, ituros promptius in omne discrimen cogitabat nec parsuros uite, quam sibi ciuibusque suis uilem adeo fecisset unus uite dies. [59] Non tamen omnes passim admittendos existimans, singulos circumspexit ut, relictis inutilibus et in locum eorum subrogatis aliis ex his quos in insulam aduexerat, legiones duas expleret militum cannensium. [60] Erant preterea circa latus consulis trecenti iuuenes romani, omnes et etate florentes et uiribus prestantes quibusque preter arma et equos nil ad strenue rem gerendam deforet; hos iampridem Scipio contemplatus fuerat, iussuque eius in exercitu otiosi uersabantur, consiliorum ducis ignari et mirantes quid ita inermes armatis immixti tenerentur; nec uero arma et equi quibus instruerentur in promptu erant, nec fatigato erario atque exhausto facilis conquisitio. [61] Consilio ergo subueniens egestati, trecentis siculis iuuenibus equitibus, qui ex omnibus genere ac diuitiis precipue florebant, precipit ut armati secum in Africam traiecturi ad certum diem conuenirent. Quod preceptum cum illi non sine merore et tacitis querelis exequerentur, prefixa dies aduenit. [62] Scipio eos ut iussi erant conuenisse intuens et iam ante presagiens quod erat, inuitos illos in longinquam militiam ituros propinquosque et affines eorum haud sane letis oculis profectionem suorum tam ambiguam uisuros, sic tranquilla eos fronte et mitibus uerbis alloquitur et 'Relatum' inquit 'est michi uos preceptum meum, quod rei publice necessitas cogit, grauiter eccepisse; proinde dicite intrepidi absque ullo metu offensionis mee, dicite, inquam, dum remedii tempus est et priusquam in discrimina uentum sit, quid cuique est animi'. [63] Ad hec unus ex eo numero, natura promptior fortasse, 'Quando' ait 'cum bona uenia loqui sinis metumque tue indignationis omnem preripis, pro me ipse profiteor, malim equidem, si mei fiat arbitrii, militiam detrectare et inter necessarios meos domi quietam in pace uitam agere quam in bellum ire'. Tum Scipio: 'Quando palam michi loqueris, ego tibi uicarium' inquit 'dabo, qui pro te munus hoc subeat'. Quod cum ille letus amplecteretur, uni ex Romanis inermibus in medium prolato arma et equum tradit adolescens siculus. Id exemplum secuti omnes quibus quies esset carior quam gloria, cum bona gratia iubentis exemptum iniuncto labori equitem uidentes, cupide ac certatim eandem conditionem detrectande militie susceperunt. [64] Sic nolentibus et querulis remissa necessitas militandi, equi et arma uolentibus et gratias agentibus ablati; quibus armati trecenti illi iuuenes instructique sunt, armorumque peritia et exercitio firmandi expertioribus traditi, et, natura adiuta studio, uiros fortes ac strenuos et illo et aliis multis bellis imperio utiles extitisse fama fuit. [65] Per hos dies nauibus ad Panormum hibernantibus, Scipio Siracusas se se contulit, Lelio cum haud magna classe in Africam premisso, ut uidelicet uno tempore per se ipsum afflicte urbi sotie subueniret, quantum in preteritis prouidentie ius est, et ne amplioribus saltem uexaretur iniuriis, per legatum uero quieti hostium insultaret. [66] Cuius ad Africam appulsu tantus repente Carthagini Penorumque urbibus terror iniectus est tantumque meroris ex insperata mutatione fortune, ut finitimos et longinquos reges ac populos ad amicitiam ineundam seu firmandam, nominatim Philippum Macedonie magnis promissis ac precibus inuitarent quo in Italiam aut in Siciliam transiret, quin et imperatoribus suis in terra italica bella gerentibus auxilia peditum atque equitum elephantorumque et nauium ac pecunie magna transmitterent, nichil omnino tantis motibus intendentes aliud, quam ut undique conquisitis minis et uaria rerum ostentata formidine Scipionem, quem ut fatale fulmen horrebant, ab aggressu Africe auerterent ad Italie tutelam. [67] Contra autem Massinissa, cuius desiderio omnis celeritas tarda erat, Lelium afris litoribus uolitantem et proxima populantem cum exiguo equitatu adiit bellique moras increpuit: territis ac turbatis hostibus instandum, nullum fessis respirandi tempus relinquendum; Carthagine terrorum plena omnia; Siphacem suis in presens bellis implicitum, unde si emerserit fidum nichil sperandum sit, Romanis occupandum itaque dum nec eis nocere nec prodesse hostibus possit. Quid igitur cause esse cur non Scipio ipse cum exercitu iandudum in Africam transierit? Nodos omnes abrumpat ac properet se se in tempore; plena et constanti fide et quamuis regno exutum non spernendo tamen auxilio aduenturum; nichil magnis principiis cuntatione funestius. [68] Hec ad Scipionem suis uerbis ferri iubet, sibi uero consuluit ut quam primum ex Africa discederet: opinari enim se punicam classem portu Carthaginis iam digressam, cum qua solum sine suo duce congredi esset ambiguum. Dimisso rege, Lelius luce proxima consilio paruit; [69] classe ab Hippone Regio soluta in Siciliam reuersus, et mandata pertulit et uerborum stimulos addidit festinanti animo. Scipionem quidem tanti amici monitus et querele tangebant; at exercitum nichil magis quam conspecta, plenis dum ex nauibus egeritur, preda hostilis accenderat, ut confestim transuehi optantibus mora omnis inuisa esset atque inter damna numeraretur. [70] Ad hunc modum uarie quidem et ducis et militum irritatis ad transitum animis, noua cura interueniens differre parumper quod maxime cupiebant atque alio spectare compulit. Locros urbem italam, que ad Penos feruente illorum prosperitate defecerat, ex hostibus recuperandi subita spes affulsit per lignarios fabros quosdam qui, dum ab excursoribus Romanorum cum aliis deprehensi et in captiuitate Regium deducti, forte ab exulibus Locrensium qui patria pulsi ad Romanos confugerant ibi degentibus recogniti, longum cum his, ut post longam fieri solet absentiam, de ipsius patrie statu singulisque de rebus colloquium habuissent, inter multa promiserant se, si domum remitterentur, arcium dicte urbis (due enim erant) alteram prodituros, illam scilicet in qua et morari essent soliti et operari. [71] Ab his ergo, qui et patrie desiderio atque amore et aduerse, que accersito olim Hanibale eos urbe pepulerat, factionis odio tenebantur, redempti illico et remissi sunt; eorumque promissio sicut fidem repperit, sic et fidem prestitit. [72] Siquidem, re ut erat ab ipsis exulibus Siracusas ad Scipionem perlata, ipse rei aurem non negauit; missique cum eis militum tribuni iussique a Regio tria milia armatorum ad agendam rem deducere, dum ducis imperio paruissent Locrosque cum scalis nocte media peruenissent, signo quod cum fabris conuenerant procul edito, illi ad promissa soliciti signum reddidere; atque ita, hinc scalis ab eisdem impigre preparatis ex muro demissis, inde aliis que aduecte erant ad mensuram arcis ipsius ad murum applicitis, Romanorum multi in arcem recepti custodes, quos per menia securos et nichil minus quam talia somniantes altus sopor oppresserat, aut precipitant aut obtruncant. [73] Erat tamen res adhuc ambigui exitus, excitatis hostibus ad morientium eiulatus atque undique ad arma clamantibus, cum Romani illis comparati nunc etiam numero pauci essent, nisi clamor ingens inter tenebras eorum omnium qui extra resederant Penos, errore pariter ac terrore circumuentos credentesque iam omnes intra muros esse, omissa defensione confugere in arcem alteram coegisset. [74] Sic promissa Romanis arce tradita, altera uero ab hostibus retenta, in dubio nunc maxime res pendebant, hinc atque hinc communitis arcibus atque urbe in medio otiosa, in qua crebris potius quam magnis insultibus inter partes sepe pugnatum erat, ciuibus aliquandiu neutram in partem inclinantibus, sed consilii egenis atque attonitis ad euentum fortune, cuius fierent preda uictoria expectantibus. [75] Poterantque Romani in discrimen incidere, cum presertim qui tunc in Brutiis erat ad famam rei excitus Hanibal propinquaret, nisi ciuitas ipsa, scelerum memor et Penorum iniuriis fatigata secumque preterita cum futuris conferens, ad Romanos tandem sumpto consilio rediisset, tota quidem preter arcem illam quam adhuc Peni habebant. [76] Sed et Scipio, audito rerum apud Locros statu et Hanibalis aduentu, metuensque presidio quod illuc miserat, cui receptus haud sane facilis esset, anticipandum ratus, a Messana, quo ut uicinior rebus foret iam ante processerat, secundo illius procellosi maris estu, commissa prius fratri prouincia, funem soluit, Locrosque perueniens, depositis in terram suis omnibus, urbem ipsam ante finem lucis intrauit. [77] Hanibal rei nescius, dato suis qui in arce erant signo inchoandi certaminis ut, animis omnium eo conuersis, ipse aduersam partem indefense urbis inuaderet, uisurus unde id oportunius inciperet muris obequitans, sagitta ictus retrocessit et extra teli iactum castra posuit. [78] Inde iterum ad oppugnandum muros dum se Hanibal accingit, pugna itidem intra urbem a Penis custodibus arcis incepta et iam scalis ad muros admotis, aperta repentino impetu ianua erumpentibus Romanis, ducenti Penorum primi obuii cesi sunt. Quo spectaculo permotus primum Hanibal, ubi adesse consulem intellexit, omissa spe et recuperande urbis et arcis retinende, se in castra recipiens mandauit suis, qui illam obtinebant, ut quacunque abitus pateret euaderent. [79] Ipse autem nocte proxima sublatis castris abscessit, siue ille presentiam tanti hostis non ferens, siue, ut urbanius tanto de duce suspicer, recenti uulnere se prelio iudicans inhabilem, siue ita forsitan dispensante fortuna ut, cum supreme uires utriusque partis unum in locum conuenissent tantumque generosi sanguinis tot per annos in Italie campis et Hispanie fluxisset, aliquid fundendum in Africa superesset. [80] Scipio Hanibalem abiisse ut uidit simul arcem ab hoste desertam incensamque, nichil iam sibi negotii Locris esse considerans, conuocatis primum ciuibus atque omnibus increpitis, de solis defectionis auctoribus supplicium sumpsisse contentus, bona eorum ad illos transtulit quos spectata erga populum romanum fides, ut exilio et multis apud suos ciues incommodis affecerat, sic Romanis presertim arbitris premio dignos et honore faciebat. [81] In omnes igitur partes iustus, compositoque priuatim Locrensium statu, iussis autem ad senatum mittere legatos super publicis eorum rebus et fortune uiteque modum quem ille decerneret habituris – qualemcunque tamen hauddubie meliorem sub offensis Romanis, quam sub prelatis Carthaginensibus habuissent –, ipse nichil nisi Africam suspirans, nequa eum necessitas in Italia detineret, quam primum cum eo quem aduexerat exercitu Messanam repetit, presidio ac tribunis militum Locris, quo ad eam urbem capiendam paulo ante premissi erant, ad eandem tuendam nunc dimissis sub Pleminio legato (Deus bone, quantum sepe maximorum quoque hominum iudicia exorbitant ac falluntur!), perditissima belua et qua nulla ferocior fingi potest: auaritie ac uoraginis inexplete, intolerande superbie, inhumane ire; et, si morum similitudo amicitias parit, mirum ualde unde hec illi cum uirorum optimo familiaritas his moribus, quos odisse quiuis mediocriter bonus posset, nisi quod animis alta uoluentibus sepe incuriositas et contemptus est uilium, ut qui maxima strenue administrent facile fallantur in minimis. [82] Certe Pleminius hic, digresso duce, confestim in omne genus scelerum prolapsus ita se gessit, nec solus ipse sed tribuni et milites sic certatim et in ciues et in se ipsos cuntis se flagitiis inquinarunt, ut breui Carthaginensium nequitiam ac libidibem excusarent immeritumque ducem ignarumque omnium, que per illos scelestissimos nebulones fierent, graui premerent, que nonnunquam ex unius culpa in alterum oritur, infamia. [83] Qui quantus certe uir fuerit quo animo quo ue consilio, si fama taceret, «ipsa res loquitur», ut ait Cicero; nempe sic uniuersi belli summam mente complexus ut singularibus casibus non deesset, ita oculos in Africam iniecerat ut Italiam uel post terga respiceret. Sed raro unquam tam excelsa uirtus fuit, quam non afflarit inuidia et obtrectatio eorum hominum, quos gloria torquet aliena. [84] Duplex aduersus Scipionem fama erat: una quod reuersus Locros cogniturus de flagitiis suorum, que multa et grauia ferebantur, condemnatis tribunis ad absolutionem pessimi omnium legati equo pronior fuisset; altera quod in exercitu corrupta omnis disciplina militie et romanus mos esset extinctus ipsius ducis negligentia, nimio cultui atque externis ritibus indulgentis. [85] De quibus rebus cum ad flebilem querelam locrensium legatorum et ad relatum plurimorum agitatum esset in senatu, inter multa que non magis in Pleminium quam in ipsum ducem a principibus dieta sunt, Q. Fabius Maximus, qui tunc etate et gloria primum in ciuitate locum possidebat, seu credulitate nimia, quod quorundam peculiare uitium senum est, seu immodico patrie zelo, seu latenti fortasse odio aut liuore – quamuis ipse de hoc ultimo se excuset – acri admodum oratione in absentem inuectus est Scipionem, imitatorem regie illum insolentie et militie corruptorem uocans ac senatus et imperii contemptorem, sine delectu seuum indulgentemque militibus, agentem denique cunta pro libito. Ideoque sententiam tulit de retrahendo in urbem Scipione abrogandoque eius imperio, quod in annum sibi, elapso iam consulatus tempore, prorogatum erat. [86] Ita quacunque de causa Fabius, cuius gloriosum iter impedire tentauerat, eius ignominiosum et infamem reditum procurabat; obtinuissetque fortassis, coeuntibus in id ipsum plurimorum uotis atque sententiis, nisi Q. Metellus uir et ipse clarissimus restitisset, indignum esse dictitans, quem solum paulo ante, fracta omnium spe ducum, comploratis Italie rebus labentique reipublice succurrere ausum ducem tam iuuenem elegissent, per quem Hispanias e faucibus Carthaginensium extorsissent, cui ad debellandum cum Hanibale excutiendumque hostem a ceruicibus finiendumque bellum punicum tanta spe tantoque omnium consensu summum imperium detulissent, eternos meritum honores, ad perpetuam infamiam reorum in morem, nullis sat ydoneis conuictum indiciis, quasi alterum Pleminium indicta causa iam semidamnatum ab exercitu ad tribunal retrahi. [87] Valuit uiri insignis oratio, quod et libera et passionum expers et ad decus imperii pertinere uisa erat; eoque maxime quod in reliquis, quibus Pleminius tangebatur, nulla ex parte Fabii sententiam immutabat, ut scilicet uinctus Romam traheretur causamque ex uinculis diceret et, si uera essent que legati querebantur et fama uulgauerat, ultimo supplicio plecteretur. [88] Eo itaque decursum est ut ex senatus consulto M. Pomponius pretor, cui Sicilie curam anni sors illius dabat, quam primum in prouinciam accederet et secum senatorii ordinis legati decem, tribunique plebis duo, edilis unus ed explorandum singula mitterentur. [89] Quibus ita mandatum est ut, si falsa deprehendissent que in Scipionem dicta erant, nichil ei dicerent sed sinerent eum cepta peragere; alioquin, si adhuc in Sicilia esset inuentus, iuberent senatus uerbis ex insula discedere Romamque reuerti; sin in Africam iam transisset tunc tribuni plebis et duo ex legatis, quos pretor elegisset, illum sequerentur atque edilis; et legati quidem in castris remanerent, donec imperatorem nouum senatus ad exercitum destinasset, tribuni autem Scipionem redire compellerent. Qui si forte reliquorum dicta contemneret, ad hoc edilem plebis ire placuerat, ut is eum apprehenderet et iure potestatis, que apud Romanos sacrosancta erat, inuitum quoque retraheret. [90] His preceptis onerati quattuordecim sapientes et electi uiri triduo post ab urbe discedunt et recto calle, sic enim uisum erat, Locros adeunt. Ibi conuocato ad consilium populo, percontatus est pretor anne quid querelarum haberent aduersus romanum ducem, et an scelerum Q. Pleminii conscium atque participem Scipionem dicerent: uenisse enim se laturos opem sotiis, occursuros iniuriis amicorum; placere senatui populoque romano ut Locrensibus recuperata libertate suis legibus uiuere liceat. [91] Ad ea Locrenses tametsi, multa prius in senatu questi, ituros iterum se Romam dicerent ad Pleminium nunc etiam accusandum, quamuis et pretori et legatis et uniuerso populo romano gratias agerent quod calamitatibus eorum indoluissent, quantum tamen ad Scipionem spectaret ab omni eum tantorum criminum suspitione liberarunt; neque enim ullo modo aut eis aut cuiquam sane mentis opinabile, talem uirum tam nefariis rebus non alienum penitus animum habuisse, licet ad credendum facilior, ad plectendum legati sui scelus potuisset esse seuerior. [92] His auditis pretor et qui secum erant Quintum Pleminium et cum eo triginta duos scelerum sotios uinctos Romam ad supplicium remittunt. Idque consensu seu iussu Scipionis actum quidam scribunt; nam alii uariant. Ibi in carcerem trusi, omnes dignum flagitiis suis exitum habuere. [93] Pretor autem ceterique Locris profecti ad uestigandam alteram infamie partem, Siracusas ad Scipionem ueniunt. Non illum latuit aduentantium rumor; et uie causam et senatus animum presensit, cogitansque rebus ipsis melius multo quam uerbis obiectam sibi calumniam purgari, quasi rerum inscius benigne illis susceptis hospitio honorificeque habitis, diem illum totum dum colendis hospitibus transegisset, insequenti luce patentibus illos campis supra litus maris eduxit. [94] Illic eis maritimas ac terrestres copias armatas, equitum ac peditum legiones et instructam classem ostendit; neque aliter arte ducis ad nutum sub signis stare omnia et bellatorum ordinibus atque clamoribus tubarumque et armorum fragore resonantia, quam si non amicis ostendende acies ad gaudium, sed hostibus ad terrorem eaque ipsa hora terra et mari cum Carthaginensibus supremo marte certandum esset. [95] Ostensus preterea castrorum situs, et custodie ac militum stationes intentissimo studio suis locis circum castra disposite, horrea quoque et armamentarium et machine et officine et quicquid in usus belli a prudentissimo atque impigerrimo duce requiritur, ita ut nichil usquam esset negligentie aut defectus. [96] Legatos, rebus inspectis, atque armatorum nubibus cunta tegentibus et procellas missilium et presentis prelii simulacra fingentium, omnium denique alacritate mirabili exercitus cupide in pugnam euntis imagine, tanta cepit admiratio ut, suppressis orationibus quas rei natura respuebat, leti et taciti et stupentes non ut bellici apparatus uel ambigue spei, sed ut certe uictorie nuntii remearent et senatui ac populo nuntiarent, aut duce illo atque exercitu aut nullo unquam uinci posse Carthaginem. [97] Sic infamia ut par fuit in gloriam uersa, Scipio omni nisu atque ingenio auctis et instructis copiis abitum festinabat, nequi eum noui amplius rerum interuenientium detinerent unci. Iamque et senatus, legatorum fameque testimonio fretus ac splendore uiri captus, a publicis in illius humeros omne belli pondus curamque transtulerat: quando iter arriperet, quos in Africam traduceret, quos in insula dimitteret, quibus bellum conditionibus administraret; horum omnium per tot senes uni iuueni delatum erat arbitrium, raroque unquam tam tenere etati tantum et tam durum pondus impositum fuit. Ad hunc modum clarorum hominum purgantur infamie, atque obtrectatione inuidorum ceu cuiuspiam manus asperioris contrectatione terguntur. [98] Dum hec Rome atque in Sicilia gererentur Carthaginenses, de euentu rerum anxii et quasi in speculis ad circumspiciendum positi unde uel periculum uel auxilium appareret, quod in primis utilissimum bello rati erant blanditiis aggressi: leuem ac uolubilem Siphacis animum ad se fracta Romanorum amicitia reuerti. [99] Huius rei auctor Gisgonis Hasdrubal erat qui, filiam adultam formosamque habens cui Sophonisba nomen fuit, ea conditione illam regi desponsauerat eoque proposito, ut sue reipublice presidium illud ingens et quo nullum maius in Africa esset pridem perditum restauraret; ac ne cuntando Scipioni spatium daret prius in Africam penetrandi, cuius presentia quid alliciendis animis ualeret expertus norat, acceleratis nuptiis in domum generi sponsam transfert amicitiamque inter populum Carthaginis et regem firmat, iureiurando interposito unam utrisque fortunam eosdemque uel hostes uel amicos fore. [100] Et ne sic quidem note fidei satis credens, modo regem uarium casu aliquo Romani ducis aspectus ac sermo pulsasset, ut id quoque consilio preueniret, hominem naturaliter in libidinem pronum semper et tunc noue coniugis captum illecebris hortatus uti legatos in Siciliam ad Scipionem mittat, qui denuntient regem Hasdrubali, quem in sua domo uiderit, non amicitie tantum atque hospitii ueteris sed noue insuper affinitatis populoque Carthaginensi publicorum federum uinclis obstrictum: memorem tamen contracte prius secum amicitie, monere ne fortassis in Africam ea transeat fiducia; nam quandiu procul ut hactenus bellum gerat, posse quoque se medium tenere; ubi primum terram Africam attigerit, penitus non posse natura insitos affectus exuere et patrie et uxoris et soceri et parentum; orare magnopere nequam sibi necessitatem frangende amicitie dux romanus imponeret. [101] Legati cum Siracusis solicitum Scipionem inuenissent, mandata regis exponunt. Ille autem, tametsi non ignoraret quantum sibi mutatione regis ad executionem cepti operis oportunitatis ac uirium decreuisset, ingens tamen et inuictus animus omnia ex alto despiciens atque infra se uidens, legatis quam primum abire iussis, literas ad Siphacem dedit quibus illum uehementer admonuit: uideret quid ageret, quo pergeret, quid consilii caperet; non decere regem leuibus imo nullis ex causis firmati secum federis obliuisci, neque priuatum ius hospitii secum, neque publicam sotietatem cum populo romano diuinique et humani iuris autoritatem, postremo neque fidem ipsam datasque inuicem dextras et deum testem omnium atque iudicem eludere. [102] Ceterum, quia legatorum aduentus occultari nequiuerat nec dubium erat quin magnum aliquid attulissent, quanquam quid aut quale illud ignotum esset, ueritus ne, ut fit, occultata diligentius ueritas se se maior erumperet, unde militum feruor cognita tanti regis alienatione lentesceret, uocato ad contionem exercitu, uera fictis immiscens: [103] 'Sic est' inquit 'ut putabam. Tarditatem nostram amici omnes accusant, orantes ut discussis morulis copie omnes in Africam transportentur, ne uocanti nos fortune defuisse per ignauiam uideamur, ut hactenus uisi sumus. Hoc pridem Massinissa per se ipsum apud Lelium questue est, hoc nunc mecum Siphax per legatos queritur, iure postulans, si belli consilium fortasse mutauimus, id sibi in tempore notum fieri, quo facilius regno rebusque suis adhuc stantibus prouideat. Proinde festinandum undique nobis est, quod hec nostra cuntatio nil nisi dedecus nobis, hostibus consultandi spatium, amicis sotiisque periculum et, ut sunt animi hominum uolubiles, forsan et mutationem propositi allatura sit'. [104] His addidit parata esse omnia edixitque diem certam, qua omnes nauales ac terrestres copie Lilibeum conuenirent: inde enim sibi classem soluere iterque ingredi animum esse (qui breuissimus in Africam est transitus). Ita sub obtentu regie legationis, que ad impediendum uenerat, profectionis sue tempus anticipauit. 5 [1] Sic prouisis omnibus et quadraginta quinque dierum cibariis in naues impositis funem soluit a Lilibeo, peractis ex more sacris et inuocato celitum fauore, dignis moribus dei unius auxilio. Soluit autem non habitatoribus foci tantum sed legionibus, que ad tutelam insule restabant, et legationibus cuntis a Sicilia usque ad litus maris cum Marco Pomponio pretore prosequentibus, ad hec inextimabili prorsus omnis generis hominum frequentia ad insigne spectaculum confluente. [2] Nunquam alias aut illo aut priore bello punico par concursus fuerat; neque id aut ducum numerus faciebat aut nauium aut militum multitudo – nempe pro uno qui nunc ibat duce duo consules ierant priore bello duoque exercitus consulares et longe numerosior classis –, sed alie quedam erant cause: periculi magnitudo uel preferiti uel instantis, tot accepte clades, totiens ad extrema peruentum, adhuc presens hostis in Italia et quintum decimum iam per annum imminens ceruicibus Hanibal, et inter tot tantasque difficultates rerum ingens unius iuuenis ac speciosa fiducia, rara quoque et insignis uirtus ac gloria, atque ad eum diem inconcussa felicitas, deque his oriens spes ciuium metusque hostium gentiumque omnium opinio. [3] His fame stimulis excite urbes totis cum populis quanto nunquam alias studio conuenerant; omnes preterea iussu ducis cuntis ex naualibus contracte tam onerarie quam rostrate naues, pars ad spectaculum pars ad obsequium proficiscentis exercitus, ut uix turbis litora uix classibus maria uix uocibus aer celumque sufficeret; tanta enim alacritate discessum est eoque militum ardore, ut non ad ambiguum bellum ire sed ad certa uictorie premia uiderentur. [4] Inde igitur ut ferme omnes greci latinique sunt auctores tranquillo, ut Cecilius solus ait procelloso mari et ingentibus celi pelagique periculis profecta classis diem unum noctemque in alto fuit; die autem postero in conspectu Africe stetit, haud procul a Mercurii quod uocant promontorium. Quod prospiciens Scipio, ut sibi sueque reipublice feliciter Africam cerneret precatus, flecti cursum imperat et commodiorem alium descensum peti. [5] Inter que, cum cadentibus uentis surgens primum nebula noxque deinde superueniens conspectum litoris abstulissent, iactis anchoris illa quoque nox in fluctibus acta est; die tandem tertio, cum discussis late nebulis cunta circum litora patescerent, montis qui proximior extabat nomen Scipio quesiuit, responsumque fuit Pulcrum promontorium uocari. Pulcri enim nomen apud Liuium est, apud alios Candidum promontorium inuenio. [6] Quocunque autem – nam uicina sunt nomina – uocatum audierit, uersis eo confestim proris, illic et loci situ et nominis omine delectatus applicuit; cumque in ipso nauis exitu offenso pece cecidisset, turbatis omnibus fedumque omen horrentibus, ipse ut erat inuicti et nichil omnino metuentis animi sed omnia in partem optimam detorquentis, lete uersus ad suos: 'Audite,' ait 'o milites, Africam oppressi'. [7] Sic egressus in terram cum exercitu hauddubie ingenti, quanquam de numero sit scriptoribus indecisa lis, proximis in collibus castra posuit, qui cum prius Anthei regna dicerentur, quod trux ibi regnasset atque occubuisset Antheus oppressus ab Hercule, ex tunc nouum aliud nomen et clarius nacti Castra Cornelia dicti sunt. [8] Primo statim Scipionis aduentu Africa tota contremuit; hominum et pecorum fuga ex agris in urbes se se pleno agmine recipientium uicinis ciuitatibus precipueque Carthagini tantum trepidationis atque tumultuum attulit, ut ad arma subito conclamatum fuerit, et porte urbis limphatico pauore clauderentur, stationes quoque disponerentur et armatorum uigilum per muros excubie, non aliter quam si eodem temporis momento a nauibus in ipsas arces esset impetum facturus. [9] Experimento nempe compertum est repentinis et improuisis casibus consternari maxime animos mortalium; atque Carthaginensibus noua et insueta omnia: qui quotidie prosperos de Italia rumores accipere in consuetudinem adduxerant, uersam subito fortunam atque intra suos fines bellum et letos nuntios parari de se hostibus prouidebant; quique per annos iam circiter quinquaginta Romanorum in Africa nisi tumultuaria arma non uiderant, nunc castra apertisque aciem campis et classem punicis infestam frementemque litoribus et, quem pre omnibus metuebant, Scipionem ducem ante oculos cernebant. [10] Cui quem ex omnibus suis ducibus obicerent preter Hasdrubalem Gisgonis habebant neminem; Hanibal et Mago enim fratres in Italia diuisis exercitibus pugnabant, reliqui fere omnes aut capti pridem aut occisi erant. Hunc ipsum Hasdrubalem, quem unum ad defensionem patrie fata seruabant, etsi clarum ducem crederent, ab eodem tamen Scipione uictum in Hispania fugatumque meminerant. [11] Sic cunta uoluentibus presidii in armis parum, spei proxime minimum restabat, tota denique spes salutis eo maxime uertebatur, ut Hanibal omisso bello italico in Africam remearet. Et hic quidem Carthaginis status erat. [12] Scipio mox ut terram attigit, non procul a litore stationibus militum dispositis, per hostiles agros quosdam populatores effuderat. Carthaginenses uero, cum diem primum et noctem insequentem pauidi obsessorum in morem inter custodias ac uigilias consumpsissent, secundo die, residentibus parumper e tanta fluctuatione animis, quingentos equites emittunt qui explorent hostium concilia simul et ad mare progressi e nauibus exeuntes arceant. [13] Hi dum sero nimis ad impediendum iam egressos pergerent, in equitatum Scipionis inciderunt; commisso prelio, uictoria Romanorum fuit. In eo congressu Hanno quidam nobilis Carthaginensium adolescens, equitum prefectus, occiditur. [14] Hunc successum quasi futurorum arram tenens Scipio, et litoreis peruastatis agris iamque urbe una hostium capta et in ea octo milibus hominum, longe lateque metum sparserat; eosque cum preda multiplici ibidem inuenta, ne grauaret exercitum, in Siciliam remiserat. [15] Hec agenti Scipioni peroportune Massinissa superuenit. Quem in primordio maxime gerendarum rerum et dux ipse romanus et uniuersus exercitus iocundissime uidit, eoque magis quod in omni Penorum equitatu semper Massinissam audendi principem et bellorum caput nouerant; quantum ergo suis accreuisse tantum uiribus hostium decessisse gaudebant. Et ipse quidem rex, ut ait Liuius, longe omnium etatis sue maximus fuit plurimumque rem romanam iuuit. [16] Itaque tametsi quas causas auertendi a Carthaginensibus animum habuerit incompertum, sit, tamen simillimum ueri arbitror habuisse iustissimas, quod et sui et illorum mores ut opiner cogunt; neque uero credibile est primam amicitiam frustra deseruisse eum, qui secundam tanta in finem fide coluerit. Erat autem tunc rex iuuenis generose indolis et ingentis animi, que ipsius amicitiam sine ullis externis adminiculis expetendam facerent. [17] Ceterum hoc eius aduentu quid auxilii adduxerit scriptorum diuersitas incertum facit: quidam enim cum ducentis tantum, alii plerique cum duobus milibus equitum in romana castra uenisse illum tradunt. Ego in re tam uaria et ab etate mea tam remota quid potissimum sequar aut teneam non habeo, nempe cum ipsum Titum Liuium, historicorum meo quidem principem iudicio, uideam non hoc aut illud uerum dicere sed, coniecturas sequentem, uerisimilius uideri sibi cum paucis uenisse Massinissam, quod ea scilicet tempestate, paterno pulsus regno inque eo recuperando frustra sepe fatigatus et uariis casibus exhaustus, haud facile in exilii fortuna maiorem equitum numerum contraxisse sit extimandus. [18] Carthaginensibus post perditum Massinissam, quoniam ut dixi maxima omnium spes Hanibal aberat, due tantum spes in Africa superesse uidebantur: Hasdrubal Gisgonis, genere quanquam atque opibus pollens ciuis tamen cui iubere suo quidem iure poterant, et Siphax federatus rex, cum quo nichil imperio, prece multum posse eos apparebat. [19] Ambo tunc absentes erant; nam et Siphax in regno suo et Hasdrubal post contractam affinitatem regiam familiarius socer apud generum uersabatur. Neutrum igitur pretermissum: iussus ciuis egenti patrie succurrere, rogatus rex amicis opem ferre supplicibus; ad id litere primum nuntiique, post etiam legati missi. Iamque uterque se in bellum summo studio parabat. [20] Interea tamen, dum habendis dilectibus tempus teritur, Carthaginenses conquisitione domi habita quicquid copiarum fuit ad Hannonem, Hamilcaris filium Hanibalis fratrem, transferunt, non ignari quantum ille patri fratrique bello impar; sed in tanta necessitate publica ducumque penuria, omen eos fortunamque bellicose familie secutos, ei potissimum qui ilio de sanguine natus esset ducis et nomen et imperium detulisse crediderim. [21] Quicquid autem omnino equitum subito fieri potuit dilectu quattuor milium numerum non excessit; neque id mirum, diuturnis consumpta bellis iuuentute duobusque nunc etiam magnis exercitibus, altero sub Hanibale in Brutiis altero sub Magone in Liguribus, longinqua bella tractantibus. [22] Cum hac equitum manu Hanno non ausus apertis campis rem committere, Salegam urbem – alibi Salatiam inuento – belli sedem sibi delegerat, haud amplius quam quindecim milibus passuum distantem a romanis castris que tunc Uticam oppugnabant; illius intra muros urbis se continuit. [23] Id cum Scipioni nuntiatum esset, Hannonem cum ingenti equitatu haud procul inde sub tectis estatem agere, mordaciter et contemptim 'Sint uel plures' inquit 'tali duce'. Eo uero ad eliciendum hostes cum equitatus sui parte Massinissam mittit; quid agere illum uelit admonet, quo illos e latebris in apertam aciem atque inde in insidias trahat: se ubi locus tempusque poposcerit affuturum. Paret ille et obsequendi auidus et rerum talium exercitatissimus; pregressum Scipio ipse subsequitur. [24] Iamque a Massinissa cepta res erat, cuius paucitate contempla cum se hostilis equitatus raptim nullo ordine portis effundit et ille preceptorum sui ducis memor uafre omnia exequitur, nunc pedem referens nunc subsistens nunc subito etiam et insultans, nunc audaciam simulans nunc pauorem, paulatim ad locum insidiarum traxit incautos. [25] Ibi, iam fatigatis hostibus, Romani equis et corporibus indefessi erumpunt; Massinissa ille nunc profugus dicto citius se conuertit atque arte punica persequentibus in faciem offert. Prima hostium acies, que mille ferme equitum erat, effusis habenis in Romanos incidens circumuenta est, neque in re subita cuiquam uel tentare fugam licuit: cesi ad unum omnes. In quibus Hanno ipse prefectus occiditur, infaustum utique bello nomen, siquidem Hanno primus a Scipione olim uictus captusque erat in Hispania, Hanno secundus paucis ante hanc pugnam diebus campestri prelio ceciderat, Hanno nunc tertius cadit. [26] Que uicinitas preliorum et nominis identitas non legentibus modo sed scriptoribus quoque nonnullis scrupulum iniecit, usque adeo ut ex his duobus, nam de primo dubitatio nulla est, quidam alterum occisum captum alterum tradiderint, alii de secundo tacuerint, ne forte non duorum mortes sed unius mors bis inaduertenter narrata uideatur; auctores autem certiores huius nominis et captiuum unum et duos interfectos eo usque non dubitant, ut et dubitasse alios dicant et que illos dubitare coegerit rationem afferant. [27] Inter omnes conuenit, seu capto seu ceso duce hostium in primis, omnes qui sequebantur exterritos fugam longissimam per triginta passuum milia, prementibus semper terga uictoribus, tenuisse. In qua duo milia equitum partim cesa partim capta sunt, in quibus ducenti equites fuere Carthaginenses, opibusque aliqui insignes ac sanguine. Sic hostilium copiarum uix in finem quarta pars superfuit. [28] Huius uictorie decus in singulos pro cuiusque merito partitus est Scipio, precipuis Massinissam tamen muneribus honestauit. Hac ipsa uictoria et Salatia urbs capta seu dedita presidiumque ibi romanum impositum; et Scipio, totis septem diebus exercitu per fines hostium circumducto, populatus omnia, aliquot urbibus atque oppidis expugnatis, ingenti hominum ac pecorum rerumque omnium preda honustus in castra reuertitur. [29] Et forte ita accidit ut eo ipso die quo pugnatum erat naues ire, que cum priore preda in Siciliam ierant, redirent commeatum exercitui ferentes et quasi presagientes ad secundam se predam festinare. Illas cum uictor rediens inuenisset Scipio, rursus hostium refertas exuuiis in Siciliam remittit. [30] Ipse, omnibus aliis curis liber in presens, ad Uticam oppugnandam summis uiribus totaque mente conuertitur, si cepta succederent ydoneam bello sedem habiturus. Iam tormenta et machinas erexerat; positis iam supra uicinum collem castris et in circuitu classe diffusa, litoree urbis muros undique pulsabat obsidio. 6 [1] Iam Hasdrubal exactissimo dilectu tria equitum triginta peditum milia armauerat, nec Scipioni tamen appropinquare est ausus antequam Siphax accederet. Iam et ille cum quinquaginta peditum decem milibus equitum aderat; enimuero tunc coniunctis uiribus Carthagine digressi Uticam petunt. [2] Ibi non procul a romanis castris duobus haud multum ab inuicem distantibus in locis castrametati sunt; et siue horum aduentu siue hiemis uicinitate effectum est ut dux romanus obsidionem ualide urbis intermitteret, tutoque in colle litoreo ferme undique mari cincto sic castra disponeret, ut tuta simul in statione et classis et exercitus hibernarent. Illic sane non segnis sed operosa ac solicita hiems acta: nullus dies otiosus transiit, nichil unquam de ardentissima ducis intentione remissum, arma et equi et naues et omne opus bellicum summa uigilantia curabantur. [3] Ad hec, preter uariam et opimam Africe predam, frumentum uestimenta cibi militares et omne genus commeatuum e Sicilia Sardiniaque et Hispania totoque ut sic dixerim orbe conuehebantur; consules pretoresque romani, et qui in Italia et qui in prouinciis erant, pene quorum obliti munerum, unum animis uersi omnes in Scipionem, illi intendebant, illius nutum obseruabant, non aliter de Africa soliciti suspensique animis romani omnes magistratus quam si Africam quisque prouinciam sortitus esset. [4] Ad quod hinc eos ipse rerum status urgebat, qui precipue in his locis inque uiri huius manibus uertebatur, hinc ipsa uiri ueneratio, in quem sic respublica omnis incubuerat, cui, cum prius in annum ut mos fuit, nunc non temporis sed belli spatio, usque in finem scilicet, a senatu prorogatum erat imperium. [5] Inter multas quidem et uarias curas, que per hiemem totam animum Scipionis exercuerant, fuit illa non ultima ut, siquo modo fieri posset, abruptam Siphacis amicitiam repararet. Ipsum ergo et secum et cum suis contracte confracteque simul amicitie clam per nuntios admonebat, siqua forte uerecundia, siqua memoria tanti amici eousque uolubilem animum inclinaret ut uoluptatibus satiato tandem iam libidine potior fides esset. [6] Ille autem eque inter Penos Romanosque concordie, ut utrique suam in patriam redeuntes alienam in pace dimitterent, se sequestrum potius quam durante bello uel Romanis auxilio futurum uel Carthaginensibus defuturum offerebat. [7] Quod responsum, quanquam a proposito Scipionis longe esset non tam pacem quam uictoriam meditantis, usque adeo ut sermoni regio primum aures uix preberet, indignans quod de sua requisitus de aliena pace tractaret, postea tamen attentius secum ipse recogitans intellexit feliciter rem gerendi oblatam sibi his uerbis occasionem. [8] Iam uero et hiems abierat et bella redierant, iam Utice obsidio repetita iamque ibi omnia intentissime gerebantur, iam uiciniora castris romanis castra hostium erant, ut nonnisi septem milia passuum interessent, nec iam amplius instantis hora certaminis trahi posse uidebatur. [9] Prebere autem Scipio aurem uerbis, quibus certe animum non prebebat, et conditiones a rege delatas non respuere, proque hac re ire nuntii ac redire, multi quoque cum legatis ad regem uiri fortes peritique militie seruili habitu transmitti, nunc hi nunc his redeuntibus alii, quo scilicet et status hostium et castrorum situs plurium oculis subiectus notior esset in tempore; dumque legati studiose protrahunt sermonem atque ut fit uerba ex uerbis eliciunt, illi per castrorum ambitum simulata leuitate discurrere hac uagantes et illac atque ubique singula ex commodo contemplantes. [10] Inuenio apud nonnullos auctores duxisse eos aliquando etiam inquietum equum, quem de industria solutum et castris errantem dum sequuntur, omnia liberius perspexisse nullo nedum prohibente sed ne auspicante quidem: quis castrorum introitus quis exitus, qui uigilum qui militum mores, quid inter regem et Hasdrubalem interstitii esset, quod agende rei tempus quis modus oportunior; nullo demum ordine multa desidia apud hostes agi omnia, castra regis arundinibus aridis materiaque incendiis apta constare. [11] Postremo, cum iam satis itum satis reditum satis exploratum esset resque satis multis cognita ac perspecta, atque ex frequenti colloquio pacis spes, ex spe pacis incuriositas ac segnities in castris hostium solito maior inualuisset, legati romani nolle amplius ducem suum longis pendere tractatibus asserunt, itaque nisi ad certum aliquid prohibitos se reuerti: proinde, seu regis uoluntas transigendo negotio satis esset, seu Hasdrubalis ac Penorum consensus exigeretur, maturaret quicquid id esset absoluere; pacem prorsus ac bellum simul esse non posse; alterum abici, erigi alterum oportere. [12] Dum super his ergo rex Hasdrubalem, Hasdrubal senatum suum consulit, Scipio que necessaria bello essent summa conquirit cura, nec ullum temporis momentum inutiliter labi sinit. [13] Ceperat iam et regis et Carthaginensium animos, quod bellatoribus uiris est pessimum, quidam hostium contemptus; quem opinio illa pepererat, fieri non posse ut dux tantus tot nuntiis ad Siphacem missis tam intentum se se pacis negotio prebuisset, nisi suis uiribus diffideret. Sumpta hinc audacia nuntius regius cum responso ultimo ad romanum ducem mittitur. [14] Id quale fuerit incertum habeo, nisi quod, dum nescio quid iniustum et asperum nuntiasset, Scipio, letus frangendi indutias causam omnem hostis ab insolentia processisse, speransque per hoc sibi cum iustitia materiam cari regem quem amicum facere non posset ipsis cum hostibus opprimendi, patienter nuntium audiuit et, quanquam responsi certus, distulit tamen seque rem in concilio positurum ait. [15] Id an fecerint rursus incertum est. Ceterum die proximo euocatum ad se nuntium alloquitur et 'Vade' inquit 'dominoque tuo nuntia me quidem pacem suasisse, persuadere autem concilio nequiuisse. Hec igitur summa est: Romani cum Carthaginensibus pacem nullam uolunt, secum uero non aliter quam si Carthaginensium amicitiam dimiserit'. [16] Sic fractis indutiis, nequid in eo quod animo uoluebat doli aut perfidie notaretur, et conuulsa radicitus pacis spe ueris initio per hiemem intermissa bella redintegrat et primum quidem totis uiribus terra marique Utice auget obsidionem, duplici ad eam rem consilio inductus: hinc ut aliud agendo quod potissimum intendebat occuleret, animosque hominum ad ea tantum que sub oculis essent cogitanda diuerteret, et sic minus cautos in periculis efficeret; hinc ut ciuitati plus terroris incuteret et calamitatibus pressam suis contineret ne, se ad hostem progresso, erumpendi sibi sumeret audaciam. [17] Conuocato deinde concilio et Massinissa qui partis aduerse statum plane nouerat in consilium adhibito, atque exploratoribus que in castris regiis uidissent iussis expromere, ordine omnibus auditis sententiam ipse suam aperit; tribunis militum quid facto opus esset admonitis, ad extremum imperat ut, cum primum classicum cecinisset, armatas illico legiones extra uallum educerent. [18] Occidente sole uexilla populi romani castris efferri ceperant; prima uigilia egressi omnes et copie campis explicite. Lentis hinc gressibus ad castra hostium absque ullo strepitu sub intempesta nocte peruentum est. Scipio Lelium Massinissamque premittens cum parte exercitus, qui castra regis incenderet, seuocatos multis precibus onerat, et utrunque obsecrat per se ipsum per amicitiarum fidem per reuerentiam romani nominis ut nocturnam celi caliginem prouida mentis luce discutiant. [19] Sic dimissis illis ipse aduersus Carthaginenses et Hasdrubalem aciem ducit. Ante tamen quam illos inuaderet, mediam inter duo hostium castra uallem tacitus occupat; nec multo post castris regis iniectus ignis perque aridam materiam repente diffusus longe lateque clarissimum sui prospectum dedit. [20] Noctis medium erat. Exercitus regius fortuitum suspicatus incendium – omnino enim nichil tunc ab hoste timebatur –, dum inermis ac semisopitus accurreret, magna strage deletus est. Nudi alli in armatos lapsi occumbebant; alios uix somno graues oculos attollentes in ipsis tentoriis flamma consumpsit; fugientes alii effusis cursibus atque alii super alios casuque miscente conglobati et uicissim nunc ruentes nunc impulsi et ab insequentibus oppressi, in ipso castrorum limine non capientibus turbas angustiis extincti sunt. [21] Nox, tenebre, metus, horror, trepidatio, somnus, incendium, hinnitus equorum et armorum fragor, conclamantium uoces et gemitus morientium incerta omnia et terribilia faciebant. [22] Contra autem ad id spectaculum carthaginensium castrorum uigiles primum, deinde alii erecti, et ipsi quoque rerum inscii nec iniectum sed obortum incendium extimantes ad ferendam sotiis opem, non aliis quam que ad incendia ferri solent armis instructi, neque catheruatim sed sparsim, ut sors dederat uiciniorque exitus, erumpunt. [23] Ut uero quisque pedem castris extulerat, mox per umbras noctis incautus inferebatur in romanam aciem. Ibi cedes omnium asperrima: detruncati ad unum discerptique pecudum more uagantium et incidentium in luporum greges; idque non tantum odio sed cautela, ne dilapsus forte aliquis rem ut erat aliis nuntiaret. [24] Sic obuiis omnibus interfectis, uno impetu inter cesorum cadauera confusosque hostium clamores, nullo usquam ad custodiam intento, castra Carthaginensium – quod suis paulo ante digrediens se facturum dixerat – patentibus portis in consternatione nocturna dux romanus ingreditur incenditque; et siquid flammis omissum, gladiis actum est. [25] Rex atque Hasdrubal soli cum parte exigua lacere multitudinis elapsi, per tenebras euasere; quadraginta hostium milia ferro atque igne consumpta, quinque milia et eo amplius capta, quorum multi nobiles fuerunt et carthaginenses undecim senatores, equi numidici supra duo milia septingentos, elephanti sex capti, alii perierant; captus et, preter ceteram predam que flammis erui potuit, ingens quoque cumulus armorum. [26] Et preda quidem data militibus; arma ignibus uictor dedit consecrata Vulcano, cuius ope in exurendis castris hostilibus se adiutum extimabat, dignus nisi fallor et credere et sperare meliora. Ad hunc modum duo castra duosque hostium exercitus nox una deleuerat. [27] Et rex quidem haud procul inde ualidum ac munitum locum occupauerat; Hasdrubal uero, paucis primum comitantibus deinde autem pluribus iter eius prosequentibus in uicinam Africe ciuitatem confugerat, sed mox metu Scipionis inde etiam abierat. [28] Scipio fugientem insecutus, cum ad urbem ipsam peruenisset, illum quidem abiisse, portas autem apertas ciuesque se et sua romane fidei committentes inuenit. Quam ob causam clementer habitos et nullis affectos incommodis relinquens, duas urbes alias resistentes expugnauit ac diripuit, predam inter milites partitus. [29] Hoc torrente successuum impulsis stratisque animis Penorum, Carthagine terror dolorque unus erat sed consilia diuersa. Quod Hasdrubal presagiens reditum in patriam maturauerat ut nutantes sua presentia confirmaret, ne fortassis ex desperatione penitendum pudendum ue aliquid decernerent; nouerat enim ciuitatis principum uarias et quorundam abhorrentes a belli consilio uoluntates. [30] Compresso igitur parumper metu publico magni ciuis aduentu, senatus carthaginensis ad consilium uocatur. Erant Carthagine, ut in magnis sepe urbibus, factiones ac secte uarie mutua emulatione flagrantium et in re publica multum diuersa imo aduersa sentientium, in quibus due insignes ac longissime dissidentes eminebant; et quamuis ut fit non eque ciuium opes essent nec una potentia, erat tamen in consulendo una omnium libertas. [31] Harum uero altera, rebus bellicis assueta, nullam pacis mentionem poterat audire; huius caput erat Barchina familia illustris ac potens, unde Hamilcar Hanibalis pater genus traxerat, uir tanta belli gloria ut apud suos Mars secundus diceretur, et nunc Hanibal ipso etiam patre superior, qui inter arma nutritus ab infantia inter arma senuisset, fratres quoque eius multique alii; sed omnium princeps erat Hanibal. [32] Pars altera bello pacem consilio saniore pretulerat quidem semper, sed et semper insanorum suffragiis uicta discesserat; huius auctor erat Hanno quidam, uir iustus et iam senio grauis, omniumque meo certe iudicio quos ciuitas illa tulit prudentissimus. Hic ante annos quinquaginta bello punico priore fuerat et, coniunctam cum fortuna Romanorum uirtutem contemplatus, aduerterat leta semper Carthaginensibus primordia fuisse bellorum, exitus autem tristes ac miseros principiisque dissimiles; ideoque memoriter transacta presentibus conferens, prosperitatem belli uolubilem metuebat et qualibet in fortuna aut accipiendam si forte oblata esset, aut ultro etiam expetendam a Romanis pacem in omni sermone suadebat. [33] Hisque consiliis aduersam Hanibalis audaciam detestari publice suarum materiam contionum fecerat, iam ab initio premonere solitus continendum domi et legum frenis coercendum illius tunc adolescentis ingenium: alioquin ex illa ueluti fauilla surrecturum incendium, quo eorum uniuersa res publica conflagraret. Nec fides uaticinio defuit. [34] Verum his uerissimis grauissimisque consiliis ideo minus semper est creditum, non solum quia stultorum uulgique aures sapientium uerbis obstructe sunt, sed etiam quod inter Hannonem Barchinosque, Hamilcaremque presertim, uetus odium esse constabat. Hinc in rebus publicis priuate simultatis obtentu fiebat suspectior sermo senis, quamuis ea simultas nonnisi e publicis studiis orta esset. [35] Congregato igitur nunc ut dictum est concilio, due fuerunt contrarie sententie. Prima pacem suadebat, mittendosque de hac re ad Scipionem legatos; hec sententia, obcecatis consultantium mentibus, uicta est. Secunda romane magnanimitatis exemplo persistendi in incepto, nec fortune succumbendi, sed omni ope reparandi belli erat; sed hec ipsa bifariam subdiuisa. Alii reuocandum ex Italia Hanibalem ad tutandam Africam censebant; hec quoque sententia propter Hasdrubalis et Barchine secte potentiam, qui Hanibali prorogando eius imperio gratificabantur, audita non est. Alii uero presenti potentia et in arma redeundum orandumque Siphacem ut assisteret. [36] Hec potissimum obtinuit; et confestim nouus exercitus apud Carthaginem conscribitur et legati ad Siphacem publici destinantur, quem omni legatione potentior uxoris amor, non iam puellaribus ut solebat blanditiis, sed gemitu et lacrimosis precibus atque obsecratione supplici et miserabili, ad renouandas uires resumendumque animum et continuandum patri ac patrie auxilium impellebat. Legatis ergo bene responsum et, factis ad uerba sequentibus, paulo post coniunctis iterum copiis rex atque Hasdrubal in bellum redeunt. [37] Scipio post nocturnam uictoriam, ut nil amplius negotii sibi cum uictis superesse crediderat, ita nondum tempus esse ratus admouendi propius Carthaginem exercitum, donec a tergo metuendum aliquid restaret, ad obsidendam Uticam reuersus erat, dum ecce preter spem audita reparati belli fama dimittere ceptam totiens obsidionem compulit. [38] Relicto igitur situ ualidis in castris leui presidio, ipse cum exercitu rursus ad hostes se conuertit, atque in colle procul ab illorum stationibus quattuor aut circiter passuum milibus castra locat. [39] Subiectam colli planitiem Magnos Campos uulgo uocitant. Ibi cum triduo paruis quotidie res tentata congressibus fuisset, quarta demum luce iusta acie decertatum est. Et romana quidem acies dextrum latus equitatu italo, sinistrum numidico sub Massinissa instructum habuit; signa legionum triariorumque subsidia in medium coniecta. Duces contrarii leuum cornu Numidis aduersus Italicos, dextrum aduersus Massinissam Carthaginensibus instruxerant; mediam aciem electissime Celtiberorum iuuentutis quattuor milia tenebant. [40] Gens hec, olim ex Galliis in Hispanias mutatis sedibus ueniens, ueteris ac noue patrie commixtis nominibus, qui prius Celte dicebantur Celtiberos se uocari maluerunt. De his Scipio ante paucos annos bellum agens in Hispania benemeritus fuerat; cuius nunc beneficii immemores, aduersus eum tam procul a patria conducti a Carthaginensibus pecuniaria mercede militabant. [41] Ea res aliis saluti, ipsis exitio fuit. Conserto enim prelio, cum et Massinissa Carthaginenses et italica numidicam aciem primo impetu fudisset, cuntus exercitus ab insequendis aliis in Celtiberos uersus et illis fuge spatium dedit et hos, nec in fuga propter imperitiam regionum nec in misericordia propter conscientiam ingratitudinis spem habentes, cecidit tam diu, donec interueniens nox finem cedibus faceret. [42] Hunc euentum in Africa militia Celtiberorum meruit. Reliquorum eo die strages parcior, fuga liberior fuit et longior; siquidem Siphax ipse non ante substitit quam se in regnum suum, quod longissime aberat, reciperet. Ceterum Scipio, die qui post uictoriam primus illuxit, Lelium et Massinissam cum omni romano equitatu simul et numidico cumque electissimis peditum insequi profugos duces iubet. [43] Qui quoniam effuse abibant, cum ambos forte non possent, Siphacem cui acrius instabant quindecim dierum itinere usque in Numidiam persecuti sunt. Primoque statim aduentu, presenti romani nominis timore depulsis inde prefectis eius omnique regio presidio, regnum paternum unde diu exulauerat Massinisse restituitur. [44] Tantum ad romani ducis gloriam et amici regis emolumentum hac uictoria est effectum; neque tamen aut tot cladibus, aut iactura uiolentius licet opulentius tamen possessi regni, aut tantorum hostium hinc uirtute hinc potentia ac fortuna contineri potuit infelix amans, quominus nunc etiam non minorem quam prius habuerat tertium exercitum repararet. Tantum contra tot obstantia unius ualebat amor coniugis, que diebus ac noctibus egrum illum et miris illecebris obstrictum animum fatigabat! [45] Victor interea Scipio legiones et romana signa circumferens, plurimas Carthaginensium ciuitates partim manu ac uiribus partim metu solo superat, et iam honustum predis habens militem, spoliis atque captiuis exercitum retardantibus in castra que Uticam obsidebant ad custodiam remissis, ipse expeditior Carthaginem uersus iter arripit. [46] Iamque appropinquabat et secum Martis comites, fuga metus et uastitas. Finecta – id erat loco nomen –, quindecim passuum milibus a Carthagine distantem, unde et urbs ipsa et omne fretum in circuitu uideri poterat, custodes territi quamuis et natura et artificio ualidum reliquerant. Hunc dux romanus occupat. [47] Dum hec fiunt Siphax, ut diximus, coniugis lacrimis uictus ac precibus soceri bellum integrabat; seroque licet intelligens que sine ratione gerantur uix ad prosperos exitus peruenire, atque ideo exercitum suum romano more disponens, inque equis armisque diuidendis ordinandisque peditum cohortibus atque equitum turmis romane militie consuetudinem, secutus – quam ab illis tribus centurionibus didicerat quos ad regem primum contrahende secum amicitie causa magni olim miserant Scipiones, a Statorio ante alios qui collegis abeuntibus apud eum oratus substiterat –, maiore quidem ordine in aciem rediit sed non prosperiore fortuna; nec procul ab hoste castra metatus constitit. [48] Hinc excursiones primum ut mos est; accensis deinde ultro citroque animis et collatis signis prelium fuit. Cuius initio superior regis, inclinare prima Lelii ac Massinisse acies uisa erat; tandem tamen insigni Romanorum et presertim peditum uirtute mutatus est subito pugne status ut uix, non dicam impetum armorum, sed ipsum quoque signorum conspectum pars Siphacis cominus ferre potuerit. [49] Erigunt animos interdum extrema pericula. Siphax ubi suorum fugam uidet, siue ut sui capitis discrimine pudoris frenum illis incuteret, siue aduerse semper odio militie uiteque tedio mori eligens, dum se hostibus obicit, equi uulnere excussus ac circumuentus intercipitur, Leliique uiuus ante pedes sistitur. Infelix! cui ne alterum miserie solamen fortuna reliquerit, ut scilicet aut in acie moreretur aut a Scipione caperetur. [50] Huius pugne uictoria propter casum regis magna, cedes ut in equestri certamine minor fuit: quinque hostium milia non amplius in prelio ceciderunt. Fugientium pars maxima Cirtham regni caput petiit, alii in castra redierant. Illic uero nil profugis quam in campo tutius: eodem impetu et castra inuaduntur a Romanis, et que in eis inuenta est turba comprehenditur, que duorum milium et quingentorum numerum non expleuit. [51] His repente supra spem precipiti prosperitate peractis, Massinissa, et stimulis martie uirtutis qua pollebat plurimum, et uictorie captique hostis ac recuperati regni gaudio erectus, Lelium alloquitur. Dicit neque aduersis neque prosperis in rebus locum esse desidie; hortatur ut se cum equitibus impigris captiuoque rege precurrere Cirtham uelit: celeritate opus esse, quam prestare uniuersus exercitus non possit; sinat se igitur preire, ipse autem sequatur; magnum se ibi aliquid acturum si festinet. [52] Permittente Lelio Massinissa prior, cum equitatu regem uinctum trahens, Cirtham pergit. Ad quam ubi est uentum, ciuitatis principes ad colloquium uocat; illi per muros et propugnacula funduntur, audituri dicturique quod res posceret. Ille autem modo minis modo blanditiis animos tentare; que illi, quibus domini sui fortuna nondum nota esset, aspernari omnia tam diu, donec sub oculos omnium miser rex in uinculis traheretur. [53] Tum uero luctus et ululatus per menia mestissimamque per urbem est auditus, et murorum defensio deserta, et gratificandi studio aperte uictoribus certatim porte. Ingressus urbem Massinissa, relicto ad portas presidio, ipse regiam que Siphacis fuerat properanter petit: illic nulla defensio. [54] Sophonisba, Siphacis ipsius uxor et Hasdrubalis filia, cuius sepe mentio est habita, et genere clara et etate florens et forma corporis excellens, obuia fuit in limine, intuensque Massinissam, tum uultus tum armorum ex habitu regem sicut erat arbitrata, affusaque genibus et apprehendens dexteram, uerba fecit miserabilia. [55] Quorum summa fuit ut de captiua ille sua faceret quicquid animus suasisset, modo eam Romanorum manibus eriperet de quibus pessime meritam se sciebat, non solum quod filia magni Carthaginensium ducis esset, sed eo maxime quod uirum post contractas secum nuptias de sotio hostem fecisset populi romani. Extremum unum obsecrauit ut, si aliter non posset, morte saltem, que miseriarum uite huius est finis, eam a Romanorum potestate liberaret. [56] Et preces quidem eius generis erant que ad misericordiam inclinare possent, at immixte precibus blanditie uoxque et uultus non ad misericordiam modo, sed ad aliud excitarunt et adolescentis et Numide animum. Ardens igitur et etatis et patrie et nature uitio, nec quid agat prestringente oculos amore satis intuens, facturum se quod illa flagitabat pollicetur, dataque in eam rem fide regia in palatium ingreditur. [57] Mox ad se reuerso atque acriter quibus modis obstrictam regine fidem solueret cogitanti, nec ullum secum temerarie sponsionis exitum reperienti ab eodem amore, a quo ceca semper prodeunt consilia, heccine demonstrata est uia. Confestim eo ipso quo hec gesta sunt die, antequam aut Scipio aut qui propinquior erat Lelius interueniat consiliumque prepediat, matrimonium cum captiua non minus ipse captiuus et cupidine uinctus peragit, et raptim nuptias celebrat cum uiuentis uxore – sed qui belli iure ut regnum sic et libertatem et coniugium amisisset –, sic deinceps illam non captiuam sed reginam et amici regis coniugem habendam ratus a Romanis. [58] Ea tamen spes, ut amantium plereque, euentu mendax apparuit. Superuenienti enim Lelio tam fede res uisa est, ut cum Siphace ipso ceterisque captiuis, quos ad romanum mittebat imperatorem, Sophonisbam quoque maritalibus auulsam thalamis destinare tentauerit; Massinisse tandem cessit obnixius deprecanti ut eius rei iudicium Scipioni integrum reseruaret. [59] Id sane utrum ideo quia Scipionem lenius decreturum crederet et iuuenem iuuenili amori facile ueniam daturum, an ut tempus medium furaretur amorem uel sic miserum solaturus, an alia quauis spe Massinissa procurauerit dubitari potest. [60] Illud constat, regina apud nouum coniugem relicta, Siphacem cum reliquis ad Scipionem missum, nec multis post diebus Lelium ipsum Massinissamque secutos, captis primum urbibus aliis regni Numidie que olim Siphacis in ditione fuerant. Quod breui spatio quamuis magnum opus effectum est, trahente secum ut fit omnia fortuna et certatim cuntis spe amissa gratiam uictoris spontanea deditione captantibus. [61] Ad primam Siphacis aduentus famam uniuersa Romanorum turba, gaudio simul et admiratione perfusa, obuiam procedit: tam iocundum spectaculum quisque oculis preoccupare nititur. Preibat rex in uinculis; succedebat ingens captiuorum insignium catherua. [62] Una totius exercitus uox erat: hunc illum esse regem, qui ante non multum tempus duos toto orbe prepotentes populos blandientes sibi uiderit, qui uno die simul et romanum et carthaginensem imperatorem in manibus habuerit, a quo uelut a deo quodam omni obsequiorum genere pax et beniuolentia peteretur, qui Massinissam et uirum fortissimum et regem maximum non solum patria regnoque pepulerit, sed eo calamitatum perduxerit ut uitam nulla re alia quam conficta mortis fama et latebris siluestribus tueretur. Hec et horum similia, gloriosa licet nequaquam tamen falsa, ferebantur. [63] Inter has militum uoces rex captiuus ad Scipionis pedes intra tentorium infertur. Tetigit mitissimum ducis animum presentia tanti regis, subiitque cogitatio memoriaque iuncte secum olim amicitie; itaque hanc fortunam atque illam alteram in qua tunc eum uiderat aliquandiu tacitus reputans, interrogauit tandem et 'Quid tibi', inquit 'o Siphax, uoluisti? Parum ne fuit amicitiam nostram spernere, nisi aduersus immeritos truces insuper inimicitias suscepisses?' [64] Ad hec ille 'Ego', inquit 'o Scipio, non deliquisse solum sed insanisse me fateor; at quod malorum initium et quis exitus fuerit meorum, quoniam res occultior est, si animum adhibes expediam. Cum in lares primum meos carthaginensem feminam introduxi, tunc incepi proculdubio furere. [65] Illa michi et priuate tecum amicitie et publici federis cum populo romano, illa michi et decoris regii et conuente fidei, illa demum et diuini prorsus et humani iuris obliuionem attulit; eadem illa studio peruigili et omnibus ingeniis, que malesanos animos amantium precipitare solent, institit ut sceleratum bellum atque ambiguum aduersus te talem uirum amicum hospitemque susciperem; nec ante precum obsecrandique modus fuit quam propriis illa manibus infelicem uirum et male credulum armasset. [66] Itaque tunc regiam meam arsisse meque funditus corruisse noueris, dum limen infaustum perfida uxor irrupit; nam dum palam arma uobis intuli, fuit ille finis non principium furoris mei; tales enim nuptias hauddubie talis exitus manebat. Unum habeo erumnarum omnium leuamen: quod hanc facem, qua ego consumptus sum, in domum illius translatam cerno, qui michi capitalissimus e cuntis mortalibus hostis est. [67] Cum enim neque me fortiorem neque sanctiorem Massinissam nouerim, insuper ab adolescentia minus etiam cautum, cum uideam furtim hanc eum feminam, captiuam alieni iuris et adhuc uiuente marito, turpius ac petulantius in suam domum traduxisse quam me olim, patre illam michi dante liberam uirginem puellam, quid superest aliud quam eundem suarum nuptiarum exitum sperare, quem mearum uides?'. [68] His auditis Scipio, etsi amoris zelique stimulis agitatum regem loqui talia posset intelligi, quia tamen res suapte natura turpis erat, in animum induxit Massinissam, cum prima colloquendi facultas adesset, arguere atque ei suadere modis omnibus ab impudenti temperare matrimonio. [69] Et integerrimo quidem uiro rerum multiplex indignitas obuersabatur: una quod in medio bellorum estu uirum fortem intentumque proposito de nuptiis cogitare fedum et romanis alienissimum moribus ducebat; alia quod eodem die capta et primum uisa et amata et in matrimonium suscepta et ad se intra hostis limen in geniale cubiculum deducta esset, ut nil consilio sed precipitanti libidine gesta omnia uiderentur; illa erat omnium precipua quod de captiua populi romani senatus iniussu nec imperatore requisito tanquam de libera statuisset, ut non libido sola credi posset sed mixta contemptui. [70] Ab his autem atque omnibus uitiis quanto quisque liberior, tanto censor aliorum seuerior esse solet; erat autem in seueritate romani ducis mira suauitas inque eius indignatione non ira sed caritas eminebat. [71] Inter has igitur ducis curas Lelium et Massinissam casus attulit; quibus leta fronte susceptis et pro merito rerum in publico magnificentissime collaudatis, Massinissam Scipio seorsum abstrahit et, cum soli consedissent, talibus eum uerbis aggreditur, que propter iuuenilis sententie grauitatem pretereunda non credidi: [72] 'Massinissa, quod me hominem romanum solo tibi nomine cognitum tu, in media natus atque educatus Africa, iam ab origine hostis Romanorum et Carthaginensium amicus, repudiatis ac spretis primis amicitiis secutus sis, magnam profecto aliquam causam fuisse arbitror. Aliquid in me notasti propter quod tanto dignum honore iudicaueris. Ego autem, ut cum amico familiariter de me loquar, nichil in me ipse quod tibi tantum placuisse debeat sentio, quantum temperantiam frenumque libidinum; id enim magis in me tibi placere auguror, in quo magis michi ipse complaceo. [73] Quod si uirtus hec tantum habuit uirium ut te decore suo illectum, mutatis moribus quibus assueueras et relicta patria cuius amantissimus fuisti, post me per tot terras et maria traxerit hominemque pene alium fecerit, quantus michi tu uir eris, si hanc unam tuis magnis innumerisque uirtutibus addideris! [74] Huic etati, Massinissa, in qua nunc ambo sumus, non tam uis armatorum hostium metuenda est quam obsidentes oppugnantesque animum uoluptates. Corpus enim uel ab hoste murus tegit, uel uallum separat, uel tuetur ferrum; animum a uoluptatibus nichil aut defendit aut separat nisi uirtus hec sola quam dixi. Hostem prospicimus uenientem, uoluptates inuisibiles obrepunt et blande opprimunt dum delectant. Hostem aut hiems continet aut estus, aut nox sopit, aut imber submouet; multum temporis inter indutias et uerba pacis elabitur; nonnichil otii armatis quoque militibus datur; longissima bella dies unus transigit. [75] Cum uoluptatibus nulle sunt indutie, nullus eas locus nullum tempus nulla uis nullum ingenium arcere potest: unus est aduersus has continentie clipeus, qui nisi mortalibus infirmis diuinitus datus esset, labefactarent utique assiduis insultibus imbecilles animos. Hunc qui abicit, ille ultro spem salutis abicit seque ipsum hostibus suis prodit. Siphacem domuisse, non inficior, gloria magna est; sed michi crede, Massinissa, maior multo domuisse et sub ingum coegisse uoluptates. [76] Me quidem ante omnes rerum a te bene gestarum et memorem et preconem habes; de reliquis me tacente tu idem testis et iudex esso. Cogitatio tibi potius tua pudorem afferat, quam oratio mea; lingua tuis assueta laudibus a contrario abstinebit. Unum hoc in animum reuoces uelim: Siphacem, quanquam in his preliis operam tuam egregiam fuisse non sim nescius, auspiciis tamen et nomine populi romani uictum esse captumque non alterius. [77] Rex ergo, coniunx regia et regnum et, ut breuiter cunta complectar, quecunque fuerant Siphacis facta sunt populi romani. Et rex ipse Romam mittendus esset et uxor eius, quando nichil aliud cause suppeteret quam quod hec est illa mulier, que uirum qui noster erat nobis abstulit, imo, quod est durius, hostem fecit, que ut armis alii sic precibus importunis ac blanditiis bellum aluit; et tamen alia non minor et publica subest causa cur Romam mitti debeat captiua, carthaginensis ciuis et presertim tanti ducis hostium filia. [78] Cede parumper, Massinissa, maiestati populi romani et illius decorem desiderio tuo prefer: eius certe, non tuum uel cuiusquam, de captiua sua iudicium esse decet. Si hec auditu tibi forsan difficilia uidentur, feceris equanimitate facilia. Vince precor te, qui sepe alios uicisti. Multas uirtutes uno dehonestare flagitio dementia summa est. Quod eo tibi uigilantius prouidendum scito, quo clarior es – fit enim in preclaro uultu nota omnis insignior –; idque facilius assequeris, si animum induxeris cogitare quantus est furor in rem profundi, cuius et feditas ingens sit et fructus exiguus'. [79] Mouerunt he uoces Massinissam; quem enim nisi omnino perditum non mouissent? moueruntque usque adeo ut, certantibus introrsus affectibus, rubor genis lacrime oculis erumperent. Facturum se tandem quicquid ille iussisset respondit, illacrimans obsecransque ut, quantum fieri posset, pateretur se fidem quam captiue dederat implere. [80] His adiecit et promissionis formam, ubi seu consulto seu interrumpentibus uerba singultibus ueritati particulam detraxit; ait enim spopondisse in nullius potestatem se illam esse traditurum, nec expressit non passurum ut in manus Romanorum perueniret, occursurumque mortis auxilio si aliter nequeat. [81] Tandem ab hoc tam mesto colloquio, atque ipsi Scipioni non satis ut arbitror intellecto, in tabernaculum suum sauciata mente se contulit; ibique solus aliquantulum fuit. Denique post multas lacrimas et ab imis precordiis auulsa suspiria, ut dolorem totum cordis effunderet luctum sustulit horrendum, qui a circumstantibus omnibus auditus est. Ad finem, ubi se ex illa miserabili eiulatione collegit, dictu ferum et triste consilium capit. [82] Mos antiquis regibus ac ducibus fuit, his precipue qui sub armis uitam agerent, propter uarios rerum humanarum casus uenenum habere penes unum aliquem e seruis fidelissimum ut, quotiens fortuna coegisset, instrumentum non deforet, quo uel aliene uite tenderent insidias, uel consulerent sue seque imminenti ludibrio et inuisis hostium manibus eriperent. [83] Plene exemplorum sunt historie, qui reges aut qui duces ad extrema perducti hoc remedio usi sunt; sed omnium que nunc occurrunt sunt clarissima Mithridates magnus ille rex ponticus et dux Carthaginensium Hanibal, quorum uterque post asperrime et interdum prosperrime gesta cum Romanis bella, hausto ad ultimum ueneno, elegit angustias fortune durioris euadere. [84] Massinissa itaque ueneni custodem seruum uocat et, poculo uenenum superinfundi iubens, 'Perfer' inquit 'hoc ad Sophonisbam. Dic me promissorum sibi non oblitum, quorum alterum fuit ut eam tori et omnis diuine atque humane domus sotiam reginam coniugem haberem, alterum ne uiuam in manus Romanorum uenire permitterem. [85] Nunc, testes michi sunt dii, primum si licuisset libentius prestitissem; sed quoniam romano imperatori, penes quem omnis est potestas mei et mearum rerum, nuptie nostre non placent, quod unum posse relinquitur, promissionis alteram partem mestus impleo. Dic meminerit quanti patris filia, quantis duobus coniugibus desponsata fuerit; ex his omnibus presentique fortuna consilium ipsa sibi capiat, quod genere titulisque suis seque dignum credit'. [86] Nuntius ad Sophonisbam ueniens mandata explicat, poculum offert. Suscepit silla impauide et 'Nuptiale' ait 'hoc donum non inuita recipio, si nullum melius maritus coniugi quod donaret habuit: at certe nisi funeri nuptias miscuissem, honestius moriebar. Hoc illi qui te misit nuntia'. His dictis, fronte imperterrita et immota plusquam feminea constantia exhausit poculum et, morte uisceribus immissa, ferocem spiritum eiecit. [87] Postquam Scipioni res innotuit, ueritus ne natura trux et asper adolescens, insuper et alternis luctus atque amoris facibus accensus, ut primam temeritatem secunda sic secundam tertia temeritate cumularet, et aut in se ipsum, si sibi ipse relinqueretur, aut alias triste aliquid moliretur, uocari ad se illum imperat ac pro tempore, ut irreparabili in re, benigne increpitum consolatur, et recentem cruenti adhuc uulneris dolorem quanto potest mitioribus in presens uerbis extenuat. [88] Deinde autem, ut totam animi tollat egritudinem, die proxima conuocato ad contionem exercitu, Massinissam, ante omnes regii nominis honore regiisque ac singularibus decoratum preconiis, regiis quoque muneribus donat: aurea corona, aurea patera, sella curuli, scipione eburneo, toga picta et palmata tunica. Hec erant Romanorum triumphantium ornamenta; itaque Scipio cum hec donaret uerba addidit non inferiora muneribus. [89] Cum enim gloriosissimi omnium mortalium hauddubie Romani essent, apud Romanos tamen nil triumpho gloriosius esse dixit, nec esse alium triumphi habitum, quam quem sibi contulisset; quin ut carum munus ipsa carius raritate redderetur, illud etiam adiecit, populum romanum alium nullum alienigenam toto orbe tali dignum honore iudicare, Massinisse autem et uirtutis eximie et probate in Romanos fidei merito singularem quamcunque gloriam deberi. [90] His honoribus delinitus animus finem lacrimis facit et, sicut sepe noua cupiditas ueterem fugat, ab ea cura que prius eum implicuerat ad aliam transfertur, qualiter scilicet uacantem rege Numidiam totam ditionis sue faceret; in quam rem sibi non mediocrem romani imperatoris dignatio spem dabat. [91] Honorato autem ut decuit Massinissa, ceteri militares uiri pro singulorum merito laudibus condignis ac muneribus exornantur, et in primis Lelius, donatus aurea corona, cum Siphace ceterisque captiuis Romam mittitur. Cum quo et Massinisse legati pariter proficiscuntur. [92] Post contractam enim cum Romanis amicitiam nulla regis legatio Romam ierat, et decere uisum est ut eius animum non fame tantummodo relatu, sed professione etiam propria senatus agnosceret, fieretque inter populum romanum ac regem uelut ex familiari colloquio inchoati amoris arctior nexus; quedam preterea rex a senatu petere decreuerat. 7 [1] Multis iampridem uariisque terroribus exagitata Carthago, cum et circum cunta deficerent, et sicut multos iam per annos bello arserat Italia sic arderet Africa, essetque in dies non immerito plus pauoris spei minus, ut quotidie expectaretur obsidio, ad quam non repellendam sed perferendam omnia parabantur, in extremis tandem malis ultimam suam spem coacta respicere, legatos in Italiam miserat qui Hanibalem publico de consilio reuocarent ad tutelam patrie laborantis et in angusto posite. [2] Nunc super alios accedente capti ad ultimum regis metu, in quo quantulecunque spei reliquie remanserant, nemine qui contrarium suadere uellet audito, triginta principes seniorum, quod sanctissimum in illa urbe concilium erat, petituri pacem diriguntur ad romanum ducem, ad Finecta quem diximus locum castra iterum in conspectu Carthaginis attollentem. Fiebant autem hec non pura fide sed punica: quo scilicet inter tractatus pacis tempus efflueret, essetque tantisper respiramentum ciuibus anxiis ac defessis rebus quies, donec Hanibal remearet. [3] Legati igitur, ante pedes ducis supra uirorum fortium decus humiliter prostrati, uerba fecerunt ad misericordiam excitandam, si ex animo dicerentur, efficacia. Quorum summa hec fuit: nolle se crimen uel excusare uel negare sed illis tribuere quorum esset, hoc est non populo carthaginensi sed Hanibali suisque complicibus, qui sua semper impudentia illius licentiam aluissent; quibus et tumultuari et furere et ex bellis bella serere gloriosum atque magnificum, tranquillitas autem et pax atque equo iure cum ciuibus uiuere graue et intolerandum opprobrium uideatur. [4] Petere se populo innocueque urbi ueniam; orare ut quam ciuium rabies bis in exitium impulisset eam hostium clementia conseruaret, neu ex uictis Carthaginensibus supplicium uellent sed imperium Romani. Proinde seruire ac parere dispositis quecunque placita essent iuberet imperator. [5] Scipio fraudis inscius, qui tot malis fractos animos hostium uereque pacis ut indigos sic auidos extimaret, legatorum postulatis altum simul et mite responsum dedit. Et 'quamuis', inquit 'hoc animo et hac spe in Africam uenerim, non ut pacem sed ut uictoriam reportarem, eamque pene indubitatam quasi manibus iam teneam, aurem tamen pacis sermonibus non nego ut totus orbis intelligat Romanos non pro odio non pro preda sed pro iustitia certare. [6] Paci sane quam non respuo leges dico, quibus acceptandis, aut si uisum fuerit recusandis, ad deliberandum tridui spatium indulgeo. Si placuerint, pactis mecum indutiis pro firmanda pace legatos Romam ad senatum mittite. He conditiones pacis sunt: captiuos omnes transfugasque et fugitiuos reddite; exercitus omnes ex Italia Cisalpinaque Gallia deportate; Hispania Sicilia Sardinia omnibusque inter Italiam atque Africam insulis in perpetuum abstinete; naues longas omnes date, uiginti duntaxat uobis in usus pacificos reseruatis; quinquaginta milia modiorum tritici et trecenta milia ordei pro exercitus nostri commeatu nobis expediri facite'. His addidit et pecunie magnam uim in stipendium militibus tributo annuo persoluendam; quantam tamen hoc, ut multa alia, scriptorum discordia fecit ambiguum. [7] Hec cum legati domum retulissent, quamuis grauia omnia uiderentur, nichil tamen quo fraudolenti compotes consilii fierent recusatum est. Duplex ergo legatio, ad Scipionem altera indutias firmatura, altera ad urbem Romam pacem petitura decernitur. Utrunque sane punico ingenio gestum est: nam et cum legatis ad Scipionem captiui ac perfuge et fugitiui aliqui remittuntur, quo res simplicius agi et bona fides agnita crederetur, et ituri Romam iuuenes eliguntur, ut etas fraudem tegeret, ignorantiam excusaret. [8] Dum Romam interea Lelius peruenisset, expositis rebus quecunque in terra hostium geste essent, spem ingentem gaudio mixtam patribus attulit. De Siphace ante omnia consilium sumptum, Albamque seruandus mittitur. Sic misero illi et in carcere morituro cessit appetitum rationi, uoluptatem fidei pretulisse. Et hec quidem in senatu. [9] In contione autem nuntiata populo uictoria (fractos exercitus ducesque hostium, captum regem famosissimum, per Numidiam totamque Africam uictricia Romanorum signa uolitare; que tanto publico cum gaudio sunt audita ut forum omne plausu gratulantium et clamore resonaret), propter feliciter gestam rem quatridui est indicta supplicatio, et iussu pretoris edictum ut per totam urbem a mane ad uesperam templa omnia paterent, quo liberius per omnes horas gratie diis omnibus agerentur; cum sufficeret uni Deo essetque et labor minor et fructus uberior; sed hic erat mos. De ipso etiam Lelio decretum, ne prius ab urbe discederet quam uenissent Carthaginensium legati. Hic primus aduentus Lelii dies fuit. [10] Die altero, Lelio ipso introducente, audita est legatio Massinisse. Prima cuius in parte gratulatio regis fuit pro rebus a Scipione bene ac feliciter gestis. In secunda gratiarum actio pro multiplici munificentia eius in Massinissam, pro rerum honoribus ac uerborum et in primis restitutione paterni regni; iuxta quam commemoratio fuit regii propositi: et enisum scilicet hactenus et deinceps multo etiam accuratius enisurum, ne tanti uiri iudicio esset indignus. Tertio loco petitio regis inserta conclusit orationem. [11] Ea autem fuit duplex: primum ut munera et honores ac presertim regium nomen et regnum, quibus Massinissam dux romanus insigniuerat, senatus consulto rata fierent; alterum ut, nisi conscriptis patribus graue esset, captiuos quos haberent Numidas Massinisse dono darent, quoniam nuper in patriam reuerso ad conciliandos populorum animos nil prestari posset efficacius. [12] Ad hec omnia senatus responsio fuit breuis: non immerito Massinissam gratulari in comunibus amborum rebus prosperis; ducem eorum optime fecisse, quod uirum benemeritum et amicum populi romani regio nomine et regis honore celebrasset; proinde et approbare senatum et laudare quicquid honorificum Massinisse Scipio fecisset; denique ut Numide regi donarentur senatui gratum esse. [13] Post hoc responsum captiui illico uinclis educti, et squalore deposito et datis nouis uestibus, legatis regiis traduntur. Ipsis quoque bina in singulos uestimenta pecunieque non paruus numerus, sotiisque eorum singula uestimenta pecunieque aliquid datum. Pretori insuper mittendorum regi munerum cura mandata est; in quibus fuerunt equi duo falerati, duo arma equestria purpureeque uestes militares due, tabernacula quoque et suppellex egregia, qualem romanis consulibus assignari uetus erat obseruatio. 8 [1] Rebus ita se habentibus Hanibal, ad famam rerum in Africa gestarum mutate uelut fortune miraculo stupefactus, in extremo angulo Italie se se continens herebat, et ipse per eosdem dies, cum romano consule Gneo Seruilio exercitum in Brutiis tunc habente manum conserens, aduersam eius prelii fortunam, ut Valerius Antias testatur, expertus erat, quinque milibus hominum amissis. [2] Que res, quoniam nec apud alium quempiam auctorem nec in romanis annalibus scripta est, non sat fidei meretur; pugnatum quidem constat, de euentu autem, quem Valerius ille pro comperto affert, fama est ambigua; idque indicio est pugnam ignobilem fuisse. [3] Nobilior per eosdem dies Magonis in Liguribus pugna fuit aduersus Quintilium Varum pretorem et Marcum Cornelium proconsulem romanum. Concursum est in agro Insubrium et tam ancipiti marte certatum, ut romane legiones in periculo fuerint terga uertendi; denique tam diu res in dubio fuit, donec Magonis graue uulnus ipsum quidem prelio excedere, suos uero duce amisso territos fugere compulit, de exercitu eius cesis quinque milibus. [4] Nec Romanis uictoria gratis stetit, duobus milibus ac trecentis in acie amissis, in quibus et centuriones aliquot et tribuni militum tres pluresque nobiles equites fuerunt ab elephantibus interfecti. [5] Dux saucius quanto per dolorem uulneris expeditius quiuit ad Ligusticum mare atque Albigaunum properauit, illi reor consilio ut, si uictores urgerent, equoreum sibi ad fugam iter esset, quod Romani tunc classem illis in locis non haberent. Sic uno tempore duo fratres peni duobus Italie longe distantibus in angulis rem gerebant, trust ab hostibus, a ciuibus expectati; iisdem siquidem diebus, quibus Carthaginensium legatos ad Hanibalem missos memorauimus, altera legatio ad Magonem missa erat. [6] Illa, eum iam uictum inueniens, docet quo in statu sint res patrie: satis superque negotii domi esse; aliena armis appetere non eius temporis nec presentis esse fortune; redeundum igitur ferendamque opem suis atque Italia discedendum; id senatum iubere Carthaginis, neque id sibi soli sed Hanibali fratri per alios legatos precipi. Paruit haud inuitus Mago. [7] Qua in re non tam publico cessit imperio, quam necessitati proprie morem gessit, et uulnere grauatus in presens, et in posterum metuens sibique prospiciens ne, si hostis instaret, et periculosa illis mora esset in locis et fuga inde difficilis; eo maxime quod, Carthaginensibus Italiam relinquentibus, facile Ligures ad naturam suam, hoc est ad romanum imperium, reuersuros crederet. [8] Auditis igitur legatorum uerbis, statim exercitu in naues imposito ipse quoque conscendit, sperans et oportunius curari posse uulnus in naui et lenius tolerari; frustra id quidem, nam, dum arrepto itinere Carthaginem petit, ingrauescente uulneris dolore prope Sardiniam in alto moritur. [9] At non tam conuulsu facilis Hanibal, qui mandata de reditu ingemiscens rugiensque et uix lacrimis abstinens audiuisse dicitur. Quibus peractis 'Olim' inquit 'me tacite reuocabant, et stipendium negantes et commeatum et exercitus supplementum. Ecce nunc aperte agitur; uiua uoce me reuocant. [10] Parebo itaque, nam necesse est. Non a populo romano sed a senatu carthaginensi, neque armis hostium sed meorum odio atque inuidia uictus sum, et ignominioso meo reditu gloriabitur quidem nec immerito Cornelius Scipio, sed longe magis Hanno letabitur qui, domum meam euertere aliter non ualens, comunem patriam diruit, ut sub una tandem ruina publica pereamus'. [11] His dictis et ipse naues, quas iampridem hoc precogitans armauerat, cum electo conscendit exercitu, ceteris qui futuri oneri potius quam usui uidebantur sub pretextu presidii oppidorum, que adhuc in Brutiis possidebat, sepositis ac relictis. Ita uero usque in finem astu et crudelitate artibus suis usus est; nam simul et se sub titulo honoris sarcina leuauit inutili, et his quos sibi metu non fide deditos sciebat uanum liquit auxilium, et hostibus signum dedit nondum se, licet abeuntem, repetende spem Italie curamque dimittere. [12] Italicos deinde quam plurimos, quod sequi illum in Africam recusantes Lacinie Iunonis in templum confugerant, quod ea etate toto orbe religiosissimum habebatur, inter ipsas aras inhumane prorsus crudeliterque mactauit. [13] Hisque uelut uictimis cesis felicius nauigaturus, anno post Italie ingressum sexto decimo discessit, tristior in patriam suam rediens, quam in exilium quisquam ire sit solitus. Sic Italie assueuerat, sic animo incubuerat, ut e natali solo sibi per uim detrahi uideretur, sepe respectans suspiransque, sepe oculum ipsam ad Italiam reflectens et de faucibus illam suis excidisse dolens, ac promiscue deos atque homines obiurgans, nullum magis quam se ipsum, quod non ad Cannas consilio Maharbalis romano cruentus sanguine recto Romam calle petiisset, et quem animum inuadende Carthaginis inter tot suorum clades Scipio iuuenis habuisset, eum ipse, dux bello duratus, inter tot uictorias tot milia hostium occisa non habuerit ad inuadendam urbem Romam. Cum his curis et seris querimoniis abibat Hanibal. [14] Gneus autem Seruilius, quem pugnasse cum Hanibale supra dixi, tanquam ipse esset Italie liberator et qui tantum hostem finibus pepulisset, atque hinc immortalem sibi gloriam sperans, paulo post illius abitum insequenti similis in Siciliam transiit, mox in Africam transiturus. [15] Res inepta senatui uisa est; sed quid agerent? nullus erat continuus magistratus superior consulatu, quod si pretor aut quis alter impulso presertim glorie stimulis consuli preciperet, uerisimile erat contempturum iussa minoris potestatis. Et idcirco ad usitatum remedium recursum est: dictus ad hanc unam rem dictator autoritate sua consulem retrocedere in Italiam coegit. [16] Rome autem pene simul nuntio accepto de duorum fratrum totidemque exercituum discessu, uarie affecti erant animi: hinc gaudium, illinc indignatio quod romani duces, et qui in Liguribus essent et qui in Brutiis, neutrum retinere tentassent seu animi seu uirium penuria, cum id eis a senatu esset iniunctum. Angebat autem cura mordacior cogitantes quod, quantum remotis hostibus exonerata Italia, tantum pregrauate res in Africa periculique maior sarcina in Scipionem translata uidebatur. [17] Inter hec tamen non mediocre gaudium erat quod expetita totiens uotis aduenisset dies, qua superincumbens durus hostis ex possessione Italie depulsus respirandi spatium fessis daret. Hac de causa quinque dierum supplicatio maioribus hostiis decreta est. [18] Lelio interea cum legatis Massinisse, propter moras credo punice legationis, in Africam redeunte, nuntiatur legatos in litus italicum descendisse, iamque uisos esse Puteolis. Eapropter senatui uisum est reuocari Lelium debere, ut eo presente legatio audiretur. [19] Veniebat cum legatis hostium legatus Scipionis unus, Fuluius Gillo; qui cum eos a Puteolis Romam terrestri deduxisset itinere, urbem introire prohibitis secus muros hospitium in uilla publica deputatum est. Illic senatu ad Bellone edem congregato et data fandi licentia, orationem habuerunt non tam humilem quam altera apud Scipionem habita, nempe qui timerent minus, quod Hanibalem iam confiderent traiecisse. [20] Summa fuit omnem culpam belli a populo in Hanibalem retorquere: illius esse quicquid erratum sit non solum in Romanos sed in ipsos etiam Saguntinos, neque unquam non modo Alpium italarum sed nec Hiberi amnis hispani transitum senatui Carthaginensium ac populo placuisse; quamobrem, quod ad Hanibalem, ut liberet ipsum per se causam dicere oportere, quod ad populum attineret, si uerum inspiceretur, antique pacis adhuc integrum fedus esse. Itaque nichil aliud eis impositum, quam ut peterent a senatu romano ut cum eis sub Lutatio consule priore bello contracta pax firma consisteret, neue unius furor hominis tot milia premeret innocentum. [21] Mos romanus fuit ut, quotiens in senatu legationes regum aut gentium audirentur, possent de quo uideretur legatos aliqui ex patribus percontari, sed non ante quam pretor querendi licentiam prebuisset. Eius igitur tunc permissu senes quidam, illius et pacis et belli memores, querere ceperant et quod illud fedus et quenam ille conditiones pacis essent. [22] Hic legati nichil aliud quod dicerent habuere, nisi se iuuenes, rem antiquam longeque supra etatem suam esse. Quo responso clare omnibus fraus apparuit, atque undique conclamari ceptum: mores punicos esse notissimos; de industria quidem missos qui quod peterent ignorarent, ut quod gestum esset ante quam nascerentur; quem tam cecum esse, qui hoc prestigium non uideret? [23] Iussis e templo egredi legatis, quid agendum uariis sententiis agitatum est. Quidam censebant, cum de re omnium maxima ageretur qua maior nulla posset incidere, unum saltem consulum absentium euocandum adhibendumque consilio; idque ad dignitatem populi romani pertinere. Huius opinionis Marcus Liuius auctor erat. Aliis uidebatur, cum ad petende pacis necessitatem sola uirtus Scipionis hostes adegisset, eique ante portas Carthaginis existenti melius quam cuiquam alteri status hostium notus esset ac propositum quo pacem peterent, nichil aliud statuendum quam quod ille consuleret. Huius sententie princeps erat Quintus Metellus. [24] Alii non ad pacem legatos uenisse sed exploratores asserebant, iubendumque eis ut confestim ex Italia discedant, destinandosque aliquos cum illis usque ad litus maris, qui eorum iter obseruent, ne diuertere quoquam possint aut uirus aliquod punice fraudis aspergere; scribendum preterea Scipioni ne propter ullam pacis mentionem lentescere bellum sinat. Hoc Valerii Leuini consilium erat. [25] Fuerunt fortasse alie, sed he sunt uirorum illustrium de hac re tres nobilitate sententie. Quarum ultimam et Lelius et alter Scipionis legatus qui cum Carthaginensibus uenerat adiuuabant, asserentes Scipionem, quamuis fraudis inscium predixerim, libratis tandem moribus hostium nullam omnino spem pacis aliunde quam de Hanibalis et Magonis absentia concepisse, seque certissimum mox, ut duces et exercitus suos Peni uiderint, pacem quantalibet religione firmatam esse fracturos. [26] Hec propter, quamuis unaqueque sententia clarissimos haberet auctores, Leuino tamen est creditum et legati non modo pacem non impetrata, quam re uera non impetratum uenerant sed petitum, imo pene sine ullo responso in Africam sunt remissi. Cum eis et Lelius et Fuluius reuertuntur. Ego uero forsitan his narrandis a proposito, hoc est a Scipione, digressus dici queam, nisi quod ut hec omnia sic fierent Scipio ipse non alius causam dabat. [27] Nondum quidem inter romanum ducem populumque Carthaginis indutiarum tempus effluxerat et pacata interim pacique omnia similiora quam bello esse debuerant, siquid fidei esset apud Penos. Sed nichil est difficilius quam mutare radicatos mores consuetudinemque conuellere. Iure quidem Marcus Cicero fedifragos Penos uocat, quod frangendorum federum nulla sit genti uerecundia. [28] Id, cum sepe alias, tum hoc presertim tempore notum mundo esse uoluerunt; pacis enim pendente negotio, quamuis in illorum animis continue bellum esset, captis multis nauibus romanorum graui tempestate laborantibus, indutiarum fidem fregerant; mox, legatis questum de iniuria Carthaginem missis pene manu uiolatis, ac magistratuum interuentu ab impetu populi uix protectis, ac deinde dum redeunt paucarum incursu nauium prope oppressis, sceleri scelus addiderant, multiplicique odio se se dignos effecerant. Neque tamen tot offensis constantiam Scipionis inflexerant quominus, legatis hostium cum suis Roma redeuntibus, ius gentium saluum uellet, cauens hostiles mores quos oderat emulari. [29] Quibus ad se perductis, 'Quamuis' inquit 'ciues uestri non modo indutias et spem pacis fregerint, sed sanctum quoque ius gentibus in legatis nostris uiolauerint, ego tamen in uobis nichil aut romanis aut meis aduersum moribus faciam: ite igitur securi multoque benignius apud Romanos in bello quam Romani apud uos inter indutias habiti'. Sic affatus dimisit incolumes. 9 [1] Iamque Hanibal cum ingenti classe maximisque rerum motibus Africe propinquabat. Cui dum e mali uertice speculator ad id missus diceret ad Sepulcrum Dirutum – id est loco nomen – recto cursu nauim ferri, execratus omen mesti nominis, flecti clauum iubet alio; atque ad Leptim urbem afris litoribus appulsus, deposito in terram exercitu tot uictoriis insigni, inde Hasdrumetum petiit. [2] Ibi militibus maris fastidio affectis aliquot requiem dierum tribuit. Que mox trepidis confusisque rumoribus interrupta est cunta in circuitu armis hostilibus occupata narrantium; quibus ille excitus ad hostem magno impetu ferebatur, premissis tamen exploratoribus. [3] Qui, cum forte romanos in milites incidissent captique et ante pedes imperatoris adducti essent, Scipio illos metu posito et bono iussos esse animo a tribuno militum circumduci per omnem exercitum imperauit, et que cuperent contemplari omnia; idque cum sedulo factum esset, ad se reductos nichil penitus de re ulla ne de ipso quidem statu hostis interrogans sed hoc unum, nunquid satis ex commodo singula peruidissent, dato illis et ipsorum equis prandio atque addito comitatu, nequid hostile paterentur, redire ad eum a quo missi erant iussit et que uiderant nuntiare. [4] Et illis forte presentibus Massinissa cum quattuor equitum sex peditum milibus in romana castra iam ditior comitatiorque peruenerat. Neque tamen aut hoc aut alio rumore tam concussus est Hanibal, quam nobili illa fiducia romani ducis non magis curantis quod secretum suum hostes uideant quam amici, cogitans id quod erat: eam scilicet nonnisi ex magna suarum rerum conscientia ortam esse. [5] Ceterum hoc in statu belli, audito iam Rome atque Carthagine Hanibalem sospitem cum omnibus copiis in Africam peruenisse, quenam super summa rerum utrobique spes esset, seu quis metus que ue solicitudo, difficile dictu est; sic urbs utraque de suo duce confisa de duce hostium formidabat. Ita inter duo longe distantia, hinc orbis imperium hinc excidium seu morte miserius seruitium alterutrius patrie, ad decernendum de fortuna publica duo uiri, quasi celitus electi et impositi equis fatorum lancibus, suspensos hinc illinc animos habebant nichil mediocre timentium aut sperantium, sed extrema omnia mente uoluentium. [6] Multum nempe Carthaginensibus animi creuerant Hanibalis ad aduentum, usque adeo ut petite pacis aliquotiens puderet, illius nunc fortunam nunc uictoriarum seriem cogitantes; ex diuerso autem Scipionis excellentiam ac gloriam metientes, seque illius hominis prouidentia ac uirtute et Hispania pulsos et Italia de ipsa nunc Africa litigare, uictos totiens suos duces et exercitus quosdam cesos, uinctos alios, ipsum denique de quo multum sperauerant regem captum, metuendum sibi de reliquo potius quam sperandum sentiebant. [7] Neque sane aliter et Rome spei multum erat et timoris nunc res suas nunc uicissim alienas intuentibus; unus ibi precipuus pauor erat e presagio quodam ortus Fabii Maximi, paulo ante defuncti. [8] Qui sapientie fama senex inclitus palam dicere solitus ferebatur: fuisse Hanibalem in Italia durum hostem, sed futurum in Africa duriorem et plus animi in sua quam in aliena patria et plus uirium habiturum; neque Scipioni, si id esset, cum Siphace rege imbelli neque cum Hasdrubale duce ignauo neque cum rusticorum exercitibus exarmatis ac militie inexpertis, sed cum duce romanos fundere exercitus cumque exercitu romanos duces trucidare solito concurrendum fore, quique plures occiderit quam reliquerit. [9] Occursurum illi Hanibalem in primis, Hispaniarum Galliarum atque ipsius Italie uictorem, pene in armis natum, certe in armis enutritum ab infantia sub magistro militie, eodemque patre suo, duce fortissimo bellorumque doctissimo, qui puer primum miles, dux postmodum adolescens, omnium summus imperator euaserit atque, ex quo semel arma induit, nunquam cessando sed bellando semper ac uincendo senuerit. [10] Occursuros illi in prelio qui non milites sed pretores et consules ducesque alios manu propria peremissent, hinc cesorum spolia hinc suorum ducum collata uirtutibus insignia preferentes, quos preterea ex consuetudine occidendorum imperatorum nullius quantacunque nominis gloria motura sit, perinde in Scipionem atque alium quemuis seu multo cupidius iniecturos manum. Mutatum iri igitur, ubi hoc accidat, belli locum, non discrimen imminutum, imo auctum potius. [11] Sic famosus ille senex glorie noui ducis, qua dabatur, non uiuus modo detraxerat, sed mortuus etiam quodammodo detrahebat, et tanta erat autoritas ut spes quoque certissimas incertaret. [12] Erant qui tantum in Scipione reponerent ut uix aliud quam uictoriam cogitare possent, nilque illi uiro factu arduum opinari scirent aut difficile, sed prona et facilia cunta quibus animum applicuisset; at instante summi certaminis alea iidem illi herebant, spe nutanti finem proximum cum ceteris expectantes. [13] His reciprocis curarum fluctibus duo principes populi iactabantur, sed non soli; omnium enim mundi regum ac gentium ad tante rei exitum espectatio uehemens erat et spes uarie. Si ratio queritur, prompta est: uidebatur namque, et sic esse res docuit, totius orbis status ad belli huius euentum pendere, et orbem igitur res tangebat uniuersum; nec immerito angebatur et de re non tanquam aliena sed propria cogitatibus estuabat ambiguis, quonam rerum pondus scilicet inclinaret et quibus esset ipse mox dominis pariturus. Et hic quidem absentium status erat. [14] At presentes duces in rem proximam intenti castra iam castris admouerant; et instabat hora nouissima, de qua nichil perdere utriusque studium ducis erat. Quicquid multis annis edidicerant in hanc unam conferebatur horam, omnis animi uigor, omne ingenium, omnis uigilantia, omnis experientia, omnis ars militie. [15] Inter hec Hanibal, an suo instinctu an iussu patrie incertum, quocunque certe consilio colloquium Scipionis expetiit. Duplex hinc autem fama est: alii commisso primum prelio Hanibalem uictum, duo decim milibus suorum in campo occisis captisque quam plurimis, unum ipsum fuisse ex legatis decem ad petendam pacem missis; alii uero, antequam quicquam armis experiretur, adhuc uirium ac fortune integrum, quo equa facilius obtineret, misso ad id nuntio poposcisse colloquium sunt auctores. Hoc autenticum magis et similius ueri est. [16] Ceterum, id quod constat, cum petitum Scipio colloquium non negasset, promotis nunc quoque propius castris, exercituum in medio locus patens et ab omni fraude punica tutus eligitur Nargare urbis in finibus. [17] Et castra quidem atque armate acies equis interuallis, duces suos uisure, constiterant; ipsi ad destinatum colloquio locum pergunt; ubi nonnisi uno quisque comitatus interprete, sine armis at non sine quodam, ut inter tantos uiros usu euenit, stupore alterno, fortunatissimi hactenus duo duces ac fortissimi omnium conuenere – rarum spectaculum ac preclarum! pro quo quantumlibet occupatus negotium intermittat –, alter omnium maximus atque optimus, alter uero maximus omnium sed pessimus. Steterunt quidem aliquandiu taciti. [18] Rupto tandem prius Hanibal silentio, ut qui colloquium petiisset, orationem habuit grauem ac magnorum sensuum, cuius hec fere summa fuit: sui ipsius et aliorum ducum exemplis fortune uarietatem et quam fidei nichil illi esset ostendere; preteritorum quoque et instantium commemoratione discriminum pacem laudare et a proposito belli omnibus modis auertere; docere quantum ad uictoriam aspiranti laboris ac periculi restaret, quid malorum sequeretur si uincendi spes – quod facere poterat – fefellisset, quam tuta autem esset pax et quanta gloria illam supplicantibus concessisse. [19] Ad hec Scipionis gesta laudibus miris attollere atque hortari ut adhuc nusquam interrupte felicitati, priusquam fortuna faciem mutaret, modum sciret ac uellet imponere; neu nimium crederet blandienti, aut iuuentutis ardorem sanioribus consiliis anteferret, ne suam patrieque prosperitatem multis annis cumulatam immoderato augendi desiderio minueret aut, quod multis accidit, totius uite labores opesque omnes et spes publicas spatio forsitan momenti unius euerteret; sed in florentissimo rerum suarum statu deponeret arma uictricia quibus, ut uoluente fato descensus ac ruina possibilis esset, sic iam fere nullus ad altiorem gloriam pateret ascensus. [20] Multa sunt in hanc sententiam que, si nomen detrahas, non dicta hostis sed amici consilia uideantur; erant autem hostis omnium acerrimi, sed iam sibi proculdubio diffidentis. Adiecit et conditiones pacis et, quamuis id non accipientis pacem diceret esse sed dantis, se suosque tamen forsitan non indignos sibi ipsis multam tanti erroris imponere. [21] Velle igitur ut omnia que causam bello dederant Romanorum essent, Hispania Sicilia Sardinia et insule omnes que Italiam atque Africam interiacent, ut cessante iantandem belli causa cesset et bellum; ipsi Africe finibus arctati, ex quo sic placitum deis esset, Romanos omnia moderantes abque omnium dominos terra marique cernerent, plane inuidis ac superbis haud leue supplicium. [22] In fine uerborum excusauit ciues suos super minus sinceris animis et petita nuper et seruata pace: nam nec ydoneis nec sat spectate dignitatis hominibus rem commissam proptereaque neglectam tunc fuisse; neque id apud Penos tantum sed apud ipsos interdum Romanos euenisse, ut propter ignobilitatem paciscentium pacta non seruarentur; nunc utriusque urbis inter principes de pace agi, ratumque hauddubie futurum quicquid inter eos conuenisset. [23] Ad hec responsio romani ducis asperior fuit, ut qui illum non pacis amore, quam odisset, sed belli metu loqui crederet, quamuis diu multis in locis inuictissimum iam tamen fortune mutationem tacito quodam mentis augurio sentientem. Fuit autem responsio in hanc fere sententiam: dicentis primum non sibi dubium fuisse unquam quin Hanibalis reditus et pactas indutias et spem pacis tolleret, idque ex eo nunc presertim apparere, quod Hanibal ipse de conditionibus pacis multa dimoueat, nec Romanis omnino quicquam offerat nisi quod iam auferre non possit, Hispaniam scilicet et Thirreni maris insulas: [24] indignantis pariter quod, quasi perfidie premium sperantes, post primam turbatam secundam multo faciliorem pacem peterent, cum nec primam inuenire mererentur: excusantis deinde Romanos et accusantis Penos, quod et hoc et priore olim bello semper ab illis orte essent malorum cause, Romani autem utrobique coacti pro sotiis tunc siculis nunc hispanis pia arma sumpsissent: [25] exequentis preterea, quod ad se spectaret, non ignorare hominem se mortalem caducumque animal, seque et quecunque ageret mille casibus exposita; sperare autem deos iusta bella gerentibus affuturos; idque et priore bello patuisse et presenti iam patescere, nec diffidere eundem belli huius finem fore qui prioris fuerit; hoc iam hinc se animo et rebus ipsis presentire: [26] concludentis ad ultimum, sicut superbia fuisset pacem petenti in Italia et uolenti sua sponte discedere antequam eum patrie iussus ac gemitus reuocasset denegare, sic modo nulla se uerecundia teneri pacem dare si nolit, ad quam petendam iniquo animo semicoactus ueniat. Nichilominus tamen, ne Romanos studio pacis aduersos quisquam putet, non negare se pacem sub eisdem conditionibus quibus prima pax steterat, hoc adiecto: ut nauium interim oppugnatarum captarumque et uiolatorum contra ius gentium legatorum respectus habeatur. Si conditiones placeant rem se ad concilium relaturum; alioquin qui pacem pati nequeant bellum parent. [27] He sunt de rebus maximis maximorum ducum orationes; sed an primam Hanibal suo motu an publico consilio fecerit in dubio est; de secunda enim, quin ab interpellante preuentus Scipio et remotus a patria quod respondit ex tempore suum fuerit, dubitari nequit. [28] Tandem uero, cum de conditionibus dissensissent, infecta pace discessum est. Cum duces in castra rediissent, non pacificis uerbis locum esse nec de pace amplius cogitandum, sed in bellum parandos animos atque arma denuntiant, non in unius gentis aut prelii sed omnium gentium uictoriam atque omnium preliorum: quibus fortuna nunc fauerit nichil usquam periculosum uel aduersum, quibus obstiterit tutum nichil aut prosperum; nec uictoribus solita premia, urbem unam aliquam aut regnum, sed terrarum orbem, nec uictis consueta pericula, siquidem nec Romanis in terra externa et incognita quam presertim mare cingeret fugam esse, nec Carthaginensibus, ultima spe consumpta, aliud quam excidium superesse; rem ancipitem atque ingentem ferro iudice transigendam, habendamque fortunam, quam dii darent; cras scituros antequam sol occidat frena rerum Roma teneat an Carthago. [29] Inter huiusmodi ducum uoces ac militum apparatum dies illa proximeque noctis pars magna consumitur. 10 [1] Ubi illuxit progrediuntur in campum: et qui duces, qui ue exercitus, quibus animis, qua bellorum experientia, qua militie disciplina, quibus tandem irarum aculeis, quibus incendiis odiorum, qua memoria offensarum, qua libidine ulciscendi, potentiam ac gloriam tot quesitam seculis uno die uel deiecturi funditus uel celotenus erecturi! [2] Iure igitur Florus «non fuit maior» inquit «sub imperio romano dies» quam quo hec scilicet gesta sunt; certe neque periculosior neque formidabilior. Ita dico, si utrunque simul quod sub oculis erat et instans periculum spectaretur. Licet enim et prius et postea cum ualidissimis gentibus sepe pugnatum sit, nunquam tamen tantis odiis, nunquam tanta arte, tantaque paritate militie rerumque omnium, nunquam in extremos casus sic adducta re publica, postremo nunquam sic ultimo congressu cum altero Hanibale duce certatum est. [3] Quis ergo miretur, tale in discrimen euntibus uicissimque nunc suas nunc hostium uires extimantibus nutasse animos, mediocre nichil sed hinc sibi mestissima hinc letissima promittentes, cum ego ipse, qui post tantum tempus hec scribo ab illo loco atque ab illa etate remotissimus, quasi metus speique particeps et finis inscius heream, et ad ipsum actum prelii stilo uix audeam peruenire? [4] Eodem ferme ordine quo aduersus Hasdrubalem ac Siphacem quondam, romana nunc acies stetit, nisi quod cornua commutata sunt: dextrum enim quod tunc Itali nunc Massinissa et Numide tenuerunt, leuum tenuit equitatus italicus sub Lelio qui, legatus hactenus Scipionis at nunc questor factus, non ideo tamen ab imperatoris sui cessabat obsequiis, imo quidem adhuc Scipio ex senatus consulto eius ut legati opera extra sortem utebatur. [5] In medio positas cohortes non condensas ut mos erat, sed rariores et parumper inter se distantes dux romanus instituit, ut elephantibus hostium irrumpentibus uiam darent et beluarum impetus prior in cassum effusus sine strage militum transiret. Cum Hanibale multe et uarie gentes erant. [6] Instructurus aciem octoginta elephantes, quot nunquam hactenus simul habuerat, ad terrorem hostium spargendosque ordines prima in fronte constituit; post hos Ligurum et Gallorum Balearibus ac Mauris intermixtam aciem locat; secundam aciem ex Carthaginensibus atque Afris ordinat, in qua et legio una Macedonum fuit, per eos dies a Philippo rege Macedonie, romana iam tunc bella meditante, auxilio Carthaginensibus transmissa; tertiam ex Italicis plerisque Brutiis, quorum pars maior non sponte sed ui et metu exemploque Iunonis in templo crudeliter peremptorum ex Italia discedentem secuta erat. [7] Cingit et ipse cornibus acies: dextrum Carthaginensibus aduersus Italicos at sinistrum aduersus Massinissam non alio quam numidico fulcit equitatu; non est enim odium seruili acrius, ubi semel contra dominum erigi ceperit. In hunc quidem modum acies stabant. [8] Ibant uero omnes in prelium spe ac metu uario, ut dixi, et preterea sic affectos accendebant adhortationes ducum hinc inde magnifice, et quales rei natura et conditio audientium exigebat, que ue pro tempore maxime moture animos crederentur. [9] Duces ambo, equis undique circumuecti, instare signiferis, hortari milites, orare singulos, uniuersos obtestari, ostentare positam ante oculos uictoriam, commonefacere periculorum, excitare iras, animos attollere, fortibus uiris suas laudes ingerere preclarique cuiuspiam facinoris quod fecissent memoriam renouare, postremo festinare, locis omnibus adesse, nichil penitus supremi temporis perdere et, preter illa que erant utrisque comunia suntque omnibus bella gerentibus, sua quisque propriis laudibus celebrare, hisque uirtutem stimulis urgere. [10] Precipue Scipionis et oratio animosa et fiducia insignis: ille uictas nuper Hispanias recentesque per Africam uictorias memorare, ille ignauiam perfidiamque hostium criminari, quorum alterum ad petendam alterum ad frangendam pacem illos impulerit. Hanibalis sermonem die altero secum in secreto habitum pauoris eius ac uecordie testem profert, humiliorem quoque quam fuerat eum fingens, eratque perfacile fingere ac mutare quod solus audierat. [11] Proinde non aliis prorsus auspiciis in prelium suos ire uaticinatur, quam quibus olim patres eorum ad Egates insulas cum illorum patribus dimicassent: eadem sibi nunc signa deos ostendisse que tunc illis ostenderint, indubitatam adesse uictoriam et longeui terminum laboris, predam ex Carthagine felicemque in patriam atque optatum ad parentes filiosque atque expectantes reditum uxores. Hec dicentis in uultu inque oculis tanta inerat letitia, ut non ad periculosissimam pugnam ire sed a felicissima redire uictoria uideretur. [12] Hanibal ex aduerso sedecim annorum per Italiam gesta, tot uictorias, tot romanos imperatores atque exercitus cesos memorabat, et erant plane multa que ueraciter memoraret. Ceterum, quia uarie illi obtigerant nationes, uaria quoque opus erat oratione. [13] Alios spe prede excitat, quibus eam precipuam militandi causam nouerat; Gallis uetus odium in Romanos obicit, orat ut se duce atque adiutore nouam de antiquis nunc hostibus percipiant ultionem; Mauris Numidisque irati metum ingerit Massinisse aut fedo, siquid sors sinistrum tulerit, illorum seruitio aut truci supplicio abusuri; Ligures promissis implet ingentibus: non habitaturos amplius inter horridas rupes ubi ab origine sua illos posuit fortuna, sed fertiles frugum agros deiectis imperio Romanis et pinguissima rura Italie possessuros. [14] Carthaginenses, quanquam hortatibus non egerent innato etiam in Romanos odio accensi, et ipsi tamen oratione ducis animantur parentumque et natorum ac coniugum pietate atque in primis commiseratione patrie, iam suprema metuentis fidemque et dextras suorum ciuium implorantis et aut feliciter regnature aut miserabiliter seruiture. [15] Sub hanc horam Scipio alacer et more impatiens pugne signum dedit, subitoque clamor ingens atque horribilis hominum ac tubarum a romana acie sublatus ipsum interrupit Hanibalem, quin et ipsos elephantes sono territos retro in suos ad sinistram precipue partem uertit. Sunt enim ut maximarum uirium sic repentini pauoris animalia, quo agitata sepe suis uictoriam abstulere. [16] Id si unquam clarum, hac luce clarissimum fuit. Aliquot in hostem timide prouecti multaque telorum nube obruti grauissimam ruinam ediderunt; pars abacta uulneribus, fugiens et ipsa, in dextrum suorum cornu incidit. Sic ambo Carthaginensium cornua suarum mole beluarum, quas dux solertissimus ad turbandos hostes preposuerat, fortuna consilium preuertente, turbata sunt. [17] Arrepto confestim tempore, Massinissa in leuum, Lelius in dextrum cornu cui erat oppositus rapidissimis gressibus infertur, stratosque obterit, fugientes insequitur. Cornibus loco motis, ingentibus animis ab omni parte concurritur tantoque impetu, quanto uix unquam alias; multa enim una acie expianda erant et contracta diu ueternosa ulcera ferro rescindenda. Et romana quidem acies fortior, illa uelocior, odium pene par. [18] Itaque repente tantus occisorum hominum et armorum cumulus fuit ut, cum Carthaginensium auxiliares fugere cepissent, Romanis per obstantem cadauerum congeriem et terram sanguine lubricam insequentibus nichilo transitus esset expeditior, quam paulo ante per aduersos pugnantesque hostes fuerat; ita ut globatim incedere non ualentes, sed qua uel quenque impetus tulisset uel apertior aditus fuisset, ordinem ipsi proprium turbarent. [19] Et iam dissuta acie fluctuare ceperant signiferi, poteratque uincendo in periculum incurri, nisi raptim Scipio receptui cecinisset; ad quam uocem repetentibus signa militibus, condensata acies est. Tum Scipio quos uulneribus graues uidet in extremum agmen transfert, integros et quod lectissimi roboris in ultimis erat in frontem elicit. Sic instructus in ipsam Carthaginensium mediam aciem infertur. [20] Ibi cum ueris hostibus res fuit: qui bello causam dederant, ipsi bellum suis manibus gerebant et proprio sanguine odiorum flammas quas accenderant extinguebant. Nichil ab ulla partium pretermissum est, quod summis ducibus prouidendum curandum ue et uel manu uel lingua uel ingenio agendum esset; idque uicissim dux de duce, hostis de hoste confessus est. [21] Instabat Scipio summa ui, obstabat Hanibal ingenti nisu et, quanquam post fusos elephantes et cornuum equitatum numero atque animis cepissent superiores esse Romani, pugnando tamen hortandoque et fugam meditantes coercendo atque omne munus imperatorium obeundo adhuc prelium sustinebat, donec Lelius et Massinissa, ab insequendo parumper profugos reuersi, a tergo punicam aciem inuadunt. [22] Tum circumuenti undique funduntur, nullo pudore nulla reuerentia ducis ualente fugam sistere; et licet sepe alibi ab his ipsis et ab aliis ducibus maiores strages hominum facte sint, si tamen illud attenditur quod in hoc prelio, plusquam in alio unquam, non duarum modo sed omnium gentium et totius orbis status uelut in cardine uertebatur, non magnum prelium sed maximum reperitur et inter paucissima numerandum. [23] Cesa et capta non amplius quam quadraginta hostium milia; ceteri uiarum notitia et receptuum uicinia euasere. Inter captiuos et Macedones aliqui fuerunt et dux eorum Sopater, propinquus Philippi regis; capti inter cetera undecim elephantes. Nec incruentam Romani uictoriam habuere, decem milibus suorum hoc prelio amissis. Ipse, nequicquam tentatis omnibus, tandem «Hanibal cessit», ut Florus ait, «preciumque uictorie Africa fuit et secutus Africam terrarum orbis». [24] Et de ipso quidem duplex dehinc texitur historia. Quidam ex hac acie fugientem ad mare peruenisse tradunt, inde autem preparata naui ad Anthiocum potentissimum Asie regem illico transuectum, et, quasi deorum munus aliquod ingenti gaudio exceptum, impulisse consiliis suis regem in romanum bellum. Multaque de illo uiro deinceps exequuntur; itaque postulanti ante omnia Scipioni ut Hanibal, malorum omnium principium et origo, in manus suas traderetur, fuisse responsum illum quidem abiisse, nec usquam esse amplius in Africa. [25] Alii nichil de profectione eius ad regem aut his que profectionem sequuntur adimunt – de his enim inter omnes conuenit –; dicunt autem eum, priusquam ad regem pergeret, in patriam rediisse – et dicta eius aliqua apud Carthaginem factaque referunt –, tandem tamen, seu Romanorum metu ut eorum manus effugeret, seu odio ut nouum eis hostem quereret et quod suis non potuerat alienis uiribus retentaret, ad regem traiecisse. Hanc sententiam, quia uulgatior est, potissimum sequor. [26] Igitur, hoc ultimo insigni quamuis infausto bellorum opere edito, cum equitibus paucis inter suorum strages elapsus Hanibal Hasdrumetum primo gradu celerante peruenerat; inde, cum reuocatus a populo domum remeasset anno postquam inde discesserat sexto et trigesimo, cuntis audientibus 'Non hoc' inquit 'tantum prelio sed uniuerso bello uictum me profiteor, neque spem nobis ullam superesse nisi ut pacem, si fieri possit, a Romanis habeamus'. Hoc consilium secuta ciuitas legatos petende pacis ad Scipionem mitti iubet, decem scilicet ex principibus populi. [27] Eodem tempore quo prelium gestum erat, nuntius superuenit Publium Lentulum cum quinquaginta rostratis centumque onerariis nauibus, rerum omnium quas bellorum usus exigit refertis copia, missum a senatu romano Utice litus attigisse. Hoc audito Scipio nichilo segnius a prelio, castra hostium mox aggressus et ex captis ac direptis immensam agens predam, ad naues redit. [28] Inde, nil cuntandum ratus, Lelio primum cum uictorie nuntio Romam misso, Carthaginem terra marique simul aggredi statuit. Ducendarum igitur terrestri itinere legionum cura commissa Octauio, ipse, nauibus et quas prius habuerat et que nuper aduenerant in unam classem coactis, digressus Utica portum Carthaginis petebat, cogitans credo siquid animi Carthaginensibus superesset, quicquid id esset, in mari potissimum ausuros. [29] Iam prope hostia portus erant, cum legatorum nauis unica uelata infulis et oliuarum ramis fuit obuia succedensque ad pretoriam ducis puppim; cum misericordiam implorarent, nil responsum est aliud quam ut ad Tinneten, quo castra moturus erat, sequerentur. [30] Ipse postquam eousque processerat, ne uenisset in cassum, omnem cominus amplissime urbis situm territandi magis quam inuadendi tunc proposito speculatus, Octauio quem premiserat remisso, Uticam redit. Inde Tinneten petit, locum de quo diximus, Carthagini proximum et iam romano presidio communitum. [31] Eo pergenti nuntiatur Siphacis filium aduentare, Verminam nomine, qui paterne captiuitatis ultor intempestiuus properabat magno cum equitatu, serum uictis laturus auxilium. Non fuit opus imperare militibus arma sumerent, castris exirent, signa sequerentur: parata erant omnia. Ex itinere missus equitatus uenienti occurrit. [32] Facile ille certamine uictus, elabitur paucis comitantibus; reliqui omnes in medium dati: maximorum accessio non magna successuum, quanquam hoc congressu quindecim milia hostium cesa essent, mille ducenti homines capti, equi uero numidici mille quingenti, et ad Scipionem perducti. Ipse inceptum ad Tinneten iter peragit. [33] Hac clade super alias addita, legatio antedicta superuenit: non iam decem ut ante sed triginta, uiolentius in dies agente fortuna. Quibus multo quam prius humilius flebiliusque loquentibus durior audientia data est; memoria ueteris recentisque perfidie aures omnium precibus quamuis dignis obstruxerat, neque ad pacem sed Carthaginis ad ruinam proni omnes in consilio et ardentes erant. [34] Illa tamen cogitatio, tante et tam ualide urbis obsidio quanti et negotii esset et temporis, simulque optime meriti ducis amor atque illius ut suus honor proprius exoptatus singulis, ad hec noui consulis respectus Roma forte uenturi alienique laboris fructum – peracti scilicet belli gloriam – percepturi, auersos ad pacem inflexere animos. [35] Incidit enim in hec tempora, quibus et finitum bellum et composita pax est, ambitio Rome ingens consulum uolentium in Africam proficisci, ut seu bellum restaret uicto Hanibale facile profligari posset, seu pax instaret ipsi gloriam tante pacis arriperent. In quibus precipui fuerunt Titus Claudius et Cornelius Lentulus, quibus senatus aduersante licet populo fauebat. [36] Sed eorum primum, precipiti glorie cupiditate in prouinciam properantem, indignata ut sic dixerim natura turpi et horrendo naufragio reiecit inglorium; de secundo interrogatus per tribunos populus romanus, concordi omnium triginta quinque tribuum sententia, indignum censuit ulla ex parte Scipionis laudibus immisceri; neque per illum consulem impudenter et immodice ambientem neque per alium quam per Scipionem qui uicisset et pacem fieri et uictorem exercitum reportari iussit; quodque populus tam consentiens iubebat senatus consulto a patribus approbatum est. [37] Et quamuis hec ita postea gesta sint contusaque nunc celestibus nunc humanis iudiciis ambitio succubuerit, hic tamen metus in exercitu ad pacem ut dixi totius consilii animos atque sententias inclinauit, qui in partem contrariam proni erant. [38] Hic ego, paululum interrupta narrationis serie, illos audire libens uellem, qui quorumlibet regum gesta cum romanorum ducum gloria comparare audent. Omitto autem quod, per se mundo notum, si negetur probatu facile est: eam inter ceterorum hominum Romanorumque res gestas esse proportionem, que inter ultimum ex Pigmeis atque Herculem; illud prosequor quod nunc ut diuertam cogit. [39] Quam multa ergo romanis ducibus impedimenta domestica fuere, quante negotiorum difficultates, que si alienigenis fuissent, hodie illorum nomen obscurum et his ipsis a quibus tantopere celebratur inauditum foret, et tamen Romanos se se forsitan minores, nulli autem gentium secundos magnitudine rerum ac numero sed, dicere audeo, longe primos omnium efficiunt! [40] Ut conceptum sane clarius explicem, reges perpetuum dominium habent solique sunt, habent nempe consilia quibus pro suo utantur arbitrio non quibus pareant; nam, ut bene ait Liuius, «non liberi solum impedimentis omnibus, sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cunta, non sequuntur». Sic est uere. Non ipsi ab aliis, sed alii ab eis pendent; sciunt quid acturi sint; bellum dum libet incipiunt, ut libet prosequuntur, deponunt cum uolunt; non parate illis glorie prereptor non gerende rei successor non geste censor non domi emulus metuendus, qui supplementum qui commeatum qui stipendium mitti uetet; nullus denique aliunde quam ab hoste metus: pars securitatis est ab una tantum parte metuere. [41] At romani duces post regum tempora «denos uicenosque dies dictaturam, nemo plusquam annum consulatum gessit», ut Liuius idem ait. Iam ipse ut locorum sic et temporum angustie magna molientes impediunt. Atque utinam id ipsum quantulumcunque erat spatium liberum contigisset et non alius, tribunitiis dissensionibus exercitum conscribere uetitus et Rome diutius quam oportuit detentus, ad bellum serius exiuisset, alium senatus ante tempus ad comitia reuocasset! [42] Quam multos inuenias quibus in ipso flore bellorum annus effluxerit, quam multos quibus, ignauo uel infausto duci succedentibus, non agendi modo magnum aliquid sed inchoandi defuit facultas, et reformandis que alter deformauerat breue anni spatium fuit! Quotiens temerarius collega forti modestoque uiro nocuit, nec potuit in imperio unius uirtus alterius uitiis uicta clarescere! ut constet hinc Romanos interdum ad extrema cladium esse perductos. [43] Detur inter hos tam felix et tam gloriosus aliquis, ut et tribunos et senatum et fortunam pudeat honori eius obstare, cui et sua uirtus et reipublice necessitas in unum plures ue annos imperium prorogarit, ut de hoc Scipione dictum est, nunquam tamen ideo successoris aut college perdendeque glorie, qui ingens est nobilium stimulus animorum, metus ac solicitudo cessabit; quam ob causam dubium non est et multa prorsus omissa et multa, que fuerant cepta feliciter, destituta atque in procursu rerum a romanis ducibus intermissa. [44] Hic ego autem uidere michi uideor nonnullos contentiosos, qui de omni re litigant, occursuros dicturosque non esse hoc illius quam sepe predico romane uirtutis, ut uel accedat ad res magnas adipiscende glorie cupiditate, uel resiliat amittende metu. Quibus ego fidentissime et ut puto uerissime respondebo, in nulla usquam gente tantam exemplorum copiam fore eorum qui uirtutem, sola ipsius pulcritudine delectati, nulla causa exterius impellente complexi sunt. [45] Huic tamen illud Valerii Maximi adiciam: «nulla est tanta humilitas, que dulcedine glorie non tangatur». Illud quoque expressius Ciceronis annectam: «uix inuenitur» inquit «qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam»; et hec "glorie cupiditas", ut ait idem, «in magnis animis et ingeniis plerunque contingit, eoque magis si sunt ad rem militarem apti, cupidi bellorum gerendorum», quales proculdubio omnes hi de quibus loquimur fuerunt. Non negauerim uirtutem neque propter lucrum neque propter gloriam, sed propter se ipsam, imo uerius propter Deum et querendam esse et colendam; gloriam tamen, non ut summum premium uirtutis sed ut leue aliquid ornamentum, aliquanto difficilius re contemni quam uerbo nemo michi quoque negauerit. De quo hic latius disserendi non est locus; agam potius quod incepi. [46] Si ergo tot impedimentis obstantibus tot tam claros romanos duces nouimus, quid futuros illos arbitremur, si absque successoris aut college metu absque superioris imperio bella et gerere et trahere more regio licuisset? Cui enim, ut unde discesseram reuertar, potest esse dubium quin, hac dempta solicitudine, nunquam inimicissime urbis euertende labor ad alterum Scipionem fuerit peruenturus? Quanquam id ego, ut sic dixerim, pene diuinitus actum rear, ut haberet ille etiam uir illustris unde Africani cognomen, quod ab auo hereditarium possidebat, suo iure mereretur. [47] Cum igitur, ut est dictum, pacem tribui supplicibus placuisset, die postero, legatis in consilium reuersis ac mordaciter obiurgatis et admonitis, ut post tot perfidie tam manifesta supplicia tandem deum esse scelerum ultorem et aliquam iurisiurandi religionem credere inciperent, conditiones pacis denuo proposite sunt: eadem pene que prius quam pugnatum esset, ut pateret ingentes animos rebus prosperis non inflari. Quia tamen (sic recens perfidia merebatur) modicum aliquid uel additum uel mutatum fuit, repetendas credidi. [48] He sunt igitur secunde nouissimeque conditiones pacis: ut Carthaginenses legibus ac finibus suis, quos ante belli principium habuissent, in libertate et in pace uiuerent; perfugas fugitiuos et captiuos ad unum omnes redderent; naues omnes rostratas preter solas decem traderent, elephantes omnes quos haberent domitos darent et alios in posterum non domarent; nullum penitus neque in Africa neque usquam terrarum sine licentia seu precepto populi romani bellum aut agerent aut mouerent; Massinisse res ablatas restituerent et secum equo federe iungerentur; frumentum et exercitui necessaria, donec legati pro pace Romam mittendi rediissent, atque auxiliis stipendium ministrarent; decem milia preterea talentorum argenti tributi nomine in annos proximos quinquaginta persoluerent. [49] His additum ut seruande pacis gratia centum obsides, quos Scipio e tota Carthagine delegisset, omnes supra quartum decimum nullum supra trigesimum annum darent; nam quod de restituendis que per indutias abstulissent hac in pace cautum legimus, non priorum federum additio sed nouorum scelerum recens multa est. [50] Hec cum ad carthaginense consilium relata essent Gisgo pater Hasdrubalis, uir apud suos clarus, contionantium progressus in locum dissuadere pacem ceperat. Non tulit Hanibal eo in statu uel dici talia uel audiri et, quibus ad gerendum bellum uires deessent, eis ad impediendam pacem adhuc esse animos. Hinc commotus in Gisgonem, manibus arreptum ex alto deicit. Quo tumultus ortus erat in populo, re insolita et in libera ciuitate non alias uisa. [51] Sensit Hanibal quid fecisset et, ciuili tactus libertate, militaris uir castrensi longum assuefactus imperio: 'Nolite', ait 'o ciues, admirari. Puer hinc discessi; ecce iam senex redeo. Bellicas artes, quas uel in publicis uel in priuatis me rebus longior usus edocuit, abunde nosse michi uideor; cetera, quibus interesse non licuit, iura fori atque urbanas consuetudines, ut a uobis discam est necesse'. [52] Hec uerba insolentiam excusarunt. Quibus uulgi strepitu compresso, ipse de pace longa et ualida oratione disseruit, et tolerabilem illam et necessariam quamuis esset grauior ostendens, eoque plus fidei meritus quo et belli amicum et pacis hostem esse constabat, neque hec unquam nisi cogente necessitate dicturum. Obtinuit igitur loquendo nequam penitus conditionem pacis recusarent, quod nulla non bello melior foret et utilior. [53] Una omnium difficillima uidebatur, quod nichil eorum, que in nauibus per indutias captis fuerant, apparebat et in multos dispersa conquirere non modicus erat labor. Quia tamen sic et Hanibal et multo maior hortatrix necessitas suadebat, modisque omnibus firma pacis sententia patribus stabat, prouisum est ut ipsa nauium corpora redderentur, homines in illis capti perquirerentur, eorum que restitui non possent extimatio Scipionis esset. [54] Ad quem redeuntibus legatis, ita decretum est, ut de publicis rebus que in nauibus fuissent questores interrogarentur, de priuatis autem ipsi rerum domini. Pro quibus omnibus quindecim milia pondo argenti persoluta sunt. [55] His ita conuentis, trium tandem mensium indutie iterum concesse missique Romam Carthaginensium legati, primis longe dissimiles longeque omnium e ciuitate clarissimi et prouectioris omnes etatis, quorum princeps fuit Hasdrubal Hedus cognomine, uir apud suos senio et autoritate uenerandus et hortator pacis semper et consiliorum Hannonis olim particeps, atque ideo infestus Hanibali et bellorum auctoribus. Cum legatis hostium tres romani missi, quorum unus erat L. Scipio magni Scipionis frater, de quo supra dixi et suo loco dicam latius. [56] In conuentionibus indutiarum hoc expressum est, ut per totum trimestre tempus Carthaginensium legatio nulla usquam alio quam Romam iret; quod si regum aut gentium legati ad eos interim uenirent, non illos ante dimitterent, quam qui forent atque unde transmissi quid ue peterent seu quid dicerent in ipsius Scipionis notitiam pertulissent. Et hec quidem in Africa gerebat dux romanus. [57] Rome autem ante Lelii aduentum audita rebellione hostium, suspensa ciuitas fuerat, eoque magis quod simul eodem tempore prodigiorum fama multorum ex circumstantibus locis audita erat, inter que et solaris orbis imminutio conspecta et terremotus ingens; arboresque in abyssum ex oculis hominum ablatas et in Palatino monte lapidibus pluisse ferebatur, aquarum quoque diluuium insolitum, usque in miraculum et religionem quandam, et inundatio Tyberis accesserat. [58] Quibus more maiorum expiatis, Titus Claudius tunc romanus consul qui, etsi primum equo festinantior fuisset, tandem tamen, se non satis honoratum a senatu iudicans, classe lentius instructa nondum proficiscebatur, accelerare in Africam et Scipioni opem ferre iussus fuerat – uerum is, ut superius attigi, procellarum ui iactatus et in Sardinia detentus ne uisa quidem Africa multo post rediit –; cum fama interim consumati belli et maxime uictorie Romam perlata aduentusque romanorum et carthaginensium legatorum omnem solicitudinem excussit. [59] Cumque unus e Scipionis nuntiis in senatu primum, mox in populo grandi uictum prelio Hanibalem debellatumque cum Carthaginensibus, fusum preterea Siphacis filium, que magne rei quantulacunque erat adiectio, ingenti audientium gaudio recitasset, apertis per urbem templis omnibus, gratulatio et supplicationes in triduum fuere. [60] Legatis uero senatum postulantibus responsum est creationem nouorum consulum expectarent. Creati sunt Cornelius Lentulus et Publius Elius. His consulibus senatus de more extra urbem ad Bellone edem legatis est datus; quibus ingressis mouit patres aspectus etasque et dignitas singulorum et presertim eius Hasdrubalis, quem supra nominaui. Una ergo totius consilii uox hec fuit: 'olim sub obtentu pacis tempus terebatur et fiebat bellum, nunc sincere sine fraude pax petitur'. Auditi ergo sunt attentius. [61] Verba fecit Hasdrubal primus oratioque, qualis uirum fortem et grandeuum decuit, fuit grauis et modesta: que, sicut non omnem culpam Carthaginensibus eriperet, ut confessis aliqua plus fidei esset in reliquis, sic maximam culpe partem retorqueret in paucos, quo insonti multitudini facilius parceretur, et sepe moneret ut prospera fortuna temperanter ac mansuete populus romanus uti uellet. Qua in re si sui ciues suum atque Hannonis consilium audire uoluissent, potuisse illos forsitan quam modo peterent pacem dare; sed excecasse eos bonam fortunam, cum qua rarissime concurreret bona mens. [62] Id sane aliis in gentibus esse tolerabilius, proptereaquod insueta gaudia mentes hominum precipitent et attonitas insperatis euentibus extra se rapiant, at Romanis longa uincendi serie iamque inueterata consuetudine prosperarum rerum pene nichil insoliti gaudii posse contingere; uicisse eos non nunc nouiter, sed fecisse quod semper fecerint facturique sint, ideoque par esse ut eundem in omni fortuna animum seruent et quos nunquam aduersa deiecerit, prospera non extollat; idque eos semper facere solitos et plus fere misericordia erga uictos quam uictoriis creuisse. Hec Hasdrubal. [63] Reliquorum flebilior sermo fuit: ex quam excelso culmine fortune quis eos status quamque humilis excepisset! ut, qui paulo ante magnam orbis partem possidebant totumque possessuros se se breuiter sperabant, nunc nichil usquam preter infelicis patrie muros habeant, eosque non aliter quam si clementia romana permiserit. Ceperant he uoces audientium animos mouere. [64] Tunc unus ex patribus, qui supra omnes alios Carthaginensium fraudes perfidiamque oderat, permissu pretoris alta uoce 'Per quos' inquit 'deos fedus hoc iurabitis, o Carthaginenses? Eos enim fefellistis, per quos fedus aliud iurastis'. Poterat improuisa percontatio minus prudentis uiri animum turbare, at Hasdrubal nichil motus 'Per eosdem' ait 'quos tam aduersos experimur iurata frangentibus'. Hec maxime uox cuntorum animos flexit. [65] Unus Cornelius consul adhuc ardens desiderio Africe prouincie paci obstabat, de quo supra diximus, sperans inde non iam belli at saltem pacis gloriam parare. Res ad populum reiecta est, atque eius iussu ambitione consulis elusa pacis arbitrium Scipioni creditum, idque responsum est legatis. [66] Qui, impetrata pro pace cum egissent gratias, petierunt a senatu ut urbem ingredi ciuesque suos nobiles homines, qui publicis erant in carceribus, alloqui sinerentur. Quo concesso petierunt iterum ut quosdam ex eis redimendi tribuerent potestatem. [67] Responsum est darent quorum uellent scripta nomina: illi dederunt circiter ducentorum et decreuit senatus ut ducentos ex captiuis, quos Carthaginenses eligerent, romani legati ad Scipionem ducerent eique senatus uerbis nuntiarent ut, si de pace conuenisset, captiuos quoque gratis restitueret. Cum his mandatis utraque legatio in Africam rediit. [68] Et pax quidem cum Carthaginensibus uictis per Scipionem, de consilii sententia, his quas ipse dixerat conditionibus facta est, anno quidem post principium huius belli decimo septimo, post primi autem belli finem quadragesimo: ita inter primum finitum et secundum ceptum tres et uiginti fluxerunt anni, quibus illa pax prior metu potius Carthaginensium quam fide permansit. [69] Hic ergo secundi belli punici finis est, quo nullum unquam difficilius nullumque periculosius, nullum postremo memorabilius gestum est, ut Tito Liuio clarisque omnibus placet auctoribus, secum hauddubie supremum Carthaginis tracturus excidium, nisi memoratorum consulum, Titi Claudii primum post Cornelii Lentuli, glorie intempestiua cupiditas obstitisset. Quod sepe post ex ore Scipionis auditum ferunt, dum de Carthagine loqueretur. Tributariam igitur fecisse contentus, nepoti reliquit euertendam. [70] Ipse de nauibus hostium secundum pacta sibi traditis gratum Neptuno simul ac Vulcano sed non gratum Carthaginensibus sacrum fecit. Quingente erant, illa potens pelagi et, ut scriptum est, «cuntis litoribus terribilis classis»: tracte omnes in aliquantulum maris spatium atque ibi iussu ducis flammis absumpte, nichilo letius spectaculum miseris ciuibus prebuere, quam si templa domosque omnemque Carthaginem incendisset. Sed sic eunt potentie ac superbie humane. Perfuge omnes fugitiuique redditi. [71] Cum fugitiuis actum mitius, credo quia seruilis ingenii uisum sit fidei modicum habere (genus supplicii non lego, sed seruile auguror et flagris cesos libet opinari); at cum perfugis durius sed uarie: omnes italici generis gladio percussi, romani eo amplius quo in patriam grauius peccassent crucibus affixi. Quo iudicio uideri potest hic mitissimus uir parumper ab innata mansuetudine deerrasse, sed patrie caritas odiumque perfidie et discipline militaris amor ac studium excusant, illius inquam discipline, que romanum imperium e paruis initiis celotenus extulerat. [72] Hinc a suppliciis conuersus ad premia, quibus duobus stare rem publicam sapientes scribunt, preter ceteros Massinissam Cirtha urbe oppidisque aliis, quecunque ex regno, quod Siphacis fuerat, quesita erant populo romano, in adiectionem paterni restituti regni donat. Legatis postremo Carthaginensium captiuos, quos pro precio petierant, dono reddit eosque redire iterum Romam iubet, ut que inter eos de pace conuenerant patrum autoritate consisterent. [73] Et iam pacis tranquillitas terras ac maria compleuerat. Ac tum demum pacata Italia subactaque Africa, Scipio Lilibeum uictor repetens Drepani rediit in portum; inde autem legionibus equoreo premissis itinere, ipse in continentem transiit ac per terram, omni genere hominum summa letitia occurrente ac plaudente, perque urbes italas pacis ac uictorie gaudio plenas Romam attigit, triumphoque celeberrimo et, ut scriptum est, triumphorum omnium clarissimo Capitolium honestauit. [74] Captiui omnes romani, erant autem ad quattuor milia, e manu hostium liberati et in patriam sunt reducti, in quibus Terrentius quidam fuit cognomine Culleo senator Rome, quem indocti quidam poetam illum comicum putant, qui Andriam et Eunuchum comediasque alias scripsit. Et est error non comunium modo sed magnorum hominum, in quem identitate nominis fallente ceciderunt, cum tamen in historiis non hi duo tantum sed alii multi sint Terrentii, in quibus similiter possit errari; sed hoc in istis est amplius, quod uterque ponitur in numero captiuorum. [75] At captiuus ille carthaginensis et Carthagine natus, nulla quidem nisi errantium historia, sed libris suis ac librorum titulis et sepulcri notus epygrammate libris plerunque uetustissimis ascripto, hic de quo nunc loquimur romanus ciuis et pretoria genitus familia; ille poeta fuit, hic senator et «inter paucos senatorii ordinis», ut Valerius ait; ille captus a romanis ducibus, quod ipsum illud indicat epygramma, incertum tamen a quo duce, et in seruitium adductus, hic a Scipione reductus in libertatem et seruitio ereptus, quo merito triumphantis currum pilleatus prosecutus est, patronum scilicet libertino habitu recognoscens. [76] Que Terrentio illi quidem alteri nequeunt conuenire, qui non liberatoris currum sed uictoris sui, quisquis is fuerit, neque pilleatus sequeretur sed ligatus antecederet. Hec pro discussione huius quamuis minime periculosi erroris incidenter dixerim. [77] Inter captiuos uero hostium ante ducis currum actos fuisse Siphacem regem Polibius scribit, «non spernendus auctor», ut Liuius ait, imo quidem «bonus auctor» ut ait Cicero; alii regem in custodia tiburtina, quo ab Alba esset translatus, morte preuentum dicunt, oculis populi non memorie hominum aut uictoris glorie subtractum. [78] Et fuisse tunc aliquos crediderim, quibus uisum sit quod michi tot seculis interiectis nunc uidetur, nil huic triumpho preter Fabii Maximi presentiam defuisse, ut oculis cerneret rebusque ipsis uel coactus agnosceret, male se altissimis obstitisse principiis et frustra senem iuuenis laudibus inuidisse. Quanquam de hoc ipse alicubi se se excuset; sed est ubi se uerbo excusantem res accuset. [79] Ex hac tanta uictoria Scipio nil in domum suam retulit preter eternam famam et cognominis splendorem; hinc enim Africanus est dictus, quanquam militum ne suorum an familiarium an populi fauore an aliter sit incertum. Eius tamen exemplum secuti postea multi magni uiri clara sibi cognomina ex nominibus domitarum a se gentium sumpsere; ante eum quidem uel paucissimi, ut michi quidem uidetur, uel, ut Liuio placet, nullus omnino ducum hunc sibi morem usurpauerat. [80] At in rempublicam immensum quiddam intulit, non id solum quod omnibus cogitantibus presto est, pacem scilicet et quietem et Italie libertatem, Rome imperium et gloriam, milites e manubiis ditatos, debilitatos subactosque hostes, liberatos ciues, refertum presenti pecunia erarium ac tributi annui rationem, sed illud occultius quod hec una uictoria ad mille alias aditum fecit et unica urbs confracta totius orbis imperium patefecit; nam, ut eleganter ait Florus, «post Carthaginem uinci neminem puduit». [81] Post hec autem, temporibus belli primi macedonici quod secundo punico successit, Scipio iam Africanus censor est creatus censuramque concorditer cum collega comiterque cum populo gessit ac senatu, nulli notam censoriam imprimendo, et quanquam de eo scriptum sit fuisse uirum bello quam pace clariorem, dignus tamen est habitus cui Romanorum cura morum ultro deferretur, ad quam multi tunc simul aspirabant insignes uiri. [82] Fuit et consul iterum et senatus princeps, habuitque collegam Valerium Sempronium Longum, eius filium Sempronii quem collegam anno primo belli punici pater suns habuerat. Et hoc quidem tempore, quanquam nouam sibi ad gloriam uirtus atque animus non deessent, gerendarum tamen rerum materiam non inuenit. Ipse quidem, si sors esset, mitti in Macedoniam summo studio nisus est, quod illis in regionibus preter Philippum regem, multa de Romanis male meritum, cum Anthioco quoque propediem sperabatur bellum, quod Hanibalis ad eum profugi consiliis ille moliebatur. [83] Ea maxime cogitatio in eas terras Scipionis animum urgebat; sed senatui non placuit nouum adhuc ducem uel exercitum ad id bellum proficisci, imo utrunque consulem eo anno intra Italiam manere. Profectum tamen in Boios omnia eorum in finibus uastasse quidam sunt auctores et eo usque progressum, donec non hostis occursu sed nemorum ac paludum obicibus arceretur. [84] Per idem tempus inter carthaginensem populum Massinissamque regem lite de finibus exorta, cum legatio utriusque partis Romam uenisset disceptatumque esset in senatu, placuit legationem ad inspiciendas res in Africam mitti, cuius princeps fuit Scipio; nemo enim ad id aptior uisus est quam is qui et rem nosset egregie et partium alteri uita carior, alteri morte formidabilior foret. [85] Verum ipse cum sotiis, audito iure partium inspectisque rebus, indecisam litem reliquerunt; de eo dubitatur suo ne consilio id egerint an senatus iussu. Quisquis sane consultor fuerit, factum tempori conueniens dubitari nequit; nouis enim bellis ab Oriente surgentibus, suis curis Carthaginenses implicitos remanere opereprecium erat; alioquin solius Scipionis autoritas nutu solo terminare litigium potuisset. [86] Neque multo post tempore germano unico L. Scipioni consuli ad bellum syriacum pergenti neque aliter perrecturo – quid non potest pietas? – et etate maior et factis incomparabilis legatus ire sustinuit, et sponte sua illi subesse cui glorie magne esset bene sibi paruisse. Huius ope igitur atque consilio Anthiocus ille potentissimus rex Asie uictus est; quia tamen non suis sed fraternis hoc est consularibus auspiciis, de his sub fratre agetur oportunius, ne ordinem historie preuertamus. 11 [1] Hec Scipionis Africani rerum summa est, pluribus certe quam soleo sed paucioribus quam meretur; multa immemor fortassis, quedam fessus et lectorem fatigare metuens sciens uolensque preterii. Itaque quibus hec nimia uidebuntur, ignoscant et magnitudine rerum stili uitium ac tarditatem scribentis excusent: molem tantam stringere arctius nequiui; quibus autem pauca, occupationi mee, cuius solus ipse michi sum conscius, et comuni uitto humane mentis, ignorantie et consanguinee eius obliuioni, ueniam dent partemque defectus expectationi imputent eorum, de quibus hinc scribendum restat. [2] Quorum prope iustam audire uideor querelam quod, de multis adhuc breui in spatio acturus, ab uno nesciam diuelli; sed et ipsi patienter expectent, queso, nec inuideant, nec moleste ferant si michi historico in opere librum unum Scipio meus tenet, qui in pyerio tenet omnes; notus ut arbitror ad hunc ducem amor est meus, non ex nexu sanguinis aut conuictu, non ex beneficiis acceptis aut speratis, sed ex admiratione quadam rebusque et moribus uiri ortus. [3] Et sane quos breuitas ista non satiat, habent quo sitim suam preter ariditatem ieiune huius narrationis expleant: non Titum Liuium modo clarissimum scriptorem, cuius hec de fontibus magna ex parte libauimus, sed mille alios. Per omnes fere libros, non tantum historicos sed poeticos et morales, huius uiri laus effusa est, quos romana habet eloquentia, multosque etiam Grecorum, incursatque oculis legentium quocunque se flexerint; uix sine nomine Scipionis uirtutis nomen inuenias. Que si amabilissima est rerum omnium humanarum, quanto illi quisque coniunctior tanto amabilior illam amantibus esse debet. [4] Sed et michi preterea de hoc ipso quedam etiam nunc supersunt, et plura utique superessent nisi quia historie textui intertexta repetere superuacuum est; ea sunt autem que ad mores domesticos uiteque comunis habitum spectant aut quotidiani uerba sermonis. [5] Iam pietatem in eo laudare sicut dignum est, ita necessarium non est; notior est enim quam ut testibus egeat, siue illam in patriam requirimus siue in suos; quecunque fere de illo uiro diximus hanc testantur. Patrie sue natum se dicebat, laudes populi romani cupide predicare suasque in illius gloriam reflectere, quosque sibi suis meritis amicos fecerat in illius amicitiam hortari atque traducere solitus; quarum rerum quid premii tulerit post omnia sed inuitus dicam. [6] Qua pietate autem in suos fuerit testis est pater, quem consulem, ut diximus, ad Ticinum prelio uictum sauciumque pene ipse puer morti manibusque hostium eripuit; testes denique idem pater ac patruus, quos insidiis hostilibus interfectos tam magnifice ultus est, ut hostis ipse Hanibal stupens nobilem hanc uindictam inter insignia facta uirtutis ac pietatis eximie numeraret; testis et frater, quem rebus imparem sibi uerbis equare semper studuit, cui et subesse uoluit ut quem uerbis parem facere nequisset superiorem factis efficeret, cum quo tam concorditer uixit, ut exemplar fierent fraterne concordie et externi reges filios suos horum per uestigia ad concordiam hortarentur. [7] In amicos uero qualis fuerit, nota Scipionis et Lelii testatur amicitia; quamuis famosa illa et inter pauca amicorum paria numerata, de qua Cicero librum scripsit, non inter hunc Scipionem et hunc Lelium, cuius crebra in superioribus est mentio, sed inter huius et illius – quantum augurio assequor – nepotes, horum cognomine et fama similes ac uirtute, uiguerit. [8] Non minus tamen uiguit inter istos, et est duplicis amicitie nomen unum, et felicia in amicitiis nomina Lelius et Scipio. Unde et de hoc Scipione in Hispania res agente scribitur, quod sine Lelio nichil e maioris rei agere uel aggredi uolebat. Ita quidem se res habet; quamuis e duobus his paribus illustrium amicorum Cicero et fama nouissimum celebrarit. Et hec quoque pro discussione parui huius ambigui dixerim; amicitiam enim Scipionis et Lelii norunt omnes, quorum uero non ita. [9] Iam de animi generosa fiducia deque omnibus bellicis artibus ac fortuna, cuius in humanis rebus et precipue inter arma uis ingens esse creditur, loqui amplius impertinens fuerit; certiora sunt argumenta rerum quam uerborum. Profecto autem, cum aliquando ducum maximos trepidasse et, quanquam sepe uictores, nonnunquam uictos terga uertisse compertum sit, Scipionem nusquam timuisse uel fugisse ducem legimus; et pugnauit non in Asia cum imbelli barbarie, sed in Hispania atque Africa cum illis, qui uictores gentium Romanos uicerant. [10] Nemo alacrius benemeritos digno munerum ac uerborum honore prosecutus est, uirtutum militarium extimator eximius, promptus ad premia, tardus ad supplicia. Fortes uiros celebrauit et coluit atque in amicis habuit, neque ulli inuidens neque ab ullo sibi metuens inuideri, fidensque suam gloriam supra inuidie iactum stare. Cuius quidem glorie solius cupidum fuisse reperio, eiusque non aliter quam ut mala cessaret ambitio. [11] Quam cupiditatem nec ipse dissimulat, siquidem animosa illa in oratione, quam aduersus Fabium Maximum frequenti senatu nouiter factus consul habuit, ad summum se uirtutis et glorie gradum aspirare, et clarorum titulos uirorum non equare tantum sed transcendere in animo sibi esse professus est, uerbumque illud altissimum adiecit, desiderium glorie ultra uite tempus extendi, maximamque eius partem non tam presentis eui populum respicere quam opinionem ac memoriam posterorum, ideoque naturaliter inesse magnis et excellentibus animis, ut non modo cum coeuis sed cum omnium seculorum uiris se comparent, cum omnibus de claritate contendant: dictum omnibus semper qui in altum nituntur memorabile. [12] Hoc de fonte prodiit quod poetas sui temporis coluit ac dilexit; cuius rei Claudianus meminit his uersibus: maior Scipiades, italis qui solus ab orisin proprium uertit punica bella caput,non sine pyeriis exercuit artibus arma:semper erat uatum maxima cura duci. [13] Ante omnes Ennium poetam carum habuit, quem bellis omnibus comitem suarumque testem rerum lateri semper habuit herentem. [14] Denique triumphi die, «gemina Carthagine uicta», ut testatur idem, in Capitolium ascendens coronatus uictor, laureatum secum illum retulit, alta sors humilis poete; quin et illius senis effigiem in sepulcro Scipionum iuxta suam ac fratris imaginem sculpi fecit, quod suum nomen illius ingenio ac literis illustratum extimaret: uir Homero Virgilioque precone dignior quam Ennio. Sed sic est: preferita ac futura optari possunt sed presentibus uti oportet; coluit ergo quos potuit. [15] Deo autem gratias nostris ea cura principibus non est, qui sic uiuunt ut eis metuendi poete sint potius quam optandi. Ab his enim duntaxat optantur, qui illorum testimonio exornari sperant, eodem dicente Claudiano: gaudet enim uirtus testes sibi iungere Musas,carmen amat quisquis carmine digna gerit. [16] Iure igitur nostri nec amant carmen nec poetas optant, sed nec metuunt, ut qui ex equo uirtutem et famam et infamiam contempsere. Securissimum genus! [17] Sed reuertor ad Scipionem, qui, si ut huius sic uotorum omnium compos fuisset, nichil penitus quod de fortuna sua quereretur habuisset; gloria enim sibi non ad satietatem modo sed pene ad fastidium obtigit. Usque adeo ut ei non glorie sed inuidie ad augmentum ab hoste etiam sit obiectum, aliquando eum populum castigasse quod profusior esset honoribus in se unum conferendis, quod se perpetuum dictatorem et consulem facere uoluisset, prohibuisse etiam statuas sibi in comitio in rostris in curia in Capitolio et in cella Iouis poni, uetuisse preterea ne decerneretur ut imago eius triumphali habitu e templo Iouis exiret; ad hec et amicitie regum et ueneratio populorum et mille alia que enumerare longum est. [18] Clementie tante fuit, ut non dicam milites sui sed ne hostes quidem, nisi admodum infanda flagitia ausi, de ipsius misericordia desperarent, idem ipse tam terribilis hostibus, ut uix alium metuere didicissent; pudicitie tam insignis, ut esset non solum in iuuene tam formoso, sed in forma qualibet atque etate mirabilia; eloquentie quoque tam efficacis, que non solum barbaros sed hostiles etiam animos mitigaret. [19] Forma illi rara et excellens, neque femineus sed uirilis cultus atque habitus militaris, coma prolixior, imperiosa frons, prefulgida facies ac uiuida, cuius aspectu hostes atque amicos regesque et duces et exercitus in stuporem uerti solitos accepimus; et, quod in hoc uiro mirum omne supergreditur, quem mirabilem fama fecerat mirabiliorem congressio faciebat. Quod nescio an de alio secularibus in historiis lectum sit; et quam sit difficile ac rarum, facile est aduertere cogitanti quantum in ceteris fame sit aduersa presentia. [20] Ex his atque aliis apud unius dei inscios oriri potuit illa diuine stirpis opinio, de qua incipiens dixi. Sentio enim me quod institueram quodque promiseram prestare nequiuisse, ne semel dicta repeterem: tulit me stili impetus, et fortassis non ab re fuerit hec ex diuersis unum in locum aceruasse, et quesitu faciliora et tenacius hesura memorie. [21] Hunc uirum, in actu perpetuo armatos inter exercitus educatum, fuisse otii quotiens posset et solitudinis amatorem constat, idque ita esse, si aliunde nescirem, uulgata eius illa uox indicat, «nunquam se minus otiosum quam cum otiosus, nec minus solum quam cum solus esset»: uox a Catone Censorio primum scripta, deinde a Marco Tullio copiosius laudata, «que declarat illum et in otio de negotiis cogitare, et in solitudine secum loqui solitum». Nota sunt reliqua. Et hec quidem hactenus seorsum de Scipionis uerbis ac moribus dicta sint. 12 [1] Viri dehinc exitus attingendus est; id enim expectari arbitror ab his qui ad hunc historie locum uel legendo uel audiendo peruenerint. Me uero ut rem prosequar ueritas et ceptorum series hortatur, sed retrahit reuerentia romani nominis, sine cuius infamia res narrari nequit; que facile silentium impetraret, nisi essent omnia me licet occultante notissima. [2] Dicam ergo, et ut stantis magnitudinem ac florentis sic cadentis ac iacentis expediam – si iacere dici debet pedibus substrasse fortunam –; etsi hac in parte longe uarient auctores; sed uestigia illorum sequar, quorum uel autoritas maior uel uulgatior trames est. [3] Huic siquidem tanto duci, qui cum plurima bella gesserit semper inuictus fuit, semper fortunatissimus in se ipso, fortunatissimus apud exteras nationes et apud omne genus hominum modo fortunatior fuisset inter suos ciues, cui et preclarum principium et progressus uite inclitus et singularia cunta prouenerant, quasi comunis excellentium semper in populis sors fuit, quibus fere uirtus et gloriam simul et inuidiam parit. [4] Hunc certe nec singularia illa que diximus, nec ex his nascentis fame claritas, nec que omnia anteire debuerat in patriam pietas ac meritum et res geste ab inuidia protexerunt. Sed quid loquor? imo uero hec in primis eum inuidie obiecerunt. Neque id miror; est enim liuor antiquus uirtutum hostis et glorie. Illud stupeo, quod neque hunc protexerint a contemptu quem extinguere consueuere. Idque si Africano accidit, ut inter tot suos ac domesticos splendores populo illi, qui per eum liber et populorum princeps erat, familiaritate et conuersatione uiluerit, quid sperare queant alii? [5] Et hic michi aures aperiat quisquis ad gloriam uirtutis calle peruenerit. Fidat ille uirtuti eiusque precipue largitori (uirtus nempe ui propria fulgere, malorum licet pedibus calcata, non desinit), glorie non fidat; est enim solidum nichil, sed uel umbra quedam uel aura uolatilis quam qui dant homines eripiunt; unde sepe hodie ubi nudiustertius fuerat celebrata contemnitur. Stultum est in deposito quod penes instabilem perfidumque locaueris spem habere; inconstantissimus iudicumque omnium iniquissimus est populus; huius e manibus imo ex linguis pendent fame hominum. Sed procedo. [6] Et quoniam quod dicturus sum uix fidem meo forsan ex ore mereretur, ipsa Titi Liuii uerba ponam. Qui, cum inter Scipionis Africani ac Titi Quintii Flaminii fratres, hunc germanum alterum patruelem, consulatus in petitione certamen incidisset, et ab ipsis candidatis ad eorum fratres illius etatis clarissimos imperatores transgressa contentio studia annitentium accendisset, uictum tandem suffragiis Africanum narrat, et rationes afferens «maior» inquit «gloria Scipionis et quo maior eo propior inuidie». [7] Hoc est, inquam, quod non miror, quoniam usitatum et comune est; sed ecce quod stupeo: «accedebat» inquit «quod decimum iam prope annum assiduus in oculis hominum fuerat, que res minus uerendos magnos homines ipsa satietate facit». O indigna satietas! o assiduitas male cognita! o inepta rerum extimatio et uulgi semper ceca iudicia! Prosequitur auctor idem, quod iam diximus, ut hac de causa longe impar quamuis illuster competitor pro longe impare candidato Africanum, populo suffragante, superauerit. Sed hec utcunque tolerabilia. [8] Illud intolerandum pudendumque romano semper nomini, quod liberator populi romani Italieque protector et imperii, his et diuinis et humanis insignis honoribus, harumque quas diximus rerum gestor, qui potentissimam inimicissimamque urbem qui crudelissimum hostem ad orbis imperium aspirantem sic fregisset, ut et illa in obedientia ac tributo et ille transmarina in fuga omnem reponeret spem salutis, is, inquam, in patria quam seruasset, populo patiente, a tribunis plebis ut reipublice proditor accusatus sit, quod ab Anthioco rege pecuniam filiumque, qui ab hostibus captus erat, sine precio recepisset. Quod eo spectabat ut fauisse eum populi romani aduersario credi posset. [9] Plurima circa idem non tam ad accusationis formam quam ad reliquorum fidem querendamque glorie inuidiam iactabantur: isse eum fratri nomine legatum, re autem uera dictatorem seu dominum; neque ad id caritate fratris aut patrie motum sed superbia ut, quod Hispania iandudum et Sicilia et Africa et Gallia totusque Occidens sciebat, id Grecia atque Asia omnesque ad Orientem reges ac populi uiderent, Scipionem unum esse cuius ex arbitrio urbs Roma et senatus et populus et totum penderet imperium, bellum ac pacem in illius manu esse, omne quod illi placitum esset apud Romanos pro legibus obseruari. [10] Sic culpe omnis expertem gloria sua premunt, et infamia liberum inuidia insectantur; sic inuidia accusatorum reo conflabat inuidiam, ut quem noxium facere non ualebant inuidiosum facerent. O uere difficilis ars uiuendi! quis sic, inquam, illam didicerit, ut non ei multa defuerint ad uiuendum bene? Ingens rei huius argumentum Scipio, quanquam mille passim uicis omnibus occursent; sed hoc pre manibus et preclarum est, itaque libet insistere et parumper digredi finibus historie. [11] Quinque quidem uelut pestes summo nobis studio uitandas, ut securi inter improbos uiuamus, philosophica sententia est: nequid scilicet de nobis per occasionem iniurie sperent, ne inuideant, ne oderint, ne metuant, ne contemnant. Horum, nisi fallor, omnium ab incursu Scipio tutus esse debuerat. [12] Certe omnem spem huiusmodi opum mediocritas et nullius insignis aut magnopere alienam auaritiam irritaturi patrimonii possessio, metum uero suis ciuibus mansuetus etiam hostibus et benignus animus sustulisse poterat; ut odio uacaret uirtus et in patriam atque in ciues maximorum recordatio meritorum, ne contemni posset a quoquam ipse uiri habitus cum bonarum artium copia, rerumque gestarum claritas et nobilitas sanguinis et magne per orbem amicitie merebantur; et super omnia rerum fere omnium contemptorem animum a contemptu liberum esse par fuerat. [13] Inuidiam sane, quamuis id inter mortales difficillimum Crispus dicat, ipsa supereminens gloria uincere non immerito debuisset, presertim cum inter pares eosque precipue qui obscuri sunt uirus illud soleat uersari, utque aiunt uipere in morem humi serpere. Africano autem quis par? quid ue ipse nisi a claris uiris, licet imparibus, passus est? [14] Sic undique tutus esse cum deberet iste uir tantus, undique fere patuit iniuriis. Et de spe quidem metuque suspicari licitum, certi enim nichil habeo; a nulla uero reliquarum trium pestium immunem licuisse sibi uitam agere sat compertum est. Et primum quidem, quod prius indignor et quo nichil indignius, Africano etiam tempus et conuictum ut comunibus solet hominibus, uel contemptum attulisse uel, quod huic proximum est, reuerentiam minuisse ex iam dictis apparuit. De inuidia quid dicam? [15] Liuius enim utrunque permiscuit. Res preterea nimis aperta est et ipsi non incognita Scipioni; nam quid aliud, queso, sibi uult lacerata in senatu principum orationibus fama uiri? quid illa presertim Fabii Maximi in absentem liuida et pene hostilis inuectio? quid decreta in Siciliam atque in Africam et usque Siracusas profecta legatio, ad retrahendum manu consulem ducemque exercituum populi romani, tot iam bellis ac uictoriis illustrem, tanquam expilatorem aliquem infamem seu graui aliquo in crimine deprehensum? ac, nequid ulterius sit processum, unde illa false fame tam prompta credulitas contra eum, de quo tam multa decora semper ab ineunte etate et turpe unquam nichil audierant? [16] Quid de odio? cum sit scriptum habuisse eum inimicos, et eorum principem fuisse Marcum Portium Catonem illum Censorium, o rem auditu etiam indignam, qui, ut ait Liuius, Scipionis Africani magnitudinem lacerare solitus erat. Et quis, queso, nisi oderit inimicus est, aut quid est aliud inimicitia quam inueteratum odium? Mirum unde uiri optimi odium in tam sapientis uiri pectus intrauerit, presertim cum constet, quod rem pregrauat, Catonem sub Scipione questorem in Africa militasse; sed nullum acrius quam familiare odium: ubi semel exarserit, presto inuenit alimenta. [17] Graui animo quod sequitur dicam, sed uera fateri propositum stat. Quanto demum odio petitus sit uel hinc patet, quod et uiuentis innocentia contumeliis accusationibusque uexata et defuncti fama eorundem persecutorum obtrectationibus lacerata est. Quantum ergo fuit odium, quod nec uirtus leniit nec mors ipsa, et inuidiam et odium extinguere solita! I nunc, miser Scipio, uoluptates omnes fuge, omnes labores amplectere, obice te periculis, expone te morti pro his, qui tibi inuisuri te spreturi teque osuri denique seruata de patria te pulsuri sunt. Imo uero felix Scipio: magnifice tuum debitum impresti; miseri qui suum debitum impie neglexerunt! Hec relaturo tanti uiri exitum de rerum causis prelibasse sufficiat. Ad rem uenio. [18] Accusabatur a duobus Quintiis Petiliis; id unum duobus accusatoribus nomen fuit. Alii aliter tradunt; ego autem sciens que plus confusionis erant quam notitie allatura preteruehor. Tribunos plebis fuisse satis constat; quibus ad tantam rem hortator animos dabat Cato. [19] De his Rome interim ut in libera ciuitate sermones erant uarii, quibusdam indignantibus nec accusatorum magis audaciam quam populi patientiam culpantibus – duas omnium maximas ciuitates fere simul ueluti ex condicto in suos duces ingratissimas inueniri, Romam atque Carthaginem, Romam tamen ingratiorem, quod uicta illa uictum Hanibalem expulisset, uictrix iste uictorem expelleret Africanum; duobus certe summis imperatoribus tantisque laboribus exilium haud condignam rebus esse mercedem –; aliis uero contradicentibus nullius ciuis excellentiam solutam legibus esse et rationi reddende non obnoxiam oportere; neminem ciuem tam sublimem qui iustitie non subiaceat, neminem tam potentem ut nequeat accusari; uim pati dignum et iniuriam quiuis equum pati libero recuset in populo. [20] Hec inter respondendi accusationibus dies affuit et Scipio, quamuis ut assuetus campestribus sic forensibus insuetus bellis, non deiectus tamen sed erectus infuria, cum reorum mos esset ut sordidati et supplices curiam ambirent seque iudicibus commendarent, nulli supplex pene triumphali habitu comitatiorque quam uel unquam ipse uel alius ante illum diem ad iudicium uenit; et, quasi cur uenisset oblitus, de obiectis nichil sed de suis uictoriis et in rem publicam meritis multis ac magnis tam preclara ac fidenti oratione disseruit, ut constaret nunquam alias hominem aut altius aut uerius laudatum. [21] Nimirum: dicebat idem ipse qui fecerat, et eodem illo generoso impetu animoque, quem uirtus ad agendum excitauerat, uirtus eadem ad loquendum excitabat, urgebatque preterea indignatio nobilis et iniuriis inardescens. Laus uero, in proprio ore sordescere solita, nequaquam in illius ore sordebat; non enim cupide neque pro inani iactantia sed coacte et pro salute proque innocentia dicebantur, ad commonefaciendum ingratos suique et suarum rerum in memoriam reducendum. [22] Accusatores uera criminum deficiente materia, ut est dictum, ad suspitionum se se arma conuerterant, legatique flagitia apud Locros dimissi ipsius ducis in culpam, quin et omnem eius gloriam in inuidiam atque infamiam reflectebant. [23] His contentionibus absumpta luce, res dilata est alium in diem. Cumque is uenisset et diluculo tribuni ardentes ad uiri excellentis precipitium preuenissent, magno protinus comitatu uirorum illustrium insignis reus ad iudicium rediit; iamque antea recordatus illum forte anniuersarium diem esse quo ante aliquot annos Hanibalem uicisset, eleuatus conscientia et illius et aliarum maximarum rerum, lauream suam sibi afferri iusserat. [24] Tum citatus in extantem locum prodiit, indictoque silentio, cum intenti omnes in eum expectarent ut accusatoribus responderet, ille triumphali corona suo capiti superimposita: 'Hoc die', inquit 'o tribuni uosque romani ciues, cum Hanibale et Carthaginensibus in Africa ordinata acie bene ac feliciter decertaui, belloque durissimo finem dedi. Quam ob causam diem hunc immunem litibus esse in perpetuum debere festumque et memori gaudio celebrandum censeo. [25] Ego itaque hinc confestim in Capitolium proficiscar, diis gratias acturus qui michi et tunc et sepe olim bene agendi uim atque animum prebuerunt. Vosque omnes, qui sine incommodo potestis, hortor ut eatis mecum et precemini ut dii uobis duces semper mei similes largiantur, si ab adolescentia prima usque in senectutem etas mea uestris semper honoribus preuenta, uestri honores meis rebus ac meritis superati sunt'. [26] His dictis quo decreuerat abiit, prosequente illum populo sic ut nullus in curia remaneret, nisi preco unus qui nequicquam tuba reum citabat absentem et tribuni ipsi, dolore anxio atque inuidia tabescentes. Qui et ipsi tandem, solos se relictos intuiti et pudore multo obruti, se se turbis immiscuere et reum suum cum ceteris prosecuti sunt. [27] Sunt qui hoc non de duobus sed de uno tantum scripserint tribuno, Marco scilicet Neuio, sed numerus rem non mutat. Ego autem libens scirem quid tunc Cato egerit. Certe Scipio ipse cum populo romano non Capitolium modo sed uniuersam urbem et templa omnia perlustrauit, non minori honore reus de inuidia triumphans quam uictor olim de hostibus triumpharat. [28] Hic letorum ultimus dierum Africano fuit. Nam cum implacabilem emulorum spectaret inuidiam, eoque res in statu essent ut aut succumbere illis aut grauiter necesse esset ulcisci, neutrum experiri statuit; nam et glorie assuetus contumelias pati non nouerat, et urbem, quam non liberam modo sed dominam fecerat, ut seruam facere aut ciuilibus motibus inquietare uellet inducere in animum nullo modo poterat. [29] Prorogata igitur rursum die, cum propositam ad extremum conditionem hanc uideret ut aut Scipio discederet aut libertas, patrie libertatem sibi elegit exilium, abiitque Liternum suam in uillulam asperam solitariam et incultam, haud procul Campanie Cumis; quam ipse olim, dum loca illa peregrinus inuiserem, ab amicis ostensam non sine quadam animi uoluptate prospexi. [30] Neque tamen exilio quieuit liuor, quippe nec morte ultima quieturus. Cum enim et dies tertius aduenisset nec citatus compareret, ut qui ob id ipsum de industria abisset, frater eius L. Scipio in iudicium ueniens egritudinis obtentu fratris absentiam excusabat. [31] Accusatores uero premordaciter obstabant: excusationem fictam, ueram absentie causam esse superbiam, qua pridem et accusatores et iudices irrisisset. Hinc in populum uersi: 'Habetis' dicebant 'quod optastis, o Romani. Illum, qui uobis autoritatem ferende sententie imo uero qui libertatem abstulit, de uobis ut de captis hostibus triumphantem coronatum in Capitolium secuti estis. Ille nunc dignam uestris erroribus uicem reddit; uosque, qui propter eum tribunos ac iudicium reliquistis, uos ille nuno relinquit ac despicit. Hinc nobis assidue decrescunt animi, sibi autem contra. [32] Olim ad eum summo preditum imperio, terrestres ac nauales exercitus habentem, misimus usque in Siciliam qui caperent manuque retraherent inuitum; nunc ad eum priuatum, solum, nullis horrendum fascibus, latitantem mittere formidamus. Quid hic aliud cause est, nisi quia sic uobis placitum, Quirites, qui unum hominem tanquam deum colitis? Quo nichil est inimicius libertati'. [33] His dictis, Africani frater tribunorum concilium appellauit. Illi autem decreuerunt admittendam excusationem fratris, prorogandamque rursus diem de accusatorum consensu, qui et ipsi de numero tribunorum erant. [34] Unus ex tribunis eo tempore Tiberius Sempronius Graccus erat, plebeie uir originis sed ingentis nobilissimique animi, qui cum Scipionibus nominatim cum Africano graues inimicitias habebat. Is unus in comuni decreto omnium collegarum nomen suum de more non est passus ascribi; rati omnes nimis mitem sibi sententiam uideri asperiusque eum aliquid uelle decernere, iudicium eius taciti operiebantur; ille non quid animus priuatim suus forsan posceret quam quid reipublice decus examinans, diuersus abiit ab expectatione cuntorum atque ita pronuntiauit: [35] 'Excusationem absentie Scipionis admittendam censeo, nec prius illum accusari sinam quam Romam sponte redierit. Tunc etiam, si me appellet, auxiliabor ei ne accusationi cogatur respondere. Nempe diis hominibusque consentientibus, uirtutibus hinc suis hinc honoribus populi romani, ad tam excelsum glorie culmen ascendisse eum constat, ut uidere in foro reum, pulsatum nouorum hominum comitiis, sibi quidem turpe, nostre uero turpissimum urbi sit'. [36] Huic decreto scriptis edito orationem inter collegas addidit, breuem quidem sed acerrimam et dignissimis plenam indignationibus. 'Sub pedibus' inquit 'uestris, tribuni, squalidus stabit ille Africe uictor et Hispanie, ille protector Italie et romani clipeus imperii, ille malleus nostrorum hostium, Scipio. [37] Pro quattuor ergo ualidissimis exercitibus totidemque clarissimis Carthaginensium imperatoribus uictis et fugatis ex Hispania, pro Siphace potentissimo rege capto, pro Hanibale truculentissimo hoste perdomito, pro Carthagine insidiosissima nostre urbis emula tributaria nobis facta, pro innumerabilibus et immensis suis et suorum in nos meritis hoc summum premium feret, ut nomen eius toto orbe celeberrimum hic in patria sua tantum, et in patria quam defendit, a duobus Petiliis uobis approbantibus laceretur'. [38] Et decretum et oratio, sed multo maxime auctor ipse mouit animos non ceterorum modo sed ipsorum etiam accusatorum, ita ut, quasi pigeret incepti, deliberaturos se se dicerent quid uel sua uel reipublice interesset. Tangebat, inquam, obscuriores et minoris fame collegas clarioris uiri sententia, quem constaret non amore hominis sed solius reipublice locutum quod illi honestum atque expediens iudicasset. [39] Finito populi consilio senatus est habitus. Ibi primum Tiberio Gracco ab uniuersis patribus gratie ingentes acte sunt, quod decorem populi romani suis priuatis inimicitiis pretulisset; tanto sepe gloriosior est animi moderatio quam uindicta. Inde in Petilios uersi omnes multis illos conuitiis onerarunt, quod e tanti uiri infamia sibi gloriam concupissent, que de propria uirtute non de aliena obtrectatione queri debeat ac sperari. [40] Hec post Africani discessum Rome in consiliis agitabantur. At Literni uicus ignobilis ac desertus tanto iam tunc habitatore nobilitatus erat, inter clara locorum nomina de cetero referendus. Multe per Italiam urbes, multa erant oppida et insignia et amena, multi extra Italiam reges ac populi, si longinquum exilium elegisset. Quis enim non letissime tantum hospitem suscepisset? Quis non omni studio certasset tantum exulem suum intra limen attrahere et hoc sibi generique suo perpetuum decus arripere? [41] Sed a complexu florentissime ac dilectissime urbis auulsus, quonam potius se conferret quam ubi floridum nichil sed inamena omnia animique sui habitum imitantia cerneret? Itaque Liternum petiit sponte exul ubi, ut ait Anneus, «honestius quam Bais exulabat», loco scilicet proximo sed molli atque animos eneruante neque sat digno uirorum fortium incolatu. [42] Illic uero, quod inter minime pretereunda posuerim, magnificum illud inter multa magnificentissimus exul uidit; uirtutis enim admiratio, que suos ciues non mouerat, predonum aciem contraxit, qui quasi ad uisendum deum aliquem congregati uenerant. Hos Africanus ad nocendum uenisse ratus, quod accolarum paucitas credibile faciebat, presidium suorum in superiore domus parte constituit. [43] Id ubi animaduerterunt qui longe alio proposito ueniebant, abiectis armis relictisque militibus, duces ipsi cum paucis accesserunt propius atque alta uoce 'Minime insidiatores' inquiunt 'sed miratores huc uenimus, uirique huius aspectum pro inextimabili munere flagitamus; neu illi sit molestum nostris se parumper oculis intuendum dare'. Quod audiens Scipio apertis eos foribus excipi imperat. [44] Illi autem introgressi et, tanquam sanctissimi cuiuspiam templi aram, postes primum ianue limenque ipsum uenerati, inde certatim ad contingendam uictricem illam hostium seruatricem patrie dexteram concurrunt. Quam multis osculis fatigatam uix ad ultimum relinquentes, muneribus qualia diis offerri mos tunc erat ipso domus in uestibulo depositis, leti gloriantesque, quod tanti uiri uultum conspexissent, et pleni admirationis abiere; sic sepe omnibus homo est carior uenerabiliorque quam suis. Et quid hic aliud dicam, nisi quod Valerius? «Delapsa» inquit «celo sidera hominibus si se offerant uenerationis amplius non recipient». [45] Permisi ecce stilo meo paulo liberius euagari. Lector, ignoscito et prolixitatem unius multorum breuitate compensa. Sed iantandem uiri huius et historie finis esso. Literni itaque totum uite reliquum tempus egit Scipio, nec patriam aliquando desiderans nec desideratus a patria; quinetiam illic moriens reportari corpus Romam uetuit (o non minus iusta quam uehemens indignatio!), sed eodem loco sepulcrum sibi extrui, atque eius in fronte iratum hoc epygramma iussit inscribi: «ingrata patria, ne ossa quidem mea habes». [46] O querela pio ex animo uiolenter expressa! Cui uitam atque animam dederat, funus et cadauer eripit, utque auctoribus uisum est, illi cinerem suum negat, quam fieri cinerem non permisit. Ac nescio an nulla unquam maior ultio cuiusquam fuerit iniurie; cetere enim transierunt, uox hec autem, tunc saxis insculpta nunc libris, dum memoria erit ulla romani nominis nunquam silebitur, magnificentiusque se paucis literis ultus est, quam si uastatis finibus romanis urbem ipsam armatis legionibus obsedisset.