DE PUBLIO DECIO. [1] Publius Decius bello Samnitico tribunus militum fuit; cumque romanus consul improuide nemorose uallis in angustias magnam partem exercitus induxisset essentque in ingenti discrimine, quod nec prodire nec redire acies possent subiecte hostium telis, expectarentque nil aliud Samnitium duces, nisi ut dux romanus aut eundem in locum totas induceret legiones, aut uicto similis signa retro uerteret – utrunque periculosissimum –, eminentem quendam collem conspicatus Decius consulem attonitum adiit, ostenditque unam in illo apprehendendo repositam spem salutis, quem incauti hostes neglexissent. [2] Qui quod impedito exercitui esset imperuius, paucis expeditis haud difficilis, nonnisi unius legionis electos petiit. Quibus a consule propositum laudante concessis, improuisus et tacitus, paruo quidem sed egregio comitatu, per fuscos atque abditos calles impigerrime supra caput hostium euasit; quo spectaculo stupefacti hostes ancipitesque animi, cum nec exercitum romanum his paucis terga prementibus, neque hos paucos et uirtute animi et natura loci tutos inuadere atque ita exercitui terga dare ausi essent. Illis herentibus se seque flectentibus huc illuc, nactus consul occasionem tuta suos in loca perduxit; elusosque interim hostes et consilia alternantes nox preuenit. [3] Tum Decius secunda uigilia, que maxime somnolenta est, magnifice suos adhortatus e colle descendit perque Samnitium castra, quod ad suos iter aliud non esset, presentissimo animo somnoque hostium adiutus ac tenebris elabitur. [4] Cumque nec sic hostem fefellisset, excitatis inde custodibus et clamore hinc sublato, nam sic Decius iubebat, multos semisopitos ac semiermes, incertosque an a Decio an a consule premerentur, interficit; atque ita incolumis ad sua castra peruenit. [5] Que priusquam intraret, quod iam extra periculum res esset, lucem expectandam statuit, ne tantam tegeret nox atra uirtutem. Primo mane castra ingressi, inextimabili gaudio excepti sunt; cumque exercitu conuocato Decii laudes eloqui consul inciperet, interrupit eum Decius et 'Parce' inquit 'laudibus meis nunc. Quin prius reipublice negotium agimus territosque hostes et nocturno nunc etiam stupore suspensos aggredimur? sequere me consul cum exercitu'. [6] Obtemperatum est eius consilio, qui non uerbis modo sed rebus belli se consultissimum approbasset; itum ad hostes, qui repentino impetu fusi sunt: pars in castra confugit; ea raptim expugnata et direpta; qui illic inuenti ad triginta milia cesi omnes. [7] Tum tribuni laudes non ceptas modo sed duplicatas, sic uirtuti uirtus addita merebatur, consul peragit ipsumque aurea corona et militaribus aliis donis accumulat; neque ipsum modo sed comites; neque consul solus sed exercitus omnis, separatim uero ipsi milites qui cum Decio perrexerant, ducem suum dignis honoribus exornant utrique, obsidionali graminea corona capiti uictoris imposita. [8] Et hic quidem Decio non urbanus sed castrensis et militaris obtigit triumphus. Itaque Valerium Coruum et Cornelium Cossum simul de Samnitibus triumphantes prosecutus Decius, non minore uisus est hominum fauore quam consules. [9] Quarto post anno consul Decius cum Manlio Torquato, de quo paulo ante dictum est, acerrimo Latinorum bello fuit. Cumque ad Veserim castra firmassent, fertur utrique consulum obuersata imago in somnis augustior humana, admonens altera ex parte ducem, exercitum ex altera Terre et diis Manibus deberi: proinde, cuius partis imperator et seipsum simul et legiones hostium deuouisset, ipsum quidem periturum, ceterum eius partis exercitum uictorem hauddubie euasurum. [10] His uisis inter se collatis et responso firmatis aruspicum, consules, legatis ac tribunis militum ad consilium uocatis, ne rerum inscii inopinis turbarentur euentibus, deorum monitus exponunt atque decernunt ut, cuius uinci acies cepisset, ille dux ad uoluntariam mortem iret. [11] Hoc quod dico omnes asserunt historici; apud Ciceronem uero non hoc deorum imperio, sed ducum consilio gestum legitur: et quorum ducum! plus profecto rempublicam quam se ipsos amantium, atque ultro animas suas pro patrie sue gloria ac defensione donantium. [12] Cogitauerunt enim, si uulgata rei fama et iniecta suis spe uictorie iniectoque hostibus metu dux deuotus morti in aciem hostium irruisset, exercitum secuturum, nec contra tale aliquid ducem hostium ausurum: sic unius mortem uite ac saluti omnium fore. [13] Atque ita accidit; siquidem cum in prelium uentum esset diuque acriter utrinque certatum, leuo tandem cornu quod Decius agebat ferre impetum non ualente, Decius multum frustra suos exortatus seque fugientibus nequicquam obiciens, ubi nichil reliquum spei uidit, tandem per pontificem solemnibus uerbis dictatis, missoque ad collegam qui se quod inter eos conuenerat peregisse nuntiaret, se se diis Manibus ac Telluri secumque legiones hostium deuouit; [14] et, succinctus habitu gabino equoque insidens, armatus in confertissimos hostes ruit et, quasi a suis in illos omnem pauorem atque omne secum periculum transtulisset, sic ardenter secutique sui pleni spei, territique hostes horrore miraculi, cum aliquandiu tunc etiam restitissent, sic ad ultimum cesi sunt, ut magni exercitus parue reliquie superessent. [15] Ipse Decius, in medios hostes cursu rapido inuectus et confixus telis innumeris, nouo prorsus et insolito genere mortis occubuit; sic non equis aut curribus, sed tribunus primum impigra uirtute, consul demum morte mirifica triumphauit.