DE NUMA POMPILIO SECUNDO ROMANORUM REGE. (1) Numa Pompilius sequitur, Pomponis filius, secundus regum. Hic Curibus Sabinis ortus atque habitans, summa religionis ac iustitie fama, et, quasi aspectus corporis habitum animi sequeretur, a prima etate canus, Rome dissentientes de eligendo rege compescuit. (2) Nam unius licet urbis incole unum in populum coaluissent, nondum tamen uetustatis immemores dissidebant uotis, post Romuli finem sue utrique certatim fauentes origini. Et, quanquam superior, Romanus cessit tamen uiri huius reuerentie, atque ad solum Nume nomen omnis est compressa dissensio, Sabinis ingenti gaudio plaudentibus indigene regi, Romanis ultro meritum honorem tanto aduene deferentibus. (3) Sic electus a populo, confirmatus a patribus, peregrinus ad regnum uenit, inque urbem romanamque arcem euocatus, rerum habenas auspicato quoque, ut Romulus fundamenta urbis iecerat, suscepit, uir diuini et humani iuris consultissimus, tranquillitate ingenita paci studens, bello abstinens, sacris deditus et primo quidem regi proposito similis fortassis, uerum artibus totiusque uite tenore dissimillimus; ille enim ui atque armis, hic iustitia et legibus fundauit imperium, illi bella placuerunt, huic ut dixi pacis amor ac studium fuit. (4) Quod ut asperis belloque assuetis ingereret animis, prudentissime contra morbum ueterem aduerso remedio usus, atque ad leniendam populi ferociam, armorum natam nutritamque usu, desuetudinem optimam arbitratus, Iani templum statuit quod apertum belli, clausum pacis esset indicium; (5) idque ipse toto regni tempore obseratum prouidentie sue repagulis uectibusque continuit, bellico intus furore compresso, pace circum iustitiaque regnantibus: rara deinceps bellacis populi fortuna; tam perpetuis motibus stirpem suam Gradiuus exercuit, sic extincti regis nuntio creditum, sic iussui obtemperatum fuit. (6) Hic uicinos igitur populos, quos alter bello uicerat, federibus iunxit et quos ille metu presserat, hic amore seruauit. Mox uisibilium bellorum terrore deposito, aduersus inuisibiles hostes omnem curam omne studium uertit: lasciuie indomiteque libidini, que mala sepe pacis otium parit, deorum metum et uincula religionis, qualis illorum temporum esse poterat, obicit. (7) Cui et ministros instituit, sacerdotes ac flamines uirginesque Vestales, stipendiumque de publico uestesque et reliqui habitus insignia iubet et ancilla solemniter circumferri cerimoniasque multimodas obseruari; quique omnibus his preesset, ad quem omnia referrentur, patritia de gente summum statuit pontificem, quem prefecit et infernorum sacris et funerum et procurationi fulminum atque prodigiorum; multa insuper id genus que persequi longum et religiosis uere animis atque auribus uanum etiam superuacuumque est. (8) Ille tamen ad hec omnia ex archano diuinitatis elicienda aram Ioui Elicio Auentini collis in uertice erigit dedicatque. Annum preterea in menses duodecim, duobus primis ianuario scilicet februarioque additis, distribuit; addit et leges multas atque utiles, primus apud Romanos legifer. (9) Que ut in uulgi animos altius cunta descenderent, quecunque ageret se diuino monitu alloquioque edoctum simulans, sic et diis accepta populoque salubria se sancire suadet persuadetque, figmento locum et tempus ydoneum nactus, in nemus siquidem Aricinum intempeste noctis silentio uentitabat. (10) Illic, cauo quodam et umbroso specu, ubi et ipsi nuper cognoscendi studio fuimus, iugis ad fontem aque submotis solus arbitris se se includens, tempus de industria terebat, metu interim comitibus et ueneratione perfusis; inde egrediens cum Egeria quadam Camenisque, quibus ob id meritum, ut terrori fideique adderet, lucum ipsum consecrauerat, de omni statu reipublice se tractasse fingebat: et commento fides habita. (11) Sic his omnibus uelut dei ore prolatis adhuc simplex et credula plebs intenta, tres et quadraginta annos, tot enim regnauit, in summa pace uicinorumque omnium, qui prius oderant, amore ac reuerentia conquieuit. (12) Hac sapientie et uirtutis fama scriptores quidam adducuntur, ut Numam regem Pithagore philosophi fuisse discipulum opinentur. Quos tam temporum quam locorum ratio redarguit; nam et Pithagoram non Nume sed Seruii Tullii temporibus, centum et eo amplius post annos, nec tunc Rome sed extremo Italie in angulo floruisse compertum est. (13) Id ergo propius uero est nullo peregrino magisterio sed uetusta sue gentis disciplina, quam toto tunc orbe sanctissimam fuisse constat, uel, ut certius loquar, illo inspirante qui reges et philosophos doctos facit, regem hunc doctum adeo euasisse; quo etiam inspirante ille philosophus, alibi quidem et etate alia atque alio sciendi genere, doctus fuit. (14) Nume ergo Pompilii et quieta et sapiens, qua datum erat ulli hominum, uita fuit et tranquillus ac facilis uite finis, nullis interpellantibus motibus uel ciuilibus uel externis. Obiit senex sepultusque est sub Ianiculo; tantumque tributum huic regi nouimus, ut que ipse sanxisset nullus hominum nisi idem ipse infirmare aut mutare presumeret. (15) Siquidem post annos circiter quingentos, sub tempus belli macedonici, in agro Petilii scribe qui ad Ianiculum erat, agricola cui Terrentio nomen fuit sulcum moliente profundius, inuerte sunt arce due lapidee plumbo operte; quarum altera sepulcrum regis erat, in altera libri regis latini septem et totidem greci alternis candelarum fascibus impliciti, illi quidem de iure pontificio, hi autem de sapientia conscripti. (16) Qui cum a paucis lecti contra religionem temporum illorum et sacrorum ritus uisi essent, iurante seu iusiurandum offerente pretore nequaquam expediens esse reipublice libros illos seruari aut uulgari, senatu iubente atque populo spectante combusti sunt. (17) In quibus opinari fas est, idque nostrorum quosdam opinatos uideo, sapientissimum regem ad ferocem populum frenandum metu celestium et pro tempore utili mendacio diu usum, tandem morti proximum, cum pacata satis omnia speraret nec iam amplius figmento opus arbitraretur, ueritati nude operam dedisse; quamuis, ut est dictum, occupatis superstitione animis ueritas ipsa reiecta sit, sicut sepe animi passionibus uicta reicitur.