DE VITA SOLITARIA. AD PHILIPPUM CAVALLICENSEM EPYSCOPUM. Paucos homines noui quibus opusculorum meorum tanta dignatio tantusque sit amor, quantus tibi fidentissime non « uidetur esse » sed « est » dixerim. Nam neque de sincero et niueo candore tui pectoris fictum fucatum ue aliquid suspicor, neque fictionem, siqua esset, tam diu tegi potuisse arbitror. Ut enim immortalis est ueritas, sic fictio et mendacium non durant. Simulata illico patescunt, et magno studio compta cesaries uento turbatur exiguo, et operose licet impressus fucus leui sudore diluitur, et argutum quoque mendacium uero cedit coramque pressius intuente diaphanum est, opertum omne retegitur, abeunt umbre, natiuusque rebus color manet, et latere diutius magnus est labor. Nemo sub aquis diu uiuit; erumpat oportet et frontem quam celabat aperiat. His argumentis inducor ut credam quod ualde cupio (sumus autem faciles ad credendum quod delectat): posse tibi res meas, pater optime, placere, que ut paucis placeant laboro, quando, ut uides, sepe res nouas tracto durasque et rigidas, peregrinasque sententias et ab omnia moderantis uulgi sensibus atque auribus abhorrentes. Si indoctis ergo non placeo, nichil est quod querar: habeo quod optaui, bonam de ingenio meo spem. Sin uero doctis quoque non probor, est fateor quod doleam, non quod mirer. Nam quis ego, aut quid est unde michi in tanta presertim uarietate iudiciorum interblandiar, aut arrogem quod nec Marco Tullio preclara illa celestique facundia contigisse scio? Cuius liber De optimo genere dicendi -- Deus bone, quale quamque ex alto sumptum opus! -- quod idem in epystolis indignanter attigit, Marco Bruto, ad quem et cuius precibus scriptus erat, erudito uiro licet et amico scribentis, non probatur; ut grauiora preteream, que ab illustribus quidem longe tamen imparibus oratoribus tantus ille uir patitur, Asinio utroque et Caluo, qui eloquentie principi libertate nimia insultant et que ceteri mortalium mirantur ueneranturque condemnant. Quis recuset igitur stili crimen, sibi comune cum Tullio? Quanquam michi quidem apud te nullus talis est metus: ut sane prober ego seu placeam tibi, non meriti mei est, sed uel ingeniorum similitudo forte aliqua, uel, quod potius credo et propius uero est, facit hoc singularis quidam et eximius amor tuus, non paruus hostis recti iudicii. Quis enim ualde amans rite iudicat? Si cernere rectum et discernere posset amor, cecum cur finxisset antiquitas? At non ut cecus sic et mutus, sed, persuasorum optimus, ostendit aliis quod non uidet, sepe etiam quod non est. Magna patris indulgentia nil sibi non permittit, parcit filii defectibus, sepe etiam delectatur. Utcunque est, siquidem in hoc erras gaudeo; neque hunc errorem excidere tibi unquam posse uelim, gloriosum michi, tibi delectabile, damnosum nulli. Sin fortasse non erras, quod opto quidem potius quam spero, quidni magis magisque gaudeam ac gratuler, et ipse michi tali sim carior probatiorque iudicio? In dubiis nonne iniquus otii mei distributor fuerim, nisi rationem habeam illius quem primum stili atque ingenii miratorem habeo? Profecto autem magnus testis Cato ille senior: non minus otii quam negotii rationem claris ac magnis ingeniis habendam esse, in primordio suarum scripsit Originum. Quod dictum cum multis placuisse uideam doctis uiris, tamen precipue Cicero noster amplectitur, magnificumque sibi semper ac preclarum uisum esse in ea qua Plantium defendit oratione testatur. Id michi quoque si uel pro ingenii mediocritate, uel pro non mediocri glorie cupiditate -- si tamen hanc nondum freno animi ac ratione perdomui -- prouidendum est, quid primum prestare nitar, nisi ut sicut ego a negotiis, sic ab otio meo procul absit inertia? et siquid forte mansurum scripsero, his potissimum inscribam, quorum glorie quadam uelut participatione clarescere tenebrisque resistere ualeam, quas michi temporum fusca profunditas et nominum consumptrix illustrium obliuiosa posteritas intentant? Quod uersanti animo, sepe equidem tuum nomen occurrit, et usque adeo fulgidum in se atque ita de me meritum, ut, seu preclara seu michi cara complectar, preteriri sine graui quadam non possit iniuria. Accedit quod ex more institutoque meo ueteri, nunc in rure tuo positus, ut frugum ceteri sic ego tibi decimas otii debere uideor primitiasque uigiliarum. Itaque quotannis plus minus ue pro ingenii ubertate uel sterilitate annua persoluere aliquid est animus, quod uelut unus e colonis tuis his saltem fructibus, quos agellus meus fert, agnoscere intelligar bonam fidem; etsi probe norim nil silentio tutius his quibus obtrectantium linguas euadere cura est. Quod ipse mecum reputans, sepe animum, fateor, sepe calamum freno, sepe multa pauens moneo: neu me prodant obsecro, neue ultro non stili tantum sed, quod pergraue est, morum quoque nostrorum cyrographum contra nos promant, forte etiam ad absentes ac posteros peruenturum. Qualis enim sermo fuerit, talis uita censebitur quando, rerum sublatis iudiciis, sola uerborum supererunt argumenta. Quid multa? persuasissem forsitan ut et sibi et michi et fame nostre parcerent, nisi quia, ut aiunt, iam neque res integra neque silentio liberum est latere. Iam noscimur, legimur, iudicamur, iamque hominum uoces euadendi celandique ingenium nulla spes, et seu prodeuntibus in publicum seu domi sedentibus apparendum est. Quid uero nunc prius ex me speres, quam quod et in ore et in corde semper habui, et ipse qui modo sub oculis est locus hortatur? solitarie scilicet otioseque uite preconium, quam cum sepe olim solus, tum precipue nuper mecum breui quidem nec nisi dierum quindecim spatio degustasti. Mecum, inquam; quamuis enim ego assidue tecum essem, tu tamen huc nonnisi mei causa te uenisse neque nisi propter me manere sepe tam rebus ipsis quam sermone professus, ostendisti, qui mecum tuus est mos, quanta sit in exequandis imparibus uis amoris. Quamobrem persuadere tibi perfacile fuerit, quod tacito me noscis expertus. Idem si probari uulgo uelim, frustra nitar, nec uulgo tantum inscio sed multis quoque qui sibi literatissimi uidentur, fortasse etiam nec falluntur. Sed copia literarum non semper modestum pectus inhabitat, et sepe inter linguam et animum, inter doctrinam et uitam concertatio magna est. De his autem loquor qui, literis impediti et onerati potius quam ornati, rem pulcerrimam, scire, turpissimis moribus miscuerunt, tanta animi uanitate ut scolas nunquam uidisse multo melius fuerit; qui hoc unum ibi didicerunt, superbire et literarum fiducia uaniores esse cuntis hominibus; qui, quieturum libenter Aristotilem uentilantes per compita, cuneatim uulgo mirante pretereunt; quique uicis atque porticibus effusi numerant turres equosque et quadrigas; qui plateas et menia metiuntur, femineoque inhiantes ornatui, quo nichil est fugacius nichil inanius, obstupescunt. Neque solum in uiuis, sed et in marmoreis herent imaginibus et ceu collocuturi subsistunt attoniti occursibus statuarum, queque nouissima pars insanie est, turbis et strepitu delectantur. Hi sunt qui quasi tritam uenalemque supellectilem tota urbe circumferunt stultitiam literatam; hi sunt solitudinis inimici sed et proprie domus hostes, quos primo mane digressos ad inuisum limen uespera uix tandem reuehit; hi sunt quibus in prouerbium uenit: "bella res est gentes uidere, cum hominibus conuersari". Melius equidem uidere rupes ac nemora, uersari cum ursis ac tigribus. Neque enim uile tantummodo fedumque, sed -- quod inuitus dico, quodque utinam non tam late notum experientia fecisset assidueque faceret! -- perniciosum quoque et uarium et infidum et anceps et ferox et cruentum animal est homo, nisi, quod rarum Dei munus est, humanitatem induere feritatemque deponere, denique nisi de homine uir esse didicerit. Quod si hos ipsos interroges cur tam cupide cum aliis semper sint, si uerum loqui uolent, nil aliud respondebunt nisi quia secum esse non possunt. De quo suo loco plura forte dicturus sim, hoc unum modo dixerim: alte radicatos errores non facile uerbis extirpari, et nequicquam suaderi aliquid quibus persuaderi nunquam possit, neque enim perdere uerba leue esse silentii auidis. Itaque desinant opinionibus ueris obstrepere; nam neque me talibus loqui, neque magnifacere quonam ista supercilio lecturi sint, que utique non sibi sed longe aliis ingeniis scripta sunt. Et hec quidem illis. Tibi uero, pater amabilis, ut dixi, persuasore solicito non est opus, cui persuadere contrarium posset nemo, cuique iampridem conuulsis erroribus sententie ueriores medullis ac precordiis inheserunt; et tamen ut rem certam loquendo non certiorem tibi sed clariorem faciam, amatorem uite huius Cristum inuocans, ac paucorum dum id esplicem dierum indutias petens ab aliis maioribus et antiquioribus curis meis, que me obsident atque circumsonant, conceptum opus aggrediar. Tu cum tuis par ut fedus ineas queso, et maximis interim rebus abstractum michi animum accomodes. Non semper exquisitissima delectant, sed interdum ut diuitibus ciborum sic sapientibus studiorum uicissitudo gratissima est. Adesto igitur; audies quid michi de toto hoc solitario uite genere cogitanti uideri soleat: pauca quidem ex multis, sed in quibus paruo uelut in speculo totum animi mei habitum, totam frontem serene tranquilleque mentis aspicias.