[1,1] De VITA SOLITARIA. LIBER PRIMUS. 1. Credo ego generosum animum, preter Deum ubi finis est noster, preter seipsum et archanas curas suas, aut preter aliquem multa similitudine sibi coniunctum animum, nusquam acquiescere; etsi enim uoluptas tenacissimo uisco illita et blandis ac dulcibus plena sit laqueis, fortes tamen circa terram alas detinere diutius non potest. Atqui siue Deum, siue nos ipsos et honesta studia, quibus utrunque consequimur, siue conformem nobis querimus animum, a turbis hominum urbiumque turbinibus quam longissime recedendum est. Id sic esse ut dico, illi ipsi etiam forte non negent qui concursu populi mulcentur ac murmure, si modo ita obruti depressique falsis opinionibus non sunt, quin interdum ad seipsos redeant seque ad excelsam ueri semitam uel reptando conuertant. Quod utinam non tam multis accideret, et ut agri multarumque rerum uilium sic saltem excolendi animi mortalibus cura foret. Ut enim pinguis ager sentibus, sic humanus animus abundat erroribus, quibus nisi diligenter euulsi erunt, nisi uterque iugi studio ac labore purgabitur, utriusque similiter in ipso flore fructus extinguitur. Sed nos canimus surdis. De his ergo alii ut libet, quanquam facile consensuros uero eruditorum animos atque ora confidam. Quodsi omnes negent, tu michi saltem non negabis (nempe qui negantem primus argueres); sic eueniet ut et tu in uerbis meis tuam sententiam agnoscas, et ego supremam metam cuiuslibet eloquentis attigisse uidear, auditoris animum mouisse quo uolui, idque nullo negotio. Tunc enim suadenti magnus est labor, quando in suam sententiam trahere nititur animum reluctantem; contra, quid difficile habet oratio in illius aures uentura qui, quod audit secum conferens, non exempli imaginem, non autoritatis pondus, non rationis aculeum, ut credat, nichil denique nisi suiipsius testimonium querit, et tacitus dicit: « ita est »? Scio quidem sanctos quosdam uiros multa hinc scripsisse. Nominatim uero magnus ille Basilius librum paruum de solitarie uite laudibus inscripsit, de quo preter titulum nichil teneo, et quod illum in quibusdam uetustissimis codicibus sic interdum Petri Damiani opusculis intersertum uidi, ut dubium me fecerit an Basilii esset an Petri. In hoc autem tractatu magna ex parte solius experientie ducatum habui, nec alium ducem querens nec oblatum admissurus, liberiore quidem gressu quanquam fortassis incautius sequor animum meum quam aliena uestigia. Plura ergo audies ab his qui uel plura sunt experti, uel ab expertis acceperunt. A me nunc audies quod occurrit ex tempore. Neque enim magno studio incubui, neque id necesse ratus sum aut defuturam ueritus materiam, de re uberrima scribenti, quod ad superficiem saltem eius attinet sepe michi hactenus agitata, multimode familiariterque notissima. Non excussi libros igitur neque magnopere stilum compsi, sciens me illum alloqui cui uel impexus placeo; sed sententiis ueris atque comunibus et sermone domestico contentus, partim e medio uite huius, partim ex alterius recenti memoria, que legis elicui. Quorum te ante alios testem uoco, non dissimulans inter multa, quibus ualde me uolentem cogis ut te diligam, illud esse non ultimum, quod amore solitudinis et huic coniuncto libertatis studio uicinam tibi nunc et prope contiguam romanam quam uocant curiam fugis, ubi non mediocrem forte hodie sortireris gradum, si quantum solitudo tibi semper angelica, tantum tumultus ille tartareus placuisset. Visus autem sum michi facillime felicitatem solitudinis ostensurus, si simul frequentie dolores miseriasque monstrauero, percurrens actus hominum quos uel hec uita pacificos atque tranquillos, uel illa turbidos atque solicitos et anhelantes habet. Unum enim est his omnibus fundamentum: hanc uitam leto otio, illam tristi negotio incumbere. Quod siquando forte conuulsum casus aliquis aut nature fortuneque uis ostenderit, quamuis id perrarum et uelut inter portenta numerandum sit, tamen, si accidat, mutare sententiam non pudebit et iocundam otiosamque frequentiam solitudini meste ac solicite preferre non metuam. Neque enim solitudinis solum nomen, sed que in solitudine bona sunt laudo. Nec me tam uacui recessus et silentium delectant, quam que in his habitant otium et libertas: neque adeo inhumanus sum ut homines oderim, quos edicto celesti diligere iubeor ut me ipsum, sed peccata hominum, et in primis mea, atque in populis habitantes curas et solicitudines mestas odi. De quibus omnibus, ni fallor, significantius agetur, si non quicquid ad hanc aut ad illam partem dici posse uidebitur seorsum explicuero, sed utrunque miscuero, nunc hoc nunc illud attingens, ut uicissim huc illuc flectatur animus et alterno uelut oculorum flexu ad leuam dextramque respiciens, facile iudicet quid inter res diuersissimas iuxta se positas intersit. Consulto autem amariora premisi, quo dulciora subnecterem et suauior gustus extremus ubinam desinendum esset ipsum animum admoneret. Sed quid opus est multis? Agamus ipsam rem, et quod promittimus persoluamus: duos homines contrariis moribus, quos tibi describam, ante tue mentis oculos pone et quod in illis uides in cunctis existima. [1,2] II. Surgit occupatus infelix habitator urbium nocte media, somno uel suis curis uel clientium uocibus interrupto; sepe etiam lucis metu, sepe nocturnis uisis exterritus. Mox infelici scamno corpus applicat, animum mendaciis: in illis est totus, seu ille mercibus precium facere, seu sotium, seu pupillum fallere, seu uicini coniugem pudicitia armatam expugnare blanditiis, seu litigio iniusto iustitie uelum fando pretendere, seu denique publici priuatique aliquid corrumpere meditatur. Nunc ira preceps, nunc ardens desiderio, nunc desperatione gelatus: ita pessimus artifex ante lucem diurni telam negotii orditur, qua se se atque alios inuoluat. Surgit solitarius atque otiosus, felix, modica quiete recreatus, somnoque breui non fracto sed expleto, et interdum pernoctantis philomene cantibus experrectus, thoroque uixdum leniter excussus, pulsisque torporibus quietis horis psallere incipiens, ianitorem labiorum suorum ut egressuris inde matutinis laudibus aperiat deuotus exposcit, et cordis sui dominum in adiutorium suum uocat, nichilque iam uiribus suis fidens et imminentium conscius metuensque discriminum ut festinet obsecrat: nullis texendis fraudibus intentus, sed Dei gloriam et sanctorum laudes non in dies tantum, sed in horas, et indefesso lingue famulatu et pio mentis obsequio repetens, nequando forsitan ingrato animo diuinorum munerum memoria euanescat. Et sepe interea (mirum dictu) securi timoris ac trepide spei plenus memorque preteriti ac futuri prouidens, leto dolore et felicibus lacrimis abundat. Quem statum nulla uoluptas occupatorum, nulle unquam urbane delitie, nulli regnorum fastus equauerint. Inde suspiciens celum ac stellas, et illic habitantem Dominum Deum suum tota mente suspirans, et patriam cogitans, de exilii sui loco, protinus ad honeste cuiuspiam iocundeque lectionis studium conuertitur: atque ita cibis pastus amenissimis, multa cum pace animi uenture lucis initium prestolatur. Diuersis uotis expectata lux adest. Ille hostibus amicis limen obsessum habet, salutatur, poscitur, attrahitur, truditur, arguitur, laceratur. Huic uacuum limen et libertas in limine manendi scilicet eundique quocunque fert animus. Vadit ille mestus in forum, plenus querelarum plenusque negotiorum, et imminentis diei primordium alitibus auspicatur. Vadit iste alacer in uicinam siluam, plenus otii plenusque silentii, et cum gaudio faustum limen serene lucis ingreditur. Ille, ut ad potentium superba palatia siue ad formidata iudicum subsellia uentum est, ueris falsa permiscens, aut iustitiam premit insontis, aut nocentis rei pascit audaciam, aut prorsus aliquid uel in proprium dedecus uel in alienam perniciem molitur, mordente animum conscientia, sepe metu etiam uerba rumpente; et sepe uera pro mendaciis, uerbera pro uerbis referens, plenusque ruboris aut palloris, seque uicissim increpitans, quod non potius deserti famem quam diserti famam concupierit, et arator quam orator esse maluerit, raptim infecto negotio domum redit, et turpibus latebris, non magis hostium quam clientium suorum se furatur aspectibus. Iste ubi primum floreum sedile salubremque nactus collem constitit, iubare iam solis exorto, in diurnas Dei laudes pio letus ore prorumpens (eoque suauius si deuotis forte suspiriis lene murmur proni gurgitis aut dulces auium concinnant querele), innocentiam in primis, lingue frenum litis nescium, uisus tegmen uanitatibus obiectum, puritatem cordis, uecordie absentiam et domitricem carnis abstinentiam deprecatur. Nec multo post, tertiis in laudibus, tertiam in Trinitate personam ueneratur, et Sancti Spiritus poscit aduentum, linguam quoque et mentem confessione personantem salutifera, et caritatem celico igne flammantem ac proximos accensuram. Que si deuote postulat iam habet, multum hoc mentis ardore quam quolibet auri seu gemmarum splendore felicior. Inde autem pedetentim sua relegens uestigia, scandente iam in altum et qui mane nouum illustrauerat meridiem accendente solis radio, nil potius quam extingui flammas litium, quas certatim flatu et fomentis alter suscitat, et quo ille cupide peruritur, hic omnem malarum cupidinum calorem noxium auferri flagitat. Denique quod unum poeta satyricus sine periculo posci docet, in corpore sano mentem sanam orat. Quis horum, oro, hactenus horas suas expendit honestius? Venit prandii tempus. Ille sub ingenti et ruinam minitante aula componitur puluinaribus obrutus sepultusque. Reboant uariis tecta clamoribus; circumstant canes aulici muresque domestici, certatim adulatorum circumfusa acies obsequitur et corrasorum turba familiarium confuso strepitu mensam instruit. Verritur putre solum et fedo puluere cunta complentur, uolat atriis argentum auro infectum et pocula cauis gemmis expressa, scamnum serico uestitur, ostro paries, terra tapetibus, dum seruorum nuda interim cohors tremit. Instructa acie datur tandem lituo signum pugne. Coquine duces aule ducibus concurrunt, ingens fragor exoritur, conuehuntur terra marique conquisite epule et uina priscis calcata consulibus. Ardent rutilo in auro nostre graieque uindemie, uno in scipho Gnosos et Meroe, Veseuus, Falernusque miscentur, Surrentinique colles et Calabri. Nec satis est, nisi Bachus Ausonius, uel Hibleo melle uel Eoe suco medicatus harundinis, baccisque nigrantibus odoratus, naturam arte mutauerit. Parte alia par diuersi generis pompa conspicitur: fere horribiles, pisces incogniti, uolucres inaudite, puluere precioso oblite et oblite ueteris patrie, quedam uoce testantes originem, nomenque iam solum de phaside retinentes. Fumant ipsis edentibus stupenda fercula et omne cocorum passa ludibrium, que siquis ualde licet esuriens cernat quam fede quantoque sint coagulata lenocinio, solo spectaculo satur abscedat. Ita mixta uidebit inuicemque certantia nostra exteris, marina terrestribus, nigra candidis, acria dulcibus, hirsuta pennatis, mansueta ferocibus et, quasi ouidianum chaos illud antiquum renouatum atque in angustias sit coactum, non solum corpore in uno, sed in una paropside, "frigida pugnabunt calidis, humentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus". Sub hac tanta colluuie diuersarum simul et aduersarum rerum, sub tot croceis atque atris liuentibusque pulmentis, suspectum non immerito uenenum sedulus pregustator explorat. Quin et aduersus cecas insidias aliud remedii genus inuentum est: inter uina dapesque liuida serpentum cornua prominent, aureis insita solerter arbusculis, et quasi uoluptaria ex arte contra mortem miseri, mira res, ipsa mors excubat. Ille autem sedet obducta fronte, grauibus oculis, supercilio umbroso, rugosa nare genisque pallentibus, egre uiscosa labra disglutinans, uix caput attollens, fulgoribusque et odoribus attonitus. Ubi sit nescit, uespertina tumens crapula, et matutini negotii confusus euentu, futurisque in fallaciis intentus -- quo se uertat, aut quid agat? -- sudat, olet, ructat, oscitat, singula morsitans, uniuersa fastidiens. Iste uero uel paucis uel uno uel nullo famulo contentus, hesterno sobrius uegetusque ieiunio, modesto sub lare mundam mensam nulla re magis quam sua presentia exornat, pro tumultu requiem, pro strepitu silentium habet, pro multitudine seipsum; ipse sibi comes, ipse sibi fabulator ac conuiua est, nec metuit solus esse, dum secum est. Pro auleis nudus paries ex agresti cemento, pro solio eburneo quercus est sibi, uel fagus pura, uel abies; celum spectare non aurum, terram amat calcare non purpuram, fidicen gratus et assidenti consurgentique dulcissimus cantus est benedictio et gratiarum actio. Vilicus, si res poscat, pincerna, cocus et uerna est; quicquid is apposuit, hic equanimitate et modestia preciosum facit. Cibum omnem peregrinis siluis aut litoribus aduectum, omnem potum Ligurum atque Picentium collibus expressum dicas; ea frons est, isque animus utentis, sic in Deum inque homines gratus, sic comunibus inemptisque letus dapibus, non tantum, ut Maroneus ille seniculus regum opes equat animo sed transcendit. Nulli penitus inuidet, nullum odit; sorte contentus sua et fortune iniuriis inaccessus, nichil metuit, nichil cupit; scit non spargi uenena fictilibus, scit uite hominum pauca sufficere, et summas uerasque diuitias nil optare, summum imperium nil timere; letum agit atque tranquillum euum, placidas noctes, otiosos dies et secura conuiuia; it liber, sedet intrepidus, nullas struit aut cauet insidias, scit se amari et non sua. Scit mortem suam nulli utilem, nulli damnosam uitam, neque multum interesse arbitratur quam diu, sed quam bene uiuat, nec ubi aut quando moriatur magni extimat, sed qualiter: in id unum summo studio intentus, ut bene actam uite fabulam pulcro fine concludat. Labitur sensim dies et fugiunt hore, ac iam prandio finis est. Turbant illum familiaris exercitus, hostesque collaterales et ruina mensarum, et hominum uasorumque collisio; et ebriorum iocis tecta mugiunt, et querimoniis famescentum. Habet enim non ultimum hoc malum mensa diuitum, iniquissima est: itaque hic fames, hic nausea, temperies nusquam. Aule quidem insuauis odor, inamenus color, iter incertum, solum omne salsamentis effusis late olidum cruentumque idem et uino lubricum, et fumo nubilum, et spumis horridum, et aspergine tepidum, et adipe tabidum, et ossibus albicans, et sanguine rutilum: denique, ut uerbo utar Ambrosii, non coquinam sed carnificinam dicas. Et licet, ut maioribus placet, a parando prandium, quasi parandium, dictum sit, quod bellatores ad prelium paret, non parari tamen aliquid, sed fieri, uereque prelium ibi gestum putes esse, non prandium. Ita dux saucius ac tremens, ita mero percussi omnes nutantesque abeunt; mensa pro acie fuerit, pro blando et fallaci hoste uoluptas, cubilia pro sepulchris, conscientia pro inferno. At huic nostro diuersa omnia, angelorum aula conuiuiis quam hominum aptior, odor colorque optimus, index morum testisque modestie, mensa pacifica luxus ac tumultus nescia, gule domitrix, expers immunditie. Ubi gaudia inhabitent, unde uoluptas feda exulet, ubi sit regina sobrietas, cubile castum et quietum conscientia paradisus. Surgit ille igitur uel ebrius, uel indignans; iste tranquillus et sobrius. Ille de morbo dubius ac pauens; iste frugalitatis sibi conscius, omniumque quibus humanum corpus subiacet securus. Ille uel irascitur uel ludit, hic utrunque declinans Deo gratias agit. Tota dehinc illi dies inter luxuriam somnumque et curas anxias et dura negotia dilabitur; huic inter laudes Dei et liberalia studia et nouarum inuentionem rerum ac ueterum memoriam, et necessariam quietem et honesta solatia nichil aut modicum perit. Iam celi medium sol tenet quando ille estuat, angitur, accelerat, omnia fallaciarum machinamenta congeminat, nequid ei per segnitiem illa luce depereat, neue ullus torpor mali consilii fecundam animam optatis frustretur effectibus, ut latentes doli ante crepusculum erumpant. Est enim hoc fere malis conatibus adiunctum, ut precipites etiam sint. Iniqua mens impatiens est more et, quicquid optauerit, differri uel momento temporis egre fert; neque soli auaritie conuenit illud satyricum: "diues qui fieri uult, et cito uult fieri". Habet hoc comune cupiditas indiuisumque cum sororibus suis ira et libidine que, patre conceptuque tartareo edite, confusionem et precipitium et horrorem et naturam proprie originis non dediscunt. He sunt enim Furie, quas non immerito Acherontis ac Noctis filias poete dixerunt, quod ignorantie tenebras penitentieque materiam secum ferant. Et he quidem inferni, unde ortas perhibent, nec non et ciuitatum incole occupatorumque pedisseque stimulis semper ardentibus cecum atque transuersum animum exagitant, ut quod pessimum instituit primum expleat, nequid forte cuntando resipiscentie saneque mentis obrepat. Nulli equidem uitio frenum placet, et ut honestati grauitas atque maturitas, sic consiliis inhonestis inconsulta semper amica celeritas. Contra autem hic noster nil prepropere, sed fugientis temporis cursum uidens et cupiens illic esse ubi sine fluxu temporum ac sine metu mortis degitur, iterum uersus in preces, non unius tantum lucis, sed totius eui claram uesperam et nunquam occidentis uite gloriam -- eamque non suo merito, sed sacre Cristi mortis -- poscit in premium, sciens plus esse quam quod homini debeatur, nisi temporalis illa mors peccatum non habentis tante esset efficacie ut de natura mortalibus peccatoque iam mortuis facere posset eternos. Nec ita multo post labentem celo diem seque simul collabentem humi cogitans, tetramque caliginem illabentem terris preuidens, superni luminis poscit auxilium. Et seu ne mens suorum criminum pressa ponderibus celo exulet, cum lacrimis precatur, seu fidei puram lucem, seu mentis aduste refrigerium, abstersionem sordide, elise sustentaculum, litigiose pacem flagitat, matutinoque laudum carmini uespertinas preces et laudes de inexhausto pietatis fonte continuat. Cogitur ille iterum abeunte iam sole tecto egredi, urbem lustrare, cenum terere, concursare obuiis, sudare, laborare, estuare, anhelare, cumque in omnes se se formas fraudum uerterit, omnes laqueos ingeniique nodos explicuerit, sero tandem fessus rediens et multum de artificio suo questus, bone fame pureque conscientie nichil omnino, auri forte aliquid, plurimum sceleris atque odii domum refert. Iste uel apricum fontem, uel herbosam ripam, uel equoreum litus adit, gaudens diem illum sine dedecore transiuisse, et lucis ante terminum aduersus secuture noctis pericula dolosque et insidias, ac rabiem leonino more rugientis aduersarii, uigilem sobrietatem atque orationis et fidei clipeum, aduersus somnia pollutionemque et nocturna fantasmata, excubare sibi solitam clementiam sui creatoris implorat; atque in manus eius commendato spiritu et angelis suis ad habitaculi proprii custodiam inuocatis, se se in suam domum recipit, ut nichil iniusti questus, sic nil male cupidinis, multum uero decore laudis referens multumque quotidie in melius mutati animi. Ad summam, totis ille diebus uiuos spoliat, hic pro defunctis orat; ille matrum ac uirginum pudicitiam attentat, hic Virginem Matrem officiosissime ueneratur. Denique ille martyres facit, hic celebrat; ille sanctos persequitur, hic honorat. Ecce redit nox. Ille redit ad crapulam: pompa ingens, ante retroque longum agmen; uiui hominis funus putes; precedunt funeralia et tibie, nequid desit exequiis, et sumptuosissimum cadauer, perfusum caris odoribus, rursus inter puluinaria sepelitur adhuc tepidum, adhuc spirans; inde grauem cenam indigesto superaddens prandio, uenture luci nauseam parat et alteri prandio precludit iter. Iste uel se cenasse persuadet sibi, uel ita cenat ut platonicum illud re probet: nullo modo michi placet, inquit, bis in die saturum fieri. Post hec, multum dissimili habitu corporis et animi, cubitum uadunt. Ille plenus curis, plenus epulis, plenus mero, plenus metu, plenus inuidia, deiectus repulsis, superbia elatus, merore contractus, ira tumidus, impar sibi, impos animi, obsessus satellitibus, obseruatus emulis, pulsatus clamoribus, solicitatus literis, interpellatus nuntiis, suspensus fama, rumoribus territus, stupefactus auguriis, elusus mendaciis, fessus querimoniis et ne noctu quidem litibus immunis, par uita demonibus, odiosus preterea uicinis, grauis ciuibus, uel formidatus uel irrisus suis, suspectus omnibus, fidus nulli, diu insomnis purpureo uoluitur grabato; omnesque libidinum species expertus, et ad fruendum presentibus solicitato infelici corpusculo, ad absentes uago animo transmisso, uix tandem uictus, somnum oculis admittit; sed uigilant cure, uigilat mens anxia quam urit ignis inextinguibilis et immortalis conscientie uermis rodit. Tum diurna negotia, deceptos clientes, oppressos pauperes, pulsos finibus agricolas, stupratas uirgines, circumscriptos pupillos, spoliatas uiduas, afflictos necatosque innoxios, cumque his omnibus ultrices scelerum Furias uidet; sepe itaque dormiens exclamat, sepe conqueritur, et sepe metu subito somnus abrumpitur. Iste autem plenus honesto gaudio, plenus sancta spe, plenus amore pio, non Euriali ut Nisus, sed ut Petrus Cristi, plenus conscientie integritate, securitate hominum, Dei metu, nocituri cibi et inutilium uacuus curarum, solus, tacitus, tranquillus, angelo simillimus, Deo carus, formidabilis nemini, cuntis amabilis, cubiculum somno non impudicitiis ydoneum ingressus, dulcem et imperturbatam excipit quietem et, siquid consopitus uidet, plerunque similia uigilantis operibus sunt somnia dormientis et hac etiam uite parte felicior meliores aspicit uisiones, neque solum letiore animo, sed saniore etiam corpore membrorumque ministerio promptiore utitur. Constat enim animi uirtutes precipueque modestiam sanitati multum conferre corporee, et frequenter qui plus corpori seruiunt plus obesse. [1,3] III. En, pater, unius occupati et unius otiosi hominis unum diem ante oculos tuos posui: omnium hominum dierumque omnium una ratio est, nisi quod quotidie illius labor tanto amarior, tantoque huius quies est dulcior, quanto ualidior fit tractu temporis habitus animorum, quantoque per temporales motus acceditur ad eternitatis statum et uiuendo proximior efficitur illi quidem sine fine labor, huic requies. Nisi forte felicior est illorum conditio, qui alienis negotiis occupantur, alieni nutus arbitrio reguntur, et quid agere illos oporteat in aliena fronte condiscunt. Omnia illis aliena sunt: alienum limen, alienum tectum, alienus somnus, alienus cibus, et, quod est maximum, aliena mens, aliena frons; non suo iudicio flent et rident, sed abiectis propriis alienos induunt affectus, denique alienum tractant, alienum cogitant, alieno uiuunt. De his poeta nobilissimus loquebatur ubi ait: "penetrant aulas et limina regum". Hos alter mordacius atque liberius notabat in satyra illa, qua curialem uitam arguit, et eum qui "bona summa putet aliena uiuere quadra". Equidem inter hos et perpetuis dominorum ac regum carceribus addictos quid intersit nescio, nisi quod illi ferreis, isti aureis compedibus uincti sunt. Speciosior cathena, par seruitus, maior culpa: sponte etenim sua faciunt ad quod alii ui coguntur. Ego uero istos, ut sententiam meam breuibus absoluam, occupatorum omnium extremos ac uere miserrimos miserorum uoco, quibus nec breuissimo saltem premio malarum artium uti licuit: uixere alieno imperio suo periculo morituri, et aliis laborando peccauerunt sibi; felices si sine culpa ut sine premio laborassent. Nunc crimen duntaxat est proprium, que ex crimine uenit, fallax licet et fugitiua delectatio, aliena est. Atqui dure dicimus conditionis agricolam, qui cum labore serit arborem cuius fructum nunquam sit uisurus. « Quis enim » ait Apostolus « plantat uineam, et de fructu eius non edit? ». Qui tamen sortem suam consolari potest, eo quod alteri saltem seculo profuturus sit, itaque, non modo dubitans quod agit ad se non pertinere sed sciens etiam, non omittet; interrogantique cui serat, quod est apud Ciceronem, diis sit immortalibus responsurus, seu rectius immortali Deo. Quanto miseriores qui serunt unde ipsi penas solas, alii uero penales uoluptates legant! Qui quod inutiliter agunt sibi, aliis imputare non possunt; non etati sue, cui sepenumero laborando prereptam sibi libertatem eripiunt; non posteritati, cui seruitium parant; non Deo, quem offendunt ut hominibus placeant; denique non his ipsis, quibus placendo nocuerunt quibusque perpetua morte sua breuem peccandi, hoc est in eternum quoque moriendi, licentiam pepererunt: ceci nimium dementesque aduersisque sideribus in lucem imo in tenebras proiecti, qui cum alte alios extulerint ipsi continuo iacuere, ab eisdem illis, quod sepe iam uidimus, forsitan opprimendi. Interim cum multa aliis quesierint, multa cupidinum instrumenta conflauerint, tantorum semper commodis caruere facinorum, hanc unam feralis industrie gloriam consecuti: principum auaritias dominorumque libidines consiliorum suorum pauisse successibus. Quid uis amplius dicam? Non equidem minus mordax nostrorum michi, quam Cretensium uideri solet imprecatio. Cum enim sono uerborum neutra terribilis sit, subest uirus utrique mortiferum; illi hostibus suis optant ut mala consuetudine delectentur, nostri autem ut occupati atque soliciti esse nunquam desinant. Quo, si profundius non uerba sed ipsam rem inspicias, quid tristius dici possit uix inuenio. De his occupatis loquor, quos uidemus, et quorum plena est uita uulgaris: alii enim nulli uel tam rari sunt, ut nusquam appareant; ubi sane ueritas queritur, ficta fantasmata loqui piget. Itaque, ut iantandem semel expediam, parum abest quin, meo certe iudicio, omnis occupatus miser, occupatusque sub alio bis miser quod et miseriam suam habet et ipso miserie fructu caret. Non quod ignorem fuisse, et fortassis esse, occupatissimos quosdam simulque sanctissimos uiros, qui seipsos et secum Cristo deuias animas adducerent; quod ubi accidit, ingens, fateor, et inextimabile bonum est ac geminata felicitas, duplici de qua multa diximus obiecta miserie. Quid enim felicius, quid aut homine dignius aut similius Deo est, quam seruare et adiuuare quam plurimos? Quod qui potest et non facit, preclarum michi quidem humanitatis officium abiecisse, et ob eam rem hominis nomen ac naturam amisisse uidebitur. Itaque ut hoc posse datum sit, desiderium proprium utilitati publice sponte subiciam, desertaque solitudine unde michi soli obsequebar, ultro repetam unde utilis mundo sim, Ciceronis nostri iudicium sequens: « Magis est enim » inquit « secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conseruandis aut iuuandis maximos labores molestiasque suscipere, imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio celestium collocauit, quam uiuere in solitudine, non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis uoluptatibus, abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulcritudine et uiribus; quocirca optimo quisque splendidissimoque ingenio longe illam uitam huic anteponit ». Hec Cicero cui, sic se rebus habentibus, haud coactus assentior; sed de his omnibus iudicium meum habe: paucissimis quidem instantiis uniuersale uerum dogma non quatitur. Multi sunt qui occupationes in comune utiles et solitudine qualibet sanctiores profitentur. Scio; sed quot, queso te, uidimus, qui quod profitebantur impleuerint? sunt fortasse aliqui, sunt plurimi; ostende michi unum et silebo. Non inficior doctos quosdam et facundos uiros, et qui multa subtiliter aduersus hec disputent. Ceterum non de ingenio, sed de moribus est questio; ambiunt ciuitates, declamant in populis, multa de uitiis, multa de uirtutibus loquuntur; uix temperare michi potui, quominus unum satyrici dentis morsum huic loco ualde, nisi fallor, congruentem interponerem. Sed cogitans ad quem sermo michi est, stilo potius aliquid quam uerecundie subtrahendum credidi. Multa quidem, inquies, loquuntur utiliter; audiui. Et sepe aliis prosunt; credo. Sed non statim sanus est medicus, qui consilio egrum iuuat, quin eodem sepe morbo, quo multos liberauerat, interiit. Verba studio elaborata atque arte composita pro multorum salute non respuo et, quicunque sit opifex, utile opus amplector; uerum hec nobis non rethorice scola sed uite est, nec inanem lingue gloriam, sed solidam quietem mentis intendimus. Neque michi excidit Senecam, cum dixisset: « Omnia impedimenta dimitte, et uaca bone menti », confestim addidisse: « Nemo ad illam peruenit occupatus ». Quam ego non prestare quidem solitudinem, sed conseruare et plurimum adiuuare contendo. Nam nec illud eiusdem auctoris oblitus sum: « non multum » inquit « ad tranquillitatem locus confert ». Ut sit ita, sine dubio tamen confert aliquid; quod nisi sic esset cur idem dixisset alibi: « Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus »? et idem alibi: « Conspectum quoque et uiciniam fori procul fugiam; nam ut loca grauia etiam firmissimam ualetudinem tentant, ita bone quoque menti, necdum adhuc perfecte et conualescenti, sunt aliqua parum salubria »? Unde ergo hec morum mentisque salubritas ac discrimen, si nichil esset in locis? Est in locis aliquid, pace Senece dixerim, est multum, sed non totum, fateor. Illud quidem, ut sibi uidetur, in animo est. Nam sic ait: « Animus est, qui sibi commendat omnia ». Id enimuero suo more recte dicitur. Unde autem animo lumen ueri equitasque iudicii? aliunde proculdubio. Itaque quod de locis dixi, de animo repetam: esse in illo aliquid, multum esse, totum minime, sed in Eo tantum, qui oportunitatem locis tribuit, animo rationem. Magna enim et diuina quedam res est animi tranquilla serenitas et que non alterius donum sit quam solius Dei, sed quam sepius ille largiri soleat in solitudine constitutis. Quod utcunque pro breuitate temporis uel ratione uel contrariorum collatione monstratum est, et mox exemplis illustribus astruetur. Quod si forte datum sit, ut aliquis ueri capax non ad linguam sed ad cor horum cuiuspiam, quos credulum uulgus stupet, penitus aurem cordis admoueat, puto sine contentione fatebitur, quod conscientiam nudam ingenue confitentem audierit, felicitatem non uerbis sonantibus sed rebus tacitis et ueritate intima non externis plausibus aut fallacissima hominum opinione constare. Multa quidem illic audiet multum his contraria, que in pulpitis cum populo mirabatur, et intelliget quid inter cutim et precordia intersit. Et nimirum hec animi natura est, ut in unam rem uehementer intentus multas negligat. Hinc est ut eloquentie studiosi sepe sint ad actum tardiores, et qui res magnas agunt sint incultiores eloquio; sic et modestie cultores uoluptatem fugiunt, et quibus uoluptas in pretio est modestiam aspernantur; sic et quos augende rei familiaris studium tenet sepe rempublicam atque amicitias contemnunt, et illiberalius uitam ducunt; at qui liberalitati animum applicant quique reipublice curam habent, sepe uideas rei domestice negligentes. Non potest uentus idem ex equo placere his quorum nauigatio contrarios fines spectat. Que idcirco dixerim ne mireris, si in eo quoque, quod nunc agimus, idem cernas, et si solicita uita strepitum amat, multiloquio delectatur, contemplatio autem omnis amica silentio est, queque se finibus suis tenet; et uice uersa, illa silentium odit, hec strepitum. Quenam uero tutior uia est, hoc est, pater, quod hodierno colloquio uestigamus. {- - -}